JOHANN HILDEBRAND WITHOF
DE OPTIMO EX INTERIORE HUMANAE SCIENTA
DEDUCTO INFANTES AD VIRTUTEM ET FELICITATEM EDUCANDI MODO

De optimo ex interiore humanae naturae scientia deducto infantes ad virtutem et felicitatem educandi modo.

-     Anima humana, si vellit, eo potest pervenire, ut sola sibi cogitet, et a corporis sui mutationibus, externisque reliqui mundi obiectis ne quicquam afficiatur.

-     Facillimum nempe medium ad ideas illas, quas anima funestas sibi existimat, si non semper penitus prostingandas, saepe tamen sistendas et enervandas, in prudente utlium laborum selectu consistit.

-     Potest anima humana ex liberrima voluntate per propriam imaginandi vim salutares quoslibet affectus suscitare, qui aliis omnibus nocivis affectibus domandis pares sunt.

-     Ergo distincta, seu vere rationalis, hoc est philosophica cognitio malis naturalis instinctus motibus omnino contraria est, eoque fortior, quo magis anima ad nexum distinctae talis notionis cum aliis aeque distinctis notionibus seu veritatibus attendit.

-     BONA EDUCATIO est perpetua infantum ad bonas actiones, per animi affectus excitandas et conservandas perque rationis dein auctum lumen perspiciendas, talis propieque sic dicta manuductio, qua et malis actionibus nullum tempus et nulla licentia supersit, et consuetudo bene agendi vera enascatur.

-     Mala nimirum hominis natura subigi non potest, nisi per continuas occupationes, quae a malefactis arceant, et per salutares animi affectus, qui boni verum amorem et verum mali odium suscitent evehant.

Consilium primum de educatione infantem domestica.

Primae omnium, quae in infante usurpari possunt, facultates propemodum mere sunt corporae, famis, somnus, laetitia, plorandi membraque sua movendi facultas. His aliquamdiu exercitatis, emergunt sensim quaedam aliae facultates inferiores. Superiores facultates ultimo loco evolui incipiunt.

Ad hunc ergo ordinem tota educatio disponenda est, quam sequentibus aphorismis complecti tentabo:

I.

Infans a primis incunabilis certo ordini adsuescat. Ideoque statis horis, non alio tempore, uberibus admoveatur,

II.

Stato dormiat tempore.

III.

Stato tempore molliori stragulo impositus ludat cum matre, vel nutrice, vel cum aliis, in eum nempe finem, ut se moveat et gaudeat. Namque non alia magis aetas ad gaudium facta est, quam infantilis illa.

IV.

Stato tempore quiescat in sinu materno: sic matris amor accenditur. Hac lege nobiliores indigent.

V.

Stato tempore aqua temperata, quae ergo non frigeat, nec, nisi primis saltem diebus, aliquantum tepeat, totus abluatur, et linteis sensim magis magisque fricetur.

His modis praeterquam quod eius sanitas mirabiliter roboretur, nam neque nutrimenti abundatia, neque somnus longius protractus, sed utriusque non temere violandus ordo, et balnea, et frictiones, et ioci sanitatem promovent, ordini etiam, quod praecipuum est, et obedientiae adsuescit.

VI.

Si vehementer plorat, inquiratur causa doloris non a nutrice, sed a medico. Haec causa tollenda. Id si,quod rarissimum, fieri nequit, ad evitandas hernias ligetur, et vena, si et hoc opus fuerit, tundatur et ploret.

Id minus damnosus est, quam si fletum suctione moderetur nutrix, pessime ignorans, hoc in irato vel alliter afflicto corpuscilo multo damnosius futurum esse, quam lacrimarum fluxum, ad pigram infantis naturam utiliter concutiendam saepe salutarem. Quanquam, ut dixi, eiulatus causa pleruinque tolli potest : modo non infantum curam omnem sub extraordinariis incommodis medici ad ineptias nutricis ablegassent.

VII.

Paulatim maiori obedientiae et imperio in cupiditates accommodetur, monstrando saepius illi crepundia et blandas crustulas, quae cupienti per vices nunc dandae, nunc subtrahendae sunt.

VIII.

Adsuescat musicae audiendae, sed moderatae et facili et breviori.

IX.

Nunquam terror panicus illi incutiatur, semper damnosus, nunquam utilis, nisi in infantibus iam male educatis.

X.

Cum omnibus, quae immoderatum timorem inferre solent, pedententim familiarior reddatur. Propterea canibus maioribus, esplosioni sclopetorum, aliorum, praeter parentes, increpationibus irataeque faciei, tenebris et solitudini, saepe exponatur.

XI.

Perinde nausea, ingratissimo et tam parum utili affectui in tempore obviam eundum est. Quem in finem tractationi avium, aranearum, vermium, murium, ranarum, carnis crudae, ulceribus porro benignis, vulneribus, sanguini videndo adsuescat.

XII.

Ni mater vel nutrix et corporis sani et bonae mentis sit, ablactandus est. Lac animale cum pane biscoto et, ubi ex usu est, cum aqua temperandum, ex voto nutrit et imprimis roborat. Lac vero muliebri animi pathematibus deterioribus infantem imbuit.

Hoc modo infans nondum dimidiata verba tentans fere curandus.

XIII.

Ad biennium praeter propter si accedat, loquelae ratio haberi debet.

XIV.

Ab hoc tempore eo multo maxime anniti oportet, ut in omni manuductione et charitatis et decori summa ratio habeatur.

Exulent ergo violenti omnes et truces agendi modi, qui in tyrannos, in bruta animalia, non in hominem, omniumque minime in christianum quadrant. Bona educatio non superbas animas, sed humanos homines reddere debet.

XV.

Occupetur variis lusibus facilibus et ordinatis. Globulorum arbitraria iactatio, postea ludus conorum, talorum, quorum ope simul numerorum ideae formentur, aliique similes huic usui sunt.

XVI.

Si male agat, paululum verberetur, sed rarius, nunc a patre, nunc a matre severis, at non iratis, ut regi se sentiat ab utroque.

Fatalis enim error est, si ita agitur, ut patre leniorem sibi matrem esse credere possit ; vel contra : nam filiis utplurimum matres, patres magis filiabus indulgent.

XVII.

Trienno superato ad sacras preces instituendus est.

XVIII.

Legere discat, primum singulas alphabeti literas, tum integra vocabula ; quae vero non, ut vulgaris mos est, prius in literas et syllabas, postea rursus in integra vocabula componendas, dissecanda sunt.

Hoc artificium und taediosum est, et permultas ambages progreditur. Per integrorum vocabulorum adspectionem citius infantem legendi artem discere, experientia probavit. Nec orthographia vulgari modo quidquam adiuvatur, quae sequentibus temporibus usu et monitis quibusdam doceri debet, hoc vero modo nullatenus promovetur ; testibus tot hominibus, qui vulgari ista methodod legere docti pessime tamen scribunt.

XIX.

Utiles et ingeniosas sententiolas et versiculos hilatiotis numeri memoriae mandat.

XX.

Cantui sensim adaptetur ; sed cantilenae licentiores evitentur nunc et in posterum cane peius et angue.

Venena enim sunt fraudulento auro obducta. Ceterum canendi et per cantum varias animi propensiones significandi facultas quum inter hominis notas charakteristicas pertineat, ut alios eius vius taceam, tota negligi non debet.

XXI.

Icones rerum biblicarum, moralium, physicarium, geographicarum, mythologicarum ad ductum ephori serio, suaviter, amice, prudenter narrantis perlustret.

XXII.

Plura et maiora corporis exercitia tractes et ludat pro portione virium. Sed et haec et reliqua omnia debito ordine, mensura, tempore.

XXIII.

Si aegrotat, curandus sedulo et amice, ut per propriam experientiam discat, non vere humaniorem misericordia esse virtutem ; sed a nemine praeter modum dolendus, ne effoeminatus reddatur et nimis tener.

XXIV.

Nihil illi praecipiatur unquam, quod non confestim omnino perficiat. Obedientia enim infantis sanctissima lex esto. Ergo diligenter cavendum, ne iubeantur factu nimis difficilia.

XXV.

Cum minatione parce agendum est. Ubi vero semel poena seu castigatio minaciter statuta est, quamprimum poena conditio adfuerit, sine mora infligere illam oportet. Nam minationis reddit longe difficillimam omnem institutionem reddit.

XXVI.

Neminem, omnium minime parentes, decet infanti blandiri, oscula figere, aut alia, quam solius educationis ratione paternum amorem illi manifestare.

Prouti magis et ultra quinquennium adolescit, exercitia augenda sunt.

XXVII.

Eo nunc preasertim annitendum est, ut rerum suarum gerendarum, paternaeque voluntatis rationes salutares, quantum pote, perspicere incipiat.

XXVIII.

Claro exemplo imprimis doceatur, DEUM et diligere et revereri, de cuius omnipraesentia, bonitate, sanctitate, iustitia saepius loquendum nunc distincte, nunc pulchre et magnifice et poetice.

XXIX.

Lectio sacrea scripturae quotidiana sit, nec in tota dein vita unquam abroganda. Dici enim ignaris vix potest, quantum haec lectio iuvet, maxime tum, si  cum clariore ratione fiat: egregium omnis vanitatis remedium.

XXX.

Informetur ad artem scribendi literas minores seu vulgares. Nam ad maiores, multipici calami circumductu pingendas, maius brachii, tabulae quippe non imponendi, robur exigitur, quam quo infans utitur.

XXXI.

Discat artem saltandi. Haec membris agilitatem firmitatemque, pectori vero et abdomini maius spatium et liberiorem mobilitatem conciliat, dignitatem denique incessui.

Quater phthisin celerrime aduactam vidi ex pectoris et abdominis nimia incurvatione. Et per ineptos membrorum motus veram virtutem adiuvari, non puto.

XXXII.

Musicae et pigendi arti operam det.

Nam error hic crassus valde est, ad picturam et musicam non omnia apta esse ingenia. Ut quis in his artibus praecipue emineat, ad id naturali ingenio opus est. Ut vero quis sine errore illas callcat, diligentia tussicit et bona institutia.

XXXIII.

Si vero ingenio musico pollet, ad unum aliquod instrumentum animum mature, hoc est, ad summum anna aetatis sexto advertat. Nam ad subtilissimos, quibus non minima excellentioris musicae pars absolvitur, digitorum labiorumque et linguae et gutturis motus prima omnium aptissima aetas est, ob fibras nimirum omnes ligamentaque omnia maxime tum mobilia flexiliaque in quamlibet formam.

Praestantiores illi maioreque concentus, qui hodie symphoniarum, concertationum et solorum nomine vulgo veniunt, divina et innocua voluptate animum perfundunt, a nauseosa saepe stultitia humana penitus nos segregant, curarum omnium pulchre oblitos, et in aliud veluti orbium genus mirabiliter nos abcipiunt. Haec illis vix credibilia apparebunt, qui chordarum sermones non intelligunt: pauperes animae, magnaque humanae felicitatis parte orbatae: orbatae tota integri sensus, totius auditus voluptate. Non emin aliunde, nisi ex harmonia, ex musico sonorum ordine auris voluptatem haurit, haustamque animae adfundit. Quae reliqua omnia per auditum placent, non placent, quatenus audiuntur, sed quatenus ope aliarum sociarum idearum, ideoque per accidens, se animae commendant. Audias divinum CAROLUM nostrum, quoties defoecato animo buxeam tibiam ori admovet, et innumerabiles magnae mentis cogitationes primum suo halitui, porro ligneo huic tubo, tum atmosphaerae, dehinc auri et postremo auditorium animae instillat: audias, inquam, hoc, si audire, et audita sentire, et sensa intelligere didicistis: ni hoc, surdo narratur fabula.

XXXIV.

Divino cultui toties, quoties ille celebratur, cum omni reverentia intersit, audita domi summatim repetiturus vel strictim iterum auditurus: et magnificare illa adsuescat, quae nostris temporibus communiter vilipenduntur.

XXXV.

Veritatum christianarum et moralium solida cognitio promoaenda est, hoc est talis cognitio, quae 1) distinctis et plenis notionibus seu definitionibus, 2) legitimis et certis demonstrationibus, ad faciliorem captum omnimode illustrandis, constat.

XXXVI.

Desiniendi hoc exercitium, nunquam negligendum, adaptetur quoque notionibus vulgarioribus ad communem vitam spectantibus.

Nam hoc grande profecto malum est, quod logica doctrina, quae in se saltem theoretice exigui pretii est, unice ad scientia, et ad veritates modo universale, licet nec hoc saepe recte fiat, accommodatur, non vero ad notiones, quae quotidie occurrunt, queque potissimum vel utiles nobis sunt, vel noxiae. Ob hanc quidem causam utilissima ceteroquin haec ars pedantisini, quem vocant, recte accusatur.

XXXVII.

Non modo nihil discat, sed et nihil alicuius momenti agat absque sui ipsius et rei agendae distincta, si haberi possit, vel ad minimum clara notione. Sic intellectus defectui et sentiendo et reparando adsuescit, et ab erroribus cavetur.

Ex. gr. optat puerulus, vehi equo nobiliore, quem videt. Id quamprimum apparet, distincta illi notio formanda est equi nobilioris, artis equitandi et huius denique aetatis nondum satis robustae ad eiusmodi exercitium cum equo, indoctum equitem non diu Iaturo. Sic Logica practica redditur, quae nihil allud est, quam ars notionum distinctarum beneque nexarum.

XXXVIII.

Pergendum successive ad geographiam, historiam universalem patriamque, definitiones et theoremata potiora physica et figuras geometrarum et arithmeticam et philosophiam practicam.

XXXIX.

Instituantur experimenta geometrica et physica optima et utlissima, si id fieri, hoc est, si instrumentorum apparatus haberi potest; quanquam et illo deficiente multa tamen alia locum habent ad physicam generalem, opticam, dioptricam etc. pertinentia.

XL.

Saepe et statis diebus deambulet in agro nunquam solus, nunquam cum hominibus puerisque perversis, sed cum suo patre, cum ephoro, vel alio homine probo et docto, qui narrando docet, et historiae praecipue naturalis exempla ad oculum exhibet, quibus aliquam oryctologiae, infectologiae, ornothologiae, ichthiologiae, zoologiae et phytologiae cognitionem acquirat. Dolendi enim sunt, qui rerum naturae nullam cognitionem habent.

XLI.

Et animi et utilitatis gratia veterum quoque numismatum variorumque praesertim antiquorum rituum, cognitio non penitus negligenda.

XLII.

Manuducatur ad artem exprimendi imagines in cera, ad verniceam artem similesque, quae, quantum ex iliis ab homine ingenue ecucato sciri oportet, sine magna temporis iactura cognosci possunt.

Ad hominem vere doctum multo maxime requiritur. 1) systematica, 2) multarum rerum cognitio. Scientiae omnes inter se et cum omnibus artibus incredibili modo cohaerent. Uni saltem totus incumbat, respiciendo tamen ad alias artes, ex quibus principem suam scientiam augere possit. Perinde se res cum quolibet alio vitae genere habet. Inopes illas animas vocare soleo, quae, praeter suam, in omni alia re peregrinae sunt. Et quantum vacui temporis summo cum taedio illis teritur? Unum enim opus totum hominem semper occupare nequit. Innumerabilium rerum cognitioni par ingenium humanum etiam vulgarissimum est, modo omnia debito ordine et statis temporibus tractentur.

XLIII.

Quotidie aliquid memoriae mandat, sed nil, nisi et probe intellectum et, si fieri queat, etiam elegans dictu.

Excellens memoria in omni negotio summi pretii rarius naturae, quam exercitationis donum est: licet contra vulgo, male et invita experientia, credatur.

XLIV.

Peregrinas doctasque linguas usu discat, hoc est, loquendo, scribendo; et sub lectione ephorus, vel alius linguae magister verborum significatum illi oretenus indicet, breviter chartae mandandum. Quae enim ex integris bene intellectis sententiis capiuntur vocabula, illa diutus animo inhaerent.

Prouti magno SCALIGERO poenae genus videbatur, lexica conscribere; perinde et lexika iterum iterumque cuoluere, non multo minus infanti malum recte censetur. Praeceptorum contrarius mos est, qui, ut minori suae industriae parcant, difficilioribus laboribus gravare adolescentes solent.

XLV.

Per occasionem lingua periodorumque et numerorum leges illi indicentur, quibus intelligendis ut aures eius adsuescant, numerosae tales periodi clara voce praelegantur et ab illo similiter repetantur.

Graeca, latina, italica et gallica linguae omnium maxime numerosus suos perfecere et haec praesertim dote linguas alias longe post se relinquunt. Et belgica lingua hactenus multo, quam germanica nostra, numerosior est.

XLVI.

Ipsum vero grammaticum studium differatur, donec aliquam linguae facilitatem sibi acquisiverit.

Uti enim lectio et imitatio polire linguam, ita grammatica ordinare eam debet, docere non potest.

XLVII.

Praecipue inter prandendum et coenandum bonis et hilarioribus et modestis  et comibus et elegantioribus et masculis et fortibus moribus adsuescat.

Non enim alias hominem ingenuum et urbanum ab inculto facilius distiugnimus, quam quando cibo assidemus. Nec saepius, quam illo tempore, pueri  ( ?) modis errant. Unde veneri PATER meus mensam ut novam quondam ethicam sebolam pluribus dissertationibus commendavit, quae aliquot abhinc annis Novellis Duisburgensibus insertae( ?) sunt.

XLVIII.

Publicas, ut vocant, novellas tum per occasionem praelegat ; saepe integra carmina, quae memoria tenet, aut alia etiam elegantiore dictione elaborata recitet, ut et ad ingenuam libertatem perveniat, et eleganter eloquendi artem, quam paucissimi mortalium callent, a prima quippe iuventute spretam, acquirat.

Haec pulchre eloquendi facultas miro modo hominem commendat. Non paucos novi, qui non alio magis nomine, quam hoc dono, vulgo placent.

XLIX.

Singulis hebdomadibus ad minimum semel instituantur colloquia artificialia; id est, integri dialogi, vel integrae scenae aliquot aut iucundae aut graves, at omnes honestae ex comicis tragicisque scriptoribus memoriae mandatae praesenti qualicunque amicorum et parentum agnatorumque coronae a pluribus, si haberi possunt, adolescentulis proponantur; quorum copia, si non datur, personae tum aliquae ephoro, patri etc. demandandae sunt.

L.

Quotidie habeantur colloquia familiaria et liberiora, quibus occasio ille detur, proprias vires periclitandi. Ergo quae didicit, incipiat distincte narrare et cum gratia; amice corrigendus, quoties erraverit.

Sic sensiet, sua exercitia et parentibus curae cordique esse: qui sensu egregium ad diligentiam calcar est. Quum contra, si parentes omnia potius alia agant, contemtis puerilibus istis conaminibus, puerulus hoc modo veluti invitetur, sua exercitia primum visipendere, dein odio habere. Ut iam non latius dicam, multa excellentia et bene subacta ingenia esse, quibus omnis deest facultas, ea, quae optime didicere, distincte, multo minus eleganter cum aliis cummunicandi.

LI.

Cum famulis et similis farinae hominibus familiare commercium illi non permittatur.

Etenim hoc hominum genus, si non aliis modis, ad minimum plebeia cogitandi et loquendi ratione plurimum nocet.

LII.

De nemine unquam male loquatur. Si quae aliorum malefacta commemoranda habeat, attendatur sedulo, ut id sine omni maledicendi pruritu fiat.

Propter aliorum malefacta aut errores in sinu suo gaudere, diabolicum quid est.

LIII.

Adsuescat homines omnes, quantum fieri potest, benevolentia et amore, eorumque saltem vitia odio prosequi.

Nam infelix ille est, qui multos homines odio habet, felicior ille, qui plures amat. Ut ametur, amabilis sit.

LIV.

Quotidie quaedam, quae audivit legitque aut ipse cogitavit forte, consribat.

Hoc exercitium triplicis usus est. Primo enim discet, cogitationes suas scite chartis mandare, quod multi experti viri ignorant. Dein magis attendet ad idearum et sermonis eligantias, inter legendum sic demum, non aliter facile notabiles. Postremo etiam ipse meditari incipiet. Solida enim fere omnis meditatio non modo primum ortum scripturae debet, sed et semper inter scribendum vires acquirit. Sunt praeterea tria haec, intellectus, sermo, scriptio manifestissimae, quae animam nostram a brutis distinguunt, notae characteristicae. ergo et vere et eleganter et cogitet et loquatur et scribat.

LV.

Adhibeatur operationibus chirurgicis videndis, ut mollities animi infringantur. Namque misericordia, quae soli sensuum teneritudini debetur, non virtus, sed mentis debilitas est, quae nunquam prodest, nocet saepe.

LVI.

Cum foeminis non sine teste loquatur, nisi cum probis, quibus non omnis terra aeque abundat.

LVII.

Si aliquando pigritia ingruit, quod per gratam laborum varietatem, debitamque sanitatis curam raro fiet, stimuletur vituperio, laude, aemulatione, lusu, indignatione, remunerationibus prudenter decernendis.

LVIII.

Si poenam meretur, quod saepe fieri nequit, iubeatur, ut nihil discere audeat, cogaturque omnino otiosus inane et taediosum tempus in angulo terere.

Non absurdius poenae genus, quam quod in augenda diligentia consistit. Sic vel invitus puer cogitur, ideam alicuius malo cum diligentiae idea coniungere. Omne humanum genus regitur opinionibus.

LIX.

Sie haec poena non profuerit, plectatur ieiunio, denique ignominia; quae non, nisi extrema fere necessitate urgente, usui esse debet, quum ceteroquin ad cerae laudis gloriaeque studium excitandus semper sit.

Frequentibus increpationibus tandem adsuescit, durior et impudicus redditur.

LX.

Verberibus supersedendum est. Quod si autem et haec incassum inflicta sunt, mali moris puer ad militiam tum ablegetur, vel ad naves, aliave, quae patria religio fert, instituta, denique ad metallifodinas.

Quanquam perverti tales pueri non nisis longe rarissimi esse possunt, nec nisi in prima infantia per parentum culpam perditi, aut a iusto maturiore manumissione per aliorum deteriora exempla seducti. Per aliam causam pravos homines ego non vidi: vidi tamen et examinavi bene multos.

LXI.

In selectu ciborum pueritiae plus dandum, quam vulga fieri solet. Multi cibi puero nauseam commovent, qui nobis arrident, arrisuri et illi, ubi adoleverit. Quodsi veri ad nauseosum ferculum cogatur, nihil inde boni evenit et mali plurimum.

Nausea, quae in solo corpore utplurimum residet, nec, nisi cum illius mutatione, mutatur, paterna certe auctoritate superari nequit, ideoque iuvenem ad indignationem, ad minimum tacitam, automatica quadam necessitate impellit, stomachoque certe nocet. Si vi superari deberet, tum tanta infligenda poena esset, cuius malum maius esset malo nauseae: quod impium profecto: vel superari deberet fame, qua vero cessante, plerumque etiam nausea redit.

LXII.

Vestius decenter elegantis cum ratione sit curiosus: eius nimia cura vanitatem, nulla cynicum quid redolet.

LXIII.

Immunditia omnis viperino sanguine cautius vitetur.

Linteamina pura et corporis lavatio mirifice citissimeque hominis adsucti animum exhilarant.

LXIV.

Tota stomachi regio a prima infantia in frigore sit bene tecta.

Inepta illa antiqui germanici roboris affectatio stomachum primo, denique et totam corpus debilitat. Homines vero ex debili ventriculo macilenti urplurimum sunt voluptarii, vel melancholii et morosi.

LXV.

Vitetur diaeta vinosa, aromatica et ultra dimidum carnibus constans, quae nervosum systema nimis mobile, succos vero nimis volatiles reddit et auget.

Cerevisia tenvior bene confecta, vel aqua cum pane non infusa, sed cocta et vino acuta egregium est potulenti genus. Cruda aqua in hodiernos cibos non quadrat et animam foetentem facit.

LXVI.

Abrogandi lecti ex plumis confecti, quoniam totius corporis teneritudinem ergo et animi mobilitatem promovent. Strata ex coctis equinis pilis 2 --- 3 ped. rhen. crassa omnium optima sunt.

LXVII.

Hora vespertina decima, ad summum, eat cubitum.

Somnus enim a media nocte incipiens nervosum systema iusto mobilius facit et ultimo debilitat. Inaequalis lucernarum lux visui earumque halitus in conclavi praesertim angustiori pectori nocet, et abstracta solitariaque meditatio nimis animum trahit et incredibile spirituum animalium dispendium facit.

LXVIII.

Ab anno aetatis decimo septimo non dormiat ultra septem horas.

Haec sanctissima lex esto, communi proverbio satis celebrata, sed maxime neglecta. Longior somnus voluptatem accendit et corpus aggravat.

LXIX.

Tandem ad nobilissimam et in maxima huius terrarum orbis parte longe utilissimam equitande artem tum et ad armorum artem instituatur.

LXX. -  LXXII deest

LXXIII.

Puer ad altiora studia, vel ad aliud, cui destinatus est, vitae genus propius accedat, observandus adhuc semper, et ita semper occupandus, ut totus dies bonis actionibus consumatur; ut lassus somnum potius optet, quam frivolas, quas noscere incipit, voluptates.

LXXIV.

Postremo itineribus opus est.

Haec enim animum mirifice et utiliter recreant, pluribusque magis particularibus et practicis ideis muniunt, hucusque praecipue universalissimis imbutum, et ab omni denique hypochondriaca labe, qua quo melior quisque est, eo facilius trahitur, maxime immunem reddunt: et peregrinari etiam inops potest.

LXXV.

In omne urbe notatu digna attendat ad loci situm; ad aquarum solique, ergo et ad aeris naturam; ad urbis originem praecipuasque priodos et notatu digniora facta; ad sacra; da politicam, ad scholarum; ad homines in quocunque vitae genere excellentes; ad bibliothekas; ad rerum naturalium et artificalium collectiones...

 (. . . finis deest)

Neo-Latin The Latin Library The Classics Page