WILLIAM OF TYRE
HISTORIA RERUM IN PARTIBUS TRANSMARINIS GESTARUM
LIBER SEPTIMUS DECIMUS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30
CAPUT PRIMUM. Apud Ptolomaidam urbem maritimam curia celebratur generalis; nominanturque principes qui ad eam convenerunt.
Dignum credimus, et praesenti satis convenire videtur historiae ut posteritatis mandetur memoriae, qui principes praedictae interfuerunt curiae, qui ex tantis convenerant regionibus. Interfuit ergo primus dominus Conradus inclytae recordationis, Teutonicorum rex et Romanorum imperator: et de principibus ejus ecclesiasticis, dominus Otto Frisingensis episcopus, vir litteratus frater ejus; dominus Stephanus Metensis episcopus; dominus Henricus, domini Theodorici Flandrensium comitis frater, Tullensis episcopus; dominus Theotinus natione Teutonicus, episcopus Portuensis, apostolicae sedis legatus, qui de mandato domini Eugenii papae, ejusdem domini imperatoris castra fuerat secutus. De laicis vero dominus Henricus dux Austriae, ejusdem imperatoris frater; dominus dux Guelpho, vir illustris et potens; dominus Fredericus, inclytus Suevorum et Vindelicorum dux, ejusdem domini imperatoris ex fratre primogenito nepos, eximiae indolis adolescens, qui ei postmodum succedens, Romanum hodie strenue et viriliter administrat imperium; dominus Hermannus, provinciae Veronensis marchio; dominus Bertholdus de Andes, qui postea fuit Bavariae dux; dominus Wilelmus, marchio de Monteferrato, ejusdem domini imperatoris sororius; Guido comes de Blandrada, qui praedicti marchionis sororem habebat uxorem, ambo de Lombardia erant, magni et egregii principes. Interfuerunt et alii nonnulli, nobiles et spectabiles viri, quorum nomina vel titulos non tenemus.
Interfuit dominus Ludovicus Francorum rex piissimus, inclytae in Domino memoriae, et cum eo dominus Godefridus, Lingonensis episcopus; dominus Arnulphus, Lexoviensis episcopus; dominus Guido de Florentia, Ecclesiae Romanae presbyter cardinalis, tituli Sancti Chrysogoni, apostolicae sedis legatus; dominus Robertus, comes Perchensis, ejusdem domini regis frater; dominus Henricus, domini Theobaldi senioris comitis filius, comes Trecensis, ejusdem domini regis gener, egregiae indolis adolescens; dominus Theodoricus; Flandrensium magnificus comes, domini regis Hierosolymorum sororius; dominus Ivo de Neella Suessionensis, vir fidelis et prudens. Interfuerunt et alii multi, nobiles, et potentes, et digni memoria viri, quorum nomina, prolixitatem declinantes, studiose praeterimus. De nostris autem regionibus, adfuit dominus Balduinus, Hierosolymorum rex, inclytae indolis adolescens; et cum eo mater ejus, prudens et circumspecta mulier, cor habens virile, et quolibet consulto principe nihil inferius sapiens; et cum eis, dominus Fulcherus, patriarcha; dominus Balduinus, Caesariensis archiepiscopus; dominus Robertus, Nazarenus archiepiscopus; dominus Rorgo, Acconensis episcopus; dominus Bernhardus, Sidoniensis episcopus; dominus Willelmus, Berytensis episcopus; dominus Adam, Paneadensis episcopus; dominus Geraldus, Bethlehemita episcopus; Robertus magister militiae Templi; Raimundus, magister domus Hospitalis. De laicis vero, Manasses regis constabularius, Philippus Neapolitanus, Helinandus Tiberiadensis, Gerardus Sidoniensis, Galterius Caesariensis, Paganus dominus regionis quae est trans Jordanem, Balianus senior, Hunfredus de Torono, Guido Berytensis; et alii multi, de quibus per singula longum nimis esset enumerare. Hi omnes, ut diximus, in urbem convenerant Acconensem, tractaturi quod optimum et loco et tempori magis conveniens videretur; quod primum, auctore Domino, ad incrementum regni et Christiani gloriam nominis attentarent.
CAPUT II. Urbem Damascenam proponunt obsidere, et ex condicto ad eam accedunt.
Tractatis igitur continuo libramine deliberationis partibus, post subjecta, sicut in talibus fieri solet, diversarum partium diversa consilia, de communi consilio visum est tempori expedientius Damascum urbem nostris damnosam obsidere: unde firmato circa id consilio, voce praeconia praecipitur publicari, quatenus die statuta omnes unanimiter parati sint copias suas ad partes illas dirigere. Mense igitur Maio, vicesima quinta die mensis, anno ab Incarnatione Domini 1147, congregatis ex universo regno militaribus tam equitum quam peditum copiis, tam ex indigenis quam ex peregrinis, praevio vivificae crucis salutari ligno, praedicti Deo amabiles reges, una cum suis expeditionibus, ad urbem Tiberiadem, ex condicto perveniunt. Inde viarum compendia secuti, secus mare Galilaeae usque Paneadem, quae est Caesarea Philippi, universos deduxerunt exercitus. Ubi deliberatione habita cum iis qui situs urbis Damascenae et adjacentis regionis habebant peritiam, communicato cum majoribus principibus consilio, utilius judicant praedictam urbem eatenus obsidione vallare, ut prius occupentur pomeria, quae ex maxima parte urbem ambiunt eamdem et plurimam videntur conferre munitionem, arbitrantes quod occupatis pomeriis urbem deinceps obtinere satis esset in expedito. Sic igitur juxta initum consilium iter agressi, transcurso famosissimo monte Libano, qui medius inter Caesaream Philippi et eamdem Damascum interjacet, apud vicum cui nomen Daria est, in agrum descenderunt Damascenum, ab urbe quatuor aut quinque distantes milliaribus: unde et totam civitatem cum adjacente regione, de plano dabatur intueri.
CAPUT III. Describitur situs Damascenae urbis.
Est autem Damascus civitas maxima minoris Syriae, quae alio nomine Phoenicis Libanica nuncupatur metropolis, sicut ibi legitur: Caput Syriae Damascus (Isa. VII, 8); a quodam Abrahae servo denominata, qui eam creditur fundasse. Interpretatur autem sanguinea vel sanguinolenta. Est autem in campestribus sita, in agro sterili et arido, nisi quantum aquarum antiquis meatibus deductarum irrigatur beneficio. Fluvius enim a promuntorio descendens vicino, in superioribus illius regionis partibus, canalibus exceptus, ut inde liberius per plana possit deduci, per diversas subjectae regionis partes ad agrorum sterilitatem fecundandam dirigitur; quod vero residuum est, quia copiosas habet aquas, ex utraque ripa pomeria nutrit, arboribus consita fructiferis, juxtaque civitatis murum Orientem versus labitur. Pervenientes igitur praedicti reges ad locum praenominatum, videlicet Dariam, urbem habentes jam vicinam, instruunt acies, et ordinem incedendi assignant legionibus, ne promiscue incedentes, contentiones suscitent ad invicem et operi futuro ministrent impedimentum. Primus itaque cum suis Hierosolymorum rex, eo maxime quod locorum peritiam ejus cohortes dicebantur habere, de communi principum statuto ire praecipitur, et caeteris subsequentibus iter aperire. Secundum et medium locum rex Francorum cum suis expeditionibus tenere jubetur, ut praecedentibus, si necessitas emerserit, opem ferat. Tertium et novissimum imperator, eodem decreto, conservare mandatur, ut hostibus, si forte a parte irruant posteriore, resistere sit paratus, et praecedentes copias a parte relicta reddat securiores. His ergo tribus exercitibus ordine congruo dispositis, ad urbem castra promovent, accedere contendentes. Est autem civitas ab occidentali parte, unde nostris erat accessus, et a septentrionali pomeriis obsita longe lateque, instar condensorum nemorum et opacarum silvarum, ita ut ultra quinque aut amplius milliaria versus Libanum protendantur. Et haec eadem, ne dominia fortasse sint in incerto, et ne volentibus passim introire liceat, clausa sunt muro, licet luteo; nam lapidibus regio illa non abundat. Clausa sunt itaque, et secundum hoc quod cuique designatae sunt possessiones, muro hujusmodi vallata, relictis semitis et viis publicis, licet angustis, quibus hortulanis et curam pomeriorum habentibus ad urbem cum jumentis fructus deferentibus perveniatur. Sunt autem haec pomeria urbi pro summo munimine; nam prae densitate et arborum frequentia, et viarum angustiis, videbatur durum et pene impossibile, ut ab ea parte esset transitus urbem adire volentibus. Per haec tamen loca decretum erat nostris principibus ab initio exercitus introducere, et ad urbem patefieri accessum; ex causa gemina, tum ut occupatis munitioribus locis, et in quibus populo Damasceno major erat fiducia, quod superesset, leve videretur et compleretur facilius; tum ut expeditionibus, fructuum et aquae non deesset commoditas. Immittit ergo primus Hierosolymorum rex, per illas pomeriorum angustiores semitas, suas acies; sed vix et cum multa difficultate procedere poterat exercitus, tum viarum impeditus angustiis; tum eorum qui in virgultis latebant, insidiis lacessitus; tum etiam manifesto hostium qui aditus obsederant, et viarum praeoccupaverant anfractus, conflictu. Egressus enim erat unanimiter civitatis populus, et in praedicta descenderat pomeria, ut tam occultis quam manifestis congressionibus exercitum transire prohiberet. Erant praeterea, intra ipsa pomeriorum septa, domus eminentes et excelsae, quas viris pugnaturis communierant, quorum possessiones erant vicinae: unde sagittis et aliorum immissione telorum, hortorum septa tuebantur, neminem accedere permittentes; sed et publicam volentibus transire viam reddebant eminus sagittis valde periculosam. Nec erant tamen ex una tantum parte nostris praedictorum formidabiles insidiae; sed ex omni latere par erat incautis periculum, et suspectum aeque improvisae mortis discrimen. Erant nihilominus et secus muros interius latentes viri cum lanceis, qui per specularia modica, in muris ad hoc studiosius ordinata, unde videre transeuntes poterant, minime vero ipsi videri, praetereuntes confodiebant ex latere: quo casu plurimi dicuntur illa die miserabiliter occubuisse. Sed et aliae innumerabiles non defuerunt inter illas angustias periculorum transire volentibus species.
CAPUT IV. Nostri pomeria civitatis violenter effringunt, et fluvium invitis hostibus occupant in manu forti. Factum imperatoris eximium et admirabile describitur.
Hoc igitur intelligentes nostri, instant acerbius et effractis hortorum violenter claustris, pomeria certatim occupant; et quos intra septa vel in hujusmodi domibus reperiunt, gladiis transverberant, aut in vincula captos conjiciunt. Quod audientes qui ad simile opus exierant, aliorum exemplo timentes interire, relictis hortis, catervatim in urbem se recipiunt; sicque illis in fugam versis, aut peremptis gladio, liber nostris ad anteriora patuit aditus. Equestres porro tam civium, quam eorum qui eis in subsidium venerant, copiae, intelligentes quod ad obsidendum urbem per illas partes noster venturus esset exercitus, ad amnem qui urbem praeterlabitur, accesserant, ut arcubus et balistis expeditiones ex itinere fatigatas, et prae sitis angustia laborantes, arcerent a flumine et aquarum maxime necessariam negarent sitientibus commoditatem. Nostri vero ad relevandam sitim, quam ex laboris difficultate et ex pulveris nube densa, equorum hominumque pedibus agitati, collegerant, ad fluvium quem vicinum audierant properantes, ubi secus ripam viderunt tantam hostium multitudinem, substiterunt ad modicum; tandemque collectis viribus, necessitate vires et audaciam ministrante, semel et secundo, sed frustra aquas sibi vindicare nituntur. Dumque circa id Hierosolymorum rex cum suis plurimum desudat et frustra laborat, nuntiatur domino imperatori qui posterioribus praeerat agminibus, sciscitanti: Quaenam esset causa quare non procederet exercitus? quod hostes, fluvium obtinentes, nostros non permittebant accedere. Quo cognito, ira succensus, per medias regis Francorum acies usque ad conflictum eorum qui pro flumine contendebant, cum suis principibus celer pervenit. Ubi tam ipse quam sui de equis descendentes, et facti pedites (sicut mos est Teutonicis, in summis necessitatibus bellica tractare negotia) objectis clypeis, gladiis cominus cum hostibus experiuntur; quorum impetus, qui prius fortiter restiterant, sustinere non valentes, in fugam versi, flumina deserunt, in urbem cum summa velocitate se conferentes. In quo congressu, domini imperatoris factum saeculis memorabile dicitur accidisse; nam uni de resistentibus, viriliter et strenue dimicanti, quamvis loricato, uno ictu caput, collum, cum sinistro humero et brachio cohaerente, simulque partem subjecti lateris dicitur amputasse. Quod factum cives, tum qui hoc viderant, tum eos qui ex aliorum relatione id ipsum cognoverant, in tantam dejecit formidinem, ut et de resistendo et de vita penitus desperarent.
CAPUT V. Desperant cives, et de fuga cogitant; ex nostris principibus quosdam data corrumpunt pecunia, quorum persuasione in oppositam civitatis partem transfertur exercitus.
Obtento igitur flumine et ripa liberius concessa, longe lateque secus urbem castrametantur; et tam pomeriis violenter expugnatis quam fluminis libere pro arbitrio usi sunt commoditate. Attoniti ergo cives, et exercitus nostri et numerum stupentes et virtutem, de viribus suis coeperunt diffidere, quasi resistere non valentes; timentesque subitas nostrorum irruptiones, nihil tutum reputant, dum ad mentem reducunt, quales eos hesternis congressionibus sint experti. Habita igitur deliberatione, usi ea quae miseris et afflictis rebus solet adesse, solertia, et ad ultima recurrentes argumenta, omnes vicos civitatis, ex ea parte, in qua nostri castra locaverant, magnis et proceris contexunt trabibus; in eo solo spem habentes, ut dum nostri circa effringenda repagula hujusmodi laborarent, ipsi per partem oppositam, cum uxoribus et liberis egrederentur fugientes. Videbatur satis in expedito, si propitia nobis esset Divinitas, quod urbem in vicino obtenturus esset populus Christianus; sed aliter visum est ei qui terribilis est in consiliis super filios hominum (Psal. LXV 4). Nam dum, ut diximus, civitas in arcto constituta esset, nec ejus cives resistendi aut salutis spem haberent ullam, sed compositis sarcinis migrare e loco disponerent, peccatis nostris exigentibus, coeperunt de nostrorum praesumere cupiditate; et pecuniarum interventu, eorum expugnare animos sunt aggressi, quorum corpora posse vinci diffidebant; tota enim sollicitudine in argumenta varia se attollentes, quibusdam de principibus promissa et collata infinitae quantitatis pecunia, ut eorum studio et opera obsidio solveretur, ut Judae proditoris officio fungerentur persuaserunt. Hi ergo datis et pollicitis corrupti, et vitiorum omnium fomitem, cupiditatem secuti, in id sceleris descenderunt, ut regibus et peregrinis principibus, de eorum fide et industria confidentibus, impiis suggestionibus persuaderent ut, relictis pomeriis, in oppositam civitatis partem transferrent expeditiones; et ut dolum quocunque colore tegerent, allegant in opposita civitatis parte, quae austrum respicit et quae ad orientem, nec pomeria esse, quae urbi sint pro robore; nec ad murum expugnandum, vallo vel flumine impediri accessum. Murum quoque asserunt humilem, et ex crudis compactum lateribus, primos vix posse impetus sustinere. Ibi nec machinis, nec multo opus esse conamine dicunt, sed statim primis congressionibus manibus murum dejici, et in civitatem irrumpere non esse difficile. Horum autem ad hoc solum properabat intentio, ut exercitus ab ea parte, qua locatus erat, quaque civitas maxime premebatur, et diu tolerare neque poterat, amoverent, scientes quod in opposita parte perseverare, et obsidionem continuare non possent. Crediderunt ergo tam ipsi reges, quam totius primores exercitus, et loca quae prius cum multo sudore, et multa suorum strage occupaverant, deserentes, universas transferunt legiones; et in opposita civitatis parte praeviis seductoribus castrametati sunt. Ubi videntes se ab aquarum commoditate longe positos, fructuum quoque ubertate carere, et jam deficere penitus alimenta, dolum intercessisse; et malitiose a locis uberibus se translatos, licet sero, conqueruntur.
CAPUT VI. In nostrorum castris victus deficit; detegitur proditorum malitia; et soluta nostri redeunt obsidione.
Deficiebat ergo victus in castris; nam spe subito obtinendi civitatem, sicut eis persuadebatur antequam iter arriperent, ad paucos dies sufficientia detulerant alimenta; et maxime peregrini, quibus non multum poterat imputari, tanquam locorum ignaris. Persuasum namque illis fuerat quod primis congressionibus statim, et sine difficultate urbem essent obtenturi; interimque fructuum alimonia, qui gratis occurrerent, etsi alius omnino deesset victus, magnum posse ali exercitum asserebant. Quid ergo faciant dubii, et in secreto et in publico deliberant. Redire enim ad loca unde exierant, durum videbatur et impossibile; nam, nostris egredientibus, statim hostes, ut viderunt effectui mancipatum quod cupierant, multo fortius quam ante eadem loca ingressi, communierant vias quibus nostri prius introierant; objectis trabibus et molibus magnis praestruxerant, sagittariorum immittentes manum infinitam, qui ab ingressibus arcerent ingredi cupientes. Rursum ex ea parte in qua castra locaverant, urbem impugnare, moram videbatur exigere; sed ferias longiores victus inopia non indulgebat. Colloquentes itaque peregrini principes ad invicem, videntesque manifestam illorum, quorum fidei animas suas et negotia commiserant, malitiam, scientes quod non proficerent, redeundum esse decernunt, fraudes eorum qui eos seduxerant detestantes. Sic igitur reges et principes, quantos a saeculis non legimus convenisse, confusione induti et reverentia, peccatis nostris exigentibus, infecto negotio, redire compulsi, eadem via qua venerant, in regnum sunt reversi. Qui deinceps, non solum quandiu in Oriente moram egerunt, nostrorum principum vias omnes suspectas habebant; et eorum merito, tanquam malitiosa nimis declinabant consilia, circa regni negotia tepidos se exhibentes; verum, postquam ad eorum regiones eis datum est reverti, susceptarum perpetuo memores injuriarum, eorumdem principum abominati sunt malitiam. Nec se solos, verum etiam et alios, qui non interfuerant, circa amorem regni efficiebant remissiores: ita ut jam de caetero, neque tot, neque ferventes adeo, hujus peregrinationis viam arriperent, et advenientes etiam nolentes eorum illaqueari fraudibus, domum citius redire etiam hodie contendant.
CAPUT VII. Diversae ponuntur opiniones, quis tantae proditionis auctor fuerit. Iterum Ascalonam proponunt obsidere, sed non proficiunt.
Memini me frequenter interrogasse et saepius prudentes viros, et quibus illius temporis solidior adhuc suberat memoria, et ea maxime intentione ut compertum historiae mandarem praesenti, quaenam tanti mali causa fuerit et qui tanti sceleris fuerint auctores; et quomodo tam detestabilis conceptus effectui potuit mancipari. In assignatione autem causae dissonas inveni relationes; nam quorumdam erat opinio quod comitis Flandrensium factum quoddam occasionem praestiterat huic malo; is namque, ut praemisimus, in eo fuit exercitu. Qui, postquam nostrae legiones ad urbem praedictam accesserunt, et jam violenter obtentis pomeriis et flumine, obsessa est civitas, ad singulos regum dicitur singillatim et seorsum accessisse, et profusis precibus postulasse, ut capta civitas ei daretur; et hoc etiam dicitur impetrasse, quod audientes regni nostri quidam proceres, consentientibus etiam aliorum nonnullis, indignati sunt quod tantus princeps, et cui sua poterant sufficere, et qui gratis Domino militare videbatur, regni tantam portionem sibi dari postulabat; sperabant enim sibi accrescere, quidquid per istorum principum operam et laborem regno incrementi accederet. Unde indignati, in hoc tam piaculare descenderunt flagitium, ut mallent eam hostibus conservare quam ut comiti praedicto cederet in sortem. Indignum enim eis admodum videbatur ut qui tota vita sua regno militantes, infinitos labores pertulerant aliis qui recentes advenerant, tantorum fructus laborum colligentibus, ipsis neglectis et absque remunerationis spe, quam diu et ex meritis videbantur collegisse. Alii dicunt principem Antiochenum indignatum quod rex Franciae ita ab eo divertisset, et beneficiorum suorum immemor, in nullo eum juvisset, quibusdam mandasse in exercitu principibus, et obtinuisse, quatenus ejus gratia efficeret, ne conatus ejus finem sortiretur optatum, et ut ita procurarent, ut infecto negotio redire cogeretur inglorius. Alii dicunt omnino nihil aliud intercessisse, nisi quod ab hostibus infinita sint redempti pecunia, qui hoc tam ingens procuraverunt malum; et pro summo solent recitare miraculo, quod postmodum tota illa male sumpta pecunia, inventa est reproba et penitus inutilis. Qui autem fuerint tam detestabilis ministri sceleris, varia multorum nihilominus fuit opinio, sed mihi pro certo compertum non est. Quicunque tamen sunt, sciant quod pro meritis digna quandoque praemia reportabunt, nisi misericors Dominus condigne satisfacientibus clementer indulgeat.
Ita ergo, ut praemisimus, nostri sunt sine gloria reversi. Laetata est ergo Damascus in profectione ipsorum, quia incubuit timor eorum super eos; nostris autem e diverso, versa est in luctum cithara; et facti sumus canticum hostium nostrorum tota die (Job. XXX, 31). Reversi itaque in regnum praedicti reges, iterum convocato procerum coetu, aggredi conantur (sed incassum) factum aliquod, in quo memoriam suam posteris possint reddere commendabilem. Erant nonnulli qui suggererent circa Ascalonam, quam adhuc detinebat populus infidelis, quae quasi in regni medio sita erat, et ad quam sine difficultate poterant universa deferri necessaria, ponendam obsidionem; facileque esse dicebant, et in promptu, ut cultui restitueretur Christiano; sed post multa hujusmodi verba, sicut et praedictus conceptus passus est aborsum; et dum adhuc ordiretur, succisus. Iratus enim Dominus omnes eorum conatus videbatur evacuare.
CAPUT VIII. Imperator Conradus ad propria regreditur, rege Francorum in Syria moram faciente.
Videns igitur dominus Conradus imperator quod ei gratiam suam subtraxerat Dominus, et in regni negotiis ei procedere negabatur, parato navigio, sumptaque licentia, in regnum proprium est reversus. Quo perveniens, infra paucos annos apud Bauenberg mortuus est, ubi et magnifice in ecclesia majori sepultus est: vir pius et misericors, corpore conspicuus, generositate insignis, rei militaris ad perfectum habens experientiam, vita et moribus per omnia commendabilis, cujus memoria in benedictione est. Cui dominus Fredericus Suevorum dux illustris, qui ejusdem peregrinationis comes adhaeserat indivisus, ex fratre primogenito nepos (cujus supra fecimus mentionem) inclytae indolis adolescens, in imperio successit, qui hodie Romanum strenue et feliciter administrat imperium. Dominus vero rex Francorum, peracto apud nos unius anni curriculo, circa transitum vernalem, Pascha Hierosolymis celebrato, cum uxore et principibus suis ad propria reversus est. Quo perveniens, injuriarum memor, quas in via et in toto peregrinationis tractu, uxor ei irrogaverat, in praesentia pontificum regni sui solemniter celebrato divortio, ab uxore, titulo consanguinitatis objecto, divertit. Quam protinus sine temporis intervallo, Henricus Normanniae dux et Andegavensium comes, antequam in Aquitaniam suam, quae ei paterna erat haereditas, se reciperet, duxit uxorem. Qui statim ea ducta, domino Stephano Anglorum regi, sine liberis sexus melioris defuncto successit in regno. Dominus vero rex Francorum, Hispaniarum imperatoris filiam, Mariam nomine, virginem Deo placitam, moribus et sancta conversatione commendabilem, secundis votis felicior, sibi matrimonio copulavit.
CAPUT IX Noradinus ingreditur fines Antiochenos; princeps Raimundus occurrit; pugnatur inter eos. Princeps Raimundus occiditur.
Ab ea die coepit Orientalium Latinorum manifeste deterior fieri conditio; nam nostrorum principum et regum maximorum, qui Christiani populi videbantur bases esse solidiores, viderunt hostes nostri, et subsannaverunt labores sine fructu, sine effectu conatus, vires attritas, confractam gloriam; et quorum sola nomina hostibus nostris prius erant formidini, nunc praesentiam sine damno despexerant; unde in tantam elati sunt praesumptionem et audaciam, ut jam de caetero nec eorum vires haberent suspectas, nec nostris instare solito acerbius vererentur. Inde fuit, quod statim post utriusque regis discessum, Noradinus, Sanguini filius, cujus superius fecimus mentionem, convocata infinita Turcorum ex omni Oriente manu, circa partes Antiochenas coepit solito protervius desaevire; vidensque Latinorum terram principum auxilio destitutam, apposuit etiam castrum, cui nomen Nepa, obsidere. Quod postquam domino Raimundo principi Antiocheno plenius innotuit, sicut homo animosus et impetuosus, nec alterius consilio in hujusmodi regebatur, non exspectato suorum equitum, quos evocari praeceperat comitatu, cum paucis imprudens ad partes illas accelerat; et adhuc in obsidione perseverantem, circa praedictum municipium invenit Noradinum. Qui audiens principem advenire, timens ne majores secum traheret copias, exspectare et cum eo congredi veritus, ab obsidione discessit, in loco tuto se conferens, et exspectans, et frequentibus nuntiis doctior fieri cupiens, qualia secum princeps traxerat auxilia, et utrum majora accederent adminicula. Princeps vero praesenti successu elatus et de se, more solito, plus aequo praesumens, coepit se habere incautius; et dum haberet finitima praesidia in quibus se indemnem cum suis poterat conservasse, et suos reduxisse incolumes, maluit se campis credere patentibus; indignum judicans ut illius timore videretur cessisse vel ad tempus; et hostium maluit patere insidiis. Ea igitur nocte, videns Noradinus nullas principi vires accrevisse majores, sperans cum suis eas quas secum adduxerat, facile superaturum, principis comitatum vallat, per gyrum agminibus dispositis; et in modum urbis obsidet. Mane autem facto, videns princeps hostium multitudinem, et de viribus suis, licet sero diffidens, dubitare coepit; tamen acies instruit, militiam ordinat, tanquam cominus cum hostibus congressurus. Inito itaque praelio, qui cum eo erant, viribus impares, hostium non ferentes multitudinem, principe cum paucis relicto, in fugam versi sunt. Princeps vero tanquam magnanimus, et in armis singulariter strenuus, viriliter decertans, in media hostium strage quam exercuerat, caedendo fatigatus et exhaustus spiritu, gladiis confossus interiit; cujus caput cum brachio dextro a corpore separantes, reliquum corpus mutilum, inter alios vita privatos, reliquerunt. Cecidit ibi inter alios vir magnus et potens, suae perpetuo lugendus regioni, dominus Rainaldus de Mares, cui comes Edessanus filiam suam uxorem dederat. Ceciderunt et alii nobiles nonnulli, quorum nomina non tenemus. Fuit autem dominus Raimundus vir magnanimus, rei militaris experientissimus, hostibus supra modum formidabilis, parum tamen felix, cujus multa quae in principatu strenue et magnifice gessit opera, speciales exigunt tractatus; sed nos ad prosequenda communia festinantes, in singulis hujusmodi negotiorum articulis immorari, et his stylum committere non valemus. Occisus est autem anno ab Incarnatione Domini 1148, principatus ejus anno tertiodecimo, mense Junio, vicesima septima die mensis, die festo Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, inter urbem Apamiam et oppidum Rugiam, in eo loco qui dicitur Fons-muratus. Cujus corpus quibusdam notis et cicatricibus cognitum, inter caeterorum defunctorum corpora repertum, Antiochiam delatum est, et in vestibulo ecclesiae apostolorum Principis, inter ejus praedecessores, solemnibus exsequiis sepultum.
CAPUT X. Noradinus universam regionem pro suo tractat arbitrio. Rex illuc properat, solatium ministraturus. Soldanus Iconiensis terram comitis ingreditur Edessani.
Noradinus vero in augmentum gloriae et in signum victoriae, et quod maximus gentilitatis persecutor crederetur occidisse, caput cum manu dextera, quae ad hos usus de corpore praedicti viri separari fecerat, ad maximum Sarracenorum principem et monarcham, calipham videlicet Baldacensem, et alios Turcorum satrapas, per Orientem constitutos direxit. Destituta itaque tanti rectoris solatio Antiochena regio, in lamenta se dedit, fletus non cohibens et crebris suspiriis dolorem indicans, querulis quoque et lacrymosis vocibus fortis viri egregia gesta rememorans. Nec solum finitimos mors illius audita contristavit populos; sed et longe lateque rumor hic dispersus, tam majorum quam minorum in amaritudinem deduxit animas, et acerbo interius moerore confecit. Interea idem fidei et nominis, more patris, maximus persecutor Christiani Noradinus, videns principem regionis, et maximam robustorum ejus partem cecidisse in praelio, totamque provinciam suo subjacere arbitrio, immissis statim expeditionibus suis, totam coepit hostiliter circuire regionem: ita ut juxta Antiochiam pertransiens, et cuncta praestans incendio, ad monasterium Sancti Simeonis, quod inter Antiochiam et mare in montibus sublimibus situm est, ascenderet, propria in ea usus potestate, et cuncta libero tractans imperio; et inde ad mare, quod nunquam prius viderat, descenderet, et in eo, in signum quod victor usque ad mare pervenerat, coram suis lavaretur. Inde rediens castrum Harenc, ab Antiochia vix milliaribus distans decem, praeteriens occupat, et occupatum armis et militibus et alimentis muniens, instruit diligenter; ita ut multorum dierum posset obsidionem sustinere. Timuit ergo populus universus, et humiliata est in conspectu ejus terra, eo quod tradiderat Dominus in manus ejus, robur militiae et principem regionis; et non erat auxiliator, nec qui contra imminentia pericula protectionis afferre posset remedium. Relicta enim erat in reipublicae et principatus administratione sola principis uxor Constantia, cum filiis duobus et filiabus totidem, adhuc impuberibus; nec erat qui principis fungeretur officio, et plebis erigeret dejectionem. Ea tamen tempestate, dominus Aimericus ejusdem civitatis patriarcha, vir solers et locupletissimus, strenue satis afflictae se regioni praebuit patronum; et ad conducendas militum copias, stipendia, contra morem suum non parce ministravit, temporis satisfaciens necessitati. Porro Hierosolymorum rex audiens illarum partium pericula, et morte domini principis cognita, mente plurimum consternatus, convocata subito militia, ut oppressis opem ferat fratribus, celer ad partes convolat Antiochenas, et de se diffidentibus et animo dejectis propria praesentia praebuit consolationem. Collectis itaque militaribus tam suorum, quos secum traxerat, quam de tota regione auxiliis, ad resistendum invitat; et ut resumptis cordibus respirare discant, castrum Harenc, quod superius de novo captum diximus, obsidet. Sed post dies aliquot non proficiens, quia instructum erat diligentius, infecto negotio, Antiochiam est reversus.
Soldanus etiam Iconiensis, audita principis morte, in multitudine gravi in Syriam descendit, et captis multis urbibus et castellis pluribus, Turbessel obsidet, licet comes cum uxore et liberis intus esset. Rex vero Henfredum constabularium, cum sexaginta militibus ad tuendum Hasart, interea dirigit, ne a Turcis occupetur. Tandemque comes datis Soldano captivis omnibus quos de sua regione vinctos habebat, et duodecim equitum armis, pace facta, abeunte Soldano, ab obsidione liberatus, eodem die Hasart venit; et inde Antiochiam, domino regi gratias pro humanitate quam in eum exercuerat, acturus properavit: inde etiam viso rege, sumptaque ab eo licentia, cum modico quem deduxerat comitatu, ad propria reversus est. Rex autem apud Antiochiam destitutae regionis curam agens, ad hoc moram faciens, compositis pro loco et tempore negotiis, tranquillitate aliquatenus restituta, revocantibus eum curis domesticis, in regnum suum est reversus.
CAPUT X. Comes Edessanus, post regis ab Antiochia discessum ab hostibus capitur, ubi et ignominiose moritur.
Interea comes Edessanus, Joscelinus junior, vir supinus, a patria degener honestate, sordibus effluens, libidine dissolutus, spretis melioribus perniciosa sequens, putans sibi optime successisse quod princeps Antiochenus, quem odio insatiabili persequebatur, occubuerat; non multum attendens, quam vere dicatur: Tua res agitur, paries cum proximus ardet; dum Antiochiam, ut dicitur, a domino patriarcha evocatus, de nocte proficisceretur, separatus a comitatu, cum adolescente, qui ejus equum trahebat, gratia, ut dicitur, alvum purgandi, et ut secretioribus naturae satisfaceret debitis, ignorantibus tam iis qui praeibant quam qui sequebantur, irruentibus in eum praedonibus, qui in insidiis latebant, captus est; ac vinculis mancipatus, Halapiam perductus est. Ubi immundarum viarum suarum fructus colligens, squalore carceris et catenarum pondere fatigatus, anxietate spiritus et corporis jugi molestia consumptus, fine miserabili vitam finivit. Reddita terris die, qui in ejus erant comitatu, eorum quae circa ipsum acciderant penitus ignari, dominum suum quem non reperiunt, anxie quaerentes, ubi vident se inquirendo non proficere, reversi nuntiant quid eis acciderat; et iterum repleta est stupore et exstasi universa terra. Et quamvis vicinorum sinistris non noverant condolere casibus, nunc familiaribus oppressi periculis eodem discunt experimento, quomodo doloribus sit compatiendum alienis. Tandem post dies aliquot quorum dam relatione, quibus id pro certo compertum erat, cognoverunt, quod apud Halapiam detinebatur in compedibus. Uxor vero ejus, mulier pudica, sobria, et timens Deum, quales Deus amat, cum filio impubere et duabus filiabus remanserat; quae quantum potuit, consilio procerum, qui superstites erant, populum regere nitebatur: et regionis praesidia adversus hostes, armis viris et alimentis communire, vires transcendens femineas, satagebat. Sic igitur peccatis nostris exigentibus, utraque regio, melioribus destituta consiliis, vix in se subsistens, femineo regebatur imperio.
CAPUT XII. Rex cum regni principibus juxta Ascalonam, Gazam reaedificat.
Dum vero haec ita circa partes aguntur Antiochenas, non multo post temporis intervallo visitante regnum divina clementia, erigentes se de pulvere et de abjectione nimia, in qua propter sinistros casus, qui frequentes acciderant, jacere videbantur; redeuntes ad cor tam dominus rex quam caeteri Hierosolymitanae regionis principes, ut Ascalonitas hostes immanissimos arctius cohibeant, et magis eorum periculosos refrenent impetus, Gazam urbem antiquissimam, ab Ascalona decem distantem in parte australi milliaribus, dirutam et habitatoribus carentem, reformare proponunt, ut sicut a septentrione et ab oriente fundatis in gyrum municipiis eam quasi obsederant, ita eidem ab austro simul non deesset stimulus; et ex ea quoque parte continuis impugnaretur congressionibus et frequentibus lacesseretur insidiis. Die igitur statuta, convenit universus populus, quasi vir unus, ad praedictum locum; et opus unanimiter aggressi, urbem certatim reaedificare contendunt. Fuerat autem eadem Gaza, civitas antiquissima, una de quinque urbibus Philistiim, aedificiis praeclara, cujus antiquae nobilitatis in ecclesiis et amplis domibus, licet dirutis, in marmore et magnis lapidibus, in multitudine cisternarum, puteorum quoque aquarum viventium, multa et grandia exstabant argumenta. Fuerat autem sita in colle aliquantulum edito, magnum satis et diffusum infra muros continens ambitum. Videntes autem nostri quod non satis expediret, nec fortasse praesentis temporis vires sufficerent ut tota reformaretur, partem praedicti collis occupant; et jactis ad congruam altitudinem fundamentis, opus muro insigne et turribus aedificant, et in brevi, opitulante Domino, consummant feliciter. Consummatum etiam et partibus suis absolutum, de communi consilio fratribus militiae Templi custodiendum, et perpetuo cum universa adjacente regione possidendum committunt. Qui tanquam viri fortes, et in armis strenui, et commissum usque in praesentem diem fideliter prudenterque servaverunt; et urbem praedictam frequentibus, cum occultis tum manifestis impugnationibus viriliter afflixerunt: ita ut qui prius excurrentes et per universam regionem hostiliter desaevientes, nostris erant formidini, nunc pro summa felicitate reputent, si clausis intra moenia vivere liceat, et quiete perfrui, pace precibus vel pretio ad tempus impetrata. Nec solum urbe praedicta, ad cujus laesionem constructum erat illud praesidium, recalcitrante, utile fuit; sed etiam ea devicta, quasi regni limes ab austro contra Aegyptios, pro multo fuit regioni tutamine. Circa veris autem initium, domino rege dominoque patriarcha, completo ex parte municipio interiore, relictis ibi militiae Templi fratribus, quorum diligentiae deputatum erat, Hierosolymam reversis, accidit subsidium Aegyptiorum, quod ter vel quater in anno ad reparandas vires Ascalonitarum solemniter solebat accedere, in multitudine gravi ante praedictum oppidum adesse; et oppidanis interius hostium metu congregatis, assultus hostiles multa instantia dedisse. Sed videntes, qui militiae praeerant, quod non proficerent, cum dies aliquot in obsidione operam consumpsissent, Ascalonam profecti sunt. Ab ea itaque die, tanquam attritis viribus et nocendi contracta licentia, coeperunt prorsus a vexatione adjacentis quiescere regionis. Sed et Aegyptiorum exercitus, qui ita frequens, ut praediximus, civitati jam afflictae solatium ministrabat, jam non nisi marino accedere consuevit itinere, praedicti municipii interpositas timens insidias et militiam habens suspectam.
CAPUT XIII. Inter regem et matrem ejus graves oriuntur simultates et matre ignorante rex coronatur.
Inter haec, dum satis prospero cursu regni orientalis negotia procederent, et quasi quadam tranquillitate gauderet; eo minus, quod comitatus nobis deperierat et in hostium nostrorum cesserat potestatem Edessanus, regio quoque Antiochena frequentibus hostium insidiis fatigabatur; videns inimicus homo, qui solet superseminare zizania, et nostrae invidens prosperitati, intestinis nos tentans concutere seditionibus, quietem nostram perturbare aggressus est, cujus periculi haec fuit causa et origo. Domina Milisendis regina, inclytae recordationis et piae in Domino memoriae, defuncto marito, ut praediximus, relicta cum duobus liberis adhuc infra annos constitutis, regni tanquam jure haereditario sibi debiti curam et administrationem sortita est, filiorum legitimam agens tutelam. Hanc consilio principum regionis, strenue et fideliter, vires et animum transcendens femineum, usque ad illum diem administraverat: filio primogenito, domino Balduino, cujus in praesenti gesta conscribimus, etiam postquam in regni sublimatus est solium, ejus multum favente et merito subjacente imperiis. Inter caeteros autem quorum opera consilioque utebatur, familiarem admodum habebat quemdam nobilem virum, ejus consobrinum, Manassen videlicet; cui, statim post ejus introitum in regnum, curam militiae tradiderat omnem et [quem] ordinaverat constabularium. Hic autem de dominae reginae gratia praesumens, nimium arrogans, ut dicitur, et regni majoribus insolenter se praeferens, nullique debitam exhibens reverentiam, invidiam in se nobilium regionis concitaverat maximam; et nisi dominae reginae eos cohiberet auctoritas, parati erant conceptum odium usque in opus pertrahere. Duxerat autem et domini Baliani senioris viduam, nobilem matronam Hugonis, Balduini et Baliani Ramatensium fratrum matrem: unde sibi cumulaverat divitias et multiplicaverat possessiones. Eorum autem qui praedictum Manassen odio prosequebantur, primus erat et affectu et opere rex ipse: asserens quod ei matris suae subtraheret gratiam et munificentiam impediret. Habebat autem super eodem facto plurimos incentores, odiorum fomitem ministrantes, quibus praedicti viri invisa erat potentia et molesta nimis dominatio. Hi dominum regem impellebant, ut etiam matrem a regni amoveret potestate, dicentes, eum jam ad adultam pervenisse aetatem, indignum esse ut femineo regeretur arbitrio, et regni proprii curam aliquam sibi committeret moderandam. Horum igitur et similium rex fretus consilio, proposuerat, in die festo Paschae Hierosolymis solemniter coronari; cujus gloriae, cum a domino patriarcha et a viris prudentibus qui pacem regni diligebant, instanter rogaretur, ut matrem participem faceret, distulit praedictorum consilio, ne matrem haberet consortem, illa die qua proposuerat; et sequenti die subito, matre non vocata, in publicum processit laureatus.
CAPUT XIV Regnum inter se dividunt filius et mater. Rex Hierosolymam ingreditur violenter, et matrem in arce obsidet Davidica; tandem pax cum tranquillitate reformatur.
Transcursa igitur illa solemnitate, convocato procerum coetu, praesente etiam Ivone Suessionensi comite et Galtero castellano Sancti Aldemari, matrem convenit, et ut regnum secum dividat instanter exigit, et avitae sibi postulat haereditatis portionem assignari. Tandem post multos hinc inde habitos deliberationis tractatus, divisa haereditate, domino regi optione data, assumpsit sibi in partem Tyrensem et Acconensem, cum pertinentiis suis, urbes maritimas: relictis dominae reginae Hierosolyma et Neapoli, cum suis iterum pertinentiis. Sicque divisi sunt ab invicem, sperante populo quod pro bono pacis tolerandum esset quod sic ordinatum fuerat: quod uterque contentus esse deberet sua, quae eum contigerat, portione. Per eosdem itaque dies dominus rex nobilem quemdam et magnificum virum dominum Henfredum de Torono, cui magnae et amplae possessiones erant in Phoenice, in montibus qui Tyrensi adjacent metropoli, ordinavit constabularium suum, et ei militiae suae curam commisit. Sed neque sic etiam quievit dominam reginam persequentium stimulus; sed et causis levibus vires resumens ignis, qui latuerat in favilla, incendium majus et priore multo periculosius, coepit ministrare. Nam rex eisdem impellentibus quorum consilio prius acquieverat, matrem iterum coepit molestare, et eam quam ex utriusque beneplacito regni obtinuerat portionem, exclusa omnino matre, sibi vindicare proposuit. Quod intelligens regina, commendata Neapoli quibusdam fidelibus suis, qui ejus curam haberent, Hierosolymam se recepit. Rex vero interea congregata quanta potuit militia, praedictum Manassen in castello quodam ejus, cui nomen Mirabel, obsidet; eumque ad deditionem compellens, regnum et omnem cismarinam regionem abjurare coegit: inde occupata Neapoli, matrem persequens Hierosolymam proficiscitur. Recesserant autem a domina regina, juramentorum et fidelitatis immemores, quidam ex iis qui infra sortem ejus habebant possessiones, et ei fide media erant obligati. Pauci vero ei adhaerentes, fidei servaverant integritatem: Amalricus videlicet comes Joppensis, filius ejus, valde adolescens; Philippus quoque Neapolitanus, et Rohardus senior, et pauci alii quorum nomina non tenemus. Audiens itaque regina, filium cum exercitu advenire, in arcem cum familiaribus suis et fidelibus se recepit, de praesidii munitione confidens. Dominus vero patriarcha Fulcherus, bonae memoriae, videns tempora periculosa, et dies tentationis imminere, volens partes suas interponere, et de iis quae ad pacem sunt rogare, assumptis sibi de clero, viris religiosis et Deum timentibus, domino regi obviam exiit, monens ut a pravo desistat proposito, et in finibus pactorum consistens, matrem quiete perfrui patiatur: apud quem postquam videt se non proficere, consilium ejus detestans, in urbem regressus est. Rex autem urgens propositum, ante urbem castra locat. Tandem vero civibus indignationem declinantibus regiam et portas aperientibus, intromissus est cum suis expeditionibus: ubi statim arcem, in quam mater se contulerat, aptatis ad eam expugnandam machinis, obsidione vallat; et more instans hostili, balistis, arcubus et jaculatoriis machinis continuas inferens molestias, obsessis requiem negat. Illi vero, omnino instanti omnino reluctantes, vim vi repellere nituntur, et quibus modis exteriores obsessos impugnare satagunt, eisdem injurias propulsare et in hostes aequa lance damna refundere, obsessi non verentur. Tandem cum per dies aliquot, periculose nimis hinc inde decertatum esset, cum in arcem expugnando rex non multum proficeret, nec tamen a proposito vellet desistere, intercurrentibus quibusdam pacis et gratiae reformatoribus, urbe Neapolitana cum suis finibus contenta domina regina, regni caput domino regi resignat Hierosolymam, interpositis ex parte domini regis, et praestitis corporaliter juramentis, quod super ea possessione per eum perpetuo non deberet molestari; sicque eis in mutuam redeuntibus gratiam, quasi stella matutina in medio refulgens nebulae, regno et Ecclesiae restituta est tranquillitas.
CAPUT XV. Soldanus Iconiensis comitatum Edessanum rursum ingreditur; rex illuc cum omni celeritate properat.
At vero nuntiatum est regi Hierosolymorum, et fama certiore compertum quod comes Edessanus sorte tam miserabili captus erat, et regio tota absque defensoris cura, hostium late patebat insidiis; quod omnis illa provincia, sicut et Antiochenorum partes, femineo relictae moderamini, suam exposcebant sollicitudinem; assumptis sibi Henfredo constabulario et Guidone Berytensi (nam de iis qui in portione dominae reginae erant, licet singillatim evocasset, neminem habere potuit) ad partes pervenit Tripolitanas; ubi et comitem cum suis militibus assumens, Antiochiam celer pervenit. Dicebatur enim publice, et vere sic erat, quod potentissimus Turcorum princeps soldanus Iconiensis, cum innumero equitatu ad partes illas descenderat, et fere omnem suis finibus conterminam occupaverat regionem. Non valentes enim locorum habitatores resistere et exercituum illius sustinere potentiam, urbes et municipia universa illi tradiderant, impetrantes ab eo salvum et liberum exitum cum uxoribus et liberis, et sine periculo conductum usque Turbessel; is enim locus caeteris munitior, plures habens habitatores, ubi et dominus comes jugem et manentem habebat habitationem, adhuc in tranquillo videbatur esse. Dumque sic exceptis paucis praesidiis, universam occupasset regionem, majoribus eum revocantibus curis, domum redire compulsus est; nihilominus tamen, provincialium aut labor est imminutus, aut remissior facta sollicitudo. Nam Noradinus molestissimus gentis nostrae persecutor et Turcorum princeps potentissimus, pene continuis incursionibus universam eatenus molestabat regionem, ut extra praesidia nemo penitus auderet comparere. Sic igitur inter duas molas, miser ille populus incessanter conterebatur; et a duobus maximis principibus supra vires angebatur, quorum alterius tantum vix posset potentiam tolerare.
CAPUT XVI. Imperator Constantinopolitanus exercitum ad partes dirigit Antiochenas; comitatum Edessanum sibi resignari postulat; obtinet postulatum; Graecis castella resignantur; rex inde Latinos educit.
Interea dominus Imperator Constantinopolitanus audiens illarum partium desolationem, unum de principibus suis, cum immensis sumptibus, et militia suorum non modica, ad praedictas partes direxerat, offerens comitissae liberisque ejus annuos certae quantitatis reditus, qui eis ad honestum sufficere possent victum in perpetuum, in recompensationem traditae sibi regionis, si praesidia quae adhuc penes se retinebat, ejus imperio vellet concedere. Spondebat enim confidenter, in immensitate divitiarum suarum spem habens, quod et illa a Turcorum incursionibus conservaret illibata, et alia quae amiserant, facile suo restitueret imperio, si ei provincia resignaretur. Adveniente igitur rege Antiochiam, causa cognita adventus imperialium nuntiorum, ipsis etiam injunctam sibi legationem aperientibus, facta est inter principes regionis illius dissensio; aliis dicentibus rem nondum in eum necessitatis articulum descendisse, ut id fieri oporteat; aliis econtra asserentibus necessarium id esse fieri, priusquam terra penitus in hostium manus tradatur. Inter has igitur deliberationis ambiguitates, cognoscens dominus rex, quod praedicta regio, in eo statu, in quo erat, diu perseverare non posset; ipsum enim ampliorem ibi moram facere, regni propria cura non patiebatur; nec ejus tot tantaeque erant vires, ut duas quindecim dierum itinere a se distantes provincias administrare posset commode, vidensque Antiochenam quae media erat provinciam, principis solatio jam per plures annos destitutam, in eam descendit sententiam, ut praemissis conditionibus, Graecis oppida quae supererant traderentur. Et licet non multum praesumeret, quod Graecorum viribus in eo statu conservari posset provincia, maluit tamen, ut eis possidentibus iste casus accideret, quam ei periclitantis populi et terrae deficientis imputaretur ruina. Pactis igitur hinc inde juxta praedictas conditiones, adhibito consensu dominae comitissae et liberorum ejus, ad placitam consonantiam redactis, praefigitur dies, quo dominus rex, cum omni militia sua in partes illas descendat, imperatoris homines in possessionem inducat, et eis universa resignet oppida. Die igitur statuta rex ex condicto assumens sibi comitem Tripolitanum, et tam suos quam Antiochenarum partium magnates, in terram comitis Edessani, Graecos secum deducens, usque Turbessel pervenit; ubi assumpta sibi domina comitissa cum liberis suis et aliis omnibus, tam Latinis quam Armenis, sexus promiscui, exire volentibus, Graecis regionem assignat. Erant autem oppida quae a nostris adhuc possidebantur Turbessel, Hamtab, Rauendel, Ranculat, Bile, Samosatum, et fortasse alia quaedam. Quibus omnibus Graecorum potestati resignatis, ipse cum universo egredi volentium populo, cum jumentis et sarcinis eorum, quae erant multae nimis (nam unusquisque cum omni domo et familia, et supellectile universa exire proposuerat) ad iter accingitur; et cum omni hujusmodi imbellis populi multitudine, et impedimentorum quantitate numerosa egredi maturat, educere volens eos sine periculo.
CAPUT XVII. Noradinus regi occurrit; exitum impedire procurat. Rex, licet cum difficultate, Antiochiam redit. Noradinus, ejectis Graecis, universam occupat regionem.
Audiens itaque Noradinus quod rex ad educendum populum ingressus fuerat et quod de conservanda regione omnino desperantes, Graecis viris effeminatis et mollibus, oppida resignaverant, de nostra formidine factus animosior, congregata ex universis adjacentibus regionibus militia, ad easdem partes festinus descendit, volens regi et populo de viribus suis diffidenti et sarcinis multiplicibus impedito occurrere: ad lucrum sibi putans cedere, si tales sibi obviam habere posset. Factumque est, quod vix ad urbem Tulupam, quae a Turbessel vix quinque aut sex distabat milliaribus, illam impotentem multitudinem adduxerat, cum ecce Noradinus universam regionem suis repleverat legionibus. Erat autem castrum illis vicinum, Hamtab nomine, per quod iter eis erat futurum: illuc nostri properare volentes, videntes imminere periculum, acies instruunt, ordinant agmina, tanquam mox cum hostibus commissuri. Illi vero instructis catervis, nostrorum adventum, tanquam de victoria securi, avide nimis exspectabant. Accidit tamen, contra spem eorum, quod noster exercitus ad praedictum oppidum, praevia Domini misericordia, pervenit indemnis; ubi nocte tota fessis tam jumentis quam hominibus, ad requiem concessa, convocato procerum coetu, et de futuro in crastinum itinere deliberantes, fuerunt nonnulli de magnatibus, qui praedictum praesidium exposcerent sibi dari, arbitrantes opitulante Domino contra Turcorum incursiones viribus propriis locum posse conservare; quorum unus de regno erat Henfredus de Torono, vir magnificus regius constabularius; alter erat vir nobilis et potens, de principatu Antiocheno, Robertus videlicet de Surda valle. Sed videns dominus rex neutrius vires aut potentiam ad praedictum opus sufficere, spreto utriusque verbo tanquam inutili, pactis insistit perseverans; et tradito Graecis municipio, populum praecipit ad iter accingi. Videre erat ibi viros nobiles, et inclytas cum ingenuis virginibus et parvis pueris matronas, natale solum, avita domicilia, cognatam regionem, singultibus et lacrymosis deserere suspiriis, et transmigrationem ad populum alterum cum fletibus et lamentis inire. Non erat pectus ita ferreum, cujus interiora non moverent fletus et lacrymae, et querulae voces populi transmigrantis. Luce igitur terris reddita, compositis sarcinis, rursum iter arripiunt: et ecce ex utroque latere hostium acies junctis agminibus, incedebant, in comitatum nostrorum parati ex omni parte irruere. Nostri ergo hostium videntes agmina et gravem multitudinem, de quingentis equitibus, quos habebant, instaurant acies et incedendi ordinem assignant instauratis. Dominum itaque regem praeire jubent, ut agmina praecedat et turbis pedestribus gradiendi modum assignet; comite Tripolitanum et Henfredum regium constabularium posteriores jubent tueri partes, et ut cum majoribus et fortioribus militum copiis hostium sustineant impetus, et eorum a plebe arceant violentiam; Antiochenos vero magnates a dextris et a sinistris collocant, ut positae in medio multitudini, undique per gyrum non deesset robur fortium, et armata militia. Sic igitur, et eodem ordine tota die nostris gradientibus usque ad solis occasum intolerabiles nostris non defuerunt molestiae, frequentes impetus, pugna jugis, congressiones continuae. Tanta autem erat immissarum in exercitu numerositas sagittarum, ut omnes sarcinae, ericii more, sagittis viderentur consitae; praeterea pulvis, calor quoque, qualem solet Augustus ministrare, sitis quoque aspera, plebem supra vires fatigabat; tandem sole jam ad occasum declinante, Turci secum non habentes victualium quidpiam, amissis de exercitu suo nonnullis nobilibus, dato ad reditum signo, nostros insequi desinunt, eorum stupentes incomparabilem instantiam et perseverantiam. Dumque Henfredus constabularius, arcu abeuntes persequitur, aliquantulum a comitatu remotior, accessit ad eum miles quidam de hostium numero, qui repositis armis et junctis alternatim ad latus manibus, signum exhibet reverentiae. Is porro cujusdam potentissimi Turcorum principis, qui eidem constabulario fraterno foedere junctus erat et in eo tenacissimus, domesticus erat et familiaris, ab eodem missus, ut eum verbis ejus salutaret, et de statu hostilis exercitus eum redderet doctiorem. Refert autem Noradinum cum suis in proposito habere ea nocte ad propria maturare reditum; defecerat enim in castris ejus omnis penitus alimonia, unde eos diutius non poterant insectari. Sic igitur illo redeunte ad propria, constabularius in castra se recipit; et verbo quod audierat, domino regi communicato, instante jam nocte, in loco qui dicitur Joha, castrametatus est populus universus. In sequentibus diebus, populo sine molestia per silvam quae dicitur Marris, et usque ad loca nostrae ditioni subdita traducto, dominus rex in Antiochiam se recepit. Videns igitur Noradinus terram comitis, Latinorum auxilio destitutam, de Graecorum mollitie, quibus commissa erat, praesumens, frequentibus irruptionibus, et quas Graeci non satis supportare noverant, eam coepit aggravare. Tandemque immissis exercitibus copiosis, obsidione vallans oppida, Graecis violenter exclusis, infra annum universam occupavit regionem. Sic igitur provincia opulentissima, rivis, silvis et pascuis laetissima, ubere gleba dives, et omnibus redundans commoditatibus, in qua quingenti equites sufficientia habebant beneficia, peccatis nostris exigentibus, in hostium manus devenit, et a nostra jurisdictione usque in praesentem diem facta est aliena. Decesserunt itaque Ecclesiae Antiochenae in partibus illis tres archiepiscopi, Edessanus, Hieropolitanus et Coricensis; quorum Ecclesias etiam nunc infidelitas detinet, et gentilis superstitio, licet invitas.
CAPUT XVIII. Rex principissam monet, ut unum de principibus in maritum accipiat, qui regioni possit praeesse; sed non proficit. Rex inde Tripolim accedit, ad propria reversurus.
Interea dominus rex Hierosolymorum Balduinus, pro urbe Antiochena, et ejus adjacente dioecesi plurimum sollicitus, ne principis destituta solatio, sicut et terra comitis, de qua praediximus, in manus hostium, sorte descendat miserabili, et populo Christiano simul cum jactura intolerabili, amplius accedat confusio; vidensque sibi liberum non esse, revocante eum regni cura, moram ibi habere longiorem, dominam principissam saepius commonet ut unum de nobilibus sibi, cui nubat, eligat viris, cujus consilio et opera principatus regatur. Erant autem eo tempore inclyti et nobiles viri in eadem regione, domini regis castra sequentes, dominus videlicet Ivo de Neella, comes Suessionensis, vir magnificus, prudens et discretus, cujus in regno Francorum plurima erat auctoritas; Galtherus quoque de Falcunberga, castellanus Sancti Aldemari, qui postea fuit Tiberiadensis dominus, ipse quoque vir prudens, urbanitatis eximiae, providus in consiliis et in armis strenuus; dominus quoque Radulphus de Merlo, vir summe nobilis, et armorum usum habens, et prudentia multa conspicuus; quorum quilibet ad procurandam regionem, merito videbatur sufficiens. Illa autem vincula timens conjugalia, solutamque ac liberam vitam praeponens, non multum attendebat quid populo expediret, circa id plurimum sollicita, ut carnis curam perficeret in desideriis. Rex autem ejus intelligens propositum, apud Tripolim principibus utriusque tam regni quam principatus, curiam indicit generalem. Ad quam tam dominum Antiochenum patriarcham cum suffraganeis suis, quam dominam principissam cum suis proceribus invitat; interfuit autem et mater ejus, domina regina Milisendis, et regni principes eam secuti. Ubi cum de publicis negotiis diligens habitus esset tractatus, ventum est ad negotium principissae; sed neque tunc vel rex, vel comes, ejus sanguinei; vel regina, vel comitissa Tripolitana, ambae ejus materterae, in hoc eam potuerunt inducere, ut sibi et regioni in hac parte vellet providere. Dicebatur autem et patriarchae niti consilio, qui tanquam vir argutus et versipellis, ut liberius interim tota terra dominaretur, cujus rei cupidus erat nimis, in hoc eam dicebatur errore fovere. Cum ergo nihil in eo proficerent, soluta curia, ad propria quisque reversus est.
CAPUT XIX. Rex et mater ejus apud Tripolim conveniunt, ut comitem uxori reconcilient; sed non proficiunt. Comes ab Assissinis in porta civitatis occiditur.
Erat autem illis diebus, inter dominum comitem et ejus uxorem, dominae Milisendis reginae sororem, ex zelo maritali orta simultas; cujus sedandae gratia, et ut principissam neptem suam videret, domina Milisendis advenerat. In qua resarcienda gratia, cum ipsa iterum non multum profecisset, sororem, rediens, deducere secum decreverat, et in hoc procinctu ambae erant urbem Tripolitanam jam egressae. Comes autem proficiscenti principissae comitem se ad tempus dederat, a qua sumpta licentia, post modicum reversus est intervallum; qui, dum portam civitatis ingrederetur, nihilque omnino casus timeret sinistri, in introitu portae, inter murum et antemurale, Assissinorum gladiis confossus, miserabiliter interiit. Cecidit autem et cum eo inclytus et nobilis vir, cujus superius fecimus mentionem, dominus Radulphus de Merlo, cum quodam milite suo, quorum uterque domino comiti in ea profectione casu se dederat consortem. Rex autem in civitate securus aleam ludebat, recreationi dans operam, horum omnium ignarus. Commota est ergo universa civitas, nece comitis audita; et ad arma populus convolans, quemcunque alienum a lingua nostra, vel habitu reperit, putans sicarios qui hoc malum commiserant invenire, gladio percutit, et mortem omnibus irrogat indifferenter. Interea rex repentinis excitus clamoribus, morte comitis intellecta, tristis admodum, et mente plurimum consternatus, lacrymas et suspiria non valens cohibere, matrem et materteram mox praecipit revocari. Quibus reversis, post multa lamenta et fletus uberes, corpore cum debita exsequiarum magnificentia sepulturae tradito, praecipiente domino rege, cuncti proceres illarum partium, dominae comitissae et liberis ejus fidelitatem exhibuerunt. Erat autem domino comiti, filius ei aequivocus, nomine Raimundus, vix annorum duodecim; et filia nomine Milisendis, fratre natu posterior. His ergo sic compositis, rex cum matre et principibus suis in regnum reversus est.
CAPUT XX. Turcorum ingens multitudo Hierosolymam venit, ut eam occupet; sed egredientes nostri, eos in virtute magna prosternunt.
Non multo vero post interjecto temporis intervallo, quidam nobiles Turcorum satrapae, viri potentes, et apud suos egregii nominis, quibus cognomen est Hiaroquin; quorum sancta civitas, antequam a Christianis liberaretur, dicitur fuisse haereditas; hortante matre et eorum improperante ignaviam, quod tandiu ab haereditate avita se paterentur esse extorres, collecta infinita Turcorum multitudine Hierosolymam venire et eam quasi jure haereditario sibi debitam vindicare proponunt. Assumptis ergo sibi ingentibus militarium virorum copiis, matrem longaevam continuis exhortationibus id monentem secuti, iter arripiunt propositum, si Dominus ita permiserit, prosecuturi. Pervenientes igitur Damascum, ibi ad reparandos exercitus et vires recreandas moram facientes aliquam, volentibus Damascenis eorum insipiens revocare consilium, non acquieverunt; sed resumptis viaticis et compositis iterum sarcinis, quasi de proposito non diffidentes, versus Hierosolymam proficiscuntur. Tandem transito Jordane cum universis cohortibus suis montana conscendentes, in quibus sita est praedicta civitas, in montem Oliveti, qui mons conterminus praedictae supereminet urbi, se contulerunt; ita ut inde loca omnia venerabilia, et maxime Templum Domini, quod in summa et praecipua habent reverentia, et universam urbem eis daretur liberis prospectibus intueri. Quod videntes qui in urbe erant residui; nam maxima totius regionis militiae pars apud Neapolim convenerat, timens, quia urbs sine moenibus erat, ne illuc advenientium hostium se conferret multitudo, invocato de coelis auxilio, arma corripiunt, et certatim egressi, in hostes properare et cum eis committere votis ardentibus accelerant. Est autem via, quae ab Hierosolymis descendit in Jericho, et inde ad Jordanem, inaequalis plurimum, locis saxosis et praecipitiis periculosa frequentibus; ita ut, nihil etiam timentibus et liberum habentibus transitum, molestum semper soleat ascendentibus vel descendentibus praestare accessum. In hanc ergo ingressi, dum nostrorum acies acrius instantes inordinate fugiunt, praecipitiis et locis angustis nullam ad fugiendum habilitatem concedentibus, multi sine gladio pereunt praecipitati. Qui vero loca planiora secuti, fugae tentabant insistere, nostrorum gladios incurrentes, saucii lethaliter in mortem nihilominus dabantur praecipites. Equi vero eorum itineris longitudine et laboris difficultate fatigati, viarum non ferentes asperitatem, sessoribus suis, omnino deficientes, negabant obsequium: unde facti pedites, armis onusti et usum laboris non habentes, nostrorum subsequentium gladiis tanquam pecudes deputantur. Fit ergo tanta tam equorum quam hominum strages, his praedictis casibus, quod prae multitudine peremptorum, ad insequendum qui praeibant impediretur transitus. At vero nostri tanto avidius insectantes, spretis spoliis, et manubias declinantes, caedi acrius instant, pro summo lucro reputantes, hostium sanguine cruentari. Qui vero apud Neapolim convenerant, scientes praedictos hostes ad nos ingressos, unanimiter egredientes, ad Jordanis fluenta hostibus occurrentes certatim convolant, ut vada occupent et impediant transire volentes: ubi eos qui insectantes effugerant, incautos reperiunt et confodiunt ex latere irruentes. Facta est ergo illa die manus Domini super eos, ita ut, sicut scriptum est: Residuum locustae comederet bruchus (Joel. I, 4). Nam qui equorum velocitate, aut aliqua industria insectantes videbantur declinasse, occurrentium ex latere gladiis caedebantur. Si qui vero agmina praeeuntes, Jordanem ingressi fuerant, vadorum ignari, undis rapiebantur tumentibus, flumine suffocati. Sic igitur qui in multis millibus ascenderant, in spiritu vehementi, in equitatu suo spem habentes, ad modicum redacti numerum, confusione induti et reverentia, ad propria sunt reversi. Dicuntur illa die ex eis caesa esse ad quinque millia. Factum est autem hoc anno ab Incarnatione Domini 1152, IX Kalend. Decembris, regni vero domini Balduini regis quarti, anno nono. Nostri ergo hostium onusti spoliis, et uberes de tropaeo manubias agentes, solemnes Domino laudis hostias immolaturi, Hierosolymam reversi sunt.
CAPUT XXI. Rex regnique principes Ascalonam properant, ut pomeria circa urbem depopulentur: sed promoto ad amplius proposito, urbem obsident.
Collata igitur nostris divinitus praedicta victoria, erecti in spem bonam, Domino corda eorum dirigente, apponunt unanimiter, communicato tam majorum quam minorum consilio, hostes eorum qui in vicino constituti erant, quique nostris saepius gravia inferebant pericula, Ascalonitas videlicet, aliquo modo laedere. Idque visum est pro tempore expedientius, ut pomeria civitati adjacentia, unde civibus multa erat commoditas, in manu forti exstirpare niterentur, et in parte saltem hostes protervos damnificare. Juxta quod propositum, collectae unanimiter in manu valida ante urbem praedictam universae regni copiae, arbitrati sufficiens esse, si effectui possent mancipare propositum. Sed praesentibus nostris ante urbem, adfuit mirabiliter divina clementia, quae eos ad majora coepit ex insperato accendere. Nam, postquam ante urbem nostrae constiterunt acies, tantus cives pavor invasit, quod infra urbem omnes se receperunt certatim; nec inventus est vel unus, qui extra moenia nostris se daret obviam. Unde sumpta occasione ex eo quod ita deterriti videbantur, dirigente eos divina gratia, adjiciunt urbem obsidione vallare. Missisque nuntiis per universos regni fines, praecipiunt evocari eos qui domi remanserant, ut omnes unanimiter die praefixa adesse non differant, propositum quale Deus eis inspiraverit, aperientes. Qui ergo vocati fuerant, gratulabundi et sine mora convenientes, ad eos qui se praecesserant, adjuncti sunt, castra cum aliis circa urbem locantes. Et ut firmum esset quod aggrediebantur, et de perseverantia in proposito nulli dubitare liceret, juramentis exhibitis corporaliter se invicem obligant, quod ante urbem captam ab obsidione non desistant. Convocatis igitur universi regni viribus et populo unanimiter conveniente, dominus rex dominusque patriarcha, cum aliis tam saecularibus quam ecclesiasticis regni principibus, signum Dominicae crucis vivificum et venerabile secum habentes, ante urbem praedictam felicibus auspiciis, VIII Kalendas Februarii, castrametati sunt. Interfuerunt autem de Ecclesiarum praelatis, dominus Hierosolymorum patriarcha Fulcherus, dominus Petrus Tyrensis archiepiscopus, dominus Balduinus Caesariensis archiepiscopus, dominus Robertus Nazaraenus archiepiscopus, dominus Fredericus Acconensis episcopus, dominus Geraldus Bethlehemita episcopus: abbates etiam nonnulli: Bernhardus etiam de Tremelai magister militiae Templi et Raimundus magister domus Hospitalis. De principibus autem laicis: Hugo de Ibelim, Philippus Neapolitanus, Henfredus de Torono, Simon Tiberiadensis, Gerardus Sidoniensis, Guido Berithensis, Mauritius de monte Regali, Rainaldus de Castellione, Gauderus de Sancto Aldemaro, qui duo apud dominum regem stipendia merebant. Ordinatis itaque compositisque per gyrum tentoriis et principibus certis congruisque mansionibus dispositis, coepto fideliter insistunt operi, tanto labori debitam devote et prudenter impendentes sollicitudinem.
CAPUT XXII. Describitur situs civitatis, et commoditas aperitur
Est autem Ascalona una de quinque Philisthiim urbibus, in littore maris sita, formam habens se micirculi, cujus chorda sive diameter, secus littus maris jacet; circumferentia vero, sive arcus, super terram ad orientem respiciens. Jacet autem tota civitas quasi in fovea, tota declivis ad mare, aggeribus undique cincta manufactis, supra quos moenia, sunt, cum turribus frequentibus, opere solido, duritiem lapidis vincente coemento nexorum; muris debita spissitudine latis et congrua proportione sublimibus; verum etiam et antemuralibus, eadem soliditate fabrefactis, cincta est per gyrum, et communita diligentius. Fontes autem neque infra murorum ambitum, neque sibi vicinos habent aliquos, sed puteis tum extra, tum inferius, aquas sapidas et ad potum habiles ministrantibus abundat: cisternas quoque aquarum pluvialium receptivas, ad majorem cautelam, cives interius construxerant nonnullas. Erant autem et in murorum ambitu portae quatuor, turribus excelsis et solidis diligentissime communitae; quarum prima quae ad orientem respicit, dicitur Porta major, cognomento Hierosolymitana, eo quod urbem sanctam respiciat, habens circa se duas turres altissimas, quae quasi robur et praesidium subjectae videntur praeesse civitati; haec ante se tres aut quatuor in antemuralibus portas habet minores, quibus ad eam per quosdam anfractus pervenitur. Secunda est quae ad occidentem respicit, et dicitur Porta maris, eo quod per eam ad mare civibus pateat egressus. Tertia ad austrum, Gazam urbem, de qua superius fecimus mentionem, respicit, unde et ab ea cognomen ducit. Quarta ad septentrionem respiciens, ab urbe finitima, in eodem sita littore, Joppensis dicitur. Haec autem civitas, situ maris nullam praebente aptitudinem, portum, vel aliquam tutam navibus non habet vel habuit stationem; sed littus tantum arenosum, et circa id mare, ventis intumescentibus, fretosum valde, et accedentibus, nisi multa fuerit in mari tranquillitas, nimis suspectum. Solum autem exterius urbi adjacens arena est obsitum, agriculturae nesciens, vinetis tamen et fructiferis arboribus accommodum; exceptis valliculis in parte septentrionali paucis, quae injecto fecundatae laetamine et aquis irrigatae putealibus, herbarum et fructuum aliquam civibus praestant commoditatem. Erat autem in ea civitate populus multus, quorum ei qui minimus erat, et ut vulgo dicebatur, etiam recens nato, de thesauris Aegyptii caliphae dabantur stipendia. Multam enim et maximam, tam praedictus dominus, quam ejus principes, pro eadem urbe gerebant sollicitudinem; arbitrantes quod, si illa deficeret, in nostrorum veniens ditionem, nihil restaret aliud quam ut libero et sine difficultate accessu nostri principes in Aegyptum descenderent, regnum violenter occupaturi. Utebantur ergo ea pro muro, et profusa liberalitate quater in anno, tam per mare quam per terras civibus ministrabant subsidia; ut ea superstite, et nostris circa eam studium consumentibus et operam, ipsi optata interim tranquillitate fruerentur. Multis ergo propterea urbi necessaria ministrabant expensis, arma, victum et recentem militiam, certis temporibus dirigentes, ut nostris circa eos occupatis, minor eos de nostrorum suspectis viribus premeret sollicitudo.
CAPUT XXIII. Ordinatur obsidio, et praeficiuntur qui classi praesint, et qui legiones per terram moderentur
Hanc igitur urbem, per annos quinquaginta et amplius, postquam Dominus terrae promissionis partes reliquas populo Christiano tradiderat, adhuc resistentem et nostris conatibus aemulam, tandem obsidere conati sunt, rem aggressi arduam et pene impossibilem. Nam, praeter id quod muris et antemuralibus, turribus et aggere, armis et victualibus erat supra omnem opinionem instructa, populum habebat usum et experientiam armorum habentem, in tanta quantitate ut, a prima obsidionis die usque ad novissimum, numerus obsidentium a multitudine obsessorum in duplo vinceretur. Dominus igitur rex, dominus quoque patriarcha; dominus etiam Petrus, praedecessor noster, Tyrensis archiepiscopus, alii quoque regni magnates, tam principes quam Ecclesiarum praelati, unaque cum eis cives urbium singularum, segregatim tabernacula figentes, urbem per terras obsederant; dominum vero Girardum Sidoniensem, unum de magnis regni proceribus, quindecim navium rostratarum et ad cursum expeditarum classi praefecerant, ut per mare volentibus accedere, aditum impediret; volentibus egredi nihilominus inhiberet egressum. Porro nostri pene diebus omnibus, nunc equites, nunc pedites, in urbem frequentes dabant assultus; illi vero occurrentes animosius, resistebant viriliter, pro uxoribus et liberis, et quod praecipuum est, pro libertate contendentes. Quibus congressionibus nunc hi, nunc illi, sicut in hujusmodi solet accidere, fiebant superiores; nostri tamen frequentius meliorem calculum reportabant. Dicebatur autem et in castris tanta esse, cum rerum venalium omnimoda commoditate, securitas, ut ita se haberet populus in tentoriis et tabernaculis quibuslibet, sicut domi in muratis urbibus se consueverat habere. Urbani autem, cura praecipua locum de nocte custodientes, deputatis alternatim vigilibus, et ipsi majores vicissim nihilominus custodientes vigilias, moenia perlustrantes, noctes ex parte plurima trahebant insomnes. Erant autem et in circuitu murorum et turrium in propugnaculis locatae vitreae lampades opercula habentes vitrea, ignem qui oleo fovebatur infuso conservantes, ex quibus moenia circuire volentibus, lumen tanquam de die ministrabatur. Nostris quoque qui in castris erant, pro tempore turmatim deputabantur vigiliae, et jugis non deerat custodia, timentibus ne urbani nocturnas irruptiones in castra facerent; aut Aegyptii in eorum subsidium properantes, subitis et improvisis incursionibus laederent exercitum; quamvis et circa Gazam in locis pluribus non deerant exploratores, qui hostium adventum citissime possent praenuntiare.
CAPUT XXIV. Secundo obsidionis mense, adest peregrinorum transitus, multas deferens ad opus obsidionis commoditates.
Sic igitur duobus mensibus eodem tenore continuata obsidione, accidit ut more solito circa Pascha adesset transitus, et peregrinorum adveniret frequentia. Communicato ergo consilio diriguntur de exercitu, qui auctoritate regia tam nautis quam peregrinis redire volentibus, interdicant reditum, et omnes ad obsidionem et laborem Deo tam acceptum promissis invitent stipendiis, et naves tam majores quam minores illuc deducant. Factumque est ut subito et intra paucos dies, secundo actae flatu naves omnes, quotquot illo transitu advenerant, ante urbem adessent; peregrinorum quoque tam equitum quam peditum ingentes copiae nostris expeditionibus se adjungerent, et diebus singulis exercitus augeretur. Erat ergo in castris laetitia et spes fruendi victoria; apud hostes autem moeror invalescebat et anxietas; et de viribus diffidentes rarius egrediebantur ad conflictus, licet saepius lacessiti. Frequentibus etiam nuntiis calipham Aegyptium sollicitant quatenus mature procuret subsidium: alioquin in proximo se defecturos significant. Ille vero impiger per principes suos, operi hujusmodi praepositos, classem instruit, militiam comparat, armis, victualibus et machinis naves excelsas onerat, praefectos ordinat, expensas tribuit, moras arguit et imperat celeritatem. At nostri interea emptis multo pretio navibus sumptisque ex eis malis, vocatis artificibus, castrum ligneum ingentis erigunt celsitudinis; intusque et deforis cratibus et coriis contra incendia et fortuitos casus diligenter communiunt, ut iis quibus ex eo urbem impugnare mandabatur, tutum posset conferre praesidium. Ex reliqua autem lignorum navalium materia, machinas instruunt jaculatorias, quas congruis ad infringenda moenia locant stationibus. Scrophas quoque ex eadem contexunt materia, quibus impune ad complanandos aggeres accedebatur. His ergo rite compositis, considerata quoque ea muri parte, cui castellum nostrum posset applicari facilius, complanato ex multa parte per praedicta instrumenta prius aggere, magnis clamoribus castrum muro applicant, unde totam eminus erat urbem conspicere, et cum iis qui in vicinis erant turribus, cominus experiri. Laborabant porro cives et instabant protervius, cum ex muris tum ex aggere, arcubus et balistis; sed incassum operam consumentes, eos qui intus latebant, quorum studio promovebatur machina, laedere non poterant. Fiebat ergo civium concursus ad eam muri partem, quae castello erat opposita; et qui inter eos erant animosiores, ibi praecipiebantur vires experiri, continuum habentes et juge certamen cum iis, qui de castello eos impugnabant. Sed et in aliis ejusdem muri partibus, per loca varia non deerat conflictus et pugna pertinax, ita ut vix absque strage dies praeteriret ulla, exceptis sauciis, quorum utrinque turba erat plurima. Audivimus et quorumdam in illa obsidione, tam nostrorum quam hostium virtutem egregiam, facta memorabilia. Sed nos generalia prosequentes, hujusmodi specialibus non multam damus operam.
CAPUT XXV. Quinto mense, classis Aegyptiorum ad urbem accessit, multam obsessis civibus afferens consolationem.
Cum igitur per quinque menses continuos nostri principes in obsidione perseverassent, hostiumque vires attritae viderentur aliquatenus, nostros autem spes solito amplior obtinendi civitatem foveret, ecce subito Aegyptiorum classis flatibus acta prosperis, comparuit. Quam videntes Ascalonitae, voces cum manibus tendunt ad sidera et magnis intonant clamoribus, recedendum nostris esse, aut in proximo pereundum. Girardus vero Sidoniensis, qui nostrae classi praeerat, videns hostium exercitum ad urbem accedere, cum paucis quas habebat galeis, tentans occurrere et impedire accessum, multitudinem veritus, terga vertit, fuga vitae consulens et saluti. At vero classis hostium ad urbem accessit intrepida, civibus optatam deferens consolationem. Erant porro in eadem classe, galeae, ut dicitur, septuaginta et aliae naves viris, armis et victualibus usque ad summum oneratae, mirae et ingentis magnitudinis, quas omnes in subsidium urbi praedictae princeps miserat Aegyptius. Hi denuo tanquam reparatis viribus et de subsidio praesumentes, nostris rediviva coeperunt hostes inferre certamina, solito protervius et frequentius conflictus appetentes; cives tamen cautius, quibus nostrorum nota erant negotia; rudes vero, et qui recenter venerant, gloriae cupidi, ut vires ostentarent et audaciam, dum incaute negotiantur, occumbunt frequentius, quousque et ipsi nostrorum experti constantiam, didicerunt parcius irruere et modestius irruentium impetus sustinere.
CAPUT XXVI. Constantia Antiochenorum principissa Rainaldo de Castellione nubit. Noradinus quoque regnum Damascenorum occupat violenter. Almaricus Sidoniensi praeficitur Ecclesiae.
Dumque haec circa Ascalonam in castris geruntur, domina Constantia, domini Raimundi Antiocheni principis vidua, licet multos inclytos et nobiles viros, ejus matrimonium appetentes, more femineo repulisset, Rainaldum de Castellione, quemdam stipendiarium militem, sibi occulte in maritum elegit; noluit autem verbum publicari, quoadusque domini regis (cujus erat consobrina, et sub cujus protectione principatus videbatur consistere) interveniret auctoritas et consensus. Festinavit igitur praedictus Rainaldus ad exercitum et verbum domino regi communicans, sumpta ejus conniventia, Antiochiam rediens, praedictam duxit in uxorem principissam, non sine multorum admiratione, quod tam praeclara, potens et illustris femina et tam excellentis uxor viri, militi quasi gregario, nubere dignaretur. Interea Noradinus, vir prudens et circumspectus, audiens quia mortuus erat Ainardus socer ejus, Damascenorum princeps militiae et regis procurator negotiorum, qui suis conatibus plurimum semper restiterat; vidensque dominum regem Hierosolymorum, omnemque regni ejusdem militiam, circa Ascalonam jamdudum occupatos; arbitransque quod non facile obsidionem desererent, ut Damascenis contra se auxilium postulantibus ministrarent, sumpta ex tempore occasione, ad partes cum ingenti militia accessit Damascenas, quasi regnum violenter occupaturus. Ubi faventibus et ultro manus dantibus Damascenis, regem eorum hominem dissolutum et inutilem, regno privat; et vagum et profugum super terram, fugere compulit in orientem. In quo facto, nostra nihilominus deterior facta est conditio; nam pro viro impotente, et qui pro sua debilitate nostris erat obnoxius, eatenus, ut tanquam subjectus, annua tributa persolveret, durior nobis oppositus est adversarius. Nam sicut regnum in se ipsum divisum, juxta verbum Salvatoris, desolatur (Matth. XII, 25), sic unita plurima sibi robur ex mutuo solent assumere, et in hostes consurgere fortiora. Capta itaque Damasco, et subacta regione universa, volens Ascalonitis opem, qualem poterat de remoto conferre, urbem Paneadensem, in novissimis regni finibus sitam, de nostrorum praesumens occupationibus, obsidet, ut in obsessorum auxilium revocati, obsidionem circa Ascalonam desererent et infecto negotio, redire compellerentur. Sed praevia Domini misericordia, a spe tanta decidens, neutrum obtinuit; nam ipse circa obsessam civitatem non profecit; et nostri opitulante Domino ad deditionem compulerunt. Per idem quoque tempus mortuo domino Bernardo, bonae memoriae Sidoniensi episcopo, substitutus est ei Amalricus, piae in Domino recordationis, abbas canonicorum Regularium, ordinis Praemonstratensis, in eo loco qui dicitur Sancti Habacuc, sive Sancti Joseph, qui cognominatus est ab Arimathia; vir simplex ac timens Deum, et egregiae conversationis; qui in Ecclesia Liddensi, per manum domini Petri felicis memoriae, Tyrensis archiepiscopi, munus consecrationis dicitur recepisse; quoniam ab urbe obsessa, nulli longius abscedere dabatur licentia.
CAPUT XXVII. Qui in obsidione sunt, urbem instanter impugnant. Cives machinam exteriorem nituntur exurere. Murus civitatis ex parte corruit, nostri, volentes ingredi, ex parte pereunt: noster desperat exercitus.
Interea qui in expeditione erant, coepto cum multa diligentia instantes operi, non cessant assidue urbem obsessam impugnare, et circa eam portam, quae Major dicitur, congressiones innovare civibus valde periculosas; tormentis nihilominus jaculatoriis turres ac moenia debilitare; et infra urbem, non sine strage multa, funditus dissolvere, immissis magnis molaribus, domicilia. Qui vero in castello, ad ejus custodiam deputati erant, tantas civibus, non solum iis qui in turribus et in muris resistebant, verum iis etiam, qui per urbem necessitatibus tracti, discurrere cogebantur, arcubus et sagittis inferebant molestias, ut earum respectu, quidquid alibi civibus inferebatur, leve judicaretur, et, quamvis durum esset, tolerabile. Unde, communicato inter se consilio, eorum maxime expetentes opem, quibus major in ejusmodi videbatur experientia, proponunt ut quocunque periculo, quocunque civium discrimine, interjectis inter murum et castellum lignis aridis, aptam ignibus materiem et fomitem praestare valentibus, procurato occulte incendio, concremetur: alioquin nec spes salutis, nec resistendi fiducia, sic oppressis et usque ad summum afflictis, videbatur. Surgentes igitur eorum exhortationibus quidam viri fortes, viribus et animo praestantiores, civium suae praeferentes salutem, objectant se periculis, ligna ad eam partem muri, quae castello erat vicinior, comportantes, et in locum qui medius videbatur inter murum et machinam projicientes exterius. Composita porro lignorum strue maxima, et quae videbatur ad incendium castelli sufficere, picem desuper infundunt, oleum quoque et liquamen et caetera hujusmodi incendiorum irritamenta, quae solent ignibus praestare fomitem. Igne igitur immisso, adfuit nobis manifeste divina clementia; nam statim invalescente incendio, suscitatus est ventus ab oriente vehemens, qui totas incendii vires, in murum civitatis flatu vehementi contorsit. Ventus igitur, vehementia sua, flammas in murum incendiumque impellens, tota nocte illa pervigil et flatus continuans, murum usque in favillam decoxit: ita ut mane facto, circa diei crepusculum, ab una turri, usque ad conterminam, totus corruerit funditus, ita quod ruinae sonitus universum commovit exercitum; decidens autem tanto pondere castello illisus est, ut cui non nocuerant incendia, muri casus de principalibus membris quaedam confringeret, et eos qui in ejus soliis et projectis excubias procurabant, paulo minus ad terram dejiceret. Excitus igitur ad hunc ruinae sonitum universus exercitus, arma corripiunt; ad partes illas convolant quasi patefacto divinitus aditu, protinus intraturi. At magister militiae Templi, Bernardus de Tremelai, cum fratribus suis, alios ante multo praevenientes, aditum occupaverant, neminem nisi de suis intrare permittentes; eos autem hac intentione dicebantur arcere, quatenus primi ingredientes, spolia majora et manubias obtinerent uberiores; nam in violenter effractis urbibus, id hactenus apud nos pro lege obtinuit consuetudo, ut quod quisque ingrediens sibi rapit, id sibi et haeredibus suis perpetuo jure possideat. Poterant autem omnibus indifferenter ingredientibus, et mancipari civitas, et victoribus spolia sufficere. Sed de vitiata radice et perversa intentione opus prodiens, rarum est ut bono fine claudatur quia: Non habet eventus sordida praeda bonos. Dum ergo cupiditate rapti, ad praedae participium renuunt habere consortes, in mortis periculo, merito reperti sunt soli. Ingressos igitur ex eis circiter quadraginta, caeteris subsequi non valentibus, cives prius de vita solliciti et extrema omnia sustinere sine contradictione parati, videntes eos paucos, resumptis viribus et recepto animo, eos gladiis excipiunt et interceptos obtruncant. Junctis igitur iterum agminibus, quasi viribus renatis, et armis quae quasi victi deposuerant, resumptis, ad eam partem unanimiter convolant, qua murus deciderat. Trabes itaque immensae magnitudinis et ligna ingentia, quorum illis ex navibus multa erat copia, contexentes, hiatum replent, obturant aditum et locum certatim faciunt impermeabilem. Communitis etiam turribus, quae ex utroque latere vicinae fuerant incendio, quas incendiorum importunitatem ferre non valentes, dereliquerant, bella renovant, ad congressus iterum accinguntur; nostros ultro provocant ad praelia, tanquam nihil omnino adversitatis perpessi. Qui autem in castello erant, scientes se bases habere minus solidas, et quod ab inferiore parte laesa erat in spondis solidioribus machina, minus proterve instabant, non multum de ejus soliditate praesumentes. Illi autem interemptorum corpora in nostram confusionem, super murum in propugnaculis funibus suspendentes, nostris insultabant, laetitiam quam mente conceperant, verbis et nutibus exprimentes. Sed hujus gaudii extrema luctus occupat; et quae sequuntur manifeste indicant, quam vere dicatur, ante ruinam exaltabitur cor (Prov. XVI, 18). Nostri vero e converso, mente consternati et animo, moerore confecti, et cordis amaritudine, de victoria diffidunt, pusillanimes effecti.
CAPUT XXVIII. Iterum confortantur nostri, et ad continuandam obsidionem animantur, insistentes animosius.
Interea dominus rex, casus acerbitate perterritus, principes convocat, et coram posita vivifica cruce (nam in ejus tabernaculo convenerant) praesentibus domino patriarcha, domino quoque Tyrensi archiepiscopo et aliis Ecclesiarum praelatis, quid in tanta rerum varietate sit opus, quaerit sollicitus. Illis vero sub Dei timore constitutis, et cum multa anxietate deliberantibus, facta est votorum dissonantia, et deliberantium quasi bipertitum desiderium. Alii namque, de obtinenda urbe diffidentes, longo se tempore operam ibi inutiliter consumpsisse asserebant, militiam ex parte cecidisse, principes saucios, aut peremptos, expensas deficere, civitatem inexpugnabilem esse, cives ejus bonis omnibus abundare, eorum vires reparari saepius, nostras vero deficere, praetendentes, reditum persuadebant. Alii vero quibus mens erat sanior, perseverandum esse adhuc in proposito, et de Domini misericordia sperandum, qui non soleat relinquere sperantes in se pia longanimitate, hortabantur: proponentes parum esse, negotia quaelibet bonum habere principium, nisi et simili fine claudantur. Dicunt etiam multum temporis et expensarum plurimum impendisse, sed spe fructus uberioris, quem Dominus, etsi differre, non tamen auferre videbatur; cecidisse suos aiunt, sed tamen spes erat, ut meliorem invenirent resurrectionem: fidelibus esse promissum: Tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. XVI, 20); et: Quodcunque petieritis, fiet vobis (Matth. VII, 8), asserebant. Haec et similia allegantes, reditum dissuadebant; et ut in proposito tanquam viri fortes perseverarent, monere nitebantur. Priorem sententiam pene omnes laici principes fovebant; rex quoque taedio casuum adversorum in eam proclivior videbatur. In opposita sententia dominus patriarcha, dominus quoque Tyrensis erant cum clero, consortem habentes dominum Raimundum magistrum hospitalis, cum fratribus suis. Sic igitur eis ab invicem dissentientibus, et varia pro utraque parte allegantibus, adfuit praesens divina clementia, quae domini patriarchae sententiam, quae majoribus juvabatur meritis, et ampliore nitebatur honestate, omnibus fecit complacere. Proponunt igitur unanimiter, recurrendum esse ad Dominum, et implorato de coelis auxilio, in eo quod coeperant perseverandum, quoad usque visitet eos Oriens ex alto (Luc. I), et labores eorum clementer respiciat. Redeuntes itaque in id ipsum, unanimiter arma corripiunt, perstrepunt tubis; lituis et voce praeconia ad pugnam populum excitant universum. Illi vero peremptorum fratrum ulcisci affectantes injurias, solito ardentius ante urbem conveniunt, et hostes ad praelia avidissime provocant. Intueri erat nostras acies, tanquam nihil damni pertulissent, aut recentibus uterentur viribus, exterminato furore, in hostes irruere et impetus inferre solito vehementiores, ita ut mirarentur hostium cunei; et in nostris virium augmentum insuperabile, et instandi stuperent perseverantiam; cumque et ipsi pari tentarent resistere conatu, frustra nitentes, non poterant nostrorum tolerare instantiam aut gladios declinare. Certatum est ergo illa die, viribus longe disparibus; sed tamen tam equitum quam peditum copiae, de hostibus ubique triumphantes, palmam undique reportabant. Facta est itaque strages hostium maxima, et recompensata est mensura supereffluente, quam nostri nudiustertius passi erant, injuria. Non erat in civitate familia, quam luctus domesticus et familiaris non premeret anxietas. Induta est ergo confusione civitas, et comparatione praesentis periculi levia videntur praeterita. A prima enim obsidionis die usque in praesentem, nunquam paria damna receperant, nec similis illis acciderat jactura. Consumpto enim militiae robore et urbis moderatoribus interemptis, defecerat consilium, virtus elanguerat et omnis spes evanuerat resistendi. Factumque est quod de publico consilio missi sunt quidam de primoribus populi, pacis interpretes, et inducias a domino rege postulantes ad tempus ut, datis nostrorum receptisque suorum defunctorum corporibus, liceat utrisque, pro more suo, debitas funeribus exhibere exsequias et supremum honorem impendere. Placuit itaque nostris postulata conditio; receptaque suorum corpora, cum exsequiarum solemnibus, commendant sepulturae.
CAPUT XXIX. Ascalonitae desperant, et de communi consilio ad deditionem inclinantur.
Ascalonitis vero, postquam praesentem suorum stragem conspexerunt, et manum magnam, quam exercuerat in eos Dominus, renovatus est dolor, anxiatus spiritus, et prae doloris immanitate, eorum interius liquefactae sunt animae. Et ut nihil eis ad cumulum deesset malorum, accidit eadem die ut quadraginta fortibus ex eis, trabem ingentis magnitudinis, ad locum ubi necessaria videbatur, deferentibus, lapis ingens de nostra emissus jaculatoria machina, casu super trabem decideret, et quotquot oneri suberant deportando, omnes simul cum ea trabe contereret. His ergo pressi molestiarum ponderibus, et in amaritudine positi, eos qui residui erant ex Patribus, plebs convocat cum lacrymis et gemitu in unum collecta, ita ut nec matres deessent, parvulos tenentes ad ubera, nec senes valetudinarii, quibus vix supremus in praecordiis haerebat spiritus. Ubi per disertos et prudentes viros de communi omnium consilio habitus est ad populum universum hujusmodi sermo: Viri Ascalonitae, qui habitatis intra portas istas, nostis, et nemo vobis melius, quam periculosam et difficilem cum populo isto ferreo, et in proposito nimium pertinaci, jam per annos quinquaginta luctam habuimus: experimentis quoque compertum habetis, quoties in acie patres nostros fuderint; et quoties loco parentum filii contra eos bella reparaverint recidiva, injurias propulsare, et locum hunc, unde originem traximus, cum uxoribus et liberis, et quod majus est, libertatem conservare cupientes. Quinquagesimus quartus hodie agitur annus, ex quo populus iste nobis tam molestus, ab extremis Occidentis partibus ad nos ascendens, a Tarso Ciliciae usque in Aegyptum universam regionem manu forti violenter occupavit; sola haec civitas decessorum nostrorum meritis et virtute, in medio tantorum usque in praesentem diem indeficiens subsistit adversariorum; quae tamen hactenus passa est, respectu imminentium, minima aut nulla judicari possunt. Et nunc quidem resistendi animus nobis in nullo remissior est; sed attritus exercitus, consumptae copiae, laboris pondus intolerabile, hostium pervigil et nimium pertinax multitudo, continuae tam animorum quam corporum molestiae vires negant, et protrahendi negotium invident facultatem. Unde Patribus videtur, si et vobis ita visum fuerit, instanti tempore et praesentibus miseriis expedire, ut missis nuntiis pro universo populo ad potentem istum regem, qui nos obsidet, tentemus exitum liberum cum uxoribus et liberis, servis et ancillis, et omnimoda supellectile, conditionibus interpositis impetrare; et ei, quod gementes dicimus, urbem resignare, ut tantis malis finem imponamus.
CAPUT XXX. Missis de majoribus civitatis, apud regem, obtinent liberum cum uxoribus et liberis et omni substantia exitum, et urbem resignant.
Visus autem sermo hic in oculis omnium bonus, et cum magnis et consonis clamoribus, sicut in hujusmodi fieri solet, esse approbatus, electi sunt de omni populo viri prudentes et discreti, reverendae senectutis argumenta portantes, qui praeordinatas ad dominum regem et principes ejus deferant conditiones; quibus extra portam egressis, sumptis prius induciis et accedendi licentia, dominum regem adeunt. Factaque eis universorum principum (sicut expetierant) copia, verbum proponunt, placitas exponentes ex ordine conditiones. Quibus jussis ad tempus egredi rex, cum principibus habito consilio, quid singulis videatur diligenter exigit; illi autem prae gaudio erumpentes in lacrymas, oculos cum manibus tollentes ad sidera, uberes Creatori referunt gratias, quod indignis tantam dignatus est conferre sui muneris largitatem. Revocatis igitur nuntiis, datum est illis de communi responsum: Placere conditiones interpositas, si tamen infra triduum subsequens, universam expedirent civitatem. Quod illi approbantes, ut robur pactis magis accedat, juramenta sibi exigunt praestari; quibus per manum domini regis et electorum principum corporaliter, et cum solemnitate praestitis, quod bona fide, sine dolo malo factorum tenor praedictorum conservetur; datis prius obsidibus eis, quos nominatim rex expetierat, ad propria laeti sunt reversi, secum deducentes quosdam de nostris milites, qui vexilla regis super eminentiores civitatis turres in signum victoriae collocarent. Postquam autem exercitus noster cum summo desiderio id exspectans, vexilla regia in turribus sublimioribus conspexit, factus est exsultantis populi clamor ingens cum lacrymis, usque ad sidera voce consona laudantium et dicentium: Benedictus Deus patrum nostrorum, qui non deserit sperantes in se; et benedictum nomen majestatis ejus, quod est sanctum, quia vidimus mirabilia hodie. Factum est autem ut, cum per totum triduum continuum ex compacto haberent inducias, nostrorum formidantes praesentiam, infra biduum compositis sarcinis, cum uxoribus et liberis, servis et ancillis, et supellectile omnimoda accincti ad iter, egressi sunt. Quibus dominus rex duces itineris concedens, usque Laris, civitatem antiquam, sitam in solitudine, juxta pactorum tenorem, dimisit [eos] in pace. Dominus autem rex, dominus quoque patriarcha, cum caeteris regni principibus et Ecclesiarum praelatis, una cum universo clero et populo, praevio ligno Dominicae crucis, cum hymnis et canticis spiritualibus urbem ingressi, in praecipuo eorum et eximii decoris oratorio, quod postmodum in honorem apostoli Pauli consecratum est, crucem Dominicam intulerunt. Ubi celebratis solemniter divinis, post gratiarum actiones, in hospitia sibi deputata se recipientes, laetum et saeculis memorabilem egerunt diem. Intra paucos autem dies, dominus patriarcha ordinans Ecclesiam, certum numerum Canonicorum ibi, et eis certa dispendia (quae praebendas vocant) instituit; episcopum quoque quemdam Absalonem, Ecclesiae Dominici Sepulcri canonicum regularem, reclamante multum, et id fieri interdicente Geraldo Bethlehemita episcopo, ordinavit. Postmodum vero per appellationem causa ad Romani pontificis audientiam delata, obtinuit praedictus Bethlehemita episcopus, eo excluso quem dominus patriarcha ibi consecraverat, Ascalonitanam Ecclesiam, cum possessionibus suis, sibi et Ecclesiae Bethlehemiticae jure perpetuo possidendam. Rex autem, tam in urbe quam in suburbanis, matris consilio, benemeritis, et quibusdam etiam pretii interventu, possessionibus et agris in funiculo distributis, civitatem fratri suo adolescenti, domino Amalrico, Joppensi comiti, liberaliter concessit. Capta est ergo praedicta civitas, anno ab Incarnatione Domini 1154; regni vero domini Balduini regis quarti, anno decimo, mense Augusto, die mensis duodecima. Accidit autem miseris Ascalonitis proficiscentibus et descendentibus in Aegyptum casus miserabilis. Nam discedentibus ab eis regis hominibus, qui dati erant euntibus duces itineris, et ut nemo eos molestaret, ad tutelam, Nocquinus quidam, Turcus genere, armis strenuus, sed perversus moribus et infidelis, qui apud eos laborum particeps, stipendia merens, diu militaverat, fingens se profectionis eorum et descensionis in Aegyptum consortem, ubi videt eos ducibus destitutos, spreta fide, humanitate contempta, irruit super eos; et ablatis spoliis discedens, errabundos dimisit in solitudine.
William of Tyre | Medieval Latin | The Latin Library | The Classics Page |