ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR.

PRAEFATIO.

Annalium qui dicuntur Xantensium codex, ut videtur re vera unicus, exstat Londinii in museo Britannico, inter Cottonianos, Tiberius C. XI. signatus, membr., isque satis aegre servatus. Vix enim effugit cladem bibliothecae Cottonianae a. 1731. incendio illatam, quo margines foliorum adusti sunt, quamquam textus integer permansit. Libri qui in bibliotheca publica civitatis Hamburgensis (nr. 18) atque in bibliotheca regia Havniensi (nr. 624) inveniuntur iam non sunt nisi exemplaria eiusdem, circa a. 1600. exarata. Descripsit codicem Londiniensem, in quo hos annales a. 1827. invenit, G. H. Pertz in SS. t. II, p. 217 sqq.; tum K. Hampe, qui eum in itinere Britannico a. 1895. et 1896. suscepto vidit, in 'N. Archiv' t. XXII, p. 633 sq. Etiam liber Karoli de Richthofen, 'Die ?ltesten Egmonder Geschichtsquellen' (Berolini 1886) p. 168 sqq. dignus est qui adhibeatur. Videre me non potuisse doleo quae M. S. Pols in libro Roberto Fruin a discipulis dedicato 'Geschiedkundige opstellen' (Hagae 1894) ad rem disseruit. Confectus est hic codex, cui etiam manus saec. XV. in folio olim  anteposito (nunc 2) Donationes ecclesie traiectensis et nostre cum cronicis inscripsit, in monasterio Egmondano dioc. Traiectensis. Et est quidem collectaneus, qui multa et varia diversis manibus a saec. X. usque ad initium saec. XIII. scripta, velut Einhardi Vitam Karoli M., Reginonis  chronographiam (sine continuatione), Annales Egmondanos (cum excerptis ex Reginonis chronico coniunctos), contineat.  Annales Xantenses manu saec. XI. litteris satis gracilibus  exarati in f. 132-145. leguntur; scripturae specimen ex a. 865. desumtum tab. VII. SS. t. II, p. 219. addita ostendit.

G. H. Pertz, qui hos annales ibidem p. 217 sqq. primus et usque adhuc solus edidit, eos etiam satis emendate recognovit. K. Hampe, cuius collatione nobis uti licuit, librum denuo conglutinatum atque numeros foliorum paulo mutatos, sed nonnisi pauca corrigenda vel supplenda invenit. In linguam Germanicam Annales Xantenses bene transtulit paucisque adnotationibus accuratius illustravit vir doctissimus C. Rehdantz b. m. in collectione 'Geschichtschreiber der deutschen Vorzeit' inscripta, cuius editio altera (t. XXIII, saeculi IX. t. VIII, 1889) idem opus a W. Wattenbach diligenter retractatum exhibet. Praeterea intellegenter  arguteque de his annalibus Hans Steffen in 'Neues Archiv' t. XIV, p. 87 sqq. egit.

Praecedunt in codicis f. 128?-130?. annales 640-789, sed multis annis nihil adscriptum est. At iam Pertz  perspexit hos multo posterius a monacho Egmondano suppletos esse. Etiam fontes, ex quibus conscripti sint, explorare conatus est, quos postea alii viri docti accuratius indicaverunt. Sunt inprimis chronographia Sigeberti, tum Reginonis, praeterea alii, quos in editione eius supplementi (infra p. 34-39) laudavimus. Adhibitae sunt hae notae in  Chronico Hollandiae. Eadem manus etiam in fol. quod iam 131. numeratur, olim assuto, nunc male inserto, annales breves ex Xantensibus necnon ex Sigeberti chronico excerptos addidit, quos Pertz 'Annalium Xantensium Appendicem'  inscripsit et l. c. p. 236. item publici iuris fecit, nos maximam eorum partem, qui nullius pretii sint, neglegendam censuimus.

Primus editor Annales Xantenses a. 790-829.  Annalibus regni Francorum (quos Annales Laurissenses et  Einhardi nuncupavit) tamquam fundamento inniti putavit. Quod tamen nonnisi ex parte et cum aliqua exceptione concedi potest. Nondum noverat ille vir b. m. Annales illos vulgo Maximinianos dictos, quos a. 1844. l. b. de Reiffenberg in lucem dedit, deinde G. Waitz perita manu indagavit atque  in SS. t. XIII, p. 19 sqq. recognovit. Quibuscum nostri tam arta affinitate coniuncti sunt, ut ab a. 790, quo incipiunt, usque ad 811, quo illi desinunt, haud dubie maximam partem ex eodem annalium libro profecti sint. Nec minus dare apparet hunc librum inde ab a. 797. Annales regni Francorum omnino secutum esse, sed post a. 811. nostri non iam ex illis repetita praebent, sed alia nituntur memoria annalium, quam indicare difficile est, nisi pauca ex Thegani Vita Hludowici imperatoris deprompta credere velis.

Ceterum partes horum annalium satis diversae. In relatione a. 834. (p. 9) scriptor Hlothario favet, Hludowicum Germaniae regem, qui adversus fratrem astute et infideliter egerit, reprehendit. Postea Hlotharii ne obitus quidem notatus, Hludowicus (a. 869. 873, p. 27. 32) rex ceteris in  imperio quondam Karoli M. regnantibus sapientior et iustior atque pater pius laudatur. Nec tamen ideo cum Georgio Pertz opus duobus saltem scriptoribus, immo viri d. H. Steffen opinionem sequentes totum eidem deberi censemus. Priora tam neglegenter aliunde excerpta, ut nonnumquam intellegi iam nequeant, nisi fontem ipsum adeas vel fragmenta quae praebent alio modo supplere coneris. Postrema pars,  praesertim inde ab a. 869. aliquanto maioris pretii, quippe qua res multo uberius atque ab eo cui curae cordique fuerint tractentur. Illic aliis obnoxius eorum iudicium temere suum fecisse videtur, hic propriam mentem secutus suo iudicio stetit. Temporum quoque ratio, antea saepius turbata, numeris annorum 854-872. etiam post veros semper uno remanentibus, extremo in fine tandem ad suum ordinem redit. Sermo, ubi auctor iam sua praebet, grandiloquus et verbis Bibliae Vulgatae nimis refertus, sed semper quasi prisco indulgens et qui contra legem grammaticam graviter peccet.  Animadvertas velim participium praesentis pro indicativo usurpatum, immo coniunctionem ut cum indicativo positam.

Multum loci res Guntharii archiepiscopi Coloniensis occupant, qui, cum Hlothario II. regi in repudianda uxore legitima favisset, a munere remotus est. Hunc scriptor acerrime impugnat, tandem alium in eius locum subrogatum esse vehementer gaudens. Commemorat quoque orientalem partem provinciae Coloniensis aliquamdiu a Liudberto  Monasteriensi administratam. Hunc episcopum 'Saxoniae', ut manifesto apparet, singulari studio prosequebatur; hunc  venerabilem et beatum praedicat, huius etiam obitus diem notat necnon de reliquiis ab illo monasterio Freckenhorst donatis et aliis gratia papae acceptis, ut alibi de corporibus sanctorum in Saxoniam translatis, refert.

Quas res si reputas, non immerito miraberis, quod Georgio Pertz hos annales, qui medio aevo fere incogniti mansisse videntur, Xantenses nuncupare placuerit.  Innititur enim tantum iis, quae a. 864. (p. 20) de loco Sanctis 'opinatissimo' vastato et ecclesia S. Victoris incensa enarrantur, quam cladem scriptor non modo vehementissime doluit, sed etiam oculis vidisse videtur. Attamen ne Pertz quidem ideo totum opus illo in loco confectum esse contendit. Alius vir doctus nuper non sine causa veri similius putavit auctorem Coloniae Agrippinae vixisse, quo etiam corpus S. Victoris a praeposito, uno presbytero comite, perductum accipimus. Utcumque res se habet, inscriptionem a primo editore commendatam et iam usitatam non ausi sumus penitus spernere, cum alia certa substitui nequeat et id solum pateat, auctorem Ripuariam et Westfaliam, inprimis  provinciam Coloniensis et diocesim Monasteriensis ecclesiae tamquam patriam amplecti.

G. H. Pertz in editione principe codicem, apographum sane, sed unicum, fere ad litteram secutus, nonnisi perpauca emendavit neque nos multo plura correximus, cum nonnulla, quorum veram lectionem nonnisi annotare licuit, iam ab ipso annalista depravata videantur. Berolini a. d. IV. Kal. Apriles anni 1909. B. DE SIMSON.

ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR.

Anno DCCXC.  Domnus rex moratus est Vangionam, et absque bello transivit tempus.

Anno DCCXCI. Perrexit domnus rex cum exercitu  in Pannoniam. Inde regressus rediit ad Regenesburg et nativitatem Domini ac pascha ibidem celebravit vita  prospera.

Anno DCCXCII. Carolus rex in Reganesburg totum annum peregit, et Saxones iterum a fide dilapsi sunt Christianitatem relinquentes.

Anno DCCXCIII.  Ermbertus episcopus Vangione obiit.

Anno DCCXCIIII. Fastrada  regina obiit ad  Franconofurt; ibi domnus rex sinodum magnam habuit cum  omnibus episcopis Galliae et Italiae de adoptivo filio domino nostro Iesu Christo. Quam heresim introducere nitebatur Elefantes episcopus Hispanorum, Toletanae sedis episcopus. Inde rediens per Saxoniam venit ad Aquis ibique hiemavit.

Anno DCCXCV.  Rex Carolus venit in Saxoniam. Cumque Saxones convicti in omnibus se culpabiles recognovissent, obsides regi offerentes, accepitque eorum terciam partem in obsidionem generis masculini, et  spoponderunt se ultra non fallere, sed antiqua illorum  infelicitas eos non permisit, et domno rege inde recedente, statim foedus irrumpentes.

Anno DCCXCVI.  Huni cum omnibus finibus ad se pertinentibus domni regis dicioni et Francorum imperio se subdiderunt; rex autem perrexit Saxoniam.

Anno DCCXCVII.  Barcinona civitas Hispaniae, quae iam olim a nobis desciverat, per Azotum prefectum ipsius nobis est reddita. Nam et ipse ad palacium veniens domno regi semetipsum  cum civitate commendavit. Expedicio facta in Saxoniam, et usque ad oceanum trans omnes paludes et invia loca transitum est; et rex  mense Novembrio mediante ad hibernandum cum exercitu Saxoniam intravit, positis castris apud Wisuram fluvium.

Anno DCCXCVIII. Venit etiam legatus Hadifonsi regis Galaciae et Austriae nomine Froia, papilionem mirae pulchritudinis deferens imperatori.

Anno DCCXCVIIII. Eodem  anno Romani Leonem papam excecaverunt et linguam detruncaverunt atque in custodiam miserunt. Set visum ei addidit Dominus, etiam et loquelam. Wido comes vicit totam Brittanniorum provintiam, quod numquam antea fuerat.

Anno DCCC. Eodem  anno Karolus rex pertranssiens  ad Turonicam.

Anno DCCCI. Ipsa die sacratissimae nativitatis domini nostri Iesu Christi ante confessionem beati Petri apostoli Leo papa  Carolum benedixit ad imperatorem, sicut mos est, et coronam auream expressam signo sanctitatis super caput eius posuit.

Anno DCCCII. Herona imperatrix de Constantinopoli misit legatos ad Karolum pacem confirmare inter Francos et Grecos.

Anno DCCCIII. Hoc  anno terrae motus ad Aquis factus est.

Anno DCCCIIII.  Karolus imperator transivit in Saxoniam  et omnes, qui trans Albiam et in Winodis habitabant, Saxones exules fecit.

Anno DCCCV. Eodem  anno cappanus, princeps Hunorum,  ad Karolum imperatorem venit.

Anno DCCCVI. mense Iulio profectus est imperator de Aquis ad Theodoniswillam.

Anno DCCCVII. Legatus  regis Persarum nomine Abdella  cum monachis de Ierusalem et Georgius, qui fuit abbas in monte Oliveti, hi ad imperatorem Karolum pervenerunt, munera deferentes, id est papilionem et alia multa.

Anno DCCCVIII. Eodem  anno hiemps mollissima ac  pestilens erat. Tunc misit filium suum Karolum ad Albiam vesano regi resistere.

Anno DCCCVIIII. Karolus  rex ad Aquis palatium concilium episcoporum magnum habuit de processione  spiritus sancti.

Anno DCCCX. Sol et luna bis defecerunt, sol VI. Idus Iunii et luna XI. Kal. Iulii, et Pippinus rex, filius imperatoris, migravit, et ille elefas, quem Aaron imperatori miserat, subita morte periit, et magna mortalitas boum et aliorum animalium erat in ipso anno, et hiemps valde dura.

Anno DCCCXI. In ipso anno mittuntur ab imperatore nostro ad regem Grecorum legati ad Constantinopolim, id est Haida episcopus et alii duo.

Anno DCCCXII. Dedit Karolus imperator filio filii sui Bernhardo, filio Pippini regis, regnum Langobardorum, et, gratias omnipotenti Deo! tunc venerunt legati imperatoris nostri de Grecia, qui prenominati sunt, et simul legati cum eis Grecorum cum  honorificis vel imperialibus muneribus ad Aquis palacium ad colloquium imperatoris, et dimissi sunt cum pace.

Anno DCCCXIII. Karolus imperator Lodewicum  regem Aequitaniae, filium suum, constituit corona imperiali, et hiemps nimis dura.

Anno DCCCXIIII. Beate memoriae gloriosissimus  Karolus imperator, Domino vocante, V. Kal. Februarii  de hac luce migravit. Et postea mense Martio venit  de Aequitania Ludewicus imperator ad Aquis palacium, et venerunt illic ad eum legati Grecorum et aliarum gentium ad pacem confirmandam inter illos et Francos.  Tunc demum ille imperator constituit filium suum regem super Equitaniam Pippinum.

Anno DCCCXV. Ludewicus imperator habuit  conventum magnum in loco appellato Paderbrunnon in Saxonia. Stephanus papa mense Octobri venit  Franciam ad civitatem Remensium. Ibique apostolicus in dominico die fecit benedictionem imperialem super  Ludewicum et coniugem eius Ermingardam.

Anno DCCCXVI.  Ludewicus imperator direxit suum  exercitum contra Sclavos, et adiuvante Deo victores extiterunt, et legati Grecorum venerunt ad imperatorem pacem confirmandam.

Anno DCCCXVII. Imperator Lotharium filium  imperatorem constituit. Eodem anno mense Octobri igneae acies apparuerunt in caelo. Bernhardus filius  Pippini regis molitur Italiae tirannidem machinante Egitheo. Huius nefandum conatum ad nihilum deducitur, et tempus vertebatur in annum . . ..

Anno DCCCXVIII. Bernhardus rex Langobardorum luminibus privatus est, et Theodulfus episcopus  degradatus est Aurelianae civitatis.

Anno DCCCXVIIII. Mense Februario Ludewicus imperator accepit sibi in coniugium Iudith ad imperatricem.

Anno DCCCXX. Ludewicus imperator Carisaco placitum habuit.

Anno DCCCXXI. Ludewicus imperator dedit filio suo Lothario regi ad coniugium Ermingardam filiam Hugonis comitis Turonicorum, et hiemps erat valde dura.

Anno DCCCXXII. Ludewicus imperator dedit filio suo Lothario regnum Langobardorum.

Anno DCCCXXIII. Ludewicus imperator dedit Druoa goni fratri suo regimen et cathedram episcopalem  Metensiae civitatis. Ebo episcopus pergit partibus  Danorum una cum Wildericho episcopo. Eodem anno genuit Iudith Carolum.

Anno DCCCXXIIII. Perrexit rex cum exercitu partibus Brittanniae, eam vastavit et reversus est in pace.

Anno DCCCXXV. Haistulfus archiepiscopus  Magontiae civitatis obiit, et successit in locum eius Otgerus capellanus dominicus.

Anno DCCCXXVI. Ludewicus imperator habuit sinodum episcoporum ad Ingulunheim, et illic venit  multitudo ad eum Nordmannorum, et princeps eorum  nomine Herioldus baptizatus est et uxor eius, et cum eis plus quam CCCC homines promiscui sexus. Ex eo tempore multa mala increverunt a gentilibus super aecclesiam catholicam.

Anno DCCCXXVII. Venerunt corpora sanctorum  Marcellini et Petri de Roma, et Ludewicus rex accepit in coniugium sororem Iudith imperatricis.

Anno DCCCXXVIII. Legati imperatoris, Ruodger  episcopus cum sociis suis, Constantinopolin perrexerunt.

Anno DCCCXXIX. Erat sinodus episcoporum  in tribus locis regni Lodewici imperatoris, et mense Augusto [in] Vangionensium civitate erat conventus  magnus episcoporum. Et ibi tradidit imperator  Karolo filio suo regnum Alisacinse et Coriae et partem Burgundiae.

Anno DCCCXXXI. Mense Octobri venit ad  imperatorem Pippinus rex Aequitaniae et Bernhardus  comes Barcenonae civitatis, qui infideles deputabantur,  ac fidem iuraverunt; et Pippinus de Aquis nocte fugiens abscessit. Eodem mense eclipsis lunae facta est.  Legati Sarracenorum venerunt ad imperatorem pacem  con firmandam et cum pace reversi sunt.

Anno DCCCXXXII. Mense Aprili eclipsis lunae fuit; et postea aestivo tempore, Ludewico imperatore morante apud Magontiam civitatem, obviam venit ei filius eius Lodewicus rex Beguariae, rebellare paratus contra patrem, et non potuit, sed fugiens abscessit.  Persequente autem eum patre usque ad Augustam civitatem, necessitate conpulsus venit ad patrem et in pace dimissus est. Et inde rediens imperator ad Hispaniam capere filium suum Pippinum, sed non potuit.

Anno DCCCXXXIII. Tempore enim aestivo convenerunt filii imperatoris in pago Alisacinse, Lutharius, Pippinus et Ludewicus, adducentes secum Gregorium  papam. Ibique leudes imperatoris coniurationes suas postposuerunt, relinquentes autem eum solum, reversique sunt ad Lotharium, ei fidem iuramentis spoponderunt, et imperator vero illorum coniuge simul et regno privatus, merens adflictusque in dominium filiorum advenit. Qui miserunt eum in custodiam  puplicam in Suessionis civitate similiterque coniugem illius. Collatione autem eorum peracta, tripertitum est regnum Francorum, et domnus papa rediit in patriam suam, Lotharius mansit in Conpendio. Ceteri vero reversi sunt unusquisque in sua.

Anno DCCCXXXIIII. Morante Ludewico  imperatore in custodia, filius Ludewicus astute cogitans contra fratrem suum Lotharium, cui priori anno omnem fidem promiserat, insidias molitus est. Congregato exercitu suo festinus perrexit ad Suessiones patremque suum de claustris liberavit atque Iudith de custodia revocavit,  direxeruntque aciem contra Mahtfridum atque Landbertum, principes Lotharii consules, ut eos vinctos ad  se adducerent aut etiam gladio detruncarent. Quibus resistentibus magna persecutores strage ceciderunt. Ibique cum aliis plurimis occisi sunt Uodo comes et Theodo abbas. Ludewicus vero imperator et coniunx eius  persecuti sunt Lotharium, qui tandem venit ad eos cum suis omnibus, et fide facta ex utraque parte, tamen non firma, rediit unusquisque in sua. Interea, dum haec agerentur, inruerunt pagani in vicum nominatissimum Dorestatum eumque inmani crudelitate vastaverunt; et eo tempore regnum Francorum infra semetipsum valde  desolatum est, et infelicitas hominum multipliciter cotidie augebatur. Eodem anno aquae inundaverunt valde super terram.

Anno DCCCXXXV. Mense Februario eclipsis lunae  fuit. Ludewicus imperator cum convoco suo  perrexit ad Burgundiam, ibique venit ad eum Pippinus filius eius. Interim autem iterum invaserunt pagani partes Frisiae, et interfecta est de paganis non minima multitudo. Et iterum predaverunt Dorestatum.

Anno DCCCXXXVI. Mense Februario incipiente nocte mirandae acies apparuerunt ab oriente in occidentem. Iterum eodem anno pagani Christianos invaserunt.

Anno DCCCXXXVII. Ingens turbo ventorum  frequenter erumpebat, et stella cometes visa est nimium ex se mittens fervorem in oriente coram humanis obtutibus  quasi per tres cubitos, et pagani vastaverunt Walicrum multasque feminas inde abduxerunt captivas cum infinita diversi generis pecunia.

Anno DCCCXXXVIII. Hiemps pluvialis et  tosa valde, et mense Ianuario XII. Kal. Februarii ventonitruum auditum est, similiterque mense Februarii XIIII.  Kal. Martii tonitruum est auditum magnum, et nimis ardor solis terram urebat, et [in] quibusdam partibus terrae motus factus est, et ignis forma draconis in aere visus est. Eodom anno heretica pravitas orta est. Eodem anno V. nocte ante natale Domini fragor tonitrui magni auditus est et fulguris visus, et multis modis miseria et calamitas hominum cotidie augebatur.

Anno DCCCXXXVIIII. VII. Kal. Ianuariorum ingens venti turbo ortus est, ita ut fluctus maris valde inundabant supra terminos et litus, miserabiliter  innumerabilem turmam humani generis in villis et vicis circumpositis simul cum edificiis consumpserunt. Classes enim in mari vertentes disruptae sunt, et flamma ignis  supra totum mare visa est. Eodem anno VIII. Kal. Aprilis admirandae acies apparuerunt vesperascente die in caelo, in modum domus rotundae totum caeli  ambitum circumducentes. Eo anno venerunt corpora sanctorum Felicissime et Agapiti atque sanctae Felicitatis in  locum qui dicitur Fredenna.

Anno DCCCXL. Acies consimiles apparuerunt per  duas simul noctes sicut hae quae in priore anno fuerunt. Et tercia Maii, id est tercia die rogationum, hora nona eclipsis solis facta est, et stellae manifestae sunt visae  in caelo velut noctis tempore. Et postea mense Iunio, XI. Kal. [Iulii] Ludowicus imperator obiit in insula quadam parva Hereni fluminis contra villam regiam que vocatur Ingulunheim, absentibus liberis coniugeque eius, et ad Sanctum Arnulfum conditus est. Postea vero Lotharius imperator profectus est de Italia in Franciam concessum sibi a patre possidere regnum. Cui contra veniens predictus Ludewicus, frater illius, iterum  intercapere regnum orientale; sed superveniente Lothario ultra Renum flumen, vix sine bello discesserunt a se. Postea vero Lotharius pergens cum exercitu contra Karolum. Et Ludewicus iterum congregato exercitu litus Rheni possidens. Quo comperto, Lotharius movens  exercitum et clam apud Wormatiam civitatem predicto  flumine transcenso, iterum Ludewicus fugiens in Beioariam.

Anno DCCCXLI. Videns Ludewicus, quod  germanum superare nequibat, iunxitque se ad Karolum, ut per eius solatium predictum superaret imperatorem. Quod cum Lotharius percepisset, moto cum exercitu venit adversus eos in locum qui dicitur Alciodorum, et, quod dici dolor est, magna se cede ibidem Christiani in  invicem debachati sunt. Eodem anno V. Kal. Augusti, feria  V, claro sole circuli tres apparuerunt in caelo, similes visioni arcus, ambientes se alterutrum; sed minimus solem sibi medium circumcingens, qui tamen colore  ceteris plenissimus videbatur. Maximus in occidente, cuius extrema pars solem tangere videbatur. Medius in aquilone, qui predictos duos aequaliter ambiebat. Sed tamen medius et maximus plus tenues minimo videbantur. Et nubecula parva in oriente et aquilone eadem specie  circulorum longe ab his quasi in uno loco claruit. Ante horam diei terciam visi sunt et usque post meridiem permanserunt. Eodem anno per totam Saxoniam potestas servorum valde excreverat super dominos suos, et nomen sibi usurpaverunt Stellingas et multa inrationabilia conmiserunt. Et nobiles illius patriae a servis valde  afflicti et humiliati sunt.

Anno DCCCXLII. Quadragesimali tempore stella in occidente maiorem consueto radium ab oriente habens. Et Lotharius vastata Gallia rediens ad Aquis. Et postea aestivo tempore Ludewicus et Karolus, predato pago Vangionensium, per angustum iter asperum  Gronneorum Confluentes civitatem petierunt. Ibique  hostiliter venit Lotharius contra eos. Sed cum vidisset, quod a suis deceptus esset, fugiens usque Lingonas pervenit ibique viribus resumptis consedit. Prefati vero reges, vastata omni regione Ripuariorum, insequentes eum usque ad predictum locum. Illicque,  intervenientibus viris strenuis, iterum tripertito regno Francorum, in pace, tamen non firma, discesserunt a se, Lotharius ad Aquis, Karolus in Galliam, Ludewicus in Saxoniam et servos Saxonum superbe elatos nobiliter afflixit et ad propriam naturam restituit.

Anno DCCCXLIII. Prefati III reges miserunt  legatos suos proceres, unusquisque ex parte sua, ut iterum per descriptas mansas aeque tripertirent regnum Francorum. Cumque et inter illos dissensio facta est,  venerunt ipsi reges in unum locum et dissonantiam illorum coadunaverunt, et separati sunt a se. Eodem anno Iudhit imperatrix, mater Karoli, predata a filio substantia omni Turonis civitate migravit a seculo.

Anno DCCCXLIIII. Gregorius papa migravit de seculo, et successit in locum illius Sergius papa. Et Bernhardus comes a Karolo est occisus. Et Pippinus rex Aquitaniae, filius Pippini, una cum filio Bernhardi hostem Karoli valde prostravit. Ibique Hugo  interfectus est abbas. Eodem tempore Ludewicus rex perrexit in Winithos cum exercitu. Ibique unus ex regibus eorum interiit, Gestimus nomine, reliqui vero fidem prebentes veniebant ad eum. Quam illo absente statim mentientes. Post haec autem Lotharius, Ludewicus atque Karolus convenerunt ad Thiedenhofe et post conlationem eorum in pace discesserunt a se.

Anno DCCCXLV. Bis in pago Wormaciense terre motus factus est. Primo sequenti nocte palmarum, secundo in nocte sancta resurrectionis Christi. Eodem anno multis in locis gentiles Christianos invaserunt, sed cesi sunt ex eis a Fresionibus plus quam XII. Alia pars eorum Galliam petierunt, ibique ceciderunt ex eis plus quam sexcenti viri. Sed tamen propter desidiam  Karoli dedit eis multa milia ponderum auri et argenti, ut irent extra Galliam, quod et fecerunt. Tamen  monasteria sanctorum plurimorum diruta sunt, et multos Christianos captivos abduxerunt. His ita gestis,  Ludewicus rex congregato exercitu magno iter iniit ad Winodos. Quod gentiles cum cognovissent, e contra  legatos direxerunt in Saxoniam, et miserunt ei munera et obsides et petierunt pacem. At ille, concessa pace, reversus est de Saxonia. Postea vero ingenti clade percussi sunt predones, in qua et princeps sceleratorum, qui Christianos et loca sancta predaverat, nomine Reginheri Domino percutiente interiit. Consilio enim inito miserunt sortes, a quo deorum suorum salutem consequi debuissent; sed sortes salubriter non ceciderunt. Suadente autem eos quodam captivo Christiano, ut coram deo Christianorum sortem ponerent, quod et fecerunt, et salubriter sors eorum cecidit. Tunc rex eorum nomine Rorik una cum omni populo gentilium XIIII dies a carne et medone abstinuit, et cessavit plaga, et omnes Christianos captivos, quos habebant, ad patriam propriam dirigunt.

Anno DCCCXLVI. Consueto Norhtmanni Ostraciam et Westraciam vastaverunt et vicum Dorestatum cum aliis duabus villis incenderunt igni, vidente  Lothario imperatore, cum esset in Noviomago castro, sed scelus ulcisci nequiverat. Illi autem ingenti preda  hominum atque facultatum oneratis classibus reversi sunt in patriam. Eodem anno ivit Ludewicus de Saxonia contra Winidos ultra Albiam. Ipse vero cum exercitu suo contra Boemmanos perrexit, quos nos Beuwinitha vocamus, sed periculose valde; Karolus contra Brittannos, sed non profuit. Eodem tempore, quod sine grandi merore nulli dicendum vel audiendum est, mater cunctarum ecclesiarum, basilica sancti Petri apostoli, a Mauris vel a Sarracenis, qui iam pridem Beneventaniam consederant, capta atque predata est, et omnes  Christianos, quos foris Romam repperierunt, intus et foris eiusdem aecclesiae occiderunt. Reclausos etiam viros et mulieres abduxerunt. Altare sancti Petri cum aliis multis detraxerunt, et afflictio Christianorum propter scelera eorum cotidie hinc inde orta est. Sergius papa  migravit ex hac luce.

Anno DCCCXLVII. Defuncto Sergio memoria apostolicae sedis minime ad aures nostras pervenit.  Hereban magister et abbas de Fuldo defuncto Otgero episcopo archiepiscopus et successor eius effectus est atque sollempniter electus. De cetero NordmanniChristianos hinc inde vastaverunt et contra Sigirum et Liutharium comites bellum fecerunt, et ultra vicum Dorestatum contra flumen Reni per miliaria novem remigaverunt usque ad vicum Meginhardi, et ibidem facta preda reversi sunt.

Anno DCCCXLVIII. II. Nonas Februarii ad vesperum fulgur emicuit et tonitruum auditum est, et gentiles Christianis, ut consueverant, nocuerunt. Eodem  anno Ludewicus rex habuit conventum populi apud Magontiam, et secta quaedam in sinodo episcoporum inlata est a quibusdam monachis de predestinatione  omnipotentis Dei. Qui convicti et coram omni populo  contumeliis verberum affecti reversi sunt in Galliam, unde ierant, et, Deo gratias! inlesus permansit status aecclesiae.

Anno DCCCXLVIIII. Infirmante Ludewico rege, hostis illius de Beioaria iter arripuit in Boemmanos; sed multis ex eis ibidem interfectis, valde humiliati  reversi sunt in patriam. Gentilitas vero consueto ab aquilone Christianitatem nocuit, magis magisque convaluit; sed fastidiosum est enarrare.

Anno DCCCL. Kalendis Ianuarii, id est octabas Domini, . . . eodem die ad vesperum tonitruum auditum est magnum, et fulgur nimium visum est, et inundatio aquarum ipsa hieme humanum genus affligebat. Et  sequenti aestate calor nimium solis terram urebat. Leo papa apostolicae sedis, vir electus, castellum circa basilicam sancti Petri apostoli construxit. Mauri vero urbes maritimas in Italia hinc inde vastaverunt. Rorik Nordmannus, frater iam dicti Herioldi iunioris, qui prius a Lothario dehonestatus fugit, Dorestatum repetit, multa mala Christianis fraudulenter intulit. Eodem anno inter duos fratres, Lotharium imperatorem et Ludewicum regem, tanta pax erat, ut in Hosninge simul plurimos dies cum paucis venationi operam dederunt, ita ut multi hoc facto mirarentur, et in pace discesserunt a se.

Anno DCCCLI. De Roma venerunt corpora sanctorum in Saxoniam, Alexandri, unius ex septem fratribus, Romani atque Emerentianae. Eodem anno  nobilissima imperatrix nomine Irmingard, coniunx Lotharii imperatoris, de hac luce migravit. Item Nordmanni in Fresia et circa Rhenum fluvium nocuerunt. Ingens exercitus congregatus est ad Albiam fluvium contra  Saxones et civitates eorum, aliaeque obsesse alieque  succensae sunt igni. Et nimium Christianos vexaverunt. Conventus namque regum nostrorum tunc erat apud Mosam fluvium.

Anno DCCCLII. Ferrum paganorum incanduit; nimius ardor solis, et fames subsecuta est, et pabula animalium, defecerunt, et pastus porcorum exuberans.

Anno DCCCLIII. Fames magna in Saxonia, ita ut multi equis alerentur.

Anno DCCCLIIII. Nordmanni cum reliquis multis malis, quae Christianis intulerunt undique, aecclesiam  sancti Martini Turonis civitatis episcopi, ubi pausatio illius est, igni succenderunt.

Anno DCCCLV. Verno tempore Ludewicus rex orientalis misit filium suum et convocum in Aquitaniam accipere sibi regnum patruelis sui Pippini.

Anno DCCCLVI. Nordmanni rursum regem sibi  constituunt, cognatum et convocum priori, et Dani iterum, resumptis viribus, navali evectu Christianos invaserunt.

Anno DCCCLVII. Plaga magna vesicarum  turgentium grassatur in populo et detestabili eos putredine consumpsit, ita ut menbra dissoluta ante mortem deciderent.

Anno DCCCLVIII. Ludewicus rex orientalis conventum populi sortis suae apud Wan gionam habuit.

Anno DCCCLVIIII. Kalendis Ianuarii, celebrata sollempnitate matutinorum, apud Wormatiam semel terrae motus factus est et apud Magontiam tredecies ante diluculum.

Anno DCCCLX. Nonas Februarii tonitruum auditum est, et rex reversus est de Gallia, depravato omni regno et in nihilo emendato.

Anno DCCCLXI. Beatus Liutbertus episcopus honorifice multis sanctorum menbris monasterium quod dicitur Frikkenhurst adornavit, id est Bonifacii et Maximi martyrum, Eonii atque Antonii confessorum, adiecta parte de presepe Domini atque de sepulchro illius, simul et de pulvere pedum illius ascendentis in caelum. Eo anno hiemps longissima, et supradicti reges iterum secretum colloquium in supradicta insula habuerunt penes Confluentiam, vastantes omnia quae in circuitu erant. Et Lotharius rex Ripuariorum  legitimam uxorem suam, sororem Hugberti clerici,  iniusta occasione reliquit. Quam postea eodem anno predictus germanus illius accepit in sua. Rex vero concubina, cuius amore uxorem reliquit, publice usus est.

Anno DCCCLXII. Ludewicus impium Hughardum comitem constituit. Quod dampnum pene suis omnibus visum est. Iam enim dissensio regum nostrorum et  desolatio paganorum per regna nostra fastidiosum est enarrare.

Anno DCCCLXIII. Ludewicus rex primum  conventum habuit Wangiona et post haec Magontia, ibique venit ad eum Lotharius, hostem machinantes in Sclavos, quod et postea fecerunt. Sed non profuit. Eodem anno hiemps turbulenta, mutabilis et pluvialis valde, ut pene absque gelu omnino, ut in sequentibus patuit in aecclesia sancti Victoris.

Anno DCCCLXIIII. Nimia inun datione aquarum pagani sepe iam dicti aecclesiam undique vastantes per alveum Reni fluminis ad Sanctos usque pervenerunt et locum opinatissimum vastaverunt. Atque, quod omnibus audientibus et videntibus nimium dolendum est, aecclesiam sancti Victoris mirifico opere constructam incenderunt igni, omnia quae intus aut foris sanctuarii repperierunt rapuerunt. Clerus tamen et omne vulgus pene aufugit. Sed ipsum censum sanctuarii postea nimium vesania correpti ibidem remiserunt. Sanctum vero corpus Victoris prepositus fratrum equo ascenso et loculo ante se posito cum solo presbitero Coloniam noctu perduxit in magno periculo, nonnisi meritis sancti intervenientibus. Guntharius autem isdem temporibus ibidem rector et episcopus preesse videbatur, nepos scilicet Hildiwini iunioris. Predones vero post, perpetrato scelere, haut longe a monasterio insulam quandam parvam petierunt ibique munitione constructa  habitaverunt ad tempus. Sed quaedam pars illorum per alveum ascendentes villam regiam grandem incenderunt, ibique cesi sunt ex eis utpote plus quam C homines, ita ut una navis ibidem ex eorum sorte vacua remansit. Ceteri vero, vix conscensis navibus, confusi redierunt ad suos. Lotharius vero, paratis navibus, cogitabat inruere in eos, sed sui non consenserunt ei. At contra Saxones agiles ex altera ripa fluminis agiliter agebant, ita ut quendam ex eorum regibus nomine Calbi, qui superba temeritate litus eorum aggredi temptabat, occiderunt et in ipsum flumen fugientem demerserunt omnesque pene sequaces illius. Ceteri vero exinde territi locum predictum reliquerunt et incerta petierunt. Ludewicus vero totum pene annum morabatur in Bewaria, caute agens contra Margos rebelles, sed et contra filium. Predictus vero Guntharius archiepiscopus Agrippinae et Thietgaudus Treverensis archiepiscopus eodem anno iussu Nicolai pape Romam petierunt ob adulterium Lotharii regis, quod pridem commiserat, eo quod ei in hoc cum suis suffraganeis iniusta occasione contra religionem Christianitatis consenserunt, plurimas secum deferentes sententias quasi canonica auctoritate conpositas.  Quibus in sinodo Romanensi cum omni  assertione illorum condempnatis, omnino refutati sunt, eisque omni officio sacerdotali ad tempus interdicto dimissi sunt.

Anno DCCCLXV. Moram faciente Lothario veniendi, temerarias ipsi episcopi conscriptiones Nicolao papae iterum remiserunt, dicentes eum impie et absque omni ratione tirannico in eos more iniusta exercere iudicia, promittentes se absque illius gratia velle  aequaliter gloriari in locis suis ceu ipse in Roma et in nullo gradum suum inferiorem gradu illius esse, non  recordantes se ab eo pallium dignitatis accepisse. Loquente  per eos apostata spiritu, qui dixit: Ponam solium meum ad aquilonem et ero similis altissimo. Quibus iterum ipse papa in sinodo episcopali, si ita peregissent, ab omni aecclesia catholica excommunicandos esse indixit.  Regressi sunt ergo unde ierant, et veniente Gunthario Coloniam, ex ipso sacratissimo die caenae Domini omne  officium paschale contra fas peregit, et ob hanc  temeritatem iterum in eadem provintia ab omnibus episcopis Lotharii excommunicatus est. Nec mirum, si ipse, qui aerarium sancti Petri in vasis sacris aureis et argenteis et multis speciebus exinanivit et avariciae facibus semper exarsit et ad secularem pompam necnon et ad fratres et nepotes et sorores et neptes ea convertit, omnibus bonis privaretur. Consors vero illius nihil horum agere temptabatur. Sed tamen ambo Romam reversi sunt.

Anno DCCCLXVI. Mense Ianuario eclipsis lunae  facta est, et sanctissimus episcopus Bremensis Ansger de hac luce migravit. Liudolfus comes a septentrione et in Italia Everwinus, gener Ludewici regis, magnifici viri, de hac luce subtracti sunt. Eodem tempore Hubertus clericus, de quo supra scribitur, cuius sororem Lotharius rex pridem repudiatam dimisit, a quinque  episcopis excommunicatus, a filiis Cuonradi, fratris  quondam Iuthit reginae, in bello occiditur. Eo anno  pagani reliquias Fresiae nimium vastaverunt. Et Ludewicus rex orientalis aestivo tempore conventum populi sortis suae habuit ad Franconoford, ibique interfuit Arsenius, auricularius Nicolai papae, ab eo cum epistolis directus ob statum catholicae fidei et defensionem Christianae religionis. Indeque proficiscens visitavit Lotharium regem, abstrahens inlicitam concubinam reginam elevatam, cuius rei consensu Guntharius et Thietgaudus, duo archiepiscopi, graviter ceciderunt; restituens ei legitimam uxorem prius ab eo nefanda occasione repudiatam, indeque Romam rediens. Eo tempore vir magnificus nomine Ernost, socer videlicet Karlomanni primogeniti Ludewici regis, de hac luce migravit. Moram autem faciente Gunthario veniendi in civitatem, successit in locum illius quidam tirannicus Hugo nomine, filius predicti comitis Cuonradi, qui non  ut pastor, sed ceu lupus rapax gregem Dei invasit et  idcirco annuente Domino celeriter inde deiectus est, occisis ab eo plurimis in eodem episcopatu. Et pagani  crudeliter Galliam vastaverunt. Acceptoque inde a  Karolo rege innumerabili censu, ad tempus reversi sunt alibi desolare aecclesiam Dei.

Anno DCCCLXVII. Duo presbiteri, qui se  monachico habitu in Saxonia, quamvis inperiti, nimiae  sanctitatis viros sub obtentu religionis simulabant, ita ut  episcopis et presbiteris omnibus eiusdem provintiae sanctiores se esse prefigurabant. Nam solitariam vitam in hipocrisi primum duxere simul. Sed postea, mediante inter illos spiritu discordiae, separati sunt ab invicem, et tamen remota querentes habitacula semper iactitabant etiam se visiones angelicas vidisse et signa fecisse. Et confluebat ad eos multitudo magna gentis huius, tam divitum quam etiam ceterorum, diversa munera deferentes. Quorum confessiones suscipientes nova iudicia pretulerunt. Quorum  hypocrisin inspector secretorum Dominus de caelo prospexit et manifestavit consilia cordium illorum, ita ut qui prior eorum videbatur nimia infestatione diaboli  correptus est. Alter vero, aestivo tempore convocato  Liudberto archiepiscopo Magontiae cum caeteris coepiscopis, canonice victus et prostratus ac de gradu depositus est. His ita gestis allata sunt pignora sancti Magni  martyris in Saxoniam, a Nicolao papa venerabili episcopo Liudberto directa. Eodem tempore Guntharius,  quondam Agrippinensis archiepiscopus, iterum Roma  reversus est, communione tantum vulgari ei concessa, sed omni officio episcopali interdicto. Ipse tamen cum magna elatione, clangentibus signis, occurrenti clero cum ewangeliis et turribulis, aecclesias adiit. Eo anno ingens bellum inter Gallos et paganos geritur in Gallia, et cecidit ex utraque parte innumerabilis multitudo. Ibique Ruodbertus, vir valde strenuus, ortus de Frantia, dux Karoli, interfectus est.

Anno DCCCLXVIII. Adhuc visitante Domino plebem suam et circa solis occasum pro denario diurno ociosos vocante operarios ad vineam excolendam, gens Bulgarum, hactenus idola vana colentium, ad fidem catholicam conversa est, mittente eis summo tonanti signa et prodigia fieri in medio plebis. Directis a  Nicolao summo pontifice et universali papa urbis Romae viris apostolicis, receperunt sermonem domini nostri Iesu Christi et baptizati sunt. Aequum quippe erat, ut piscationem sibi iam olim a Domino conmissam veteranus piscator, sagena predicationis Europico ponto directus, ad finem usque mundi prosequeretur et antiquus dierum pastor ovium nuncupatus agnos sibi  specialiter commendatos et diu in heremo vacantes ad ovilia pascua perduceret, ubi eis individuus comes illius et egregius gentium predicator lac potum daret pro esca, quoadusque fierent oves foetosae, habundantes in egressibus suis, et fieret unum ovile et unus pastor, Iesus Christus dominus noster. De cetero diebus ieiuniorum Septembrium circuli duo magni apparuerunt in caelo, similes aspectui iris. Quorum maior ab aquilone primum formosior, sed postea, plenitudinem suam australi quasi tribueret, desipuit. Minor vero, solem sibi medium circumcingens, in extrema parte alterius omni decore resplenduit. Ante horam namque terciam oriundi et usque ad nonam perdurantes evanuerunt. Eodem  tempore in Saxonia ignis in aere sagittae celeritate ferri visus est, grossitudine ligni foenarii et sicut massa ferri in conflatorio scintillas emittens, et subito coram oculis plurimorum velut in fumum picis redactus est. Sed horum significationem solius Domini nosse est. Deinde autumnali tempore exiit edictum a regibus, ut ieiunium  triduanum generaliter observaretur, inminente terrore famis pestilentiae, et terrae motus magnus per regna, ita ut desperatio humanae vitae plurimis accidit. Eo tempore Liudbertus episcopus Saxoniae, ortus de ... , distributione graduum et inpositione crismali parrochiam Guntarii ab orientali parte procuravit. Eodem anno  Nicolaus summus pontifex et ahtleta Christi de hac luce migravit ad Dominum. Pagani quoque iterum Hiberniam atque Fresiam crudeliter vastaverunt.

Anno DCCCLXVIIII. Mense Februario, tenebrosis aquis in nubibus aeris, tonitrua audita sunt, et XV. Kal. Martii, id est nocte sancta septuagesimae, stella cometes visa est ab aquilone et occidente, cui statim nimia tempestas ventorum et inmensa inundatio aquarum est subsecuta, in qua multi inprovidi interierunt. Et postea aestivo tempore fames acerrima in multis  provintiis subsequitur, maxime in Burgundia et Gallia, in quibus magna multitudo hominum acerbam sustinuit mortem, ita ut homines hominum corpora comedisse feruntur. Sed et canum carnibus aliqui vesci dicuntur.  Eo tempore, ut propheta ait: propter peccata terrae multi principes eius, quattuor reges regnaverunt in regno quondam Karoli Magni: Ludewicus filius imperatoris  Ludewici in oriente et Sclavis, Bevaria, Alamannia et Coria, Saxonia, Suevis, Thoringia et orientalibus Francis cum pago Wormaciensi atque Namnetis, qui sapientior et iustior caeteris. Karolus frater eius Gallis, Aquitaneis atque Wasconiis praeerat, sepissime paganorum  infestationem sustinens semperque eis censum opponens et numquam in bello victor existens. Ludewicus filius Lotharii imperatoris senior Italiam et Beneventaniam consedit, qui multas iniurias Nicolao papae intulit et non Mauros de Beneventania expulit. Lotharius frater eius, citus et levis, relicta legitima coniuge contra sanctorum canones et Nicolai papae iussum inlicite  concubina usus est. Ipse enim Ripuariam, Burgundiam atque provintiam possedit. Iterum atque iterum  Guntarius et Thietgaudus Romam petierunt, succedente Adriano in locum regiminis, si aliquomodo possent adipisci gradum pristinum, sed non potuerunt, quia durum est contra stimulum calcitrare. Nam in ipsa peregrinatione Theotgaudus magna febre correptus vita  pariter cum sacerdotio caruit. Ecclesia vero illius a chorepiscopis regebatur. Alter quippe eadem molestia preventus vix convaluit. Et cum vidisset, quod nullo modo repedare posset in gradum pristinum, consumpto aerario fraude adquisito, defunctis pene omnibus suis sequacibus, pauper cum paucis in incerto vagus girabat per terras. Sicque duo metropolitani ob consensum adulterii nefandi regis rite obligati sunt et ceciderunt. Sponsa vero Guntharii, quae quondam post Romam eligantissima habebatur, quasi vidua destituta viro, scissa veste, fuscata pelle, deiectis crinibus, nudis pedibus absque pastore sedit in cinere. Parvuli quoque illius hinc inde a lupis rapacibus devorabantur per loca, non habentes patrem. Sacerdotes eius acris verberibus virgisque ceduntur, non habentes patronum. Nobiles eius gladio ceciderunt, et illa dolens ac gemens,  plorans ploravit per diem et noctem, dicens: 'Angustiae mihi undique, et quid eligam, ignoro, quia tribulationes cordis mei multiplicatae sunt'. Ad viatores quoque conversa aiebat: 'O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor similis sicut dolor meus. Ecce vivente viro vidua vocor. Parvuli mei delicati suffocati sunt. Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est undique inimicus. Non est qui consoletur me nisi tu Deus solus'.

Anno DCCCLXX. Lotharius rex Ripuariae sepe vocatus tandem Romam venit, cum Adriano pontifice colloquium habuit. Et ab eo mandatum accepit pelicem eicere ac legitimam coniugem accipere. Qui ita se per omnia obtemperare velle promisit, sed minime implevit. Et idcirco eum Dominus Roma redeuntem terribiliter percussit cum omnibus pene suis optimatibus. Quorum corpora pariter Coloniam asportata atque humata sunt. Quasi ultor dixisset: Mihi vindictam, et ego retribuam.  Evaginabo gladium, et interficiet eos manus mea. Eo anno Ludewicus rex orientalis, missis duobus filiis suis  Karlomanno et Karlo contra Margos diu resistentes sibi, Rasticium regem eorum fugaverunt et patriam  vastaverunt atque cum multis spoliis reversi sunt. Item Guntharius sepe iam nominatus autumpnali tempore cum paucis, quasi lupus gregi insidians, nescientibus cunctis, latentibus evectu navali Coloniam venit et misso legato signa aecclesiae pulsare precepit et sibi honorifice occurrere iussit, dicens se potestatem habere, quam non habuit, ut rei exitus postea probavit.

Anno DCCCLXXI. Karolus rex Galliae regnum quondam Lotharii cum elatione magna invasit,  Aquisgrani palatium consedit, affirmans se totum regnum absque ullius gratia in proprietatem usurpare velle, quod postea, viris intercurrentibus strenuis, emollitum est et in pace dispositum. Tamen cum adhuc esset in pertinatia et videns Guntharium de loco suo avulsum Hilduvinum quendam nepotem eiusdem, die sancto theophaniae cum uno tantummodo episcopo Leodiae de Aquis ad Coloniam misit episcopum ordinandum et cathedram huius regiminis inrationabiliter obtinendam. At contra Ludewicus rex orientalis Liudbertum  archiepiscopum Magontiae civitatis cum omnibus suffraganeis episcopis Coloniae ex altera parte Reni fluminis e regione civitatis direxit ordinare quendam Willibertum, eiusdem Colonie filium, episcopum, non elatum, non venatorem, non hypocritam, non mercenarium neque mercede conductum, sed magna coactum necessitate, omnibus  aecclesiasticis disciplinis preditum. His omnibus ita peractis in conspectu gentium revelavit Dominus iusticiam suam, et mercenarius abiit et recessit, verus autem pastor supra gregem suum sollicite vigilavit. Tunc videns Guntharius, quod nullam spem pertinatiae suae ibidem ultra infigere posset, relicta Colonia victus et confusus inde discessit  et amplius non est reversus ad eam. Sed in sequenti anno semper vagus, insidians, iterum Romam rediens, Adriano pontifici comminationes inferens et idcirco ab omni sinodo Romana excommunicatus incerto vitam pertinacem et inproviso periculose amisit. Eodem anno V. Kal. Mai beatus episcopus Liudbertus Saxoniae et filius Ripuariae, de quo multa bona commemoravimus de hac luce migravit ad Dominum. Civitas sancta  Ierusalem et mons Oliveti atque omnia loca sancta in  circuitu a Sarracenis invasa et possessa sunt. Monachi quoque ibidem Domino famulantes diversis poenis  afflicti atque in custodiam missi. Audite enim haec omnes catholicae fidei cultores, dicentes: 'Plorate, sacerdotes, ministri Domini, et dicite: Parce, Domine, parce populo tuo, ne dominentur eis nationes et dicant: Ubi est Deus eorum?'

[Nunc  de victoria Carlomanni].

Rasticius rex Margorum a Karlomanno captus et in Franciam patri directus ibique postea luminibus privatus est. Pagani quoque tunc totam pene Hiberniam  vastantes cum spoliis multis sunt reversi et per aquosa loca Franciae atque Galliae humano generi multas  miserias intulerunt. Mauri quoque Beneventaniam consederant plurimis iam annis, quos Ludewicus rex Italiae expellere nequibat, et undique ecclesia catholica infestatione gentilium circumcincta, anxiali spiritu gemens ac sentiens tempora Antichristi appropiare.

Anno DCCCLXXII. Iterum regnum Margorum e manibus Karlomanni per quendam eiusdem gentis Sclavum elabuit, et grandis exercitus de parte Karlomanni cecidit. Eodem anno infestatio tonitruorum et ymbrium atque grandinum humano generi nocuit nimium in frugibus et aedificiis. Nam principalis mater aecclesia sancti Petri apostoli Vangionae civitatis, nuper a novo restaurata per Samuelem episcopum et abbatem monachorum sancti Nazarii, ictu fulminis prostrata atque succensa est. Iterum ingens exercitus ex omni parte Francorum collectus est contra Margos. Qui hostes  fugaverunt et in civitatem munitissimam propulerunt. Ibique obsessi diu grande dampnum sustinuere. Et Karlomannus frequenter patriam vastavit. Item eodem anno Adrianus papa obiit, et successit in locum eius vir preclarus, nomine Iohannes. Guntio episcopus  Vangionensis obiit, et successit in locum eius Adhelhelmus iuvenis de titulo sancti Cyriaci martyris Christi.

Anno DCCCLXXIII. Ludewicus rex orientalis placitum publicum episcoporum ac laicorum ad Vadum-Francorum celebravit. Ibique venerunt contra eum duo filii eius, pleni iniqua cogitatione, convocus et Karolus, tirannidem moliri et iuramenta priorum postponere, patrem regno privare et in custodiam mittere, Sed Deus, iustus iudex et patiens, grande miraculum palam omnibus ibidem monstravit, ita ut malignus  spiritus videntibus cunctis Karolum invasit eumque  horribiliter discrepantibus vocibus agitavit. Sed in eodem die  orationum suffragiis et coniurationibus diversorum sacerdotum eiectus est. Viso hoc terrore frater senior pedibus patris provolutus conmissum nefandum profitetur, indulgentiam postulans. Pater vero pius haec omnia prudenter cum moderamine disposuit. Eodem hiemis tempore insperatum diluvium nive madens repente inolevit, maxime in litoribus Rheni fluminis. Ex  influentia aquarum multarum multitudo hominum cum aedificiis et frugibus innumerabilibus deperiit. Iterum in aestivo tempore eiusdem anni predictus rex Aquis palatium secundum sinodum ac placitum suorum consedit. Ibique rationabiliter cunctis dispositis, venit ad regem quidam clericus orbus, filius Karoli fratris sui, regis Galliae, quem ipse pater luminibus privari iussit et postea in monasterium retrudi, promittens inferre peiora, presidium petens. Itidemque venit ad eum Ruorich, fel Christianitatis, tamen ei repositis obsidibus plurimis in navi, et subditus effectus est regi ac  iuramentis constrictus inconcussam ei servare fidem. Ac non post multum temporis Ruodoldus nepos predicti tiranni, qui transmarinas regiones plurimas regnumque Francorum undique atque Galliam horribiliter et pene totam Fresiam vastavit, in eadem regione, in pago Ostrachia ab eadem gente cum quingentis viris agiliter interfectus est et, quamvis baptizatus esset, caninam vitam digna morte finivit. Postea vero  mediante mense Augusto antiqua Egiptiorum plaga, id est locustarum innumerabilis turma more apium de alveo exeuntium, ab oriente nova exorta est per terras nostras, quae in aere volitantes, vocem subtilem velut aviculi parvi dantes. Et dum elevarentur, caelum vix velut per cribram intueri potuit. In plerisque locis vero pastores ecclesiarum et omnis clerus cum kapsis et crucibus occurrerunt eis misericordiam Dei implorantes, ut defenderet eos ab hac plaga. Non tamen ubique, sed per loca nocuerunt. Item in Kalendis Novembris. usque ad sexagesimam nix totam superficiem terrae cooperuit, et diversis plagis Dominus assidue populum suum afflixit et visitavit in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum.

Anno DCCCLXXIIII.

Medieval Latin The Latin Library The Classics Page