WILLIAM OF TYRE
HISTORIA RERUM IN PARTIBUS TRANSMARINIS GESTARUM
LIBER SEXTUS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
CAPUT PRIMUM. Describitur mons, et pars ejus ab hostibus occupatur, custodibus illuc locatis. Emittuntur ad mare qui populum evocent; et illatis victualibus civitas communitur.
Sedato autem tumultu et gladiis inebriatis sanguine, fessis a caede continua victoribus, cum jam civitas quievisset, convenientes adinvicem principes; multum adhuc superesse laboris et nondum consummatum negotium intelligentes, per portas et moenia designatis custodibus, in montem ascendere decreverunt, et oppugnare praesidium. Et missa voce praeconia, cohortes universas, in montem praedictum ascendere certatim compellunt; quo pervenientes, cum praesidii constaret munitione, quod omnino esset insuperabilis et quod sola fame poterat expugnari; videntes quod inutiliter consumerent operam et studium, et res multorum dierum ferias exigeret, ad alia se convertunt argumenta. Mons enim iste, qui urbi praeeminet, valle quadam profundissima et devexo plurimum praecipitio divisus est, ita ut ejus pars quae in orientem respicit sit humilior, largam in sui vertice habens planitiem, vinetis aptam et agriculturae; tanta tamen est profundae intercapedinis distantia, ut potius montes duo quam unus in duo divisus videatur. Qui vero in occidentem protenditur, longe sublimior est et cacuminatus, in cujus parte sublimiore situm est praesidium, muro solido et turribus validioribus: ab oriente et a septentrione praedictum habens immane et in modum barathri praecipitium, ita ut nec excogitari possit quomodo ex illis duabus partibus praesidio noceatur. Ab occidente vero collis erat depressior, inter quem et praesidium vallis erat, sed modica, nec latitudine diffusa, nec profunditate praeceps, per quam volentibus a praesidio in urbem descendere, iter unicum et singulare, satis per se nemine impugnante periculosum. Hunc ergo collem nostris visum est principibus occupare, ne forte per portam praesidii hostibus immissis, in nostrorum laesionem, in urbem pateret descensus. Locatis ergo ibi viris prudentibus et strenuis, et relictis tam in armis quam in victu necessariis; factoque muro cum propugnaculis ex opere solido, et locatis super eum ordine congruo machinis, quibus a se hostium possent repellere molestias: principes de majoribus deliberaturi in urbem descenderunt, ad eumdem locum completis negotiis redituri. Omnes enim illic moram facere, quousque expugnaretur praesidium, decreverant: excepto domino duce, qui de communi principum consilio, portam Orientalem in suam receperat custodiam, simul et praesidium, quod nostri extra urbem firmantes, domino Boamundo commiserant. Audientes igitur, quod magnus princeps, de quo supra dictum est, Corbagath videlicet, in proximo venturus esset, et jam fines Antiochenos ingressus, innumerabiles infuderat copias: decernunt usque ad mare aliquem de principibus dirigere, ut eos de fratribus, qui illuc gratia alimentorum et colligendi victus se contulerant, revocent; et quidquid necessariorum illic repererint, totum ad urbem quantocius praecipiant comportari.
Factum est autem, ut per illud biduum, quod usque ad adventum majorum copiarum superesse videbatur, in omni sollicitudine discurrentes; quidquid victus et pabulorum undecunque contrahere potuerunt, in urbem introducentes, ad ejus conductionem toto studio laborarent. Sed et suburbanorum incolae, et agrorum cultores, scientes Christianis urbem esse redditam, quaecunque inferre poterant, diligenti studio comportabant. Sed modicum erat et pene nihil quod undique inferebatur; nam diutina obsidio, quae mensibus novem continuis universam exhauserat regionem, nihil reliqui fecerat, unde vel ad paucos dies nostris posset subveniri.
CAPUT II. Trecenti a majore hostium praemissi exercitu, ante urbem discurrunt. Rogerius de Barnavilla incautius occurrens occiditur.
Altera vero die post urbem captam, cum nostri circa urbis custodiam et pro inferendis alimentis essent valde solliciti, ecce trecenti equites de exercitu Corbagath, studiose praemissi, si forte ex nostris aliquos extra urbem incaute se habentes reperire possent, armati ad unguem et equis invecti celeribus, juxta urbem se locant in insidiis. Ex quibus triginta, qui equos videbantur habere velociores, usque ad urbem coeperunt discurrere, ex industria ignorantiam praetendentes, et discurrentes incautius. Hos cum nostri qui in civitate erant, ita viderunt discurrere, aegre tulerunt, indignum omnino reputantes, nisi eis obviam procederetur. Unde vir in armis strenuus, cujus multa in eodem exercitu egregia fuerunt opera, Rogerus videlicet de Barnavilla, de comitatu domini Roberti Normannorum comitis, assumptis secum consortibus quindecim, eis in occursum ab urbe properat, more suo aliquid insigne gesturus. Qui dum laxis habenis in praedictos excursores irrueret animosius, subito, sed fraudulenter, in fugam versi sunt, tandiu fugam continuantes, quousque ad suorum pervenerunt insidias. Unde consurgentibus his qui latuerant, reintegrato suorum numero, in eos qui socios insectabantur, calle reciproco irruentes, in fugam adegerunt; dumque Rogerus et sui, viribus impares et numero, in urbem se contendunt recipere, hostilium equorum velocitate praeventus, ictu sagittae trans praecordia lethaliter confossus, equo lapsus interiit: vir suis perpetuo lugendus, expeditionis Christianae quantum in se erat, fidelissimus procurator. Caeteris autem in urbem se recipientibus, in praesentia omnium qui in muro erant et turribus, nemine ex eis opem ferente, viri memorabilis capite amputato, hostes reversi sunt indemnes. Quibus abeuntibus, nostri corpus ejus cum honestis exsequiis, non sine lacrymis et universorum gemitu in urbem introducentes, in porticu basilicae apostolorum Principis, supremo humanitatis officio, praesentibus principibus et universo populo, sepulturae.
CAPUT III. Princeps major accedit, castra locat in montibus supra praesidium. Dux in porta Orientali prosternitur, ducenti pereunt de nostris.
At vero sequenti die, quae ab urbis liberatione erat lux tertia, summo diluculo, circa solis exortum saepe dictus princeps potentissimus, cum infinitis et majoribus etiam quam prius diceretur copiis, regionem quantum ex sublimiore civitatis parte poterat quis intueri, suorum multitudine occupaverat universam; et, ponte superiore transito, inter lacum et fluvium, qui inter se quasi spatio unius milliarii distare videntur, castrametatus est. Erat autem tanta expeditionum ejus multitudo et militiarum numerus, ut etiam illa tam insignis planities, in qua sitam esse praediximus Antiochiam, vix eorum castris sufficeret, ut de collibus etiam vicinis locando tabernacula, nonnullos occuparent. Die demum tertia, postquam ante urbem castrametatus est, videns quia nimis esset ab urbe remotus, habito cum suis consilio, ut his qui praesidium tuebantur, de loco viciniore conferret solatium; et ut per eam portam, quae castro suberat, suos in civitatem posset immittere, solutis castris, ad montana conscendit, a porta Orientali usque ad Occidentalem universum australe latus continua vallans obsidione. Erat autem secus eamdem Orientalem portam praesidium quoddam in colle aliquantulum edito situm, quod ab initio ad castrorum tuitionem fundatum, domino Boamundo prius tradiderant conservandum; urbe vero capta, postquam generalem coepit gerere administrationem, praedictam munitionem, simul cum vicina porta, domini ducis custodiae deputaverunt. Circa quod praesidium, dum castra hostes locassent sua, et his qui erant in praesidio assultus darent cum multa instantia frequentissimos, dux eorum non ferens insolentiam, cum suo egressus est comitatu, ut his qui in praesidio erant pene deficientibus ministraret subsidium, et castra quae ante portam erant locata dissolveret; sed egredienti duci et suis volenti subvenire, occurrit Turcorum multitudo ingens, quam et viribus et numero longe superiorem dux sustinere non valens, vix eorum ereptus gladiis, fuga inita, in urbem se recepit: ubi hostibus proterve nimis insistentibus, dum plebs indiscreta comprimeretur acrius et mutuo sibi prae turba negarent introitum, ducenti pene partim oppressi, partim vulneribus saucii, nonnullis etiam captis, miserabiliter perierunt.
CAPUT IV. Nostri infra urbem secus radicem montis vallum ducunt; pugnatur ibi; vincuntur hostes. Princeps hostium de monte descendit, urbem obsidet a parte inferiori.
Sic igitur duce confuso, qui quasi omnium praecipuus videbatur. Turci in tantam elati sunt audaciam, ut per portam superioris praesidii, quibusdam notis compendiis, in urbem descendentes, in nostros subito irruerent; et reperientes improvidos, sagittis et gladiis plerumque multos interficerent; nostris autem eos insequentibus, subito montem corripientes, in arcem se recipiebant superiorem; aliunde vias habentes, quam per eum collem, quem nostri occupaverant et communierant diligentius. Dumque saepius ita contingeret, et multi de populo in civitate hac fraude deperirent, convenerunt in unum principes, ut huic tanto malo remedium procurarent. Factumque est quod de communi consilio, dominus Boamundus et dominus comes Tolosanus, inter partem urbis inferiorem et clivum montis, vallum duxerunt profundum admodum et latitudinis competentis, quo impetus eorum qui descendere de monte consueverant, retardaretur et populus infra urbem posset tranquillus quiescere. Et ut etiam vallum ad sui tuitionem redderent habilius, munitionem ibi construunt, fidelem et devotam operam impendentibus, tanquam pro salute propria, universis legionibus. Turci vero, qui superius adhuc obtinebant praesidium et qui exterius erant in obsidione, per superiorem portam admissi, per occultas semitas descendentes, huic novae munitioni frequentes dabant assultus, et quanta poterant instantia, ut eam dejicerent, elaborabant. Accidit autem die quadam, quod erumpens a superioribus partibus, per solita compendia Turcorum manus solito numerosior, circa praedictum et de novo conditum praesidium, tanta coepit eos qui intus erant oppugnare instantia, quod nisi principes qui aliis urbis partibus erant ad custodiam deputati, et universus qui per urbem dispersus erat populus, maturius subvenisset, pene dominum Boamundum et Evrardum de Pusato, Radulphum de Fontanis, Reibaldum Creton, Petrum filium Gilae, Albericum et Ivonem, viros strenuos et nobiles, qui ad ejus tuitionem intro se contulerant, expugnassent; sed advenientes cum multo impetu dux, et comes Flandrensis, et princeps Normannorum, eorum adeo represserunt insolentiam, ut interemptis pluribus et captivatis nonnullis, non solum a praesidio, verum ab urbe universa, conversos in fugam et male tractatos sub omni celeritate fugere compellerent: qui ad dominum suum reversi, nostrorum vires et admirabilem animorum constantiam praedicabant, ita ut in eis videretur completum illud vaticinium: Lingua canum tuorum ex inimicis (Psal. LXVII, 25); nam fidelis populi extollebant praeconium, qui erant ejus persecutores. Corbagath vero, cum per dies quatuor in montanis, ut praediximus, moram fecisset continuam, videns quod non proficeret, et quod equis pabula deficerent, solutis castris, iterum cum universis legionibus suis denuo descendit ad campestria; et transito flumine per vadum inferius, partitis agminibus aequipollentibus spatiis et locatis in gyrum principibus suis, urbem vallat obsidione: ubi dum die sequente, quidam ab exercitu divisi, nostros ad conflictum provocarent, contigit ut de equis descendentes et his qui in muro erant instantes protervius suorum jacturam incurrerent. Dominus enim Tancredus per portam egressus Orientalem, in hos tales irruit subitus, et antequam ad equos possent habere recursum, sex ex eis interimens, reliquos in fugam adegit; quorum amputans capita, in urbem intulit ad consolationem populi, qui pro defectu Rogeri de Barnavilla, qui ibidem occisus fuerat, gravi moerore concutiebatur.
CAPUT V. Populus infra urbem multa laborat inedia. Quidam nobiles clam inde aufugiunt; Boamundus universis praeficitur.
Interea populus, qui paucis ante diebus eamdem urbem obsederat et obsessam vindicaverat violenter, nunc versa vice, sicut et rerum solet esse vicissitudo, obsidionem sustinens, gravi supra modum molestabatur inedia et immensis supra vires fatigabatur laboribus. Foris erat gladius, et intus pavor. Nam, praeter eam, quam de numerosis expeditionibus quae ab exterioribus urbem obsederant, merito conceperant formidinem; hostibus adhuc praesidium detinentibus, unde fiebant saepissime, ut dictum est, irruptiones, non erat illis tranquillitas. Fiebat igitur, peccatis eorum exigentibus, quod multi in desperationem lapsi, professionis immemores et juramentorum quae exhibuerant prodigi, clam funibus et in sportis per murum demissi, derelictis sociis, aufugerent ad mare: ex quibus nonnulli in manus hostium devenientes, perpetuae mancipati sunt servituti; alii vero ad mare pervenientes, eos qui in navibus erant, praecisis anchoris, in fugam compulerunt, dicentes: Princeps hic magnus, qui cum innumerabilibus advenit copiis, urbem quam nos expugnaveramus, exstincto universo nostrorum numero et principibus interemptis, violenter recepit; nos autem, opitulante Domino, gladios eorum evasimus. Vos igitur funes praecidite et maturate fugam, ne ad mare descendentes, pari vos involvant periculo. Ipsi autem cum eis conscendentes, fugam inierunt. Erant autem qui sic aufugerant, non solum de popularibus et plebeiis, verum etiam viri nobiles, et multa generositate insignes: Willelmus videlicet de Crantemaisnil, vir inclytus de Apulia, qui sororem domini Boamundi habebat uxorem, et Albericus frater ejus; Willelmus Carpentarius, Guido Trussellus et Lambertus Pauper, et alii multi, quorum nomina non tenemus, quia deleta de libro vitae, praesenti operi non sunt inserenda. Nonnulli etiam, quod multo erat abominabilius, futuri timore periculi, famis et laborum impatientia, ad hostes se conferebant, Christi doctrinam et ejus fidem cum impietate abnegantes. Hi de statu nostro certificantes adversarios, supremum eodem modo pene nostris intulerunt periculum. Alii vero qui in civitate remanserant, spem diffugii nihilominus ex parte plurima conceperant. Sed vir vitae venerabilis, Podiensis episcopus et dominus Boamundus princeps illustris eorum praevenerunt molimina. Nam, designatis per portas singulas viris prudentibus, et de quorum experientia simul et fide merito praesumerent; turribus quoque per singulos nobiles collocatis, ita nocte et die studio indefesso servabant excubias, ut nemini penitus, quantumcunque properanti et arguto, ulla pateret via subterfugii. Et ut liberius generalem, quae eis concessa fuerat, exercere possent jurisdictionem, juraverunt omnes, a majore usque ad minimum, quod usque ad consummationem negotii Antiocheni, et bellum quod sperabatur futurum, completum, domini Boamundi mandatis devote et fideliter obedirent: unde ille incessanter nocte ac die, suis comitatus domesticis et familiaribus, et de his quibus ampliorem habebat fidem, vicos et plateas, muros et turres civitatis cum multa circuibat sollicitudine, diligenter investigans, ne quis incaute se haberet, ne quis hostium introitus pateret insidiis. Erant autem praesidia quatuor, in quibus major exigebatur custodiae diligentia; superius videlicet, quod contra arcem superiorem e regione positum erat; secundum item, quod inferius, infra urbem supra vallum erat constitutum, contra eorum irruptiones, qui a porta castri superioris in urbem consueverant descendere; tertium extra portam Orientalem positum, quod ad castrorum custodiam ante urbem captam fuerat fabricatum; quartum quoque, quod in capite pontis constructum fuerat, per quod porta pontis novissime fuerat obsessa, cujus curam dominus comes Tolosanus, ex quo civitas capta fuerat, cum aliis in urbem se conferens, dereliquerat. Urbe autem capta, Flandrensium comes praedictum ingressus castrum, cum quingentis viris fortibus et strenuis diligenter communierat, timens ne, si in manus forte hostium deveniret, nostris per pontem introitus negaretur et exitus; in quo fieret obsessorum deterior multo conditio.
CAPUT VI. Comes Flandrensis praesidium ante Pontis portam, quoniam conservare non poterat, ultro deserit et incendit. Princeps hostium quosdam de nostris captos in Persidem dirigit.
Contigit autem die quadam, quod videns Corbagath, nostros nimiam egrediendi et ingrediendi habere licentiam, et praedictum juxta pontem praesidium, multum suis obstare conatibus, praecipit de suis ad duo millia loricatorum armari et praedictum cum omni instantia impugnare praesidium. Illi autem dicto citius parentes, circa praedictae munitionis vallum congruis locatis stationibus, quanta possunt instantia, immissa sagittarum grandine, praedictum locum, ab hora diei prima usque in undecimam continuis infestant assultibus et congressionibus impugnant: comite cum suis resistente viriliter, et locum, cujus tuitionem assumpserat, totis viribus protegente. Cumque circa solem jam occiduum et vesperam imminentem viderent impugnatores, quod non multum proficerent, soluto assultu in castra reversi sunt. At vero comes timens ne, multiplicatis viribus, in crastino ad opus simile accingerentur; sciensque quod nullatenus posset contra tantum exercitum, praedictam tueri munitionem, intempestae noctis silentio ignem adhibens et incendio tradens universa, in urbem cum suis ejusdem rei consortibus se contulit. Mane autem facto, redeuntes in id ipsum qui hesterna die castrum impugnaverant, assumptis sibi duobus aliis millibus, iterum ad idem opus se accingunt; et ad praedictum locum properantes, ubi desertum reperiunt et ex parte plurima dirutum, infecto negotio reversi sunt ad propria. Per eosdem dies accidit quod quidam de hostium exercitu latenter egressi, quosdam de nostris casu obviam habentes, viros egenos et inopes, proficiscentes incautius, ceperunt: quos ante principem suum deductos statuerunt, ut ei tanquam domino, successus sui et manubiarum dedicarent primitias. Ille autem in captivis et armorum, et habitus contemnens vilitatem (erant enim eis arcus lignei, enses quoque sordebant operti rubigine; vestes etiam prae continuis laboribus lacerae et assiduitate utendi praetendentes vetustatem; non enim erant populo peregrinanti, diversa, quibus alternatim uterentur, mutatoria) dixisse fertur: Ecce populus qui regna debeat sollicitare aliena; cui pro multis divitiis deberet sufficere, ut in quocunque terrarum angulo panis eis quasi vilibus daretur mercenariis. Ecce arma, quibus Orientalium ingenuitas debeat flagellari, quibus vix passer ictus periret. Alligate eos et compeditos cum armis suis, et isto suo habitu, domino meo qui me misit repraesentate, ut ex istis colligat quam nullius momenti sit de talibus triumphare: qualesque habendi sint, quos tam miserabilis populus se gloriatur subegisse. Abjiciat ergo a se curam, et omnem istam super me projiciat sollicitudinem; in proximo enim erit, quod canes eae immundae comparere desinant, et consumptae penitus nequeant in populis numerari. His dictis, tradi praecipit quibusdam ad hoc deputatis, qui eos juxta ejus definitionem ad majorem Soldanum vinctos deducerent in Persidem. Levissimum enim judicabat, eos sibi posse subjicere, quorum virtutem nondum expertus fuerat: quod quia sibi pro gloria putaverat ascribendum, ut eos apud dominum suum vilipenderet, id in ejus postea confusionem retorsum est: quanto sane a contemptibilioribus, suo judicio, victus abiit et confusus, tanto illi major est inflicta contumelia; tantoque major irrogata confusio. Solet enim esse victis quasi pro solatio et casum reddere leviorem, si a viris fortibus et strenuis dicantur superati, sicut e diverso, ruborem ingeminat et adauget ignominiam, ab indignis et vilibus obtenta victoria.
CAPUT VII. Fame invalescente, populus ad immundos invitus convertitur cibos.
Urbe igitur sic ex omni parte obsidione vallata, cum jam populo egredi vel ingredi et sua exterius procurare negotia non liceret, facta est nostrorum multo deterior conditio; nam cum nihil inferretur alimentorum, exorta est fames in civitate solito vehementior, ita ut prae defectu victualium et famis importune urgentis acerbitate, jejuna plebs propagandi cibi gratia, ad turpia nimis declinaret compendia. Non erat in escis, etiam apud delicatos, differentia; non erat mundorum ab immundis legalis illa distinctio; sed quod casus offerebat, sive gratis sive cum pretio, id in cibum vertebatur: inde venter rugiens et famelicus, si tamen ad hoc sufficiebat quod assumptum fuerat, implebatur. Non erat rubor nobilibus, non ingenuis verecundia, mensis alienis importunos se convivas ingerere, avide manibus alienis inhiare, importune petere quod saepius negabatur. Fugerat a matronis, quibus aliquando familiaris fuerat, pudor; a virginibus reverentia: et suorum oblita natalium, exhausta facie, vocibus flebilibus, et quae saxa possent movere pectora, non timentes repulsam, passim victum quaeritabant; quas autem famis acerbitas expugnare non poterat, ut rubore deposito, fronte indurata ad mendicandum descenderent, hae in abditis delitescentes, in seipsis tabescebant; mori magis eligentes quam se dare in publicum ut aliquid postularent. Erat denique intueri viros robustiores prius, quos virtus praecipua et nobilitas praeclara cunctis reddiderant conspicuos et insignes, innixos prae nimia debilitate baculis, per vicos et plateas artus circumferre semineces; vultu dejecto, etsi non voce, eleemosynam petere a transeuntibus. Intueri erat nihilominus pueros vagientes et adhuc lactis egentes alimonia, per compita passim expositos, quibus quae eos genuerant, materna denegabant obsequia, dum sibi non sufficerent ad hoc saltem, ut sibi aliquid peterent necessarium. Vix erat in tanto populo qui sibi sufficeret: universis pene sumptus defecerant; omnibusque, quasi in usum venerat mendicare. Aut si cui res adhuc domestica suppetebat, dum non occurrebat venale quod erat necessarium, nihilominus indigebat; quique apud suos in largiendis dapibus prius liberales judicabantur, et profusi, hi secessus quaerentes abditissimos et loca inaccessa caeteris, qualemqualem sumentes refectionem, his quae undecunque collegerant incumbebant avidius, nemini quod eis erat pro cibo communicantes. Quid plura? Camelos, equos, asinos, mulos et immunda quaelibet et indigna relatu, suffocata et morticina, quoties dabatur ex his aliquid habere, pro summis reputabant deliciis; et ex his importunam repellentes esuriem, miseram quocunque modo sustentabant vitam. Nec solum plebeios et mediae manus homines hujus tam miserabilis inediae calamitas involverat, verum et majoribus nimis importune se ingesserat principibus; eratque eis tanto molestior, quanto pluribus providentes, indigebant amplioribus; et suam, petentibus, negare non poterant munificentiam. Referre vero quid singulis acciderit majoribus, licet hoc habeant adhuc veterum traditiones, et quanta egestate pii pro Christo laboraverint principes, longe esset ab historiae compendio et speciales tractatus exigeret. Sed ut in summa dicatur, vix est quod aliqua contineat historia, tantos principes, tantumque exercitum, tantas alibi sine defectu et tam patienter pertulisse molestias.
CAPUT VIII. Hostes clam unam pene de turribus occupant; Henricus de Ascha resistit viriliter, et pluribus occisis arcem obtinet violenter.
Interea dum ita civitas per studium et operam Corbagath et suorum, ex omni parte circumdata esset obsidione; et populus inclusus nusquam egredi, nullusque ad eos introire posset; insuper et congressionibus pene continuis, tam in urbe quam extra supra vires fatigati essent, accidit ut prae laboris diuturnitate et famis angustia in se ipsis deficientes, minus vigiles, minusque solliciti urbem custodirent; quibus cura circa corporis alimentum pene tota versabatur, necesse erat, ut ad caetera tractanda consurgerent remissiores. Unde factum est, ut die quadam turris una, juxta eam per quam nostris datus fuerat in civitate introitus, custodita negligentius, hostibus paulo minus ad urbem iterum impugnandam occasionem praestitisset. Quidam enim de hostibus sperantes, quod in noctis silentio potuissent eam occupare, ut inde sibi, sicuti et nostris prius in urbem pateret descensus, ad eam obtinendam scalas muro clam adhibuerunt, quibus jam circa noctis crepusculum, quasi triginta super murum ascenderant, turrim vacuam ingressuri; in quo negotio dum ferventius desudarent, casu contigit, quod qui vigilum administrabat praefecturam, moenia perlustrans, ad eam partem pervenit, ubi haec talia gerebantur. Cognitisque eorum moliminibus, multa vociferatione eos qui in vicinis erant turribus excitavit, turrim denuntians, fraudulenter ab hostibus occupatam. Ad quem tumultum excitati sunt, qui in ea regione observabant excubias; inter quos vir strenuus et insignis Henricus de Ascha cum duobus aliis, Francone videlicet, et Sigemaro, cognatis, de villa quae dicitur Machela, super Mosam fluvium, ad partes illas impiger convolat: timens ne forte ab aliquibus pecunia corruptis, civitas proditione tradita esset hostibus. Quo perveniens cum confluentibus ad eum qui in vicinis erant turribus, hostes invadit viriliter; et strenuitate solita, in momento, licet perplurimum resistentes, a praedicta turri depulit, quatuor ex eis peremptis gladio; reliqui viginti sex (triginta enim jam ascenderant, alios postmodum introducturi), fractis cruribus et brachiis et cervicibus, de muro praecipitati sunt. Amisit tamen vir strenuus socium suum Sigemarum, transverberatum gladio; Franconem vero lethaliter saucium, quasi seminecem, domum fecit reportari.
CAPUT IX. Hostes ad mare descendunt, incendunt naves, et in via multos de nostris perimunt.
Perurgente igitur obsessos singulis diebus majore inedia et fame periculosius invalescente, affligebatur populus vehementius: unde prae angustiarum multitudine et quotidianae afflictionis pondere intermisso, quidam vitae negligentes et salutis, urbe clam egressi, per medias hostium acies, per mille discrimina, ad mare, ubi adhuc aliquot tam Graecorum quam Latinorum erant naves, descendebant, ut cibos emerent et iterum referrent in urbem venales; alii vero, ut se tantorum eximerent casibus periculorum, abibant non redituri; nullam spem habentes, quod eorum qui in urbe relicti fuerant, in melius possent procedere negotium, aut hostium saltem gladios declinare. Quod postquam Turcis compertum est, clandestinis itineribus et nocturnis causa quaerendi victus nostros ad mare descendere, et circa urbem evagari; missis nonnullis locorum habentibus peritiam, qui eis praetenderent insidias, saepissimas ex eis operati sunt strages. Et quoniam saepius eis in eo successerat facto, duo millia electorum equitum ad oram maritimam dirigunt, qui peremptis nautis et institoribus, et classe succensa, omne de caetero commerciorum genus amputarent; ut et ea praecisa negotiandi semita, omnis omnino Christianis deficeret alimonia et salutis spes intercluderetur: quod et factum est. Nam mandatum exsequentes, succensis ex parte navibus, et earum nautis, quos incautos repererant, ex plurima parte interfectis, reliquos in fugam adegerunt: quo rumore, qui a Cypro, Rhodo et aliis insulis, quique de Cilicia, Isauria et Pamphilia, et aliis maritimis regionibus gratia commerciorum solebant accedere, plurimum deterriti, jam illuc redire et merces inferre formidabant, nec audebant accedere; unde nostris, etsi nimis periculosa prius, periculosior tamen facta est conditio, rerum venalium penitus cessante commercio. Nam, dum institoribus liber per mare patebat accessus, etsi modicum erat quod per eos inferebatur, nec tanto poterat sufficere populo; tamen ad nonnullam nostris erat consolationem, et eorum aliquatenus relevabat inopiam. Hostes vero redeuntes ab ora maritima, de nostris etiam in via quosdam reperiunt, quos omnes gladiis interimunt, exceptis paucis, qui per dumos et fruteta et speluncarum latebras delitescere potuerunt; quae fama mali nuntia, nostros non minus quam ipsa famis enormitas molestavit: quoties enim suorum casum audiebant, toties eorum dolor renovabatur. Unde tot molestiis et laboris immensitate, et quotidiana suorum ruina, et infortuniorum acerbitate supra vires fatigati, jam de vita desperare; jamque minus pro sua tuitione sollicitari, minusque obedire principibus incipiebant.
CAPUT X. Stephanus comes Carnotensium ad imperatorem Constantinopolitanum proficiscitur.
Interea Willelmus de Grentemaisnil et alii qui cum eo aufugerant, pervenientes Alexandriam Minorem, ubi dominus Stephanus Carnotensium et Blesensium comes, cujus reditum tam principes quam universus populus, per dies singulos ardentibus praestolabantur desideriis, adhuc suam simulabat aegritudinem: quae apud Antiochiam gerebantur, exponunt; et ne ipsi etiam ob levem et frivolam causam, et tanquam timidi socios deseruisse viderentur, aerumnarum et afflictionis modum qui erat, amplificant. Et licet magnus esset et incomparabilis, tamen studiosa relatione majorem efficiunt, et de magnis majora loquuntur. Nec erat difficile ei persuadere quidquid timiditatem augere poterat, cum ipse prius ejusdem rei gratia socios deseruerat et fugerat a consortibus, aegritudine simulata. Factum est itaque, quod communicato adinvicem consilio, naves habentes paratas, mare ingressi sunt; qui, dum aliquandiu navigassent, pervenientes in unam ex urbibus maritimis, sicuti solliciti erant, ut ubinam imperator esset diligenter investigarent, didicerunt per quorumdam dissonam relationem et veridicam, quod imperator cum infinitis legionibus tam Graecorum quam Latinorum, apud urbem Finiminis castra locaverat, Antiochiam proficiscens, quasi nostris subsidium collaturus, sicuti ex compromisso tenebatur. Exceptis autem exercitibus quos ipse ex universis nationibus collegerat, erant ei adjuncti, quasi ad quadraginta millia Latinorum, qui a legionibus quae praecesserant, aut paupertatis causa, aut sua suorumque valetudine, aut ex quibusdam aliis urgentibus causis, per terram imperatoris derelicti fuerant; nunc vero resumptis viribus et animo de imperatoris praesentia, et ejus innumerabilibus copiis, transeundi fiduciam habentes, ad viae consortes toto spiritu, totaque mente festinare satagebant. Audiens ergo praedictus comes Stephanus, quod illic residens imperator, vires majores praestolaretur et ad proficiscendum se accingeret, assumpto cum his qui secum erant, itineris compendio, versus imperatoris exercitum cum omni celeritate contendit; quo perveniens, ab imperatore honeste satis, sed cum admiratione susceptus est; noverat enim eum imperator; et ab initio dum cum aliis transiret, ejus sibi contraxerat amicitiam. Interrogans igitur ab eo imperator diligenter de vita et salute et statu principum; et quaenam esset causa quod ab aliis rediret separatus, respondit:
CAPUT XI. Oratio ejus ad eumdem imperatorem, mendacio plena, perniciosa fidelibus.
Fideles tui, imperator invictissime, qui paulo ante per tuam habuerant transitum eminentiam, et de tua plenitudine, te largiente, facti sunt locupletiores, capta Nicaea, usque Antiochiam satis prospero cursu pervenerunt, urbemque ipsam jugi obsidione quasi per novem continuos menses expugnatam, praevia Domini misericordia, violenter sibi, excepto urbis praesidio, quod in monte sublimiori situm, urbi praeminet nullis superabile viribus, vindicaverunt. Cumque crederent rem esse consummatam, quodque se periculis exemissent universis, urbe jam recepta, factus est error novissimus pejor priore, et in multo majora quam passi fuerant, inciderunt discrimina. Vix enim ab urbe capta tertia dies elapsa fuerat, cum ecce Corbagath Persarum princeps potentissimus, cum infinitis Orientalium copiis, et in multitudine omnem numerum excedente, eamdem obsidione vallavit urbem; et ex omni parte obsessis introitum negans et exitum, principes et omnem populum tot et tantis molestiis affligit, quod nec etiam de eorum vita sperare liceat. Multitudinis autem eos obsidentium non est facile numerum comprehendere; nam ut in summa dicatur, omnem adjacentem urbi regionem, locustarum more operuerunt eorum agmina, ita ut etiam tabernaculis videatur locus deesse. Noster autem populus, fame, frigore simul et aestu, caedibus et clade, ita comminutus est, quod totus infra urbem se collegerit, et vix ad ejus tuitionem sufficere posse videatur. Praeterea et id solatii, quod de regno tuo, tam de insulis quam de aliis urbibus maritimis, navigio inferri consueverat, noveris funditus esse praecisum. Nam emissa copiarum parte, omnem inter Antiochiam et mare regionem, ita occupaverunt, ut classe penitus consumpta, nautis et institoribus gladio peremptis, omnem commerciorum spem et obtinendi victus fiduciam nostris amputaverint. Sed nec in civitate tantum alimentorum dicitur superesse, ut vel unius diei subvenire possit necessitati. Ad haec, ad majorem aerumnarum cumulum, nec in urbe etiam tutum habent refugium; nam irruentibus iis qui per castrum superius in urbem clam et saepius immittuntur, in ipso civitatis medio per vicos et plateas periculosae fiunt congressiones; nec minorem curam intestinorum habentes conflictuum, quam eorum quae ab exterioribus inferebantur. Unde nos, et qui hic nobiscum sunt praesentes capitanei et nobiles viri, videntes confratrum negotia non posse procedere, eos convenimus, saepius et fraterne monentes, ut sibi consulerent; et invita divinitate rem impossibilem comprehendere velle desisterent; quos cum a suo non possemus revocare proposito, nos, ne paribus imprudenter involveremur calamitatibus, nostrae curavimus saluti providere. Et nunc, si placet, et tuis ita visum fuerit illustribus, desiste procedere, ne tuae felices quas tecum trahis expeditiones, paribus involvantur periculis; nam a facie tantae multitudinis, quam universus ministravit Oriens, consultius est intentato negotio, re adhuc integra, discedere; quam temere, casu fortuito, cum tot et tantis experiri. Testes sunt eorum quae loquimur praesentes inclyti viri, ejusdem sortis participes; sed etiam et Tatinus vir prudens et vafer, quem nobiscum tua direxit amplitudo, qui nostrorum cognoscens defectum, prudenter nimis ab eorum se subtraxit collegio, ut haec tuae nota faceret majestati. Erat autem in praedicto imperatoris exercitu, quidam domini Boamundi frater, Guido nomine; qui hoc audiens, pene ad insaniam motus est, fratris et amicorum casum deplorans. Hic, licet primum comitis narrationi obvium se daret, timoris causam objiciens, quod a tantorum coetu principum se subtraxisset imprudenter; compescuit eum praedictus vir, secundum carnem inclytus, et si moribus non ita, Willelmus de Grentemaisnil, qui suam et domini Boamundi sororem habebat uxorem.
CAPUT XII. Revertitur imperator ad propria: expeditiones quas in nostrorum subsidium collegerat, dissolvit, verbo credens praedicti comitis.
His igitur auditis, convocato principum suorum consistorio, deliberat, utrum procedendum sit ei, an domum exercitus oporteat revocare; habitaque pro tempore et negotio deliberatione argumentosa, tandem de communi consilio visum est expedire, tutius esse, incolumes domum exercitus revocare, quam universi in se excitare Orientis regna; et se dubiis inconsiderate committere fortunae casibus, et praeliorum. Tantam igitur imperator verbis praedicti comitis fidem adhibuit, ut non solum ita fore, prout asseruerat; verum etiam ut timeret apud se, ne princeps praedictus, nostris, ut dicebatur, interemptis, cum universa multitudine quam secum trahere dicebatur, in regnum ejus introiret; et quam, de opera et studio peregrinantium principum, Nicaeam cum universa Bithynia receperat, iterum cogeretur amittere. Unde huic providens articulo, universas provincias ab Iconio usque Nicaeam rediens, a dextra laevaque incendiis et rapina mandari praecipit, ut si casu quolibet suas adversus ejus imperium hostes vellent expeditiones dirigere, regio vastata alimentis carens, et habitatoribus viduata, aliquod saltem ministraret impedimentum. Sicque factum est, ut per operam praedicti comitis, subsidium, quod ex compromisso conferre paratus erat imperator, Christianus eo plurimum indigens non haberet exercitus. Considerantibus tamen interius, et rem perscrutantibus diligenter, videri potest, etsi praedicti comitis opus nullatenus valeat excusari, utpote vitiosam habens originem et causam primam ab honestate dissentientem, tamen quod ex eo subsecutum est, eo procurante qui solus potest et novit ad meliores exitus, etiam quae malo sunt inchoata principio pertrahere, in eorumdem principum et plebis Dei, quae ita cecidisse videbatur, certum est gloriam redundasse. Nam qui portaverant pondus diei et aestus, et relictis uxoribus et liberis, peregrinantes Domino decreverant militare, dignum erat, ut gloriam pro suis laboribus reportarent; quam si praesens fuisset imperator, caeteris omnibus invidisset. Videretur enim, si cum suis expeditionibus abfuisset, ob praecipuam sui auctoritatem et copiarum majorem numerum, negotium consummasse; et ita sibi merito palmam competere. Unde creditur a Domino procuratum, ut qui fideliter, et devote et cum innumerabilibus desudaverant periculis, laboris fructum et victoriae titulum reportarent.
CAPUT XIII. Hostes, cognito imperatoris recessu, instant amplius. Desperant nostri, obsequia negant. Boamundus urbem incendit, ut eos de latebris eliciat, principes fugam meditantur, dux resistit.
Rumor interea de recessu imperatoris, multorum relationibus urbem repleverat, qui et molestiis quibus premebantur incessanter, adjecit cumulum et in desperationis barathrum omnes pene dedit praecipites. Abominantur praedicti comitis et in perpetuum damnant memoriam, exsecrantur Willelmum de Grentemaisnil et omnes illius impietatis participes, imprecantes ut cum proditore Juda in aeternis incendiis habeant portionem; qui non solum communibus se subtraxerunt laboribus, verum etiam tanto, quod eis videbatur Dominus praeparasse, Dei populum defraudaverunt subsidio. At vero Corbagath, et qui in castris ejus erant principes maximi, sicuti cognito per exploratores imperatoris adventu, suspensi merito tenebantur, viresque ejus suspectas habentes, robur imperii non immerito formidabant; ita nunc notum per eosdem ejus habentes discessum, in majorem se erigunt insolentiam; et quasi de victoria certa spe concepta, nostros animosius comprimebant, et coangustabant attentius. Unde fiebat, ut in tanta essent, fideles qui in urbe erant, calamitate, et multiplicis miseriae novissimo constituti, ut jam nec salutis spes, nec consolationis via ulla superesse videretur. Adeoque invaluerat et omnes occupaverat desperatio ut, circumeunte domino Boamundo civitatem, cui super omnes universi exercitus cura commissa erat generalis, nec verbo, nec verberibus quidquam proficeret, ut vel unum de domibus in quibus latitabant, posset avellere; et ad peragendas excubias, vel ad occurrendum hostibus, sive intus sive extra, quorum multiplices patiebantur insidias, destinare. Unde die quadam, defatigatis vociferando praeconibus et apparitoribus, infecto negotio reversis, cum videret quod inutiliter operam consumerent, nec aliquem de latebris posset educere, in locis plurimis incendia per ministros suos procurari jubet et urbem succendi, ut saltem incendiorum metu prodirent in publicum, qui congelatis visceribus, obsequio divino studium negabant et operam, unde factum est, ut quorum prius non poterat habere copiam, eos postmodum ad prosequenda munera certatim inveniret praecipites. Dicitur etiam, quod principes de vita desperantes et salute, habito invicem familiari consilio occulte decreverant ut, relicto populo et plebe universa, ipsi clam de nocte aufugerent, ad mare properantes. Quod postquam duci innotuit et viro venerabili Podiensi episcopo, convocantes eos ad se, justis in eos increpationibus invecti sunt, ponentes prae oculis, quam perennem infamiae notam sibi et posteritati suae in perpetuum meruerint praedicti nobiles viri, qui contra honestatem morum, generositatis suae titulos denigrantes, tanto fidelium Christi se collegio subtraxerant. Erat igitur in populo Dei tantus alimentorum defectus, tanta famis angustia, tot et tantae, tam exterius quam interius, hostium importunitates, ut nusquam contra ea solatium, nusquam contra remedium inveniretur. Majores et minores, paribus involuti calamitatibus, nullam sibi adinvicem consolationis gratiam impendebant: memores uxorum et liberorum quos domi reliquerant, amplissima quae ob Christi charitatem dimiserant patrimonia, mente recolunt, et de Domini quasi conqueruntur ingratitudine, eo quod labores eorum et devotionis sinceritatem non respiciat; sed quasi a Deo alienum populum, in manus hostium tradi patiatur.
CAPUT XIV. Petro cuidam fit revelatio; lancea Domini reperitur. Iterum confortatur populus.
Dum ergo sic affligeretur Dei populus, respexit eum Dominus, et gemitus eorum audivit, mittens eis consolationem de sede majestatis suae. Quidam enim Petrus clericus, ut dicitur, de regione quae dicitur Provincia, ad episcopum Podiensem, et dominum comitem accessit Tolosanum, asserens quod ei beatus Andreas apostolus in somnis apparuerat; et eum ter vel quater commonuerat diligentissime; quatenus ad principes loqueretur et nuntiaret ut lanceam, qua Domini nostri Jesu Christi latus fuerat perforatum, in ecclesia Principis apostolorum occulte repositam, cum omni studio perquirerent eique locum certis designaverat indiciis. Qui accedens ad praedictos Deo amabiles viros, verbum sicut ei injunctum fuisse testabatur, ex ordine pandit, asserens se ab eodem apostolo multis terroribus ad hoc compulsum. Nam, cum saepe legationem hanc sibi assumere, quoniam pauper et nullius prudentiae erat, detrectasset, urgentissimam apostoli jussionem, nisi cum mortis periculo, declinare se non posse profitebatur. Hi autem reliquis principibus verbum secretius communicantes, eumdem clericum praesentem constituunt ut ab eodem modum et formam jussionis acciperent. Quibus verbis fidem habentes, ad locum quem eis infra septa praedictae ecclesiae designaverat, conveniunt: ubi effossa terra in altum aliquatenus, lanceam, sicuti praedixerat, reperiunt. Quod audiens populus, tanquam immissa de supernis consolatione, ad ecclesiam cucurrit unanimis; et donis muneribus tam pretiosum multo honore praevenientes inventum, coeperunt quodammodo a suis anxietatibus respirare, et in obsequiis divinis reparari fortiores. Fuerunt et alii nonnulli, qui se dicebant visiones angelorum et sanctorum apostolorum vidisse, quibus quasi in invicem consonantibus fides habebatur amplior, et populus a sua dejectione resurgebat in immensum. Factum est igitur, ad suggestionem venerabilium et Deum timentium virorum, quod principes universi, iterum voto concepto et juramentis corporaliter praestitis, se obligaverunt mutuo, ut si Dominus eos de praesenti casu clementer eriperet, et de hostibus suis optatam indulgeret victoriam, quod ipsi ab invicem non discederent, quousque auctore Domino, urbem sanctam, et gloriosum ejus sepulcrum Christianae fidei et pristinae restituerent libertati.
CAPUT XV. De communi principum consilio mittitur Petrus Eremita legatus ad hostes: intrepidus peragit legationem.
Cum autem diebus viginti sex continuis hac tam intolerabili afflictione laborassent, coepit iterum populus ad cor rediens fortitudine lumbos suos accingere, et longanimitate plus solito abundare, quadam spe immissa divinitus se confortans: ita ut omnes unanimiter a majore usque ad minimum his molestiis finem imponendum consonarent, et cum hostibus pugnandum ut subito, per divinae virtutis auxilium, eos de suis viribus praesumentes, a se possent repellere, et urbem quam eis contulerat Dominus, liberam vindicare. Utilius enim judicabant belli semel fortunam experiri quam perpetua tabescere inedia, et ingruentium molestiarum jugi sarcina torqueri. Hic igitur erat, et in omnium ore sermo vertebatur, ut extra urbem egredientes, cum hostibus decertarent: nec erat ea mens nobilium tantum sed etiam populares eodem desiderio succensi, principum arguebant desidiam et moras increpabant. Convenientes igitur principes in unum, et populi immissum divinitus cognoscentes fervorem, de communi decernunt consilio, ut missa legatione ad principem hostium, alterutrum duum proponant: Quod aut cedat, urbem nostris perpetuo possidendam derelinquens, sicut juris eorum ab initio fuerat, et nunc, auctore Domino, in idipsum est reversa; aut ad pugnam se praeparet, gladii judicium subiturus. Electus est igitur ad id muneris prosequendum, Petrus Eremita, vir vitae venerabilis, de quo in superioribus multa diximus, adjunctusque est ei socius et comes quidam Herluinus, Persarum idiomatis, et Parthicae linguae aliquam habens peritiam, vir itidem prudens et discretus: quibus datum est in mandatis id quod praemisimus, cum subdivisione tamen hac, ut, si pugnam praeeligere inveniretur, esset in ejus optione, utrum singulariter ipse cum uno ex principibus experiri vellet an certum numerum suorum, nostrorum totidem opponere, an simul hinc inde universos confligere exercitus, et legiones unanimiter ad pugnam convenire. Impetrato igitur ad tempus foedere, et gratia mittendae legationis pace petita, profecti sunt duo praedicti viri, cum sibi destinatis consortibus, usque ad tentorium principis: ubi eum reperientes cum suis ducibus et satrapis, Petrus Eremita, sicuti vir magnanimus erat, licet statura pusillus esset, munus injunctae legationis strenue et fideliter procuravit. Accedens enim ad praefatum Persarum satrapam, nullamque ei omnino exhibens reverentiam, constanter et imperterrite verba proposuit, dicens: Direxit nos ad tuam nobilitatem Deo amabilium qui in Antiochia sunt principum sacer conventus, monens ut ab eorum infestatione, et ab urbis, quam eis restituit divina clementia, impugnatione desistas: hanc enim apostolorum princeps Petrus, nostrae fidei fidelis et prudens dispensator, verbi sui virtute, et exhortationis qua praeminebat gratia, sed et signorum magnitudine ab idololatria revocans, ad fidem Christi convertit, nobis eam reddens peculiarem. Nunc vero a vobis violenter, sed indebite occupatam, nobis restituit fortis et potens Dominus: unde pro avita haereditate, et Christi domicilio familiari debitam gerentes sollicitudinem, unum tibi ex pluribus proponunt: ut aut ab urbis obsidione, et eorum molestatione quiescas; aut tertia ab hac die cum eis gladiis decernentibus experiaris. Ac ne forte oblatum certamen causeris, et subterfugii causam justam invenias, optionem tibi proponunt, ut unum e pluribus eligere possis: an solus cum uno ex principibus tantum congrediaris, et victor totum obtineas, aut victus conquiescas; aut plures cum totidem eisdem conditionibus decertent; aut universae hinc legiones bellicis eventibus experiantur. Ille vero, spreta ejus legatione, respondisse dicitur: Non videtur, mi Petre, quod principum qui te huc miserunt, res sit in eo statu collocata, quod mihi debeant optiones proponere; vel quod ego tenear, pro eorum arbitrio, aliquid eligere cum ad hoc per nostrum devenerint gladium, ut neque sibi liberam habeant optandi facultatem, sed pro nostro arbitrio eos oporteat sumere et deponere voluntatem Vade ergo, et dic imprudentibus qui suam adhuc non intelligunt conditionem, qui te huc ad nos direxerunt, quod omnes quotquot integrae aetatis ex utroque sexu reperire potero, domini mei obsequiis deputatos, vitae reservabo; omnes vero alios, tanquam arbores inutiles, gladio succidam, ita ut neque eorum aliqua supersit memoria. Quod nisi satius duxissem eos famis acerbitate consumi quam gladiis interire, jampridem effractis moenibus et urbe violenter occupata, viarum suarum fructus collegissent, gladiis ultoribus subjecti.
CAPUT XVI. Revertitur Petrus ad proceres; hostium superbiam nostris insinuat; bellum indicitur.
At vero Petrus intellecta principis, ad quem missus fuerat, mente et superbia cognita, quam ex multitudine suorum et incomparabilibus divitiis collegerat, sumpta licentia ad suos revertitur. Quem infra urbem receptum, et quae secum deferebat responsa volentem edere, et significare his qui eum miserant principibus, adfuit universa tam patrum quam plebis multitudo, cum summa aviditate audire gestientes responsi formam et legationis finem. Dumque Petrus secundum verborum seriem, principis ad quem missus fuerat, superbiam, minas et immoderatum fastum, praesente populo universo, seriatim proponere decrevisset timens vir illustris dux Godefridus, ne si cuncta ex ordine populo continuis afflicto laboribus, et jam prae aerumnarum immensitate deficienti panderentur, plebs nimis deterreretur, et timore deficeret, volentem in narratione procedere compescuit, seorsum ducens eum a turba frequentiore, suggerens ut omissis aliis, id solum breviter et in summa significetur, quod bellum exigant hostes, et ad id omnino se praeparent. Populus ergo juxta Petri verbum intelligens quod hostes pugnam deposcerent, unanimiter omnes a majore usque ad minimum, paribus accensi desideriis, id ipsum votis expetunt ardentibus, cum tanta hilaritate verbum suscipientes, ut jam omnino pressurarum quas pertulerant viderentur immemores, et de victoria securi. Acclamantibus ergo universis et tam voce quam signis consonantiam et omnium conniventiam significantibus, bellum crastina die futurum indicitur. Gavisus igitur reversus est populus ad propria, totamque illam noctem prae pugnae desiderio ducunt insomnem: dum arma exerunt, dum equos praeparant, loricas detergunt et galeas, aptant clypeos, gladios acuunt, somno locus non datur, nec indulgetur sopori. Edicitur praeterea publice, et voce praeconia nuntiatur quatenus summo mane, ante solis exortum, unusquisque armis correptis et instructus ad praelium, suis associetur legionibus; et proprii principis vexillum sequatur. Mane autem facto, circa primum diei crepusculum, sacerdotes et ministri Domini, per ecclesias divina celebrantes, et consummantes sacrificium, plebes monent ut, peractis de more confessionibus in spiritu humilitatis et animo contrito, contra mundi pericula corpore et sanguine Domini se communiant; et indultis offensis, et rancore deposito, si quis erat, reformata plenius charitate, cum majore fiducia ad praelium egrediantur, et ejus vere sint auditores et membra qui dixit: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII, 35). Celebratis ergo divinis et legionibus universis coelesti munere satiatis, tanta est eis divinitus infusa gratia, ut qui heri et nudius tertius quasi segnes et abjecti, macilenti et exsangues, prae defectu virium vix poterant attolere lumina, frontes erigere et jejuniis attenuati, victi laboribus quaerebant latibula, pristinae honestatis immemores, nunc ultro in publicum prodeuntes, abjecta ignavia, quasi resumptis viribus, arma bajulant viriliter, et de bellicis tractare animositate praesumunt solita, palmam sibi promittentes. Vix reperiebatur in tanto populo conditionis aut aetatis cujuspiam qui non meditaretur fortia, qui ad arma non consurgeret, qui non sibi praesagiret victoriam. Sacerdotes vero sacris induti vestibus turmas circumeuntes et conventus, cruces deferebant in manibus, et sanctorum patrocinia, peccaminum promittentes indulgentiam, et plenam delictorum remissionem his qui fortiter in acie desudarent, et paternarum traditionum et Christianae fidei vellent esse defensores. Episcopi nihilominus, principes, et exercitus primicerios tam seorsum quam in publico exhortantes, quanta eis divinitus dabatur exhortationis gratia instabant, benedicentes populum, et Domino commendantes: inter quos praecipuus Christi cultor dominus Podiensis episcopus, exhortationibus jugiter insistens, jejuniis, et orationibus et larga eleemosynarum liberalitate seipsum Domino dabat in holocaustum.
CAPUT XVII. Ordinatis aciebus, urbem egrediuntur, Tolosano comite ad urbis tutelam derelicto.
Convenientes igitur summo diluculo, quarto Kalendas Julii, ante portam quae ponti erat contermina, invocato de supernis auxilio, omnes unanimiter quasi vir unus, antequam urbem egrediantur, acies instruunt, et instructis ordinem et modum assignant procedendi. In prima igitur acie, Hugonem Magnum, fratrem regis Franciae, ducem et signiferum constituunt; eique associant virum per omnia commendabilem, Anselmum de Riburgismonte, cum aliis nobilibus, quorum numerum vel nomina non tenemus. Secundae praeficiunt dominum Robertum, qui cognominatus est Friso, Flandrensium comitem, cum his qui ab initio castra ejus secuti fuerant. Tertiam jussus est regere dominus Robertus Northmannorum dux, et cum eo vir inclytus, nepos ejus, comes Stephanus de Albamarla, et alii nobiles, qui in ejus advenerant comitatu. Episcopus vero Podiensis, dominus Ademarus, bonae memoriae, cum sua et domini comitis Tolosani familia, quartae praeerat aciei, Dominicam secum deferens lanceam. Quintam vero Rainardus comes Tullensis, et Petrus de Stadeneis frater ejus, comes Garnerus de Gres, Henricus de Ascha, Rainardus de Ammerbac, Galterus de Dommedart, suo moderamine jussi sunt producere. Sextae vero aciei de mandato principum praefecti sunt Rainboldus comes de Oringis, Ludovicus de Moncons, Lambertus filius Cononis de Monteacuto. Septimam vero vir illustris et magnificus, dominus Lotharingiae dux Godefridus, cum viro venerabili fratre suo Eustachio, juxta militarem disciplinam disposuit. Octavae vero vir in armis strenuus et morum generositate insignis praefuit Tancredus. Nonam vero comes Hugo de Sancto Paulo, et Engelrandus filius ejus, Thomas de Feria, Balduinus de Burgo, Robertus filius Gerardi, Rainoldus Belvacensis, Galo de Calvomonte disponere jussi sunt. Decimae vero praefecti sunt Rotoldus comes Percensis, Everardus de Pusato, Drogo de Monci, Radulphus filius Godefridi, Conanus Brito. Undecimam vero Iscardus comes Diensis, Raimundus Piletus, Gastus Biterensis, Girardus de Roseilon, Wilhelmus de Montepessulano, Guilhermus Amaneus tenuerunt. In duodecima vero, quae erat novissima, et caeteris refertior, constitutus est princeps et moderator dominus Boamundus, jussusque est postremus incedere, ut praecedentibus tempore opportuno ministraret subsidium, et pro his qui amplius ab hostibus gravarentur providam gereret sollicitudinem. Dominum autem comitem Tolosanum aegritudine valida periculosius laborantem, in urbe dimiserunt ad ejus custodiam, contra illos qui adhuc rebelles erant in praesidio, ne forte in absentia principum, urbem arbitrantes vacuam, super debiles et infirmos, senes et mulierculas, et imbellem populum, irruptiones molirentur. Fecerunt autem et in colle qui praesidio erat oppositus, murum ex calce et lapidibus cum propugnaculis solidissimum, super quem machinas jaculatorias constituerunt nonnullas, ducentos viros, robustos viribus et armis instructos, qui locum tuerentur, ibi relinquentes.
CAPUT XVIII. Hostium princeps exitum parat impedire, sed nostri viriliter erumpunt.
Sic ergo dispositis suorum ordinibus, et in aciem redactis, de communi decernunt consilio quod dominus Hugo Magnus, dominus quoque comes Flandrensis, et dux Northmannorum reliqua praecedant agmina: universisque praecipiunt hunc observare proficiscendi ordinem, ut praemissis peditibus equites subsequerentur, et eis diligentem adhiberent custodiam. Cautum est etiam edicto publico, et lege communi promulgatum, ne quis hostium spoliis inhiare praesumat; sed omnes hostium caedi unanimiter incumbant, quousque, obtenta victoria et prostratis hostibus, licite possint ad spolia colligenda redire. Porro Corbagath suspectum habebat ab initio, et maxime postquam ad eum Petrus missus fuerat, nostrorum subitum in castra sua egressum: unde et cum iis qui in praesidio erant, convenerat, ut si quando nostri de exitu cogitarent, et se praepararent ad egressum, oppidani dato signo castris id significare properarent. Factum est igitur circa horam diei primam, dum nostri acies suas disponerent, qui in praesidio erant, id compertum habentes, signo dato de quo inter eos convenerat, id castris cominus significaverunt. Unde nostrorum volentes praepedire propositum, praemiserunt de suis quasi ad duo millia, qui circa pontem nostris occurrerent, et eos egredi non paterentur: qui, ut instarent protervius et ad sagittandum essent habiliores; descendentes de equis pedites se constituerunt, pontis partem ulteriorem occupantes. At vero nostri, compositis aciebus et juxta rei militaris disciplinam ordine congruo digestis, reserata porta, observatis stationibus et legionibus impermistis seriatim egrediuntur. Dumque praedicti hostes qui ad cohibendum nostris exitum convenerant, in eo proposito fortius desudarent, dominus Hugo Magnus, qui primae praeerat, ut praemisimus, cohorti, praemissis turbis pedestribus et sagittariis, in eos irruens animosius, primo tentantes resistere, sed tandem nostrorum impetum ferre non valentes, violenter dissolutos adegit in fugam, tanta instans animositate, ut vix equos ex quibus descenderant, recipere possent: quibus fugam ingressis, vir memoria dignus Anselmus de Riburgismonte, qui in prima constitutus erat acie, protinus irruens, saeculis memorabile virtutis suae dedit experimentum; nam in mediis eorum cuneis salutis immemor, audaciter involutus, dum hos dejicit, illos perforat, et in eorum strage desudat animosius, universorum ordinum in se provocavit et oculos et favorem. Quod videntes Hugo Magnus, et Robertus comes Flandrensium, Robertus quoque Northmannorum comes, et Balduinus comes Hemaucorum, et Eustachius ducis frater, praedicto nobili viro ut subsidium administrent, advolant celerius, viri strenuitatem admirantes; et collatis viribus irruentes, si quid adhuc erat roboris, potenter confringunt, et stragem ex eis operantes innumeram, pene usque ad eorum castra insectati sunt fugientes.
CAPUT XIX. Nostris egredientibus ros de supernis infunditur, in quo consolationem receperunt universi.
Accidit autem in exitu nostrorum ab urbe quidam memoria dignum, quod, dum essent in procinctu, et jam extra portam acies dirigerent, hostibus qui aditum praepedire proposuerant, partim interemptis, partim in fugam versis, ros quidam suavissimus immissus de supernis, modicus, sed gratissimus, super nostrum exercitum descendit ita placidus, ut quasi in eo benedictionem et gratiam suam videretur Dominus infudisse. Quicunque enim eo imbre coelitus immisso conspersus est, ita plenam mentis et corporis, suscepit hilaritatem et integritatem sospitatis, tanquam nihil laboris, nihil molestiae tota illa expeditione passus esset; nec solum hominibus, verum etiam equis vigor pristinus a Deo restitutus est in integrum, ut qui per multos ante dies non nisi folia et cortices arborum habuerant pro pabulo, hostium equos et hordeo pastos et palea, tota illa die et celeritate vincerent et laboris patientia. Tanta ergo ex illius benedictionis rore nostris legionibus victoriae spes et fortitudinis gratia videbatur accessisse, ut de eis videretur esse dictum: Pluviam voluntariam segregabit Deus haereditati suae (Psal. LXVII, 10), et Spiritus sancti gratiam manifeste se non dubitarent accepisse. Eductis autem extra urbem legionibus, decernunt esse utilius versus montana acies dirigere, quae ab eadem urbe quasi distabant duabus milliaribus et ita universam occupare planitiem, ne forte hostes infinitas habentes copias inter eos et urbem clam vel violenter transeuntes, sicuti facere consueverant in praeliis, nostros possent ex omni parte vallare, et aditum ad urbem intercludere fugientibus. Procedebant autem gradu lento, ita tamen ut non permiscerentur acies, neque ordines confunderentur. Factumque est divinae virtutis operatione ut qui intra urbem hostibus pauciores, imo pene nulli eorum comparatione crederentur, tot et tanti, quot et quanti extra urbem, aut plures aut non pauciores esse viderentur. Qui enim quinque panes post quinque millium refectam esuriem in tantam fragmentorum quantitatem novit prius multiplicare (Matth. XIV, 17); idem populum sibi acceptabilem et sectatorem bonorum operum, ad nominis sui gloriam, non inferiori miraculo voluit augere. Erant autem immisti procedentibus ad praelium, Deo devoti sacerdotes et levitae stolis amicti albis, signum crucis mirabile deferentes in manibus. Qui vero in urbe remanserant super muros ascendentes, vestibus induti sacerdotalibus, in lacrymis et oratione perseverantes, expansis manibus pro fideli populo sine intermissione orabant ad Dominum, ut parceret populo suo, et ne daret gentibus in opprobrium haereditatem suam.
CAPUT XX. Curbagath suas instruit acies; pugnatur cominus. Solimannus a tergo irruens, aciem Boamundi graviter opprimit; subveniunt principes. Turci deficientes ignem subjiciunt, ut fumum excitent.
Interea princeps hostium intellecto nostrorum egressu, tum ex signo quod in praesidio urbis conspexerat, tum ex eorum relationum qui ab egredientibus devicti aufugerant, convocatis senioribus et expeditionum primiceriis, jam incipit habere pro seriis, quae prius quasi ludicra reputaverat; et quorum prius arma et tenuitatem negligere videbatur, jam incipit habere suspecta. De communi igitur consilio, Antiochenorum tamen maxime usus experientia, acies instruit, disponit agmina; et qui praecedere, qui subsequi debeant, diligenti studio distinguit, et debita digerit sollicitudine. Inter caetera vero antequam nostri universa inter urbem et montes occupassent campestria, aciem unam, viris prudentibus et robustis insignem, cui praeesse dicebatur vir illustris Solimannus Nicaenorum princeps, de quo superius mentionem fecimus saepissimam, versus mare dirigit, eo intuitu ut, nostris devictis et conversis in fugam, volentibus ad mare descendere vel in urbem ingredi, illi occurrerent, et ita inter molares duos, videlicet inter subsequentes et occurrentes a fronte, Dei populus contereretur. Reliquas autem a dextris locans et a sinistris, sub singulis principibus, sub obtentu gratiae suae, districte praecipit, quatenus pristinae virtutis memores, strenue et viriliter decertare contendant, frivolum reputantes quidquid tam imbellis populus, vulgus famelicum, plebs inermis et inconsulta, niteretur moliri. Occupata igitur universa planitie, et proviso diligentius ne ab hostibus possent circumdari. monentibus lituis, et praecedentibus legionum vexilliferis, nostri versus acies hostium gradatim prodeunt: quibus cum appropinquassent, adeo ut jam in eos, hostes sagittas suas contorquere possent, facto impetu, tres primae acies unanimiter in eos irruunt, lanceis et gladiis instantes cominus. Sed et nostri pedites qui arcubus utebantur et balistis, equitum praecedentes manipulos, votis ardentibus ultro et certatim se ingerebant; quibus subsequentes equitum turmae, quantam poterant, adhibebant custodiae diligentiam. Dumque primae acies viriliter in agone desudant, ecce subsequentes eis, adjunctae et illatae impetu non inferiore, eos qui se praecesserant reddunt tam audacia quam viribus praestantiores. Cumque jam omnes, excepta novissima, cui praeerat dominus Boamundus, ad hostes pervenissent acies, et cum eis decertarent viriliter, ita ut pluribus interfectis, jam pene dissolutis agminibus hostes in fugam verterentur, duxque cum suo comitatu validiorem et densissimam hostium cohortem jam penitus in fugam adegisset, ecce Solimannus, cum ea legione quam supra diximus eum versus loca maritima deduxisse, rediens, in aciem domini Boamundi audacter et cum multo impetu a tergo irruit, tantam immittens sagittarum multitudinem, ut instar grandinis totam aciem operiret; moxque depositis arcubus, et eorum neglecto officio, clava instans et gladiis, ita ut importunam eorum instantiam dominus Boamundus vix sustineret: dumque iis premeretur atrocius, et pene dissolveretur legio cui praeerat, licet ipse strenui more et fortis viri, in hostes medios cum paucis consortibus decertaret, dux subito cum suis copiis evocatus, unaque cum eo vir spectabilis dominus Tancredus, impiger advolat, domino Boamundo subsidium ministraturi: quorum opportuno adventu, statim hostium enervatae sunt vires, et omnis eorum virtus emarcuit, instantibus nostris animosius, vulneraque et mortem ministrantibus. Dumque vident se viribus impares, irruentium pondus se non posse sustinere diutius, ad alia se convertunt argumenta; et ignem solito excutientes artificio, subjiciunt in stipulam; erat enim fenum multum in loco aridum valde, et stipula apta prorsus incendio; quae subjectum ignem suscipientia gratum ministraverunt fomitem, et licet flammam quidem modicam, tetram tamen atque densam fumi dederunt caliginem, qua involutae acies, minus quidem instabant hostibus, fumo plurimum officiente luminibus, et pulvere nihilominus, qui equorum et peditum excitabatur frequentia. In hac igitur tanta fumi caligine studiosius excitata, hostes nostros insecuti, de peditibus, nonnullos occiderunt; equites autem equorum rapti beneficio periculosam illam declinantes nebulam, redeuntes in idipsum, et divino freti adminiculo agonem continuantes, reintegratis divino munere viribus, hostes in fugam gladiis persecutoribus convertunt; nec desistunt insequi, quousque ad suorum jam dissoluta agmina, eos recurrere violenter compulerunt.
CAPUT XXI. Fugit hostium princeps; legiones eorum perimuntur; qui evaserunt, versi sunt in fugam.
Erat autem in eadem regione vallis modica, per quam horis hiemalibus torrens de monte defluens descendere consueverat, cursuque praecipiti alveum in vallem subegerat, ultra quam cum hostes confugere noster compulisset exercitus, in colle quodam eminentiori aliquantulum, dum tentarent resistere, et tubarum sonitu et strepitu tympanorum dissolutas iterum revocare conarentur legiones, sine intermissione eos subsecuti, nostri principes advolant celerius: tam qui in postremis, ubi majus exercebatur negotium, cum Solimanno laboraverant, dominus dux Godefridus, dominus Boamundus, Tancredus quoque, et alii quidem nobiles, auctore Domino, victoria potiti; quam qui in prima fronte, obvias sibi jam contriverant acies, Hugo Magnus videlicet, et uterque Robertus, tam Flandrensium quam Northmannorum comes, et alii multi perpete digni memoria: vallo transmisso hostes a praedicto colle dejiciunt violenter; et iterum ab invicem dissolutos, nostrorum constantiam sustinere non valentes, fugam inire compulerunt. Corbagath autem ab initio turbam declinans, in colle quodam constitutus frequentes dirigebat nuntios, qui ad eum recurrentes saepius, de belli eventu eum edocebant. Hic dum praestolaretur anxius quo fine tantum terminaretur negotium, repente suas dissipatas penitus et in nullo sibi cohaerentes, diffluere conspicit legiones. Quo facto perterritus, monentibus suis qui eum comitabantur, ut saluti consuleret, relictis castris et suorum immemor, fugam iniit quantocius, tanta correptus formidine, ut neminem exspectans, et equos permutans alternatim, ut fugae possent sufficere, transito Euphrate vix tutum se reputaret. Relictae vero acies, principis destitutae solatio, resistendi animo simul et viribus vacui, quibus equi sufficere poterant, eadem via saluti consulentes, fuga elapsi, insequentium gladios evaserunt. Nostri autem equorum timentes defectum, non multum insequi praesumpserunt, excepto domino Tancredo, et paucis aliis, qui usque ad occasum solis, tribus aut quatuor milliaribus eos sternendo prosecuti sunt. Tantum siquidem divina virtus eis timorem immiserat, ut vel resistere, vel a se insectantium propulsare injurias nec attentarent; decem enim ex nostris videbantur eis quasi multa millia; nec erat qui a facie nostrorum fugientibus ministrare posset consolationem. Hic plane innotuit quia non est consilium contra Dominum (Prov. XXI, 30): quamque vere dicatur quod non deserit Dominus sperantes in se (Judith. XIII, 17), ipso rerum experimento factum est evidens et manifestum, cum populus inops et famelicus tantam virorum fortium multitudinem, Dei fretus auxilio, potuit superare; et praeter spem propriam, in uno praelio universum a Deo destitutum Orientem confundere.
CAPUT XXII. Redeuntes a caede hostium nostri, de castris eorum infinita reportant spolia.
Consummato igitur praelio, et divinitus concessa nostri principes potiti victoria, in castra hostium redeunt: ubi tantam rerum necessariarum reperiunt opulentiam, tantas Orientalium divitiarum copias, ut jam auri, argenti, gemmarum, holosericorum et pretiosarum vestium, nec non et vasorum, tam artificio quam materia commendabilium, neque numerus esset, neque mensura: equorum etiam, sed et gregum et armentorum, annonae quoque nihilominus et victualium tanta ibi reperta est abundantia, ut jam nescirent quid eligerent, etiam qui suprema prius laboraverant inopia. Colligentes itaque hostium papiliones et tentoria, quibus plurimum indigebant (sua quippe vetustas et imbrium quos saepe pertulerant intemperies corruperant, ut jam essent inutilia) gazas in eis reperiebant multiplices; sed et ancillas et parvulos quos fugientes dimiserant, secum in urbem detulerunt. Inter caetera autem, et majoris eorum principis admirabile reperiunt tabernaculum, in modum civitatis, turribus, propugnaculis et moenibus, ex optimo serico et variis coloribus contextum: a cujus medio quasi a triclinio principali, in partes plures adnexa defluebant diversoria, quae quasi per vicos distinguebantur, quibus duo hominum millia spatiose considere posse dicebantur. Onerati igitur spoliis et manubiis ditati, cuncta in urbem deferunt, diem agentes solemnem in laetitia et exsultatione, gratias illi exhibentes de cujus munere venerat, ut tot casibus superatis, tot decursis laboribus, optatam consecuti essent victoriam. Qui autem erant in praesidio videntes quod sui defecerant, et necessariam subsidii spem haberent nullam, interpositis conditionibus, quod cum salute liceret egredi, uxoresque ac liberos simul et omnem eorum substantiam libere possent educere, arcem nostris resignant principibus, eorum vexillis in summis turribus collocatis. Sic igitur factum est per Domini superabundantem gratiam, ut recepto urbis praesidio, et obtenta victoria, qui heri et nudius tertius tenues erant et pene famelici, bonis inciperent omnibus abundare. Ad hoc enim jam devenerant etiam qui inter eos erant potentissimi et eximii nominis, ut etiam mendicare compellerentur. Nam ut de gregariis taceamus, comes Harmannus vir nobilis de regno Teutonico, ad eam deductus est paupertatem, ut ei de mensa ducis, panis pro quotidiano stipendio, quasi magnum, deputaretur. Henricus quoque, de Ascha, vir probitate singularis, inedia penitus consumptus esset, nisi ab eodem domino duce assumptus esset in convivam. Sed et ipse etiam dux, dum civitas obsideretur, antequam egrederentur ad praelium, tanta laborabat inopia ut equos non habens, eum cui insedit in praelio a comite Tolosano multis precibus vix extorserit. Jam enim tam ipse quam alii principes quidquid pecuniarum secum detulerant, in larga eleemosynarum liberalitate et pietatis operibus, et his maxime quae ad communem respiciebant utilitatem, prona devotione consumpserant. Unde factum est quod multi nobiles, et apud suos tam genere quam strenuitate praeclari, ea die qua bellum indictum est, consumptis opibus inopes facti, et equos non habentes, partim pedites, partim super asinos et vilia jumenta, egressi sunt ad pugnam: quorum inopiam benigne respiciens consolator Dominus, antequam sol vergeret ad occasum, devictis hostibus, opes contulit redundantes. Renovatum est ibi evidentius illud Samariae antiquum et vetus negotium, de mensura similaginis et hordei, quae statere uno accipiebatur. Nam qui mane vix sibi sufficere poterat, vespere habuit unde multos aleret. Factum est autem hoc, anno ab Incarnatione Domini 1098, mense Junio, vicesima octava die mensis.
CAPUT XXIII. Civitate composita, ecclesias mundant et reparant; clericum in eis ordinant studiose.
Reversis igitur principibus de praelio, et urbe jam in omni tranquillitate composita, curae fuit omnibus, et praecipue patrono exercitus, viro venerabili domino Podiensi episcopo, cooperantibus aliis qui in eodem exercitu erant pontificibus, et plebe suffragia ministrante, tam majorem urbis ecclesiam, quae in honore Principis apostolorum dedicata erat, quam reliquas, quae per urbem erant constitutae, in pristinum decorem reformare basilicas, et in eis clerum restituere, qui divinis jugiter se manciparet obsequiis. Gens enim Turcorum impia, loca profanaverat venerabilia; et ejectis inde cultuum divinorum ministris, usibus profanis ea deputaverant; in aliis equos et jumenta, quasi in stabulis collocantes; in aliis vero indigna locis exercentes negotia. Venerabiles quoque sanctorum imagines (quibus simplex populus, et plebs Dei cultrix pia ruditate commendabilis, quasi pro libris utitur, quae vice lectionis simpliciores ad devotionem excitant), ex ipsis corraserant parietibus; et quasi in viventes personas desaevientes, oculos effoderant, mutilaverant nares, et luto sumpto de immundis obduxerant, dejecerant altaria, et nefandis operibus inquinaverant Domini sanctuarium. Placuit igitur de communi consilio ut statim sine dilatione in eis clerus restitueretur et pristina reformaretur dignitas, designatis stipendiis unde possent sustentari qui in eis Domino militarent. Obtulerunt itaque de spoliis hostium aurum et argentum, unde fierent candelabra, cruces, calices, et textus Evangeliorum, et caetera ecclesiasticis necessaria usibus utensilia, holoserica quoque ad opus sacerdotalium indumentorum, et altarium operimenta. Dominum quoque patriarcham, Joannem nomine, qui tanquam verus Christi confessor, post nostrorum adventu, infinita ab infidelibus pertulerat supplicia, in sede propria cum multo honore locaverunt, per urbes finitimas, quae cathedralem consueverant habere dignitatem, constituentes episcopos. Nostrae vero Latinitatis patriarcham, eo vivente qui pridem ibi ordinatus fuerat, eligere vel consecrare non praesumpserunt, ne duo unum et eumdem obtinere thronum viderentur: quod manifeste contra sacros canones et contra sanctorum constituta Patrum esse dignoscitur. Sed tamen postmodum vix evoluto biennio, videns ipse quod non satis utiliter praeesset Graecus Latinis, urbe cedens, Constantinopolim abiit. Post cujus discessum convenientes ejusdem civitatis clerus et populus, Artasiensem episcopum Bernardum nomine, natione Valentinum, qui in eadem expeditione dominum Podiensem episcopum secutus, fuerat capellanus ejus, sibi praefecerunt patriarcham. Urbis autem potestatem et dominium sicuti ab initio promiserant, omnes unanimiter domino Boamundo concesserunt, excepto comite Tolosano, qui portam ponti conterminam cum adjacentibus turribus, suis munitam satellitibus detinebat: quas postmodum post discessum comitis ex urbe, ejectis inde militibus, sicuti inferius dicetur, recepit. Quoniam autem apud suos nomine dignitatis princeps dictus fuerat, obtinuit consuetudo, ut de caetero Antiochiae dominus, princeps appelletur.
William of Tyre | Medieval Latin | The Latin Library | The Classics Page |