ZONARAS
HISTORIAE ROMANORUM EXCERPTA

[.....] ex Caesarianis autem et Getae militibus ad XX millia occidit: Roma multis viris fortibus spoliata, ensem quo frater occisus est, consecravit. a caedibus ad ludos descendit, ac ne eos quidem incruentos. in milites liberalissimus: caeteros mortales, senatorii praesertim ordinis, vexare, spoliare, deglubere studio habuit. sic 613 autem per omne tempus imperii illius, omnes populi Romani provinciae vastatae sunt, ut cum aliquando Julia dixisset: "nullus nobis, neque iustus neque iniustus quaestus relinquitur, stricto ense responderit: bono animo es, o mater, dum enim hunc tenuerimus, nihil nobis deerit". ad omnia caetera flagitia etiam perfidus fuit. nam Osrocnes regem Abgarum per amicitiae speciem ad se vocatum, in vincula coniecit: itaque regno illius potitus est. Armeniorum quoque regem cum filiis suis rixantem, amicis litteris tanquam compositurus controversiam, accersitum, eodem modo quo Abgarum tractavit, sed Armenios non subegit. [I]li enim ad arma descenderunt, neque quisquam ei amplius fidem habuit. verum in necessitatibus et expeditionibus quae moram non ferebant, tenuis et frugalis fuit. cum militibus una et ambulavit et cursitavit: non lavit, non vestem mutavit, sed quodvis opus [u]na aggressus est, eodemque cum illis victu usus. hostes insigniores aliquando ad singulare certamen provocavit. sed ducis munia parum commode obiit: omnesque res eius adulterinae fuerunt, atque adeo ipsum numisma. laboravit et manifestis et occultis morbis, ac saepe et patrem et fratrem strictis ensibus in se irruere putavit. quare patris, Commodi et aliorum manes elicuisse fertur, sed solus ei Commodus respondisse: "perge ad supplicium. deinde de morte: quem gravis occulta urget circum loca morbus".1 delatores et speculatores aluit, per quos etiam minutissima quaeque ad eum referebantur. iudicia et alias publicas actiones mane denuntiabat: sed ultra meridiem, aut in ipsam vesperam differebat, senatorum coetu nec in vestibulum admisso, spretisque multis salubribus matris suae monitis, caedibus, iniuriis, pecuniae profusionibus se oblectavit. fuit et magorum et praestigiatorum amator. bello Parthis illato, cum Antiochiae luxui et ludis gladiatoriis vacaret, non secus querebatur, ac si magnis in laboribus et periculis versaretur, et senatui ignaviam opprobrabat. denique ad eum scripsit: "scire se acta sua illi non placere; sed hac de causa milites et arma habere, ne curaret nugatores". denuo expeditione contra Parthos suscepta, 614 quod Artabanus filiam ei desponsam non dedisset (norat enim eum per speciem nuptiarum de vindicando sibi regno cogitare), agros passim vastavit, Arbela subegit, revulsisque Parthorum regum sepulcris, ossa disiecit: cum ipsa autem gente acie non depugnavit. in re militari multa contra morem maiorum egit, et peculiarem quamdam vestem barbarico more in penulae modum incisam et confectam, crebro induit, eademque milites uti iussit; unde Caracalla cognominatus est. tamen a militibus est occisus. nam Macrinus praetorio praefectus, cui vates quidam imperium praedixerat, veritus ne ea de causa ab Antonino tolleretur, nihil cunctatus, per duos tribunos militum insidias ei struxit. nam cum Edessa Carras proficiscens, exonerandi ventris causa equo descendisset, miles quidam a tribunis submissus, tanquam dicturus aliquid, eum pugione percussit. sic ille vixit et periit, anno XXIX, imperii VI, cum duobus mensibus et diebus aliquot. fertur, cum postremo Antiochiae esset, somniasse, patrem stricto ense astantem sibi dicere: "ut tu fratrem occidisti, sic ego te occidam". est et a vatibus monitus, ut diem illum caveret. memorantur alia quoque signa eius interitum praecessisse.

XIII. Antonino, qui et Caracalla, ut dictum est, et Taras de gladiatoris cuiusdam turpissimi et crudelissimi nomine vocabatur, interempto. Macrinus quarto die post a militibus accepit imperium, natione Maurus Siciliensis, parentibus ortus obscurissimis: unde Maurorum more alteram aurem perforatam habuit, sed vir moderatus, et legum custos fidelissimus: qui praefectus praetorio, magistratum eum optime administrarat, sed imperium non per omnia recte gessit. nam magistratus indignis largiebatur, quae maxima pars est imperatorii muneris: et ratione victus delicatiore utebatur, et fastum quemdam prae se ferebat. Julia vero, Antonini mater, Antiochiae degens, caede Antonini cognita, sibi ipsi manus afferre statuit, non propter filium, sed privatae vitae metu. sed cum res eius non immutarentur, ministeriis et satellitibus retentis, in vita manere maluit. 615 post cum Macrinus audivisset, eam sib[i] maledicere, et imperium affectare: relicta Antiochia, quo vellet abire iussa, tum demum sibi necem conscivit. Macrinus vero ab Artabano magnis copiis Romanos invadente, circa Nisibim bis acie victus, pacem magna pecunia redimere coactus est. Parthico bello sedato, civile bellum inter Romanos exarsit. nam Eutychianus quidam Caesarianus militum odiis in Macrinum perspectis, quod ad largiendum Antonino restrictior esset, vatumque praedictionibus incitatus, contra Macrinum insurrexit. cum autem Maesa Juliae imperatricis soror, duas haberet filias, Soaemidem et Mammaeam, totidemque nepotes ex eis: horum alterum Eutychianus adulterinum esse[.] Caracallae filium mentitus, noctu in castra perduxit, ac milites iam ante seditionis occasionem captantes, ad studium novarum rerum impulit: qui eum, nomine Antonini facto, statim imperatorem consalutarunt, quamvis puerum: eoque assumpto, contra Macrinum Antiochiae agentem sunt profecti, ab eoque in loco quodam procul ab Antiochia dissito victi sunt. sed Macrinus cum eos reparare aciem videret, in fugam versus, Antiochiam pro victore se contulit: ne urbe excluderetur, filio ad Artabanum misso. eius autem clade nuntiata, cum multae caedes fierent, raso capite et barba, pullam vestem indu[t]us, ne agnosceretur, noctu aufugit: nec multo post Aegas Ciliciae, atque inde per Cappadociam, Galatiam et Bithyniam, usque ad Eribolum navale e regione Nicomediae situm profectus, Chalcedonem traiecit: ac per ministros petita a procuratore quodam pecunia, agnitus, ab iis qui [c]um Pseudantonino faciebant, comprehensus, et ad Cappadociam usque reductus est: ubi captivitate filii cognita, e vehiculo se deiecit, confractoque humero, non multo post occisus est, anno aetatis quarto et quinquagesimo, imperii primo, cum duobus mensibus, triduo dempto, a puerulo eversus. id quod his ei versibus praedictum fuerat:

"heu tua vis resoluta, senex, cadit, aegra senectus,
te domat et iuvenis carpit tua robora miles".

616 XIV. Avitus vero Pseudantoninus, sive Assyrius et Sardanapalus, ubi Romam venit, unam rem fecit bono imperatore dignam. nam cum multis contumeliis privatim et publice a Romanis affectus esset, ob Macrini litteras contra se scriptas, de nemine poenas sumpsit, caetera flagitiosissimus, iniustissimus, et saevissimus carnifex. Eutychianus vero praetorianis militibus praefectus, bis ac tertium consulatum gessit. alii vero illustres viri, qua causis confictis, qua sine causis occidebantur, quod eius facinora non probarent. neque enim ad senatum id scribere cum puduit. agebat autem et virum et mulierem, et utraque et faciebat et patiebatur impudicissime: nec alios duntaxat, sed ex amicissimis nonnullos ad vitae modestiam adhortantes, occidebat. peregrinum quemdam deum Heleagabalum, Romam introductum, Jovi optimo maximo praetulit: unde ipsi quoque cognomentum Heleagabali factum. pudenda sua circumcidit, suillis carnibus abstinuit: veste barbarica in publicum prodiit, quali Syriaci sacerdotes utuntur, unde Assyrius appellatus est. praeter caeteras virginem vestalem uxorem duxit, patria religione per summam impudentiam violata: quam ideo se accepisse ferebat, ut ex sacrificula et se sacrificulo Heliogabali, pueri divini gignerentur. neque vero barbaricas duntaxat cantilenas, cum matre et avia peregrino deo cantabat, et nefandas hostias immolabat, pueros sacrificando et praestigiis utendo, et sexcenta amuleta subinde appendendo; sed uxorem etiam deo illi suo tanquam liberis egenti despondit, quam in palatio collocavit, dote a subditis exacta. ipsius vero tam corrupta fuit vita, ut singula neque commemorari neque audiri sine molestia summa possint. pauca tamen delibabimus. noctu cauponas ingrediebatur, capite apposititia coma redimito: et inter cauponias mulierculas, operas faciebat, famosaque prostibula frequentabat: et meretriculis expulsis, pro meretrice quibus vis sui copiam faciebat. in palatio quoque peculiare conclave habuit, cuius pro foribus instar meretricularum nudus stans, et flammeum vibrans, effeminata, mol[l]i, fractaque voce praetereuntes 617 ad coitum invitabat, et pecuniam ab eis exigebat. cum eiusdem vero quaestus aemulis rixabatur, et se plures quam illos amatores habere, maioremque pecuniam colligere gloriabatur. neque bis flagitiis contentus, aurigabat, saltabat, nubere etiam volebat, ut unum legitimum maritum haberet, quem Caesarem designaret: ac dominae et imperatricis nomine gaudebat, cala[u=n]ticam gestans, et lanam tractans, et genas pingens. semel quoquo barbam abrasit, ut glabra et laevi facie muliercula videretur, cuius mulierculae maritus erat Caricum mancipium, nomine Hierocles. voluit et adulterii suspectus esse, ut nequissimas feminas imitaretur: et in ipso stupro de industria deprehensus, a marito obiurgabatur et vapulabat, ut livore oculi suffunderentur. Aurelium quemdam, cum toto corpore elegantem, tum pudendis ingentibus praeditum, comitatu magnifico statim adducendum ad se curavit; qui cum ei dixisset: "salve, domine imperator", ille muliebri mollitie collo inclinato, et oculis nonnihil conniventibus: "ne me dominum", inquit, "dixeris, domina enim sum". cum autem una cum eo lotus famam non mentiri comperisset, in pectore eius recubuit, et in sinu eius coenavit, instar amicae. veritus igitur Hierocles, ne prae Aurelio negligeretur, eum praestigiis aut veneficiis quibusdam effeminavit et stupefecit ut per totam noctem ignavus ad coitum iaceret: qua de causa et palatio et Roma et tota Italia pulsus est. tandem eo lasciviae venit, ut ingentibus praemiis propositis, a medicis postularet, ut per incisiones vulvam sibi facerent. his de causis omnibus invisus fuit, ut Sardanapalus, flagitia et mollitiem eius non ferentibus. postea Bassianum Mammaeae materterae filium in curiam adductum adoptavit, et Alexandrum appellari iussit; nec multo post, omnes suspectos habere coepit, cumque illi plerosque bene cupere didicisset, facti poenitens, de eo perimendo cogitavit. sed cum is a militibus diligenter custodiretur, eaque de causa magnus tumultus satellitum ortus esset, eius sedandi causa cum Alexandro castra ingressus, animadversis insidiis, quae a militibus sibi parabantur, effugere studuit. sed deprehensus 618 in amplexu matris una cum ipsa iugulatus est, amborumque corpora nuda per mediam urbem tracta sunt. deinde Sardanapali cadaver in Tiberim abiectum, cognomentum ei praeter reliqua Tiberini fecit. occisus est cum eo Hierocles quoque, et alii multi. imperavit annos III, menses IX, et dies IV, ex quo Macrino acie victo rerum potitus fuit. eo imperante, Zephyrinus Ecclesiae Romanae episcopus decimo octavo suae gubernationis anno vitam cum morte commutavit. post quem coetui fidelium praefuit Callistus, per quinquennium. ei successit Urbanus.

XV. Pseudoantonino interfecto, Alexander Mammaeae filius, consobrinus illius, imperium adeptus, statim matrem Mammaeam Augustam declaravit: quae rerum administratione suscepta, viros eruditos ad filium accersivit, per quos mores eius formarentur, et optimum quemque ex senatu accivit, cum quibus omnium actionum consilia communicaret. Domitius Ulpianus praetorio praefectus, reipublicae gerendae cura suscepta, multa Sardanapali acta rescidit: qui Flaviano et Chresto occisis, ut eis succederet, non multo post et ipse a militibus noctu occisus est. quo adhuc superstite, levi de causa inter milites et populum orta seditione, per triduum est dimicatum. sed cum milites victi, ignem aedibus iniicerent, populus vel ingratis cum eis in gratiam rediit. sunt et alii motus sedati. caeterum Alexandri mater avara mulier, undique pecuniam coegit. uxorem filio despondit, quam nec Augustam appellari passa est, et aliquanto post ab eo avulsam in Africam relegavit: quam etsi Alexander diligebat, tamen matri, in cuius potestate erat, refragari non audebat. interim Artaxerxes Persa, homo obscuro et inglorio genere ortus, Parthorum regnum ad Persas translatum sibi vindicavit: a quo Chosroae genus deduci fertur. nam post Alexandri Macedonis obitum, successores illius Macedones longissimo tempore Persis et Parthis imperarunt, sed tandem intestinis bellis alii alios everterunt. quorum fractis viribus primus Arsacides Parthus ab eis deficere, et Parthis dominari coepit, regno in successores 619 prorogato: quorum postremus fuit Artabanus, quem hic Artaxerxes tribus praeliis victum et comprehensum interfecit. deinde bello Armeniae illato, ab Armeniis et Medis atque Artabani filiis superatus, et reparatis viribus, Mesopotamiae Syriaeque occupandae cum maioribus copiis intentus, omnia se, ut quae antiquitus ad regnum Persicum pertinerent, recuperaturum esse minabatur. sed Cappadocia incursata cum Nisibim obsideret, Alexander per legatos pacem ab eo petiit. barbarus vero legatione repudiata, CCCC procerissimos viros pretiosis vestibus amictos, et splendidis armis exornatos, in equis eximiis ad Alexandrum misit, ea ratione se Alexandro et Romanis terrorem incussurum putans. qui cum in imperatoris conspectum venissent, dixerunt: "iubet magnus rex Artaxerxes Romanos cedere Syria, et universa Asia, quae Europam spectat, et Persis imperium usque ad mare concedere". hos Alexander comprehensos, et vestibus atque armis ex[ut]os, ademptisque equis, in plurimos pagos distributos, agros colere iussit (nam eos occidere nefas esse putabat), ac suis legionibus in tres partes distributis, trifariam Persas est adortus, quorum multi sunt occisi. perierunt Romani quoque plurimi, non tam ab hostibus, quam in reditu per Armeniae montes: qui cum gelu rigeant, euntium pedes et quorumdam manus sunt mutilatae, frigore adustae atque emortuae. qua de causa Romanis conquerentibus, Alexander sive ex moerore sive ex aeris mutatione graviter aegrotavit. recuperata valetudine contra Germanos est profectus, eosque per ferentarios et sagittarios vexavit. deinde pecunia oblata, ad pacem invitavit. quamobrem milites ei irati, defecerunt: et Maximinum quemdam natione Thracem, qui a puero armentarius fuerat, postea miles factus est, invitum scilicet, ad imperium pertraxerunt. qui iis militibus assumptis, a quibus imperator appellatus fuerat, statim ad Alexandri tentorium contendit. quo is audito, milites quos secum habebat, ad sui defensionem hortatus est: qui cum operam suam pollicerentur, exercitum coegit, et cum Maximino decertare iussit. caeterum illi matri eius maledicentes, 620 et eius avaritiam criminantes, ipsi quoque ut timido insultantes, eo relicto abierunt. cum igitur se omni ope destitutum cerneret, in tentorium regressus, et matrem amplexus, fortunam suam deploravit. Maximinus vero per centurionem et ipso et matre et familiaribus eorum occisis, rerum potitus est. Mammaea Alexandri mater virtutis honestaeque vitae studiosa, dum Antiochiae cum filio degeret, Origene, fama hominis permota, Alexandria accersito, ab eoque doctrina fidei erudita, Deum sanctissime coluit, ut Eusebius et alii memoriae prodiderunt. quo factum est, ut persecutio Christianorum eo tempore non modo conquiesceret, sed et honos maximus Christi cultoribus haberetur. sub Urbano Romano episcopo etiam Hippolytus, vir sanctissimus et doctissimus, Romani Portus episcopus floruit, qui in multa sacrae Scripturae opera commentarios conscripsit. tum Antiochiae praefuit, et coetum eius loci fidelium rexit Asclepiades, Hierosolymis Sardianus.

XVI. Alexandro, cum decennium Romanis imperasset ad hunc modum interfecto, Maximinus statim suscepto imperio persecutionem contra Christianos movit, et Ecclesiarum gubernatores ut doctores Christianorum arcanorum ac praecones, tolli iussit: idque indignatione contra Alexandrum, qui Christum coluisset, fecisse perhibetur. eius enim imperatoris insano odio flagrabat: a quo dux delectus, et a Persis turpissime superatus, iram illius expertus fuerat. erat et altera persecutionis causa, quod in Alexandri familia multi Christum Deum agnoscebant. quo tempore Ambrosius etiam, vir eruditionis amans, qui Originem ad sacrarum Litterarum enarrationem impulit, sumptibus abunde suppeditatis, et VII expeditis notariis adhibitis, qui per vices scriberent, ac librariis non paucioribus et virginibus eleganter scribere edoctis, martyrii corona cum Protocteto presbytero redimitus esse perhibetur. Maximinus rerum potitus, senatui statim, ut a militibus imperator appellatus esset, significavit. nec in Christianos duntaxat saevus atque immanis exstitit, sed in subditos aeque omnes. nam et superbus erat, et pecuniae avidus, eaque de causa iniustissimus 621 et sanguinarius, denique plane tyrannus, ad rapinas et caedes hominum sine ulla probabili causa ruens: ad quas adeo propensus fuit, ut nec uxoris suae vitae parceret. occultandae porro ignobilitatis suae studio patriciis despectis, hominum obscurorum familiaritate utebatur. quibus de causis omnium odia suscepit. bello Germanis illato, praedas ex agris egit, barbarorum nemine in conspectum veniente. deinde circa paludes et perpetuas silvas apparuerunt. quo cum Romani irruissent, magnam eorum multitudinem occiderunt. ita victor Maximinus, cum maxima captivorum turba reversus est. sed quia sibi omnia subditorum bona vindicabat, nec ullam pecuniae rapiendae occasionem negligebat, ac ne sacris quidem ipsis abstinebat, omnibus eos milites, a quibus imperator creatus esset, culpantibus, Africanae legiones tum ea de causa, tum alia quadam re irritatae defecerunt. nam Africanarum provinciarum procuratores, bona locupletum sine ulla probabili specie invadebant: nec iis contenti, ipsos quoque possessores trucidabant. quarum rerum indignitate ad seditionem concitati milites, virum senatorii ordinis Gordianum, hominem provectae aetatis vel invitum rapiunt: impositoque diademate, dataque purpura, imperatorem et Augustum salutant. qui Carthaginem profectus, et Maximini odio ab omnibus benigne susceptus, litteras legatosque de sua designatione ad senatum mittit. qui cum in navigatione morati essent, Romani tyrannidis Maximini pertae[s]i defecerunt: et statuis eius eversis, convicia in tyrannum iecerunt. deinde cum temeritatis poe[ni]teret, quod Maximino incolumi nulla eis salutis spes relinqueretur, duos ex senatu Maximum et Albinum duces crearunt. quidam etiam Caesares a senatu appellatos esse ferunt, designationem Gordiani adhuc ignorante. quibus rebus Maximinus cognitis, minas contra senatum spirans, in Italiam contendit. sed ubi Maximum, Albino ad urbis custodiam relicto, contra se adventare didicit, Aquileiam, qua potiri in primis studebat, cum exercitu Maurorum declinavit. Aquileia vero ea fuit, quae nunc Venetiae dicitur. sed civibus 622 fortiter se defendentibus, ab urbe repulsus, et a Maximo acie victus, in suum tabernaculum rediit: ortoque inter ipsius satellites et milites tumultu, egressus, ut eos alloqueretur, impetu illorum una cum filio, quem secum adduxerat, est occisus: natus annos V et LX, unde VI imperavit. Amborum capita amputata, Aquileiensibus ostentata, Romamque missa sunt. Romani vero Maximini caput in foro palo affixerunt, ut omnibus conspicuum esset.

XVII. posthaec Maximus Romam reversus, Albino obviam egresso, a senatu populoque cum laetis acclamationibus et plausu est susceptus. inde ambo una, et quidem bene imperarunt. sed milites aegre ferebant eos non a se, sed a senatu populoque declaratos esse. post ipsi etiam imperato res inter se dissentientes, exitio suo causam praebuerunt. nam ea dissensione milites cognita, ambos vinculis constrictos per totam urbem, per ludibrium et contumeliam, nec sine verberibus circumduxerunt. deinde cum audivissent, Germanos eripere et conservare illos velle: utrumque occiderunt, quorum Maximus annos LXXIV, Albinus LX natus erat. imperarunt vel, ut nonnulli auctores sunt, dies XXII, vel, alii tradunt, non tres menses integros. post hos quidam Pompelanum rerum potitum esse tradunt; sed imperio vix per somnium degustato, celerrime excidisse. priusquam enim duo menses elaberentur, una cum imperio vita etiam privatum esse: a quibus autem, et quibus de causis, cum scriptum non invenerim, silentio et ipse praeterii. ei P. Balbinum2 successisse tradunt: qui, cum per tres menses imperii fructum brevem percepisset, in Gordiani designati imperatoris (ut dictum est) ex Africa adventu occisus fuerit. Gordianum vero, cum Romam venisset, aegrotasse, partim ob extremam aetatem (annos enim LXXIX habebat), partim quod ex longiore navigationis vexatione afflictus esset, obiisse, XXII duntaxat diebus in imperio exactis: filiumque Gordianum successorem reliquisse. atque alii haec ita consecuta esse tradunt. alii scribunt, quosdam Gordiano in Africa imperatori appellato, seditionem movisse, et Gordiani 623 milites succubuisse: multisque caesis, atque ipso Gordiani filio, senem prae doloris impatientia, laqueo vitam finivisse. alii, qui iuniori Gordiano post patris obitum ex morbo imperium attribuunt, eum Persis intulisse bellum ferunt: dumque in pugna equo incitato aciem circumvolitans, suos ad rem strenue gerendam cohortatur, ex equi lapsu femore fracto Romam perlatum decessisse, cum sex annos imperasset. Urbanus Romano pontificatu annis octo functus, Maximino imperante obiit, Pontiano successore. Antiochenae Ecclesiae post Philetum Zebinus praefuit. sub Gordiano filio, Pontiano Romano pontifici, sexto ministerii anno defuncto, successit Anteros, ac paulo post in aliam vitam migravit. post quem Flavianus, divino suffragio, ut narrat Eusebius, episcopatum est adeptus. fertur enim, fidelibus deligendi pontificis causa congregatis, Flavianum quoque recens ex agro advenisse, neque ab ullo mentionem esse factam, quasi is Ecclesiae praefuturus esset: sed concilium curasse, quemnam ex aliis anteferret. interea columbam advolantem capiti illius insedisse, atque inde omnes veluti signo dato una voce exclamasse, eum dignum pontificatu: ac citra ullam cunctationem in throno collocatum esse. tum Zebino quoque Antiochiae defuncto, successit Babyla. Origines vero sub id tempus Caesareae Palaestinae degens, praeter alios qui undique confluxerant, etiam magnum Gregorium, mirificum illum, auditorem habuit, et fratrem eius Athenodorum. tum quoque Africanus historicus noscebatur.

XVIII. post Gordianum iuniorem, alius Gordianus, defunctis, ut fertur, genere coniunctus, imperium suscepit. is Sapore Artaxerxis Persarum regis filio acie superato, Nisibim et Cariam recuperavit, a Persis, Maximino imperante, Romanis ereptas. deinde Ctesiphontem profectus, insidiis Philippi praefecti praetorio periit. nam cum rerum potitus esset, Timesoclem socerum praefectum praetorio designavit: eoque superstite, 624 res imperii bene se habuerunt prospereque successerunt. eo vero defuncto, Philippus praefectus designatus, ut seditionem concitaret, stipendia militum minuisse dicitur, quasi id iussisset imperator. alii frumentum, quod in castra perferendum esset, eum inhibuisse ferunt: itaque milites commeatus penuria laborantes, contra imperatorem tanquam famis causam insurrexisse, eumque sexto imperii anno occidisse, Philippum vero statim summam rerum arripuisse. nuntiata Gordiani caede, a senatu Marcum quemdam philosophum statim Caesarem renuntiatum esse: qui ante firmatum imperium, in palatio repente obierit. eo mortuo, rerum potitum Severum Hostilianum: qui et ipse fere priusquam habenas imperii capesseret, vena propter morbum incisa, naturae debitum persolverit.3

XIX. Philippus ab expeditione reversus, imperium Romanum occupavit, Philippo filio in via collega ascito. cum Sapore Persarum rege pacem fecit, Mesopotamia et Armenia concessis. sed cum Romanos earum provinciarum iacturam graviter ferre intellexisset, paulo post pace abrogata, eas defendendas suscepit. fuit autem Sapores, ut ferunt, tanta mole corporis, quanta eo tempore visa nondum fuit. Philippus a bello Persico reversus, erga Christianos bene affectus fuit; ac potius auctores quidam sunt, eum Christianam fidem amplexum, in ecclesia communia cum Christianis vota fecisse, et peccata sua non gravatim confessum esse. nam cum a praeposito Ecclesiae ad communionem non admitteretur, nisi confiteri vellet, et nomen suum inter poenitentes profiteri: haud recusasse. qui vero eum martyris Eugeniae patrem esse tradunt, errant. nam is quidem et ipse praefectus fuisse narratur, sed Aegypti, non praetorio: ac post Christianam fidem, posito magistratu, Christum fortiter professus, ac martyrii corona ornatus est. hic autem Philippus imperator cum suscepto adversus Scythas bello, Romam rediisset, Marinus quidam ordinum ductor a militibus in Mysia imperator est delectus. qua seditione turbatus cum apud senatum verba faceret, caeteris tacentibus, de Marino4 625 ei non laborandum esse dixit Decius, quod ut homo regno indignus, ultro a militibus occidendus esset: idque ut ille praedixerat, paulo post accidit. qua de causa Philippus Decium admiratus, in Mysiam abire et seditionis auctores punire iussit. is vero eam legationem, quod nec sibi neque mittenti futura esset utilis, deprecatus: tamen urgente Philippo, abiit invitus, et a militibus statim strictis ensibus accipere imperium, quantumvis recusaret, coactus, Philippo scribit, ne turbetur: se enim, ubi Romam venerit, positurum esse insignia imperii. quod Philippus non credens, bellum ei intulit: commissoque praelio, in prima acie dimicans una [c]um filio Philippo cecidit. quibus sublatis, universi se ad Decium contulerunt. regnavit autem, ut quidam tradunt, annos V, ut alii VI, et totidem menses. fuit autem Bostris oriundus, ubi regno potitus, Philippopolim de suo nomine condidit.

XX. enimvero Decius omnibus legionibus acceptis Romam profectus, imperium firmavit; atque eius amplitudine ac negotiorum multitudine considerata, ut quidam aiunt, Valerianum collegam ascivit: et uterque alterum cohortatus, persecutionem atrocissimam contra Christianos instituerunt. sunt qui dicant, Philippi odio, Christianorum cultoris, Decium nostros persecutum esse. Utut est contra fideles profecto insaniit. eo tempore Flavianus, Ecclesiae Romanae episcopus, martyrio vitam finiit. item Babylas Antiochenus, et Alexander Hierosolymitanus episcopus, qui non tum primum pro Christiana fide decertavit, sed prius etiam, ut iam expositum est: tum vero in carcere obiit. sed et magnus Cyprianus, Carthaginiensis episcopus, pro Christiana fide certavit. his igitur pontificibus defunctis, Romae Flaviano Cornelius, Antiocheno Babylae Flavianus, Alexandriae Dionysius, Hierosolymis Alexandro Mazabanes successit. sed et alii plurimi martyrii dignitate sunt ornati. tunc etiam Origenes ad tyrannicum tribunal ut Christi cultor adductus est, sed honore martyrii caruit miser, ei negato, ut opin[i]or, a Deo ob perversas opiniones. nam tormenta 626 iam expertus, tamen ordinem deseruit. hic, ut ante dictum est, cum doctrina et eloquentia excelleret, superbia et arrogantia elatus, veterum sanctorum Patrum decretis neglectis, novarum opinionum auctor esse non dubitavit: et blasphemias in sanctam Trinitatem, divinamque inhumanationem ex improbo cordis sui thesauro eructavit, nec ulla fere secta est, cui non initium praebuerit. nam et unigenitum Dei Filium conditum esse docuit, a paterna gloria et essentia alienum: et Spiritum sanctum infra Patris et Filii dignitatem collocavit, affirmans, neque Patrem a Filio, neque Filium a Spiritu sancto posse cerni: ut nec Spiritum ab angelis, nec angelos ab hominibus. ac hae sunt Origenis in sanctam et consubstantialem Trinitatem blasphemiae. circa Christi vero inhumanationem, Christum animatam carnem ex sancta Virgine assumpsisse impie negat; sed unigenitum Dei Filium ante mundum conditum menti unitum fuisse fabulatur, et electum esse fingit, et ramum qui aliquando non fuerit, cum eoque extremis temporibus inhumanatum esse, assumpta carne absque anima intelligente et ratione praedita: ac rursus deposuisse carnem Dominum, et finem habiturum esse eius regnum statuit. et daemones in integrum restituendos esse tradit: et supplicium finiti, non aeterni fore temporis, purgationi delictorum omnium destinatum: qua peracta, omnes ad unitatem redituros esse, tam homines quam daemones. unitatis autem illius rationem, seu nugas potius, cum sine multis verbis declarari haud possint, praetermisimus, ut et alias eius blasphemias. atque haec de Origene, qui etiam Adamantius dicebatur. tum Novatus quoque, Romanae Ecclesiae presbyter, haeresiarch[a=es] exstitit: eorumque qui se Catharos seu Puros dicunt, princeps: iis qui persecutione territi, simulacris immolarunt, et post, agnito peccato, se convertunt, poenitentiam negans, et supplices ac delicti medicinam dolenter afflictoque animo requirentes non admittens. contra hunc Romae concilium est indictum, cui Cornelius praefuit: in quo decretum est, tempore persecutionis lapsos recipiendos, si se converterint, 627 et poenitentiae medicina curandos esse. Novatum vero sancti illi patres, concilii decreto non acquiescentem, Ecclesia pulsum, ut fratrum hostem, abdicarunt. Eusebius quoque historiam quamdam ex epistola Dionysii Alexandrini episcopi, huiusmodi, iis verbis ab ipso descripta, quae sequuntur, refert: "fuit apud nos fidelis quidam senex Serapio, vita inculpate acta, sed in persecutione lapsus, qui cum saepe opem imploraret, ac ob sacrificium simulacris factum a nemine audiretur: aegrotus, per integrum tridu[u]m mutus et sensus expers iacuit. die quarta morbo nonnihil remisso, per nepotem sibi festinanter presbyterum aliquem accersi iussit, ac rursus mutus iacuit. Accurrit puer ad presbyterum, qui cum ob morbum venire non posset, ego autem eos qui e vita discederent, si peterent, praesertim si prius etiam supplicassent, absolvi iussissem. ut cum spe bona morerentur: parum de Eucharistia dedit puero, ac iussit, ut madefaceret, ac seni in os instillaret. quam cum puer afferens appropinquasset, priusquam ingrederetur, denno recreatus Serapio: ades, inquit, fili? etsi autem presbyter venire non potuit, tu tamen quod mandatum est, exsequere, meque absolvito. instillavit puer Eucharistiam in os senis: qui cum parum deglutisset, statim exspiravit. nonne vero evidenter conservatus, eo usque exspectavit, dum solveretur? peccatoque soluto, propter multa bona quae fecerat confiteri posset?". haec in epistola Dionysii referuntur. Decius vero sic erga Christi cultores affectus, nondum integro biennio in imperio exacto, turpissime periit. nam cum barbarorum, Bosphorum populantium, multos occidisset, hique in angustias redacti, se omnem praedam reddituros promitterent, si discedere sinerentur, Decius negavit, et Gallum senatorem transitu eos prohibere iusset. at Gallus Decio insidians, monuit barbaros, ut iuxta profundam paludem aciem instruerent: quo illi facto, cum terga dedissent, Decius eos persequens cum filio et magna multitudine Romanorum, in paludem incidit, ubi omnes perierunt, ut nec corpora eorum invenirentur, coen[a] obruta.5

XXI. Gallus rerum potitus (quem scriptores quidam etiam Volusianum vocant, ut binominem: aliis asserentibus, filium eumdemque 628 collegam eius, Volusianum appellatum esse), pactus cum barbaris, ut annuo tributo accepto, Romanis provinciis abstinerent, Romam abiit, ac filium Volusianum Caesarem declaravit. fuit et hic Christianis gravis, non minore quam Decius persecutione inchoata, multisque interfectis. sub hoc motus Persarum recruduit, qui Armeniam occuparunt, Tyridate rege fuga elapso, cuius filii se ad hostes contulerant. Scytharum quoque multitudo pene innumerabilis in Italiam impressionem fecit: iidemque Macedoniam, Thessaliam et Graeciam incursarunt. eorum quoque pars, Maeotide palude superata, per Bosporum, in Pontum Euxinum [irrupisse/irruisse = irripuisse] fertur, ac multas vastasse provincias. sunt et aliae plures gentes contra []ditiones Romanorum concitatae. pestis quoque tum provincias invasit: quae ab Aethiopia orta, totumque pene Orientem et Occidentem pervagata, multas urbes civibus desolavit, duravitque per annos quindecim. Scythae vero annuo tributo ex pacto a Romanis petito, pauciora sibi quam promissa essent, dari questi, minitabundi abierunt. caeterum Aemilianus, homo Afer, Mysiis legionibus praefectus, militibus ea omnia promisit quae Scythis penderentur, si cum illis pugnarent. qui barbaros ex improviso aggressi, paucis exceptis, omnes occiderunt: et opimis spoliis partis, regionem eorum incursarunt. eo successu elatus Aemilianus, a suis legionibus impetravit, ut imperator salutaretur: coactisque in unum copiis, ad Italiam occupandam properavit. quo Gallus cognito, et ipse contra se paravit, commissoque praelio victus, a suis militibus una cum filio occisus est, cum biennium et menses octo imperasset. eius vero milites et ipsi Aemiliano coniuncti, imperium confirmarunt.

XXII. appellatus imperator Aemilianus senatui per litteras promisit, se barbaros etiam Thracia pulsurum, et Persis bellum illaturum: omniaque facturum et dimicaturum, ut ducem eorum, imperio ipsis relicto. sed priusquam horum aliquid faceret, Valerianus Transalpinarum legionum dux, rebus Aemiliani cognitis, et ipse regnum affectavit: conductisque in 629 unum suis copiis, Romam properavit. quare [h]ii qui sub Aemiliano stipendia merebant, quia se Valeriano impares esse norant, et Romanos mutuis perire caedibus, ac intestina bella conflari nefas putabant. eodem accedebat, quod Aemilianum, ut inglorium et humilem, regno indignum iudicabant: Valerianum vero ad principatum aptiorem, ut qui maiori cum auctoritate res administraturus esset: Aemiliano nondum quatuor menses imperio potito, annos vero quadraginta nato, interfecto, ad Valerianum transeunt, eique citra dimicationem Romanorum imperium tradunt. Flaviano sub Decio martyrii corona ornato, Cornelius Romanus pastor factus, munere suo per triennium praeclare []obito, decessit. Lucio in pontificatus solium evecto, et ante expletum in eo octavum annum mortuo, Stephanus est subrogatus. huius sanctio est, ne Christiani ab haereticis ad Ecclesiam revertentes, rebaptizentur, sed precatione per manuum impositionem lustrentur: eaque de re epistola eius ad Cyprianum martyrem exstat. cum Stephanus post duos annos obdormisset, Xystus in pontificio Romae solio consedit. tum etiam Sabelliana haeresis Ptolemaide Pentapoleos urbe mota est. atque haec de Romanis pontificibus.

XXIII. Valerianus autem, cum Gallieno filio rerum potitus, et ipse Christianos vehementissime persecutus est: ac multi diversis in locis martyres facti sunt, variis pro Christi fide certaminibus defuncti. sub hoc quoque, propter exterarum gentium motus, male se res Romana habuit. nam Scythae Istrum transgressi, Thraciam denuo populati, urbem illustrem Thessalonicam obsederunt illi quidem, sed non expugnarunt: ac terrorem tantum intulerunt omnibus, ut Athenienses sua moenia iam inde a Syllae temporibus prostrata, instaurarent: Peloponnenses vero isthmum a mari ad mare ducto muro intercluderent. Persae quoque Sapore rege Syriam incursarunt, et Edessam obsederunt: quos Valerianus prius non aggredi ausus, cum Edessenos milites eruptionibus faciendis multos barbaros caedere, et plurimis potiri spoliis didicisset, recepto animo adortus est. qui, ut longe plures, Romanos 630 circumdederunt, quibus maxima ex parte occisis, nonnullis etiam elapsis, Valerianus cum suis satellitibus ab hostibus captus, atque ad Saporem abductus est.6 is vero [e]um imperatorem teneret, omnia se iam vicisse ratus, homo per se crudelis, multo deterior evasit. nonnulli ad hunc modum a Persis Valerianum esse captum tradunt. sunt et qui eum ultro deditionem fecisse narrent, quod cum Edessae ageret, milites fame laborantes, seditione mota, de interficiendo ipso cogitarint. eum vero ne a suis occideretur, ad Saporem profugum, hosti se tradidisse, ac nihilo secius ipsas legiones: quae quod ad ipsum attinet, sane periissent, milites tamen non perierunt, sed proditione cognita, paucis occisis, effugerunt. enimvero imperator sive in acie captus, sive ultro profugus, ignominiose a Sapore tractabatur. Persae vero sine ullo meta urbes adorti, Antiochiam ad Orontem, et clarissimam Ciliciae civitatem Tarsum, et Cappadociae Caesarem ceperunt, nec captivorum multitudini cibi plus dederunt, quam quantum ad tuendam vitam satis esset: imo nec aquam affatim bibere siti sunt, sed a custodibus in die semel instar pecudum aquatum acti. Caesaream vero Cappadociae frequentissimam urbem (nam ad quadringenta hominum millia eam incoluisse traduntur), non prius hostes ceperunt, obsessis strenue se defendentibus, Demosthene, viro forti et cordate, duce: quam captivus quidam medicus, excarnificationum hostilium impatiens, locum eis quemdam demonstravit, per quem Persae noctu ingressi, omnes interfecerunt. civium vero dux Demosthenes, a multis Persis circumdatus, qui eum viventem capere iussi erant, conscenso equo, et stricto ense sublato, in medios hostes se immisit, et plurimis prostratis urbe elapsus effugit. hoc rerum statu Persae, omnes Romanas in Oriente provincias pervagati, sine ullo metu vastarunt. at Romani fuga, ut dictum est, elapsi, Callistum quemdam ducem crearunt, qui cum Persas palantes: ac omnis hostilis metus, expertes temere provincias incursare videret: aggressione repentina maximam barbarorum caedem edidit, et Saporis concubinas cum magnis opibus cepit. qua clade ille 631 dolens, festinanter domum abiit, abducto etiam Valeriano secum: qui in Persia vitam inter captivitatis opprobria et ludibria exegit. neque vero Callistus duntaxat rem contra Persas tum bene gessit: sed et Odenatus Palmyrenus, Romanorum socius, multos occidit, redeuntes iuxta Euphratem adortus, eaque de causa a Galieno imperatore, grati animi ergo, dux Orientis est creatus. inter spoliandum cadavera Persarum, dicuntur etiam mulieres habitu et armis virorum ornatae repertae, et tales aliquot vivae a Romanis captae esse. Sapores vero eum in reditu in profundam vallem incidisset, per quam iumentis transitus non patebat, captivos interfici, et in vallem abiici iussisse: itaque complanata valle, per cadavera iumenta traduxisse fertur. ac cum Valeriano sic actum est. Romanam autem Ecclesiam gubernavit Xystus: Antiochenam Demetrianus, Flaviani successor: Hierosolymitanam Mazabeno mortuo Hymenaeus, Alexandrinam Dionysius.

XXIV. post Valerianum, Galienus illius filius, imperii Romani potitus est, a patre contra Persas abeunte in Occidente relictus, ut iis qui Italiae male cogitarent, et Thraciam vastarent, resisteret: qui cum non amplius decem millia haberet, trecenta millia Alemannorum iuxta Mediolanum vicit. deinde Herulos etiam, gentem Scythicam, et Gothicam profligavit. gessit et cum Francis bellum. Aureolus vero ex provincia Getica (sic enim Dacia quondam vocabatur) obscuro genere ortus (pastor enim fuit) [c]um a fortuna evehendus esset, militavit, atque industria consecutus est, ut equi imperatorii suae fidei mandarentur. quos quia praeclare tractabat, [c]harus habebatur imperatori. deinde cum Mysiae legiones Ingenuum per seditionem imperatorem dixissent, et Galienus praeter caeteros etiam Mauros (hos a Medis propagatos esse aiunt) contra eum ad Sirmium adduxisset: Aureolus magister equitum strenue dimicando, multis hostibus caesis, reliquos, ipsumque Ingenuum rebus desperatis in fugam coniecit, in qua a suis satellitibus est occisus. hoc domito, Posthumus7 contra imperatorem insurgit tali de causa. Galienus filium Galienum, 632 adolescentem solertem et formosum, quem imperii successorem destinabat, in urbe Agrippina reliquerat: ut Gallis, quos Scythae premebant, opem ferret, Albano cuidam propter aetatem commissum. Posthumus vero ad custodiam Rheni fluminis relictus, ut Transrhenanos barbaros Romanarum provinciarum incursione prohiberet: transitu eorum non animadverso, in reditu praeda onustos adortus, multis occisis, praedam omnem receptam inter milites statim divisit. cum autem Albanus postularet ut ea ad se et Juniorem Galienum afferretur: milites ea repetita ad seditionem impulsos, ad Agrippinae moenia adduxit, Albanumque et Juniorem Galienum e civibus sibi deditos occidit. Galienus igitur bello contra Posthumum suscepto, primo congressu victus est. deinde tyrannum in fugam coniectum, Aureolum persequi iubet: qui cum eum assequi posset, diutius persequi nolens, causatus est, se eum adipisci non posse. quare Posthumum sic elapsum, et copias reparantem, Galienus denuo adortus, in quoddam Galliae oppidum compulsum obsedit: sagittaque in dorso [i]ctus, ob vulneris dolorem obsidionem solvit. sed aliud quoque bellum a Macrino est exortum: qui cum duos filios haberet, Macrianum et Quintum, regnum affectavit. ac ipse quidem ob alterum pedem mutilatum, vestem imperatoriam non induit, sed filios induere iussit: atque ab Asianis cupide susceptus, cum ad breve tempus adversus Persas commoratus esset, contra Galienum se parabat: Balista, quem magistrum equitum crearat, contra Persas relicto, adiuncto etiam Quinto filio. quare imperator Aureolum cum aliis ducibus contra Macrinum et Macrianum misit: qui hoste circumvento nonnullos occiderunt (parcebant enim eis, ut popularibus suis) sperantes, eos ultro ad imperatorem transituros. sed cum non cederent, fortuito accidit, ut omnes ad officium redirent. nam dum tyrannorum milites erectis signis incedunt, quidam ex signiferis impeditus concidit: signoque una inclinato, reliqui signiferi causae ignari, putantes illum ultro 633 se imperatori submisisse, humi prostrati omnes idem fecerunt, Galienum faustis ominibus prosequentes; neque ulli, praeter Paeones, apud Macrinum manserunt. qui cum et ipsi transituri essent, Macrino et filio, ipsorum rogatu, ne in hostium potestatem venirent, interfectis, imperatori se diderunt. Galienus vero contra Quintum, iuniorem Macrini filium, qui totum pene Orientem subegerat, Odenatum Palmyrenorum ducem misit. verum Macrini et Macriani clade Pannonica nuntiata, multae urbes a Quinto et Balista defecerunt. quos Odenatus Emesae aggressus, vicit; ac Balistam ipse occidit, Quintum cives. qua de causa in rei fortiter gestae praemium dux totius Orientis ab imperatore designatus, fidelem se erga Romanos praebuit: magnaque parta gloria, varias gentes: multis bellis devicit, contra Persas etiam re bene gesta. sed tandem a fratris sui filio est occisus. qui cum in venatione belluam surgentem prior emisso iaculo deiecisset, eaque de causa a patruo obiurgatus, iterum ac tertio idem fecisset: Odenatus iratus, equum ei ademit, quae magna ignominia habetur apud barbaros: et hominem ea de causa minas spirantem, in vincula coniecit. sed postea rogatu filii Odenati natu maioris solutus, stricto gladio ipsum Odenatum, et eius filium liberatorem suum, in convivio interfecit, atque ipse ab aliis est occisus.

XXV. deinde Aureolus toti equitatui praefectus, homo potens, contra Galienum insurrexit: et Mediolano occupato, se ad invadendum imperatorem paravit. sed ab eo, multis suorum amissis, et vulnere accepto, Mediolanum compulsus, ubique obsessus est. dum autem Galienus contra hostes excursiones facit, imperatrix, quam secum adduxerat, in periculo fuit. nam cum hostes vallum a paucis admodum militibus custodiri animadvertissent, imperatoris tabernaculum invaserunt, imperatricis rapiendae causa. sed miles quidam gregarius, qui ante tabernaculum sedens, calceum pede detractum 634 consuebat: arrepto clypeo et pugione, in eos ferociter irruit, et uno atque altero percusso, caeteros illius audacia territos repulit, dum plurium concursu coniux imperatoris erepta est. quo Mediolanum adhuc obsidente, Aurelianus cum equitibus ad Galienum venit: cuius occidendi consilium proceres cum Aureliano in[i]tum, dum Mediolanum caperetur, differre habebant in animo. sed cum id esse proditum intellexissent, maturatis insidiis, Galieno hostium adventum nuntiant, contra quos illi statim sub prandii tempus paucis comitantibus egredienti, occurrunt equites. qui cum non procul ab eo distantes, nec ex equis descenderent, nec ullum alium honorem imperatori debitum haberent: comites suos rogat, quid illi sibi vellent? qui cum respondissent, eos imperium illi abrogaturos: statim laxatis habenis in fugam conversus, insidiatores equi celeritate effugisset, nisi is ad fossam quamdam territus substitisset, ubi persequentibus eum assecutis, a quodam hasta ictus, decidit equo: nec multo post ex sanguinis profluvio decessit. imperavit solus, et cum patre, annos quindecim. animo liberali fuit, atque omnibus gratificari studuit, neque quemquam voti impotem dimisit: ne adversariis quidem suis, aut iis qui tyrannos secuti fuerant, supplicio affectis. ac alii sic periisse Galienum, alii ab Heracliano praefecto caesum esse tradunt. nam cum Aureolus, qui Gallicis legionibus praeerat, mota seditione cum exercitu in Italiam contenderet, Galienum contra eum abeuntem, dum noctu in tabernaculo dormit, ab Heracliano Aureoli coniurato excitatum esse. qui cum ei et Claudio viro bellicosissimo, Aureolum iam cum magnis copiis adventare nuntiasset, Galienum subito nuntio perterritum, ac seminudum lecto exsilientem, armaque petentem, ab illo caesum esse. huius temporibus Xystus, undecimo Romani episcopatus anno defunctus, Dionysium successorem habuit. Demetriano Antiocheno mortuo, Paulus Samosatenus successit qui de Christo humiliter docuit, eum hominem esse natura communi praeditum, et non Deum. contra 635 hunc aliarum Ecclesiarum pastores concilium indixerunt, cui etiam Gregorius Thaumaturgus, et frater eius Athenodorus interfuerunt: eumque ut perperam de Christo sentientem, convictum, Ecclesia cedere iusserunt. recusantem, apud Aurelianum, qui tum imperabat, detulerunt orthodoxi: qui cum decreto iis Ecclesiam attribui iussisset, quibus Romani et Italici episcopi suffragarentur, Paulo per ignominiam pulso, Domnus successit.

XXVI. Galieno interfecto, Claudius Caesar est designatus, cui Aureolus armis positis se submisit: sed cum denuo regnum affectaret, a militibus occisus est. Claudius vero cum vir bonus iustitiaeque sectator esset, interdixit ne ultra cuiquam bona aliena ab imperatore peteret. receptum id enim moribus erat imperatores etiam aliena donare, quandoquidem idem ius reipublicae stanti per leges fuerat. itaque mulier quaedam, cuius praedium ipse ante imperium ex dono imperatoris acceperat, accessit, a Claudio magistro equitum iniuriam sibi esse factam conquerens. tum ille: "quod", inquit, "Claudius, dum privatus erat, nec leges curabat, abstulit, hoc factus imperator restituit". senatus Romanus, Galieni caede cognita, fratrem illius et filium etiam occidit. cum autem Posthumus adhuc tyrannidem obtineret, et barbari Maeotide palude superata, Asiam Europamque vastarent, ac utrum bellum prius conficiendum esset, deliberaretur, Claudius dixit, "bellum Posthumicum mea interest, barbaricum reipublicae, cuius in primis habenda est ratio". caeterum barbari multas provincias incursantes, Thessalonicam, quae, cum olim Emathia diceretur, a Philippi filia Cassandro nupta hoc nomen accepisse fertur, obsederunt: ab eaque repulsi, Athenas ceperunt. ubi cum omnes libros in unum acervum congestos crematuri essent, unus ex cordatioribus populares suos a proposito revocavit: quod Graeci, dum iis rebus occupati, rem militarem negligerent, facile superari possent. enimvero Cleodemus, vir Atheniensis, fuga elapsus, coactaque multitudine, navibus ex mari hostes adortus, tantam caedem edidit, ut reliqui etiam inde aufugerent. Claudius vero cum eos in variis provinciis dispersos, 636 partim navalibus, partim terrestribus praeliis superasset, multis etiam tempestatum vexationibus et fame consumptis, Sirmii aegrotans: cum primoribus exercitus convocatis, de imperatore creando dissereret, Aurelianum imperio dignum esse dixit. sunt, qui eum statim imperatorem salutatum esse dicant. alii asserunt, senatum, Claudii morte audita, Quintiliano8 fratri eius, ob ipsius desiderium, detulisse imperium: qui ut homo simplex, et ad res gerendas parum idoneus, cum Aurelianum a militibus imperatorem salutatum esse audivisset, incisa manus vena ex profluvio sanguinis ultro necem sibi consciverit, per XVII duntaxat dies quasi somniato imperio.9 de spatio imperii Claudii, scriptores non consentiunt: quorum alii, eum unum annum, alii, ut et Eusebius, biennium imperasse ferunt. huius imperatoris Claudii ex filia nepos fuit Constans Chlorus, Magni Constantini pater.

XXVII. Aurelianus principatu Romanorum potitus, magnates rogavit quo pacto imperandum esset. quorum unus ei respondit: "si rempublicam rite administrare volueris, auro et ferro te munitum esse oportebit: ac ferro quidem contra hostes uti, tui vero observantes auro remunerari". atque is primus sui consilii tulisse fructum fertur, non multo post Aureliani ferrum expertus. qui principio imperii Christanis clementem se praebuit: sed progressu temporis mutatus, persecutionem et ipse contra eos meditatus est. verum cum iam decreta contra Christi cultores scriberentur, divina vindicta improbitatem eius, vita adempta, coercuit. sed nondum de eius obitu, donec res sub eo gestas exposuerimus. nam cum rei militaris peritissimus esset, multa bella prospere confecit. Palmyrenos subegit, eorumque reginam Zenobiam, Probo praetore capto, Aegypto potitam debellavit et subegit. hanc alii Romam perductam viro claro nupsisse ferunt; alii in itinere prae animi aegritudine ob mutatam fortunam obiisse: defunctae filiam unam uxorem duxisse Aurelianum, caeteras nobilibus Romanis despondisse. hic Gallias etiam, plurimus annis a tyrannis occupatas, imperio Romano recuperavit: et magistratibus ibi ordinatis Romam reversus, 637 quadrigis elephantorum triumphavit. Gallos quoque, tum res novas molitos, devicit. sed cum expeditionem contra Scythas suscepisset, iuxta Thraciae Heracleam est occisus. nam Eros quidam a responsis externis, aut, ut alii tradunt, delator, imperatori ea quae in eum dicerentur, referre solitus, insidias Aureliano, a quo per iracundiam obiurgatus erat, comparavit; et manum eius imitatus, litteras composuit, quibus potentes quidam viri capitis damnarentur, iisque ostensis, eosdem ad caedem imperatoris incitavit: qui vitae suae metuentes Aurelianum sustulerunt, VI annis imperio potitum, paucis mensibus demptis.

XXVIII. ei successit Tacitus, homo senex, qui annos LXXV natus imperium suscepisse dicitur, et absens in Campania declaratus esse a militibus.10 ubi decreto accepto, privato habitu Romam ingressus, de sententia senatus populique imperatoria insignia sumpsit. cum autem Scythae, Maeotide palude et Phaside amne superato, Pontum, Cappadociam, Galatiam et Ciliciam invasissent: Tacitus et Florianus praefectus multos occiderunt, reliqui fuga salutem quaesiverunt. cum vero Maximinum quemdam, a Tacito cognato Syriae ducem creatum, milites potestate abutentem occidissent, supplicium eius facinoris metuentes, imperatorem quoque persecuti, nondum vel septimo mense, vel iuxta quosdam necdum integro biennio in imperio exacto, trucidarunt.

XXIX. Tacitus sublato, duo imperatores eodem tempore sunt declarati, Probus in Oriente a militibus, Romae a senatu Florianus. ac uterque imperavit: Probus in Aegypto, Syria, Phoenicia et Palaestina: Florianus a Cilicia usque ad Italiam et Occidentem. caeterum hic nondum tertio mense exacto, et vitam et imperium amisit: a militibus, quos Probus subornasse ferebatur, interfectus. quo sic mortuo Probus totius imperii habenas accepit, qui eruditissimus fuisse, et de multis populis triumphasse fertur, et milites Aureliani et [Taciti = Probi] percussores convocatos, cum multis opprobriis occidisse. Saturnino Mauro, qui erat ipsi c[l]arissimus, regnum affectante, eius facinoris 638 indicem mentiri putans, supplicio affecit: Saturninum vero milites occiderunt. cum alius quidam in Britanniis defectionem meditaretur, quem ipse Probus, Victorini Mauri familiaris sui commendatione adductus, ad magistratum evexerat, cum Victorino expostulavit, qui impetrata ad illum abeundi potestate, se imperatorem fugere simulans, amanter a tyranno susceptus, noctu occiso homine, ad Probum rediit, ob mansuetudinem, placabilitatem et munificentiam charum omnibus. cum Germanis Romanas civitates vexantibus resisteret, bello diutius durante, ex penuria commeatus periclitatus est. fertur autem maximo imbri in castra eius delato, multum quoque frumenti (si cui credere libet) depluisse: quo milites collecto et famis periculum effugerint, et hostes profligarint. est et alia seditio contra Probum mota. nam Carus, qui parti Europae praeerat, animadvertit suos milites de se imperatore creando agitare: qua re Probo significata, petiit ut inde revocaretur. sed cum is ei successorem dare nollet, milites corona facta Carum vel invitum suscipere imperium coegerunt, statimque cum eo in Italiam properarunt. quo Probus cognito, exercitum et ducem, qui illi resisterent, misit. cum autem a Caro prope abessent, ducem suum in vincula coniectum, seque una illi dediderunt. Probus vero, ea militum transitione cognita, a suis satellitibus est interfectus, non integris VI annis imperio functus.

XXX. Carus rerum potitus, filiis suis Carino et Numeriano imperatorio diademate ornatis11, statim contra Persas profectus, Numeriano filio comitante, Ctesiphontem et Seleuciam occupavit. sed Romani cum in cavo quodam loco castra haberent, pene undis essent oppressi, fluvio praeterfluente per fossam a Persis in eos emisso. verum Carus profligatis hostibus re bene gesta cum magna captivorum multitudine, opimaque praeda Romam rediit. deinde Sarmatas tumultuantes acie vicit, et gentem subegit. fuit natione Gallus12, sed vir fortis, et rei militaris peritus. de morte eius non eadem historici prodiderunt. nam alii in expeditione Runnica occisum ferunt; alii, cum 639 ad Tigrim fluvium castra haberet, una cum tabernaculo suo fulmine conflagrasse. quo sive hoc sive illo modo sublato, Numerianus filius eius, solus in exercitu relictus imperator, statim Persis bellum intulit, commissoque praelio, cum Romani a Persis superati terga dedissent, alii eum in fuga comprehensum, pelle toto corpore utris instar detracta periisse memorant: alii, cum in reditu ex Persia ex oculis laboraret, a socero suo praetorio praefecto cupiditate imperii interfectum esse: quod tamen non sit assecutus, Diocletiano a militibus delatum, eo bello Persico multis fortibus facinoribus nobilitato. caeterum alter Cari filius Carinus, cum Romanis gravis esset, luxuriosus, crudelis, et ultor iniuriarum, a Diocletiano Romam ingresso occisus est. tempus imperii horum trium, triennium non explevit. his temporibus Manes, homo detestandus, ex Persia in nostrum orbem delatus, suum venenum evomuit unde Manichaeorum nomen in hunc usque diem durat. is alias Peracletum et Spiritum sanctum se esse profitebatur, cum Spiritus improbitatis evidenter in eo habitaret: alias Christum se nominans, cum a daemonibus ad ipsorum ministerium unctus esset; duodecim discipulos sui delirii, ex multis sectis iam desitis coacervati, socios et praecones circumducebat. Dionysius cum Romae fideles IX annis pavisset, defunctus, Felicem successorem habuit. cui post quinquennium mortuo, Eutychianus successit. quo intra X menses illum consecuto, pastoris munus Caio est mandatum: qui cum annos circiter XV Ecclesiae praefuisset, Marcellinum habuit successorem. hi temporibus persecutionum fuerunt. in Antiochena Ecclesia post Domnum episcopus fuit Timaeus, Timaeo successit Cyrillus, Cyrillo Tyrannus: sub quo Ecclesiarum oppugnatio viguit, ac tyrannis facta est intolerabilis. Hierosolymitanam Ecclesiam post Hymenaeum gubernavit Zabdas: quo paulo post defuncto, thronum eum Hermon ornavit. Alexandriae Maximo, qui post Dionysium XVIII annis Ecclesiam moderatus est, mortuo, 640 Theon factus est episcopus: cui successit Petrus, qui obtruncatus martyrii coronam suscepit. ac pontificum successiones hae fuerunt.

XXXI. imperium autem Diocletianus est adeptus, natione Dalmata, obscuris ortus parentibus, et, ut quidam tradunt, Anulini senatoris libertus, ex milite gregario Mysiae dux evasit. alii vero comitem domesticor[u=m]m fuisse tradunt, quos nonnulli equites esse putant. apud milites pro concione affirmavit, se caedis Numeriani non fuisse conscium: simulque ad Aprum praefectum militum conversus: "hoc", inquit, "illius percussor est", eumque ense arrepto, interfecit. Romam cum venisset, rerum administrationem suscepit: considerataque principatus amplitudine, sive quarto, sive, ut alii docent, secundo imperii anno, collegam Maximianum Herculium asciscit, tantae moli rerum se unum imparem esse ratus. ambo igitur consentientibus animis persecutionem contra Christianos instituerunt, superioribus omnibus vehementiorem et immaniorem. summo enim studio, ac potius furore, Dei nostri Jesu Christi salutare nomen in omnibus delere terris sunt conati. Quo tempore tanta eorum qui pro Christi confessione in omnibus civitatibus et provinciis fortiter occumberent, multitudo fuit, ut eorum iniri numerus aegre possit. hanc enim carnificinam caeteris rebus omnibus antevertendam esse putabant. Busiridem vero et Coptum urbes, Thebis Aegyptiacis vicinas, cum defecissent, Diocletianus cepit atque evertit. post, Alexandria quoque et Aegyptus Achille quodam auctore arma contra Romanos sumpserunt: sed Diocletiano haud diu restiterunt, multique seditionis concitatores una cum Achille poenas dederunt. Diocletianus porro et Maximianus, suum uterque generum Caesares declararunt: Diocletianus Maximinum Gallerium, cui filiam Valeriam desponderat: Herculius Maximianus Constantium13, qui a pallore Chlorus vocabatur, nepotem Claudii, qui paulo ante imperarat, ut iam exposui, desponsa filia Theodora. quamvis autem ambo Caesares uxores haberent, tamen repudiatis illis, imperatorum affinitatem praetulerunt. Maximianus in Gallias 641 profectus, Amandi cuiusdam motum repressit. Crassum, qui Britanniam per triennium occuparat, praefectus Asclepiodotus sustulit. quinque-Gentianos qui Africam occuparant, Herculius debellavit. Constantius Caesar in Galliis adversus Alemannos bellum gerens, eodem die et victus est, et vicit. nam primum [c]um Alemanni magno impetu in eius exercitum irruerent, terga omnes dederunt, quos dum Constantius fuga postremus consequitur, parum abfuit quin portis iam clausis caperetur: ac plane ab hostibus comprehensus esset, in eum capiendum intentis, nisi funibus ex muro demissis attractus esset. ita conservatus atque in urbem receptus, convocato statim exercitu, oratione habita, qua militum animis alacritatem ad rem strenue gerendam attulit, ac fiduciam quamdam quasi inspiravit, statim duxit contra hostem, atque illustri victoria potitus est, circiter LX millibus Alemannorum caesis. apud Persas autem regnavit Narses, qui septimus ab Artaxerxe numeratur: cuius supra facta est mentio, ut regni Persici instauratoris. nam post hunc sive Artaxerxem, sive Artaxarem (utroque enim nomine appellatur) Sapores Persis imperavit. hunc Hormisdas, Hormisdam Vararanes, Vararanem Vararaces secutus est: huic alius Vararanes successit, et post hos Narses regnavit. contra hunc igitur Narse[m=n], Syriam vastantem, Diocletianus per Aegyptum in Aethiopiam profectus, generum Gallerium Maximinum, cum iustis copiis misit: a Persis victum et profligatum, cum maiore exercitu ablegavit. denuo igitur hostes adortus, tam illustrem victoriam adeptus est, ut acceptae cladis ignominiam aboleret. Persarum certe quidem partem maiorem occidit, Narsem vulneratum usque ad interiorem Persiam persecutus, eius uxores, liberos et sorores, ac multos illustres Persas cepit, omnique pecunia a Narse in militiam advecta potitus est. Narses vero ex vulnere recreatus, per legatos a Diocletiano et Gallerio, ut sibi mulieres et liberi redderentur, et pacis foedus feriretur, impetravit, cum Romanis, rebus omnibus quas volebant, cessisset. aliis quoque multis bellis Diocletianus et Maximianus partim per se, 642 partim per Caesares et duces prospere confectis, imperii fines amplificarunt. quibus victoriis elatus Diocletianus, se non amplius, ut prius, a senatu salutari, sed adorari voluit14: vestes suas et calceos auro, gemmis, margaritis exornavit, et imperatoria insignia maioribus sumptibus decoravit. superiores enim imperatores consulari duntaxat honore afficiebantur, et imperii insigne purpuram tantum gestabant.

XXXII. persecutione gliscente, virisque et mulieribus innumeris pro Christi confessione morientibus, cum nihilominus magna fidelium multitudo superesset: hi tyranni sub annum XIX imperii Diocletiani, edicta quovis terrarum mittebant, quibus ecclesiae Christianorum dirui, libri cremari iubebantur, et sacerdotes eorum, ut doctores et praecones fidei, crudeliter interfici. caeteros qui aut dignitatibus praediti, aut in militiam ascripti essent, ignominiose eiici atque exauctorari. privatae vero conditionis homines, in servitutem rapi XX anno imperii Diocletiani exacto, ambo imperatores consentientibus animis imperio se abdicarunt, publice profitentes, se moli negotiorum succumbere: sed apud eos quibus arcana sui pectoris credebant, id ex desperatione facere se fatebantur. quia enim nec Christianos superare nec praeconium Christiani nominis exstinguere possent, se nec imperio velle frui. cum autem ambo eodem die imperio se ex composito abdicassent, Diocletianus Nicomediae15, Maximianus Mediolani: ille Salonis in Dalmatia, quas patriam habebat, hic in Luciana vitam egit. prius tamen de Persis Romae triumpharunt, in quo triumpho Narsis uxores, liberos et sorores, aliarumque gentium duces duxerunt, omnesque divitias ex Persia apportatas. haud vero abs re fuerit explicari, unde triumphi nomen sumptum sit, ac id quidem a Thriis, quae ficulna folia sunt, factum putant. priusquam enim personas scenici excogitassent, ficulnis foliis facies velati, dicteria versibus iambicis proferebant. eamdem et milites in victoriae festivitate licentiam eodem ornatu in victores usurpabant, atque hinc triumpho nomen esse factum antumant. alii vero ex eo, quod tribus constet ordinibus, senatu, 643 populo, et militibus, una incedentibus, litterarum in Graeco vocabulo [GREEK] nonnulla mutatione facta. ea agitur victoriae festivitate peracta imperatoriam potestatem in Caesares transtulerunt, et partiti imperium, Orientalem partem una cum Illyrico Gallerio Maximino assignarunt: Constantio Chloro provincias occidentales, una cum Africa attribuerunt. his ita gestis, milites praetoriani filium Herculii Maximiani Maxentium Romae imperatorem declararunt. ex his tribus igitur, Constantius in Britanniis, Cottiis Alpibus et Galliis dominans, Christi cultores admodum clementer tractavit, atque adeo subditos suos omnes: et pecuniae contemptor fuit. sed Maximinus Orientis imperator, tum Christianos acerrime persecutus est, tum caeteris subditis gravissimus fuit. nam cum libidine arderet, ac summus adulter esset: non privatae conditionis solum mulieres ad stupra rapiebat, sed etiam illustrium virorum coniuges a maritis per vim avulsas, expleta libidine sua domum remittebat: divinationibus adeo deditus, ut nullam rem minimam iis inconsultis susciperet, et arcanorum illorum patratoribus honorem haberet. hic pios homines ad internecionem condemnavit, eorumque facultates publicavit, nullo alio crimine insontibus obiecto, praeterquam Dei cognitione et fide in Christum.

XXXIII. Maxentius vero Romae nihilo clementior tyrannus fuit, sed aeque ut Maximinus, imperium administravit, in proximos quosque Christianos insaniendo, et omnibus aerumnis exagitando, summaque perfidia in omnes suos subditos grassando. nam et multos claros viros nullo iusto iudicio occidebat, et nobiles matronas ac virgines in dies per summam contumeliam constuprabat, et locupletibus bona per iniuriam eripiebat, et subditos novis, iisque gravibus exactionibus atterebat. hic aliquando Romae nobilissimae castaeque matronae, quae viro illustri nupta erat, immodesto amore correptus, talium operum ministros ad eam adducendam misit. quae cum lenones aedibus suis astare videret, adventusque causa cognita, citra ullam deprecationem ad tyrannum abeundum esse intelligeret 644 (nam maritus mortis metu attonitus, ab illis abduci mulierem patiebatur), neque ullum aliunde auxilium exspectaret: exiguam moram postulavit , ut se exornaret prius, quam abiret. collebat autem Christum, et divino mysterio initiata erat. ingressa igitur cubiculum, remotis arbitris, sibi necem conscivit, ut contumeliae expers modestiam conservaret, voluntariam mortem amplexa, cadavere lenonibus et nefario amatori relicto. his ita imperantibus Diocletianus et Maximianus in vita privata obierunt: etsi de illorum obitu scriptores non consentiunt. nam Eusebius "Ecclesiasticae historiae" liber VIII, Diocletianum mentis errore affectum, et diuturno morbo tabescentem, miseram animam violenter eructasse scribit: Maximianum vero Herculium laqueo sibi necem conscivisse. alii vero tradunt eos, cum depositae potestatis poeniteret, in conatu recuperandi imperii deprehensos, et senatusconsulto interfectos esse. sunt etiam qui dicant, Herculium rursus imperium desiderantem, consilium cum Diocletiano de eo recuperando communicasse: eoque conatum illum recusante, curiam ingressum dixisse, filium suum reipublicae gerendae esse imparem. militibus autem iis verbis ad iram concitatis, quasi imperium sibi vindicaret: periculo territum, negasse id se in animo habuisse, sed militum animos ut erga filium suum affecti essent, periclitari voluisse: itaque sedasse tumultum. deinde in Gallias ad Constantinum Magnum, qui Faustam filiam eius et ipse in matrimonio haberet, abiisse, ac in regno eius per insidias sibi vindicando ibi quoque deprehensum, eoque conatu deiectum, tum demum vitam laqueo finivisse. verum isti uno quopiam modo ex his, naturae debitum persolverunt. Constantius autem undecimo anno in imperio exacto, ex quo Caesar appellatus fuerat, potestate clementer et humaniter usus, in Britannia extremum diem clausit, cum luctu subditorum, bonitatem eius desiderantium: filio natu maiore, Magno videlicet Constantino, ex priore coniuge, imperii successore declarato. habuit enim ex secunda quoque Herculii filia Theodora alios filios, Constantinum, Anaballianum et Constantium. sed magnus Constantius 645 praelatus est, quod hi patri ad imperium inepti esse videbantur. imo totum negotium divinae Providentiae fuit, salutari praeconio ac potius omnibus Romani imperii subditis consulentis, ut per eum tyrannides destruerentur. fertur enim, Constantio aegrotanti, et ob exterorum filiorum ineptam indolem m[a=o]esto, angelus astitisse, qui iuberet, ut Constantino relinqueret imperium. hunc igitur Constantinum pater, adolescentem etiamnun, Gallerio dedisse obsidem memoratur, ut interim etiam in re militari exerceretur. qui cum ei ob ingenii dexteritatem ex invidia insidias strueret, in pugna Sarmatica mandarit, ut barbarorum ducem armis insignem aggrederetur. Constantinum vero paruisse, eumque correptum, viventem ad Gallerium portasse. deinde leonem immanem et cruentam belluam iussisse subsistere: illum vero id quoque certamen, quamvis non sine periculo, divina tamen gratia incolumem obiisse. unde [c]um Gallerium invidere sibi atque insidiari intellexisset, noctu cum iis quibus fidebat, fuga elapsum ad patrem rediisse: eoque pacto et periculum evasisse, et paterno imperio potitum esse.

XXXIV. Maximinus Licinium, natione Dacum, qui Constantini Magni sororem in matrimonio habebat16, imperii collegam asciturus, in Illyrico reliquit, ut Thracibus qui a barbaris vexabantur, opem ferret. ipse Romam profectus est, ut cum Maxentio pugnaret. deinde cum suis militibus diffideret, metuens ne ad hostem transirent, omisso bello recessit. ac Lucinium, quia collegam eum ascivisse poenituerat, primum clam per insidias, deinde aperto marte adortus, in fugam vertitur, in qua seipsum interemit. et hoc modo Maximinum periisse, quidam tradunt. alii auctores sunt, eum furore quodam contra Christianos grassantem, divinae vindictae poenas dedisse, ulcere gravissimo circa bubonem et pudenda orto, quod instrumenta libidinis eius consumpserit: nam ex ea putrefactione etiam vermes erupisse, et malum fuisse immedicabile. medicos autem, qui conatum faciendae medicinae statim vetuerint, crudeliter esse iugulatos: qui vero curatione suscepta nihil 646 profecerint, immanissime trucidatos, quod ea praestare non possent, quae artis facultatem superarent. sero tandem suspicatum tyrannum, se iniustarum caedium cultorum Christi dare poenas, ubique edictis propositis persecutionem Christianorum inhiberi, atque illos vivere, ac Deum suo arbitratu colere, et pro ipsius salute vota facere iussisse. atque hic etiam duplex rumor ortus est. nam alii tradunt, praeter omnem spem eo morbo liberatum, renovasse persecutionem non mutatis moribus, donec poculi quod Dominus manu tenet, fecem exhauserit: alii valetudinem recuperatam negantes, ex eo malo impium decessisse tradunt, ac vermes etiam per os reiecisse. uno certo ex his modis vitam abrupit. Romae coetui fidelium post Marcellinum, duobus annis sacerdotio functum, Eusebius praefuit: cui post annum mortuo, successit Miltiades, qui cum fidelibus quadriennium praefuisset, Silvestrum successorem reliquit. Antiochiae post Tyrannum XIII annis episcopatu functum, delectus est Vitalis. huic post sexennium successit Philogenes; atque is quoque annis V exactis, Paulinum habuit successorem. Hierosolymis post Zabdam, qui ministerium ad decimum annum obiit, Hermon pontificiam sedem est sortitus. Alexandriae post sanctum martyrem Petrum, qui pontificiam sedem per annos XI ornarat, Alexander pontificatum obtinuit. Romae Silvestro per annos XXVIII episcopatu functo, Julius Ecclesiae XV annis praefuit. post quem Liberius sextum absolvit annum; eique successit Damasus, qui XXVIII annos fideles pavit. hunc Siricius secutus, annis XVI ministerium obiit. deinde Innocentius est electus, qui populum Domini per annos XV erudiit. quo mortuo, Zosimus in Ecclesiae Romanae solio est collocatus: cui duodecimo anno exacto successit Coelestinus, qui annis decem in pontificatu claruit, huius successor fuit Xystus, qui VIII annos duravit. deinde Leo in eius locum suffectus est, qui veram doctrinam per annos XXIV defendit. Leone defuncto, Hilario in sede collocatus est: qui VI annis expletis, electioni Simplicii locum fecit, qui et ipse anno XIX ministerii decessit. 647 in eius locum introductus est Felix: qui nono anno defunctus, Gelasio honorem reliquit per quinquennium fruendum. post eum Anastasius est electus: qui anno quarto elapso, Symmachum successorem habuit, qui cum annos XII in pontificatu exegisset, Hormisdas est electus, sed hic quoque decimo anno ministerii mortem obiit. Romanae vero Ecclesiae sedes Joannem in triennium suscepit. post quem Felix Romanis fidelibus praefuit, quatuor annos eo honore gavisus. deinde Bonifacius per biennium episcopatum gubernavit. post hunc Agapetus designatus est, qui cum summi pastoris Christi gregem Romanum duobus annis et ipse pavisset, naturae debitum persolvit. Romae autem pontifex electus est Silverius: unoque anno pontificatu functus, vitam exegit. huius successor Virgilius, cum XVIII annis Ecclesiae praefuisset, in eius locum suffectus est Pelagius: qui quinque annis obito ministerio, decessit. Romana vero sedes Joannem in VIII annos suscepit, et post hunc Gregorium in annos XV. post hunc perpetua sedes eorum qui Romanae Ecclesiae praefuerunt, non reperitur. Antiochiae vero Coelesyriae Eustathius Paulino, qui ministerio quinquennium vacarat, successit. cum Eustathius fideles annos XVIII pavisset, Euphronius per annos VIII ministravit. post quem Phlacitus XII explevit annos. deinde Stephanus Arii sectator, Ecclesiae per triennium se ingessit. post hunc introductus est Leontius, qui VIII anno episcopatus mortem obiit. post hunc Antiochenae Ecclesiae Eudoxius alterum annum praefuit. post Eudoxium Arianus quartum annum fuit episcopus. post hunc Meletius annos XXV. post hunc Flavianus Christianis annos XXVI praefuit. deinde Theodotus ministerium suscepit, in eoque annos IV exegit. in huius locum Joannes introductus, per annos XVIII duravit. pro Joanne Domnus electus, annos VIII postea vixit. post quem in Antiochenae Ecclesiae thronum Maximus introductus, in eo munere quadriennium vixit: successore Martyrio, qui IX explevit in magistratu annos. deinde Julianus in ea pontificia sede, annos VI consedit, et Petrum successorem habuit. 648 cui triennio post Stephanus successit, totidem annos pontificatu functus. in Stephani locum Calandio suffectus est, et huic post quadriennium alius Petrus successit, qui Ecclesiam per triennium gubernavit. huius successor exstitit Palladius, decem annis in magistratu exactis. deinde Flavianus creatus episcopus, XIII annis. post eum Severus VII annis gubernata Ecclesia, Euphrasio sacram sedem reliquit: cui post annum quintum Ephraimus successit, et in ministerio annos XVIII vixit.

End of Book XII.

NOTES.

The translator of Zonaras in Patrologiae Graecae appended a number of notes. Some refer to commentary about the nature of the Greek text, and have not been reproduced below. Historical notes are mostly retained below, but the reader should remember that many opinions of the mid-19th Century have been overtaken by more recent discoveries. The numbering system is not that of the original text.

1. haec verba male vertit interpres, quae ex Dione habet Zonaras: "poena tibi parata est. sub obitum in occultis locis malum insanabile habuit." sic autem Dio: perge ad supplicium: deinde alterum, idque de morte. quem gravis occulta vexat circum loca morbus.
2. Maximo et Albino Publium successisse scribit auctor "Chronici Alexandrini", huicque Gordianum seniorem; is autem Publius Maximus Balbinus Pupienus vocabatur, quem eumdem esse cum Pompeiano Zonarae putat Casaubonus. is vero, Pompeianus Civica, consul fuit cum Gordiano secundum, cuius consulatus men[t]io est in veteri inscriptione nuper edita a Thoma Reinesio: (GREEK). huius Pompeiani gentilis fuit Sextus Vetulennus Civica Pompeianus consul cum L. Calonio Commodo an. VI. C. 888.
3. Marci et Severi Hostiliani imperii memoria uni Zonarae debetur, ut pridem observatum a viris doctis.
4. Istius Marini, praeter Zonaram, meminit etiam Zosimus: cuius caeteram vix alibi mentio occurrit.
5. ita Victor in Epitome. Lactantius, De mortibus persecut. n. 1, de Decio: circumventus a barbaris, et cum magna exercitus parte deletus, nec sepultura quidem potuit honorari, sed exutus ac nudus, ut hostem Dei oportebat, pabulum feris ac volucribus iacuit.
6. id sub initium Galieni Marcell. lib. XXIII, capto scilicet Valeriano; ante ipsam vero infelicem pugnam, accidisse scribit Trebellius Pollio in XXX Tyrannis.
7. ita Zosimo appellatur, Victor[] et Eutropio Posthumus. Trebellio, et in Numans. Posthumius.
8. quem Quintillum vocat Trebellius Pollio, ut et Vopiscus in Aureliano.
9. ita etiam Pollio. Victor paucis diebus imperium tenuisse Quintillum ait.
10. atqui Tacitus imperator a senatu electus, non a militibus, ut scribit Vopiscus.
11. hinc in legum aliquot Cari inscriptionibus: "impp. Carus, Carinus et Numerianus A.A.A." quod observatum a Casaubono, qui id Zonaram a probo quodam auctore accepisse existimat.
12. id est Gallus. inquit Casaubonus ad Vopiscum in Caro, qui illius patriam incertam fuisse ait, et Romae natum videri vult. at uterque Victor et Sidonius Narbone genitum scribunt.
13. ita Zonaras Constantem perpetuo vocat, quem alii Constantium: quemadmodum etiam Constantinus Porphyrog. lib. "De adm. imp.".
14. id ipsum narrant Eutropius, Aurelius Victor et Eusebius in Chronico, atque adeo Ammianus, lib. XV: omnium primus extero ritu et regio more instituit adorari, cum semper antea ad similitudinem iudicum salutatos principes legerimus.
15. ubi palatia construxerant imperatores ante Diocletianum, ut indicat Socrates, lib. 1 "Hist. Eccl." cap 6. aliud palatium praeterea Nicomediae aedificavit Constantinus Heraclii filius.
16. scribit anonymus in Vita S. Basilei archiepiscopi Amazeni, n. 5 et 6, Licinium simulasse se esse Christianum, ut Constantiam Constantini M. sororem in uxorem obtineret et adepto imperio in Oriente, ad vomitum rediisse. certe Constantinus Christianismum amplexus fuerat ante initum inter Licinium et Constantiam matrimonium, an. 313, verum scribit Lactantius, in lib. "De mortib. persecutor." n. 46, 47 et 48, aliquanto post initas cum sorore Constantini nuptias, ac cum Maximino congressurum, somno monitum, Christum invocasse, dedisseque litteras ad provinciarum praesides de restituendis Christianis ecclesiis, Constantino et ipso III coss.

The Miscellany The Latin Library The Classics Page