JOHANN PHILIPP LORENZ WITHOF
DE SCIENTARIUM, IN ANIMI CORPORIQUE ENERVANDO ROBORE, DAMNOSA EFFICACIA

Dissertationes Duae, Habitae in Illustri Gymnasio Hammonensi.
Duisburgi ad Rhenum
MDCCLVI

Dissertatio prima

Hominem, qualem eum Natura fabricat, illa adeo potens, divina illa Natura, saepius ego miratus sum, tam incredibiliter exiguis intervallis a bruto animali distare; ita quidem ut aliquando mentem mihi illa traxerit dubitatio, utrum homo bene sapiens bruta animalia, an haec potius hominem recens natum pluribus parasangis superarent. Infantes certe a matre adhuc rubentes quam nihil penitus earum facultatum possident, quibus homines bene educati animantibus ceteris praestamus!

Praestamus certe illis, quidquid Despreauxius rideat, quidquid renitatur Rovarius; usque adeo, ut facta non tantum marmoreis monumentis digna, sed & ipsa haec monumenta in gloriam et existimationem nostram nobis ipsi efficere queamus. Atque hanc certe veram hominis excellentiam  literarum praecipue disciplinis deberi, neminem vestrum fore puto, qui hoc, utcunque velit, in dubium vocare ausit.

Quandoquidem illi vero, qui literarum studia unice in rei familiaris incrementum crude detorquent, deque scientiarum augment securi in utramque aurem dormiunt, Mercenariorum potius, quam Eruditorum, nomen merentur: vel sine me monitore vos omnes ex facili intellecturos esse confido, illas demum scientias a nobis Literarum titulo insigniri, quae in divitiarum minus, quam in augmentum culturamque Veritatum, quarum capax nempe humana mens est, usurpantur.

Quid igitur iustius, quid videri aeqiuspotest, quam istas tam efficaces artes, a quibus omnem nostram praestantiam proficisci apparet, perenni cedroque dignissima laude concelebrare? Et ergo quidem eodem propemodum temporis momento, quo dimidiata verba tentare, earum etiam sacris, quae reverenter dein, nec sine religione unquam habui, optimo Parente duce unico et certissimo, initiari coepi.

Quam mihi igitur operam vel magis honorificam eligere, vel suaviorem perficere facilioremque possem, quam si pro virili maximaque animi contentione praestantissima quaevis, nonnulla etiam aliis minus forte observata argumenta in earum laudem artificiose construerem? Etiamsi mihi venerendum videretur, ne omnem sic propemodum operam oleumque perderem ea operose commendans, quae nemo sanae mentis compos unquam vituperabit; quum ea nunc rursus tempora vivere incipiamus, quibus ut quisque vel animo honestiore, vel excellentiore est ingenio, ita divinas has artes maiore etiam cultu prosequi deprehenditur.

Faciamne erg, quod procul dubio cogitatis? Cogitatis certe, quoniam laudare scientias detrectavi, eas me nunc accusaturum esse. Et hoc faciam: bona scilicet vestra cum venia, Viri magnanimi, qui ab eruditione immortale nomen, uti optima quaevis hominum societas a vobis doctrinam accepit atque polituram.

Itaque de Scientiarum in animi corporisque enervando robore damnosa efficacia breviter disserere, apud animum meum constitui. Vanus esem, si vestram, Auditores, benevolentiam, quam quum alias, tum in hoc etiam loco satis probatam habeo, longo verborum syrmate, dum brevissimus nunc esse laboro, mihi exorandam esse putarem. Favete quotquot aequo animo adestis et rem cognoscite.

Scientiae, quotcunque nomen hoc tueri possunt, vel ad elegantiores literas, vel revocari ad philosophiam omnes debent. Non alio quippe nomine Scientias quasvis ad examinis hic lancem exigimus, nisi qua parte tenus vel inveniendae vel demonstrandae Veritati, vel illi denique exornandae inserviunt. Quibus horum enim finium cura nulla est, iis ex vulgari etiam loquendi usu Eruditorum nomen negamus. Pulcherrima Veritatis imago lepores spirat tam mirificae suavitatis, quique sensum exigunt tam exquisitum, tam tenerum nobilemque, ut duriores istae turbulentis negotiis agitatae, aut crudioribus voluptatibus lymphatae mentes ne e longiquo quidem eorum gratiam subolfacere possint. Fibras enim corneas, ut cum Persio loquar, sensumque magis stupidum reddunt, quotquot animum nunc huc, nunc illuc distrahunt, cogitationes. Dum mens e contrario quieta longaque meditatione sensus suos omnes in arctius veluti spatium congregans universum hominem ad omnia magis sentientem, aut, quod eodem redit, teneriorem efficit.

Operae pretium me facturum esse confido, si breviter, quid per animi Teneritudinem intellectum velim, doceam; quandoquidem omnis in ea rei cardo versabitur. Duo nobis cogitentur homines, quorum alter objecta quaevis, sive ea laeta fuerint, sive ingrata, animo suo facile complectatur; usque eo ut quid boni, quid mali vilioribus etiam rebus insit, quantocius persentiscat; eaque propter aeque cito gaudio, quam moerore animi perfundatur: ad quae omnia alter immoto plerumque animo consistat sine sensu penitus, gaudio omni tristitiaque vacuus: tum illum Tenerum, hunc Granem recte vocare solemus; Ut ille ergo Tener, qui ad omnia facile mobilis, qui vero immobilis ad ea magis est, Gravis vulgo dicatur. Quod si vero iste facillime moveri non tantum possit, sed & actu ipso sui impotens ad omnia commoveatur, tum Levitatis eum vitio laborare dicimus; uti hic e contrario Pertinax vulgo audit, si non modo natura difficulter mobilis sit, sed et revera difficillime moveatur.

Equidem fateor, dubitari nullo modo posse, quin illa tenera mentis indoles ab ipsa fibrarum, ex quibus humani corporis tota compago contexta est, teneritudine adeo pendeat, ut, quemadmodum alias demonstratum damus, animus usquequaque talis sit, quale corpus esse deprehendatur. Verum et mortalium nemo, qui sacris nostris rite et ex ordine adscripti sunt, inficias ire tentabit, hanc scilicet Naturae legem, quod a mutata mentis indole totius etiam corporis ratio, omniumque eius virium atque actonium facultas immutetur, aeque sanctam, aeque constantem, aeque inviolabilem esse.

Quod si nunc Veritatis non tantum, vel inveniendae, vel demonstrandae, vel denique exornandae rationes, sed totum pariter illud sentiendi et percipiendi negotium curate subducatis, illud, ducibus ratione et experientia, videbitur extra omnem controversiae aleam collocari deberi, animum nimis gravem, pertinacem, rigidum; animum nimis immobilem, nimis austerum, somnolentum nimis, pigrum aut phlegmaticum animum illi sentiendae Dulcedini, illique Solido Veroque perspiciendo prorsum imparem esse, quod detegere in Veritate oportet. Enimvero illud Verum, illud Solidum, illud Dulce, quo foeta Veritas est, tam profunde saepenumero in scientiis latet, ut non nisi acutissmi diuque exercitati sensus usque eo pertingere valeant.

Accedit ulterius, quod nec sola Veritatis etiam haec cognitio omnibus numeris perfecta dici possit; quoniam ceteroquin penes plebem quoque, quam a Vero tamen arcemus, multum Veri esset. Namque et ultra haec opus est, ut ipsum non modo Verum illud, sed et ipsam huius Veri imaginem intellectui impressam ab omni parte intueri et spectare possit Philosophus, eamque facili penicillo ductam vividis coloribus Literator exornare. Quae quum ita sint, cereum is in haec omnia flecti animum habear, necesse est, quicunque eruditioni dare.nomen suum voluerit.

Quo fit, ut rarissime, si unquam, homines vobis occurrant vere eruditi, qui duro ferreoque sint ingenio, quorumve corda triplici veluti aere circumdata horreatis: modo ab illis hi distinguantur, qui tam crudos se simulant; vel ex ima plebis faece evecti per ineptae educationis culpam incondito et agresti vivendi genere talem speciem prae se ferunt, vel per melancholici denique morbi, aut etiam vitae foedis libidinibus inquinatae causam taciturna morosae mentis silentia exigunt.

Quocirca si illud certum est, uti revera est, aliam esse Ignorantiae, aliam faciem, aliam naturam, aliam causam, alios effectus Veritatis; et hoc fateamini oportet, animum Veritatibus imbutum, si cum pristino caliginoso statu comparetur, penitus immutatum esse. Quidni igitur clarum esset, universam corporis oeconomiam plane nunc quoque aliam esse; quoniam, veluti supra innuebamus, ab animi mutatione corporis quoque mutationem similem sequi, tam certum est, quam quod certissimum. Quare evidens est, quoniam Veritatis studium sine animi quadam teneritudine egregium esse nequit, acutiorem quoque sensum ipsum corpus eo acquirere. Mens enim perspicax ingeniumque acutum in rigido  inertive corpore, somnium quoddam est, quod nec vel Dii cum ratione cogitare quidem possunt.

Altius nunc inquirere non licet, quo modo videlicit fibrillae istae incredibiliter subtiles, quibus mirabiles cerebri machina contexta est, eo tempore agant, si quando animus ideae cuidam paulo curiosius intenditur. Hoc interim innititur firmissimo experientiae fundamento, quo diutius quoque frequentius hae fibrillae a mente meditabunda excitantur, eo fieri acutiores sensus, eo mobiliores tenerioresque. Nec intra solius modo cerebri angustos terminos omnis haec teneritudo continetur, verum ad cordis etiam atque pulmonis ventriculique nobilissima viscera, ut ne aliorum mentionem nunc faciam, extenditur, morbosque in illis, levissimo quovis alio errore accedente, ciet, qui ut probe a paucioribus medicis intelliguntur, ita curantur difficilius.

Hac corporis sentiendi facultate, hacque animi teneritudine auctis, fit inde primo ut anima actionibus suis omnibus longe aptius perfungatur, deinde etiam ut non agat modo, sed et se agere acutissime sentiat. Quo significatu lepide, se animam suam vidisse, refert Helmontius, insignis superiorum temporum medicus. Nec dissimili adeo ratione celeberrimum Delphici Apollinis oraculum, illud xxxx xxxx, Marcus noster Tullius explicat Tusculanar. Quast. lib. I. Est, inquit,illud quidem vel maximum, ANIMO IPSO ANIMUM VIDERE; et nimirum hanc habet vim praeceptum Apolinis, quo monet, ut se quisque noscat.

Quo me rem perducturum esse existimatis, Auditores, si id, quod in universum hactenus de omni re literaria evici, singulatim nunc in Literis, uti per excellentiam vocantur, Humanioribus ulterius statuere vellem? Hae enim non rectam modo rationem, non solum animum, imo nec solum etiam corpus ad maiorem teneritudinem efformant, sed omne potius id, omnes illas vires, facultates illas omnes, quibus homines sumus, maiorem in modum acuunt.

Poesis, illa Divum aeque, ac hominum voluptas, Deorum illud idioma, ornamentum religionis, dulceque miseriarum lenimen, Poesis, divina illa poesis quam potens est in ferocissimis hominum mentibus emolliendis! Nobilissimum hoc ingenui otii & quietis honestamentum ad bene constituendas respublicas, ad feros hominum mores in rationis gyrum redigendos, ad Deorum commehdandum cultum, ad mansuetudinem, generositatem, &, ut paucis omnia complectar, ad humanitatem veram promovendam excellentissimum omni tempore, cui non par aliud deprehenditur, habitum instrumentum est. Quot Orphei, tot Theologi. Inculta terra est, quae nullum Poetam alit.

Poeticae Oratoriam nunc artem adiungatis, quam reliquarum omnium Reginam merito dixerim; quae tum etiam, si nihil velle, si iubere nihil, nihil mandare videtur, si nil nisi gratissima verborum lenocinia, nil nisi mellitos modo verborum globulos dictionesque sesamo sparsas et papavere adhibet, tacitam tamen quandam et absolutam potestatem in hominum animos exercet, regnumque gerit, cui, ut quisque inculto magis est ingenio, ita quidem obloqui vehementius, reluctari vero illudque evertere nemo unquam mortalium deprehensus est.

Iusto audacius his temporibus divini nobis Homeri sigmentum esse videtur, quando de fascinante illa Circes virgula commemorat, vi illam dotatam fuisse, unicum modo, voluptarium scilicet affectum in omnium animis excitandi. Nec minus celebratum in Saule, si quando ira aestuabat, placando Davidis artificium est. At Eloquentiae propria haec dos est, ut non istos modo, sed omnes, quotquot velit, animi motus in omnium mortalium pectoribus, quousque libuerit, intendat, auctosque dein pro suo iterum lubitu sub iugum rationis revocet et obedientiae.

Quam ego quidem ob causam maius in nullo artifice, quam in Poetis et Oratoribus, virtutis studium exigere soleo; quod quoniam eorum multi susque deque habent, fit inde ut Poetae quidem omne animorum robur infringere et enervare, Oratores vero ad tumultus sive religionis specie, sive alio praetextu excitandos, aptissimi esse vulgo et recte putentur. Quos ideo utrosque in bene ordinata republica compescendos et intra modestiae decorique cancellos coercendos esse, semper arbitrati sunt, quibus publicae rei salus curae unquam cordique fuit.

Istis breviter sic excussis, nam omnia pro dignitare persequi, neque temporis patitur ratio, neque necessitas exigit, id nunc satis patere posse puto, et has divinas artes in augenda, quam ita vocavimus, animorum teneritudine potentissimas esse.

Inde adeo fieri solet, ut quamprimum orientis Veritatis lux tetras ignorantiae tenebras dissipare inceperit, quantocius etiam truculenti populorum mores detumescant; religiones omnes fiant amiciores; Misericordia et Generositas, cumque Gratia Comitas Lenitasque, atque adeo similes virtutes ad clavum rerum gerendarum confideant; ipsa denique bella minore cum crudelitate absolvantur.

Nemine igitur, nisi Caio Mario, homine factioso, rustico, saevo, inexplebili, qui sanguine, qui caedibus omnique calamitatum genere totam rempublicam  implevit, et quicunque se illi similem praestiterit, digna haec vox est: Non placere sibi Literas. Infelices, qui ex anima sententia Marianum hoc dictum suum facere possunt! Equidem Princeps ille incomparabilis Antoninus Philosophus similiter ad bonam suam fortunam referebat xxxxxxxxxxx, quod et ab arte Rhetorica, et Poetica et omni denique cultioris styli exercitio abstinuerit. Sed commodam in sequentibus hanc causam reddit: Quod illis fortasse studiis totum animum consecrasset, si quidem feliciter se progredi sensisset; tantum nimirum temporis reipublicae detrahere nolens, quantum his impendendum exercitiis esse putabat. Non igitur hae displicebant illi literae; sed temporis avarus evitabat eas, quas odio habere non poterat.

Ceterum latere praestantissimum Imperatorem nequibat, in mitiganda gentium barbarie earumque societate qualibet rite ordinanda literarum usum prorsus excellentissimum esse; ita quidem ut semper sine omni dubio statuere queamus, omnem penitus barbariem ex regione quadam exulare, dummodo certo constet, communem doctrinarum cultum, ideoque et animorum illic teneritudinem locum habere.

Animorum haec teneritudino, seu quod eodum redit, corporis hic maior sensus Moralitatis, ut ita loquar, tam fida mensura est, ut actiones hominum, sive bonae illae, sive malae esse videantur, ex vero nequaquam metiri, illisque nec Virtutis, nec Criminis nomen adscribere queamus, nisi haec normae loco adsumta fuerit teneritudo. Singularis haec est excellentium hominem, sive virtibus illi, sive sceleribus emineant, proprietas; quum in fungum durumve stipitem bonitatis honor, aut opprobrium malignitatis minime cadant. Solus tener animus pietatis capax est, atque sceleris. Pigri, phlegmatici, immobiles animi neutrius participes fieri possunt: nihil, si proprie loquendum est, mali faciunt, sed et boni nihil quidquam. Numerus sunt et ad consumendas fruges nati.

Ergo sensuum istud augmentum pro summo, cui non par aliud, reipublicae bono habendum esset; si quidem vel naturalis hominum conditio, vel adolescentum in lubrico iuventutis versantium sapientior educatio, vel praepositorum denique quotidiana exempla virtuti potius, quam luxui et vanissimae levitati velificarentur. Nunc vero quum omnia in peius ruant, liberis hominum actionibus ad errorem, perinde uti corpora ad telluris meditullium, naturali veluti impulsu tendentibus; fieri inde aliter nequit, quam ut cum hoc sensu, cum hac teneritudine aucta minores quidem, quae societatem omnem exornant, incrementa virtutes capiant: maiores autem illae, ut Castitas, Temperatia, Fortitudo, Laborum Tolerantia non item; sed opposita quidem vitia faciem suam plurimum mutent, virtutibus nempe, istis minoribus, tamquam adulterinis coloribus quibusdam incrustatam; sed, tanto simul maius quoque regnum sibi parent. Quotquot horum sunt, totidem veluti Sirenes concinunt, quarum tanto periculosior cantus, quanto auditus, id est, universus sensus, acutior est et tenerior. Plumbeus enim homo ad magna vitia ineptus est.

Videri quidem prima fronte potest, quasi divina illa sapientiae praecepta, quibus hominum mentes eruditio imbuit, totidem sint ad virtutem incitamenta, vitiorum irritamentis, illorumque veluti oculiferis opposita. Verum enim vero quotusquisque arbitraris, pulcherrimam boni speciem plerisque mortalium prae infucato vitiorum colore placituram esse, nae tu hominem hominem nondum omnino nosti.

Addite praeterea, longe paucissimos homines prudenti et fevera lectione usque adeo mitigari, ut sapientiae praeceptis debito modo undecunque collectis turbida desideria rite componere adsuescant; Dum muti e contrario per ineptum librariae rei usum mentem aliunde iam satis superque aegram ulterius infringunt, quam non admodum validae, imo febriculosae suae frigidaeque Philosophiae ope umbratici dein Doctores frustra restituere annituntur. Quam equidem ob causam rectissime apud Thucydidem li. II. hoc modo sensisse Pericles nobis videtur: xxxxxxx. Ignorantia, inquit, audaciam, id est, animum ab omni levitate longissime remotum, ratiocinatio vero, seu mediocris tantum rationis vis, timiditatem adfert, et, cuius assecla timor est, levitatem.

Levititatem nil adeo arcet, quam Ignorantia, et mascula, ad quam paucissimi perveniunt, Sapientia. Quemadmodum etiam summus ille naturalium scientarum instaurator iudicabat Franciscus Baco de Verulamio, modice nimirum delibatam Philosophiam longius nos a DEO abducere, exhaustam vero penitus nos propius adducere DEO.

Vi igitur eorum, quae breviter hactenus, sed curate tamen, ni fallor, extricavi, dictum hoc animis vestris, Auditores Honoratissimi, iterum iterumque inculcare pace vestra liceat: Illa, quae ab Eruditione augetur,animorum Teneritudo summas mortalium virtutes Temperantiam, Fortitudinem, Castitatem, Industriam imminuit, iterque parat ad vitia illis opposita Imbecillitate, Lipidem, Luxum, Levitatem: DIXI.

Dissertatio altera

Habita in inauguratione
Viri Eberhardi Tilingii

Me vero minime latere potest, non publici adeo saporis fuisse, quem hesterno die vobis sermonem habui. Semper enim recordor, non sapori, sed usui duntaxat, publico me omnem meam industriam, aut si quid in me ingenii est, unice dedicasse. Singularem tamen in modum gaudeo, quod neque vobis displicere, et assensum vestrum mihi comparare potuerim.

Quapropter eiusdem me sententiae adeo tenacem hodie deprehendetis, ut eam nunc clarioribus adhuc ex ipso rerum eventu petitis argumentis ulterius demonstrare, illisque, qui bonam mentem amant, quique cum insanientibus furere neque pulchrum, neque necesse habent, eam de meliore nota commendare sim allaboratus; dum interea etiam atque etiam opera a me dabitur, ut maiore adhuc brevitatis studio vestram mihi benevolentiam rursus acquiram. Valde enim mihi incongruum vidtur, statim in principio orationis auditorum favorem conceptis veluti formulis pacisci velle, quem disertissimus utcunque orator non nisi sermone finito potest.

Heri vobis abunde, ni fallor, demonstrandum dedi, eam esse eruditionis omnis indolem, ut ad damnosissimam animi levitatem, vitiaque adeo inde pendentia, homines impellat: id, inquam, quum ex hominis ipsius, tum ex scientiarum etiam natura et ingenio satis superque evici. Restat, ut idem illud evidentis etiam experientiae ope certissimaque historiarum fide prorsus confirmem.

Germanorum itaque antiqua fortitudo, singulare illud temperentiae, quam rarior vini abusus elidere non potuit, et castitatis studium (modo studium id vocare licet, quod sine studio ab ipse fere natura habebant) nemini vestrum admirabile videri non potest, cui veterum perlecta monumenta sunt, Romanorum in primis, alienae tamen laudi tanto magis invidentium, quanto patriae gloriae curiosiores erant. Cum istis vero si hodiernos Germanos comparaveretis, quantam, bone Deus! discrepantiam offendetis! Eruditionem nostris hominibus, ingenii polituram, morumque mirificam quandam gratiam ex voto nunc cedere, quotusquisque est harum rerum aequus iudex qui inficiari id ausit? Magnanimitatem vero, et iuxta cum temperantia sobrietatem, fortidudinem, pietatemque, quae omnia in rudi maiorum nostrorum populo propriam veluti sedem sibi legisse visa sunt, haud raro desideraveritis.

Sed odiosa quum sint hodiernorum populorum exempla, ad fortissimas antiquae Graeciae, easque incultas adhuc nationes vos reducam. In argumentum nunc stupendam illam Cynaegiri fortitudinem non vocabo, qui manibus primum, illis denique amputatis, mordicus naviculam, quam navem enim antiqui scriptores recte vocant, hodie inepte ita dixeris, per aliqout momenta retinere conatus est. Tacebo nunc etiam insignem Milonis istius Crotoniatis virtutem, qui molles Sybaritas praelio victos delevit, cuique crassissimas ligna manibus divellere lusus erat. Has, inquam, similesque singulorum hominum res gestas, neque temporis, nec instituti etiam ratio altius repetere finit. Enimvero in universa olim Graecia literis nondum exculta constantia, gravitas, fortitudo, magnanimitas, temperantia tam altas radices egerant, ut ab ortu literarum non nisi post longam demum annorum seriem antiqua haec gloria penitus evanesceret.

Namque post ipsa adeo Anacreontis et Saphus, tenerrimorum periculosorumque Poetarum, tempora mirabiles adhuc illas cum Dario Xerxeque pugnas Graeci commisere, in quibus omnis veluti eorum fortitudo masculique animi vis exhausta esse videtur: ita quidem ut non diu post infelici petulantia, quae levissimorum hominum epidemicus quasi morbus esse solet, agitati in propria viscera saevire, seque mutuo atterere, hinc peregrinum sibi iugum arcessere atque domari, postremo omnes se literarum studiis dedere, imbelles postremo levesque homines fieri inciperent. Quo quidem pacto ineffabilem quandam morum eligantiam sibi comparaverunt, qua Romani suo tempore ita fascinati erant, perinde uti ridiculis saepe Gallorum quorundam gesticulationibus Germani trahimur, animumque porro variis Philosophiae dictaminibus non infeliciter quidem mitigare annisi sunt: verum ad tantam simul levitatem degenerarunt, ut quum nimium Iuvenali videretur, Graecos eos vocare, Graeculos cum contemtu dixerit, Ciceronis exemplo, qui eorum nominatim iudices Graeculos vocare non erubuit.

Par fere Romanorum imperio fatum incubabat. Illi quidem primis temporibus, quum omnium paene literarum ignari essent, gravitate, fortitudine, religione, labore, frugalitate vix sibi pares habuere; ut mirum non sit, tam insolita inter illos virtutum monstra, Horatium illum Coclitem, Mutium Scaevolam, atque adeo excellentissimam illam viraginem Claeliam eminuisse. At posteaquam Graeca apud illos literae adoleverant, longe illis numerosissima fortitudinis exempla; donec, Iulio Caesare per Brutum, et Bruto per se ipsum interfectis, antiquum illud Italorum robur in dies decrescerent, nominisque tandem et Romanae togae ipsi foede obliti in effoeminatissimam levitatem prolaberentur.

Equidem nihil quidquam addubito, fore vestrum plerosque, Auditores, qui ingentem hanc Graecorum, Romanorumque praecipue levitatem, si non maiore, aequo tamen iure ab insanis istis divitiis derivandam esse putant, cum quibus Asiatica videlicet luxuria a superbis illis gloriaque sua paene ebriis victoribus recepta eos veluti pestilenti quodam sidere afflavit, seque subacta tandem Asia a victoribus Romanis usque adeo vindicavit, ut non immerito quis dixerit, sicut Capua Hannibali Cannae, sic Asiam Romanis Hannibalem fuisse.

Sed tamen luxus non modo, quantumvis immensus, sine tali levitate omnino consistere potest: verum et maximas praeterea divitias per multa secula, easque procul omni luxu, procul omni levitate ab integris populis possideri potuisse, relatum legimus. Quemadmodum anbitiosissimi sic olim Carthaginensis medias inter divitias in ipso etiam incredibili luxu nihilominus ad crudelitatem usque graves, seu pertinaces potius erant. Parique ratione maiores nostri Peruanam quondam gentem divitiis affluentem, sed rudem omnis scientiae, ignaramque cuiusvis nostratium luxus, omnique levitate vacuam reperere.

Certissimo, si quidquam hic video, id documento est, non tam ab Asiaticis divitiis, quam a scientiarum potius cultu ad tantam postremo mollitiem iuxta cum Graecis redactos Romanos fuisse. Ita profecto se res habet: ut ipsa quidem inopia nunquam animum animum masculum, ita nec divitiae levem eum et effoeminatum faciunt.

Vestra igitur pace, Auditores eruditissimi, novissime vobis acclamo, Levitatis, qua in republica nullum successu temporis damnosius vitium datur, vanissime inquam, Levititatis mater Eruditio est.

Optimane ergo mortalium tam diu conditio censebitur, donec procul omni doctrina animo nulla cultura roborato vivamus? Prouti sanctissimos maximque pios nos esse, dum corpore sumus infirmo atque aegroto, Caius olim Plinius secundus arbitrabatur, vir perfectissimi ingenii, ipso Socrate prope omni laude maior, quique sui similem habuit neminem, nisi unum forsitan Petrum Cunaeum sanctissimum virum, cuiusque summam animi pulchritudinem ego quidem sic exosculor, uti variam eius amplamque eruditionem cum Literatoribus Iurisconsulti admirari solent et Theologie.

Satiusne ergo esset, literarum studia solis tantum illis hominibus relinquere, quibus ea nimirum demandata Sparta est, quocunque demum modo eas in reipublicae usum adhibere; ceteros autem omnes ab illis arcere, ut in vulgus ne propagentur? Aegyptiorum videlicet exemplo, qui ad res maxime arcanas scientiam omnem referebant, nemini quippe, nisi, praeter sacerdotes, Regibus modo eorumque filiis patentem: quam fere eandem etiam normam Indorum Bramines hodiedum sequi solent.

Suntne denique aterrimo carbone notandi eruditi, qui insaniente sua sapientia extra prudentiae et rationis gyrum agitati tam tetro vitio remplubicam inquinavere?

Quod si nunc aequi harum quaestionum arbitri esse velitis, ingentia haec incommoda cum aliisliterarum commodis rite componere, dein vero duo haec accurate cogitare vos oportet, primo non nisis ipsius tamen huius eruditionis ope periculosi istius mali causas nos detexisse; dein etiam hominem multa eruditione subactum facile medicinam illi invenire posse.

Horrendum in humana societate et ingens monstrum ignorantia est, fons detestandae crudelitatis immensarumque calamitatum. Harum miserarium imas etiam radices evulsit, qua patet, eruditio. Quis sanae mentis igitur glandibus rursus vesci cuperet, inventis frugibus? Sed eadem, proh dolor, eruditio aliis rursus malis viam patefecit, non minus periculosis; quorum quasi familiam Levitas animique muliebris quaedam mollities ducit; quae ut mentes virtutibus innutritas non attingit, ita in rempublicam semper tantum semidoctam maximo cum detrimento redundat.

Mollitiei, quod crudelitati oppositum vitium est, omni opera obviam eundum ab illis praecipue, quibus animorum ad meliorem frugem formandorum sanctissima provincia commissa est. Illi quidem si paulo curiosius secum perpenderent, tantum religionis, quantum exulceratis his temporibus longe lateque serpit, conremtum, non tam ex crudelitate, quae idololatriae ut plurimum se mancipavit, quam ex levitate potius enasci, hoc, inquam, si serio secum reputarent, maiore, ni fallor, industria in id incumberent, ut magis frugalis, ut sobria magis et severior iuventutis educatio instituretur, quam ipsi quidem domestico in suis, seque etiam ipsis, exemplo pulchre illustrarent. Grandisonus enim utcunque et sine specimine tragicus boatus inanis plerumque sonus est, qui plerumque in ventum, in aera, elementum quippe suum, evanescit.

Ad hunc scilicet finem tota nostra tendit oratio, ut educationem commendemus diligentiorem severioremque. Qui ab ignorantia sunt, duros et efferatos mores Literarum studia mitigent! Quam scientiae faciunt, Levitatem Temperantia caveat Frugalitas, Labor, Sapientia!

Mea mens te, Pater, unum veneratur:
Age, virtus, et ad ipsos Garamantas,
Et ad Indos proocul  errans, stupefactis revocetur!

Procul omnis, precor, absit levitatis.
Sceleratae procul absit nota vitae.
Placeamus vacuatis animorum tibi claustris.

Sacra nobis tua virtus sit imago,
Sacra nostrae sit imago probitatis.
Pudeat nos muliebris Vitiorum dominatus.

Amor aethrae radianti face surgat;
Tot amores abiget sic procul atros
Amores insons quoque terrae, simul insons quoque nostri.

Amor aethrae, Patris ingens amor alti
Prope voces ad inanes tenuatus,
Tumidorum modo adornans blateronum vaga dicta,

Referendum tibi cultum, precor, ornet,
DEUS omnem; tibi qui nos adamatos
Facit, idem faciat nos et amantes aliorum.

Nec in arae strue quidquam, nec acerrae
Opis unquam, bene scimus, reperiri,
Sed Amanti patefacta reserari fore coelum.

DIXI

En brevem vobis, Auditores Nobilissimi, et, ut spero, utilem istius morbi, qui tot hominibus tam graviter incubat, imaginem; cuique tollendo operam quoque suam, ut plane confidimus, daturus est Vir doctissimus et in primis ingenuus, qui collegium nunc nostrum aucturus, et in posterum haud parum etiam condecoraturus est.

Igitur ut cathedram hanc superiorem conscendas, Vir plurimum Reverende, rogaris a me peramanter.

Videte Theologum, Auditores Honoratissimi, Theologum videte pium, doctum, prudentem, frugalem, laboriosum, modestum: Profecto rarae, fateamini hoc oportet, rarae profecto virtutes! tanto maioris pretii, quanto sunt rariores. Sunt hae virtutes vinculi ad instar, quo ille literaria nostrae Societati adstrictus erit. Quandoquidem vero et aequitas et iura et consuetudo postulant, ut vinculi istius, externis quippe sensibus non expositi; tessera veluti quaedam nobis exhibeatur, oportet sane, Vir. Plur. Reverende, ut iuris iurandi religione honestatem tuam nobis confirmes.

Itaque veluti quaedam tu nobis debes officia, ita vicissim nos quoque alia quaedam tibi debemus, Illorum quasi tessera iuris tui iurandi sacramentum est: Horum vero documentum tibi esto diploma hoc regium, tibi sane perquam honorificum: quod eadem nunc reverentia, qua ego illud e  manu tua accepi, e manu mea, velim, recipias.

Salve mihi nunc, Collega Praestantissime, quo ego quidem antiquo nomine te primus compello. Dumque vivis in incrementum religionis, in decus literarum, in honestatis ornamentum, vive etiam in tuam salutem, in honorem tuum, in laetam denique tuam fortunam. Quam ab aliquot iam inde annis tibi probatam dedi, quamque tu mihi amicitiam corrobarasti, eam ego aeternam et inviolabilem esse iubeo. Rursus salve, vive, vige, vale! DIXI

Neo-Latin The Latin Library The Classics Page