JOHANN HILDEBRAND WITHOF
NULLAM FASTUM SIMULATA MODESTIA INTOLERABILIOREM ESSE
Nil exstitisse credo taediosus,
Quoque magis stomacho
Queat moveri nausea,
Servile quam si, quale crebo cernitur,
Insimul & tumidum,
Sibique dissidens genus,
Se continentis & modestae mimica
Mentis habere notam
Putavit histrionia.
Quod nescit ipsa, quodque nescitum suis
Cernit opesa cohors
Mirae choragis gloriae,
Periculosum ceteris cunctis opus,
Seu vetitum penitus,
Audaxque tentamen vocat.
Sibique mox nitore pinguis ingeni
(Pingua cuncta nitent)
Et nube frontis perplacens,
Ac si cathedra sit tribunal Aeaci,
Considet ipsa gravis
Iudex in audaces viros,
Non acquiescentes iis, qui scilicet
Lampada tradiderint
Dis approbantibus sibi;
Aut forte si quis municeps in hanc tribum
Blanditiis veniat,
Posthac honorum perticeps.
Quid iam veremur? Veritas mersum caput
Democriti puteo
Tantis ministris efferet:
Ni mox relabens, Orphei coniux velut,
Implicitum doleat
Coenoque & algis pluribus;
Quam non amari, non, ut aiunt, expeti,
Laudibus at caveae
Levis studeri, dixeris:
Quam non amare Virginem tales procos,
Quisquilias solitos
Iactare, deieraveris.
Opes requirit illa Mentis, & simul
His aliisque eatum
Prudenter utendi modum.
Mihi magister, censor est summus mihi,
Nil tumidae vitio,
Nil Mentis angustae parans;
Gestumque quid, non quo loco, vel cui viro,
Tros Rutulusve fuat,
Hoc debeatur, pensitans.
Hic est modestus; hic Virtutis improbe
Non habitum Vitio,
Sacrumve nomen induet,
Iudex severus seriusque, scenici
Diffugiente procul
Pudoris arrogantia.
Neo-Latin | The Latin Library | The Classics Page |