WILLIAM OF TYRE
HISTORIA RERUM IN PARTIBUS TRANSMARINIS GESTARUM
LIBER NONUS DECIMUS

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

CAPUT PRIMUM. Domino Balduino fratri Amalricus succedit in regno.

Domino igitur Balduino tertio, Latinorum Hierosolymis rege quarto, absque liberis, ut dictum est, defuncto, successit ei in eadem civitate sancta, Latinorum rex quintus, dominus Amalricus, frater ejus unicus, comes Joppensis et Ascalonitanus, anno ab Incarnatione Domini 1162; a liberatione vero ejusdem Deo amabilis civitatis, sexagesimo secundo; praesidente sanctae Romanae Ecclesiae domino Alexandro, pontificatus ejus anno tertio; sanctae vero Resurrectionis Ecclesiae, domino Amalrico, Latinorum patriarcha nono, pontificatus ejus anno quarto; sanctae autem Antiochenae Ecclesiae, domino Aimerico, Latinorum in eadem civitate patriarch tertio, anno pontificatus ejus vicesimo; sanctae vero Tyrensi Ecclesiae, domino Petro, Latinorum in eadem civitate post urbem captam, archiepiscopo tertio, pontificatus ejus anno tertio decimo. Post fratris tamen obitum dissonantibus inter se regni principibus, et de regis substitutione aliter et aliter affectis, paulo minus se interposuit ingens, cum periculo ex schismate ortum scandalum. Sed optato adfuit divina clementia, quae rebus periclitantibus competentia novit aptare remedia; subito enim, favente sibi potissimum clero et populo, paucisque de magnatibus, evacuatis aliter affectorum moliminibus, in ecclesia Dominici Sepulcri, a supradicto domino Amalrico patriarcha, praesentibus et cooperantibus archiepiscopis, episcopis et universis ecclesiarum praelatis, regiae unctionis gratiam, et diadematis insigne adeptus, et in regni solium haereditario sibi jure debitum, XII Kal. Martii sublimatus est, die octava post fratris obitum. Hic statim, ex quo miles factus, arma coepit gestare militaria, factus est comes Joppensis, cui postea frater ejus inclytae recordationis dominus Balduinus, eximiam Philistinorum metropolim Ascalonam, diebus suis expugnatam, et Christiano post longa tempora nomini restitutam, regia liberalitate concessit; sicut superius, dum de regno ejusdem domini Balduini dissereremus, diligentius comprehensum est. Viginti septem annorum erat dominus Amalricus, cum regnare coepisset. Regnavit autem annis undecim, mensibus quinque.

CAPUT II. Describitur qualis moribus fuerit; et de vita et conversatione ejus.

Fuit igitur vir experientia praeditus saeculari, prudens admodum, et in agendis circumspectus: linguae aliquantulum impeditioris, non adeo tamen, ut ei multum pro vitio posset imputari; sed ita, ut illam sponte fluentis eloquii non haberet elegantiam. Consiliis longe melior, quam verborum affluentia, vel ornatu. In jure consuetudinario, quo regebatur regnum, subtilis plurimum, et nulli secundus; imo qui regni principes et mentis acumine et discretionis praeiret sinceritate universos. In periculis et summis necessitatibus, quas frequenter incurrit, dum pro regno ampliando viriliter et sine intermissione decertat, fortis et providus; et animum regia quadam constantia conservans imperterritum. Modice litteratus erat, et fratre multo minus; sed ingenii vivacitate, et tenacis memoriae beneficio, interrogatione frequenti, legendi studio, cum aliquid otii regni occupationes indulgebant, juxta id quod regibus solet contingere, satis commode erat instructus; in quaestionibus argutior, in earum solutionibus plurimum recreabatur. Historiarum, prae caeteris lectionibus, erat avidus auditor, memor perpetuo, promptus et fidelissimus recitator. Totus erat in seriis; in mimicis vel alea nunquam. Accipitrum et herodiorum volatu et praeda, libentius delectabatur. Patiens erat laboris; sicut erat corpulentior et pinguis nimium, algoris calorisque inclementia non multum angebatur. Decimas, in ea parte vir evangelicus, cum omni integritate, et sine molestia Ecclesiae dari praecipiebat. Missam omni die (nisi aegritudo aut ingruens praepediret necessitas) audiebat devotus. Maledictorum conviciorumque quae in eum et publice saepius, et clam ferebantur, etiam a vilibus et contemptibilibus personis, patientissimus exceptor et dissimulator erat egregius, ut nec quae audierat, ea audisse videretur. In cibo potuque sobrius, in utroque ebrietatem abominabatur. Procuratoribus etiam suis tantam dicebatur habere fidem, ut ex quo eos negotiis praefecerat suis, nec rationem ab eis exigeret, nec de eorum infidelitate suggerentibus aurem praeberet; quod tamen quidam ducebant pro vitio; quidam virtuti ascribentes, argumentum sincerae fidei asserebant esse. His animi dotibus et bonis potioribus, detrahebant quaedam in eo notabilia, quae prius dictis nubem quamdam inducere videbantur. Taciturnus enim erat ultra decens, et eximiae urbanitatis expers. Affabilitatis gratiam, quae maxime principibus subjectorum corda conciliat, penitus non habebat. Raro unquam quempiam alloquebatur, nisi compulsus necessitate, aut sermone prius lacessitus; tantoque in eo notabilior occurrebat iste defectus, quanto in fratre fuerat sermonis jucundi et amplectendae affabilitatis gratia cumulatior. Lubrico etiam carnis, ut dicitur, impatienter laborans (quod ei clementer indulgeat Dominus) aliena attentare matrimonia dicebatur. Libertatis quoque Ecclesiarum vehemens impugnator, earum patrimonia crebris et indebitis exactionibus, diebus suis, usque ad supremam exinanitionem attrivit, ita quod aere alieno gravari compelleret loca venerabilia, supra suarum obventionum vires. Pecuniae cupidus supra quam regiam deceret honestatem. Interventu munerum auferebat saepe, differerebat saepius, aliter quam censurae rigor, et juris modestia pateretur. Avaritiae tamen suae excusationem praetendens, mihi etiam familiarius colloquenti, causas nitebatur assignare, dicens: Principem quemlibet, et maxime regem, semper hanc debere penes se providentiam habere, ne egeat, propter duo; tum quia tuta est opulentia subjectorum, ubi non eget imperator; tum quidem ut prae manibus habeat, unde necessitatibus regni sui, si forte inopinatae occurrant, consulat; et in eo casu, regem providum, oportere esse abunde munificum, et sumptibus omnino non parcere, ut non sibi, sed regni usibus, quidquid id est, videatur possidere. Horum alterum in eo fuisse, nec invidi ejus possunt negare. Nam in regni necessitatibus nec expensis parcebat, nec proprii corporis fatigatione revocabatur. Sed non erat tuta omnino subjectorum opulentia; ad quorum exhaurienda patrimonia, sumpta qualibet levi occasione, frequentius recurrebat.

CAPUT III. De corporis habitudine; et de quadam quaestione, quam cuidam suo familiari solvendam obtulit.

Corporis autem quadam favorabili statura quasi proportionaliter erat modificatus, ut mediocribus major, et longissimis minor esset. Facie venusta, et quae ignotis etiam reverendi principis merito praetenderet dignitatem. Oculis fulgentibus, mediae quantitatis; naso instar fratris aquilo decenter; capillo flavo, refugoque pusillum. Barba, genas mentumque grata quadam plenitudine vestitus. Risum tamen habebat incompositum, et quo totus in ridendo concutiebatur. Prudentibus et discretis viris, et remotorum locorum peritiam habentibus, et externarum consuetudinum tenentibus experientiam, libentissime confabulabatur. Memini me semel, ab eo familiariter evocatum, dum in castello Tyrensi, febricula lenta, non multum periculose laboraret, horis quietis et lucido intervallo, sicut in interpolatis febribus solet contingere, secretius cum eo multa contulisse; et ad quasdam ejus quaestiones, quantum pro tempore occurrebat, adhibuisse solutiones; multum enim nostra collatione recreabatur. Inter quas unam nobis obtulit quaestionem, unde me multum movit interius: tum quia inusitatum erat illud quaeri, quia nec quaestione dignum videbatur, quod fides universalis edocebat, et firmissime tradiderat credendum; tum quia animo graviter vulnus imprimebat, si princeps orthodoxus et orthodoxorum filius, in re tam certa pateretur scrupulum, et in conscientia dubitaret. Quaesivit sane: Si praeter doctrinam Salvatoris et sanctorum qui Christum secuti sunt, de qua non dubitabat, posset ratio inveniri, qua posset probari argumentis evidentibus et necessariis, resurrectionem futuram? Ad quod novitate permotus verbi, respondi: Sufficere Domini ac Redemptoris nostri doctrinam, qua manifestissime multis locis in Evangelio, carnis resurrectionem futuram edocet; venturum se judicem, judicare vivos et mortuos et saeculum per ignem promittit; daturum se electis regnum, praeparatum a constitutione mundi; impiis autem ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus, pollicetur. Sanctorum quoque apostolorum, et Patrum etiam Veteris Testamenti sufficere piam assertionem. Ad quod ille: Haec omnia firmissime teneo; sed rationem quaero, qua alicui haec neganti, et doctrinam Christi non recipienti, futuram resurrectionem et aliam vitam post istam mortem, probari possit. Cui ego: Assumite ergo vobis hujus hominis sic affecti personam, et tentemus aliquid circa hoc invenire. Placet, inquit, Tum ego: Deum justum confiteris esse? Tum ille: Nihil verius, confiteor. Tum ego: Justi autem est, pro bonis bona, pro malis mala retribuere? Tum ille: Verum est. Ego: In praesenti vita autem non fit istud. Nam et boni quidam, in praesenti saeculo, nonnisi molestias patiuntur, et adversa; mali vero quidam felicitate gaudent continua, sicut rerum quotidianarum exempla nos edocent. Tum ille: Certum est. Ego vero processi: Ergo in alia vita fiet; quia non potest Deus non esse justus retributor; ergo alia vita erit et hujus carnis resurrectio; in qua meruit quis bonum vel malum, in ea debet recipere praemium et remunerari. Tum ille: Placet supra modum; et omnem detersisti de corde meo dubitationem. His et similibus plurimum recreabatur collationibus. Sed ad propositum redeamus. Pinguis erat supra modum, ita ut more femineo mamillas haberet, cingulo tenus prominentes: caeteras autem corporis partes, manu traxerat natura laetior benigniore, ut non solum mediam praetenderent venustatem, verum quadam gauderent formae praerogativa. In sumenda quoque corporis refectione sobrium, vinique abstinentissimum, nec inimici negare possunt.

CAPUT IV. Quod antequam coronaretur, coactus est ab uxore sua, quam contra sacros duxerat canones, discedere.

Denique dum adhuc frater ejus in rebus ageret humanis, et regnum feliciter administraret, uxorem duxit Agnetem, Joscelini junioris comitis Edessani filiam, ex qua vivente fratre, prolem suscepit geminam, filium videlicet Balduinum, quem patruus de sacro fonte suscepit, et filiam natu priorem, nomine Sybillam, comitissae Flandrensis, sororis utriusque, aequivocam. Hanc tamen uxorem, defuncto jam fratre, dum regnum ad se jure haereditario devolutum vindicaret, coactus est abjurare. Nam et in initio dum eam duxisset, invito domino patriarcha Fulchero bonae memoriae, et contradicente, sibi eam matrimonio copulavit; eo quod quarto consanguinitatis gradu se dicebantur contingere, sicut postea in facie Ecclesiae per communes consanguineos solemniter est probatum. Praesentibus enim domino Amalrico, bonae memoriae patriarcha, domino quoque Joanne, sanctorum Joannis et Pauli presbytero cardinale, et apostolicae sedis legato, juxta juris ecclesiastici solemnitatem, consanguineis utriusque corporaliter juramenta praestantibus et asseverantibus sic esse, ut dicebatur, interveniente divortio, solutum est matrimonium. Hoc addito tamen, ut qui ex ambobus nati erant, legitimi haberentur et in bona paterna successionis plenum jus obtinerent. Quaesivimus sane nos postea diligenter, tanquam circa talia curiosi, quoto consanguinitatis gradu se contingerent; quia nondum de scholis redieramus, sed trans mare adhuc, circa liberalium artium detinebamur studia, quando Hierosolymis haec facta sunt. Et tandem invenimus per dominam Stephaniam, abbatissam ecclesiae Mariae majoris quae Hierosolymis ante Sepulcrum Domini sita est, quae domini Joscelini senioris, comitis Edessani filia fuit, ex sorore domini Rogerii, filii Richardi Antiocheni principis, religiosam et nobilem carne et moribus feminam, jam natu grandaevam, sed memoriter haec tenentem, quod eorum generatio sic erat. Dominus Balduinus de Burgo, secundus Hierosolymorum rex, vir per omnia magnificus (de cujus vita et moribus, et tam dextris quam sinistris eventibus, latius disseruimus, dum de regno ejus tractaremus) et dominus Joscelinus senior, duarum sororum filii fuerant. De domino Balduino nata fuit Milisendis regina: ex Milisende vero nati sunt dominus Balduinus tertius, et dominus Amalricus reges. Item ex domino Joscelino seniore Joscelinus junior, ex quo praedicta Agnes comitissa, domini Amalrici de facto, non de jure, uxor; et tertius Joscelinus, nunc regius senescalcus, et domini regis Balduini, qui hodie regnat, avunculus, nati sunt. Porro, domino Amalrico rege absque conjugio adhuc perseverante, illa statim nobili et magnifico viro domino Hugoni de Ibelim, senioris Baliani filio, Balduini Ramatensis (qui nunc praedictam urbem, post fratrem sine liberis defunctum, possidet) et Baliani junioris, qui viduam domini Amalrici regis hodie habet uxorem, fratri, copula conjuncta est maritali. Eoque defuncto, domino Amalrico adhuc superstite, apud dominum Rainaldum Sidoniensem, domini Gerardi filium, eadem affectione se contulit; cum quo minus licitum, quam cum domino Amalrico prius, dicitur habere contubernium. Nam praedictus pater ejus dominus Gerardus, tanquam utriusque consanguineus (sicut et pro certo erat) consanguinitatem inter praedictas personas esse, sicut a majoribus suis audierat, proprio jure jurando firmavit: unde et secutum fuit divortium, ut praelibatum est.

CAPUT V. Rex in Aegyptum descendit; cum Dargan soldano pugna committitur. Savar Syraconum introducit in Aegyptum; Dargan ad regem, pacem postulans, legatos dirigit.

Confirmato igitur domino Amalrico in regni solio, primo ejus regni anno, negantibus Aegyptiis annuam tributi pensionem persolvere, quam cum fratre suo pepigerant; congregatis militaribus copiis, et exercitu copioso, Kal. Septembris manu forti descendit in Aegyptum; ubi cum innumera multitudine occurrens ei regni illius procurator, qui lingua eorum soldanus dicitur, Dargan nomine, circa Aegyptum in solitudine cum eo congredi non est veritus; verumtamen nostrorum impetus non valens sustinere, plurimis suorum interfectis, captis nonnullis, in fugam compulsus, in urbem proximam, quae lingua eorum Belbeis dicitur, cum residuo coactus est se recipere. Timentes autem Aegyptii, ne dominus rex eo confecto, ad ulteriora regni cum exercitu suo vellet contendere, nullum aliud arbitrati se habere contra impetus nostrorum remedium, ruptis aggeribus, qui fluvium restagnantem usque ad certa tempora cohibere solent, Nilum, qui jam consueta susceperat incrementa, exuberantem inducunt; ut saltem vel his repagulis nostrorum cohiberent incursus, et se fluminis beneficio restagnantis tuerentur. Dominus vero rex, habito ex hostibus triumpho, rebus feliciter compositis, inde victor in regnum suum cum gloria reversus est. Porro Dargan iste, quem totius Aegypti procuratorem diximus, et soldanum, quemdam alium potentem admodum, Savar nomine, paucis ante diebus ab eadem administratione partim dolo, partim viribus expulerat; qui cum amicis et familiaribus et copiis quas secum potuit deportare, fuga elapsus, ad Arabes contribules suos, auxilium ab eis postulaturus, se contulit. Exspectans igitur rei exitum, et eventum bellorum operiens, latebat apud suos, ut diximus, tempore opportuno aliquid contra aemulum moliturus. Audiens ergo, quod dominus rex in regnum suum redierat, et quod suus adversarius, in sua administratione solito insolentior, et quasi gloriosior, eo quod tantum principem in praelio sustinuerat, quodque regno non multum laeso abierat, in eodem principatu potens et fortis perseveraret; ad Noradinum potentissimum principem, Damascenorum regem, properat, implorans ab eo auxilium, quo fretus in Aegyptum rediens, excluso aemulo regnum resumere posset. Cui Noradinus, muneribus et promissis illectus, sperans quod si semel exercitus ejus Aegypti fines posset introire, regnum sibi posset comparare violenter, facilem praebuit assensum; tradensque ei principem militiae suae, virum industrium, et in armis strenuum, liberalem supra vires patrimonii sui, gloriae cupidum, et in re militari admodum exercitatum, militibus charum efficiente munificentia et acceptum, Siraconum nomine, cum ingenti militia direxit in Aegyptum. Erat autem homo jam senior, pusillus statura, pinguis multum et corpulentior, ex humili locupletior factus, et suffragantibus meritis, ex servili conditione princeps constitutus; in altero oculorum habens albuginem; laboris patientissimus, sed et sitim et famem aequanimiter tolerans, supra id quod aetas illa soleat sustinere. Verum intercurrentibus nuntiis, et fama publica soldanus Dargan edoctus, hostem quem prius expulerat, cum infinitis Turcorum millibus adventare, diffidens rebus propriis, ad emendicata recurrit suffragia. Legatos enim cum verbis pacificis, ad dominum regem dirigit, orans et petens contra ingruentes hostes auxilium; tributum autem non solum, quale cum domino Balduino rege fuerat constitutum, verum multo majus, et pro domini regis arbitrio praestandum, pollicens subjectionem perpetuam, foedusque perenne, firmare datis paratus obsidibus.

CAPUT VI. Petrus archiepiscopus Tyrensis defungitur; succedit ei dominus Fredericus Acconensis episcopus.

Per idem tempus dominus Petrus, venerabilis Tyrensium archiepiscopus piae in Domino recordationis, anno praedicti domini regis secundo, mense Martio, prima die mensis, viam universae carnis ingressus est. Cui intra paucos dies, eodem mense substitutus est, domino rege plurimum ad id aspirante, ejusdem ecclesiae suffraganeus, dominus videlicet Fredericus, Acconensis episcopus; vir secundum carnem nobilis, corpore procerus admodum, natione Lotharingus, modice litteratus, sed militaris ultra modum.

CAPUT VII. Dargan soldanus in Aegypto, dolo suorum occiditur. Savar soldanus efficitur. Regem invitat; rex in Aegyptum descendit; Siraconus violenter expellitur.

Dum haec cum domino rege praedicti legati tractarent, peneque eorum desideriis esset satisfactum, antequam ad propria redirent, praenominati Savar et Siraconus, in Aegyptum cum suis auxiliis jam descenderant; et cum soldano Dargan hostiliter congressi, primo conflictu inferiores, et graviter prostrati; antequam secundo eadem lege convenirent, saepedictus Dargan, a quodam ex suis clam sagitta percussus, suis lugendus interiit. Quo mortuo, Savar tanquam victor, voti compos, Cahere ingressus, quoscunque de amicis, consanguineis, et familiaribus illius reperire potuit, gladio confossis, iterum sua potitus est dignitate. Nam summo eorum principi pro minimo est, uter de contendentibus aut succumbat, aut obtineat, dummodo non desit, qui sua et regni negotia procuret, et se illius mancipet servituti. Siraconus vero civitatem invadens finitimam, Belbeis nomine, eam sibi quasi propriam coepit constanter vindicare, significans opere, et fortasse sermone id ipsum contestans, quod reliquas ejusdem regni partes suae ditioni, si ita daretur, invito soldano et calipha, vellet mancipare. Timens ergo Savar, ne hospitem talem introducendo, suam et domini sui conditionem fecisset deteriorem; neve talem suscepisset, qui tanquam mus in pera, et serpens in gremio, male remuneraret hospites suos; cum omni festinantia legatos et verbum pacis dirigit ad dominum regem in Syriam, qui juxta conventiones inter dominum regem et Dargan soldanum, prius initas, non solum verbo, sed et opere statim adimplerent, et si opus esset, supererogarent ampliora. Pactis igitur hinc inde firmatis, rex cum universo suorum exercitu, anno regni ejus secundo, iter arripiens, descendit denuo in Aegyptum. Ubi occurrens ei Savar cum Aegyptiis, saepedictum Siraconum in civitate Belbeis, quasi in proprium praesidium se receptantem, obsederunt, diutinaque obsidione et alimentorum inopia fatigatum, ad deditionem compulerunt, interpositis conditionibus, quod cum suis omnibus liberum et sine molestia haberet exitum et reditum ad propria: quod ei concessum est: quo obtento, civitatem deserens, per solitudinem reversus est Damascum.

CAPUT VIII. Noradinus circa partes Tripolitanas vincitur, et fuga vix nostrorum manus effugit.

Noradinus interea circa partes Tripolitanas, in eo loco qui vulgo appellatur La Bochea, moram faciens, dum prosperis elatus, aliquantulum se gerit incautius, damnum incurrit pene irreparabile. Advenerant illa tempestate quidam nobiles, de partibus Aquitanicis, Gaufridus videlicet, qui cognominatus est Martel, domini comitis Engolismensis frater, et Hugo de Liniziaco senior, qui cognominatus est Brunus, orationis gratia. Hi completis de more orationibus, ad partes se contulerunt Antiochenas. Cognito ergo quod Noradinus circa partes Tripolitanas, in loco supradicto, cum suo exercitu moram faceret, nimisque secure et sine sollicitudine, otio resolutus quiesceret, convocatis militaribus auxiliis, super ejus exercitum irruentes subito, multis captis, pluribus gladio peremptis, exercitum ejus pene usque ad supremam exinanitionem deleverunt. Ille vero relicto gladio et omissis impedimentis universis, nudus altero pede, jumento insidens, confusus nimium et de vita desperans, vix fuga elapsus, nostrorum manus evasit. Nostri vero spoliis et multiplicibus locupletati divitiis, victores, ad propria redierunt. Fuerunt autem hujus expeditionis duces, Gilbertus de Laci, vir nobilis et in armis exercitatus, praeceptor fratrum militiae Templi in partibus illis; et duo magni praedicti viri, et Robertus Mansel, qui Galensibus in eadem expeditione praeerat, et alii pauci.

CAPUT IX. Noradinus in partibus Antiochenis castrum Harenc obsidet; princeps Antiochenus, comes Tripolitanus, Calamannus Ciliciae procurator, capiuntur.

Noradinus autem casu consternatus sinistro, ira succensus, indutus confusione et reverentia, infamiam abolere cupiens, ad ulciscendam suam suorumque injuriam, proximos et amicos sollicitat, universos pene Orientis principes nunc prece nun pretio supplex invitat, vires reparat, militaria suffragia colligit undecunque. Collectis igitur immensis copiis et innumeris millibus conglobatis, oppidum quoddam nostrum in finibus obsidet Antiochenis, Harenc nomine; et ordinatis per gyrum, ut mos est, machinis, oppidanos coepit acriter, nullaque data requie incessanter urgere. Quod factum, postquam principibus nostris innotuit, dominus Boamundus tertius, Raymundi filius, Antiochenus princeps; dominus quoque Raimundus junior, comes Tripolitanus, Raimundi comitis filius; Calamannus etiam praeses Ciliciae, domini imperatoris consanguineus, et imperialium in illa provincia procurator negotiorum; Toros quoque Armeniorum princeps potentissimus, sociatis sibi quae undecunque potuerunt peditum equitumque suffragiis, ordinatis agminibus et in aciem dispositis, obviam ire festinant, et obsidionem solvere invitis hostibus aggrediuntur. Sane Noradinus, et qui cum eo erant Parthorum principes, communicato consilio, tutius opinantes, obsidione sponte soluta discedere, quam cum hostibus pene jam instantibus incaute congredi, compositis sarcinis, recedere moliebantur: nostri vero nihilominus eis instantes, dato successu et prosperis abutentes, dum eis non sufficit, quod oppidanos obsidione tantorum principum expedierant, dum incautius insequuntur, dissolutisque agminibus, et contra militarem disciplinam passim discurrentibus evagantur, recurrentibus subito, animumque et vires resumentibus Turcis, quibusdam locorum palustrium angustiis comprehensi, primo franguntur impetu; quibusque prius fuerant formidini, ludibrio satis miserabiliter exponuntur. Profligati enim et fracti, turpiter hostium gladiis, victimarum more, caeduntur. Non est qui vigoris meminerit praeteriti, qui paternae memor virtutis, aut propriae, propulsare studeat injuriam, aut pro merenda libertate et honore patrio gloriosus decertare; praecipites ergo, et suae dignitatis immemores, armis depositis, vitam indigna supplicatione merentur, quam pro patria viriliter decertando, excellentius fuerat impendisse, et exempli ad posteros favorabilis. Porro Toros Armenius videns hostium praevalere cuneos, nostrorum vero e converso acies corruisse, fuga saluti consulens, bellicis se exemit tumultibus. Displicuerat sane ab initio sibi, quod hostes ab obsidione discedentes, fuerant insecuti; et dissuadere adorsus fuerat, sed praevaluit inutilior aliorum sententia. Dominus autem Boamundus princeps Antiochenus, dominus quoque Raimundus comes Tripolitanus, Calamanus etiam Ciliciae procurator, Hugo quoque de Liniziaco, de quo superius fecimus mentionem; Joscelinus etiam tertius, comitis Edessani secundi Joscelini filius, et multi alii nobiles, ut vitae cum probro et ignominia consulerent, hostibus se tradentes, vinculis tanquam vilia mancipia, miserabiliter alligantur; et Halapiam traducti, spectaculum facti sunt populis infidelibus et carceribus mancipati. Successibus tandem et prospera nimium fortuna, Noradinus, et qui cum eo erant, erecti castrum quod prius obsederant, confidentius repetunt, et obsidione iterum vallantes, infra paucos dies expugnant et potenter occupant violenter expugnatum. Factum est hoc anno ab Incarnatione Domini 1165, regni vero domini Amalrici anno secundo, IV Idus Augusti, dum ipse adhuc in Aegypto detineretur propriis negotiis occupatus.

CAPUT X. Comes Flandrensium Theodoricus in Syriam descendit. Noradinus Paneadem obsidet, et occupat obsessam.

Rebus interea nostris tanta rerum mutatione tamque sinistris eventibus usque ad supremam exinanitionem pene afflictis, cum neque saltem spei residuum superesset, jam animo consternati, per singulos dies deteriora formidarent universi, ecce comes Flandrensis Theodoricus, domini regis sororius, cum uxore religiosa et Deum timente femina, et aliquanta militum manu applicuit; cujus tanta laetitia suscepit adventum omnis populus, ut quasi post immoderatum solis ardorem, auram gratissimam et praesens remedium videretur suscepisse; sperabant enim, quod ejus freti auxilio, domini regis et Christiani exercitus possent adventum praestolari. Sed hoc qualequale serenum, orta subito nubes caliginosa, mutilavit miserabiliter, et convertit in tenebras. Noradinus enim rebus secundis et casu prosperiore factus sublimior, videns regnum solitis carere solatiis et majoribus regni principibus, quos ipse captivos tenebat, destitutum; ad hoc et dominum regem et militiae robur abesse universum sumpta ex tempore occasione opportuna, apposuit ut Paneadensem obsideret civitatem. Est autem Paneas urbs antiquissima, ad radicem Libani famosissimi promontorii sita, antiquissimis temporibus et Israelitici populi diebus, Dan dicta; terminus a septentrionali plaga possessionis eorum, sicut et Bersabee ab austro. Unde quoties longitudo terrae promissionis describitur, ducitur a Dan usque ad Bersabee (I Reg. III, 20). Diebus autem Philippi, senioris Herodis filii, qui erat Tetrarcha Itureae et Traconitidis regionis, sicut in Luca legitur (cap. III,) qui eam ampliavit in honorem Tiberii Caesaris, et in perpetuam sui nominis memoriam, Caesarea Philippi dicta est. Dicitur autem et Paneas; sed nostri Latini corrumpentes nomen, sicut pene omnium aliarum urbium, Belinas vocant. Est autem ab Oriente agro Damasceno contermina, juxta quem fluentorum suorum Jordanis habet originem. Haec est illa civitas de qua in Evangelio legitur: Quod venit Jesus in partes Caesareae Philippi, et interrogavit discipulos suos (Matth. XVI, 13). Ubi et Petrus apostolorum princeps, ob egregiae confessionis meritum, regni claves coelestis Domino tradente, suscepit (ibid., 19). Hanc obsidens et immunitam reperiens, absente domino Henfredo regio constabulario et cum domino rege moram in Aegypto faciente, cujus erat haereditaria possessio, episcopo quoque ejusdem loci absente, populo quoque imminuto, machinis et tormentis bellicis in gyrum collocatis, suffosso muro, turribus assiduo lapidum jactu ex parte maxima debilitatis, intra paucos dies expugnat; eos qui intus erant, ad deditionem compellens, pactis intervenientibus, quod cum rebus suis omnibus egredientes, liberum haberent et pacificum exitum; civitatem recepit, anno ab Incarnatione Domini 1167. Regni vero domini regis Amalrici anno secundo, XV Kal. Novembris. Commiserat autem eamdem civitatem, in Aegyptum proficiscens dominus constabularius, cuidam militi fideli suo, qui dicebatur Galterus de Quaisneto, quem in custodia loci quidam dicunt negligentem fuisse. Addunt etiam, et in deditione cum quodam sacerdote Rogerio nomine, qui canonicus erat illius ecclesiae, sumpta pecunia, malitiose versatum; unde et in reditu domini regis ex Aegypto, timuerunt admodum, verentes ne imputaretur eis ad mortem. Nos autem horum nihil pro certo compertum habemus, nisi hoc, quod civitas illa hostibus tradita est.

CAPUT XI Rex ab Aegypto rediens, Antiochiam proficiscitur. Princeps data pro se pecunia restituitur libertati. Spelunca Sidoniensis hostibus traditur. Item trens Jordanem aliam speluncam hostes accipiunt.

His interea sic gestis in Syria, dominus rex, Siracono de Aegypti finibus excluso, Savar vero soldano in administratione sua confirmato, ad propria cum gloria victoriosus remeavit: ubi, etsi ita prius audierat, compertis quae in regno acciderant tristibus, et calamitatibus ex integro cognitis, vocatus ab Antiochenis ut rebus eorum pene desperatis subveniret, vocantibus eis fraterna miseratione compatiens, assumpto secum comite Flandrense, maturatis itineribus Antiochiam properat, eorum afflictioni optata solatia praestiturus. Adveniens ergo, praesensque factus, negotia domini principis tanta diligentia, tantaque sollicitudine, quanta vix propria tractare consueverat, fideliter prudenterque administrans, nobiles et plebeios multa mansuetudine providoque moderamine regens; dispositisque per urbes singulas prudentibus viris, qui res ad dominicalia principis pertinentes, bona fide sanoque consilio procurarent; ad propria reversus, non desinens tamen, sed cum ejusdem fidelibus et amicis satagens, de ejusdem redemptione tractare. Effectum est autem per ejus industriam, quod in eadem aestate, multo tamen interveniente pretio, vix per annum integrum apud hostes detentus, libertati simul et honori pristino restitutus est; qui Antiochiam reversus, non quievit deses, sed vivacitate qua potuit, ut obsides quos dederat soluto pro eis pretio, recipere non moraretur, ad imperatorem Constantinopolitanum festinat, qui paucis ante diebus sororem ejus juniorem Mariam uxorem duxerat. Unde ab eo honorifice susceptus, benigne tractatus, munificentissime donis imperialibus cumulatus, intr paucos dies Antiochiam est reversus. Videtur autem mirum, quod Noradinus tam prudens, tamque providus princeps; et qui captivos nostros tam invitus a suis dimittebat carceribus, et in hoc maxime gloriabatur, quod multos ex nostris, et praesertim nobilibus, suis haberet vinculis mancipatos, cui Antiochenum principem tam cito permisit libertati restitui. Super quo duae nobis occurrunt solutiones: vel quia domini imperatoris preces timebat, ne forte gratis ab eo dominus imperator vellet eum habere, cui aliquid tale negare verecundaretur; vel quia cum esset juvenis, nihilque bonae spei de se promitteret, verebatur ne si diutius eum teneret, Antiocheni fortiorem subrogando, sibi consulerent, et ei durior objiceretur adversarius; tutius enim videbatur viro discreto, et circumspecto plurimum, quod hic, de quo non multum bene sperabatur, Antiochenae praeesset provinciae, quam vice ejus aliquis prudentior robustiorque eamdem administraret regionem, cum quo periculosius esset negotia partiri. Haec nobis videtur viri vigilantissimi mens fuisse.

Eadem tempestate, Siraconus, unde saepius fecimus mentionem, vir in nostram argumentosus perniciem, municipium quoddam nostrum in territorio Sidoniensi situm, speluncam videlicet inexpugnabilem quae vulgo dicitur Cavea de Tyrum, corruptis, ut dicitur, pretio custodibus, subitis et improvisis occupat machinationibus. Argumentum est, quod per consensum illorum quibus custodienda tradit fuerat, in manus hostium devenisset, quia statim tradito municipio, qui intus erant, omnes ad hostium fines declinaverunt, excepto eorum domino, qui casu fortuito comprehensus, suspendio apud Sidonem, vitam infelicem finivit.

Eodem anno, dominus Willelmus inclytae recordationis, Siciliae rex, domini Rogeri regis filius, extremum clausit diem, morte praeventus.

Per idem quoque tempus, ejusdem generis praesidium, spelunca iterum inexpugnabilis, ultra Jordanem in finibus Arabiae situm, fratrum militiae Templi diligentiae deputatum, eidem Siracono traditur; ad quam eripiendam dominus rex properans cum multa militia, dum supra Jordanem castrametatus esset, recepit nuntium, quod praesidium in manus jam devenerat inimicorum; quo audito, dominus rex confusus et ira succensus, de fratribus Templi, qui hostibus castrum tradiderant, patibulo fecit suspendi circa duodecim. Sicque rebus nostris eo anno, qui erat regni domini Amalrici tertius, peccatis nostris exigentibus, plurimum accessit detrimenti; ita ut regnum universum in arcto nimis esset constitutum.

CAPUT XII. Describitur compositoris hujus historiae in patriam reditus; et de ejus processu aperiuntur nonnulla. Siraconus in Aegyptum descendit, multam secum trahens militiam.

Dum haec circa nos aguntur, rumor frequens personuit, et fama celebri divulgabatur, quod saepe dictus Siraconus cum magnifico apparatu, convocatis infinitis militibus, ab orientali et septentrionali tractu, in Aegyptum denuo parabat descensum; nec erat vana opinio. Adierat enim illum maximum Saracenorum principem, qui quasi singularis monarcha, cunctis excellentior, omnibus praeesse intelligitur, calipham, videlicet de Baldac; ad quem perveniens, exhibita solita reverentia, coepit exponere diligenter, innumerabiles Aegypti divitias, bonorum omnium, et singularium commoditatum copias admirabiles; principis illius inaestimabiles thesauros, census, vectigalia, de terrestribus et maritimis urbibus, annuas obventiones quantitatis infinitae; ad haec populum deliciis deditum, rei militaris expertem, longa quiete dissolutum; adjiciens et inculcans et ad memoriam frequenter revocans, quomodo tam hic, qui modo regno illi praeerat, quam ejus progenitores, contra eum suosque praedecessores sedem sibi erexerant aemulam, singulari eorum excellentiae imprudenter se parificantes; quod etiam legem aliam, contradictoriasque traditiones docere praesumpserant. His et aliis caliphae animae reverberans, quae intendebat persuasit. Scripsit ergo universis erroris sui principibus, districte praecipiens, ut vires conferant, impendant auxilium, eumque sequantur. Audiens haec dominus Amalricus, volens illius molimina praevenire, curiam apud Neapolim convocat generalem; ubi praesentibus domino patriarcha, archiepiscopis, episcopis et aliis ecclesiarum praelatis, principibus et populo, necessitates regni docet ex ordine, omnium suppliciter implorans auxilium. Decretum est ergo, et communi voto susceptum, ut omnes generaliter, nemine excepto, ad regni subsidium, universarum rerum mobilium decimas darent; quod et factum est. Rumor interim erat non remissior, quod procul dubio Siraconus, sumptis necessariis ad dies multos alimoniis, utribusque aquam deferens, per solitudinem, qua populus Israel ad terram venerat promissionis, iter arripuerat. Rex autem collectis, quos habere poterat, militibus, obviam exiens, usque ad Cadesbarne, quae est in solitudine, cum omni celeritate properat, ut euntem impediret; eoque non invento, celerius revertitur.

CAPUT XIII. Rex Siraconum subsequens, similiter descendit in Aegyptum, Aegyptiis auxilium ministraturus.

Convocatis ergo ex urbibus singulis per vocem praeconiam, tam equitum quam peditum viribus universis, et apud Ascalonam unanimiter congregatis, III Kal. Februarii, coeptum aggredientes iter, assumptis sibi ad dies constitutos necessariis alimentis, vastitatem solitudinis, quae interjecta est media inter Gazam, ultimam regni nostri civitatem, et Aegyptiacam dioecesim, recensito suorum numero, et novissimis exspectatis, apud Laris, antiquissimum ejusdem solitudinis oppidum, maturatis transeunt itineribus; tandem apud eam quae hodie dicitur Belbeis civitatem, unde frequentem fecimus mentionem, quae olim dicta est Pelusium, cujus frequens memoria est in prophetis, universus applicat exercitus. Cognito ergo domini regis adventu, Savar soldanus, de subito nostrorum stupefactus occursu, timens ne adversus eum strueretur omnis apparatus et de fide nostrorum dubitans, formidine nimia corripitur; nam, licet alias vir prudens et industrius, providusque plurimum haberetur, in ea tamen parte tam supinus, tamque crassa laborans ignorantia repertus est, ut viae causam nostrorum edoctus, vix crederet; peneque sero, lentusque miserit exploratores per solitudinem, qui ei certa de hostium exercitu nuntiarent. Redeuntes autem qui missi fuerant, Turcorum expeditiones, ad eum locum qui dicitur Attasi, pervenisse denuntiant. Tunc vero soldanus fidei nostrae admirans, et laudibus attollens sinceritatem, diligenter considerans, quantam pro amicis sollicitudinem Christianus impendisset exercitus, universas regni et caliphae, regis obsequiis exponit divitias, universorumque mandatorum ejus sedulum ab illa die se praebuit exsecutorem; ejusque dominus rex, ad omnia necessariis utebatur ministeriis.

CAPUT XIV. Describitur Cahere; et quis ejus loci primus fundator fuerit, aperitur.

Transeuntes igitur Pelusium et Cahere, ubi regni solium et totius Aegypti culmen magnificis decoratum aedificiis monstratur, ad laevam habentes nobilem et egregiam metropolim, quae vulgo Babylonia dicitur, lingua vero Arabica Macer appellatur, supra ripam fluminis castra locaverant. Hujus civitatis nomen non potuimus reperire antiquius; nam Babylon, sive Babylonia, civitas fuit antiquissima in Oriente. Juxta enim veteres et vetustissimas etiam historias, nulla unquam in Aegypto hujus nominis audita est civitas. Unde verisimile est, post tempora Pharaonum, qui primi in Aegypto regnaverunt, et Ptolemaeorum qui posteriores; sed etiam post Romanorum tempora, qui regnum Aegypti in provinciam redegerunt, hanc urbem conditam, sicut de Cahere constat, quod Johar princeps militiae Mehezedinalla, qui tunc in Africa regnabat postquam domino suo Aegyptiacam omnem dioecesim acquisivit, fundasse dignoscitur: quod qualiter acciderit, in sequentibus dicemus. Aliqui tamen confidenter asserunt, quod ista sit illa antiqua et nobilis et famosissima Memphis, cujus in veteribus historiis et in prophetis multa est memoria, quae totius regni illius, et multarum finitimarum provinciarum caput et moderatrix dicitur fuisse. Usque hodie tamen, ultra Nilum, qui hanc, de qua loquimur, urbem praeterfluit, quasi ad decem milliaria apparet urbs annosa, infinita, vetustae nobilitatis et eximiae magnitudinis argumenta praeferens; quam etiam incolae regionis Memphim veterem fuisse, pro certo asseverant. Probabile est ergo, aut necessitate compulsum, aut majoribus commoditatibus tractum, Mempheos populum, citra flumen domicilia transtulisse, nomenque vel tunc, vel postea, mutasse pristinum. Caeterum fixum tenemus, quod Johar, ut supra diximus, qui exercitibus magni principis Mehezedinalla, ad expugnandam Aegyptum ab Africa missus fuerat, juxta hanc eamdem civitatem, subacta universa regione et populis tributariis constitutis, Cahere construxit, quasi dominio suo praecipuum futurum et familiare domicilium, anno a regno Mehemet trecentesimo quinquagesimo octavo; quem Mehezedinalla tertio postea anno, relicta Caraea, ubi regni sui sedes per aliquot annos fuerat, secutus, juxta principis sui dispositionem, praedictum locum regni solium constituit, et domestica inhabitatione reddidit gloriosum, anno a regno Mehemet trecentesimo sexagesimo primo, regni vero sui vicesimo; sicut alibi in historia, quam de principibus Orientalibus contexuimus, diligentius est digestum.

CAPUT XV. Accedenti Siracono, rex occurrit obviam; ille regem praeveniendo, transit flumen.

Locatis igitur nostris super ripam fluminis, vix a praedicta urbe stadiis duobus, communicato consilio libratisque multa deliberatione partibus, potissimum ducunt Siracono suisque antequam fluvium transeant, occurrere; eumque regni finibus arcere, quam flumine transmisso cum eis conserere, quos postea ipsa remeandi difficultas redderet acerbiores. Solutis igitur castris, ad locum ubi hostes esse dicebantur, festinant. Is autem ab eo, ubi nostri prius castrametati fuerant, quasi milliaribus decem dicebatur distare. Postquam vero ad praedictum conveniunt locum ipse jam tanquam dux vigilantissimus, cum universo pene exercitu flumen transierat, paucis relictis, quos nostri capientes, vinculis alligarunt. Interrogati tamen de transitu ejus, de militum numero, de multis necessariis nostros instruxerunt: quiddam sane quod nostris erat incognitum, eorum patuit relatione; videlicet, quod in solitudine, postquam Syriam Sobal transierant, oborto subito ventorum turbine immanissimo, tantus ex arena pulvis in modum nubium et densae caliginis per aera dispersus est, ut oculos, vel ora, ut sibi colloquerentur, qui in exercitu erant, aperire omnino non auderent, de equis descendentes, ad terram prostrati, manibus quanto altius arenae imprimere poterant adhaerentes solo, ne vi turbinis raperentur in sublime, iterum ad terram recasuri. Solent enim in illa solitudine instar maris, arenarum quasi quidam fluctus attolli deponique, in modum procellarum; ita ut non minus quam per aquas navigantibus, periculosum sit, per illa et importuna loca transire. Amissis ergo camelis et alimentorum parte maxima, vix de vita sperantes, exstinctis pluribus, multis etiam per vastitatem late patentium arenarum dispersis, reddita demum aeris clementia, incertis itineribus, magis deviantes quam de via certi, post dies aliquot, ut praedictum est, pervenerunt in Aegyptum. Porro videns exercitus noster, quod ille cum suis flumen transierat, recursa per quam venerant via, juxta eamdem urbem, quam prius dimiserant, super fluminis ripam castra iterum locaverunt.

CAPUT XVI. Savar soldanus, ut regem detineat, pactis innovatis, elaborat.

Videns igitur soldanus, quod hostem infra regni praecordia susceperat, quem nullatenus aut sustinere, aut a regni finibus nisi per dominum regem poterat expellere sollicitus erat, quo pacto dominum regem posset in Aegypto detinere; verebatur enim, ne laboris immensitate fatigatus, redire ad propria disponeret; nec alia ratione, quod dominus rex in terra moram faceret, posse fieri penitus illi videbatur, nisi major ei tributorum summa statueretur, et sufficientes sibi et suis principibus designarentur impensae. Placuit ergo sibi, et id ipsum nostris visum est expedire, vetera innovare pacta, pacisque perpetuae foedera inviolabili stabilitate inter dominum regem et calipham firmare; annua quoque, tributi ampliata possessione, domino regi certa stipendia de aerario caliphae constituere. Videbatur enim res non facile finem habitura, sed laboris exigere diuturnitatem, et temporis plurimum postulare. Conventionum autem et facti hujus mediatores, praetentatis hinc inde partium desideriis et voluntate praecognita, decernunt domino regi quadringenta aureorum millia; ducenta millia statim solventes, reliqua ducenta millia, placitis temporibus sine difficultate soluturos se spondentes, ea conditione, eoque tenore: Quod dominus rex bona fide, sine fraude et malo ingenio, propria manu firmaret, quod regno Aegypti non egrederetur, nisi prius Siracono, omni ejus exercitu penitus exstincto, aut de omnibus Aegypti finibus expulso. Placuit autem partibus conditio. Dominus rex his qui a calipha missi fuerant, super placitis conventionibus dexteram dedit. Missus est autem dominus Hugo Caesariensis, mirae prudentiae juvenis, et supra id quod solet aetas illa ministrare, circumspectus, et cum eo quidam alii, in cujus manu calipha, juxta consonantiam placitam pacta firmaret; non enim sufficiens videbatur, si in eo soldanus se solus obligaret.

CAPUT XVII. Mittuntur ad calipham qui foedus innovent; et describitur regiae domus magnificentia.

Et quoniam singularem, et saeculis nostris incognitam habet illa principis domus consuetudinem, libet diligenter adnotare, quae fida relatione eorum qui ad illum tantum principem sunt ingressi, de statu et magnificentia, et immensitate divitiarum, et gloriae multiplicitate, comperimus; non enim erit minimum profecisse, haec intellexisse diligentius. Praedictus ergo Hugo Caesariensis, et cum eo Gaufridus Fulcherii frater militiae Templi, in principio obeundae legationis, ducente soldano, Cahere ingressi, ad palatium, quod lingua eorum Cascere dicitur, ascendentes cum apparitorum numerositate maxima, qui cum gladiis et strepitu praecedebant, per angiportus, et loca luminibus egent a ducti, ad singulos introitus armatorum Aethiopum cohortes crebrae salutationis officium certatim soldano exhibentes, repererunt. Transeuntes autem primam et secundam custodiam ad quaedam diffusa et magis spatiosa loca, soli pervia et divo exposita, intromissi, deambulatoria inveniunt, columnis subnixa marmoreis, auratis laquearibus et prominentibus celata operibus, pavimento strata vario, ita ut omni suo ambitu, regiam praetenderent dignitatem; quibus tanta inerat materiae et operis elegantia, ut transeuntium etiam invitos detinerent oculos, et quadam videndi aviditate, invitante operum eximi novitate, intuentium aspectus non sinerent satiari. Erant ibi piscinae marmoreae, aquis redundantes limpidioribus; erant avium multimodarum, quas noster non novit orbis, varii garritus, formae incognitae et coloris peregrini, figurarum quantum ad nos prodigiosarum, cuique gustus juxta speciem suam, et edulium cuique varietati eorum consentaneum. Inde ad ulteriora, praeviis eunuchorum principibus, admissi, iterum aedificia tanto prioribus elegantiora inveniunt, quanto quae prius viderant vulgaribus et usitatis praestantiora videbantur. Hic quadrupedum stupenda varietas, qualem pictorum solet manus lasciva depingere; qualem solet poetica licentia mentiri, aut somniantis animus visionibus imaginari nocturnis: qualem orientis, et austri solent dioeceses ministrare; occidens autem videre nunquam, audire vero rarius consuevit. Videbatur procul dubio, quod ex iis locis, Solinus noster Polystoris sui deduxerit historiam.

CAPUT XVIII. Complentur pacta; et in eorum confirmationem calipha dexteram dat Hugoni Caesariensi.

Et jam per multos anfractus et varia diverticula, quae etiam negotiosos poterant sui contemplatione detinere, ventum est ad ipsam regiam, ubi majores armatorum cunei, satellitum quoque stipatus numerosior, habitu et frequentia domini gloriam incomparabilem fatebantur; ipsa quoque locorum facies domini opulentiam, et supereminentes divitias praetendebant. Ingressis porro eis et in interiorem partem palatii admissis, soldanus de more consuetam domino exhibens reverentiam, semel et secundo humi prostratus, quasi nemini debitum cultum, et quoddam adorationis genus coepit supplex impendere; tertio iterum prostratus ad terram, gladium quem de collo gerebat suspensum, deposuit. Et ecce subito contractis mira velocitate velariis, margaritarum varietate auroque contextis, quae media dependebant, et obumbrant solium, revelata facie, throno sedens aureo, habitu plus quam regio, paucis circa eum de domesticis et familiaribus eunuchis, apparuit calipha. Tunc accedens cum omni reverentia soldanus, sedentis pedibus osculum humiliter imprimens, adventus legatorum causam et tenorem pactorum, regni etiam urgentissimam necessitatem, hostes immanissimos in mediis astare visceribus; quid etiam ab eo exigatur, quidve ei a domino rege impendatur, sub verborum compendio aperit. Ad haec ille benigne multum et placida tranquilli vultus hilaritate respondit: se juxta initas et utrinque admissas conventiones, dilecto suo domino regi, larga interpretatione cuncta adimplere paratum esse. Petentibus nostris, ut haec propria manu firmaret, sicut dominus rex fecerat; prima facie visi sunt, qui ei familiarius astabant, auriculares et cubicularii, penes quos consiliorum regiorum erat auctoritas, rem nimis tanquam in saeculis inauditam, abhorrere; tandem vero, post multam deliberationem, et soldani diligentem instantiam, manum porrigit, invitus nimium, sed velatam; cui praedictus Hugo de Caesarea, multum admirantibus et stupentibus Aegyptiis, quod tam libere summo principi loqueretur, dixit: Domine, fides angulos non habet; sed in fide media, per quam se solent obligare principes, omnia debent esse nuda; et aperta cum sinceritate et colligari, et solvi convenit universa, quae fidei interpositione, pactis quibuslibet inseruntur. Propterea aut nudam dabis, aut fictum aliquid, et minus puritatis habens, ex parte tua cogemur opinari. Tunc demum invitus plurimum, et quasi majestati detrahens, subridens tamen, quod multum aegre tulerunt Aegyptii, dexteram suam in manum domini Hugonis nudam praebuit, eumdem Hugonem, pactorum formam determinantem, eisdem pene syllabis sequens tenorem conventorum bona fide, sine fraude et malo ingenio se observaturum contestans. Erat autem, sicut dominus Hugo nobis retulit, juvenis prima pubescens lanugine, fuscus, procerus corpore, facie venusta, liberalis plurimum, innumeras habens uxores; nomen ejus Elhadech, filius Elfeis. Quibus dimissis, regiae liberalitatis insigne, munera legatis dirigit, quae tantum principem sua quantitate et specie commendarent; ut a facie tanti principis jucundum haberent egressum et ad suos remitteret laetiores.

CAPUT XIX. Dicitur quare princeps Aegyptius dicatur Mulene.

Et quoniam de magnificentia ejus, secundum quod audivimus ab his qui viderunt et oculata fide inspexerunt, dictum est, de nomine quoque dignitatis, et ortu et processu ejus, quantum nobis nosse datum est, tum ex lectione veterum historiarum, tum ex multorum veridica relatione, in medium proferamus; non enim erit absque historiae compendio, in hac parte lectorem reddidisse doctiorem. Princeps igitur Aegyptius, apud suos duobus appellatur nominibus; dicitur enim calipha, quod interpretatur successor vel haeres; eo quod summi eorum prophetae vicem et successionem, jure teneat haereditario. Dicitur et Mulene, quod interpretatur Dominus noster. Posterioris nominis ratio inde videtur traxisse initium, ex quo Joseph noster, tempore Pharaonis omnem Aegypti regionem, vendentibus Aegyptiis prae angustia famis possessiones suas, emit; subjecitque eas Pharaoni, et cunctos populos eos a novissimis terminis Aegypti, ad extremos fines ejus, dicens agrorum cultoribus: Quintam partem regi dabitis, quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibos familiis vestris et liberis. Emit ergo prius possessiones, deinde personas; unde est quod arctiore vinculo tenentur Aegyptii domino suo, et amplius sunt ei obligati, quam aliarum habitatores regionum magistratibus suis. Quippe qui et eos et eorum possessiones pretio interveniente comparavit: unde et servili nexu, et extrema conditione ei tenentur annexi. Ita ergo per optimi procuratoris sui egregiam sollicitudinem temporibus Pharaonum, deinde Ptolemaeorum, et postea temporibus Romanorum, qui eam more aliorum regnorum redegerunt in provinciam, consuetudo haec obtinuit, ut servi sint Aegyptii et ea reverentia consueverint appellare. Nihilominus autem et veteris consuetudinis portio est, quod idem princeps otio vacans perpetuo, et deliciis deditus, tumultuum ignarus, et sollicitudinis expers, procuratorem habet, qui universa administrat regni negotia, tanquam alter Joseph; et potestatem gladii, et omne vice domini jus implet. Hic soldanus dicitur, et in hac administratione erat Savar, unde nobis verbum est tam frequens.

CAPUT XX. Subjungitur quare idem ipse dicatur calipha; et quo modo sit adversarius Baldacensi caliphae.

Prioris autem nominis haec est ratio: Mehemeth propheta eorum, imo subversor, qui primus Orientales populos ad hujusmodi traxit superstitionem, successorem habuit statim post se quemdam de cooperatoribus suis, Bebecre nomine. Post quem successit in regno Homar, filius Chata; post hunc Vhemen; post quem Hali, filius Bithaleb. Hi omnes dicti sunt caliphae, sicut et deinceps omnes qui eis successerunt; eo quod eorum magistro praecipuo successerunt, et ejus erant haeredes. Iste tamen ab eo quintus, Hali videlicet, cum esset caeteris qui eum praecesserant, magis in armis strenuus et in re militari supra homines illius temporis exercitatus, et ipsius Mehemet patruelis, indignari coepit plurimum, quod illius diceretur successor; et non magis propheta eximius, et multo major illo haberetur. Nec satis visum est ei ita de se, vel se, vel alios opinari, nisi et id ipsum publice praedicaret; adjecit etiam illud blasphemiae plenum dicere et per vulgus disseminare, quod angelus legis lator Gabriel, ad se missus fuerat divinitus; sed errore deceptus eam Mehemet contulisset: unde fuit graviter a Domino correptus. Haec, etsi absona quibusdam eorum et ab eorum traditionibus multum dissentire videbantur, invenit tamen populum qui sibi crederet; sicque in gente illa, exortum est schisma, quod postea non defecit usque in praesentem diem, aliis dicentibus Mehemet majorem esse, et omnium eximium prophetarum; et hi lingua eorum dicuntur Sumni; aliis dicentibus, Hali solum esse prophetam Domini, et isti dicuntur Ssia. Occisus est autem praedictus Hali, et obtinuit pars adversa principatum, et fuit penes sequaces Mehemet monarchia in Oriente; et alios contrariae opinionis viros opprimebant, tanquam potestatem habentes. Anno igitur 286 a regno saepedicti seductoris, surrexit vir quidam nobilis, nomine Abdalla, filius Mehemet filii Japhar, filii Mehemet, filii Hali, filii Hussen, filii Hali majoris, de quo praemisimus. Hic egressus de Selemia civitate, quae est in Oriente, transivit in Africam, et occupatis universarum illarum partium regnis, vocavit se Mehedt, quod interpretatur complanans; quasi qui universa ad quietem dirigit, et sine offendiculo vias populo effecit planiores. Aedificavitque civitatem de nomine suo maximam, Mehediam, quam regnorum suorum voluit esse caput et supereminentem metropolim. Hic, classe ordinata, cepit Siciliam, et quasdam Italiae partes depopulatus est. Hic primus omnium post Hali atavum suum, ausus est dicere et se nominare calipham; non quod Mehemeth se diceret successorem, quem exsecrabatur; sed maximi et eximii prophetae Hali, de cujus stirpe descenderat, ut praemisimus. Ausus est etiam nihilo minus in Mehemeth et sequaces ejus, maledicta publice jaculari, et alium ritum, aliumque modum orandi tradidisse. Hujus abnepos Ebuthemin, cognomento Elmehedinalla, subjugata sibi Aegypto, per Johar principem militiae suae, constructoque Cahere, quod interpretatur vincens, eo quod domini eorum praecipui et summi principis omnia vincentis, futurum erat domicilium; egressus de Caroea, quae est in dioecesi Africana, in qua praedecessores ejus quatuor habitaverant, descendit in Aegyptum et praedictum locum constituit regni solium. Ab illa igitur die usque in praesens, non defuit caliphae Orientali, qui tot annis fuerat monarcha, aemulus in Aegypto regnans, cum eo de paritate contendens, imo etiam se praeferens. Haec si quis plenius scire voluerit, illam legat historiam, quam de Orientalibus principibus et eorum actibus, a temporibus praedicti seductoris Mehemet, videlicet per annos quingentos septuaginta septem, usque in praesentem diem, qui est annus ab Incarnatione Domini 1182, cum multa scripsimus diligentia, instante et rogante domino Amalrico inclytae memoriae et exemplari Arabica ministrante.

CAPUT XXI. Rex super Nilum pontem aedificat. Siraconus in Insulam descendit; rex eum insequitur.

Pactis igitur, ut praediximus, renovatis, et utrinque ad consonantiam redactis, ad opus conceptum unanimiter se accingunt, parati hostem insequi, et de regno expellere universo. Nox interim irruens, causam porrexerat quietis; mane facto rerum inveniunt aliquam mutationem. Nam Siraconus illa nocte veniens, supra ripam fluminis ejusdem oppositam, e regione nostri exercitus castra posuerat. Comportatis igitur navibus et trabibus palmaceis, quales illa regio consuevit habere, dominus rex pontem praecipit ordinari; jungebantur naves binae, defixisque anchoris, reddebantur stabiles; desuperque trabibus ordinatis terra supponebatur; demum turribus ligneis, machinis supererectis, armabantur. Sicque per dies aliquot, usque amnis medium, productum est opus; nam reliquum exsequi, et ad ulteriorem ripam procedere, hostium formido vetabat Hic jam per mensem et eo amplius omnis belli eventus, suspensus tenebatur, nostris non valentibus amnem transire; hostibus non audentibus, ne nostri a tergo irruerent, ulterius evagari. Dum haec circa Cahere aguntur, misit Siraconus partem de suis qui insulam, quae vicina erat, omnibus referta copiis, si possent occuparent, et nostros aliquando illuc descensuros praevenirent; quod et factum est. Sed postquam domino regi innotuit, hostes in insulam descendisse, misit illuc dominum Milonem de Planci, et Chemel soldani filium, cum parte militiae; qui ad insulam tandem pervenientes Turcos in ea reperiunt, in loci illius habitatores immanissime saevientes; quibus tandem facti obviam, conmisso inter eos praelio, viriliter hinc inde pugnatum est. Sed tandem nostri, juvante Domino, superiores facti, compulerunt eos in flumen proximum se dare praecipites; ubi qui gladios evaserant, submersi sunt in aquis vehementibus. Perierunt ergo ex eis illa die variis casibus equites quingenti. Quod postquam Siracono nuntiatum est, coepit de proposito amplius diffidere, animo plurimum consternatus. His ita se habentibus, quidam de nostri regni principibus, Henfredus videlicet de Torono, regius constabularius, item Philippus de Neapoli, qui cum domino rege ex causis familiaribus, moram domi facientes, egressi non fuerant, cum multa velocitate exercitum secuti, castris nostris se applicant; quorum adventum cum multa hilaritate et plausu nostrae susceperunt cohortes. Erant enim viri fortes et in armis strenui, in re quoque militari a primis annis plurimum exercitati. Inito ergo consilio, deliberant quid facto sit opus; tandemque communi voto decernunt, classem universam intempestae noctis silentio, clam hostibus in insulam, quae inferius erat, vix octo milliaribus ab eo loco, in quo castra erant, remota, deducere; exercitumque omnem, circa primam noctis vigiliam, illuc transfretare; eo videlicet intuitu, ut hostibus ignorantibus, flumine transito, de nocte super incautos irruerent, damna quanta possent irrogaturi. Mandatur ergo exsecutioni consilium, et classis, nescientibus adversariis, ad praedestinatum locum descendit. Exercitus vero cum summo silentio sequens, et navibus subito transvectus, insulam occupat; et dum alteram fluminis partem, eodem modo, juxta condictum exsuperare nituntur, exorto repente ventorum turbine, opus implere prohibiti sunt; unde et in ea parte, quae ulteriorem ripam respicit, castrametari coacti sunt. Reliquerunt tamen de nostris, qui pontem coeptum perficiant, et perfectum tueantur; eisque praeficiunt dominum Hugonem de Ibelim, virum magnificum et potentem qui, ut praediximus, relictam domini regis uxorem duxerat.

CAPUT XXII. Describitur insula, et quot et quibus ostiis mare ingrediatur Nilus. Nostri ejectis hostibus insulam occupant; fugit Siraconus in solitudinem.

Insula haec, unde nobis sermo est, apud eos Maheleth dicitur, bonis omnibus copiosior, et gleba uberi laetissima, ex divisione fluentorum Nili fit; ibi enim dividitur fluvius, partes, quas ab invicem separat, usque ad mare iterum non recepturus; sed tamen iterum non conveniens, quatuor ostiis mari se immiscet. Prima pars quae nostram Syriam respicit, inter duas antiquissimas urbes maritimas mare ingreditur, inter Tafnim et Pharamiam; se alterius aedificiis vicinior, locum praeterfluendo alluit; ab altera aliquantulum, quasi milliaribus tribus aut quatuor, distat; secunda apud Damiatam, urbem antiquam et nobilem, fretis adjungitur; tertia apud Sturionem; quarta apud Ressith (qui locus Alexandriae conterminus est, vix ab ea distans milliaribus quatuor aut circa id) marinis fluctibus excipiuntur. Quaerentibus sane nobis et investigantibus diligenter, nulla alia amnis hujus occurrunt ostia; unde miramur plurimum, antiquos Nilum septemfluum dixisse, quasi septem ostiis mare ingrediatur. Nec aliud nobis pro solutione occurrit, nisi aut serie saeculorum antiquissima locorum faciem alteratam, fluviumque, sicut aliis etiam amnibus solet crebrius accidere, alveum mutasse; aut pristinae aetatis viros, rei veritatem non esse assecutos; aut fortasse exuberante flumine, et solitis incrementis facto redundantiore, vias praeter istas quatuor, tumoris sui tempore, aquarum decursus reperit, per quas postmodum infra alveum receptus, pelagus desinit introire; quas si quae sunt, quia juges non habent aquas, sed more torrentium, certis tantum temporibus defluunt, inter ostia non computavimus. Occupata igitur insula, minor pars fluminis restabat; jamjamque inclarescente die, hostes sommo soluti, nostros videntes abiisse, classe abducta, ad arma convolant, subitum nostrorum timentes incursum. Inde cum celeritate secuti, secus fluvium agmina trahentes, nostros conscpiciunt insulam occupasse, eamque quae transeunda restabat fluminis portionem, classe immissa quasi propriam vindicare. Castra igitur locant ex adverso, longe tamen a crepidine alvei aliquantulum, unde non habebant prorsus liberum ad aquas accessum; unde etiam equos adaquatum trahentes, inferius descendebant. Sequenti igitur die, propositum fuerat modis omnibus fortunam tentare et aperire ferro viam; cum ecce nocte illa, nobis ignorantibus, hostes descendunt; mane autem facto, videntes eos abiisse, flumine celerius transmisso, hostes insequi nostri festinant. Hic sane, accelerandi gratia, quo expeditius equites proficiscerentur, relictis pedestribus auxiliis, dominus rex cum solis equitibus ad iter accingitur. Dimisit tamen dominum Hugonem de Ibelim, et Chemel soldani filium cum multa tum nostrorum tum Aegyptiorum militia, qui Cahere, pontemque quem nostri perfecerant, a subitis hostium incursibus tuerentur. Hic traditae sunt nostris turres et universae nobilis illius urbis munitiones, domusque caliphae nostris hactenus incognita, eis pervia facta est, ita ut et ipse dominus et omnis ejus familia, salutis spem omnem in nostris tantum haberent. Tunc revelata sunt nostris illa Sancta sanctorum a saeculis abscondita; et stupenda prius, et paucis familiaria patuerunt arcana. Misit etiam dominus rex Gerardum de Pugi, et alterum soldani filium, Mahadam nomine, in ulteriorem fluminis ripam, iterum, cum utriusque gentis expeditione; qui si forte hostes amnem transire tentarent, ipsi eorum conatibus reniterentur. Depositis igitur, ut praediximus, ex maxima parte impedimentis, dominus rex hostem insequitur, contra decursus aquarum; ipsa enim regionis forma, certum dabat insequentibus de hostium itinere argumentum.

CAPUT XXIII. Describitur Aegypti regio, et qualis sit aperitur.

Omnis enim Aegyptiacus tractus, a prioribus auspiciis suis, quibus Aethiopum regioni continuari dicitur, inter duas solitudines jacet arenosas, perpetua sterilitate damnatas; nec aliquando sentit aut praestat fructuarios proventus, cujuscunque generis, nisi quantum de beneficio exuberantis Nili, certis temporibus fecundatur. Fluvius autem non nisi quantum locorum adjacentium opportunitas permittit, sua reddit irrigatione frugibus aptam regionem; nam ubi circa se planiorem reperit superficiem, liberius effusus, latius etiam terram cultui praebet habiliorem, et factus diffusior diffusiorem glebae porrigit ubertatem. A Cahere ergo inferius, versus mare, planiora penitus inveniens loca, excursus habet liberos; unde et fecunditatem liberius latiusque procurat, et regno maximum dans incrementum, fines ejus dilatat. Nam ab eo oppido quod dicitur Facus, quod Syriam respicit, usque Alexandriam, quae novissima illius regni civitas, arentem contingit Lybiam, centum et amplius milliaribus culti fecundique commoditas diffunditur. A Cahere vero supra, usque quo perveniatur Chus, Aegyptiae dioecesis ultimam civitatem, quae regno Aethiopiae dicitur esse contermina, tantas patitur collium arenosorum objectu angustias, ut raro septem aut octo milliaribus, frequentius quatuor aut quinque, aut altrinsecus, aut ex una tantum parte diffusus, ad suae exundationis modum, regni fines laterales vel contrahat, vel producat; nam quae loca non irrigat fluvius, solis ardoribus et perpetuae, ut diximus, sterilitati deputantur. Superior igitur regio lingua eorum Seith appellatur. Cujus nominis nullam aliam adhuc potuimus invenire rationem, nisi quod priscis temporibus in superioribus Aegypti partibus legitur fuisse civitas una antiquissima Sais nomine, cujus mentionem Plato noster in Timaeo, sub persona Critiae discipuli sui, Solonem praecipuae auctoritatis virum introducentis facit; cujus verba ad majorem evidentiam ponenda judicavimus, ne quid deesse auctoritati videatur. Est, inquit, regio Aegypti, Delta nomine, cujus e vertice Nili scinduntur fluenta, juxta quam Sais nomine, civitas magna fuit, quam regit mos vetus, qui lex Satyra nuncupatur. Ex hac urbe Amasis fuit imperator, etc. Est tamen quaedam alia regio ad eamdem pertinens Aegyptum, a Cahere distans itinere diei unius, per terram inhabitabilem, quae ejusdem fluminis benefici per quosdam meatus visitata, opimum et fertile nimis habet solum, agrorum et vinearum multa gaudens opulentia. Hanc Aegyptii lingua sua Phium vocant; hanc, ut veterum tenet traditio, prudentissimus procurator Aegypti, et optimus utilium provisor Joseph, cum prius solum inutile, aratri prorsus ignarum, et culturae et curae expers omnino a mundi jacuisset initio, sicut ejusdem solitudinis partes aliae, considerato loci situ: quia circumadjacentibus locis finitimis humilior videbatur, et quod solutis quibusdam aggeribus, qui medii erant inter habitabilem tractum et eamdem solitudinis partem, facile posset fluminis recipere beneficium; positis aggeribus et media quae interjacebat superficie complanata, Nilum restagnantem, paratis aquae ductibus introduxit, et a saeculis solo incognitam familiarem fecit fecunditatem. Nos autem antiquum ejus vocabulum non tenentes, opinamur, priscis temporibus Thebaidam dictam, unde sanctorum Thebaeorum legio (quae sub Diocletiano et Maximiano Augustis apud Agauno martyrio coronata est) fuisse dicitur, cujus primicerius magnus martyr Mauritius legitur fuisse. Et aliud argumentum accedit, quod optimum opium quod usquam invenitur, quod medici Thebaicum vocant, ibi nascitur. Nam terra Gessen, quae fratribus Joseph data fuisse legitur, in ea parte Aegypti est, quae Syriam respicit, sicut ex lectione libri Geneseos esse deprehenditur, quod diligens facile lector inveniet: haec autem, oppositam Aegypti partem et ulteriorem fluminis ripam habet viciniorem quae Lybiam respicit. Est autem regio non modica; imo trecentas sexaginta sex tam urbes quam suburbana, finibus suis dicitur coercere. Hac igitur, ut diximus, lege loci, qui regnum erat ita angustum, nec ad dexteram, nec ad laevam poterant declinare; et etiam crebris exploratorum internuntiis edoctus dominus rex et soldanus de itinere hostium, per triduum continuum secuti, quarta demum die, Sabbato videlicet, quae illam Dominicam praecedit, qua in Ecclesia Dei cantatur Laetare, Hierusalem, nuntiatur hostes esse in proximo.

CAPUT XXIV. Inter regem et Siraconum pugna committitur in solitudine, maximo utriusque partis periculo.

Communicato itaque ad debitum compendium consilio (nam ferias liberiores, instans non patiebatur necessitas) prudenti consilio et animositate provida opus esse dicunt; omniumque desideriis bellum decernitur, gladiis conserendum acclamatur. Verum impar nimis erat accinctorum ad praelium distributio. Siraconus enim habebat Turcorum duodecim millia, ex quibus novem millia loricis galeisque tegebantur, reliqua tria millia arcubus tantum et sagittis utebantur; praeterea Arabum aut decem aut undecim millia lanceis pro more utentium. Nostri vero equites vix erant CCCLXXIV absque Aegyptiis vilibus et effeminatis, qui potius impedimento et oneri essent quam utilitati. Erant praeterea nobis equites levis armaturae, quos Turcopulos vocant, sed nescimus ad quem numerum; multorum quoque relatione audivimus, quod illa die in tanto conflictu ex majore parte, prorsus fuerunt inutiles. Compertum ergo habentes tam nostri de hostium vicinitate, quam ipsi de nostrorum adventu, prout res exigere videbatur, acies ordinant, cuneos disponunt, arma exerunt; qui rei militaris exercitatione pristina erant prudentiores, alios hortantur, rudes instruunt, sermonibus exhortatoriis inflammant animos, promittunt victoriam, victoriae fructum, laudem immortalem. Erat autem locus in quo committendum erat, in confinio cultae terrae et solitudinis, locus inaequalis, arenarum collibus vallibusque mediis interpolatus, ita ut neque advenientes de remoto videre, nec abeuntes longius liceret intueri. Nomen loco Beben, quod interpretatur portae; eo quod inter colles oppositos transitus arcetur. Nam Lamonia, unde quidam hujus diei praelium solent denominare, ab eo loco decem milliaribus erat remota. At vero hostes sollicitudine non pigri, nihilominus instructis aciebus a dextris et a sinistris colles occupaverant, ad quas tum propter clivum, tum propter arenarum mollitiem nostris durum erat cum impetu accedere; eamque cui Siraconus praeerat, mediam posuerant cohortem, caeteris utrinque collocatis. Et jam ventum erat ad hoc, ut cominus rem agi oporteret; egressique nostri qui in acie regis erant, unanimiter cohortem cui Siraconus praeerat, viriliter prosternunt; prostratos, gladiis obtruncant; ipsum etiam in fugam versum insequuntur. Porro Hugo Caesariensis in eam aciem cui praeerat Salahadinus, Siraconi nepos, impetum faciens, a suis destitutus deficit, deficiens capitur; multi etiam cum eo capti, plures interfecti. Ibi cecidit vir nobilis, et in armis strenuus, Eustachius Caolet de regione Ponti. Hoc successu elatae cohortes aliae, convenientes ad invicem, et undique vallantes, aciem illam quae impedimentis et sarcinis conservandis deputata erat, aggrediuntur, statimque dissolutam prosternunt; ibi occubuisse dicitur vir nobilis, Siculus natione, probus et honestus juvenis Hugo de Creona. Dissipata igitur acie, mortuis pluribus, qui gladios evadere potuerunt, fuga saluti consulunt. Hostes vero impedimenta et sarcinas libere occupant, et secum trahunt occupata. Interim dissolutis hinc inde agminibus, et per dictas valliculas dispersis, variis eventibus pugna committitur, testibus his solis qui conserebant; nam aliis non dabatur id videre; erat autem anceps praelium, et nunc ii, nunc illi fiebant superiores, ignari quid alibi ageretur. Utrique alibi reputant se victores, alibi victos. Venerabilis quoque frater noster, dominus Radulphus Bethlehemita episcopus, domini regis cancellarius, cui postmodum nos in eodem officio successimus, graviter vulneratus, universa impedimenta sua in eodem tumultu amisit. Anceps diu praelium, certum de victoribus judicium differebat; donec inclinata jam dies, dispersos ad signa hortabatur redire; tunc demum noctis irruentis metu, jam incipiunt, qui liberi erant, ad suos festinare; regemque studiose quaerendo, ex variis partibus prodeuntes, iterum se colligunt. Dominus autem rex, in eo loco in quo pugnaverat, victor, feliciter rem gesserat; alii autem sorte varia in diversis partibus Martem experti sunt, hic prospera, ibi adversa usi fortuna; unde neutram partem certa coronavit victoria. Rediens vero cum paucis admodum, collem quemdam occupans, aliquantulum sublimem, erecto vexillo, ut ad eum recolligerentur qui dispersi erant, socios operiebatur. Quibus pro parte revocatis, hostes ante se in collibus geminis, qui impedimentorum dissolverant aciem, et partim occiderant, partim occupaverant, conspiciunt dissolutos. Nec aliunde nostris patebat ad redeundum via, nisi inter medium collium praedictorum pertransirent. Habentes igitur redeundi propositum, in aciem ordinati per hostes medios, quos a dextr laevaque contuebantur, iter agunt, gradu lento; contra quos cum tanta constantia proficiscentes, nil ausi sunt adversitatis hostes moliri; sed juncto agmine, viris fortioribus et armatis optime per gyrum locatis, ad quamdam fluminis portionem pervenerunt, et eam vado pertransierunt incolumes nostri. Ea igitur nocte tota abeuntes nostri, per viam unde prius venerant, redeunt. Pervenientibus autem Lamoniam, occurrit eis Gerardus de Pugi, qui cum quinquaginta equitibus et Tarcopolis centum, et Mahadan filio soldani, oppositam fluminis partem tenuerat, ut hostes si forte fluvium transire vellent, impediret. Venit autem optato; nam plurimum eis dominus rex timebat, ne seorsum inventos, sive ultra sive citra fluvium hostes aggrederentur. Se et pro pedestribus turbis, quas post se dimiserat, ut praediximus, nihilominus erat sollicitus, timens ne hostibus subito et incaute occurrerent. Unde apud praedictum oppidum per triduum, eos sustinens operiebatur, quibus praeerat nobilis homo et prudens Joscelinus de Samosato. Quarta vix die receptis paulatim nostris, et peditum manu iterum sibi sociata, continuatis itineribus, Cahere pervenientes, ante Babylonem secus pontem castra metantur. Recensito igitur militum numero, centum ex eis deesse reperiunt, de hostibus vero mille quingentos asserunt cecidisse.

CAPUT XXV. Siraconus infra Alexandriam se recipit. Rex illuc properans, urbem obsidet.

At vero Siraconus, suis nihilominus qui supererant, in corpus unum revocatis, per solitudinem, nostris ignorantibus, Alexandriam tendit, cui protinus Alexandrini civitatem tradunt. Rex autem ut primum rumorem comperit, vocatis ad se principibus, soldano quoque et filiis ejus, et nobilibus Aegyptiorum, quid facto opus sit, studiosius quaerit. Ubi post multas disceptationes, sicut in rebus dubiis solet contingere, quoniam Alexandria ex se alimentorum non habet copiam, nec frugum quidpiam, nisi quantum sibi de superioribus Aegypti partibus navigio ministratur, placuit classem in flumine ad custodiam locari, ut inde Alexandrinis commerciorum omnino nihil possit inferri. Quo facto, ipse cum universo exercitu ad partes illas descendens, inter locum qui dicitur Toroge et Demenehut, castra componit; qui locus ab Alexandria octo distat milliaribus; inde loca finitima et etiam remota per solitudinem, missis excursoribus, penetrans et discutiens, ne forte aliquis aut opem ferat obsessis, aut inde veniens aliquos exteriores ad eorum adminiculum sollicitet. Nihilominus et classis, quoslibet transire volentes, aut transitum prorsus inhibet; aut cognitum non nisi diligenter quaesitum, descendere permittit. Evoluto igitur unius mensis spatio, cum civitas illa nihil omnino alimentorum medio tempore aliunde suscepisset, coepit conqueri populus quod defecerat panis in cistartiis, et quod victum non haberent; quod intelligens Siraconus, timens ne cum aliis ipse cum suis inedia tabefieri compelleretur, relicto nepote Salahadino, quasi cum mille equitibus in civitate, ipse nocturnis itineribus per solitudinem, prope tamen nostram expeditionem, evadit in superiores Aegypti partes, unde paulo ante descenderat; quod, postquam regi innotuit, impigre subsequitur, quousque Babylonem pervenit. Hic jam cum in procinctu universus esset exercitus, compositisque sarcinis sequi decrevisset, repente nobilis et potens Aegyptius Benecarselle, regem adiit; Alexandriam summa inopia laborare docet; consanguineos in eadem se urbe asserit habere potentissimos et civitatis moderatores, qui facile possint populum fame afflictum, in quam partem velint trahere, et civitatem cum omnibus Turcis qui in ea relicti erant, in manu domini regis dare. Motus itaque rex ad hoc verbum, quaerit a principibus, quid eis videatur; tandemque consonantibus omnium desideriis, approbante etiam soldano, Alexandriam redeunt, eamque gemino circumdant exercitu.

CAPUT XXVI. Describitur Alexandriae situs.

Alexandria totius Aegyptiae dioecesis, in ea parte quae Lybiam respicit et in occidentem protenditur, omnium civitatum est novissima, in confinio culti soli et arentis solitudinis sita, ita ut extra civitatis moenia versus solis occasum, vasta protinus eremus adjaceat, culturae et curae omnino non sentiens beneficium. Hanc, ut antiquae tradunt historiae, Alexander Macedo, Philippi filius, cujus etiam nomen appellatione sua praetendit, condidisse dicitur. Condita est autem, ut ait Julius Solinus, duodecima centesima Olympiade, Lucio Papyrio L. filio et Caio Petilio, Gai F. Coss. quam metatus Dinocrates architectus, secundum post conditorem inter memorabilia locum obtinet. Sita est autem non longe ab ostio Nili, quod Heracleoticon quidam, alii Canopicon appellant. Hodie vero locus a quo denominatur ostium illi conterminum civitati, deletis antiquis nominibus, Ressith appellatur; distat autem a fluminis alveo quinque aut sex milliaribus; sed tamen quibusdam meatibus, tempore soliti incrementi, fluvii pars urbem influit; quam aquarum influxionem cisternis amplissimis, ad hoc specialiter deputatis, ad usus proprios toto anno diligenter servant; sed et ad pomeria, quae sunt extra urbem procuranda, occultis traconibus portionem ex ea dirigunt necessariam. Sita est autem, quantum ad celebranda commercia, commodissime. Portus habet duos, lingua quadam interjacente, valde angusta, disjunctos. In capite autem illius interstitii, turris est mirae altitudinis, quae Pharos appellatur, quam Julius Caesar ad usus necessarios dicitur erexisse et illuc deduxisse coloniam. De superioribus autem Aegypti partibus per fluenta Nili, omnimodorum alimentorum copiam, et rerum pene omnium suscipit ubertatem. Verum et de regionibus transmarinis, si qua sunt quae Aegyptus non habet, navigio omnis opulenti ministratur; unde amplius qualibet urbe maritima omnibus commoditatibus dicitur abundare. Ad haec ex utraque India, Saba, Arabia, ex utraque etiam nihilominus Aethiopia, sed et de Perside et aliis circumadjacentibus provinciis, quidquid aromatum, margaritarum, Orientalium gazarum et peregrinarum mercium, quibus noster indiget orbis, per mare Rubrum, unde gentibus illis ad nos iter est, in superiores partes Aegypti, ad eam urbem quae Aideb dicitur, super ripam ejusdem maris sitam infertur, id totum ad flumen, et inde Alexandriam descendit. Sic ergo Orientalium et Occidentalium illuc fit concursus populorum; estque eadem civitas forum publicum utrique orbi. Clara sane, et antiquis titulis et modernis; sed et beati Marci, Principis apostolorum spiritualis filii, divinitus ad eamdem ecclesiam missi, illustrata praedicatione et verbo; et sanctorum Patrum Athanasii et Cyrilli praelatione, et tumulis decorata, secundum inter patriarchas locum obtinens; Aegypti, Lybiae, Pentapolis et multarum provinciarum reverenda metropolis. Deducitur illuc classis universa, portasque et omnem aditum obsidentes, nemini accedendi licentiam permittunt.

CAPUT XXVII. Rex obsidionem continuans, cives Alexandrinos molestat gravissime.

Interea qui in Syria remanserant, audientes quia dominus rex Alexandriam obsederat, et quod navigatione continua infra paucos dies illuc possent pervenire, certatim iter arripiunt, et correptis armis, navibus victui imponunt necessaria, et se ipsos invitantes laeti nimium proficiscuntur. Inter quos et dominus Fredericus Tyrensis archiepiscopus, praedecessor noster, zelo motus aliorum et speciali erga dominum regem tractus affectu, cum honesto satis comitatu, navigio descendit in Aegyptum; sed aquis Niliacis causam praestantibus, dysenteria coepit periculosissime laborare; unde antequam domino regi traderetur [Alexandria], coactus est, invalescente aegritudine, domum redire. Hic demum sumptis navium malis immensae quantitatis, vocati artifices, lignorum caesores, castellum erigunt mirae altitudinis, unde totam erat despicere civitatem; machinae quoque, quas vulgo petrarias vocant, unde immissi molares graves et magni, muros caedebant, congruis stationibus locatae, intolerabilem civibus, horis pene omnibus inferebant terrorem. Erant circa eamdem civitatem, ad instar silvarum et frondosi nemoris, grata amoenitate et plena fertilitate arboribus consita fructiferis, et herbis referta salutaribus pomeria, quae et sui contemplatione transeuntes, merito invitarent ad ingressum, et ingressos hortarentur ad requiem. In haec ingressus noster ex magna parte exercitus, prius occasione colligendae erigendis machinis materiae, deinde solo nocendi affectu, et damni inferendi consideratione, aromaticas et multis usibus aptas, tanto studio ad terram prosternunt arbores, quanto vix labore ab initio fuerant procuratae. Fitque subito ut solo complanato, prioris status prorsus nulla remanerent vestigia; idque fuit, in quo se maxime laesa civitas, et ejus damnificatos habitatores, post adepta pacis foedera conquerebantur. Instabant ergo nostri, et artes quibus obsessis possent officere, satagentes invenire, omnem attentabant nocendi aditum; et argumentis quibus poterant, in eorum laesionem se instruebant. Assultus quoque assidui requiem negabant fatigatis. Erant sane cives negotiationibus assueti, rerum militarium expertes, quique usum praeliandi non haberent; unde molestius insuetum laborem poterant portare. Turci autem qui illic remanserant, tum quia pauci erant, tum quia civibus varii et inconstantis animi non cum multa fiduci se committebant, rari ad conflictus, et in congressionibus remissiores, non multum alios animabant. Quid plura? Quotidiani conflictus, caedes suorum continuae, vigiliae perennes, nocturni timores, alimentorum super omnia defectus, populum attriverant, dejecerant animos, ut jam urbem deserere et libertatis immemores, quibuslibet populis mancipare magis eligerent, quam in domesticis larinus cum parvulis et uxoribus famis acerbitate consumi. Serpebat ergo murmur in populis, jamjam ad plures sermo manifestus diffundebatur: urbe pellendos esse hospites pestilentes, qui tantam civibus intulerant afflictionem; quaerendum quocunque pacto esse, quomodo civitas, depulsis ingruentibus molestiis, obsidione soluta, pristinis commoditatibus, et solitae restitueretur libertati. Sensit hoc Salahadinus, et occultis citatisque nuntiis, statum urbis miserum, populi a se deficientis propositum, alimentorum supremam inopiam, patruo suo ex ordine pandit; utque rebus desperatis praesens remedium satagat invenire, et pereuntibus consulere, modis omnibus, implorat. Interim populum simul cum Patribus alloquitur; monet pro uxoribus et liberis usque ad mortem decertandum; hortatur ut legis et paternarum traditionum sint aemulatores, pro foribus salutem adesse; Siraconum quoque patruum suum, pro eorum liberatione et pro amovendis hostibus Aegyptum circuire, in proximo cum infinitis copiis adfuturum. At dominus rex cognito quod inter cives esset dissensio, civitatem urgeri monet incessanter; quantoque eos amplius novit afflictos, tanto acrius instare praecipit. Soldanus quoque succinctus, ad omnia impiger, sedulus, plena sollicitudine circuit principes universos; manu profusa, impensas porrigit ad construendas machinas, et sumptus ad omnem belli usum liberales; artificibus competentia salaria largitur; pauperibus et egenis, praesertim sauciis, ut sui curam haberent, munera donat; bellicosis quoque, et quos in praelio novit strenuos, aliquid distribuit.

CAPUT XXVIII. Siraconus haec audiens, cum Hugone Caesariensi de pace loquitur.

Dum haec apud Alexandriam aguntur, superiores Aegypti Siraconus peragrat regiones; perveniensque usque Chus, tentat expugnare civitatem; vidensque quod non proficeret, et prolixiora hujusmodi exposcerent tempora, ipsum autem ad alia nepotis necessitas urgeret negotia, sumpta ab urbibus illis pecunia, maturat reditum et ad inferiora revocat exercitum quem trahebat. Cumque regrediens Babylonem pervenisset, videns quod rex Cahere et ponti Hugonem de Ibelim dimisisset tutorem, et longe secus quam arbitratus esset, omnia se haberent, Hugonem Caesariensem, quem captivum tenebat, familiari compellat alloquio; utque vir eloquens et urbane facundus, sermone composito coepit eum convenire: Magnus princeps es, nobilis, apud tuos clarissimus, nec est de vestris principibus quispiam, si libera mihi daretur optio, cui magis hoc meum communicare secretum cupiam, et verbi hujus participem constituere. Obtulit sponte fortuna, et eventus donavit bellicus, quod alias multis conatibus esset quaerendum, ut tuae experientiae mihi ad opus praesens fieret copia. Fateor sane, quod gloriae cupidus, sicut mortalibus solet contingere, et regni tractus opulentia, de indigenarum quoque imbecillitate confisus, spem aliquando concepi, ut in manus meas regnum hoc aliquando traderetur. Ideo cum sumptibus et laboribus infinitis, infructuosis tamen, ut video, cum equitatu copioso nobilium, qui omnes eadem trahebantur, per tot pericula descendi in Aegyptum, aliter ratus de rerum eventu quam occurrit. Adversa enim, ut video, fortuna ingressus sum; utinam prospera vel redire liceat! Homo nobilis es, ut dixi, regi charus, sermone potens et opere; esto inter nos pacis mediator; prosperum fiat in manu tua verbum; dic domino regi: Otium terimus, et effluunt tempora sine fructu, domi multa restant; ipsius etiam regno suo plurimum esset necessaria regis praesentia; nunc aliis consumit operam; nam postquam nos repulerit, miseris civibus, et vix vita dignis, hujus regni relinquit opulentiam. Recipiat suos, quos in vinculis habeo; ipse quoque obsidione soluta et quos in vinculis habet, et quos in civitate cohibet Alexandrina, restituat; et ego suscepta prius ab eo securitate, quod in itinere per suos nihil nobis difficultatis occurrat, paratus sum exire.

CAPUT XXIX. Hugo cum rege et principibus foederis complet tenorem.

Audito hoc verbo, dominus Hugo sicut erat vir providus et discretus, multo apud se libramine verba oblata compensans, licet utilem nostris pacis formam et tenorem foederis non dubitaret, tamen ne videretur plus libertatis propriae rapi desiderio quam utilitati publicae hoc verborum tractatu providere, honestius judicat per alium primos tentari aditus. Hanc suam intentionem ipse nobis postmodum familiariter exposuit. Missus est verbi bajulus, qui similiter captivus tenebatur, quidam regis familiaris, Arnulfus de Turuassel, qui cum domino Hugone, de quo praediximus, in eodem praelio captus fuerat; qui, suscepto verbo, ad regem properat; legationis causam diligenter aperit; convocato coetu, in principum consistorio, praesente soldano et filiis ejus, conceptum verbum et compositionis formam proponit. Placet omnibus pacis tenor, et sufficere videtur ad gloriam, et ad plenam pactorum inter regem et calipham initorum fidem, ut civitas per deditionem in domini regis transeat potestatem; et tam hi de hostibus, qui obsidione claudebantur, quam qui Siraconum secuti, per Aegypti fines erant dispersi, solutis quoque captivis, quos de nostris trahebant in vinculis, suis etiam nihilominus receptis, de universis Aegypti finibus compellantur exire. Savar soldanus cum universis Aegyptiorum satrapis pactum approbat, foederis consonantiam libens amplectitur; dummodo hostis suspectissimus et regni aemulus excludatur, sibi plenius dicit esse satisfactum. Tandem dominus Hugo, suam exhibens praesentiam, verbis hinc inde tractatis, novissimam manum et placitum finem apposuit.

CAPUT XXX. Resignatur regi civitas, et pax indicitur Alexandrinis.

Indicitur ergo voce praeconia cohortibus singulis et omnibus generaliter praeliandi finis, et per legem edictalem ne Alexandrinis inferatur molestia interdicitur. Egrediuntur igitur concessa pace, laetantes, qui diuturna fuerant obsidione macerati; angustias quas pertulerant fastidientes, deambulationes taedii relevandi gratia, amant et appetunt liberiores. Inventa etiam alimentorum copia, et commerciorum libertate permissa, inedia tabefactorum corporum ruinam restaurare satagunt, et refocillare animas jam labentes. Juvat agmina videre pacata, quae paulo ante horruerant et oderant; et eorum colloquiis perfrui, quos ante modicum timuerant, periculorum suorum ministros et mortis procuratores. Nostri quoque, non segnius urbem ingrediuntur optatam; et liberis discursibus, vias, portus, moenia lustrantes, diligenter videndo colligunt, unde ad propria reversi, suis aliquando texere possint historias, et audientium animos gratis confabulationibus recreare. Huic splendidae civitati turris imminet mirae altitudinis, Pharos dicta; ad quam facibus accensis, et igne copioso, more sideris micantem, ignari locorum, nocturnas navigationes dirigunt. Nam Alexandria caeco mari, et periculoso nimis accessu, et vadis fallacibus aditur; quo antequam ingrediantur navigantes, ignibus, qui continuo fomite et sumptibus publicis super eum nutriuntur, edocti, imminentia vitant naufragia, et ad cursus se erigunt salutares. Super hanc victoriae signum, domini regis vexillum erigitur; et quod prius paucis innotuerat, fit omnibus signo contuito manifestum. Quo viso, qui cautius se habentes ad prima tracti foederis verba, nostris se committere pertimuerant, jam de pace facti certiores, non timent se nostris adjungere et de fidei nostrae praesumere sinceritate; unum prae omnibus admirantes, quod tantam civium multitudinem, tantamque advenarum numerositatem, qui omnes ad tutelam civitatis fideliter operam ministrabant, tam modicus exercitus intra urbis moenia facile coercuerat et ad ignominiosam juxta libitum compulerant deditionem; vix enim de nostris equites erant quingenti, peditum quatuor aut quinque millia; obsessorum autem, qui arma poterant educere, supra quinquaginta millia.

CAPUT XXXI. Rex victoria potitus, receptis suis universis, ad propria revertitur.

Egressus igitur Salahadinus ad dominum regem, quousque iter ad redeundum arripuit, in castris mansit, dato sibi custode, qui eum tractaret honeste et temerariorum ab eo propulsaret injurias. At vero soldanus cum tubarum clangore, et tympanis, et choris, et omni genere musicorum instrumentorum, stipatus agminibus, praecurrente innumera apparitorum manu, vociferantibus armatorum turmis, per portas civitatis, cum triumpho tanquam victor ingressus, terrore cives concutit; hos damnat, illos absolvit; et delicta discutiens potenter, omnibus distribuit praemia meritorum. Tandem in certa pecuniae quantitate civibus condemnatis, procuratores tributorum ordinat, vectigalium et civilium functionum instituit exactores. Exacta itaque infinita pecunia, fidelibus suis curam injungens civitatis, in castra gloriosus se recepit. At vero nostri ad reditum aspirantes, qui navigio venerant, sumptis ad iter necessariis, naves conscendunt, et se flatibus committentes, ad propria cum gaudio revertuntur. Rex quoque incensis machinis, et compositis sarcinis, versus Babylonem iter dirigit. Adjunctis ergo sibi quos ibi dimiserat, soldano in sua administratione confirmato, exclusis hostibus, suis qui capti fuerant receptis, XII Kal. Septembris Ascalonam ingressus est, anno regni ejus quarto; ab Incarnatione Domini vero 1167.

William of Tyre Medieval Latin The Latin Library The Classics Page