WILLIAM OF CONCHES
MORALIUM DOGMA PHILOSOPHORUM
Prooemium
Moralium dogma philosophorum per multa dispersum uolumina tuo quidem instinctu, uir optime et liberalis, (Henrice R.), contrahere meditabar. Dumque primo conticinii silentio super hac re scrutabundus memoriam consulerem, repente sompnus obrepsit. Et ecce uir sobrio decore laudabilis quasdam personas non minus matura grauitate reuerendas antecedebat. Statimque, ut fit, solo animi augurio primum illum esse latine eloquentie auctorem Tullium mihi innotuit; post quem ille moralitatis eruditor elegantissimus Seneca cum quibusdam aliis, quos tibi eorum uerba deinceps significabunt, se agebat. Vna igitur conferentes arbitrabar descriptionibus distributionibusque moralem (philo)sophiam quasi in artem nos colligere; michique ipsi fas erat, que uel ab his uel ab aliis audieram eorum prouerbiis interponere. Expergefactus autem stili officio audita designans, breuitati insistendum decreui. Primum ideo quia fragilis est memoria et rerum turbe non sufficit; necesse est (enim) quantum recipit emittat et antiqua recentibus obruat. Ideo egregie scriptorem formare uidetur qui dicit:
Quicquid precipies, esto breuis, ut cito dicta
percipiant animi dociles teneantque fideles;
omne superuacuum pleno de pectore manat.
Preter hec tua diligens instancia me tam sepe pol1ici(ti) consumpmationem posscebat, quod illud certum expertus sum, quia animo desideranti nichil satis festinatur quodque desiderio mora est etiam celeritas.
Ipsius preterea operis fructus cel(lu)la memoriali diligenter reponendus (nullatenus) diffusius se tractari permitteret. Nulla enim uite pars, neque publicis neque priuatis, neque forensibus neque domesticis (in) rebus, morali philosophia uacare potest. In hac excolenda sita est uite honestas et in negligenda turpitudo. De ea igitur accipe conpendiosam particulam, ac si de magno flumine ciatum tibi sorbillandum quis propinet. Puto autem te huic honestatis forme non minimam impendere diligentiam. Adeo namque arto atque insolubili complexu (inheres) honesto, quod nec uehemens tumultus huius perniciosissime sedicionis honestatis curam tibi excutit. Videmus enim, quod licet temporis necessitas ad flagitia te pertrahat, mens tua contradicit et reclamat. Presentis doctrine expressa mihi in te uno occurrit imago; quocirca uehementer compatior tibi, imo tue odiosa morbi pressura lacessite liber(ali)tati.
De consilii capiendi deliberatione
Triplex est capiendi consilii deliberatio: prima est de honesto tantum, secunda de utili tantum, tercia de conflictu utriusque. Prima subdiuiditur in duas. Namque dubitamus utrum honestum an turpe sit factum; dubitamus etiam de duobus honestis quod eorum honestius. Similiter secunda species, id est consultacio utilis duplex est. Inquirunt enim utrum utile uel inutile sit factum; inquirunt etiam (de duobus) utilibus propositis utrum eorum utilius sit. Tercia pars, que est de pugna utilis et honesti, indiuisa est. Sunt itaque quinque consultationes: prima quid honestum, secunda de comparatione honestorum, tercia quid utile, quarta de comparatione utilium, quinta consultacio est quando uidentur utile et honestum sibi aduersari. De his igitur in ordine prefatis dicendum est.
I. De honesto
Honestum est quod sua ui nos trahit et sua dignitate nos allicit. (Virtus uero est habitus animi in modum nature rationi consentaneus). Virtus igitur et honestum nomina diuersa (sunt), res autem subiecta prorsus eadem. Adeo enim gratiosa est uirtus, ut insitum sit etiam malis probare meliora. Quis est enim qui non inter scelera opinionem bonitatis affectet? Neminem reperies qui nequitie premiis sine nequitia frui non malit.
Diuiditur itaque honestum in prudentiam, iusticiam, fortitudinem, temperanciam. Prudentia est rerum bonarum et malarum et utrarumque discretio. Iusticia est uirtus ius suum cuique conferens. Fortitudo est considerata periculorum susceptio et laborum perpessio. Temperantia est uirtus cohibens motus suasu prosperitatis in nos impetum facientes.
Inter has prudentia reliquas tres precedit quasi serens lucernam et aliis monstrans uiam. Eius enim est consulere, aliarum trium agere; consilium autem preuenire debet actum. Vnde ait poeta: Priusquam incipias consulto, et postquam consulueris mature facto opus est. Et Salomon: Palpebre (tue) gressus tuos precedant. Id autem est quod consilia actus tuos preueniant.
Prudentiam sequitur iusticia. Sed eius officium duo affectus, scilicet timor et cupiditas, et due fortune, scilicet aduersitas et prosperitas, prepediunt. Sit enim aliquis quem sapientia sua dignum beneficio tuo faciat, sit etiam alius dicens tibi quod si illum sapientem tibi adiungas, incurres odium potentis alicuius: ecce timor ab offitio iusticie faciet te cessare. Rursus sit aliquis erga quem debeam esse munificus, tunc si cupio feruare quod habeo, uel quia utile mihi uideo, uel quia non facile recupero, cupiditas iusticie obuiat. Iccirco iusticiam duabus columpnis fulcire oportet, scilicet fortitudine contra timorem (et aduersitatem) et temperantia contra cupiditatem (et prosperitatem). [[In fortunis patens (est) quia prosperitati opponenda est temperantia, fortitudo aduersitati; aliter enim illa extolleret, (hec deiceret)]].
I.A. De prudentia
Prudentiam diximus ese discretionem rerum bonarum et malarum et utrarumque. Hec namque uirtus discernit bona a malis et bona ab inuicem, mala ab inuicem. Hec quidem, cum sua ui nos trahat, sub honesto continetur. Omnes (enim) trahimur et ducimur ad cognitionis cupiditatem, in qua excellere pulcrum putamus, labi autem, errare, nescire, decipi et malum et turpe. Huius partes sunt prouidentia, circumpectio, cautio, docilitas.
I.A.1. De prouidentia
Prouidentia est presens notio futurum pretractans euentum. Huius offitia sunt ex presentibus futura perpendere, aduersus uenientem calamitatem consilio premunire. Neque enim quod ante occulos situm est sufficit intueri: rerum exitus prudencia metitur. Illud quidem ingenii est ante constituere quid accidere possit in utramque partem et quid agendum sit, cum quid euenerit, nec committere ut aliquando dicendum sit: non putarem. Consiliatoris autem debet esse, ne homo felicitati sue credat, efficere, stultam fiduciam semper permansure potencie illi excutere, docere etiam omnia mobilia esse, que dedit casus, et maiore cursu fugere quam ueniunt, nec hisdem gradibus, quibus ad summum uentum est, retroiri, sed inter maximam et ultimam fortunam nichil interesse.
Sed falsi amici pro consilio adulationem afferunt et una eorum (est) contentio, quis blandissime fallat. Ex quo innumerabilia ueniunt peccata, cum homines inflati oppinionibus turpiter irridentur. Vnde poeta:
Nichil est quod credere de se
non possit, cum laudatur diis equa potestas.
Tales enim nos esse putamus ut iure laudemur. Idcirco multi ignorauere uires suas et dum credunt se tam magnos quam audiunt, attraxere superuacua bella et in discrimen peruentura. Exemplum adulantium blande fallentium et ueri consiliatoris sit istud.
Medorum rex Xerxes grecis bellum indixit. Cui familiarium alius dicebat grecos nuntium belli non expectaturos sed ad primam aduentus famam terga uersuros; alius dicebat Gretiam non uinci sed obrui mole exercitus; alius timendum esse ne urbes desertas et uacuas inuenirent: non habiturum regem ubi tantas uires exercere posset; alius dicebat uix illi rerum naturam sufficere: angusta esse classibus maria, militibus castra, explicandis copiis equestribus campestria, uix patere celum sagittis. Dum in hunc modum regem nimia existimatione sui furentem concitarent, dixit Demaratus: Multitudo ista, que tibi placet, tibi metuenda est. Verum est enim immodica numquam posse regi; nec diu durare potest quod regi non potest. Nichil tam magnum quod perire non possit. Acciderunt que dixit Demaratus. Ex quo apparet plus prouidentie inesse ueris consiliatoribus quam assentatoribus.
I.A.2. De circumspectione
Circumspectio est contrariorum uitiorum cautela. Huius officium est frugalitatem sic seruare quod auaritie fuga dissipationem non incurrat, sic a temeritate recedere quod in timorem non cadat. Huius officium persuadebat qui dicebat: Omni custodia serua cor tuum. Dicturus enim custodia premisit omni, ne hinc hostibus fores claudas et aliunde aditum pandas.
I.A.3. De cautione
Cautio est discernere a uirtutibus uitia uirtutum speciem preferentia. Ad offitia huius ducit Ysidorus dicens: Quedam uitia uirtutum speciem preferunt, unde perniciosius suos sectatores decipiunt, quia se sub uelamine uirtutis tegunt. Nam sub pretextu iusticie crudelitas agitur et remissa segnicies mansuetudo creditur. Et Cicero: Nulle sunt occultiores insidie quam hee que latent in similitudine offitii. Nam troianus equus idcirco fefellit, quia formam Minerue mentitus est.
I.A.4. De docilitate
Docilitas est prudencia erudiendi imperitos. Huius (officium) est ut per eam homo prius se ipsum, post alios formet, iuxta illud sapientis: Fili mi, bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui. Diriuentur fontes tui foras et in plateis aquas (tuas) sparge. Bibere aquam de cisterna (sua) est haurire sapientiam de mente sua. Omnium autem hominum natura ita comparata est ut aliena melius iudicent quam sua, quod ideo fit quia in re nostra aut gaudio sumus prepediti nimio ant egritudine. Fontes foras diriuare est scientias in alios docendo transfundere.
Circa hanc uirtutem duo sunt uitanda. Vnum ne ignota pro cognitis habeamus hisque temere assentiamur. Hoc enim est presumptio; quod uitium effugere qui uolet omnes autem uelle debent adhibebit ad res considerandas tempus et meditationem. Alterum est magnum studium conferre in res obscuras, difficiles et non necesarias, quod uitium curiositas dicitur. Est enim curiositas non magne utilitati nimiam operam impendere, sicuti si relicta morali philosophia astrologiam uel abacum uel geometriam studiose legas. Nam melius est, si pauca sapientie precepta teneas sed illa in promtu et in usu tibi sint, quam si multa didiceris sed illa non habeas ad manum. Quemadmodum magnus luctator est non qui omnes nexus didicit, quorum rarus est usus, sed qui in uno aut altero diligenter se exercuit. Non enim refert quam multa sciat, si scit quantum uictorie satis est. Sic in disciplinis multa delectant, pauca iuuant. Licet nescias que ratio occeanum effundat, quid sit quod gemellorum conceptum separet, partum iungat, cur simul natis fata diuersa sint: non multum tibi nocebit transire quod nec licet scire, nec prodest.
I.B. De iustitia
Iusticia est uirtus conseruatrix humane societatis et uite communitatis. Societatem, id est cohabitacionem hominum, sic seruat iusticia: dum homines cohabitant, obtinet unus uel agros uel alias possessiones quibus eget alius; idcirco concitaretur inuidia et sedicio nisi iusticia adesset, que cuique ius suum conferret. Vite autem communitatem, id est negotia, taliter custodit: dum eundem modum uiuendi, ut mercaturam uel militiam, plures sectantur, questus unius minuit lucrum alterius; que res liuorem moueret, nisi iusticia adesset.
Hec uirtus etiam omnia aspera transcendit. Nemo enim iustus esse potest qui mortem, qui exilium, qui dolorem, qui egestatem timet, aut qui ea que sunt his contraria equitati anteponit. Ac mea quidem sentencia omnis institutio uite adiumenta hominum desiderat que per iusticiam parantur, in primis ut habeat homo cum quibus (familiares) possit conferre sermones. Atque his qui uendunt, emunt, conducunt, locant contrahendisque negotiis implicantur necessaria est iusticia. Cuius tanta uis est, ut nec illi, qui maleficio et scelere pascuntur, possint sine ulla particula iusticie uiuere. Nam qui eorum cuipiam, qui una latrocinantur, furatur aliquid aut eripit, is nec in latrocinio sibi locum relinquit. Archipirata, si non equabiliter predam dispertiat, aut interficiatur a sociis aut relinquatur.
I.B.1 De seueritate
Diuiditur autem iusticia in seueritatem et liberalitatem. Seueritas est uirtus debito supplicio cohercens iniuriam. Primum ergo seueritatis offitium (est) ut ne cui quis noceat, nisi lacessitus iniuria; secundum ut communibus utatur pro communibus, priuatis pro priuatis. Sunt (autem) priuata nulla natura sed aut uetere occupatione, ut qui quondam in uacua uenerunt, aut uictoria, ut qui bello potiti sunt, aut lege, ut qui testamento patrum heredes facti sunt. Et quia eorum, que natura erant communia, proprium cuiusque fit quod cuique optigit, id quisque teneat. Si quis plus apetet, uiolabit ius humane societatis, et inde omnis seditio, quod in tuum usum mea priuata transferre conaris. Nam quietissime homines uiuerent, si duo uerba tollerentur: meum et tuum.
Tercium seueritatis officium est exterminare ex hominum communitate pestiferum genus hominum. Vt enim quedam membra amputantur, si sanguine et spiritu carere ceperint et nocent ceteris, sic ista in figura hominis feritas et inmanitas belue a communi uita segreganda est; sunt enim homines non re sed nomine. Nam quid interest, utrum ex homine se conuertat quis in beluam an sub hominis figura inmanitatem belue gerat? Non ergo talibus est parcendum. Nam iudex dampnatur, cum nocens absoluitur. Cauenda est (autem) maxime ira in puniendo, cum qua nemo tenebit mediocritatem, que est inter nimium et parum.
I.B.2. De liberalitate
Liberalitas est uirtus beneficiorum erogatrix, quam eandem pro affectu benignitatem, pro effectu beneficientiam dicimus. Hec uirtus in tribuendo et retribuendo tota consistit.
I.B.2.a I . De beneficiis tribuendis
In tribuendo caue ne sis durus. Quis enim hominum contentus fuit aut leuiter rogari, aut semel? Quis, cum aliquid a se peti suspicatus est, frontem non abduxit, uultum auertit, occupationes simulauit? Eodem animo beneficium debetur quo datur, et ideo non est negligenter dandum; sibi enim quisque debet quod a nesciente accepit. Nemo autem libenter debet quod non accepit sed extorsit.
Secundo caue dilationem. Errat qui sperat responsurum sibi quem dilatione lassauit, expectatione torsit. Ingratum est beneficium quod diu inter manus dantis hesit. Proximus est enim neganti qui dubitauit: qui tarde fecit diu noluit. Tantum gratie demis, quantum more adicis. Cum roganti suffundatur rubor, qui hoc remittit, multiplicat munus suum. Optimum est enim antecedere desiderium cuiusque, proximum sequi. Non tulit gratis qui, cum rogaret, accepit; nulla enim res carius constat quam que precibus empta est. Nam molestum uerbum et honorosum et dimisso uultu dicendum: rogo. Victurum autem est beneficium quod obuiam uenit. Gratius est quod de facili quam quod de plena manu sumitur, quia actori detrahit quisquis post illum rogandus est. Nichil eque amarum quam diu pendere; equiore animo quidam ferunt prescindi spem suam quam trahi.
Tercio caue ne beneficium obsit his quibus uidetur benigne dari uel aliis. Qui dant cuipiam quod obsit illi, non benefici neque liberales, sed pernitiosi assentatores iudicandi sunt. Sunt autem multi cupidi glorie, qui eripiunt aliis quod aliis largiantur. Id autem tam abest ab officio, ut nil magis sit officio contrarium. Ille ambitioni dedit, non mihi. Ea igitur utamur liberalitate que prosit amicis, noceat nemini.
Quarto caue ne beneficium maius sit facultate tua. Inest enim in tali liberalitate cupiditas rapiendi, ut ad largiendum suppetant copie.
Quinto caue exprobrationem. Lex enim beneficii (est) inter duos quod alter statim debet obliuisci dati, alter memor esse accepti. Numquam data uir bonus cogitat, nisi ammonitus a reddente. Multum obligauit qui accipere se putauit, cum daret; dedit tamquam recepturus, recepit tamquam non dedisset. Graues autem exprobratores et leues, quos paulo post sui muneris penitet, gratiam omnem corrumpunt. Quibus dicitur: O superbia, nichil a te accipere libet; quicquid das corrumpis.
Sexto caue maliciosam astuciam inficiandi. Dixit Antigonus cinico petenti talentum plus esse quam cinicus debeat petere; petenti uero nummum respondit minus esse quam regem opporteat dare. Ecce maliciose negabat; nam posset dare talentum quia ipse rex erat, uel nummum qua ille cinicus. Melius Alexander qui, cum daret ciuitatem cuidam dicenti non conuenire ciuitatem humili fortune sue, respondit: Non quero quid te opporteat accipere sed quid me dare.
Septimo caue de ingrato querelam facere. Meliorem facies ingratum ferendo, peiorem conquerendo. Dubiam uerecundiam uox conuitiantis clarior rupit. Nemo id esse, quod iam uidetur, timet; deprehensus pudor emittitur. Non est ille qualem sperauimus: simus quales fuimus, ei dissimiles. Ingratus est aduersus unum beneficium: aduersus alterum non erit; duorum oblitus est: tercium in eorum que exciderant memoriam reducet. Que ratio est exacerbare eum in quem magna contuleris, ut ex amico fiat inimicus? Sis munificus in dando, non acerbus in exigendo. Nam cum altius iniurie quam merita descendant, quid expectat qui offendit, dum obligat?
Officium itaque liberalitatis est omni petenti dare, deos imitari. Si deos imitaris, da etiam ingratis; nam et sceleratis sol oritur et piratis patent maria. Dii, rerum omnium optimi actores, ignorantibus beneficia dare incipiunt, ingratis perseuerant. Non cessant dii beneficia congerere, unam sortiti intencionem, scilicet prodesse. Imitemur illos: demus etiam si multa in irritum data sunt. Ingratus est: non mihi fecit iniuriam sed sibi. Nam gratum semper beneficium delectat, ingratum semel. Non est magni animi beneficium dare et perdere, perdere autem et dare magni animi est. Hec est uirtus dare beneficia non utique reditura. Malim non recipere quam non dare. Qui non dat, uitium ingrati antecedit, et beneficium accipere est libertatem uendere. Ideo si promittis indigno, da non tamquam munus, sed dictum tuum redime.
Quamuis autem omni petenti dare debeas, tamen in beneficio habendus est delectus dignitatis. In quo spectandi sunt mores eius cui datur et animus erga nos et cohabitacio et uite societas et ad nostras utilitates officia ante collata. Etiam si non uiuitur cum perfectis sed simulacra uirtutis habentibus, neminem puto negligendum in quo aliqua significatio uirtutis appareat. Colendus est maxime quisque in quantum lenioribus uirtutibus, modestia scilicet et temperantia, ornatior erit. Nam fortis animus plerumque feruentior est in non sapiente.
Primum illud est in officio, ut a quo plurimum diligimur, ei plurimum tribuamus. Multa enim faciunt multi repentino impetu animi, quasi quodam uento incitati; que beneficia eque magna non sunt habenda atque ea que considerate delata sunt. Iterum alia causa est eius qui calamitate premitur, alia eius qui res meliores querit nullis suis rebus aduersis. Propensior enim benignitas debebitur in calamitosos, nisi forte erunt digni calamitate. In his tamen, qui altiorem gradum ascendere uolunt, omnino restricti esse non debemus. Iterum melius apud bonos quam apud diuites puto collocari beneficium. Nam qui locupletes sunt obligari beneficio nolunt, sed cum acceperint beneficium quamuis magnum, beneficium se dedisse arbitrantur, aut aliquod a se expectari suspicantur. Item si malo opulento benefacias, in illo uno aut forte in eius familia manet gratia; si autem inopi et bono, omnes inopes boni presidium sibi paratum uident. Et cum inopi bono benefacias, spectatum se, non suam fortunam putat. Ideo si in contentionem ueniet res, sequere Temistoclem qui ait: Malo uirum qui peccunia egeat, quam peccuniam que uiro.
Dabimus munera non superuacua: mulieri non dabis arma militaria. Dabimus munera non exprobratura cuique suum morbum: ebrioso non dabis uina. Munera duratura queramus, quia numquam ammonere debemus; munera non tam pretiosa quam rara. Hactenus hec ad tribuentes.
I.B.2.a II . De beneficiis retribuendis
Nullum officium referenda gratia magis necessarium. Nam si Hesiodus iubet reddere maiore mensura que acceperis utenda, quid debemus facere prouocati beneficio? Imitari agros fertiles qui multo plus afferunt quam acceperunt. Quia si non dubitamus officia conferre his quos speramus nobis profuturos, quales debemus esse in eos qui iam profuerunt? Nam demus uel non demus, in nostra potestate est; non reddere uero bono uiro non licet, si absque iniuria id facere possit.
Primo ergo caue ne obliuiscaris beneficii. Omnes enim immemorem beneficii oderunt eamque iniuriam sibi etiam fieri putant in liberalitate deterrenda. Nam ingratus est qui negat se accepisse beneficium, ingratus qui dissimulat, ingratus qui non reddit, ingratissimus omnium qui oblitus est. Numquam gratus fieri potest cui totum beneficium elapsum est. Apparet illum non sepe de reddendo cogitasse cui obrepsit obliuio. Numquam uoluit esse gratus qui beneficium tam longe proiecit ut extra conspectum suum poneret. Memoria enim nil perdit, nisi ad quod non sepe respexit. Ideo dico ne obliuiscaris preteriti benefitii. Ad preterita enim beneficia pauci animum retorquent. Nemo, quod fuit, in preterito, sed tamquam in perdito ponit. Si ad iudicem te uocat, incipit non esse beneficium sed creditum. Et cum res honestissima sit referre gratiam, desinit esse honesta, si est necessaria.
Secundo caue ne ad beneficium per iniuriam accedas. Sunt enim quidam nimis grati; hii aliquid incommodi precari solent his quibus obligati sunt, ut probent affectum beneficii memorem. Horum animus similis est prauo amore flagrantibus; illi enim amice sue optant exilium ut fugientem comitentur, optant inopiam ut magis desideranti donent, optant morbum ut assideant, et quicquid optaret inimicus amantes uouent. Fere idem exitus est odii et amoris insani. Sed nequitia est ut extrahas mergere, euertere ut suscites, includere ut emittas. Non enim beneficium iniurie finis, ne(c) umquam id detraxisse meritum est, quod ipse qui detraxit intulerat.
Tertio caue ne nimis festines ostendere te gratum. Qui antecedit tempus retribuendi eque peccat quam qui non sequitur. Quod apud te non uis morari honus iudicas, non munus. Reiciendi signum est protinus aliud inuicem mittere et munus munere expungere. Penitet accepti beneficii quem nondum redditi piget.
Quarto caue ne clam gratiam referas. Ingratus est qui remotis arbitris gratias agit. Hoc autem obserua in primis ut benigne accipias. Si benigne accipis, retulisti gratiam, non ut solutum te putes, sed ut securior debeas. Voluntati enim uoluntate satisfecimus, rem rei debemus.
I.B.2.b I. De beneficentia (benignitate) operae et pecuniae
Rursus beneficientia alia opere, alia pecunie. Facilior est ea que est peccunie, presertim locupleti; prima splendidior et uiro bono dignior. De illa scriptum est: Nulli preclusa est uirtus, omnibus patet; non querit domum, non censum: nudo homine contempta est. Et quamuis utraque gratum faci(a)t, tamen altera ex archa, altera ex uirtute depromitur. Item ea que est peccunie materiam suam exhaurit. Itaque benignitate tollitur benignitas; hac quo in plures usus sis, eo minus in multos uti possis. Altera uero consuetudine benefaciendi paraciores et exercitaciores facit. Dum macedonum fauorem peccunie largicione captaret Alexander, scripsit ad eum pater hec uerba: Quis error in istam spem te induxit ut eos tibi fideles putares quos peccunia corrupisses. An tu id agis ut macedones non te regem sed ministrum et prebitorem putent? Fit enim deterior qui accipit atque ad idem semper expectandum paracior.
Non tamen hoc genus benignitatis omnino refutandum est. Nam sepe idoneis hominibus indigentibus de re familiari impertiendum est, sed diligenter et moderate. Multi enim patrimonia effuderunt inconsulte largiendo. Nichil autem stultius est quam curare ut id diutius facere non possis quod libenter facias. Secuntur etiam largicionem rapine. Cum enim dando egere ceperint, alienis bonis manus inferre coguntur, et maiora odia eorum assecuntur quibus ademerunt, quam fauores eorum quibus dederunt.
Duo sunt genera largorum, quorum alteri dissipatores, alteri liberales. Dissipatores, qui epulis et muneribus histrionum et lenonum peccunias profundunt, quarum memoriam aut breuem aut nullam omnino sunt relicturi. Liberales, qui suis facultatibus aut captos a predonibus redimunt aut amicos in filiarum collocatione iuuant uel in alia re querenda uel augenda.
Beneficientia opere exercetur iuuando consilio, defendendo in causis eloquio. Sed ammonendi sunt, cum iuuare alios uelint, ne alios offendant. Sepe enim aut eos ledunt quos non debent, aut eos quos non expedit. Si inprudentes, negligentie est; si scientes, temeritatis. Vtendum est excusatione aduersus eos quos inuitus offendas, quare aliter facere non potueris, ceterisque offitiis id quod uiolatum est, recompensandum erit. Sed cum ex acusatione et defensione constet causa, laudabilior est defensio; sed tamen accusatio persepe probata, quam tamen semel et non sepe suscipere debemus. Duri enim hominis, uel potius uix hominis, uidetur esse periculum capitis inferre multis. Sordidum etiam est ad famam committere, ut accusator nomineris. Diligenter quoque tenendum est, ne innocentem iudicio capitis arcessas quod absque scelere nequit fieri. Nam quid tam inhumanum quam eloquentiam ad salutem hominum datam ad bonorum perniciem conuertere.
Iudicis est semper uerum sequi, patroni non numquam ueri simile, etiam si minus sit uerum, defendere. Omnes autem, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia uacuos esse decet. Haut facile animus uerum prouidet, ubi illa officiunt. Nam iudices
sepe propter inuidiam adimunt diuiti
et propter misericordiam addunt pauperi.
Deponit autem quisque personam amici, cum induit personam iudicis.
Curandum est etiam ne, tamquam in suam possessionem uenerit sermo, excludant alios, sed cum reliquis in rebus, tum in sermone communi uicissitudinem non iniquam putent. Videant etiam ne sermo uitium indicet inesse moribus; quod solet euenire, cum studiose de absentibus detrahendi causa aut per ridiculum aut maledice aliquid dicitur.
Curandum est etiam ut eos, cum quibus sermonem conferamus, et uereri et diligere uideamur. Obiurgationes non numquam incidunt necessarie, in quibus utendum est et uocis contencione et uerborum grauitate acriore. Id agendum est etiam ut ea facere non uideamur irati, sed ut ad urendum et secandum sic ad hoc genus castigandi raro et inuiti ueniemus. Sed tamen ira procul absit, cum qua nil recte, nil considerate fieri potest. Illud etiam acerbitatis quod habet obiurgatio significandum est causa illius, qui obiurgetur, esse susceptum. In illis etiam contencionibus que cum inimicissimis fiunt, etiam si nobis indigna audiamus, rectum est grauitatem retinere, iracundiam pellere. Que enim cum aliqua perturbatione fiunt, ea nec constanter fieri possunt, nec ab his, qui adsunt, probari. Deforme etiam de se ipso predicare, presertim falsa, et cum irrisione audientium imitari militem gloriosum.
In his omnibus mores hominum, non fortunam, sequi oportebit. Sed quis est qui cause inopis et boni non anteponat gratiam fortunati et potentis? A quo enim expeditior remuneratio uidetur, in eum est uoluntas nostra propensior.
I.B.2.b II. De alia benignitatis partitione
Rursus alia benignitatis particio. Quecumque enim uirtutes bonis reddunt debitum eius sunt partes. Reddit enim deo ius suum religio, pietas parentibus, innocentia minoribus, amicitia equalibus, reuerentia maioribus, concordia conciuibus, misericordia egenis.
I.B.2.b II .α. De religione
Religio est uirtus diuinitatis curam cerimoniamque afferens. Huius officium primum est perpetrati sceleris penitere.
Scelerum si bene penitet,
eradenda praui cupidinis
sunt elementa, et tenere nimis
mentes asperioribus
formande studiis.
Ideoque religionis officium secundum est temporalium mutabilitatem paruipendere. Namque
truditur dies die
noueque pergunt interire lune.
Inmortalia ne speres, monet annus et almum
que rapit hora diem.
Dampna tamen celeres reparant celestia lune:
nos, ubi decidimus,
quo pius Eneas, quo Tullus diues et Ancus,
puluis et umbra sumus.
Debemur morti nos nostraque.
Ideo tercium sit huius uirtutis officium uitam nostram ex toto deo committere, iuxta illud poete:
Si consilium uis,
permittes ipsis expendere numinibus quid
conueniat nobis rebusque sit utile nostris.
Nam pro iocundis aptissima queque dabunt dii.
Carior est illis homo quam sibi.
Orandum est ut sit mens sana in corpore sano.
Non tamen uotis auxilia deorum parantur, sed uigilando, agendo, bene consulendo prospere omnia cedunt. Vbi socordie atque ignauie te tradideris, nequicquam deos implores: sunt enim irati et infesti. Tunc scito te omnibus cupiditatibus solutum, cum en perueneris ut nichil deum roges, nisi quod rogare possis palam. Quanta dementia est hominum! Turpissima uota diis insusurrant, et si quis admouerit aurem, conticescent; et quod scire hominem nolunt, a deo petunt. Tu uero sic uiue cum hominibus, tamquam deus uideat, sic loquere cum deo, tanquam homines audiant.
Quartum religionis officium ueritatem seruare. Nam liberi et serui personam ueritas separat, mendacium iungit. Ideo hanc uirtutem putant fidem appellatam, eo quod per eam fiat dictum. Non tamen promissa seruanda sunt ea que sint his quibus promiseris inutilia; nec, si tibi plus noceant quam illi prosint, contra officium est dampnum maius anteponi minori. Vt si institueris cuipiam te aduocatum in causam illius uenturum atque interim grauiter egrotare filius ceperit, non est contra officium non facere quod dixeris. Sed nec deposita semper reddenda. Si enim gladium quis apud te sana mente deposuerit et repetat insaniens, reddere peccatum est, officium non reddere. Si is qui apud te peccuniam deposuerit, bellum inferat patrie, non reddas depositum; faceres enim contra rempublicam que tibi debet esse carissima. Sic multa que honesta uidentur natura, temporibus fiunt inhonesta.
I.B.2.b II .β. De pietate
Pietas est per quam sanguine iunctis et patrie beniuolis officium et diligens tribuitur cultus. In officia huius ipsa natura ducit. Quemadmodum nemo in amorem sui coartandus est, sic nec lex iubet amare parentes, indulgere liberis. Superuacuum est enim in quod imus nos impelli. Quocirca plus cauendum est ne aliquam nostris moliamur iniuriam. Quem enim alienum tibi fidum inueneris, si tuis hostis fueris? Qui fallere audebit patrem, qualis erit in ceteros?
I.B.2.b II .γ. De innocentia
Innocentia est puritas animi omnem iniurie illationem abhorrens. Hac uirtute dii placantur:
Inmunis aram si tetigit manus,
non sumptuosa blandior hostia
mollibit aduersos penates.
Hanc seruare qui uolet, omnia scelera sua, licet minima, estimet magna.
Nam uitiis nemo sine nascitur; optimus ille est
qui minimis urgetur.
Nemo satis credit tantum delinquere, quantum
permittas: adeo indulgent sibi latius omnes.
I.B.2.b II .δ. De amicitia
Huius officium multos allicere nullius lesione. Nam multis minatur qui uni facit iniuriam. Aliud officium ultionem non querere. Ridiculum est enim odio nocentis innocentiam perdere. Neque umquam scelus scelere uindicandum est. Multos pessumdedit quod iniurias suas acerbius ulcisci uoluerunt.
Amicitia est uoluntas bona erga aliquem causa illius. Huius officium idem uelle et idem nolle; alterum secreto amonere, palam laudare.
Hec quidem lex est in amicitia ut neque rogemus res turpes, nec faciamus rogati. Alia lex est ut cum amico cuncta deliberes, sed prius de ipso. Tercia ne studeas nosse quod ille uult latere. Dissimulare enim magis humanum est, quam dare operam id scire quo nos amicus oderit. Quarta ne asperitas amicitiam dirimat, iuxta illud poete:
Aduersis non deesse decet sed leta secutos.
Nulla fides umquam miseros elegit amicos.
Si autem uis amari, ama.
I.B.2.b II .ε. De reuerentia
Reuerentia est uirtus personis grauibus uel aliqua prelatione sublimatis debite honorificationis cultum exhibens. Huius officium est imitari maiores. Optimum est enim maiorum uestigia sequi, si recta precedunt. Eligendus est autem nobis uir bonus et semper ante occulos habendus, ut sic tamquam illo spectante uiuamus et omnia tamquam illo uidente faciamus. Magna enim peccatorum pars tollitur, si peccatis testis assistat. Ideo nullum locum putaueris esse sine teste.
I.B.2.b II .ζ. De concordia
Concordia est uirtus conciues et compatriotas in eodem iure et cohabitacione spontanee uinciens. Huius hec sunt officia, ut preclare a Platone scriptum est: Non nobis solum nati sumus ortusque nostri partem patria uendicat, partem amici; atque, ut placet stoicis, omnia ad usum hominum creari, homines autem hominum causa generatos esse, uerum est, ut ipsi inter se aliis alii prodessent. Idcirco in hoc naturam debemus ducem sequi, communes utilitates in medium afferre, deuincire hominum inter homines societatem mutacione officiorum, dando accipiendo, tum artibus, tum opera, tum facultatibus, tum facile multa multis de iure suo cedendo. Est enim non modo liberale sed interdum etiam fructuosum paulum de suo iure decedere. Nam concordia parue res crescunt, discordia maxime dilabuntur.
I.B.2.b II .η. De misericordia
Misericordia est uirtus per quam animus super calamitate afflictorum mouetur.
Hec uirtus nichil humani a se alienum putat: aliorum commoda uel dampna sua existimat. Qui autem in calamitoso misericors est sui meminit.
Est tamen difficilis cura rerum alienarum.
I.B I . De iniustitia
Duobus prefatis iusticie generibus totidem contraposita iniusticie genera summopere cauere oportet, scilicet truculentiam et negligentiam. Et est truculentia iniusticia inferens iniuriam, negligentia uero non propulsare iniuriam, cum possit et debeat. Est autem negligentia seueritati contraria; contraponuntur enim defendere et defensionem contempnere. Similiter truculentia liberalitati repugnat; repugnant enim beneficium dare et iniuriam irrogare.
I.B I .1. De truculentia
Truculentie cause (sunt) metus, auaricia, ambitio. Metus, cum his, qui nocere alteri cogitat, timet ne, nisi id fecerit, ipse afficiatur incommodo. Auaritia autem, cum iniuriam aggrediuntur, ut adipiscantur ea que cupiunt. Ambitio quoque, id est amor prelationum, multos mortales falsos fieri coegit, aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere, amicitias inimicitiasque non ex re sed ex comodo estimare magisque uultum quam ingenium bonum habere.
Est autem in hoc genere hoc molestum quod in magnanimis et rnunificis sepius incidit potencie cupiditas. Magnanimitas autem promptiores facit ad impugnandum, munificentia uero plura dat illis auxilia; unde ex eorum ambitione maius prouenit flagitium. Preterea uerum est illud quod legitur:
Nulla fides regni sociis omnisque potestas
inpatiens consortis erit.
Proh cecus et amens
ambitione furor;
Nulla fides pietasque uiris, qui castra secuntur,
uenalesque manus: ibi fas ubi maxima merces.
I.B I .1.a-b. De ui et fraude
Diuiditur truculentia in uim et fraudem. Fraus quasi uulpecule, uis leonis uidetur. Vtrumque ab homine alienissimum, sed fraus odio digna maiore. Totius enim iniusticie nulla capitalior quam eorum qui tum, maxime cum fallunt, id agunt ut uiri boni uideantur. Idcireo
numquam te fallant animi fub uulpe latentes.
Hispida membra quidem et dure per brachia sete
promittunt atrocem animum.
Frontis nulla fides; quis enim non uicus habundat
tristibus obscenis?
I.B I .2. De negligentia
Pretermittende autem defensionis, id est negligentie, he sunt cause: aut inimicitias aut laborem aut sumptus suscipere nolunt, aut suis occupationibus sic detinentur aut odio ita elongantur, quod eos quos tueri debent desertos esse patiuntur. Tucius autem bonum quam malum negligere: bonus tantummodo segnior fit ubi negligas, malus improbior. Tutius quoque locupletem quam calamitosum: omnes enim, quibus res minus secunde sunt, nescio quomodo suspiciosi; ad contumeliam omnia accipiunt; magis propter suam impotenciam se semper credunt negligi.
In omni autem iniusticia permultum interest, utrum perturbacione animi an consulto fiat iniuria. Perturbatio enim plerumque breuis et ad tempus. Ideo leuiora sunt que repentino motu accidunt, quam ea que premeditata inferuntur.
I.C. De fortitudine
Fortitudo est uirtus retundens impetus aduersitatis. Huius autem partes sunt quecumque hoc efficiunt; he autem sunt magnanimitas, fiducia, securitas, magnificentia, constancia, paciencia.
Magnanimitas (est) difficilium spontanea et rationabilis aggressio. Fiducia est certa spes animi perducendi ad finem rem incoatam. Securitas est incomoditates imminentes et rei incoate affines non formidare. Magnificentia est difficilium et praecla(ro)rum consummatio. Constancia est stabilitas animi firma et in proposito perseuerans. Paciencia est uirtus contumeliarum et omnis aduersitatis impetus equanimiter portans.
I.C.1. De magnanimitate
Ad magnanimitatis officium persuadet poeta dum dicit:
Componite mentes
ad magnum uirtutis opus summosque labores.
Et alius poeta dicit:
Virtus, recludens immeritis mori
celum, negata temptat ire uia
cetusque uulgares et udam
spernit humum fugiente penna.
Hec enim uirtus, cum ad aspera ineunda pronum faciat, potius communem utilitatem quam sua commoda attendit. Sicut enim sciencia remota a iusticia calliditas potius quam sapiencia appellanda est, sic animus ad periculum paratus, si sua cupiditate, non communi utilitate impellitur, temeritatis potius nomen habet quam fortitudinis.
Hec uirtus torporem sic excitat:
Tolle moras! semper nocuit differre paratis.
Incipe! uiuendi recte qui prorogat horam,
rusticus expectat dum defluat amnis; at ille
labitur et labetur in omne uolubilis euum.
Cras hoc fiet idem. Cras fiet? Qui(d), quasi magnum
nempe diem, donas! Sed cum lux altera uenit,
iam cras hesternum consumpsimus: ecce aliud cras
egerit hos annos et semper paulum erit ultra.
Huius officium sic monstrat philosophus: Magnanimi sunt habendi non qui faciunt sed qui propulsant iniuriam.
Prima sit in hac uirtute cautela auaricie. Non est enim consentaneum qui metu non frangatur, eum frangi cupiditate, nec qui inuictum se a labore prestiterit, eum uinci a uoluptate.
Secunda est cautela ambitionis. Per difficultates enim queritur claritudo. Quod enim difficilius, hoc preclarius. (Vix) enim inuenitur qui laboribus susceptis non quasi mercedem desideret gloriam. Virtutis enim fructum sapiens in conscientia, stultus autem in gloria ponit. Per gloriam autem ad prelationes arbitrantur se ascensuros. Vera autem magnitudo principem se esse mauult quam uideri. Qui autem errore imperite multitudinis pendet in magnis uiris non est habendus. Idcirco per gloriam non sunt honores querendi; uerum est enim illud poete:
Virtus, repulse nescia sordide,
intaminatis fulget honoribus,
nec sumit aut ponit secures
arbitrio popularis aure.
Tercia est temeritatis cautela. Temere namque in acie uersari et manu cum hoste confligere inmane quiddam est et belluarum simile. Si tamen necessitas postulat, decertandum erit et mors turpitudini anteponenda. Numquam periculi fuga committendum est, ut inbelles et timidi uideamur. Verum est enim illud poete:
Ignauum scelus est tantum fuga.
Sed fugiendum illud etiam est ne offeramus nos periculis absque causa, quo nichil potest esse stultius. Quare in adeundis periculis imitemur medicorum consuetudinem. Illi enim leuiter egrotantes leuiter curant, grauioribus autem morbis ancipites curaciones adhibere coguntur. Quare in tranquillo tempestatem aduersam optare dementis est, subuenire autem tempestati quauis ratione sapientis est, eoque magis si plus adhipiscare re explicata boni quam formidata mali. Verum est enim quod in poeta legitur:
Vis consilii expers mole ruit sua,
uim temperatam dii quoque prouehunt
in maius; idem odere uires
omne nefas animo mouentes.
I.C.2. De fiducia
Fiducie officium est ad consummationem rei festinare, iuxta illud:
Nil credens actum, cum quid superesset agendum.
I.C.3. De securitate
Securitatis officium est contra aspera fortune solatium dare, iuxta illud:
Sperat infestis, metuit secundis
alteram fortem bene preparatum
pectus. Informes hiemes reducit
Iupiter, idem
summouet. Nec, si male nunc, et olim
sic erit.
Grata superueniet que non sperabitur hora.
Contra hanc uirtutem sic confligit timor: Morieris. Securitas: Ista est hominis natura, non pena. Hac conditione intraui, ut exirem. Gentium lex est quod acceperis reddere. Peregrinatio est uita; cum multum ambulaueris, redeundum est. Stultum est timere quod non possis uitare.
Mors ultima pena,
non metuenda uiris.
Mortem non effugit etiam qui distulit. Moriar nec primus, nec ultimus. Omnes me antecesserunt, omnes sequentur. Hae condicione cuncta gignuntur: quod cepit et desinet.
Timor: Sed decollaberis. Securitas: (Quid interest, cesim moriar an punctim?
Timor: Sed sepe ferieris et multi in te gladii conuenient. Securitas: (Quid refert quam multa sint uulnera? Non potest amplius quam unum mortiferum esse.
(Timor: Sed peregre morieris. Securitas: Non est grauior foris quam domi somnus.)
Timor: Sed iuuenis morieris. Securitas: Optimum est ante mori quam optes.
Hec data pena diu uiuentibus, ut renouata
semper clade domus multis in luctibus inque
perpetuo merore et nigra ueste senesca(n)t.
Ideo optimum est mori, cum iuuat uiuere. Nam
Nisi sum(m)a dies pariter cum fine bonorum
affuit et celeri preuertit tristia leto,
dedecori est fortuna prior. Quisquamne secundis
tradere se satis audet, nisi morte parata?
Iuuenis moriar. Fortasse alicui me malo fortuna subducit, ut nulli alii, certe uel senectuti.
Non prematuri cineres, non funus acerbum
luxurie, sed morte magis metuenda senectus.
Non refert quot annos habeam, sed quot acceperim. Si plus to uiuere non possum, hec est mea senectus. Quicumque ad extremum fati sui uenit, senex moritur.
Timor: Insepultus eris. Securitas:
Facilis iactura sepulcri.
Tabesne cadauera soluat
an rogus, haut refert; placido natura receptat
cuncta sinu, finemque sui sibi corpora debent.
Libera fortuna mors est; capit omnia tellus
que genuit. Celo tegitur qui non habet urnam.
Si nichil sentio, non pertinet ad me corporis insepulti (iniuria); si sentio, omnis sepultura tormentum. Non defunctorum causa sed uiuorum inuenta est sepultura. Alios terra obruit, alios ignis consumit, in quo parcitur occulis nostris.
(T[imor]): Sed egrotabis. (S[ecuritas]): Aut relinquam febrem, aut ipsa me. Cum a morbo mihi res est, aut uincetur, aut uincet.
T[imor]: Male de te homines locuntur. S[ecuritas]: Malis diplicere est laudari. Nullam auctoritatem habet sentencia, ubi qui dampnandus est dampnat. Male de me locuntur qui bene nesciunt loqui. Faciunt non quod mereor sed quod solent. Equo animo audienda sunt imperitorum conuitia et ad honesta uadenti contempnendus est ipse contemptus.
T[imor]: Dolor imminet. S[ecuritas]: Si exiguus est, feramus, quia leuis est pacientia; si grauis, feramus, quia non leuis est gloria.
Sed dicit homo: Dura res est dolor. (S[ecuritas]): Imo tu mollis.
(Homo): Pauci dolorem ferre possunt. (S[ecuritas]): Simus ex illis!
Homo: Fugiamus dolorem. S[ecuritas]: Quid, quod ille sequitur fugientem?
Homo: Paupertas michi grauis est. S[ecuritas]: Imo tu paupertati. Non est in paupertate uitium sed in paupere. Pauper es quia tibi pauper uideris.
Homo: Non sum potens. S[ecuritas]: Gaude, impotens non eris.
Homo: Iniuriam potero accipere. S[ecuritas]: Gaude, facere non poteris.
Homo: Magnam peccuniam habet ille. S[ecuritas]: Hominem illum iudicas: archa est. Quis plenis inuidet loculis?
Homo: Multum habet ille. S[ecuritas]: Si auarus, non habet; si prodigus, non habebit.
Homo: Multi illum secuntur. S[ecuritas]: Mel musce secuntur, Cadauera lupi, frumenta formice. Predam, non hominem, sequitur ista turba.
Homo: Peccuniam perdidi. S[ecuritas]: Fortasse te illa perderet.
H[omo]: Peccuniam perdidi. S[ecuritas]: Et illa quam multos.
H[omo]: Peccuniam perdidi. S[ecuritas]: O te felicem, si cum illa auariciam perdidisti.
H[omo]: Peccuniam perdidi. S[ecuritas]: Quam ut tu haberes, alius ante (te) perdiderat.
H[omo]: Occulos (perdidi). S[ecuritas]: (Sed) habet (et) nox uoluptates suas.
H[omo]: Occulos perdidi. S[ecuritas]: Quam multis cupiditatibus uia incisa est.
H[omo]: Amisi liberos. S[ecuritas]: Stultus est qui mortem mortalium deflet. Perierunt perituri. Recepit eos deus, non abstulit.
In hunc modum numquam fidele consilium daturus timor, cum uirtute init bellum. Sed uerum est quod in poeta legitur:
Iustum et tenacem propositi uirum
non ardor ciuium praua iubentium,
non uultus instantis tyranni
mente quatit solida.
Sed contra:
Multos in summa pericula misit
uenturi timor ipse mali; fortissimus ille est
qui promptus metuenda pati.
Fortis enim et constantis animi est non perturbari in rebus aduersis, nec tumultuantem de gradu dehici, sed presente consilio uti, nec a ratione discedere. Plura enim sunt que nos terrent quam que premunt et sepius opinione quam re laboramus. Ideo ne sis miser ante tempus, cum illa que uelut imminentia expauisti fortasse numquam uentura sint.
I.C.4. De magnificentia
Magnificentie officia partim paccata, partim bellica.
In paccatis duo precepta Platonis tenenda sunt prelatis: unum ut utilitatem ciuium sic tueantur, ut quecumque agunt ad eam referant, obliti commodorum suorum; alterum ut totum corpus ciuitatis curent, ne dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant. Qui enin parti consulunt, partem deserunt, pernitiosissimam seditionem in ciuitatem inducunt. Caueant etiam contentionem. Dicit enim Plato similiter facere eos qui inter se contenderent uter potius ciuitatem amministraret, ut si naute certarent quis eorum potissimum gubernaret.
In bellicis autem officiis illud primum (est) ea intentione suscipere bella, ut sine iniuria in pace uiuatur.
Secundum priusquam aggrediare adhibere diligentem preparationem. Longa enim belli preparatio celerem affert uictoriam. Hic autem apparatus in quatuor rebus cernitur, scilicet in clientelis, municipiis, sumptu et armis. Omnia autem prius experiri quam armis decertare sapientem decet; et melius est tibi prospicere quam aduersarium ulcisci accepta iniuria.
Tercium officium est ne temere desperes propter ignauiam aut nimis confidas propter cupiditatem. In pericula enim ducit amor habendi inmoderatus iuxta illud:
Aurum per medios ire satellites
et perrumpere amat saxa potencius
hictu fulmineo.
Munera
seuos illaqueant duces.
Quartum officium est plus turpitudinem quam mortem horrere, plus ad honestatem quam ad salutem uel alia commoda spectare, non tamen rumores saluti preponere.
Quintum officium est copias suas crebris laboribus exercere. Verum est enim quod in poeta legitur:
Variam semper dant otia mentem.
Sextum officium est, postquam ad bellandum uentum est, hortando bonam indolem erigere, modo laudibus animos afficere, (modo) ammonitionibus desidiam discutere.
Septimum officium est in concursu ad primos impetus adcurrere, inclinatis opem ferre, labentes fulcire.
Octauum officium (est) parta uictoria conseruare eos qui non crudeles, non immanes fuerunt.
Nonum uero federa et promissa hostibus seruare. Non enim his adquiescendum est qui dicunt:
Dolus an uirtus, quis in hoste requirat?
Indicat hoc Regulus qui captus a penis, cum de captiuis commutandis Romam missus esset, iurauit se rediturum, primum ut uenit captiuos reddendos non censuit, deinde cum retineretur ab amicis, ad supplicium redire maluit quam fidem hosti datam fallere.
Sed cum plerique arbitrentur res bellicas maiores esse quam urbanas, minuenda est hec opinio. Multi enim bella quesiuerunt propter glorie cupiditatem. Vere autem si uolumus iudicare, parua sunt arma foris, si non est consilium domi. De talibus audi poetam dicentem: Omnes homines, qui se(se) student prestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne uitam silentio transeant ueluti peccora. Sed nostra omnis uis in animo et corpore sita est. Animi imperio, corporis seruitio magis utimur. Rectius uidetur ingenii quam uirium opibus gloriam querere. Omnino enim illud honestum, quod animo excelso querimus, animi efficitur, non corporis uiribus. Exercendum tamen est corpus, ut obedire consilio et rationi possit.
I.C.5. De constantia
Constancie uero officium est in utraque fortuna grauitatem retinere. Preclara est enim in omni uita eadem frons et idem uultus. Nam argumentum bene composite mentis est posse consistere et secum morari, unde precipit poeta dicens:
Equam memento rebus in arduis
seruare mentem, non secus in bonis
ab insolenti temperatam
leticia.
Idem:
Rebus angustis animosus atque
fortis appare sapienter idem.
Contrahes uento nimium secundo
turgida uela.
Hec quidem est lex constancie ut nec in malis persistamus, nec in bonis simus uagi. Est enim etiam in malis constancia, sed que uirtus non est. Audi poetam:
Pars hominum uitiis gaudet constanter et urget
propositum; pars multa natat, modo recta capessens,
interdum prauis obnoxia.
Et alius poeta dicit:
Mobilis et uaria est ferme natura malorum.
Cum scelus admittunt, superest constancia: quid fas
atque nefas, tandem incipiunt sentire peractis
criminibus. Tamen ad mores natura recurrit
dampnatos, fixa et mutari nescia. Nam quis
peccandi finem posuit sibi? quando recepit
eiectum semel attrita de fronte ruborem?
Quis hominum est quem tu contemptum uideris uno
flagicio?
Huic uirtuti contraponitur inconstancia, que est motus animi circa uarias occupationes. In quo uitio adeo absque intermissione laborant quidam ut hec dicatur eorum constancia, scilicet esse instabiles. Sunt enim qui in rebus contrariis parum sibi constent, uoluptatem seuerissime contempnant, in dolore sint molliores, gloriam negligant, frangantur infamia. Hoc uitium tangit poeta, dum dicit:
Mea pugnat sententia secum,
quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit.
Item:
Diruit, edificat, mutat quadrata rotundis.
Alibi:
Rome Tibur amo, uentosus Tibure Romam.
In culpa est animus qui se non effugit umquam.
Celum, non animum, mutant qui trans mare currunt.
Alibi:
Quo teneam nodo mutantem Prothea uultus?
Ex hoc uitio oritur quod nemo sua sorte
contentus uiuat, sed laudet diuersa sequentes.
Vnde idem poeta:
Optat ephipia bos piger, optat arare caballus.
Quam scit uterque, libens, censebo, exerceat artem.
I.C.6. De patientia
Pacientie officium monstrabat qui dicebat:
Gaudet paciencia duris.
Letius est, quotiens magno sibi constat, honestum.
Hec uirtus iniuriarum remedium est, nam
leuius fit patientia
quicquid corrigere est nefas.
Sicut econtra inpatientia sortem exacerbabis quam mutare non possis. Vnde poeta:
Quod sors fert feramus equo animo.
Inscitia est enim aduersus stimulum ut calces, quia asperum medicum intemperans facit. Neque ulla res tam facilis, quin difficilis sit, quam inuitus facias.
I.D. De temperantia
Temperantia est dominium rationis in libidinem et alios motus inportunos. Hec quidem uirtus totius uite ornatus omniumque perturbationum sedatio. Hanc uirtutem persuadet poeta dicens:
Sincerum (est) nisi uas, quodcumque infundis acescit.
Sperne uoluptates! Nocet empta dolore uoluptas.
Semper auarus eget; certum uoto pete finem!
Inuidus alterius rebus macrescit opimis.
Qui non moderabitur ire,
infectum uolet esse, dolor quod suaserit et mens.
Ira furor breuis est. Animum rege! Qui nisi paret,
imperat; hunc frenis, hunc tu compesce cathena.
Huius uirtutis partes sunt que in fedis motibus dominantur. He autem sunt modestia, uerecundia, abstinentia, honestas, moderantia, parcitas, sobrietas, pudicitia.
I.D.1. De modestia
Modestia est cultum et motum et omnem nostram occupationem ultra defectum et citra excessum sistere. De hac dicit poeta:
Est modus in rebus, sunt certi denique fines,
quos ultra citraque nequit consistere rectum.
In cultu obseruandum est quod a forma remoueatur omnis uiro non dignus ornatus. Malus enim ornatus exterior male composite mentis nuntius est. Adhibenda est autem mundicia non odiosa neque exquisita nimis tantumque fugiat aggrestem et inhumanam negligentiam.
Motus autem alius corporis, alius animi. In corporeo cauendum est ne in tardationibus adeo molli gressu utamur, ut pomparum ferculis similes esse uideamur, aut in festinationibus non suscipiamus nimias celeritates. Que cum fiunt, anelitus mouentur, uultus mutantur, ora torquentur; ex quibus magna significatio fit non adesse constanciam.
Motus autem animorum duplices sunt: cogitacio rationis et appetitus uoluntatis. Cogitacio in exquirendo uero exercetur, appetitus impellit ad agendum. Curandum igitur est ut ratio presit, appetitus obtemperet. Si enim non pareant appetitus rationi, cui sunt subiecti lege nature, non modo animi perturbantur sed etiam corpora. Licet ora ipsa cernere iratorum aut eorum qui aut metu commoti sunt, aut nimia uoluptate gestiunt; quorum omnium uultus, uoces, motus, status mutantur. Nam ire stimulis accessum cor palpitat, corpus tremit, lingua se prepedit, facies ignescit, exasperantur occuli et nequaquam recognoscuntur noti. Verum est enim illud poete:
Deprendas animi tormenta latentis in egro
corpore, deprendas et gaudia; sumit utrumque
inde habitum facies.
Ex quibus intelligitur appetitus omnes contrahendos et sedandos.
Occupationes autem pro diuersitate morum, etatum, negotiorum uarie sunt. Quemadmodum enim in corporibus magne sunt dissimilitudines, cum alios uideas uelocitate ad cursum, alios uiribus ad luctandum ualere, sic in animis maiores sunt morum uarietates. Quibusdam enim inest lepos, id est fandi urbanitas, his hilaritas, illis seueritas; alios autem uides callidos ad celandum, dissimulandum; sunt alii simplices et aperti, qui nichil ex occulto, nichil insidiis agendum putant, ueritatis cultores, fraudis inimici. Quid enumerem per singula?
Mille hominum species et rerum decolor usus,
uelle suum cuique est, nec uoto uiuitur uno.
Quot homines, tot sentencie, suus cuique mos.
Ad quas igitur res erimus apti, in his potissimum occupati simus. Et quamuis sint grauiora alia atque meliora, tamen nos studia nostre regule metiamur. Verbi gratia: si debilis est corpore, ingeniosus et uiuacis memorie, non miliciam sed studium litterarum sectetur; si autem ualidus et hebes, militiam non studium litterarum. Neque enim attinet nature repugnare, nec quicquam sequi quod assequi nequeas. Si uero necessitas nos detruserit ad ea que nostri ingenii non erunt, omnis cura adhibenda est ut ea, si non decore, saltem parum indecore faciamus; nec tam enitendum est ut bona, que nobis data non sunt, sequamur, quam ut uitia fugiamus.
Etatum propria compendiose pandit poeta his uerbis:
Reddere qui uoces iam scit puer et pede certo
signat humum, gestit pari(bus) colludere et iram
colligit et ponit temere et mutatur in horas.
Inberbis iuuenis, tandem custode remoto,
gaudet equis canibusque et aprici gramine campi,
cereus in uitium flecti, monitoribus asper,
utilium tardus prouisor, prodigus eris,
sublimis cupidusque et amata relinquere pernix.
Conuersis studiis etas animusque uirilis
querit opes et amicitias inferuit honori,
commisisse cauet quod mox mutare laboret.
Multa senem circumueniunt incommoda, uel quod
querit et inuentis miser abstinet et timet uti,
uel quod res omnes timide gelideque ministrat,
dilator, spe longus, inhers auidusque futuri,
difficilis, querulus, laudator temporis acti
se puero, castigator censorque minorum.
Ideo autem
laudat preteritos, presentes despicit annos,
quia in nostra uita est continuum detrimentum. Quod alibi monstrat idem poeta dicens:
Dampnosa quid non imminuit dies?
Etas parentum, peior auis, tulit
nos nequiores, mox daturos
progeniem uiciosiorem.
His ita se habentibus, adholescentis sit officium maiores natu uereri atque ex his deligere probatissimos, quorum consilio nitatur. Ineuntis enim etatis inscitia senum regenda est prudentia. Dum enim animus in dubio est, paruo momento huc et illuc impellitur. Ineunte enim adole(sce)ntia maxima est inbecillitas consilii, tum id sibi quisque genus uite degende constituit quod maxime adamauit. Itaque ante implicatur aliquo certo cursu uiuendi quam potuit, quod optimum esset, iudicare. Ideo iuuenis sit officium tamquam in speculo uitas omnium inspicere atque ex aliis sibi exemplum sumere. Bonum est enim in alieno malo fugienda intueri. Maxime autem hec etas a libidinibus arcenda est, iuxta illud:
Breue sit quod turpiter audes;
quedam cum prima resecentur crimina barba.
Exercenda est etiam in labore animi et corporis, ut eorum et in bellicis et in ciuilibus officiis ualeat industria; unde poeta:
Angustam, amice, pauperiem pati
robustus acri militia puer
condiscat.
Et alibi:
Nunc te melioribus offer!
Quo semel est inbuta recens seruabit odorem
testa diu.
Et alius poeta dicit:
Vdum et molle lutum es, nunc nunc properandus et acri
fingendus sine fine rota.
Atque etiam cum relaxare animos et dare uoluptati uolent, caueant intemperantiam, meminerint uerecundie; quod erit facilius, si ludo suo maiores natu uelint interesse. Ludo enim et ioco uti licet, sed sicut sompno et quietibus ceteris, tum scilicet, cum seriis rebus satis fecerimus. Neque enim facti sumus a natura ad ludum sed ad seueritatem.
Nimirum sapere est abiectis utile nugis
et tempestiuum pueris concedere ludum.
Ludus enim genuit trepidum certamen et iram,
ira truces inimicitias et funebre bellum.
Duplex est omnino iocandi genus: unum illiberale, petulans, flagitiosum, obscenum; alterum elegans, urbanum, ingeniosum, facetum.
Viri uero officia ea sunt que superius poeta numerauit, in quibus nil est aliqua lege corrigendum.
Senibus autem labores corporis minuendi, exercitaciones uero animi augende uidentur. Numquam enim quisquam ita bene subducta ratione fuit, quin res, etas, usus semper aliquid adportet noui: ut illa que credas te scire nescias, et que tibi putaris prima in experiendo repudies. Danda est etiam opera ut amicos et iuuentutem consilio iuuent. Nichil autem magis cauendum est senectuti quam ne desidie se dedat. Alioquin dicetur illi:
Inuidiam placare paras uirtute relicta?
Luxuria uero cum omni etati turpis, tum senectuti fedissima est. Si enim libidinum accessit intemperantia, duplex malum est. Ipsa enim senectus dedecus concipit et intemperantia(m) iuuenum inpudentiorem reddit. Verum est enim quod scriptum est:
Velocius et citius nos
corrumpunt exempla domestica.
Dociles imitandis
turpibus et prauis omnes sumus.
Negotiorum quoque diuersa sunt offitia. Prelati quidem officium est estimare se gerere personam ciuitatis, retinere decus, seruare leges, meminisse eas esse commissas fidei sue. Priuati autem officium est pari iure uiuere cum ciuibus, non nimis summissum nec nimis se efferentem, uelle in re puplica tranquilla et honesta. Caueat autem ne in eum cadat illud poete: Semper in ciuitate quibus opes nulle sunt bonis inuident, malos extollunt, uetera odere, noua exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student. Peregrini officium est nil preter suum negotium agere, nichil de alio inquirere. Sordidum est eorum officium qui emunt a mercatoribus quod statim uendant. Nichil enim proficiunt nisi admodum mentiantur, nec uero est quicquam turpius uanitate. Idcirco res familiaris queri debet questibus a quibus abest turpitudo, conseruari autem parsimonia. Nullus enim tantus questus est quam quod habeas arcere. Sic tamen queri debet ut imitemur eum de quo legitur: Demetrius noster sic uiuit, non tamquam omnia contempserit, sed tamquam habenda aliis permiserit. Medicina, architectura honeste sunt his quorum ordini conueniunt. Mercatura, si tenuis est, sordida putanda est; sin magna et copiosa, multa undique apportans, multis sine uanitate impartiens, non est admodum uituperanda. Agricultura nichil melius, nichil uberius, nichil homine libero dignius. Hanc laudat poeta his uerbis:
Beatus ille qui procul negotiis,
ut prisca gens mortalium,
paterna rura bobus exercet suis,
solutus omni fenore.
I.D.2. De uerecundia
Verecundia est in gestu et uerbo honestatem seruare. In compositione namque corporis nostri magnam rationem uidetur habuisse natura. Figuram enim nostram, in qua est honesta species, in aperto posuit, partes autem ad necessitatem nature datas ideo abdidit, quia deformem aspectum habiture erant. Hanc diligentem fabricam nature imitata est hominum uerecundia. Que enim natura occultauit, ea remouent ab occulis omnes sanam mentem habentes; dant etiam operam ut quam occultissime pareant necessitati.
In uerbis quoque seruanda est uerecundia. Quarum enim partium usus sunt necessarii, eas neque partes neque earum usus suis nominibus apellant. Viciosum est etiam in re seuera delicatum inferre sermonem. Cum college in pretura Pericles et Sophocles de communi officio conuenissent et casu formosus puer transiret, dixit Sophocles: O Pericle, pulcrum puerum! Respondit Pericles: Pretorem, Sophocle, decet habere non solum manus sed etiam occulos continentes. Si Sophocles in conuiuio idem dixisset, iusta caruisset reprehensione.
De hac uerborum uerecundia docet poeta dicens:
Tristia mestum
uerba decent uultum, iratum plena minarum,
ludentem lasciua, seuerum seria dictu.
Format enim natura prius nos intus ad omnem
fortunarum habitum; iuuat aut impellit ad iram
aut ad humum merore graui deducit et angit.
Post effert animi motus interprete lingua.
Si dicentis erunt fortunis absona uerba,
romani tollent equites peditesque cachinnum.
Intererit multum, Dauusne loquatur an heros,
maturusue senex an adhuc florente iuuenta
feruidus, an matrona potens an sedula nutrix,
mercatorne uagus cultorne uirentis agelli.
Quartum uero officium tradit ubi dicit:
Archanum neque tu scrutaberis ullius umquam.
Quintum uero statim cum subdit:
Commissumque teges, et uino tortus et ira.
Quid de quoque uiro (et) cui dicas sepe uideto!
Percunctatorem fugito, nam garrulus idem (est),
nec retinent patule commissa fideliter aures
et uolat, emissum semel, inreuocabile uerbum.
Idcirco garrulo archanum minime aperies; non enim potes ab alio exigere silentium, si tibi non prestiteris. Si enim garrulum accuses, respondet: Plenus sum rimarum, hac et illac perfluo. Idcirco in hoc incumbe, ut libentius audias quam loquaris. Summopere autem fuge iurgia; nam contra parem contendere anceps est, cum superiore furiosum, cum inferiore sordidum. Maxime autem sordidum est contra fatuum (uel ebrium) contentionem inire. Namque absentem ledit qui cum ebrio litigat.
I.D.3-6. De abstinentia, honestate, moderantia, parcitate
Abstinencia uero et honestas, moderantia et parcitas edulii irritamenta cohibent. Horum autem primum est statutum prandendi tempus preuenire; secundum lautiores cibos querere. Primum arguit poeta ubi dicit:
Exul ab octaua Marius bibit et fruitur (diis
iratis).
Secundum autem ibi:
Noscenda est mensura sui spectandaque rebus
in summis minimisque, etiam cum piscis emetur,
nec cupias mulum, cum sit tibi gobio tantum
in loculis.
Tercium est uitium in accurato apparato operam dare, quod tangit idem poeta dicens:
Non minimo sane discrimine refert,
quo gestu lepores et quo gallina secetur.
Alius poeta dicit:
O prodiga rerum
luxuries, numquam paruo contempta paratu
et quesitorum terra pelagoque ciborum
ambiciosa fames et laute gloria mense,
discite quam paruo liceat producere uitam
et quantum natura petat:
satis est populis fluuiusque ceresque.
Quartum est nimio appetitu inhiare. Quintum mensuram refectionis excedere, quod intelligitur ubi dicitur:
Male uerum examinat omnis
corruptus iudex.
Nempe inamarescunt epule sine fine petite.
I.D.3. De abstinentia
Abstinentia ergo est statutum prandendi terminum non preuenire. Hec quidem uoluptatem esus gratiorem reddit. Nichil enim iocundum, nisi quod reficit uarietas, atque
uoluptates commendat rarior usus.
Ieiunus raro stomachus uulgaria tempnit.
I.D.4. De honestate
Honestas est nec lauciores cibos querere, nec in apparatu operam dare. Hec uirtus commendatur, ubi dicitur:
Plerumque grate diuitibus uices
mundeque paruo sub lare pauperum
cene sine auleis et ostro
sollicitam explicuere frontem.
I.D.5. De moderantia
Moderantia est nimium ciborum appetitum rationis imperio reuocare.
I.D.6. De parcitate
Parcitas est mensura(m) refectionis non excedere.
I.D.7. De sobrietate
Sobrietas est excessum in potu cohibere. Huius officium est arcere mala ebrietatis, que his uersibus pandit poeta:
Quid non ebrietas designat? Operta recludit,
spes iubet esse ratas, ad prelia trudit inhermem,
sollicitis animis honus eximit, addocet artes.
Fecundi calices quem non fecere disertum?
I.D.8. De pudicitia
Pudicicia est moderamine rationis petulantiam domare. Nam si libido animum possidet, ea dominatur, animus nichil ualet. Nemo enim umquam libidini simul et usui paruit. Voluptas enim fragilis est, breuis, fastidio obiecta, quo auidius acta est, citius in contrarium recedens, cuius subinde necesse est aut peniteat aut pudeat quemquam. In qua nichil magnificum aut quod naturam hominis diis proximi deceat; res humilis, membrorum turpium ministerio ueniens, exitu feda. Illud quidem abhominabile est propter fetidum scortum et ignominiosam corporis partem, anime libertatem in seruiles delicias inclinare et laborem suum alienas delitias facere.
Ideo semper in promptu habeat uir fortis quantum natura hominis bestiis antecedat. Ille nichil sentiunt nisi uoluptatem ad eamque feruntur omni impetu; hominis autem mens alitur discendo, meditando. Quocirca si quis est ad uoluptates paulo propensior, modo ne sit ex pecudum genere. Ex hoc quidem intelligitur uoluptatem non satis dignam esse hominis prestantia, quia latebras querit. Si quis enim paulo erectior, quamuis uoluptate capiatur, occultat appetitum uoluptatis propter uerecundiam. Idcirco fugiamus blandissimum uoluptatum dominium. Nam uoluptates, blandissime domine, maximas partes a uirtute detorquent.
II. De comparatione honestorum
Restat secundam questionem, eam scilicet que est de comparatione honestorum, pertractare.
Cum ad cognitionem prudentia, relique uero tres ad actionem pertineant, cognitioni anteponenda est actio. Hoc autem sic probari potest. Sit enim aliquis uehementer cupidus in cognoscenda rerum natura. Huic, dum contemplabitur res cognitione dignissimas, subito nuntiet aliquis discrimen patrie cui opitulari ipse possit: nonne omne studium suum abitiet, etiam si estimet (se) posse numerare stellas et mundi magnitudinem metiri? Prudentia ergo posterior est tribus reliquis.
In tribus autem preferenda est temperancia reliquis duabus. Temperancia enim regit homo se ipsum, fortitudine et iusticia familiam et ciuitatem. Sed melius est homini dominium sui quam externum, secundum illud poete:
Latius regnes auidum domando
spiritum, quam si Libiam remotis
Gadibus iungas et uterque Penus
seruiat tibi.
Si uis omnia tibi subicere, te subice rationi. Multos enim regis, si ratio te rexerit. Nichil enim homini bonum sine se bono. Numquam amore aliarum uirtutum contra temperantiam agendum est. Sunt enim quedam ita feda, ut nec causa conseruande patrie facturus sit ea sapiens, que etiam dictu obscena uidentur.
Inter duas autem melior est iusticia fortitudine. Magnitudo enim animi, si a communitate humana sit remota, feritas quedam erit et inmanitas. In ipsa autem iusticia sunt gradus officiorum: prima enim diis inmortalibus debentur, secunda patrie, tercia parentibus, reliqua deinceps gradatim.
III. De utili
Hactenus pars honestatis confecta est. Hoc autem quod nunc agimus, id ipsum est quod utile dicitur.
Vtile est quod propter fructum est expetendum. Hoc autem in bona animi et bona corporis et commoda fortune quidam distribuunt.
III.A. De bonis animi
Animi uero bona in scientias et uirtutes disperguntur, de qui‚bus, agentes de honesto, diseruimus.
III.B. De bonis corporis
Corporis bona sunt ut pulcritudo, nobilitas, uelocitas, robur, magnitudo, ualetudo. Que sepe plus incommodi quam fructus afferunt, dum bonos mores iuxta illud poete inuertunt:
Rara est concordia forme
atque pudicitie.
Nobilitas quoque plus ignominie quam laudis degenerantibus solet afferre. Quanto enim uita maiorum preclarior, tanto posteriorum socordia flagitiosior. Et profecto ita res se habet: maiorum gloria posteris quasi lumen est; neque bona neque mala eorum in occulto patitur. Qui autem demissi in obscuro uitam agunt, si quid deliquere, pauci sciunt: fama atque fortuna eorum par est. Sic e contrario:
Omne animi uitium tanto conspectius in se
crimen habet, quanto qui peccat maior habetur.
Quod si ueram requiris nobilitatem, audi poetam:
Nobilitas sola est atque unica uirtus.
Prima mihi debes animi bona.
Quis enim generosum dixerit hunc qui
indignus genere est, preclaro nomine tantum
insignis?
Miserum est aliorum incumbere fame.
Malo pater tibi sit Tersites, dum modo tu sis
Eacide similis uulcaniaque arma capessas,
quam te Tersite similem producat Achilles.
Quodsi in hac nobilitate aliquis fructus est, profecto is est quem monstrat philosophus his uerbis: Optima hereditas a patribus traditur liberis, omni patrimonio prestantior, gloria uirtutis et rerum gestarum, cui dedecori esse nefas iudicandum est.
In aliis autem corporis commodis quis fructus est homini? quem in eisdem bestie preeunt. Non enim elefantes mole, tauros robore, tigres uelocitate prehibitis.
Mors sola fatetur
quantula sint hominum corpuscula.
III.C. De bonis fortunae
Fortune autem bona sunt ista: opulentia, prelatio, gloria.
III.C.1. De opulentia
Ad opulentiam referuntur predia, clientele, peculium, thesaurus, ornatus.
III.C.1.a. De praediis
In prediis edificia et agri numerantur. Cauendum est autem, si ipse edifices, ne extra modum sumptus prodeas. Obseruanda autem in edificando mediocritas.
Auream quisquis mediocritatem
diligit, tutus caret obsoleti
sordibus tecti, caret inuidenda
sobrius aula.
Ornanda est enim dignitas domo, non ex domo tota querenda; nec domo dominus sed domus domino debet honestari. Nulla quidem domus parua que multos recipit amicos; ampla autem domus, si in ea est solitudo, dedecori est domino, maxime si alio domino solita est frequentari. Odiosum est enim, cum a pretereuntibus dicitur:
O domus antiqua, quam dispari
dominaris domino!
Audi poetam:
Quem res plus nimio delectauere secunde,
mutate quatient. Si quid mirabere, pones
inuitus. Fuge magna, licet sub paupere tecto
reges et regum uita precurrere amicos.
Et alius poeta dicit:
O uite tuta facultas
pauperis angustique lares! O munera nondum
intellecta deum!
Ideo sequamur in edificio temperantiam illius de quo legitur:
Huic epule uicisse famem, magnique penates
submouisse hiemem tecto.
Laudabilis est enim multa suppellex in paruo lare, namque
exilis domus est, ubi non et multa (super)sunt
et dominum fallunt et prosunt furibus.
Magnitudo enim domus sollicitudines non expellit.
Intactis opulentior
thesauris arabum et diuitis Indie
cementis licet occupes
tirrenum omne tuis;
si figat adamantinos
summis uerticibus seua necessitas
clauos, non animum metu,
non mortis laqueis expedies capud.
Diuesne prisco natus ab Inacho
nil interest, an pauper et infima
de gente sub diuo morieris:
uictima nil miserantis Orci.
Omnes eodem cogimur, omnium
uersatur urna serius ocius
sors exitura.
Non domus et fundus, non eris aceruus et auri
egroto domini deduxit corpore febres.
Qui cupit aut metuit iuuat illum sic domus et res
ut lippum picte tabule, fomenta podagram.
Pallida mors equo pulsat pede pauperum tabernas
regumque turres.
III.C.1.b. De clientelis
In clientelis officium sit domini primum necessaria prebere, secundum opera exigere. Errat dominus, si estimat seruitutem in totum hominem descendere: pars melior eius excepta est. Corpora obnoxia sunt dominis, mens sui iuris est, adeo libera et uaga, ut nec ab hoc carcere, cui inclusa (est), teneri possit, quo minus impetu suo utatur et ingentia agat et in infinitum comes celestibus exeat. Ideo sic cum inferiore uiuas, quemadmodum superiorem tecum uelis uiuere. Quotiens in mentem uenerit quantum tibi in seruum (liceat), ueniat in mentem tantundem in te domino tuo licere.
Familiaris domini officium est primum ad mores domini suos reducere, quem his uerbis format poeta:
Dulcis inexpertis cultura potentis amici,
expertus metuet. Tu, dum tua nauis in alto est,
hoc caue ne mutata retrorsum te ferat aura.
Oderunt hilarem tristes tristemque iocosi,
sedatum celeres, agilem gnauumque remissi;
potores bibuli media de nocte falerni
oderunt porrecta negantem pocula.
Deme supercilio nubem; plerumque modestus
occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi.
Consentire suis studiis qui crediderit te,
fautor utroque tuum laudabit pollice ludum.
Secundum officium est dignos domino commendare, indignos cauere. Vnde poeta:
Qualem commendes etiam atque etiam aspice, ne mox
incutiant aliena tibi peccata pudorem.
Fallimur et quondam non dignum tradimus: ergo
quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri,
ut penitus notum, si temptent crimina, serues
tuterisque tuo fidentem presidio.
Nam
iam tua res agitur, paries cum proximus ardet,
et neglecta solent incendia sumere uires.
Tercium est cohibere auaritiam et libidinem, unde idem poeta:
Non te semper inobs agitet uexetque cupido.
Non ancilla tuum iecur ulceret ulla.
Quartum est abicere elationem, iuxta illud:
Nec tua laudabis studia aut aliena reprendes.
Tu cede potentis amici
lenibus imperiis.
Quintum est a querimoniis supersedere, unde idem poeta:
Coram rege suo de paupertate tacentes
plus poscente ferent; distat, sumasne pudenter
aut rapias.
Nam tacitus pasci si posset coruus, haberet
plus dabis et rixe multo minus inuidieque.
Quare autem tam studiose hec sint seruanda, docet dum dicit:
Principibus placuisse uiris non ultima laus est.
Serui officium est quicquid ab eo exigitur complere, nec aliqua grauari penuria. Verum (est) illud poete:
Non sibi sed domino grauis est, que seruit, egestas.
Summopere autem caueat garrulitatem.
Nam lingua mali pars pessima serui.
Talem autem, si fas est, dominum eligat cui seruire non sit indecorum. Dignitate enim dominantium honestantur obsequia seruorum.
III.C.1.c-e. De peculio, thesauro, ornatu
De peculio uero, thesauro, ornatu, que communi nomine diuitie dicuntur, est illud philosophi satis eleganter dictum: Nichil, inquit, est tam angusti animi tamque parui quam amare diuitias. Ideo magnus est qui sic utitur auro ut fictilibus, nec minor ille qui sic fictilibus ut auro. Nichil honestius magnificentiusque quam peccuniam contempnere, si non habeas, si habeas, ad liberalitatem conferre. Nimis enim illiberalis uidetur fuisse qui dixit:
Ego spem pretio non emo.
A cuius re(i) nimio desiderio his causis reuocari debemus. Prima est quia breuis est uita.
Vite sum(m)a breuis spem nos uetat inchoare longam.
Qui(s) scit an adiciant hodierne crastina uite
tempora dii superi?
Idcirco
quid sit futurum cras fuge querere!
Prudens futuri temporis exitum
caliginosa nocte premit deus
ridetque, si mortalis ultra
fas trepidat. Quod adest memento
componere equus!
Ille potens
letusque degit cui licet in diem
dixisse uixi; cras uel atra
nube polum pater occupato
uel sole puro.
Letus in presens animus quod ultra est
oderit curare et amara lento
temperet risu: nichil est ab omni
parte beatum.
In hoc quidem omnes fallimur quod mortem non prospicimus: magna pars eius iam preteriit. Quicquid etatis retro est, mors tenet. Ideo fige in animo te sine intermissione cotidie mori.
Secunda causa: quia amor habendi uirtutes inuertit, iuxta illud:
Perdidit arma, locum uirtutis deseruit qui
semper in augenda festinat et obruitur re.
Nam neque diuitibus contingunt gaudia solis,
nec uixit male qui natus moriensque fefellit.
Sed dicit auarus:
Vnde habeas querit nemo, sed oportet habere.
Et genus et uirtus, nisi cum re, uilior alga est.
Nil satis est, inquit, quia tanti quantum habeas sis.
Quantum quisque sua nummorum seruat in archa,
tantum habet et fidei.
Nil habet infelix paupertas durius in se
quam quod ridiculos homines facit.
Magnum pauperies obprobrium iubet
quiduis et facere et pati.
Sed genus et formam regina Pecunia donat.
Virtus, fama, decus, diuina humanaque pulcris
parent diuitiis; quas qui contraxerit, ille
clarus erit, fortis, iustus, sapiens, etiam rex.
Sed tamen hoc in contrarium cedit illi. Pro uirtutibus enim affert peccunia uicium et infamiam, que est tercia causa contempnendi ea(m). Audi poetam:
Prima peregrinos obscena peccunia mores
intulit et turpi fregerunt secula luxu
diuitie molles.
Fecunda culpe secula nuptias
primum inquinauere et genus et domos.
Quod nobilitas nulla (sit) ex peccunia monstrat qui dicit:
Licet superbus ambules peccunia,
fortuna non mutat genus.
Quarta causa: quia amorem habendi nullus satiat questus, nam
improbe
crescunt diuitie, tamen
curte nescio quid semper abest rei.
Crescentem sequitur cura peccuniam
rnaiorumque fames.
Quanto quisque sibi plura negauerit,
a diis plura feret.
Multa petentibus
desunt multa. Bene est cui deus obtulit
parca, quod satis est, manu.
Pauper enim non est cui rerum suppetit usus.
Si uentri bene, si lateri est pedibusque tuis, nil
diuitie poterunt regales addere maius.
Crescit amor nummi, quantum (ipsa) peccunia crescit,
et minus hanc optat qui non habet.
Diues qui fieri uult
et cito uult fieri.
Quinta causa timor quem inuehit peccunia.
Pauca licet portes argenti uascula puri,
nocte iter ingressus comptum gladiumque timebis.
Cantabit uacuus coram latrone uiator.
Sexta causa est quia uult seruitutem querentis.
Sed certe misera est magni custodia census.
Imperat aut seruit collecta peccunia cuique,
tortum digna sequi potius quam ducere funem.
Idcirco assentior dicenti:
Et mihi res, non me rebus submittere conor.
Cum hec ita sint,
non possidentem multa uocaueris
recte beatum; rectius occupat
nomen beati qui deorum
muneribus sapienter uti
duramque callet pauperiem pati
peiusque leto flagitium timet.
Honesta enim res est leta paupertas. Illa uero non est paupertas, si leta est. Cui cum paupertate bene conuenit, diues est. Pauper est non qui parum habet sed qui plus cupit. Si uis diues fieri, non peccunie est adiciendum sed cupiditati detrahendum. Breuissima uia ad diuitias est contemptus diuitiarum. Contempnere enim omnia aliquis potest, habere omnia non potest. Ideo locupletior erat uacuus Diogenes omnia possidente Alexandro. Plus enim erat quod hic nollet accipere quam quod ille posset dare. Quid refert quantum illi in archa, quantum in horreis iaceat, si alieno im(m)inet, si non ques(i)ta sed querenda computat. Qui(s) sit diuitiarum modus queris: primus habere quod necesse est, proximus quod sat est. Parabile autem et appositum est quod natura desiderat; ad superuacua sudatur, ad manum est quod sat est.
III.C.2. De praelatione
Prelationum quoque temperandus est appetitus. Grauior est enim casus altitudinis. Verum quidem (de) eis legitur:
Quosdam precipitat subiecta potencia magne
inuidie; mergit longa atque insignis honorum
pagina.
Inuida fatorum series summis(que) negatum
stare diu nimioque graues sub pondere lapsus.
In se magna ruunt; letis hunc numina rebus
crescendi posuere modum.
O faciles dare summa deos eademque tueri
difficiles!
Fortunam enim citius reperias quam retineas.
Sepius uentis agitatur ingens
pinus et celse grauiore casu
decidunt turres feriuntque summos
fulgura montes.
Fortuna seuo leta negotio,
ludum insolentem ludere pertinax,
transmutat incertos honores,
nunc mihi, nunc alii benigna.
Laudo manentem; si celeres quatit
pennas, resigno que dedit et mea
uirtute me inuoluo probamque
pauperiem sine dote quero.
O fortuna ut numquam es perpetuo bona!
Secunda uero causa est quia simulationem aperit. Illis enim difficile est in potestatibus temperare qui per ambitionem sese probos simulauere. Sunt enim multi non ex animo sed ex fortuna modo humiles, modo elati, iuxta illud: Profecto sic est: omnibus nobis ut res se dant, ita magni atque humiles sumus.
Prelati itaque sit officium studia multitudinis ad suas utilitates allicere. Omnium enim rerum nec aptius quicquam ad prelationes tenendas quam diligi, nec alienius quam timeri. Tutius est enim uolentibus quam coactis imperare. Subiecti enim
quem metuunt oderunt; quem quisque odit perisse expetit.
Malus enim custos diuturnitatis metus; unde est illud:
Ad generum cereris sine cede et sanguine pauci
descendunt reges et sicca morte tiranni.
Econtra beniuolentia fidelis custos est etiam ad perpetuitatem; preconio enim laudis defunctum perhennem facit. Qui se metui uolent, a quibus timentur, eosdem metuant ipsi necesse est. Vnde philosophus: Potentem censes qui satellite latus ambit, qui quos terret ipse plus metuit? Dionisius, cultros metuens tonsorios, candente carbone sibi adurebat capillos. Alexander Phereus ex epulis in cubiculum ueniens ad uxorem, premittebat stipatores suos qui scrutarentur archas muliebres, ne quod in uestibus telum absconderetur.
Meminerit prelatus se priuatum fuisse. Nam sepe (spes) improbissimas amplectuntur insperata assecuti; omnesque deteriores sumus licentia. Prelatos torquent
miseri tumultus
mentis et cure laqueata circum
tecta uolantes.
Et, qua non grauior mortalibus addita cura,
Spes ubi longa uenit.
III.C.3. De gloria
Gloria stt alicuius magnifici uel bone artis late patens preconium. Ad hanc ob hoc (spectat) humana intencio, quia absque ea nostra uirtus non multis ignotescit, iuxta illud:
Paulum sepulte distat inertie
celata uirtus.
Preterea:
ut perhibent qui de magnis maiora locuntur,
secundam uitam dat gloria. Ait poeta:
Dignum laude uirum musa uetat mori.
Quam rem, ut monstr(ar)et serio se non dixisse, alibi posuit:
Cum bene notum
porticus Agrippe, uia te conspexerit Apii,
ire tamen restat, Numa quo deuenit et Ancus.
Mors spernit altam gloriam,
inuoluit pariter humile et celsum capud
equatque summis infima.
Gloriam adeo inmoderato affectu querimus, quod boni magis uideri quam esse, mali autem magis esse quam uideri uolumus. Verum est enim illud in poeta:
Falsus honor iuuat et mendax infamia terret.
Glorie autem fructus persepe fuit superbia. Vnde grecus tragicus exclamat: Gloria, gloria, in milibus mortalium nichil aliud facta quam aurium inflatio magna. In qua nil fructus esse, si aliis bonis destituta sit, monstrat qui dicit:
Gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est?
Si quis tamen ad gloriam assequendam laborat, talem se efficiat qualis uult haberi. Quod si osten(ta)tione inani et ficto sermone uel uultu stabilem se gloriam consequi posse oppinatur, uehementer errat. Vera enim gloria radices agit, ficta autem omnia celeriter tamquam flosculi decidunt, nec simulatum quicquam postest esse diuturnum.
IV. De comparatione utilium
Quarta questio, que est de comparatione utilium, hoc modo tractatur. Nam commoda corporis cum externis conferuntur hoc modo, ualere ut malis quam diues esse. Rursus externa sic preferuntur bonis corporeis: malis diues esse quam maximis corporis uiribus uti. Ea quoque que sunt corporis sibi inuicem (comparantur; nam bona ualitudo melior est magnitudine, uires celeritate. Externa quoque sibi inuicem): melior est enim gloria diuitiis, uectigalia urbana rusticis.
V. De conflictu honesti et utilis
Quintam capiendi consilii inuestigationem prediximus esse questionem de pugna utilitatis et honestatis. Si enim est utile ad se trahere, honestum uero aliis erogare, persepe in deliberando animus noster habet ancipitem cogitandi curam, utrum scilicet spreta utilitate honesto adhereat uel contra. Horum duorum oppositionem Phtolomeo regi persuadere nitebatur qui sic perorabat:
Ius et fas multos faciunt, Phtolomee, nocentes,
dat penas laudata fides, cum sustinet illos
quos fortuna premit. Fatis accede deisque
et cole felices, miseros fuge. Sidera terra
ut distant et flamma mari, sic utile recto.
Sceptrorum uis tota perit, si pendere iusta
incipit, euertitque arces respectus honesti.
Libertas scelerum est que regna inuisa tuetur.
Sublatusque modus gladiis.
Hac exeat aula
qui uolet esse pius; uirtus et summa potestas
non coeunt: semper metuet quem seua pudebunt.
Summa uero auctoritate philosophi tria hec, scilicet bonum, honestum, utile sic permiscent, ut quicquid bonum est, id etiam utile censeant, et quicquid honestum (est), idem bonum esse astruant. Vnde sequitur omne honestum utile esse.
Firmissime itaque tene et nullatenus dubites ita omne honestum utile esse, quod nichil est utile nisi sit honestum, nec duo ista numero differre sed sola proprietate. Verbi gratia: hic homo et hoc animal numero non discrepant, quia et hic homo est hoc animal, et nichil est hoc animal nisi hic homo. Tamen qua ad hoc, quod sit hoc animal, non exigitur nisi substantia cum animatione et sensibilitate, ad hoc autem, ut hic homo sit, oportet esse rationabilitatem cum mortalitate, proprietate dicuntur hec discrepare. Similis ratio est utilis et honesti. Cum enim idem sint numero, ad hoc quod aliquid sit utile, exigit(ur) quod fructum habeat; ad hoc uero ut honestum sit, requirit(ur) ut sua dignitate nos alliciat. Cum ergo unum et idem sint, sequitur nullius rei utilem esse usum qui a uirtutibus discrepet. Idcirco nulla omnino est utilis et honesti oppositio. Quia uero uulgus quemcumque temporalium usum utilem credit, illicitus autem honesto obuiat, ideo de controuersia utilis et honesti proposita est questio.
Sed uidetur utile hominem incommodo alterius commodum suum augere et alterum alteri aliquid detrahere. Hoc autem magis est contra naturam quam mors, quam paupertas, quam dolor. Nam principio conuictum hominum tollit. Si enim hec affectio nobis insit ut quisque propter suum emolumentum spoliet aut uiolet alterum, necesse est dirumpi societatem humani generis que est secundum naturam. Vt si unum quodque membrum putaret se plus ualere, si proximi membri ualitudinem ad se traduxisset, debilitari et interire totum corpus necesse esset: ita est et in humana societate. Nam sicut concessum est ut quisque malit sibi adquirere quod ad usum uite pertineat quam alteri, et hoc natura non repugnante, ita non patitur natura ut aliorum spoliis nostras facultates augeamus. Sed sicut contra naturam magis est detrahere alteri causa sui commodi quam mors, quam dolor, ita magis est secundum naturam pro omnibus, si fieri possit, labores et molestias suscipere quam uiuere sine molestiis in maximis uoluptatibus. Preterea qui alterum uiolat, ut ipse aliquid commodi assequatur, aut nil estimat se facere contra naturam, aut censet magis fugiendam paupertatem quam facere cuique iniuriam. Si nichil estimat se contra naturam facere, inhumanus est; si censet facere iniuriam malum esse, sed deterius paupertatem uel mortem, errat. Grauius est enim uitium animi, quod est iniusticia, quam corporis, quam fortune: mors et paupertas.
Forsitan quispiam dixerit: Nonne igitur sapiens, si fame ipse conficiatur, abstulerit cibum alteri homini ad nullam rem utili. Minime, inquam. Non enim est mihi uita utilior quam talis affectio animi, scilicet ut neminem uiolem causa mei commodi. Dum enim uita perditur, corruptio corporis, scilicet mors, incurritur; si uero hanc affectionem abiciam, uicium animi incurram. Et sicut grauius est animi quam corporis uitium, sic melius est animi quam corporis bonum, uirtus scilicet quam uita. Preterea cadit in bonum uirum mentiri, criminari, preripere, fallere causa sui emolumenti? Nil profecto minus. Est ergo ulla res tanti aut commodum ullum tam expetendum, ut uiri boni nomen amittas? Quid est quod afferre tantum ista, que dicitur utilitas, possit, quantum aufert, si nomen boni uiri eripuerit, fidem iusticiamque detraxerit? Quare ergo homines emolumenta rerum uident, penam uero non tantum legum sed turpitudinis, que acerbissima est, non uident?
Quamobrem hec deliberatio pellatur e medio. Deliberant utrum id sequantur quod honestum esse uideant, an se scientes scelere contaminent. In ipsa quidem dubitacione facinus inest, etiam si ad id non peruenerint. Ergo deliberanda omnino non sunt in quibus turpis est ipsa deliberatio. Atque etiam ex omni deliberatione celandi spes remouenda est. Satis enim nobis persuasum debet esse, etiam si deos omnes celare possimus, nichil tamen auare, nichil libidinose nichil inconuenienter esse faciendum. Non enim utile potest esse factum tot uitiis inquinatum. Et si uir sapiens anulum habeat huius efficacie, quod eum inuisibilem reddat, non tamen sibi plus licere putet peccare, quam si non haberet. Honesta enim bonis uiris non occulta queruntur. Nec quicquam audebit uir bonus uelle quod non audeat predicare. Quod si a flagitio ideo te reuocas quod hoc homines non lateret, non bonitatem diligis, sed penam metuis. Atque in hoc ferarum imitaris naturam:
Cautus enim metuit foueam lupus accipiterque
suspensos laqueos et opertum miluis amum.
Oderunt peccare mali formidine pene,
Oderunt peccare boni uirtutis amore.
Cum ex predictis pateat solum honestum utile esse, si aliqua tibi obiecta sit utilitatis species, cui, animum dum attenderis, uideas turpitudinem adiunctam, non dico quod tunc utilitas sit relinquenda, sed intelligendum esse, ubi turpitudo sit, ibi utilitatem esse non posse. Vere autem si uolumus iudicare, quotiens utilitatis speciem prefert turpitudo, euentu ipsius rei solet redargui. Videmus enim, quando id quod honestum est inutile uidetur, ad hunc tamen finem reduci ut ex eo insperatum ueniat commodum. Vt ecce: Dammonem et Phinthiam ferunt hoc animo inter se fuisse, ut cum alteri eorum Dionisius tirannus diem necis destinasset, is qui morti addictus erat causa disponendi (de) suis rebus paucos dies postulauit. Interim uas factus est alter illius sistendi hac conditione, ut si ille non rediret, isti moriendum esset. Cum autem ad diem ille se recepisset, ammiratus eorum fidem tirannus petiuit ab eis ut se in amicitia(m) tercium reciperent. Vide quomodo utile fuit et hunc pro amico remansisse et illum pro amico rediisse, licet utrumque primo periculosum crederetur. Sic semper iuxta numinum dispensationem utilem et insperatum exitum habet honestas, turpitudo autem tam pernitiosum quam inhonestum.
Idcirco semper dum id quod utile uidetur cum eo quod honestum est comparatur, utilitatis species iaceat, honestas ualeat.
Conclusio operis
Hec prescripta seruantem licet in tranquillo honestatis uiuere et ad normam rationis uitam reducere. Vt enim in fidibus aut tibiis quamuis paulum discrepent, tamen id ab artifice animaduerti solet, sic nobis ducenda est uita, ne forte quid discrepet, uel etiam multo magis in quantum melior est actionum quam sonorum concentus. Itaque ut in fidibus musicorum aures uel minima sentiunt, sic nos, si uolumus esse acres uitiorum animaduersores, magna sepe intelligemus ex paruis: ex occulorum obtutu, ex remissis aut contractis superciliis, ex mesticia, ex hilaritate, ex risu, ex locutione, ex contentione uocis, ex summissione, ex ceteris similibus facile iudicabimus, quid eorum apte fiat quidue ab officio discrepet. Quo in genere non est incommodum, quale quidque eorum sit, ex aliis iudicare; ut si quid in aliis dedeceat, uitemus et ipsi. Fit enim, nescio quomodo, ut magis in aliis cernamus, si quid delinquitur, quam in nobis ipsis. Vnde poeta:
Cum tua peruideas occulis mala lippus inunctis,
cur in amicorum uitiis tam cernis acutum?
His ergo prescriptis uir amator honestatis crebrum et assiduum adhibeat usum. Fere enim omnia moralium doctorum elegantiora uerba hec angusta particula comprehendit. Vnde hic facilius intueri ea poteris, quam si per multorum uolumina uagando dispersa colligeres. Multorum enim actorum lectio et omnis generis uoluminum aliquid uagum et instabile habet. Verum est namque quia nusquam est qui ubique est. Vitam in peregrinatione agentibus hoc euenit ut multa habeant hospitia, paucas amicitias. Idem accidat necesse est his qui nullis (ingeniis) familiariter se applicant, sed omnia cursim et properanter transcurrunt. Non prodest cibus, nec corpori accedit qui statim sumptus emittitur. Nichil eque sanitatem impedit quam remediorum crebra mutacio; nec uenit uulnus ad cicatricem in quo medicamenta temptantur; non conualescit planta que sepe transfertur nichilque tam utile est ut in transitu prosit. Distrait librorum multitudo. Itaque cum legere
non possis quantum habeas, satis est habere quantum legas. Fastidientis enim stomachi est multa degustare, quia ubi uaria sunt (et diuersa), inquinant, non alunt. Probatos itaque semper lege; et si quando ad alios diuerti libuerit, ad priores redi; et cum multa percurreris, unum excerpe quod illo die concoquas. Illud enim bonum curandum est quod uetustate sit melius.
Preter hec etiam ea que de moribus precepta uidebis re ipsa et actu complere incessanter satage. Vt enim medici uel oratores, quamuis precepta perceperint, quicquam dignum laude sine usu consequi nequeunt, sic offitii conseruandi precepta traduntur illa quidem ut faciamus; sed rei magnitudo usum quoque exercitationemque desiderat.
Medieval Latin | The Latin Library | The Classics Page |