WILLIAM OF TYRE
HISTORIA RERUM IN PARTIBUS TRANSMARINIS GESTARUM
LIBER QUARTUS

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24

CAPUT PRIMUM. Balduinus ducis frater ad majorem reversus exercitum, instinctu Pancratii iterum assumpta militia, in partem septentrionalem descendit, et usque ad Euphratem universam occupat regionem.

Dum igitur Tancredus ita in Cilicia viriliter cuncta sibi subjiceret, et major exercitus apud Maresiam jam pervenisset, praedictus Balduinus viso fratre, cujus gratia ad exercitum redierat, ejusque cognita convalescentia, rursum aestuat; et Tancredi succensus stimulis et virtutis ejus quae publice praedicabatur aemulus, socios colligit; et rursum egredi et casus experiri recentes proponit. Audientes vero qui ab eo super hoc sollicitabantur, quanta adversus dominum Tancredum apud Tarsum Ciliciae, de majore confisus comitatu, intumuisset malitia, cum eo proficisci verebantur; abominabilis enim factus erat pene omnibus, illa ejus culpa id exigente. Et nisi domini ducis obstitisset reverentia, Boamundus et sui impunitam non reliquissent, quam Tancredo intulerat injuriam. Unde factum est, ut paucos inveniret illius viae consortes. Super quo a fratre, servo Dei, correptus graviter, reatum cum omni humilitate recognoscens, et condignam nobili viro pro commisso satisfactionem promittens; et quoniam praeter morem, et alterius magis suggestione, quam de proprio motu deliquerat, indulgentiam consecutus est, et omnium sibi reconciliavit gratiam. Erat enim vir alias per omnia commendabilis, nec auditus fuit amplius sermo hujusmodi de illo. Porro huic eidem familiaris erat quidam nobilis Armenius, Pancratius nomine, quem a carcere domini imperatoris elapsum, apud Niceam sibi fecerat familiarem, viaeque consortem semper habuerat; erat autem idem vir in armis strenuus, sed perversae fidei et subdolus nimis. Hic dominum Balduinum horis pene singulis sollicitabat instantius, ut assumpta militia, secum proficisceretur in regionem, quam cum paucis posset occupare facilius. Tandem vero associatis sibi ducentis equitibus et populo non modico, duce praedicto Pancratio, in partem septentrionalem proficiscens, ingressus est regionem opulentissimam. Erant autem praedictae regionis habitatores Christianae professionis, et veri Dei cultores, exceptis paucis, qui in praesidiis morabantur, fidelem populum, et quibus inhibitum erat militare, pro arbitrio tractantes. Ingressus igitur regionem, Christianis locorum cultoribus, infidelium abhorrentibus principatum, et eidem praesidia tradentibus, infra paucos dies usque ad Euphratem fluvium magnum, universam obtinuit regionem. Factumque est nomen ejus hostibus circumpositis ita formidabile, ut munita etiam sponte deserentes praesidia, fugam inirent nemine persequente. Fidelibus autem qui enim receperant, tanta de ejus praesentia accessit virtus, et ex virtute fiducia, ut, sicut legitur in propheta: Unus fugaret decem, et duo decem millia (Deut. XXXII, 30). Nec solum vulgus ita mente ei adhaerebat, sed qui in partibus illis erant Christiani principes, cum eodem foederati, ad propositum cooperantes, se communicatis viribus et impensis devote obsequiis exhibebant.

CAPUT II. Fama ejus longe lateque diffunditur; a civibus Edesanis vocatur. Transito Euphrate, illuc accelerat, insidias in itinere perpessus; occurrit ei populus Edessanus, et multa laetitia in urbem introducit.

Post haec, diebus aliquot evolutis, egrediens fama, magnifici viri nomen et opera longe lateque per adjacentes divulgabat provincias; strenuitatem, fidem et constantiam animi praedicans commendabilem. Exiit ergo sermo iste ad cives Edessanos, et universam eorum, rumore crebrescente, implevit urbem; quod talis tantusque princeps de exercitu Christianorum advenerat, qui jugum servitutis eorum penitus posset dissolvere, et eos restituere libertati. Unde tam qui civitati praeerant quam majores natu, penes quos universa civitatis illius residebat auctoritas, missa legatione, litteris et viva voce, eum ad se satagunt evocari. Est autem Edessa nobilis Mesopotamiae metropolis, quae alio nomine Rhages appellatur. Haec est civitas, ad quam Tobias senior, juniorem Tobiam filium suum misit, ut a Gabelo consanguineo suo decem talenta argenti reposceret, quae ei, dum adhuc esset infantulus, commodaverat. Hujus cives statim post Domini passionem per Thaddaeum apostolum, salutarem Christi susceperunt doctrinam: digni inventi per omnia, et tanti praedicatione apostoli, et epistola Salvatoris, quam ad Abgarum regem eorum rescribens misit, sicut in primo ecclesiasticae historiae, quam Eusebius Caesariensis scripsit, reperitur. In qua, sicut ab initio et a temporibus apostolorum susceperant, fidei sinceritate perseverantes, infidelium jugum eatenus patiebantur, quod eis tributa et vectigalia annuatim cogebantur exsolvere; vineas quoque et agros, et quaelibet praedia exterius posita, pene continuis exactionibus compellebantur redimere. Infra tamen urbem nemo nisi fidelis habitare praesumebat. Haec enim sola inter omnes illius regionis urbes, in sua manens ingenuitate illibata ab infidelibus, qui circumpositas jampridem occupaverant provincias, nec subjugata fuerat, nec alterius professionis quempiam pertulerat habitatorem; sed exterius in urbibus finitimis et praesidiis confinibus habitantes, tantas praedictis civibus inferebant molestias, ut egredi urbem non liceret, nec sua exterius procurare negotia. Huic autem urbi praeerat quidam natione Graecus, multo confectus senio, utriusque sexus liberis carens, qui ab eo tempore, quo universa provincia Constantinopolitano subjecta erat imperio, missus ad eamdem urbem, praeses fuerat; et Turcis supervenientibus antequam praesidatus sui tempus esset evolutum, de necessitate moram facere compulsus, jurisdictionem continuaverat suam; nec ipso ad propria redire valente, nec populo ab administratione eum cedere compellente. Erat tamen praelatus inutilis, a subditis non valens propulsare molestias, aut quietem aliquam procurare. Convenientes ergo cives ad invicem, cum ejus tamen conscientia et bona voluntate, legatos, ut praediximus, ut suis remedium aliquod adhiberet molestiis, ad dominum Balduinum dirigunt. Qui populi et majorum intellecta postulatione, habito cum suis consilio, acquievit; et ad iter se accingens, cum octoginta tantum equitibus Euphratem transiit, reliquos de comitatu suo per arces et municipia, quae sibi contulerat dominus, citra Euphratem ad custodiam derelinquens. Porro Turci qui trans Euphratem habitabant, praecognito ejus adventu, ei paraverant insidias; erat autem in itinere oppidum, cui praeerat quidam Armenius, in quod, ut praetentas sibi declinare posset insidias, se contulit, a domino loci benigne et hospitaliter susceptus. Cum autem ibi per duos quievisset dies, non ausus procedere, Turci qui per biduum illic latuerant in insidiis, moram fastidientes longiorem, ante praedictum oppidum erectis vexillis, cum turmis validioribus subito astiterunt, praedam quam in pascuis adjacentibus repererunt, violenter abducentes. Nostri autem quoniam impares et numero erant et viribus, ad eos egredi non praesumentes, infra oppidum se cohibebant. Tandem die tertia abeuntibus illis, et reversis ad propria, Balduinus inceptum iter peragens, Edessam pervenit, ubi a praedicto civitatis duce, occurrente ei universo clero et populo, cum tubis et tympanis, cum hymnis quoque et canticis spiritualibus, et multo praeventus honore, et omnium gratia susceptus est.

CAPUT III. Dux civitatis facti poenitens, ejus successibus invidet; pacta rescindere nititur, sed tandem victus a populo, eum fraudulenter adoptat in filium.

At vero dux qui eum citari fecerat, apud se tacitus considerans honorem et gratiam, quam advenienti populus exhibuerat, invidere coepit, et a pactorum tenore quae prius proposuerat, resilire. Cum enim ad hoc eum evocasset, ut universorum bonorum, vectigalium et tributorum, quae civitas habebat, eum in vita sua decrevisset ex aequo fore participem, et post ejus obitum cuncta ex integro possessurum, mutato proposito, coepit offerre: Quod si urbi et civibus suis vellet contra Turcorum importunitates ministrare subsidium, et arcere violentiam, ipse juxta boni viri arbitrium, honestam annuatim laboris recompensationem designaret. Quod dominus Balduinus omnino respuens, ut tanquam gregarius aliquis apud eum stipendia mereret, ad reditum se parabat; cum ecce cives, eo cognito, ad eumdem ducem properant, monentes et instantes attentius, quatenus tantum principem tamque eorum libertati necessarium, nullatenus abire patiatur; sed juxta priorem tenorem pactorum eum sibi obliget, ut de caetero tam ipse quam universa civitas optata quiete perfruatur. Videns autem dux unanimem plebis et majorum instantiam, et fervorem dilectionis quam erga eum conceperant, reniti, et eorum obviare postulationibus periculosum ducens, invitus licet, et suspectum ejus habens introitum, tamen assensum praestitit; et sub quodam colore, cumulatae recompensationis, eo in filium adoptato, praesentibus civibus, quandiu viveret, omnium bonorum ex aequo, solemniter contulit participium; et post ejus obitum, ex integro successionem. Gavisus est autem populus, libertatis suae omnimodam in eo spem habentes. Ab ea igitur die, de domini Balduini protectione praesumentes, injurias quas a duce perpessi fuerant, solito liberius revocantes, ad animum, propositum habebant ultum iri si quando locus daretur et tempus opportunum: quod postmodum rei subsequens exitus evidentissime declaravit.

CAPUT IV. Rogatu civium Samosatum obsidet. Cives adversus ducem suum, virum inutilem, conspirant, recolentes quantas eis intulerat injurias.

Erat autem juxta eos antiquissima civitas et munita supra modum, Samosatum nomine, cui praeerat vir infidelis, natione Turcus, Balduc nomine, in armis strenuus, sed subdolus et nequam. Hic praedictos cives multis afficiebat molestiis, tributa et agrorum vectigalia, et angarias multiplices eis ingeminans; et pro his omnibus eorum liberos habebat obsides, quibus nullam impendens humanitatem, in luto et latere sibi servire compellebat. Pro quibus molestiis cives universi ad domini Balduini provoluti genua, orant unanimiter, et cum lacrymis implorare satagunt quatenus ab illius vexatione eos protegere dignetur; et ita efficere, ut liberos suos, qui ab eo detinebantur inviti, possent recipere. Ille autem eorum hanc primam postulationem volens exaudire benignius, et per hoc sibi populi gratiam ampliorem promereri, convocato populo et armis communito, ad locum praedictum in manu robusta pervenit, ubi cum per dies aliquot frequentibus congressionibus et multa instantia urbem impugnasset, Turcis qui intus erant strenue resistentibus et de loci praesumentibus munitione, videns quod non proficeret, relictis militibus septuaginta, in loco vicino et munito aliquantulum, qui Samosatenis sine intermissione requiem negarent, et continuas molirentur insidias, ipse Edessam reversus est. Videntes autem cives quod esset dominus Balduinus vir strenuus et in cunctis prospere agens, et indignum reputantes quod qui dignus erat, tanquam liberator urbis et quietis fundator, universa possidere et pro arbitrio cuncta disponere, parem haberet in civitate virum inutilem: accito Constantino nobili et potente viro, qui in montibus vicinis munitissima habebat praesidia, de communi proponunt consilio, ut, duce eorum interempto, dominum Balduinum sibi ducem constituant et principem singularem. Cives enim, ejus meritis exigentibus, oderant illum; multis enim calumniis eos dicebatur affligere, aurum et argentum et quaelibet pretiosa ab eis violenter extorquens; cui si quis tentabat resistere, eidem statim, data pecunia, Turcorum suscitabat inimicitias et odium, ita ut non solum vinetis et hortis et satis succendendis, gregibus quoque et armentis abducendis timerent; verum et de vita periclitarentur saepius.

CAPUT V. Edessani ducem praedictum interficiunt; Balduinum sibi praeficiunt in dominum; ipse vero Samosatum praedictam a Balduc, qui ei praeerat, multo emit pretio.

Convenientes igitur ad invicem, horum malorum memores et videntes quod major ad diu desideratam libertatem obtinendam, per hospitem susceptum pateret via, ex condicto ad arma convolant; et turrim in qua domicilium habebat, multa impugnant instantia, proterva animositate diruere satagentes. Videns autem plebis fervorem, et pro meritis adversus se indignationem conceptam, accito domino Balduino, pro vita sollicitus, rogat, ut effusis thesauris, pro ejus salute ad populum intercedat. Ille autem, cum bona fide civium ab eo vellet propulsare injurias et ab illo proposito cohibere, videns quod non proficeret, sed magis et magis irritaretur populus, reversus ad ducem, monet et hortatur attentius, quatenus quocunque modo vitae consulat et saluti. Ille autem desperati more, quaerens remedium ubi non erat, per fenestram fune demisso, seipsum etiam deponebat, ubi antequam ad terram perveniret, mille sagittis confossus interiit. Quem defunctum et exanimem per plateam trahentes, amputato capite, vix adversus eum conceptam indignationem expleverunt. Die vero altera dominum Balduinum invitum et renitentem, sibi praefecerunt in dominum, exhibitis corporaliter de conservanda fidelitate juramentis; et introducentes eum solemniter, et cum omni gloria in praesidium civitatis, universos thesauros et infinitas, quas ille a multis retro temporibus congregaverat, ei tradunt divitias, universa in tranquillo constituta civitate. Balduc vero, quem Samosatenae praeesse civitati dixeramus, videns quod Balduinus de die in diem proficiens, universam sibi subjugabat regionem, praedictam civitatem sub pretio decem millium aureorum venalem obtulit. Dominus vero Balduinus post multam deliberationem, videns loci munimen et quod non facile viribus poterat superari, data infinita pecunia, urbem et civium obsides cum multa gloria suscepit. Hic primum tantam civium Edessanorum in se conciliavit gratiam, ut jam non solum dominum, sed et patrem eum haberent, parati pro ejus incolumitate et gloria usque ad mortem decertare.

CAPUT VI. Sororgiam civitatem obsidet. Obsessam violenter occupat, gratiam apud populum suum demerens infinitam.

Erat in eadem provincia civitas, Sororgia nomine, infidelibus eodem modo referta habitatoribus, Edessanis in vicino constituta, cui praeerat quidam Turcorum satrapa, Balac nomine. Hic etiam praedictis civibus, multas inferebat injurias et continuis vexabat molestiis: pro quo etiam domino Balduino supplicantes Edessani, facile obtinent, ut congregato exercitu, urbem praedictam obsideret. Unde factum est, ut statuta die illuc proficiscens, desiderium populi manciparet effectui, civitatem obsidens. Locatis autem in gyrum castris et machinis congrua provisione dispositis, urbem animosius coepit impugnare. Videntes autem cives viri constantiam, et de viribus diffidentes, nimia concussi formidine, missa ad eum legatione, pacem impetrant ea conditione, ut urbe resignata, vita eis et incolumitas conservetur. Suscepta autem civitate, et ejus praesidio relictis de suo comitatu ad ejus custodiam sufficientibus, praefectoque uno ex illis, qui ejus ibidem procuraret negotia, civibus quoque annuatim praestando imposito tributo, Edessam cum ingenti gloria reversus est. Factumque est, ut per hujus urbis impugnationem, liber ab Antiochia usque Edessam transire volentibus, pateret commeatus. In medio enim itinere, inter praedictam urbem et Euphratem constituta, transire volentibus, praestabat prius impedimentum. His ergo dictis de domino Balduino, ad ea quae restant de majore exercitu dicenda, redeamus.

CAPUT VII. Directi quidam a majore exercitu, urbem Artesiam violenter occupant. Quo rumore exciti Antiocheni, illuc cum multa properant militia; nostris insidias praestruunt; urbem impugnant; nihil proficientes redeunt, ponte tamen prius communito.

Interea dum circa partes Edessanas trans Euphratem dominus ita desudat Balduinus, major exercitus, ut praemissum est, per abrupta montium et vallium devexa, Maresiam usque pervenerat. Erat autem praedicta civitas Christianos habens habitatores, paucis exceptis qui in praesidio civitatis morabantur, caeteros pro libero detractantes arbitrio. Hi vero audito nostrorum adventu, perterriti, clam aufugerant, urbem solis fidelibus relinquentes; ad quam postquam Deo devotus pervenit exercitus, ante urbis moenia, in pascuis virentibus castrametati sunt, violentiam inferri civibus omnino prohibentes. Unde factum est ut rerum venalium illic, cum omni tranquillitate, ministrata sit abundantia. Compertum autem habentes, ex indigenarum relatione fideli, quod in proximo alia quaedam esset civitas, bonis redundans omnibus, et caeteris multo fertilior, quae a Turcis detinebatur, nomine Artasia; illuc cum omni celeritate de communi consilio comes Flandrensium Robertus, assumptis sibi quibusdam nobilibus, Roberto videlicet de Roseto et Goscelone filio Cononis, comitis de Monteacuto, cum mille loricatis proficiscitur; quo perveniens, protinus eam obsidione vallat. Turci autem de loci munimine praesumentes, urbe relicta, in praesidium se contulerunt. At vero Armeniis et alii fideles ejusdem urbis habitatores, comperientes quod hi qui in tanto armorum fulgere advenerant, de exercitu essent, quem diu, et cum multo exspectaverant desiderio, in spem libertatis erecti, arma corripiunt: et in Turcos, qui eos violenta dominatione per multa oppresserant tempora, gladios convertunt. Factumque est, ut subito perimentes universos, eorum capita exterius projicerent; et portis apertis fideles qui exterius erant, intra urbem devotissime invitarent ad hospitium; et plenis hospitalitatis legibus, eis et equis eorum necessaria ministrarent. Est autem haec civitas, quae alio nomine Calquis appellatur, quae sicut praedicta Maresia una de suffraganeis urbibus, quae ad thronum Antiochenum subjectionis habent respectum. Distat autem ab Antiochena milliaribus quindecim. Haec ergo fama longe lateque per regionem diffusa, cives Antiochenos excivit, ut arma corriperent; et in perniciem illorum qui ad Artasiam convenerant et ejus cives occidendo urbem occupaverant, accingerentur. Electi ergo de his qui apud Antiochiam ad tutelam ejusdem urbis convenerant, quasi ad decem millia, illuc sub omni festinatione contendunt. Ad quem cum approximarent locum, praemissis armaturae levis equitibus triginta, qui equos habebant velocissimos, reliqui in loco occulto ad insidias derelicti remanserunt. Hi ergo qui praemissi sunt, quasi excursores, ut nostros ad insectandum incautius invitarent, ante urbem Artasiam coeperunt libere nimis, quasi praedas abacturi, discurrere. Nostri autem qui in urbe erant, eorum ferre non valentes superbiam et liberos nimis excursus, certatim ad arma convolant; et eos insectantes incaute aliquantulum, super eas quas studiose locaverant insidias, descenderunt: qui de latebris egredientes, nostros ab urbe laborabant excludere, ne ad eam confugientes, contra irruentes majores copias possent invenire refugium. Nostri tamen, auctore Domino, eos a se viriliter repellentes, sani et incolumes, cum omni suo comitatu infra praedictam urbem se receperunt. Videntes autem quod non erat opus facile ut civitatem ita subito sibi vindicarent, apponunt eam obsidione vallare. Cumque per diem integrum urbem expugnassent, et illis qui intus erant resistentibus viriliter, non proficerent; audientes etiam quod major appropinquaret exercitus, cujus periculosum erat nimis adventum exspectare, saniore ducti consilio, Antiochiam reversi sunt; ponte tamen, qui medius erat, militibus communito. Comes igitur cum his qui secum erant, urbem quam ei contulerat Dominus, usque ad adventum majoris exercitus sollicitus conservabat. Sed interim egregiae indolis adolescens praeditus, Goscelo domini Cononis comitis de Monteacuto filius, valida correptus aegritudine, vita decessit: ibidem cum honestis exsequiis traditus sepulturae.

CAPUT VIII. Major exercitus Artesiam pervenit: inde, praemissis quibusdam, qui praetentarent vias, ad pontem accedunt, et invitis hostibus fluvium transeunt.

Vix circa auroram, Turci qui ab Antiochia venerant, discesserant ab Artasia, cum ecce nuntiatur, majorem exercitum ejusdem civitatis fines ingressum, non longe ab urbe castra locasse. Dumque pro fratribus qui apud Artasiam obsidionem pati dicebantur, debitam gerunt sollicitudinem, de communi consilio mille et quingentos in subsidium eorum loricatos dirigunt, praecipientes ut si ad urbem, obsidione soluta, liberum possent accessum habere, relictis custodibus, qui ad urbis defensionem sufficere possent, dominus comes Flandrensis et alii nobiles, qui cum eo ibidem erant, ad exercitum redeant. Redierat etiam dominus Tancredus, eamdem mandati formam suscipiens, a Cilicia, ubi regionem universam suae mancipaverat ditioni. Reversi erant et alii nihilominus, qui circumquaque dispersi, variis rapti fuerant studiis: excepto domino Balduino ducis fratre, qui circa partes Edessanas, de die in diem, praevia Domini misericordia, magis ac magis proficiebat. Sic igitur reintegrato exercitu, et partibus recollectis, quasi lege praecipiunt edictali, ut de caetero, nemo, nisi jussus, praesumat ab exercitu separari. Solutis igitur castris versus Antiochiam acies dirigunt, viarum compendia secuti. Et quia fluvius in via medius erat, et super fluvium pontem audierant esse munitissimum, timentes ne exercitus aliquod ibi sustineret impedimentum, dominum Robertum Normannorum ducem cum suo comitatu jusserunt praecedere et praetentare itinera, quatenus si quid difficultatis occurreret id subsequentibus legionibus faceret notum, et principes super eo redderet doctiores. Praecedebant autem ejus exercitum quasi legionum primicerii, vexilla bajulantes, viri nobiles et inclyti, et in usu armorum commendabiles, dominus Eurardus de Pusato, Rogerus de Barnavilla. Separatus igitur ab exercitu dominus comes cum suis cohortibus, et majores praecedens copias, ad praedictum pontem pervenit. Erat autem pons lapideus, in utraque fronte turres habeus munitissimas ex opere solido, sicut et totus pons erat compositus: in quibus centum viri fortes et in armis strenui, arcus usum habentes familiarem et sagittandi peritiam, ad earum custodiam erant deputati, et ut transire volentes a vadis et fluminis accessu violenter arcerent. Advenerant praeterea ab Antiochia equites septingenti, qui in ulteriore ejusdem fluminis ripa constituti, vada praeoccupaverant, transitum nostris omnino pro viribus inhibituri. Fluvius autem, qui pons superpositus est praedictus, Orontes appellatur, verbo vulgari Fer dictus, qui ab eo loco secus Antiochiam defluens, inde ad mare descendit. De hoc quidam somniare solent, quod sit Farfar Damasci fluvius; sed compertum habemus, quod errore trahuntur, qui hoc asserunt. Farfar enim et Albana a Libano trahentes originem, per agrum Damascenum secus ipsam urbem defluentes, in Orientem properant, ubi in arenosa solitudine deficere dicuntur; Orontes vero secus Heliopolim, quae alio nomine appellatur Malbec, primum habens exordium, per Caesaream et praedictam Antiochiam in mare descendit Mediterraneum. Perveniens igitur ad pontem Normannorum comes, cum suis expeditionibus transire prohibitus est, tum ab his qui in turribus erant super pontem, tum ab his etiam qui fluminis ulteriorem occupaverant ripam: factus est itaque ibidem conflictus asperrimus, dum et nostri violenter fluvium transire nituntur; et hostes transire volentibus omnino contradicere et a vadis arcere, sagittarum immissa grandine moliuntur. Dumque in hoc utrinque desudarent atrocius, ecce major adventabat exercitus. Cognitoque quod circa pontem comes et qui cum eo praecesserant, bello detinebantur occupati, iter accelerant, ut laborantibus sociis opem ferant, et exclusis hostibus transitum sibi praeparent expeditum. Postquam ergo universae advenerunt legiones, voce praeconia et lituis commoniti, arma corripiunt, et totis viribus insistentes, pontem, hostibus in fugam versis, violenter occupant. Alii vero qui secus pontem propter locorum angustiam pugnare non poterant, ut interim otiosi non torpescerent, vado reperto fluvium exsuperantes, ripam ulteriorem, exclusis hostibus, liberam possident. Translato igitur universo exercitu cum curribus et vehiculis et impedimentorum universo genere, citra fluvium, sex aut quinque ab urbe distantes milliaribus, in locis pascuis et late virentibus castrametati sunt. Die vero sequenti iterum procedentes, inter montes et fluvium, viam secuti regiam, ante urbem infra milliare unum castra locaverunt.

CAPUT IX. Descriptio urbis Antiochenae et ejus dignitatis.

Est autem Antiochia civitas gloriosa et nobilis, tertium, vel potius secundum (nam de hoc maxima quaestio est) post urbem Romam dignitatis gradum sortita: omnium provinciarum quas tractus continet Orientalis, princeps et moderatrix. Haec priscis temporibus dicta est Reblata, ad quam Sedechias rex Juda cum filiis ante Nabuchodonosor Babyloniorum regem deductus est, ubi in patris praesentia filios ejus occidi praecepit, et ipsum consequenter oculis privari. Hanc, post mortem Alexandri Macedonis, Antiochus, qui post eum regni ejus partem obtinuit, turribus et muro validissimo circumdatam, et in statum reparatam meliorem, de nomine suo vocari praecepit Antiochiam, regni sui caput constituens, et in ea sibi et successoribus ejus, in perpetuum, domicilium ordinans familiare. In hac apostolorum princeps, cathedram obtinuit sacerdotalem, et pontificali primus functus est dignitate; viro venerabili Theophilo, qui erat in cadem civitate potentissimus, in proprio domate basilicam dedicante. Cui Lucas, ex eadem urbe trahens originem, tam Evangelium suum, quam Actus scribit apostolorum; qui etiam beato Petro septimus in ordine pontificum, in eadem Ecclesia successit. In hac etiam primus fidelium habitus est conventus, in quo et Christianorum nomen dedicatum est. Prius enim, qui Christi sequebantur doctrinam, Nazaraeni dicebantur; postmodum vero a Christo deducto nomine, auctoritate illius synodi, Christiani dicti sunt fideles universi. Unde et, quia gratis et sine difficultate praedicantem suscepit Apostolum, ad Christi fidem unanimiter conversa; et nomen, quod sicut unguentum effusum, longe lateque redolet; prima invenit et docuit, nomen ei designatum est novum, et Theopolis est appellata; ut quae prius hominis nequam et impii nomen pertulerat, ejus qui eam ad fidem vocaverat, domicilium et civitas deinceps appellaretur, super hoc condignam recipiens a Domino retributionem, ut quae prioris erroris magistra, multis sub se positis regionibus imperaverat, postmodum in via Domini, et honesta morum disciplina, easdem haberet nihilominus suffraganeas. Viginti enim provincias in sua jurisdictione ejusdem, Deo amabilis, civitatis dicitur habere patriarcha, quarum quatuordecim, singulos habent metropolitas, cum suis suffraganeis; sex vero reliquae, sub duobus primatibus, qui vulgari appellatione dicuntur Catholici; quorum alter est Aniensis, alter vero Hirinopolitanus, qui est Baldacensis; cum eorum suffraganeis disponuntur. Quae omnes uno nomine, Oriens videlicet, nuncupantur, sicut ex synodo Constantinopolitana colligitur, quae sic habet: Orientis autem episcopi, solius Orientis curam gerant, servato honore primatus Ecclesiae Antiochenae, qui in regulis Nicenae synodi continetur.

CAPUT X. In qua provincia sita est; descriptio quoque situs ejus.

Sita est autem in provincia, cui nomen Syriaceles, quae Majoris Syriae pars esse dignoscitur, commodissimam et amoenam habens positionem. Protenditur vallibus, agrum habens optimum et glebam uberem, rivis et Tontibus tota pene irrigua, amoenitate singularis, inter medium montium ab oriente in partes declivis occiduas; longitudinem habens quasi ad milliaria quadraginta; latitudinem vero, pro diversitate locorum, sex vel quatuor. In superiore sui parte lacum ex adjacentibus collectum fontibus habens, piscosum maxime, a fluvio qui vallem percurrit ad mare secus urbem defluens, spatio unius distans milliarii, unde rivus egreditur, qui postmodum in eumdem fluvium inferius circa urbem derivatur. Montes vero, qui eam ex latere vallant utroque, etsi sublimes sint valde, tamen dulces et perspicuas emanant aquas; et usque ad suprema culmina, in clivis et lateribus suis, agriculturae praebent habilitatem praecipuam. Quorum qui ab austro est, sicut et fluvius, qui eamdem urbem praeterlabitur, Orontes dicitur, teste Hieronymo, qui Antiochiam inter Orontem fluvium et Orontem promontorium dicit consistere; cujus pars inferius secus mare in immensam se porrigens altitudinem, nomen sibi vindicat speciale, et vulgari appellatione dicitur mons Parlier; hunc quidam Parnassum reputant, Baccho dedicatum et Apollini; quorum opinioni suffragari videtur fons Daphnidis, quem quidam Castalium reputant, juxta veterum tenorem fabularum, Musis sacrum et gymnasiis celebrem philosophorum; qui ad radices ejusdem montis, in eo loco qui dicitur Scala Boamundi, juxta urbem praedictam habere dicitur exordium. Sed a vero secus est haec opinio. Nam Aoniae regionis, quae pars est Thessaliae, Parnassum constat esse promontorium; secundum quod Naso in primo Metamorph. describit ita:

Separat Aonios Actaeis Phocis ab arvis
Terra ferax, dum terra fuit; sed tempore in illo
Pars maris, et latus subitarum campus aquarum.
Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus,
Nomine Parnassus, superatque cacumine nubes.

Hic autem juxta Solinum, Cassius appellatur, de quo in Polyhistoris sui capitulo quadragesimo primo, sic ait: Juxta Seleuciam Cassius mons est, Antiochiae proximus; cujus e vertice vigilia noctis adhuc quarta, globus solis conspicitur, et brevi corporis circumactu, radiis caliginem dissipantibus, illinc nox, illinc dies cernitur. Sed ne te Seleuciae nomen decipiat aequivocum, noveris duas esse urbes, quarum utraque dicitur Seleucia. Prima, quae Isauriae metropolis est, quae ab Antiochia plus quam dierum quinque distat itinere; et altera quae Antiochiae proxima; vix ab ea milliaribus distat decem, juxta fauces Orontis fluminis; qui locus hodie Portus Sancti Simeonis dicitur. Fons autem supradictus, Daphnis dicitur, et Castalius, ubi fanum fuisse dicitur Apollini dedicatum, quod gentilis superstitio frequentare consueverat, ut inde reportaret oracula et super ambiguis quaestionibus responsa. Quem locum Julianus Apostata, postquam a Christo et a pietatis doctrina descrivit, dum in partibus Antiochenis moram faceret, ad Persas iturus, ut Apollinem super eo facto consuleret, adibat frequens, secundum quod Theodoritus in tricesimo primo capitulo Tripartitae historiae asserit ita: Cum igitur Julianus apud Pythonem Daphneum responsa peteret, de Parthici belli victoria; et ille de vicinitate corporis Babylae martyris eum accusaret, jussit ejus corpus auferri. Id ipsum etiam evidentius aliquantulum in decimo ecclesiasticae Historiae dicitur, hoc modo: Dedit et aliud Julianus vecordiae suae ac levitatis indicium; nam cum Daphnis, in suburbano Antiochiae juxta fontem Castalium litaret Apollini, et nulla quae quaerebat responsa reciperet; causasque silentii percunctaretur a sacerdotibus daemonis; aiunt Babylae martyris sepulcrum prope assistere, et ideo responsa non reddi. Quia licet fons praedictus dicatur Castalius, non tamen intelligendus est esse ille Castalius, qui alio nomine Pegasaeus, Caballinus et Aganippe dicitur; ille enim in praedicta esse legitur Aonia, juxta verbum Solini, quod sic se habet: Thebis Helicon locus est, Cytheron saltus, amnis Ismenus, fontes Arethusa et Hypodia, Salmace, Dirce; sed ante alios Aganippe et Hippocrene. Quos quoniam litterarum primus repertor, equestri ordinatione deprehendit, dum rimatur quaenam insideret loca, incensa est licentia poetarum, ut utrumque pariter disseminaret, et quod aperta foret alitis equi ungula; et quod potus, inspiratione faceret litteraturam. Qui vero a septentrione, verbo vulgari et consueto Montana nigra dicitur, mons videtur pinguis et uber fontibus et rivis irriguus, in silvis et pascuis multas suis habitatoribus praebens commoditates, ubi et priscis temporibus multa traduntur fuisse virorum religiosorum monasteria; et usque in praesens, Deum timentium loca plura fovet et nutrit venerabilia. Per medium autem hujus vallis, fluvius, de quo supra fecimus mentionem, fluenta deducit usque ad mare. In eum tamen montem qui ab austro est magis vicinus et proclivior, inter montem et fluvium civitas constituta est, ita ut a sublimioribus montis partibus muri sumentes initium, per devexum montis usque ad flumen deducti, maximum infra se spatium, tam de montis declivo latere quam de plano, quod a radice montis usque ad fluvium protenditur, ambientes. Clauduntur autem infra muri ambitum, mirae celsitudinis montes duo; in quorum alterius vertice, qui videtur eminentior, situm est praesidium munitissimum et insuperabile; qui duo ab invicem profundissima, sed angusta separantur valle, per quam torrens demissus a montibus, ingreditur, et urbem per mediam defluens, multas civibus praestat commoditates. Sunt praeterea in eadem civitate fontes nonnulli, inter quos praecipuus est, qui in porta Orientali est, quae dicitur Sancti Pauli; sed et fons Daphnidis, ab urbe tribus aut quatuor distans milliaribus, formulis et aquaeductu artificialiter immissus, in locis pluribus multo argumento aquas ministrat horis constitutis. Sunt autem tam qui in montibus, quam qui in devexo, quam qui in planicie ex opere solidissimo muri, densi plurimum et proportionabilem habentes altitudinem: turribus frequentibus et ad defensionem aptissimis, aequis spatiis circumsepti. In parte autem occidentali inferius, circa partes civitatis novissimas, ita moenibus et monti fit vicinus fluvius, ut pons quo transitur, portae civitatis et muro continuetur. Longitudinem autem civitatis quidam ad duo, quidam vero ad tria reputant milliaria. Distat autem a mari milliaribus decem aut duodecim.

CAPUT XI. Quis erat dominus in ea, et quomodo audito nostrorum adventu, urbem prius communierant, ex vicinis urbibus; copiis in ea collectis.

Hujus autem tam egregiae civitatis dominus erat quidam Acxiamus nomine, natione Turcus, qui de familia fuerat magni et potentissimi principis soldani Persarum, de quo superius fecimus mentionem, Belfetoh videlicet, qui universas illas provincias suo violenter subjugaverat imperio; tandem vero subactis populis et nationibus, volens ad propria redire, nepotibus suis ac vernaculis, universas quas sibi vindicaverat, distribuit provincias, ut tantorum beneficiorum memores, perpetuo sibi fidelitatis nexu tenerentur obligati. In qua distributione, Solimanno ejus nepoti, ut praediximus, Nicea cum adjacentibus provinciis collocata est. Cuidam vero alteri ejus nepoti, Ducac nomine, urbem contulit Damascenam cum urbibus suffraganeis et adjacentibus regionibus, quorum utrique Soldanatus et nomen contulit et dignitatem; Solimanno, quia cum Graecis limitans, imperii Constantinopolitani, perpetua, et sine intermissione patiebatur certamina; Ducac vero, cum Aegyptiis, quorum praedicto Soldano suspectum erat incrementum et vires formidabiles, jugem et pene continuum habebat conflictum et guerram pertinacem. Cuidam vero servo ejus, Assungur nomine, qui fuit Sanguini pater et avus Noradini, famosissimam contulit civitatem Alapiam. Huic quoque, de quo sermo, est in praesenti, Acxiano, urbem eadem liberalitate concessit Antiochenam, cum finibus modicis. Nam usque Laodiciam Syriae, calipha Aegyptius universas possidebat regiones. Hic ergo, audiens quod tantus fidelium principum adveniret exercitus, missis frequentibus nuntiis, et viva voce et epistolarum officio, omnes principes universi sollicitabat Orientis; maxime autem et calipham Baldacensem, et eximium et caeteris omnibus potentiorem soldanum Persarum. Eratque ei satis facile et in expedito persuadere quod postulabat; nam de nostrorum adventu erant multo ante praemoniti, de quorum numerositate et virtute insuperabili Solimannus, qui ipso rerum experimento et fide oculta conspexerat, eos reddiderat fida relatione doctiores. Instat ergo uterque multa precum instantia, et profusis opem postulant lacrymis; hic, ut illatam ulcisci possit injuriam; ille vero, ut patriam ab eorum possit impugnatione tutam reddere, et eorum a se propulsare violentiam. Promittunt igitur illi manus et subsidium pollicentur imploratum: quod postmodum, sicut res ipsa docuit, fideli interpretatione impleverunt. Acxianus tamen interea de nostrorum adventu sollicitus, quanta potest diligentia, ex adjacentibus provinciis et finitimis urbibus vires corrogat et inducit; et obsidionem de die in diem praestolans, victus et alimentorum colligit copias, arma congregat: materiam ad contexendas varii generis machinas, ferrum, chalybem et caetera quae in hujus modi solent usum praestare necessarium, ardentibus studiis cives hortatur inducere; qui certatim pro statu publico et urbis tutela solliciti, quanta possunt, insistunt diligentia, ut nulla eis desit rerum, quae civibus obsessis solent ministrare solatium. Circumcuntes itaque regionem, suburbana spoliant; frumentum, vinum, oleum, et caetera vitae necessaria, greges quoque et armenta inde secum trahentes, urbem necessariis cumulant, contra advenientium importunitatem hostium, multa providentia et labore non parvo, se communientes. Convenerant autem de universis regionibus, quos idem exercitus pertransierat, multi nobiles et magni viri, ante faciem nostrorum fugientes, qui ob loci munimen et robur, quod videbatur insuperabile sine alicujus vocatione, sola spe obtinendae salutis in eamdem urbem contulerant. Unde ampliato numero, dicebantur in civitate esse tam ex civibus quam ex congregatis auxiliis, equitum sex vel septem millia; peditum autem ad pugnam expeditorum copiae, quindecim aut viginti millium summam dicebantur excedere.

CAPUT XII. Deliberatio nostrorum principum, et accessus expeditionum ad urbem.

Videntes ergo nostri civitatem in vicino constitutam, antequam ad civitatem accederent, convenerunt ad invicem, super instanti facto deliberationem habituri. Erant enim de principibus nonnulli qui, propter instantem hiemem, urbis differre obsidionem usque ad veris initium persuadere conabantur, allegantes quod exercitus per urbes et castella divisus erat, qui non facile ante veris initium posset revocari. Dicebatur praeterea, quod imperator Constantinopolitanus eis infinitas mitteret copias in subsidium; et quod etiam de partibus transalpinis recens iterum adveniret exercitus: quorum utrumque oportere exspectare, ut multiplicatis viribus, facilius possent obtinere propositum. Interim vero per partes divisum, per loca opulentiora hiemandi gratia dirigendum exercitum, ut vere redeunte, et reparatis viribus, et equis pabulo refocillatis, fortiores iterum ad debita possent opera consurgere. Aliis vero longe videbatur expedientius, ut statim et subito urbs obsidione vallaretur, ne datis induciis eam cives communire possent diligentius; et vocati ad eorum subsidium, colligendi majores copias, ferias haberent ampliores. In hac igitur tanta deliberatione ea pars obtinuit, quae operi protinus insistendum, moram esse periculosam, et expeditionis vires non esse ab invicem separandas allegabant. Placuit igitur de communi consilio, ut ad urbem unanimiter accederent et eam vallarent obsidione: unde factum est ut, solutis castris, urbi appropinquantes, mense Octobri, octava decima die mensis, ante urbem consisterent, castrametati. Et licet nostrorum qui gladium poterant educere, ad trecenta millia diceretur numerus, exceptis mulieribus et parvulis, tamen civitatem non potuerunt undique castris circumpositis vallare; nam exceptis montibus, qui, ut praediximus, moenibus eorum claudebantur, circa quos nec attentatum fuit castra locare, civitatis partem, quae a montis radice usque ad fluvium loco protenditur planiore, non potuit obsidio continuata universam cohibere. In hoc igitur nostrorum adventu et castrorum positione, licet cum multo strepitu et cornicinum stridore, equorumque hinnitu, et armorum fragore, et confusa vociferatione, quae usque ad sidera tolli videretur, noster accederet exercitus; tamen tota illa die, et per subsequentes aliquot, tanto silentio conquievit civitas, ut neque ex ea sonus aut strepitus audiretur; et ut merito crederetur defensoribus vacua, quae tamen multis tam alimentorum, quam optime armatorum copiis militum redundabat.

CAPUT XIII. Disponuntur principes circa urbem stationibus congruis, et urbem vallant obsidione; cives timore consternantur.

Erant itaque in ea civitatis parte, quae in plano sita est, portarum aditus quinque. In plaga enim superiore, quae ad orientem respicit, erat porta una, quae hodie dicitur Sancti Pauli; eo quod monasterio ejusdem apostoli, in clivo montis posito; sit subjecta. Secunda vero eidem e regione opposita, tantum ab ea distans, quantum in longum civitas porrigitur universa, porta est occidentalis, quae hodie S. Georgii dicitur; eo quod ejusdem martyris basilicae sit vicina. In latere autem septentrionali, tres erant portae, quae ad flumen habebant exitum: quarum superior porta Canis dicitur, pontem habens ante se, per quem palus, muris contermina transitur; secunda vero, hodie porta Ducis appellatur, quarum utraque, quasi spatio unius milliarii distat fluvius. Tertia vero porta, Pontis dicitur, eo quod ibi pons est, quo fluvius transitur; nam inter praedictam Ducis portam, quae media est, usque ad hanc, quae est in eo latere novissima, ita muris applicatur fluvius, ut de caetero muris continuus, a civitate non recedat. Hanc igitur, et eam quae dicitur S. Georgii, quoniam ad utramque illarum, non nisi flumine transmisso, pervenire poterat exercitus, inobsessas dimiserunt, reliquis tribus superioribus obsidione vallatis. Superiorem igitur dominus Boamundus obsedit, cum his qui ab initio ejus castra secuti fuerant: circa eum, a parte inferiore, Robertus comes Normannorum, Flandrensium comes Robertus, Stephanus quoque Blesensium comes, dominus Hugo magnus; hi a castris domini Boamundi, usque ad portam Canis, castra cum suis Normannis, Francis et Britannis continuaverant sua. Circa portam vero eamdem dominus Raimundus comes Tolosanus et episcopus Podiensis, cum aliis nobilibus, qui eorum castra secuti fuerant, cumque omni Guasconum, Provincialium et Burgundionum infinita multitudine, castra locaverant, usque ad sequentem portam omne spatium occupantes. Circa vero eamdem portam, dux Godefridus cum fratre suo Eustachio et Balduino Hemacorum, Rainardo Tullensium, Conone de Monteacuto, comitibus praeclaris et illustribus viris, et aliis nobilibus qui ab initio ejus castra secuti fuerant, Lotharingis, Frisonibus, Suevis, Saxonibus, Franconibus et Bavaris, castra locavit sua, reliquas partes, pene usque ad portam pontis occupans: inter civitatem, et ei jam cohaerentem fluvium, et reliquorum castra principum, quasi in triangulo constitutus. Erant autem in praedicta regione pomeria, quae nostri succidentes universa, claustra sibi, et equis eorum inde contexebant repagula. Admirabantur itaque qui de turribus et muris per cancellos castra contemplabantur cives, armorum fulgorem, operum diligentem instantiam, hospitandi modum, castrorum positionem et suspectam tam viribus quam numero multitudinem; dumque praesentia cum praeteritis comparant tempora, praesentem molestiam cum tranquillo qui praecesserat rerum statu conferentes, uxoribus et liberis, paternis quoque laribus, et quod praecipuum est mortalibus, libertati timentes, felices eos reputant, quos tantis mors amica subtraxerat periculis; quibusque dederat obitus, ne tot involverentur calamitatibus. Suspensi igitur de die in diem suorum cladem et urbis exspectabant impugnationem; quasi certum habentes, quod absque ruina civitatis et libertatis ejus naufragio, tanta obsidio solvi non posset, quae ad id totis viribus anhelabat.

CAPUT XIV. Nostri super flumen pontem erigunt ligneum, ut liberius pabulatum exeant. In castra comitis Tolosani a civibus fiunt eruptiones repentinae.

Igitur qui in castris erant, ut equis pabulum, sibique necessariam procurarent alimoniam, trans fluvium de necessitate egredi consueverant, et procedere longius aliquantulum. Cumque saepe ac saepius illuc properantes cum omni incolumitate reverterentur indemnes; civibus adhuc infra urbem se cohibentibus, nec praesumentibus adhuc exterius evagari; pro consuetudine sibi fecerant, fluvium saepius in die transire: idque cum multa fiebat difficultate; nam invadabilis erat fluvius, et natando transire oportebat. Quod compertum habentes qui in civitate erant, plerumque palam, sed clam frequentius, per pontem flumine transmisso, nostris incaute discurrentibus, et gratia quaerendi necessaria, dispersis ab invicem, caedem inferebant et vulnera: ea maxime freti fiducia, quod non poterant facilem habere ad castra reditum, fluvio impedimentum ministrante. Eodemque pacto et qui in castris erant, quamvis suos coram se male tractari cernerent, non facile poterant optatum suis praebere subsidium: unde visum est principibus omnino esse expediens, ut pontem ibi ex quacunque erigerent materia, per quem facilius hostium insidiis possent occurrere; et suos recipere compendiosius, ad castra redire cupientes; utque non deesset etiam peditibus eorum, ad suas necessitates evocatis, maximeque usque ad mare volentibus descendere, via compendiosior, et sine difficultate. Inventis igitur aliquot navibus, tam in flumine quam in lacu superiori, eisque ad invicem competenti nexu colligatis; superpositis etiam trabibus, et lignea ad id conveniente materia, vimineis desuper contexuerunt cratibus, ita ut pluribus una fronte transire volentibus, solidam in se praeberet habilitatem. Unde ex eo facto majorem populus consecutus est commoditatem. Distabat autem pons iste ligneus, a ponte lapideo qui urbi erat contiguus quasi unius spatium milliarii; eratque positus juxta domini ducis castra, e regione contra portam quae eidem duci erat ad custodiam deputata; quae etiam usque hodie ab eo cui commissa fuerat, porta Ducis appellatur, ita ut ejus castra intra praedictam portam et pontem de novo constitutum, essent sine intervallo media. Nec solum per pontem superius dictum et portam ei cohaerentem nostris procurabant pericula; verum et per superiorem, quae ab illa erat tertia, quae porta Canis etiam hodie dicitur, multa nostris occurrebant discrimina. Erat enim, ut praediximus, pons ibi lapideus super paludem quamdam urbi conterminam, quae tum ex ejus fontis, qui est in orientali porta Sancti Pauli; tum ex aliorum derivatione jugi et rivulorum continuo processu conficitur. Per hunc igitur pontem in castra domini comitis Tolosani, cui ad custodiam porta illa casu contigerat, nocturnae fiebant eruptiones; et per diem etiam, repentini nonnunquam assultus. Aperta enim porta, subita sagittarum immittebant grandinem; et pluribus ex ejus comitatu sauciis vel interemptis, in eo spem habentes, quod nonnisi per pontem eos insectari poterant, facto impetu et caede perpetrata, illico per pontem ad portam redeuntes, infra urbem se recipiebant indemnes, unde fiebat ut praedictus comes et episcopus Podiensis, et alii nobiles, qui in parte illa castra locaverant, majorem equorum jacturam, et plura multo amplius in equis et mulis paterentur dispendia, quam aliorum principum legiones.

CAPUT XV. Comes contra eos varia percurrit argumenta; tandem porta, objectis molibus, obturatur.

Comes igitur et reverendus episcopus, tanta suorum non ferentes aequanimiter dispendia, convocantes suos, praecipiunt ut, malleis et instrumentis repertis ferreis, omnes unanimiter ad praedicti pontis dissolutionem se praepararent: factumque est ita ut, die quadam, loricati, cassidibus tecti et clypeis, ad pontem convenientes, praedictum cum multa instantia pontem dissolvere conarentur; sed, resistente plurimum operis soliditate omni ferro duriore, et civibus sagittarum immissione et contorsione lapidum, eorum laborem impedientibus, videntes quod non proficerent, ab incepto destiterunt. Mutato igitur consilio, machinam decernunt e regione contra pontem erigendam, de qua per introductorum sollicitudinem et instantiam armatorum, civium irruptiones cohiberentur. Comportata igitur competente et pro votis materia, et artificibus convocatis, subito et infra paucos dies suis absoluta partibus et diligentius completa, cum multo labore et eam trahentium periculo, ante pontem in modum excelsae turris erecta est, et domino comiti ad custodiam deputata. Cives autem videntes machinam muro proximam, illuc sub omni celeritate contendunt; et directis ad machinam jaculatoriis iterum tormentis, crebra molarium contorsione eam debilitare festinant. Ipsi quoque in turribus et muro constituti, sagittis et omni jaculorum genere his qui in machina erant et circa eam instantes animosius, eos a ponte arcere satagebant. Dumque qui supra murum erant, ex omni latere instarent et jacularentur frequentius, ita ut prae sagittarum immissione et jaculorum frequentia nostros a se aliquantulum propulissent, alii, aperta porta, cum multo exeuntes impetu, pontem violenter occupant; et rem gladiis cominus peragentes, ad machinam accedunt, et exclusis inde qui ad ejus erant deputati custodiam, machinam succendunt, et subito redigunt in favillam. Videntes autem nostri principes quod neque sic contra eas, quae per eam portam inferebantur, molestias plene proficerent, sequenti die tres jaculatorias erigunt machinas, ut saltem eorum jactu continuo et saxorum contorsione muros et portam debilitare, et civibus per eam exitum possent impedire. Fiebat itaque ut quandiu se in jaculando continuarent machinae, nemo per eam portam auderet egredi; remittentibus vero illis operam, iterum cives ad solitas recurrebant irruptiones, castri vicinis multas inferentes molestias. Videntes igitur nostri quod neque sic proficerent, de quorumdam consilio, rupes ingentis magnitudinis, quae vix centum devolvi possent manibus, et robora praegrandia, in virtute loricatorum mille, protegente eos universo exercitu, ultra pontem deferentes, portae objiciunt, tantam ex eis praestruentes congeriem, ut porta de caetero civibus inutiliter aperiretur, molarium aggere conatus eorum praepediente. Sicque factum est ut tali argumento per eamdem portam civium frangeretur impetus, et eruptiones quiescerent repentinae.

CAPUT XVI. Nostris pabulatum egressis, hostes occurrerunt; fit conflictus acerrimus: multi ex utroque exercitu cadunt, tum confossi armis, tum submersi flumine.

Factum est autem die quadam quod de nostro exercitu viri, tam ex equitibus quam ex peditibus, numero trecenti, nostrum pontem pabulandi gratia transeuntes, coeperunt per regionem, more suo, ut sibi quaererent necessaria, dispergi. Morem autem fecerat, et pro consuetudine induxerat, tum necessitas importuna, tum id etiam quod frequentius ab illis partibus, licet secum plura comportarent necessaria, redierant indemnes: unde sibi quamdam incautam nimis pollicebantur securitatem, abitrantes quod se perpetuo in hujusmodi continuarent successus, nec se, sicut in bellicis solet fieri negotiis, casus sinister interponeret. Quos ex urbe contuentes, egressi in majore multitudine cives, per pontem transeuntes lapideum, ad eos quos incautius deambulantes viderant, sub omni celeritate contendunt: in quos irruentes subito, pluribus ex eis interfectis, reliquos in fugam vertunt. Qui, dum ad pontem navium tanquam in castra se collaturi properarent, primis pontem occupantibus, plures ex eis vado transire cupientes, mortem invenerunt in undis, in quibus arbitrabantur reperire salutem. Alii quoque nihilominus de ponte, licet inviti, turbis comprimentibus ferebantur in alveum praecipites; quos ex parte plurima aquarum opprimebat violentia, et involutos pariter trahebat in profundum, absorbens avide, quod postmodum reddere denegabat. Quod postquam nostris innotuit, concurrentes ad arma loricatorum aliquot millia, flumine transmisso, hostes a nostrorum redeuntes caede, et de spoliis exsultantes habent obviam: quos usque ad pontem civitatis, gravissimam in eis stragem operantes, multa prosecuti sunt instantia. At vero cives videntes suorum stragem et vulnera, et deficientibus compatientes, reserata porta in gravi multitudine et audacia solito ampliore, pontem transeunt lapideum; et, ut suis necessarium procurarent auxilium, in nostros irruentes animosius, primum valide resistentes, demum vi oppressos multitudinis, in fugam vertunt, et usque ad pontem contextum navibus persequi non desistunt: in quo facto plurimi, ex nostris peditibus gladio ceciderunt, pluribus etiam submersis in flumine. De equitibus vero, dum super pontem arctius se comprimunt, hostes fugiendo insectantes, de ponte in fluvium dati praecipites, cum equis, loricis, galeis et clypeis postmodum comparere desierunt, fluentorum voragine praefocati. Sic ergo noster exercitus non leviorem quam qui in urbe erant, patiebatur obsidionem: nam cohibentibus eos tam civibus, quos latere non poterat nostrorum exitus, quam hostibus exteris, qui in silvis et montibus delitescebant, nostris insidias praetendentes, et de nostris triumphantes saepius, non erant ausi extra castra procedere, aut victus quaeritandi gratia longius evagari; nec in ipsis etiam castris tuta satis erat mora, timentibus universis, ne hostium ingens, quae ex locis plurimis congregari dicebatur, super eos repente irrueret multitudo; ita ut prudenti viro merito posset venire in ambiguum, utris magis timendum esset, quorumve melior esset conditio, an obsidentium, an eorum qui obsidionem pati videbantur.

CAPUT XVII. Consumptis necessariis, coepit fames invalescere, populus inopia laborare, pluviarum intemperie putrefieri tentoria, exercitus deperire.

Referre casus singulos, qui in tanta obsidione et tanto continuo tempore per loca varia diebus pene singulis accidebant, longum esset enumerare, et historiae compendio, quod studiose quaerimus, valde contrarium: unde, omissis specialibus, generalia prosequamur. Inter hos igitur assidui Martis eventus varios, cum jam quasi in mensem tertium protracta esset obsidio, coepit in castris victus deficere, et prae alimentorum inopia exercitus laborare. Cum enim ab initio maximam rerum necessariarum habuissent opulentiam, et equis eorum non deessent pabula, more imprudentium arbitrati sunt, quod se in eodem statu deberent continuare tempora, nihil sibi facientes reliquum; sed concessa abutentes ubertate, infra paucos dies quae ad multos sufficere poterant, si congruo dispensarentur moderamine, profligabant victualia. Non erat in castris modus, nec prudentibus amica parcimonia; sed ubique luxus, ubique superfluitas: nec solum in his quae ad hominum pertinebant alimoniam, verum et in cibis jumentorum, et in equorum pabulis, omnis omnino modus defecerat: unde factum est ut exercitus ad tantam redigeretur inopiam quod, fame invalescente, pene populus deperiret universus. Colligebantur ergo ad invicem, praebitis inter se juramentis quod aequis portionibus et bona fide, cuncta quae lucro cederent, dividerentur: trecentorum aut quadringentorum simul egrediebantur agmina, universam perlustrantia regionem, ut sibi victum quacunque ratione procurarent. Hi tale propositum habentes, in principio, antequam cives ad eos egredi et insidias moliri consuevissent, dumque suburbana longe lateque gregibus et armentis, frumento, vino, et aliis redundarent alimentis, cum multa praeda, et uberibus spoliis, et victu plurimo revertebantur unde praedicta in castris fuerat opulentia. At nunc exhaustis locis conterminis, et Turcis, qui prius timore contabuerant, resumptis viribus, et animositate recepta, sua loca defendentibus, aut vacui penitus revertebantur; aut, quod saepius contingebat, interemptis omnibus, non supererat, qui vel de eorum interitu castra certificaret. Invalescebat igitur per singulos dies fames et inedia; ita ut vix pro duobus solidis, qui uni personae semel in die sumpto cibo, sufficeret, panis inveniretur. Bos vel juvenca, quae ab initio quinque dabatur solidis, duabus marcis vendebatur; agnus vel haedulus, qui pro tribus aut quatuor denariis dari consueverat, quinque aut sex solidis vix repertus vendebatur. Equo autem pro cibo necessario per noctem octo vix poterant solidi sufficere: unde factum erat ut qui advenientes equorum secum deduxerant plus quam septuaginta millia, vix in castris haberent duo millia, caeteris fame et algore consumptis: quique superesse videbantur, inedia tabescentes quotidie, et frigoris attenuati violentia, paulatim deficiebant. Computruerant praeterea castrorum papiliones et tentoria, ita ut multi quibus adhuc victus supererat, consumpti frigoris inclementia, vitam exspirare cogerentur. Tanta enim erat aquarum inundantia, et pluviarum intemperies, ut et victus et vestes computrescerent, et non esset locus ubi aut capita, aut necessariam possent in sicco locare supellectilem. Tanta igitur lues legiones in castris oppresserat, ut jam locus deesset sepulturae, jam funeribus exsequiarum negarentur officia. Si qui autem adhuc vigoris aliquid in se videbantur habere, ne ipsi quoque pari consumerentur periculo, aut in fines Edessanos ad dominum Balduinum, aut in Ciliciam ad eos qui urbibus ibi praeerant, aut ad alia loca quaelibet, quae in nostrorum jam devenerant potestatem, occulte se conferebant. Sic ergo his abeuntibus, aliis vero languore et fame consumptis, aliis etiam peremptis gladio, adeo comminutus erat exercitus, ut vix ejus dimidium videretur superesse.

CAPUT XVIII. Boamundus et Flandrensis; cum ingenti militia pabulatum exeunt. Cives interim in castra clam irruunt, nostris damnum et injuriam irrogantes.

Videntes igitur Deo devoti principes afflictionem populi et molestias quibus incessanter premebantur, compassione liquefientes et pereuntis exercitus dolore tabidi, convenerunt ad invicem, sicut et frequenter facere consueverant, deliberationem habituri, quomodo et quale tantis malis possent adhibere remedium. Tandemque post multas diversi generis opiniones, visum est expedientius, ut quidam de magnatibus, assumpta secum exercitus parte, hostium terras ingrederentur, ut inde sibi praedam et victui deferrent necessaria; alii vero medio tempore in castris residentes, cum omni sollicitudine exercitum tuerentur. Factumque est ita ut domino Boamundo, et comiti Flandrensi id muneris injungeretur, domino comite Tolosano et episcopo Podiense ad custodiam castrorum derelictis. Comes enim Normannorum aberat, et dux Lotharingiae dominus Godefridus lecto decubans, gravi molestabatur aegritudine. Assumptis ergo tum ex equitibus, tum de numero peditum convenientibus copiis, et quales fatigatus exercitus poterat ministrare, in terras hostium profectus est. Audientes ergo cives quod Boamundus et Flandrensis comes abierant, comes Normannorum aberat, dux vero infirmabatur, occasionem sumentes ex tempore et ex utroque solito majorem audaciam, proponunt de communi consilio in nostrorum castra irruere, et oportunitatem non negligere quam principum absentia videbatur ministrare. Convocata igitur ex universa civitate omnimoda multitudine, ad portam Pontis conveniunt; et reserato aditu, quidam per pontem, quidam per vadum quod erat inferius, certatim transeuntes in castra moliebantur irruere. Comes autem cum quadam equitatus manu illis occurrens, duobus ex eis interemptis, reliquos infra urbem se recipere compulit. Acciderat autem in eo conflictu quod nostri equites equum quemdam vacuum, cujus dominum ad terram dejecerant, persequerentur ut eum caperent. Quod videns populus infelix et indiscretus, arbitrati quod nostri equites timoris causa fugerent, in fugam quoque se dederunt, et prae timore se coangustantes ad invicem, ipsi sibi mortis causam ministrabant. Videntes igitur cives quod nostri fugerent, nemine persequente, rursus per pontem egressi, fugientibus instant quominus, a ponte lapideo usque ad navalem pontem nostros insectantes, caedem in eis plurimam operati sunt: nostris enim se ad invicem comprimentibus, et praepedientibus iter, partim gladio, partim flumine de equitibus quindecim, de numero peditum viginti consumpti sunt. Quo successu hostes plurimum erecti, in urbem cum gloria se receperunt.

CAPUT XIX. Qui pabulatum exierant, inventis hostibus et devictis, cum praeda redeunt et spoliis uberibus.

At vero praedicti principes, dominus Boamundus et Flandrensium comes, qui de communi consilio pabulatum exierant, ut castrorum, victu lato, relevarent inopiam, cum suis cohortibus hostium regionem ingressi, hunc nostrorum casum quocunque modo, factis felicioribus recompensaverunt: nam, expugnata hostium villa quadam bonis omnibus referta, Boamundus ad partes varias exploratores direxerat, ut de statu regionis eum redeuntes instruerent, et praedam, si possent, congregarent ampliorem. Factum est autem ut quidam ex eis revertentes, Turcorum multitudinem in proximo constitutam renuntiarent, contra quam dominum Flandrensem cum honesto dirigens comitatu, ipse cum majoribus copiis subsequebatur, quasi opem, si deficeret, collaturus. Ille vero, sicut vir strenuus erat et magnificus, in hostes animosius irruens, non prius ad Boamundum rediit quam caeteris in fugam versis, centum ex eis gladio peremit. Dumque victor ad majores reverteretur copias, ecce exploratores alii, multo fortiores ex alio latere nuntiant acies advenire: contra quas multiplicatis viribus, et adaucto comitatu, eumdem Flandrensem dirigit; ipse vero cum reliqua parte copiarum pone subsequebatur in subsidium cum opus foret, descensurus. Factum est itaque praevia Domini misericordia, ut hostibus in locis quibusdam angustioribus deprebensis, cum videret quod neque sagittis, neque arcu, sed gladiis quominus res cum eis ageretur, pugnae hujusmodi usum non habentes familiarem, in fugam versi sunt: quos quasi per duo milliaria insectantes, stragem plurimam in eis exercuerunt. Unde cum tropaeo redeuntes, cum equis et mulis et uberibus spoliis, et praeda multimoda, quam de universa contraxerant regione, in castra sani et incolumes se contulerunt. Laetatus est exercitus de fratrum successu, et coepit a laboribus suis aliquantulum respirare; quoniam tamen praeda pauca fuerat, et quae tantae multitudini vix ad paucos dies poterat sufficere, non multum relevata est exercitus inopia.

CAPUT XX. Suenno Danorum regis filius exercitum subsequens, cum suis copiis juxta urbem Finiminis a Turcis interficitur.

Interea de partibus Romaniae rumor quidam moerore plenus et anxietate, universorum corda perculerat, et praesentibus miseriis adjecerat cumulum tristiorem. Dicebatur enim, et vere sic erat, quod quidam homo nobilis et potens, Danorum regis filius, Sueno nomine, vir genere, moribus et forma conspicuus et illustris, ejusdem peregrinationis accensus desiderio, mille quingentos optime armatos ejusdem nationis juvenes secum trahens, in subsidium nostris, et ad praesentem properabat obsidionem. Hic de regno patris tardior egressus, plurimum acceleraverat, ut se praecedentibus cum omni suo comitatu adjungeret legionibus; sed causis praepeditus familiaribus, non potuit assequi quod optaverat. Seorsum igitur trahens agmina, solus absque alicujus aliorum consortio principum, iter arripuerat, et viam aliorum secutus, pervenerat Constantinopolim, ubi ab imperatore satis honeste tractatus fuerat; et cum incolumitate Nicaeam perveniens, in partes Romaniae ad exercitum properans, cum omni suo comitatu descenderat. Dumque inter urbes Finiminis et Termam castrametatus esset, et minus provide se haberet aliquantulum, irruentibus super eum clam et de nocte Turcorum ingentibus copiis, in ipsis castris gladio perempti sunt; tamen advenientium strepitu praecognito, sed nimis e vicino ad arma convolant; ubi antequam plenius instructi hostes possent excipere, ab improvisa oppressi multitudine, pene omnes ceciderunt; sed tamen diu et viriliter resistentes, ne gratis animas viderentur impendisse, cruentam post se hostibus reliquerunt victoriam.

CAPUT XXI. Tatinus vir subdolus, tanquam vitualium commercia missurus, et imperatorem rogaturus ut subveniat, ab exercitu discedit non rediturus.

Tatinus etiam, de quo et supra fecimus mentionem, imperatoris apocrisiarius, qui quasi pro duce itineris ab eodem imperatore nostrorum exercitui fuerat adjunctus, et usque in praesentem diem nostras secutus fuerat legiones, videns molestias quibus premebatur exercitus, timensque, sicuti et timidus erat, ne principes possent in proposito perseverare, et populus una die sub hostium gladiis contereretur universus, ad conventum accedens principum, persuadere coepit cum multa instantia, ut soluta obsidione ad urbes et finitima praesidia, universus se transferret exercitus, ubi et vitae necessaria possent abundantius reperire, et Antiochenis frequentes inferre molestias, quousque domini imperatoris exercitus, quem ex diversis nationibus, ad infinita contraxerat millia, ut eis subsidium ministraret, circa veris adveniret initium. Adjiciebat etiam quod, quia laboribus eorum ab initio communicare decreverat, et tam prosperitatis quam adversorum se optabat habere consortium, majorem se ob communem gratiam et publicam utilitatem velle laborem assumere; videlicet ut ad imperatorem directo festinet itinere, exercitum maturare compellat, et de universis citra urbem finibus, victui necessaria faciat comportari. Cujus mentem, licet nostri principes extunc et ab initio subdolam cognovissent et fallacem, tamen illius verbo, nemo se obvium dedit, nec fuit quisquam qui ejus se moliminibus opponeret. Tunc, ut quocunque colore fraudem suam palliaret et commentum, tentoria reliquit, et ex plurima parte familiam; aut eorum negligens salutem, aut in occulto significans, ut ad locum destinatum die stastatuta eum sequerentur. Abiit ergo, quasi in proximo rediturus: qui postea non comparuit vir infidelis et nequam, morti perpetuae tradendus. Reliquit ergo post se perniciosum exemplum: nam ab ea die, quicunque a castris clam se potuerunt subducere, fugam occultam inierunt, juramentorum immemores, et publicae professionis, quam ab initio votis conceperant ardentibus. Fames tamen interim invalescebat, nec poterant principes huic tanto malo praesens aliquod remedium adhibere. Nam licet bini et bini de electis principibus, cum ingentibus alternatim copiis, hostium regiones saepe ingrederentur, et saepius victoresque redirent ad propria; tamen nec praedas, nec victui secum deferebant necessaria. Hostes nimirum comperta exercitus eorum qui depraedandi gratia exire consueverant fama, greges et armenta, et si qua alia in peculiis habebant animalia, ad montes impervios et loca transferebant penitiora, ubi nec nostris pateret accessus, et pervenientibus etiam non esset facile praedas abducere.

CAPUT XXII. Fame invalescente, et lue pestifera populum occupante, triduanum ab episcopis indicitur jejunium. Dux Godefridus plenam recipit sanitatem, et exercitus de ejus salute consolationem.

Per idem tempus, cum circa exercitum de die in diem fames, et ex fame lues, et alia increbrescerent pericula, videntes seniores populi, et qui sensus habebant magis exercitatos, peccata hominum id exigere, et Dominum ad iracundiam provocatum, merito haec flagella populo durae cervicis infligere; convenientes ad invicem, et Domini timorem habentes prae oculis, anxie deliberare coeperunt quomodo commissa celeri poenitudine diluentes, et pro culpis praeteritis condigne satisfacientes, et similia inpostorum praecaventes, indignationem Domini sibi possent reddere placabilem. Factum est igitur de mandato et auctoritate domini Podiensis episcopi, qui legatione sedis apostolicae fungebatur, et aliorum Deo amabilium pontificum, consentientibus et idipsum fieri summopere postulantibus principibus laicis et universo exercitu: indictum est triduanum jejunium, ut afflictis corporibus, animae ad orationem possent consurgere fortiores. Quo cum omni devotione expleto, decernunt pariter, fatuas ac leves mulierculas ab exercitu sequestrare, adulteria et omne fornicationis genus sub poena mortis inhibentes, comessationes et ebrietates, et periculosum alearum ludum, incauta juramenta, in pondere et mensura fraudem, et omnem circumventionem, furtum et rapinam interdicentes. Quibus decretis, et universorum corroboratis conniventia, judices etiam super horum omnium cognitione certos constituunt, quibus, et cognoscendi et animadversionis plenam conferunt auctoritatem. Inventi sunt tamen postea quidam harum sanctionum violatores, quibus per praedictos judices, accusatis et convictis solemniter, juxta legum severitatem poena pro modo culpae inflicta, alios a similibus deterrueruut commissis. Factumque est per Domini superabundantem gratiam, ut, populo ad frugem melioris vitae revocato, ex parte quiesceret ira Domini saevior. Statim enim dominus Godefridus, qui totius exercitus quasi singularis erat columna, de valida aegritudine, qua diu molestatus fuerat, occasione vulneris quod ei apud Antiochiam Pisidiae ursus intulerat, plene coepit convalescere: unde totus exercitus plurimam suae afflictionis recepit consolationem.

CAPUT XXIII. Exploratorum qui missi erant ab hostibus importunitas, per quoddam domini Boamundi factum memoriale compescitur.

Rumor interea, et fama celebris jam universum repleverat Orientem, sed nec etiam austri regna et exteras nationes intactas reliquerat, tantas Christianorum advenisse copias, et urbem in manu valida obsedisse Antiochenam. Unde regum quisque pro suo statu sollicitus, exploratores ad nostrum dirigebant exercitum, ut per eos de moribus et virtute et proposito tantae multitudinis redderentur prudentiores: eratque tanta in castris eorum copia, ut pene singulis diebus, aliis abeuntibus, his qui eos miserant, statum exercitus nuntiaturi, recentes eisdem conditionibus advenirent. Nec erat difficile hujusmodi hominibus inter nostros latere, cum linguarum habentes commercium, alii Graecos, alii Surianos, alii Armenios se esse confingerent, et verborum idiomate, et moribus, et habitu talium personas exprimerent. Super eo quoque, ut reipublicae consuleretur, convenientes ad invicem, deliberare coeperunt principes quid fieri oporteret. Videntesque quod hujusmodi exploratores non facile erat a castris expellere, quoniam a praedictis nationibus, lingua, moribus et habitu penitus erant indifferentes. Interim donec plenius deliberetur, quid contra illos statuendum sit, optimum judicant consilia sua communicare paucioribus, ne per plures diffusa usque etiam ad illos pervenirent, qui in laesionem Christianae plebis, ea essent hostibus propalaturi. Cumque nihil aliud contra talium improbitatem excogitare possent amplius, dominus Boamundus, sicuti perspicacis erat ingenii, et mentis acumine pollebat, fertur dixisse principibus: Fratres et domini, omnem istam sollicitudinem projicite super nos. Nam nos, auctore Domino, conveniens huic morbo inveniemus remedium. Sic itaque soluto principum consistorio, quisque ad castra sua reversus est. Boamundus vero promissi memor, circa primum noctis crepusculum, cum alii per castra pro coenae apparatu more solito essent solliciti, educi praecipit Turcos aliquot, quos habebat in vinculis, et tradens eos carnificibus, jugulari mandat; et igne copioso supposito, quasi ad opus coenae, diligenter assari praecipit, et studiosius praeparari, praecipiens suis, quod si ab aliquibus interrogati essent, quidnam sibi talis coena vellet? responderent: Quod inter principes convenerat, ut quotquot deinceps de hostibus, aut eorum exploratoribus caperentur, omnes prandiis et principum et populi ex seipsis escas, via simili cogerentur persolvere. Audientes igitur, qui in expeditione erant, quod talia in castris domini Boamundi tractarentur, facti admirantes novitatem illuc concurrunt universi. Quo facto, qui in exercitu erant exploratores deterriti, totum esse serium et sine simulatione, quod decretum dicebatur, arbitrantes, ex eo quod acciderat evidens trahebant argumentum: timentesque ne simile quid eis contingeret, a castris egressi, redibant ad propria, his qui eos miserant dicentes: Quoniam populus hic, quarumlibet nationum, sed et ferarum exsuperat saevitiam: cui non sufficiat urbes, castella, et omnimodam hostium diripere substantiam; et eos vinculis mancipare, aut more hostium torquere inclementius, aut saltem occidere, nisi etiam et de carnibus eorum ventrem suum impleant, et adipe saginentur inimicorum. Exiit ergo sermo iste ad partes Orientis remotissimas; et non solum finitimas, verum longe positas exterruit nationes. Civitas quoque tota contremuit, verbi novitate et acerbitate facti conterrita. Sicque factum est per studium et operam domini Boamundi, ut haec exploratorum pestis ex parte quiesceret, minusque nostra hostibus divulgarentur consilia.

CAPUT XXIV. Aegyptius calipha nuntios dirigit ad principes, foedus postulans, et eorum gratiam sibi conciliare quaerens.

Porro Aegyptius calypha, inter caeteros infidelium principes, divitiis et militia potentissimus, nuntios suos ad nostros direxerat principes, cujus legationis causa haec erat. A multis retro temporibus vetus odium et graves inimicitiae inter Orientales et Aegyptios ex dissimilitudine superstitionis eorum, et contrariis dogmatibus ortae fuerant, et usque in praesens, tractu continuo, inexorabiliter deductae ita ut praedicta regna mutuis congressionibus plerumque collisa, fines suos contra se porrigere, et terminos alternatim protelare certatim contenderent, sicut in primo hujus operis libro dictum est diligentius. Factis vero nunc his, nunc illis, pro temporum differentia et sucessuum varietate superioribus, regna quoque suscipiebant incrementa, ita ut quidquid uni accideret, toti alterum decessisse videretur. Possidebat autem per idem tempus princeps Aegyptius, a finibus Aegypti usque Laodiciam Syriae universas itinere dierum triginta regiones. Persarum vero soldanus, Antiochiam, regni Aegyptiorum finibus conterminam, modico ante nostrorum adventum sibi vindicaverat tempore; et universas usque ad Hellespontum, ut praediximus, occupaverat regiones. Suspectum igitur habens Aegyptius Persarum vel Turcorum incrementum, super eo plurimum congratulabatur, quod amissa Nicaea, Solimannus cum suis male tractatus diceretur, et quod circa Antiochiam nostri locassent obsidionem; Turcorum damnum sibi pro lucro reputans; et eorum molestias, pro summa sibi et suis tranquillitate. Timens ergo ne nostri ab incepto deficerent et laboris superati diuturnitate fatigarentur, nuntios dirigit familiares, assumptos ex domesticis, qui nostros principes ad continuandam obsidionem sollicitent; et ejus opem et auxilium promittentes, principum sibi corda concilient et gratiam, foederent cum eis pacta et amicitiam. Qui mandatum domini fideliter exsequentes, navigio vecti, in nostrorum castra pervenerunt, pro his omnibus quae injuncta fuerant, valde solliciti. Hi, licet a nostris principibus satis hospitaliter et honeste suscepti fuissent et ad eorum colloquium, ut injuncta nuntiarent, frequenter admissi; nostrorum tamen tolerantiam, vires et armorum genus admirantes, et laboris patientiam, suspectas habebant tantae multitudinis copias, quod futurum erat, animo praesagientes; nam quod ille fraudulenter in aliorum supplantationem tractabat, id in se postmodum coactus est experiri. Nam Antiochena urbe devicta et Christianae restituta fidei et pristinae libertati, quidquid ab eadem civitate, usque ad rivum Aegypti, qui Gazae conterminus est, itinere dierum quindecim, fidelis hodie detinet populus, totum ab ejus violenta dominatione per omnipotentis Dei gratiam, ab eo sibi potenter vindicavit.

William of Tyre Medieval Latin The Latin Library The Classics Page