WILLIAM OF TYRE
HISTORIA RERUM IN PARTIBUS TRANSMARINIS GESTARUM
LIBER DUODECIMUS

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

CAPUT PRIMUM. Balduinus comes Edessanus, sublimatur ad regnum; describitur quis et unde fuerit.

Secundus Hierosolymorum rex, ex Latinis fuit dominus Balduinus de Burgo, qui cognominatus est Aculeus; vir religiosus ac timens Deum, fide conspicuus, in re militari exercitatus plurimum. Hic fuit natione Francus, de episcopatu Remensi, filius domini Hugonis comitis de Retest, et Milisendis praeclarae comitissae, quae tot dicitur sorores habuisse, unde tanta multitudo filiorum et filiarum dicitur procreata, quantam ii noverunt qui principum genealogias sollicita investigant diligentia. Hic vivente adhuc patre cum aliis nobilibus, qui iter Hierosolymitanum arripuerant, in comitatu domini ducis Godefridi, cujus erat consanguineus, eamdem viam, ea devotione qua alii ingressus est, relinquens domi apud patrem jam grandaevum, fratres duos et sorores totidem, quorum ipse omnium primogenitus erat. Nomen alterius fratrum Gervasius, qui postea fuit electus ad ecclesiam Remensem; alterius Manasses. Sororum autem alteram habuit castellanus de Vitriaco, nomine Mahaldam; alteram dominus Herbrandus de Herges, vir nobilis et potens, nomine Hodiernam: ex qua natus est Manasses de Herges, quem nos postmodum tempore dominae Milisendis reginae, regium vidimus constabularium. Porro patre hujus domini Balduini regis defuncto, Manasses filius ejus, quia dominum Balduinum, qui primogenitus erat, regni occupatio detinebat, successit: quo etiam sine liberis decedente, Gervasius frater eorum, dimisso Remensi archiepiscopatu, uxorem contra instituta ecclesiastica ducens, eumdem comitatum jure possedit haereditario. Susceptam autem ex uxore unicam filiam cuidam nobili viro in Northmannia, matrimonio copulavit. Quo defuncto sororis illorum filius, Mahaldis videlicet, quae castellano Vitriacensi nupserat, Iterius nomine, in eodem comitatu successit. Sed de his hactenus.

CAPUT II. Qua de causa profectus est Hierosolymam, quando electus est in regem.

Domino igitur Balduino, domini ducis piae et illustris memoriae Godefridi fratre, post fratris obitum ad regnum Hierosolymorum vocato et in regni solio solemniter collocato, hic (de quo nobis est in praesentia sermo) tradente domino rege qui consanguineus ejus erat, in comitatu Edessano successit, quem annis decem et octo, et aliquid amplius, strenue et feliciter administravit. Anno igitur sui comitatus octavo decimo, regione sua in optata tranquillitate locata, proposuit Hierosolymorum regem, dominum, consanguineum et benefactorem suum, et loca sancta, devotionis gratia visitare. Ordinatis igitur ad iter necessariis, commissaque fidelibus suis, de quorum fide et industria plenius confidebat, regione, municipiis in tuto dispositis, tanquam vir providus et plene circumspectus, viam destinatam, adjuncto sibi honesto comitatu, aggreditur. Dumque iter prosequeretur inceptum, ecce nuntius occurrit, denuntians quod dominus rex in Aegypto, sicut et verum erat, ultimum fato clauserat diem. Quo audito, plurimum de morte domini et consanguinei sui, sicut nec mirum erat, consternatus, nihil tamen ab incepto destitit itinere, sed Hierosolymam maturatis gressibus contendit. Ad quam cum pervenisset, accidit casu, quod in die festo, qui dicitur Ramis palmarum, cum de more populus universus in vallem Josaphat convenisset, ad solemnem et celebrem tantae diei processionem, subito ex una parte comes cum suis ingrederetur: et e regione, domini regis funus, cum exsequiis importaretur, universa militia, quae cum eo in Aegyptum descenderat, domini sui funus de more prosequente.

CAPUT III. Modus electionis aperitur; et memorabile factum comitis Boloniensium Eustachii describitur.

Introducto igitur funere regio in sanctam civitatem et in ecclesia Dominici Sepulcri juxta fratrem, ante locum qui dicitur Golgotha, sub monte Calvariae, honorifice sepulto, convenerunt qui aderant de majoribus regni, episcopi, archiepiscopi et alii ecclesiarum praelati cum domino Arnulfo patriarcha; et de laicis principibus nonnulli, inter quos erat vir industrius, unde saepius supra fecimus mentionem, Joscelinus, potens in opere et sermone, Tyberiadensis dominus. Habitaque deliberatione de instanti negotio, varias promunt sententias, dicentibus aliis: Exspectandum esse dominum Eustachium comitem, nec interrumpendam haereditariae successionis antiquissimam legem: specialiter, cum bonae memoriae fratres ejus congruo, et cunctis placato moderamine regnum feliciter administrassent. Aliis dicentibus: Negotia regni, et continuam necessitatem non posse pati has dilationes, nec indulgere tantas ferias; sed maturandum esse, ut regioni citius consulatur, ne forte si incubuerit necessitas, non sit qui exercitus educat et reducat, et regni procuret negotia; et pro ducis inopia regni status periclitetur. Hanc partium fluctuationem et votorum repugnantiam, praetentata domini patriarchae, et ad se inclinata mente, praedictus Joscelinus, qui maximae erat in regno auctoritatis, illorum juvans partem qui dicebant regem statim esse ordinandum, diremit, dicens: Praesentem esse dominum comitem Edessanum, virum justum et timoratum, domini regis consanguineum, armis strenuum, per omnia commendabilem, quo meliorem nulla nobis regio, nulla provincia posset ministrare. Commodius esse ipsum in regem assumere quam casus periculosiores exspectare. Erant itaque multi, qui de sinceritate fidei arbitrabantur domini Joscelini verba procedere, scientes quomodo non multo ante dominus comes, ut praediximus, tractasset eum; et illud reputantes, quod proverbialiter dici solet: Omnis laus vera est ab hoste; nescientes quod alias ejus properaret intentio, fidem verbis ejus habentes, praestabant conniventiam. Ipse autem, ut dicebatur, aliter affectus erat; nam spe futurae in comitatum successionis, dominum comitem in regnum introducere nitebatur. Domino igitur Arnulfo patriarcha, et domino Joscelino hanc opinionem amplectentibus, reliqui facile in eamdem inducti sunt; et pari voto, et unanimi consensu, eum in regem eligentes, in die Sanctae Resurrectionis, qui proxime secutus est, solemniter, et ex more inunctus et consecratus est; et diadematis insigne regium suscepit. Quaecunque autem domini patriarchae, aut domini Joscelini in eo facto fuerit intentio, Dominus rei eventum misericorditer convertit in bonum. Nam virum justum, pium ac timentem Deum, divina eum praeveniente gratia, se exhibuit; eratque vir in cunctis prospere agens. Videtur tamen minus regularem habuisse introitum; legitimumque regni haeredem certum est a debita successione fraudulenter exclusisse, illos qui eum promoverunt. Mortuo namque domino rege, sive de ejus supremo judicio, sive de communi principum regni consilio (quia neutrum pro certo compertum habemus) missi erant quidam nobiles et magni viri, qui ad regni successionem communi edicto citarent comitem Boloniensium dominum Eustachium, dominorum Godefridi ducis eximii, domini Balduini regis fratrem. Qui ad eum pervenientes, invitum et renitentem, causas honestissimas praetendentes, quare eum venire oporteret, usque in Apuliam traxerunt. Ubi audiens praedictus vir venerabilis, religiosus ac timens Deum, vere tantorum virorum imitator et frater, et in virtutibus et honestis meritis successor, quod Hierosolymis medio tempore dominus Balduinus, Edessanus comes ejus consanguineus, rex fuerat ordinatus, instantibus nuntiis qui pro eo missi fuerant et allegantibus ut nihilominus procederet, quia quod factum erat, contra jus et fas, et contra haereditariae successionis legem antiquissimam, nullo modo stare posset, respondisse dicitur vir Deo plenus: Absit hoc a me, ut per me in regnum Domini ingrediatur scandalum, per cujus sanguinem pacem Christi recepit; et pro cujus tranquillitate viri virtutum et immortalis memoriae, fratres mei, egregias animas coelis intulerunt! Compositisque iterum sarcinis et comitatu recollecto, invitis iis qui eum ad regnum trahere nitebantur, ad propria remeavit.

CAPUT IV. De habitudine corporis, moribus et conversatione ejusdem regis.

Dicitur autem forma fuisse conspicuus, corpore procerus, facie venusta, capillo raro, flavo, canis misto; barbam habens raram, sed tamen usque in pectus demissam; colore vivido, et quantum aetas illa patiebatur, roseo. Habilis ad usum armorum et equis regendis aptissimus, rei militaris multam habens experientiam, in agendis suis providus, in expeditionibus felix, in operibus pius, clemens et misericors; religiosus et timens Deum; in orationibus jugis, ita ut callos in manibus haberet et genibus, pro afflictionis et genuflexionis frequentia: impiger, licet senior, quoties eum vocabant regni negotia. Adeptus ergo regni solium, sollicitus de comitatu Edessano, quem sine duce dimiserat, Joscelinum consanguineum suum vocat, ut quod in eum prius deliquerat, gratuita plenaque satisfactione corrigeret; eique tanquam qui regionem illam plenius noverat, comitatum donat; sumptaque fidelitate, per vexillum investit, et inducit in possessionem; et convocans inde uxorem, et filias, et familiam, per operam et studium ejusdem domini Joscelini, in proximo cum sospitate recepit universa. Erat autem ei uxor Morfia nomine, cujusdam nobilis Graeci, Gabrielis nomine; de quo supradiximus, filia; quam dum comes esset cum pecunia infinita, quae dotis nomine donabatur, duxit in uxorem; ex qua susceperat tres filias, Milissendem videlicet, Haalim et Hodiernam; nam quartam, cui Iveta nomen fuit, postquam regnum adeptus est, uxor ei peperit. Coronatus autem et consecratus est, anno ab Incarnatione Domini 1118, mense Aprili, secunda die mensis; praesidente sanctae Romanae Ecclesiae domino Gelasio papa secundo; Antiochenae vero Bernardo, Latinorum in eadem civitate patriarcha primo; sanctae Hierosolymitanae Ecclesiae domino Arnulfo, ex Latinis in eadem civitate patriarcha quarto.

CAPUT V. Alexius Constantinopolitanus imperator, dominus quoque Paschalis papa, sed et comitissa Siciliae, quae Hierosolymorum regina fuerat, moriuntur.

Per idem tempus Constantinopolitanus imperator Alexius, Latinorum maximus persecutor, rebus humanis exemptus est; cui successit Joannes filius ejus, patre multo humanior, et meritis exigentibus, populo nostro patre longe acceptior; qui etiam non omnino sincerus erga Latinos orientales exstitit, sicut docebunt sequentia. Dominus quoque Paschalis Romanus pontifex viam universae carnis ingressus est, pontificatus ejus anno sexto decimo, cui successit Dominus Gelasius, qui et Joannes Gajetanus dictus est, sanctae Romanae Ecclesiae cancellarius. Mortua est nihilominus et domina Adelasia, Siciliae comitissa, quae praedicti domini regis Balduini, de facto, etsi non de jure, uxor fuerat.

CAPUT VI. Aegyptiorum exercitus tam navalis quam terrestris, in regnum ingrediuntur; rex cum suis occurrit, sed non conveniunt. Arnulfus Hierosolymorum patriarcha moritur; substituitur ei Gormundus.

Eodem anno aestate proxime subsecuta, princeps Aegyptius, qui tunc erat pro tempore, congregata ex universis Aegypti finibus tam equitum quam peditum multitudine infinita, tam per terras quam navali exercitu, in regnum nostrum proponit violenter introire, facile putans, tam modicum populum aut consumere gladio, aut a cunctis Syriae finibus fugientes eliminare. Transcursa igitur solitudinis vastitate, quae inter nos et Aegyptum media interjacet, cum equitatu numeroso, et peditum jaculis instructorum infinita multitudine, ante Ascalonam castrametatus est. At vero Doldequinus, Damascenorum rex, cognito Aegyptiorum adventu, sive sponte ab eis invitatus, congregata iterum ingenti militia, devia secutus, ne forte noster ei obviaret exercitus, transito Jordane, castris se eorum associat, et vires augere nititur, in nostram laesionem. Navium autem quaedam apud Ascalonam applicuerunt: quaedam vero usque Tyrum, quoniam civitas erat munitissima, et portum habens commodum, profectae sunt: exspectantes ut de domini arbitrio et de voluntate ejus qui classi praeerat, eis aliquid praecipiatur. Rex autem multo ante tempore eorum adventu praecognito, tam ex Antiochenis quam ex Tripolitanis partibus, convocatis militaribus auxiliis, suisque in unum congregatis, in campestria Philisthiim, illis descendit in occursum; transitoque eo loco, qui olim Azotus dictus est, ubi una de quinque civitatibus Philisthinorum fuisse dignoscitur, de vicino Aegyptiorum castrametatus est, ita ut utrisque partibus daretur mutuo hostium castra singulis diebus intueri. Cumque jam per menses quasi tres, se invicem lacessere formidarent; nostris, tantam multitudinem in se temere irritare timentibus; illis vero, nostrorum vires, audaciam, et in praeliis experientiam formidantibus; placuit Aegyptio principi tutius esse, cum incolumitate domum redire, quam in se et in suos imprudenter bellorum insidias experiri; sicque redeuntibus in Aegyptum expeditionibus, post quam de eorum subito regressu nulla nostros movebat suspicio, nostri quoque, sumpta a domino rege licentia, ad propria cum gaudio reversi sunt. Per eosdem dies, mortuo Arnulfo Hierosolymorum patriarcha, viro inquietissimo et officii sui sanctimoniam negligente, substitutus est ei vir simplex ac timens Deum, dominus Gormundus, natione Francus, de episcopatu Ambianensi, de oppido Pinqueniaco. Hujus diebus et meritis etiam, ut creditur, multa magnifice ad regni consolationem et incrementum operari dignatus est Dominus, sicut in sequentibus praesens enarrabit historia.

CAPUT VII. Ordo militiae Templi Hierosolymis instituitur.

Eodem anno, quidam nobiles viri de equestri ordine, Deo devoti, religiosi et timentes Deum, in manu domini patriarchae, Christi servitio se mancipantes, more canonicorum Regularium, in castitate, et obedientia, et sine proprio velle perpetuo vivere professi sunt. Inter quos primi et praecipui fuerunt, viri venerabiles, Hugo de Paganis et Gaufredus de Sancto Aldemaro. Quibus, quoniam neque ecclesia erat, neque certum habebant domicilium, rex in palatio quod secus templum Domini, ad australem habet partem, eis ad tempus concessit habitaculum. Canonici vero templi Domini, plateam quam circa praedictum habebant palatium, ad opus officinarum, certis quibusdam conditionibus concesserunt. Dominus autem rex cum suis proceribus, dominus quoque patriarcha cum praelatis ecclesiarum, de propriis dominicalibus certa eis pro victu et amictu beneficia quaedam ad tempus, quaedam in perpetuum contulerunt. Prima autem eorum professio, quodque eis a domino patriarcha et reliquis episcopis, in remissionem peccatorum injunctum est, ut vias et itinera, maxime ad salutem peregrinorum, contra latronum et incursantium insidias pro viribus conservarent. Novem autem annis post eorum institutionem in habitu fuerunt saeculari, talibus utentes vestimentis, quales pro remediis animarum suarum populus largiebatur. Tandem nono anno, concilio in Francia apud Trecas habito, cui interfuerunt dominus Remensis, et dominus Senonensis archiepiscopi, cum suffraganeis suis; Albanensis quoque episcopus, apostolicae sedis legatus; abbates quoque Cisterciensis, et Clarevallensis, et Pontiniacensis, cum aliis pluribus, instituta est eis regula, et habitus assignatus, albus videlicet, de mandato domini Honorii papae et domini Stephani Hierosolymitani patriarchae. Cumque jam annis novem in eodem fuissent proposito, non nisi novem erant; extunc coepit eorum numerus augeri, et possessiones multiplicabantur. Postmodum vero, tempore domini Eugenii papae, ut dicitur, cruces de panno rubeo, ut inter caeteros essent notabiliores, mantellis suis coeperunt assuere, tam equites quam eorum fratres inferiores, qui dicuntur servientes. Quorum res adeo crevit in immensum, ut hodie trecentos plus minusve in conventu habeant equites, albis chlamidibus indutos: exceptis fratribus, quorum pene infinitus est numerus. Possessiones autem tam ultra quam citra mare adeo dicuntur immensas habere, ut jam non sit in orbe Christiano provincia, quae praedictis fratribus bonorum suorum portionem non contulerit; et regiis opulentiis pares hodie dicantur habere copias. Qui, quoniam juxta templum Domini, ut praediximus, in palatio regio mansionem habent, fratres militiae Templi dicuntur. Qui cum diu in honesto se conservassent proposito, professioni suae satis prudenter satisfacientes, neglecta humilitate (quae omnium virtutum custos esse dignoscitur; et in imo sponte sedens, non habet unde casum patiatur) domino patriarchae Hierosolymitano, a quo et ordinis institutionem, et prima beneficia susceperant, se subtraxerunt, obedientiam ei, quam eorum praedecessores eidem exhibuerant, denegantes; sed et Ecclesiis Dei, eis decimas et primitias subtrahentes, et eorum indebite turbando possessiones, facti sunt valde molesti.

CAPUT VIII. Papa Gelasius defungitur; cui Calixtus succedit.

Anno sequenti mortuus est dominus Gelasius papa secundus, domini Paschalis successor, qui et Joannes Gaetanus dictus, vir litteratus; qui fugiens domini Henrici imperatoris persecutionem, et aemuli sui antipapae, qui cognominatus est Burdinus, declinans violentiam, in regnum Francorum se conferens, apud Cluniacum diem clausit extremum, ibidem etiam sepultus. Cui successit dominus Guido, secundum carnem nobilis, Viennensis archiepiscopus, qui postea in papatum assumptus, Calixtus appellatus est. Hic postmodum domini imperatoris Henrici, cujus consanguineus erat, consecutus gratiam et ejus fretus auxilio, in Italiam cum cardinalibus et universa curia descendens, apud Sutrium, urbem Romae conterminam, aemulum et haeresiarcham Burdinum violenter cepit: insuper et camelo impositum, cute indutum ursina, ad Canense coenobium, quod juxta Salernum situm esse dignoscitur, cum multa misit ignominia, ubi usque in supremum senium, vitam compulsus est, lege loci, ducere coenobiticam. Et ita sopitum est schisma, quod a tempore domini Gregorii septimi, per tempora domini Urbani, domini Paschalis, domini quoque Gelasii, praedecessorum ejus, quasi per triginta annos Ecclesiam incessanter fatigaverat, domino imperatore Henrico ad ovile Ecclesiae post multa tempora, quibus per excommunicationis sententiam a coetu fidelium praecisus fuerat, revocato.

CAPUT IX. Gazzi quidam Turcorum satrapa potentissimus, partibus Antiochenis, cum ingentibus se infundit copiis, universa depopulans

Eodem anno, quidam infidelium potentissimus princeps et apud suos valde formidabilis, infelicis populi et perfidae plebis, videlicet Turcomannorum dominus, Gazzi nomine, cui se adjunxerant Doldequinus Damascenorum rex et Debeis Arabum satrapa potentissimus, cum ingentibus copiis partes Antiochenas, in gravi suorum multitudine ingressus erat, citra Halapiam castrametatus. Cujus adventu praecognito dominus Rogerus Antiochenus princeps, domini regis sororius, circumpositis mandat principibus, domino videlicet Joscelino Edessanorum comiti, domino quoque Pontio comiti Tripolitano, domino nihilominus etiam regi, et significat instantem necessitatem; monens et obnixius postulans, ut cum omni celeritate, contra instantia pericula, opem laturi venire non morentur. Rex ergo, assumptis sibi, quas tam subito de regno colligere potuit, militaribus copiis, Tripolim usque maturatis itineribus pervenit, ubi dominum comitem, ad iter peraeque succinctum, secum associans, coepto instat itineri. At vero dominus princeps, interim morae impatiens de communi lege mortalium, futurorum nescius, egressus ab Antiochia, circa Artasium oppidum castrametatus fuerat. Erat autem is locus alendis exercitibus satis commodus; nam ex nostris finibus erat, volentibus ad exercitum accedere, liber et facilis accessus; unde in expeditione necessariorum erat ubertas maxima, et quanta in urbibus solet, optata commoditas. Ubi cum per dies, aliquot domini regis et comitis exspectasset adventum, prohibente domino patriarcha, qui illuc usque eum fuerat prosecutus, retinentibus etiam de proceribus nonnullis, exercitum jubet iter arripere, fortiter contestans, se nullius deinceps praestolaturum adventum. Erant autem quidam de nobilibus regionis, qui ad hoc eum impellebant; non ut conditiones exercitus facerent meliores, sed ut terras suas, quas hostium castris vicinas habebant, praesente exercitu, in tuto collocarent. Horum ergo consilium secutus, in suam suorumque cladem praeceps, ab eo loco ubi prius fuerat discedens, in eum qui dicebatur Campus sanguinis castra jubet locari; recensitoque ejus exercitu, inventi sunt equites septingenti et peditum instructorum tria millia, exceptis negotiatoribus, qui emendi vendendique gratia castra solent sequi. Hostes vero cognoscentes castra principis in proximo locata, ut dissimulantes propositum, conceptum commodius possent effectui mancipare, solutis castris fingunt se versus Cerepum oppidum acies dirigere: quo pervenientes, cum ea nocte nihil proficerent, circa partes castrametati sunt. Mane facto, princeps exploratores dirigit, nosse volens utrum ad obsidendum oppidum hostes se dirigant; aut ad committendum cum nostris ad castra contendant; dumque ipse cum suis, armis se instruerent, quasi jam bellum praesens exspectantes, ecce nuntii recurrentes, uno verbo asserunt, hostes tribus turmis ordinatis, habentibus singulis equitum vicena millia, citatis gressibus, ad nostrum exercitum accedere. Quo cognito, princeps quatuor instaurat acies; et equo circumvolans, circuit diligenter, et verbis competentibus animat instauratas; dumque in his daret operam, ecce hostium acies, erectis vexillis nostro exercitui pene jungebantur. Commissum est itaque praelium, utrisque animose instantibus; sed peccatis nostris exigentibus, facta est pars adversa superior. Nam acies quibus praeerant viri nobiles et in armis strenui, Gaufridus monachus et Guido Fremellus, quae primae fuerant ad irruendum in hostes deputatae, optime et secundum rei militaris disciplinam progressae, majores hostium cuneos et densiores cohortes, violenter dissolutas, pene in fugam adegerant; sed acies cui praeerat Robertus de Sancto Laudo, cum exemplo aliarum quae praecesserant, animosius debuisset in hostes irruere, hostibus vires resumentibus, substitit improbe; demumque in fugam lapsa, principis aciem, quae aliis erat ministratura, solvit per medium et partem secum in fugam vertit, ita ut de caetero revocari non posset. Accidit etiam in eodem praelio quiddam relatione dignum. Nam dum in ipso praeliandi agone, hinc inde ferventius desudarent, ecce turbo ab aquilone prodiens immanissimus, in medio belli campo, cunctis cernentibus haesit humi; serpendoque longius tantum congesti pulveris secum detulit, quod utriusque partis oculos pulveris immensitate, ne pugnare possent, perstrinxit; seque per gyrum extollendo, in modum dolii sulphureis ignibus combusti in sublime se contulit. Facti sunt itaque hostes eo casu superiores; et pars nostra corruit, nostris pene omnibus gladio interemptis.

CAPUT X. Princeps Rogerus occumbit in acie; et noster prosternitur exercitus.

Princeps autem, tanquam vir in armis strenuus, cum paucis in medio hostium viriliter dimicans, dum suos incassum revocare contendit, contra hostium majores se dirigens impetus, gladiis confossus interiit. Qui autem sarcinas et impedimenta secuti erant, in montem vicinum se contulerant; qui vero hostium arma videbantur effugisse, bellicis se tumultibus eximentes, videntes nostros in montis culmine conglobatos, opinantes eos vires ad resistendum habere, et cum eis posse salvari, ad illos certatim accedebant: quo cum pervenissent universi, hostes eis qui in campis erant, penitus gladio interemptis, ad illos se convertunt; et directis illuc cohortibus, omnes in momento horae trahunt ad exterminium. Rainaudus autem Mansuerus, quidam de majoribus illius regionis principibus, cum quibusdam aliis nobilibus, in turrim cujusdam vicini oppidi, cui Sarmatan nomen, gratia salutis se contulerat. Quod postquam praedicto Turcorum principi compertum est, illuc sub omni celeritate convolans, praedictos nobiles viros, qui intus se collegerant, ad deditionem violenter compellit; sicque factum est illa die, quod de tot millibus qui dominum principem secuti fuerant, culpis nostris id merentibus, vix vel unus qui nuntiaret, evasit; de hostibus vero, vel paucis, vel nemine interfectis. Dicitur autem hic idem princeps Rogerus, homo fuisse perditissimus, incontinens, parcus et publicus adulter. Insuper etiam dominum suum juniorem Boamundum, senioris Boamundi filium, in Apulia cum matre morantem, ab Antiochia, quae paterna ei haereditas erat, omni eo tempore quo principatum tenuit, fecerat alienum. Nam ea conditione dominus Tancredus, bonae memoriae, moriens ei principatum commiserat, ut reposcenti domino Boamundo, vel ejus haeredibus, non negaret. Dicitur tamen quod in ea expeditione qua confossus interiit, apud dominum Petrum, venerabilem virum, Apamiensem archiepiscopum, qui eidem necessitatis articulo praesens interfuerat, corde contrito et humiliato delicta sua coram Deo confessus fuerat, promittens, auctore Domino, poenitentiae fructus condignos; et sic vere poenitens, praelii discrimen ingressus est.

CAPUT XI. Rex et comes Tripolitanus Antiochiam properant, ut praedicto Gazzi resistant.

Interea rex et comes Tripolitanus accedentes, ad eum locum qui dicitur mons Nigronis pervenerant; quod praedictus Gazzi comperiens, decem millia equitum electorum eis obviam dirigit, qui eorum, si possent, impediant accessum. Hi vero abeuntes, in tres turmas se dividunt, unam ad mare versus Sancti Simeonis portum dirigentes, alias duas diversis itineribus regi obviam destinantes. Contigit autem quod unam ex duabus turmis obviam habuit, quam praevia Domini misericordia, pluribus interfectis et captivatis nonnullis, violenter dissolutam, in fugam convertit. Inde per Latorum et Casambellam Antiochiam perveniens, a domino patriarcha, clero quoque et populo universo cum summis desideriis est susceptus; ubi tam cum suis quam cum iis qui de praedicto praelio fuerant residui, deliberationem ingressus, quaerit quid in eo tantae necessitatis imminenti articulo magis expediat. Interea Gazzi, dimissis oppidis Ema et Artasio, Cerepum obsidet, ea magis fiducia, quod Alanum ejusdem loci dominum cum comitatu suo a domino rege audierat Antiochiam evocatum; quod et verum erat. Accedens ergo ad praesidium, et locum imparatum reperiens, ex diversis partibus fossores immittit, qui collem cui praedictum insidebat municipium suffoderent, trabibusque subnexum, igni postea supposito consumendis, turres superpositas et moenia, cedente aggere, ad terram dejiceret. Timentes ergo oppidani, ne suffosso aggere totum praesidium in praeceps rueret, interpositis conditionibus de vita et incolumitate, et libero ad suos reditu, locum tradunt. Gazzi vero inde ad castrum Sardonas acies dirigens, obsidione locum vallat, quem etiam intra paucos dies, tradentibus eum loci ejusdem habitatoribus, eodem modo recepit; moraeque impatiens, eoque maxime, quod neminem sibi resistere posse arbitrabatur, cunctam pro arbitrio tractabat regionem, ita quod nulla spes esset finitimorum locorum incolis jugum tanti principis evadendi.

CAPUT XII. Rex cum eodem comite, cum praedicto Gazzi congrediuntur; et eo in fugam verso, acies ejus prosternunt, pluribus interemptis; regique principatus cura committitur.

Rex autem cum comite, et militia quantam habere poterat, egressus Antiochia, putans se apud Cerepum hostes invenire, versus Rugiam dirigit expeditiones: inde Hab pertransiens, in monte qui dicitur Danim castrametatus est. Quod audiens Gazzi, convocatis principibus suis, sub interminatione mortis praecipit, ut noctem illam ducentes insomnem, armis et equis cum summa diligentia procurandis totam impendant; summo diluculo ante lucis exortum attentius praeparati, in castra regis irruant, et eos somnolentos adhuc invenientes, gladiis confodiant; ita ut nec vel uni mortem liceat effugere. At vero divina longe aliter ordinaverat clementia. Rex autem cum suis non remissiore cura sollicitus, noctem eamdem, ut de futuro bello tractaret necessaria, ducit pervigilem; monente et exhortante populum viro venerabili * signo crucis Dominicae, dominum regem usque ad partes illas fuerat prosecutus. Armati igitur, et ad bellum suscipiendum accincti viriliter, summo mane hostium exspectabant futuros impetus. Dispositis igitur de mandato regis, juxta rei militaris disciplinam, aciebus novem (nam septingentos in eo conflictu dicitur habuisse milites) et ordine congruo collocatis, Domini praestolantur misericordiam. Praemissis igitur tribus aciebus quae agmina universa praecederent, domino quoque comite Tripolitano, cum suis dextrum cornu tenente, principibus vero Antiochenis in sinistro collocatis, pedestres manipulos in medio locat. Rex autem, aliis subsidium ministraturus, cum quatuor sequitur aciebus. Dumque sic instructi hostium adventum exspectant, ecce adsunt cum ingenti clamore, et cum stridore tubarum et tympanorum strepitu, atrocissime in nostros irruentes. Erat autem eorum major in infinita multitudine fiducia; nostris autem in praesentia victoriosissimae crucis, et in confessione verae fidei spes amplior et indeficiens. Consertis igitur aciebus et immistis hostiliter legionibus, gladiis cominus agitur; et spretis humanitatis legibus, tanquam in feras immanissimas ardentibus studiis, et odio insatiabili utrinque decertatur. Cumque manipulorum nostrorum pedestrium protervam et periculosam nimis cognoscerent instantiam, totis viribus ad exterminandas pedestrium turmas elaborabant. Factumque est, Domino permittente, ut ex plurima parte ea die, hostium gladiis deperirent. Rex autem videns pedestres manipulos supra vires aggravari, aciesque praemissas subsidio indigere, cum suis qui ei adhaerebant, pronus inter media ruit agmina, et gladio instans animosius, densissimos hostium dissipat cuneos; adhaerentibusque ei fideliter earumdem acierum consortibus, et aliis jam destitutis, vires et animos verbis et exemplo conferentibus, unanimiter in hostes irruunt; et invocato de coelis auxilio, adfuit divina clementia, et facta hostium strage infinita, reliquos resistere non valentes in fugam vertunt. Dicuntur ibi de nostris peditibus quasi septingenti cecidisse, de equitibus vero centum. At vero de hostium numero usque ad quatuor millia, exceptis sauciis lethaliter et compedibus mancipatis. Gazzi vero fugiens cum Doldequino rege Damascenorum et Debeis Arabum principe, suos morti expositos dereliquit. Nostris autem insectantibus et ad loca varia progressis, rex cum paucis campum obtinens, usque ad primas noctis partes in eo perseveravit. Tandem victualium urgente defectu, in vicinum oppidum, Hab nomine, gratia refectionis sumendae se contulit. Unde mane facto, ad praedictum rediens campum nuntios, cum annulo proprio, in certum signum victoriae, ad sororem suam et ad dominum patriarcham dirigit, significans, divina opitulante gratia, victoriae munus sibi divinitus collatum. Ea tamen die usque ad supremam vesperam eampum non deseruit, quoadusque rumore certo de hostibus habito, quod in dispersionem dati, redituri non erant. Tandem vero, coadunatis sibi quotquot de suis in praesenti habere potuit, Antiochiam palma insignis, occurrente ei universae civitatis clero et populo, cum domino patriarcha, victor ingressus est. Concessa est autem nostris divinitus haec victoria, anno ab Incarnatione Domini 1120, regni quoque domini Balduini regis secundi, anno secundo mense Augusto, in vigilia Assumptionis sanctae Dei genitricis Mariae. Rex vero cum domino Caesariensi archiepiscopo et honesto comitatu, lignum vivificae crucis remisit Hierosolymam, ita ut in die Exaltationis ejusdem, a clero et populo cum hymnis et canticis spiritualibus sit honorifice recepta. Ipse autem propter ingruentes regionis necessitates, in eadem provincia moram facere compulsus est: ubi tam dominus patriarcha quam universi proceres una cum clero et populo, consonis desideriis et gratuito assensu principatus Antiocheni curam et omnimodam potestatem regi tradunt, ita ut liberam, sicut in regno habebat, in principatu habeat instituendi, destituendi, et omnia pro arbitrio tractandi facultatem. Collatis igitur liberis, vel aliorum graduum consanguineis, eorum qui in acie ceciderant possessionibus, prout ratio vel regionis consuetudo deposcebat; viduis quoque apud compares et competentis meriti viros, nuptui collocatis: praesidiis quoque, quibus videbatur necessarium, viris, victu, armis diligentius communitis sumpta ad tempus ab eis licentia, in regnum reversus est. Ubi in ecclesia Bethlehemitica solemni navitatis Dominicae cum uxore coronatus est.

CAPUT XIII. Apud Neapolim, urbem Samariae concilium celebratur.

Eodem anno, qui erat ab Incarnatione Domini 1120, cum peccatis nostris exigentibus regnum Hierosolymorum multis vexationibus fatigaretur, et praeter eas quae ab hostibus inferebantur molestias, locustarum intemperie et edacibus muribus, jam quasi quadriennio continuo fruges ita penitus deperissent, ut omne firmamentum panis defecisse videretur; dominus Gormundus Hierosolymorum patriarcha, vir religiosus ac timens Deum, una cum domino rege Balduino, praelatis quoque ecclesiarum et regni principibus, apud Neapolim urbem Samariae convenientes, conventum publicum et curiam generalem ordinaverunt. Ubi sermone ad populum habito, exhortationis gratia; cum apud omnes constare videretur, quod populi peccata Dominum ad iracundiam provocassent, de communi statuunt consilio errata corrigere, et excessus redigere in modum, ut tandem ad frugem melioris vitae redeuntes, et pro commissis digne satisfacientes, eum sibi redderent placabilem, qui peccatoris non vult mortem, sed magis ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII). Deterriti ergo signis de coelo minacibus, et terrae motu frequenti, clade quoque, simul et famis angustia, et hostium proterva nimis et pene quotidiana instantia, per opera pietatis Dominum sibi reconciliare quaerentes, ad morum erigendam conservandamque disciplinam, viginti quinque capitula, quasi vim legis obtinentia, de communi sanxerunt arbitrio. Quae si quis legendi studio, videre quaerit, in multarum archivis ecclesiarum, ea facile reperire potest. Interfuerunt autem huic concilio: dominus Gormundus, Hierosolymorum patriarcha; dominus Balduinus, Hierosolymorum ex Latinis rex secundus; Ebremarus, Caesariensis archiepiscopus; Bernardus, Nazarenus episcopus; Asquitillus, Bethlehemita episcopus; Rogerus, Lindensis episcopus; Gildonus, electus abbas Sanctae Mariae de valle Josaphat; Petrus, abbas de monte Thabor; Achardus, prior Templi; Arnaldus, prior montis Sion; Gerardus, prior Sepulcri Domini; Paganus, regis cancellarius; Eustachius Graniers, Willelmus de Buris, Barisanus, Joppe constabularius, Balduinus de Rames, et alii multi utriusque ordinis, quorum numerum vel nomina non tenemus.

CAPUT XIV. Rursum Gazzi praedictus, renovatis expeditionibus; fines ingreditur Antiochenos, cui rex occurrit. Gazzi vero apoplexia tactus moritur.

Anno sequenti, praedictus fidei et nominis Christiani pertinax et indefessus persecutor Gazzi, tanquam vermis inquietus, semper quaerens quem laedere possit, sumpta occasione ex regis absentia, convocatis militaribus copiis, apponit etiam quaedam nostrorum praesidia obsidere; quo praecognito dominum regem urgentissime vocant. Ille vero impiger, assumpto sibi salutiferae crucis ligno, equitumque honesto comitatu, ad partes illas properat: vocato etiam domino Joscelino Edessano comite, sociatisque sibi Antiochenis proceribus, contra praedictum potentem castra dirigit, quo cum pervenisset, sperantes in proximo bellum se habiturum, contigit quod morbo, qui apoplexia appellatur, tetigit eum manus Domini. Unde magnates qui in ejus erant exercitu, principis sui destituti solatio, bellum prudenter sanoque consilio declinaverunt: dominumque suum in lectica semivivum deferentes, Halapiam properabant. Ad quam priusquam pervenirent, ille aeternis tradendus incendiis, infelicem dicitur animam exhalasse. Rex quoque facta apud Antiochiam mora, quae videbatur pro tempore necessaria, in regnum, auctore Domino, sospes reversus est; apud utrosque tam in regno quam in principatu, meritis suis id exigentibus, charus admodum et acceptus: utramque nimirum administrationem fideliter devoteque implebat, regni videlicet et principatus, licet multum distarent ab invicem. Nec erat facile discernere, utrius sollicitudine magis angebatur: licet regnum ejus esset proprietas, quam etiam ad successores suos jure posset transmittere; principatus vero, commissus. Majoremque etiam videbatur pro statu Antiochenorum exhibere diligentiam; in eoque se continuavit bona fide, usque ad adventum domini Boamundi junioris, sicut in subsequentibus dicetur.

CAPUT XV. Rex civibus Hierosolymitanis omnimodam donat libertatem, et suo communit privilegio.

Per idem tempus, rege Hierosolymis existente, pia liberalitate et largitione principali, civibus contulit Hierosolymitanis, et sigillo regio communitam eis praecipit paginam fieri, in perpetuum valituram, libertatem consuetudinum, quae a civibus merces inferentibus vel efferentibus solebat exigi: ita ut de caetero, omnis Latinus ingrediens vel egrediens, sive mercimonia inferens sive educens, omnino nihil sub praetextu alicujus consuetudinis aliquid cogatur praestare, sed liberam prorsus vendendi et emendi habeat potestatem. Dedit etiam Surianis, Graecis, Armenis, et harum cujuslibet nationum hominibus, Saracenis etiam nihilominus liberam potestatem, sine exactione aliqua inferendi in sanctam civitatem, triticum, hordeum et quodlibet genus leguminis. Modii etiam et ponderis remisit mercedem consuetudinariam; in quo praedicti populi sibi conciliavit animos, et gratiam publicam sibi promeruit. In utroque enim, regio more et affectu plurimum commendabili, civibus videtur providisse, ut et civitas, sine exactione illatis alimentis, abundaret amplius; et quod tam ipse quam ejus praedecessor tota diligentia procurabat, ut urbs Deo amabilis multiplicatis et frequentioribus habitatoribus incoleretur.

CAPUT XVI. Doldequinus Damascenorum rex, Tiberiadensium fines depopulatur; rex occurrit, urbem diruit Gerazam.

Anno sequente, Doldequinus, perfidus et impius Damascenorum rex, foederato sibi Arabum principe, et ejus sibi sociata militia, vidensque dominum regem pro utraque regione, viribus suis imparem portare sollicitudinem, de ejus praesumens occupationibus, regionem nostram Tiberiadi proximam, immissis legionibus, hostiliter nimis vastare coepit. Quo audito, dominus rex congregata de universi regni finibus militia illuc more suo impiger contendit. Doldequinus vero regis praecognito adventu, videns, eo praesente, se non posse proficere, nec cum eo conserere tutum reputans, in ulteriora regni se contulit. Rex autem cum suis agminibus in austrum declinans, Gerasam pervenit. Fuit autem Gerasa una de nobilibus provinciae Decapoleos civitatibus, a Jordane paucis distans milliaribus, monte Galaad contermina, in tribu Manasse sita. In hujus parte munitiore, quoniam reliqua civitas hostilitatis metu diu jacuerat desolata, castrum ex quadris et magnis lapidibus, cum multis sumptibus erigi sibi fecerat anno praeterito Doldequinus; victuque et armis communitum, quibusdam fidelibus suis conservandum tradiderat: quo perveniens rex, impugnato vehementius praesidio, quadraginta milites, qui in eo ad custodiam relicti fuerant, interpositis conditionibus, quod cum salute ad suos haberent reditum, castro recepto, permisit abire incolumes; habitaque cum suis deliberatione, utrum magis expediret dirui funditus praesidium, aut Christianitati reservari, placuit de universorum assensu municipium everti funditus; nam sine multis sumptibus, et labore continuo, et multo periculo transeuntium, non videbatur a nostris posse conservari.

CAPUT XVII. Balac, Turcorum potentissimus princeps, fines Antiochenos violenter ingreditur; comes Joscelinus ab eodem capitur; rex quoque in ejus vincula decidit, captus ab eodem.

Cum ita ergo, per gratiam Dei, se regni prospere satis haberent negotia, invidens pacis inimicus tranquillitati, quam sperabat, scandalum molitus est injicere. Pontius enim Tripolitanorum comes secundus, nescimus cujus instinctu, regi Hierosolymorum suum denegabat hominium; et servitium, quod de jure fidelitatis tenebatur impendere, impudenter negabat. Rex autem tantam non ferens injuriam, collectis ex universo regno tam equitum quam peditum copiis, ad partes illas pervenit, super tanta injuria ultionem petiturus: ubi antequam aliquid damni passa esset pars alterutra, intervenientibus viris honestis et Deo amabilibus, pax inter eos conveniens reformata est. Inde procedens, propter illorum necessitates ab Antiochenis vocatus, ad partes illas descendit. Balac enim Turcorum princeps, magnificus et potens, regionem totam frequentibus irruptionibus molestabat, idque confidentius, quia paulo ante dominum Joscelinum, Edessanum comitem et dominum Galerannum ejus consanguineum, ex improviso in eos irruens, ceperat et captos vinculis mancipaverat. Sciens ergo dominum regem advenisse, coepit a suis incursionibus aliquantulum retardari et ejus declinare conflictus; audierat enim quod in praeliis esset fortunatior, et de eo cuilibet difficile esset triumphare. Circuibat tamen cum expeditione militia, quasi de remoto, si ei daretur locus, ut nostris inferre damna posset, et circa id erat sollicitus. Rex igitur cum sua, quam secum deduxerat militia, in terram comitis Edessani descendit, ut populo rectore carenti, aliquod impertiret solatium: circumiensque regionem, diligenter quaerebat, utrum munita essent praesidia, et sufficientes equitum peditumque, armorum quoque et alimentorum haberent copias; et ut defectus suppleret, debitam gerebat sollicitudinem. Contigit autem, dum eadem cura sollicitus Edessam properaret, ab oppido Turbessel egressus, ut eadem diligentia de statu regionis trans Euphratem esset instructior, et cuncta pro posse in melius reformaret; nocte quadam iter conficiens incoeptum, cum suo domestico proficiscebatur comitatu, ubi dum aliquantulum incautius, dissoluto agmine et dormitantibus pene universis, iter agerent securi: Balac praedictus, qui regis iter praesenserat, in insidiis positus, subito irruit, regisque comitatum imparatum reperiens et somno gravatum, casu in ipsum regem incidit, manus injecit, secumque deduxit captum, tam iis qui praeibant quam qui sequebantur, ad partes varias fuga dilapsis, et quid regi accidisset ignorantibus. Captum ergo saepedictus Balac regem, trans Euphratem in praesidio, cui Quartapiert nomen, vinculis fecit mancipari, ubi erant etiam Joscelinus comes et Galerannus, de quibus supra dictum est. Nostri autem principes qui in regno erant, audito casu miserabili, qui domino regi acciderat, una cum domino patriarcha de statu regni valde solliciti, apud urbem Acconensem, cum ecclesiarum praelatis, quasi vir unus conveniunt; et ducem atque praeceptorem sibi de communi voto constituunt dominum Eustachium Grener, virum providum et discretum, et rei militaris plenam habentem experientiam; qui duas in regno, jure haereditario, suffragantibus meritis, possidebat civitates, Sidonem videlicet et Caesaream, utramque cum suis pertinentiis. Tradunt ergo ei regni curam, et administrationem generalem, quoadusque dominum regem visitet Oriens ex alto, et suae libertati restituens, negotiis regiis possit superesse. Sed interim ad ea, quae de domino rege coeperamus, retorqueamus historiam.

CAPUT XVIII. Quidam Armenii, ut regem expediant, gravi se exponunt periculo; castrum in quo detinebantur captivi, occupant; liberatur comes Joscelinus.

Domino ergo rege apud castrum praenominatum, cum domino comite in vinculis constituto, notum habentes quidam Armenii de terra comitis, quod tanti principes Christiani nominis in eo municipio captivi tenerentur, pro nihilo ducentes periculum, si etiam eorum artes prosperum non haberent exitum, novas ineunt inauditi moliminis vias. Quidam tamen asserunt hos eosdem domini Joscelini diligentia vocatos, et spe remunerationis amplissimae, huic se exposuisse discrimini. Quinquaginta enim ex eis, qui robustiores videbantur, fide interposita, et mutuis obligati juramentis, apud se constituunt, ut illuc euntes, praedictos viros magnificos, quocunque periculo, liberare contendant. Habitu ergo se simulant monachos; sicas sub laxis vestibus portantes, ad praedictum tendunt oppidum, tanquam de negotiis monasteriorum acturi aliquid; simulant verbo et gemitu, et faciei modificatione se a quibusdam vim injuriamque passos: praefecto loci ad cujus sollicitudinem spectabat, ne quid in locis adjacentibus enormiter et contra disciplinam temporum fieret, id se velle cum lacrymis protestari, asserunt. Alii dicunt eos quasi mercatores, vilium mercium portatores, oppidum ingressos. Admittuntur tandem, et municipium ingressi, exerunt gladios et occurrentes sibi perimunt universos. Quid plura? Obtento castro, regem solvunt et comitem; et castrum muniunt quantum possunt. Rex interim comitem Joscelinum emittere disponit, ut sibi et sociis, quorum opera expediti videbantur, auxilium congreget, et velocius mittere non moretur. Cognoscentes autem, qui in suburbanis habitabant Turci, quod hac fraude rex, et qui cum eo intus erant, castrum obtinuerant, arma corripiunt, et ad locum accedentes, procurant diligentius, ut saltem usque ad adventum Balac domini sui, his qui in oppido erant, introitus negent et exitus. Comes tamen Joscelinus, assumptis sibi tribus sociis, quorum duos itineris haberet comites, tertium ad dominum regem de statu suo significans, statim remitteret, hostium se exponens insidiis, egressus est; et Domini protectus misericordia, ignorantibus his qui castrum obsederant, cum duobus consortibus, ut praeordinatum fuerat, viam arripit, tertium remittens in oppidum, cui et annulum suum tradidit in signum, quod cum salute, hostium cuneos evaserat. Rex autem cum his quorum ope solutus erat, praesidium munire totis viribus satagebat, tentans, si quo pacto usque ad adventum subsidii, quod in proximo sperabat, illud sibi conservare posset.

CAPUT XIX. Balac iterum idem castrum violenter recipit, praedictis Armeniis gladio interemptis.

At vero Balac terribili visione eadem nocte turbatus, in somnis videbatur sibi videre, quod comes Joscelinus eum propriis manibus, luminibus orbaret. Quo visu territus, summo mane ad praedictum oppidum nuntios dirigit, qui dominum Joscelinum absque mora decollarent. Qui accedentes ad castrum propius, cognoscentes quod eo casu in manus hostium devenisset, remenso itinere cum omni velocitate ad dominum redeunt, omnia quae illic gesta fuerant, ordine pandentes. Ipse vero convocatis undique militaribus copiis, ad partes illas impiger contendit, et locatis in gyrum expeditionibus, obsidione vallat eos, qui in oppidum se contulerant. Ubi per internuntios habito sermone cum domino rege, spondet et promittit firmius, quod si absque difficultate praesidium ei restituat, ipse sibi et suis omnibus liberum exitum et securum usque ad urbem Edessanam praestaret conductum. Rex autem de oppidi munitione confisus, sperans cum adminiculo eorum, qui ad eum ingressi fuerant, castrum posse ad adventum subsidii violenter detinere, conditiones respuit oblatas, et in defensione municipii instantius perseverat. Balac vero, spretis conditionibus iratus admodum, artifices convocat et machinas ordinat multiplices, quibus solent hostium praesidia impugnari: et instans protervius, in omne argumentum, quo nocere possit obsessis, subtiliter se attollit. Erat autem collis, supra quem situm erat oppidum, cretaceus et ad suffodiendum facilis. Videns ergo ea parte facilius posse locum aggravari, immissis fossoribus, scrobes praecipit ingentes intus colle suffodi, trabibusque et lignea materia sustentari: deinde receptis artificibus, igne immisso, succensa quae intus erat materia, collis subsedit; et turri quae superposita erat, cum ingenti fragore collapsa, timuit rex ne casu simili universum praesidium in praeceps rueret, castrum Balac nullis interpositis conditionibus resignavit. Qui obtento castro, domino regi, et cuidam nepoti suo, domino quoque Galeranno vitam indulsit; eosque in Carram, civitatem Edessae vicinam vinctos compedibus praecipit deportari, et eos ibidem sub arcta conservari custodia. Praedictos autem Armenios, viros strenuos et fideles, qui ut regem et dominum suum a vinculis solverent, tantis se exposuerant periculis, variis affecit cruciatibus. Alios enim vivos decoriari fecit, alios serra dividi per medium, alios viventes sepeliri, alios pueris suis quasi signum ad sagittandum tradi; qui, etsi coram illis tormenta passi sunt, spes tamen illorum immortalitate plena est; et in paucis tentati, in multis bene disponentur.

CAPUT XX. Comes Joscelinus congregata ingenti militia, ut dominum regem expediat, Antiochiam pervenit; sed facti quod acciderat novitate motus, acies dissolutas remittit ad propria.

At vero comes Joscelinus, cum iis quos assumpserat viae consortes, cum multa sollicitudine et timore continuo iter incoeptum peragens, cum victu modico et duobus utribus, quos secum casu detulerat, usque ad fluvium magnum Euphratem pervenit. Ubi habita cum periculorum consortibus, quomodo fluvium transire posset, deliberatione, impletis vento utribus, eisque fune sibi circumpositis, regentibus eum a dextra laevaque sociis, quibus multum erat in natando exercitium, auctore Domino, ulteriorem ripam sanus et incolumis attigit. Inde non minore periculo, nudis pedibus, labore pressus insolito, fame et siti, et lassitudine fatigatus, tandem praevia Domini misericordia, apud insigne oppidum ejus Turbessel pervenit: inde injuncti verbi plenam gerens sollicitudinem, aptato sibi necessario pro tempore comitatu, Antiochiam, deinde cum consilio domini patriarchae Bernardi, Hierosolymam profectus, rem domino patriarchae et regni principibus ordine pandit, casum qui acciderat, seriatim aperit, ad subsidium sine dilatione invitat: asserens regis negotium dilationes non posse capere, sed opus esse maturo consilio et indilato. Factumque est ita, ut ad ejus exhortationem congregatus sit regni universi populus, quasi vir unus; et assumpta sibi cruce Dominica de singulis urbibus, quae erant mediae, auxilia sibi conjungentes, Antiochiam pervenerunt, ubi adjunctis sibi ejusdem civitatis tam plebe quam patribus, praevio comite, Turbessel pervenerunt. Ubi quid circa dominum regem medio tempore accidisset, plenius cognito, comperto quod ulterius procedere non esset fructuosum, de communi consilio ordinatum est, ut singuli redirent ad propria; tamen ne omnino nihil fecisse viderentur, ordinant apud se, ut apud Halapiam transeuntes experiantur, utrum aliquid damni aut injuriae hostibus inferre possint; quod secundum propositum factum est. Nam ante urbem praedictam habentes transitum, cives ejusdem loci, contra eos quasi ad pugnandum egressos, in urbem regredi violenter compulerunt: diebus quatuor continuis, invitis civibus moram ibi facientes. Qui autem de regno erant, ab aliis divisi, in regnum redeuntes, circa partes Scythopolitanas, transito Jordane, terras hostium subito ingrediuntur, et imparatos reperientes, irruunt super eos, pluribusque ex eis gladio interemptis; captivatis etiam infinitis tam viris quam mulieribus, cum ingenti praeda et opimis spoliis laeti ovantesque ad propria reversi sunt.

CAPUT XXI. Iterum Aegyptii cum ingentibus copiis regnum ingressi sunt; sed occurrentibus nostris manu valida, mirabiliter prosternuntur.

Interea princeps Aegyptius de regis captivitate arbitrans sibi multam opportunitatem emersisse, ut regnum Hierosolymorum sibi merito suspectissimum, aliqua ex parte posset opprimere, ex omnibus Aegypti finibus militaria praecipit auxilia convocari; urbibusque maritimis mandat, praefectis operum specialiter ad hoc deputatis, galeas praeparari, armari classem; et caetera quae ad usum navalis exercitus possunt esse necessaria, sine dilatione praecipit ordinari. Paratis igitur septuaginta galeis, cum infinita pedestris exercitus multitudine, transcursa solitudine, apud Ascalonam castrametatus, cum suis resedit legionibus, classis autem usque Joppen progressa, ibi ante urbem se locavit; egressique de navibus in gravi multitudine, urbem coeperunt ex omni parte per gyrum, continuatis congressionibus, hostiliter molestare, ita ut prae inopia defendentium, securi ad murum suffodiendum accederent, et in locis pluribus debilitarent. Quod si liberas ferias urbem impugnandi per diem sequentem habuissent, effractis moenibus, procul omni dubio, violenter occupassent civitatem; pauci enim erant intus, qui eorum congressionibus repugnarent. Interea dominus patriarcha, dominus quoque Eustachius Grener, regni constabularius, cum aliis regni principibus, congregata omni ea quam tunc habere potuerunt militia, in campestribus Caesareae, in loco cui Caco nomen, convenerunt; inde versus Joppen, ordinatis agminibus descendentes, dirigunt legiones. Quo audito, qui urbem impugnabant, in classem se certatim recipiunt, nostrorum adventum formidantes. Classe autem instructa, remis incumbunt, exspectantes quid suis, quos hostibus vicinos esse cognoverant, accideret. Nostri vero interea, praevia cruce Dominica, fide armati, et cooperante Dei gratia, in victoriae spem erecti compositis aciebus et in congruum redactis ordinem juxta eum locum qui dicitur Ibelim, hostes reperiunt. Qui etiam, juxta morem eorum, cohortibus dispositis, affecti ut cum nostris procul dubio pugnarent, advenerant; sed viso nostrorum apparatu et animositate certis argumentis intellecta, qui quasi leones accesserant, lepores et leporibus timidiores, bellum detrectare cupiunt, magis tamen cupientes non incoepisse. Nostri porro populi promiscui, et plebis omnimodae, dicebantur esse quasi septem millia: hostium vero, expeditorum ad praelium, sexdecim millium dicebatur esse numerus, exceptis his qui classi deservientes, dicebantur esse in navibus. Irruentes igitur nostri super eos in spiritu vehementi, corde contrito, et in timore Domini. auxilio de supernis invocato, instant gladiis atrocius, et cominus irrogato mortis periculo, respirandi etiam negant facultatem. Mirantur tandem Aegyptii nostrorum vires et audaciam; et quod sermone audierant, plagis sentiunt impositis, et oculata fide contuentur. Parant tamen, et contendunt illatis resistere injuriis et nostris aequa lance respondere; sed longe impares et animis et viribus, in proposito deficiunt, fugam ineuntes. Relictis igitur castris, omni divitiarum genere et commoditate refertis, fuga vitae consulunt. Nostri tamen insectantes instantius, quotquot ex eis consequi possunt, gladiis obtruncant, ita ut de tanta multitudine pauci vel vincula vel mortem evaserint. Dicuntur ea die septem ex eis millia cecidisse. Nostri autem victores in castra reversi, gazas Aegyptias, immensa auri argentique pondera, supellectilem varii generis pretiosissimam, papiliones et tentoria, equos, loricas, gladios copiose reperientes, jure bellorum dividentes spolia, supra modum locupletati, reversi sunt ad propria. Classis vero intellecto quid suis acciderat, ut securam sibi stationem eligerent, apud Ascalonam, quae adhuc in eorum potestate erat, declinantes, de suorum ruina plenius edocti sunt. Per idem tempus, dominus Eustachius Grener, regni procurator, vir providus et discretus, vita decessit: in cujus loco substitutus est dominus Willelmus de Buris, vir magnificus, et per omnia commendabilis, Tiberiadensis dominus.

CAPUT XXII. Dux Venetiae cum classe numerosa descendit in Syriam.

Eodem tempore, audita regni Orientalis necessitate, dux Venetiae, Dominicus Michaelis, una cum majoribus ejusdem provinciae, composita classe, cum quadraginta galeis, gatis vigenti octo, quatuor majoribus ad devehenda onera aptatis navibus, iter in Syriam arripiunt; cumque in Cyprum insulam pervenissent, denuntiatum est eis, eorum jam praecognito adventu, quod Aegyptiorum classis circa partes Syriae in maritima Joppensi applicuisset, et circa partes illas moram faceret, urbibus maritimis valde suspectam. Quo audito, dux praefatus suis egressum indicit, et ordinato exercitu, versus littora Joppensia cursum accelerat. Nuntiatur eis interea, quod praedicta classis Aegyptia, Joppe relicta, in partes se contulerat Ascalonitanas; audierant enim de suis, qui cum nostris in terra pugnaverant, rumores sinistros; eaque occasione ad suam se contulerant civitatem. Quo etiam Veneti per internuntios cognito, illuc classem dirigunt, optantes intime hostium classem invenire et cum eis tentare congressum. Porro sicut viri providi, et in eo negotio exercitati, classem ordinant, secundum quod eis utilius visum est. Erant sane in eadem classe quaedam naves rostratae, quas gatos vocant, galeis majores, habentes singulae remos centenos, quibus singulis duo erant remiges necessarii. Erant autem et quatuor naves majores, ut praediximus, ad deportanda onera, machinas, arma et victui necessaria deputatae. Has cum gatis priores ordinant, ea intentione, ut si ab hostibus forte de remoto conspicerentur, non putaretur hostium exercitus, sed mercatorum naves. Galeae vero subsequebantur. Sic ergo ordinato exercitu, versus littora proficiscuntur. Erat autem eis et aurae favor optabilis, et maris grata tranquillitas, et hostium classis in vicino. Cumque jam esset circa crepusculum matutinum et aurora lucis orientis nuntiaret adventum, hostes classem sentiunt advenire; die quoque luminis amplius ministrante, eam conspiciunt viciniorem. Stupefacti ergo, et plurimum timentes, remos corripiunt, et clamore et nutibus suos hortantur, ut funes rescindant, anchoras erigant, remiges ordinent et de pugna securi arma corripiant.

CAPUT XXIII. Classem hostium circa Joppen repertam idem dux violenter effringit, et convertit in fugam, galeis pluribus retentis.

Interea dum haec apud hostes turbato ordine et confuso tumultu, metu confusionem inducente, aguntur, ecce ex Veneticis galeis una, cui dux inerat, alias velocitate praecurrens, eam casu fortuito, cui partis dux adversae insidebat, tanto concussit impetu, ut pene totam cum suis remigibus fluctibus involveret; aliae tandem multa velocitate sequentes, singulae singulas pene fretis involvunt. Fit igitur pugna gravis, et congressus utrinque valde hostilis, tantaque strages hominum, ut etiam (etsi fide videatur carere) qui interfuerunt, constanter asserant, victorum pedes, occisorum sanguine usque ad summum eorum, cruentatos sorduisse: mare vero adjacens de praecipitatis corporibus, et effluente de navibus interemptorum sanguine, usque ad passuum in circuitu duo millia, colorem sanguineum contraxisse; littora vero cadaveribus a salo projectis ita repleta fuisse, ut de fetore putrescentium funerum, circumposita regio et luem contraheret, et acris corruptelam. Continuatur cominus pugna, et ardentibus studiis impugnant hi, illi tentant resistere; sed tandem auctore Domino, facti superiores Veneti, hostes vertunt in fugam; retentis galeis quatuor, cum totidem gatis et nave una maxima, duce eorum interempto, victoriam obtinuerunt saeculis memorabilem. Collata igitur nostris divinitus praedicta victoria, nolentes tempus inutiliter consumere, praecipiente duce, versus Aegyptias partes usque Laris antiquissimam solitudinis urbem maritimam, pervenerunt, explorantes utrum hostium naves aliquas sibi casu haberent obvias: quod ita factum est, et ita eis successit ad votum, tanquam si aliquo certo nuntio universa quae postea acciderunt, ex ordine didicissent; nam illis in eo pelago laborantibus, decem naves hostium haud longe ab eis visae sunt, ad quas cum omni celeritate contendentes, primis congressionibus eas violenter occupant, viris quos in eis reperiunt partim occisis, partim compedibus mancipatis. Erant autem naves eaedem Orientalibus oneratae mercimoniis, speciebus videlicet, et pannis sericis; quae omnia secundum consuetudinem suam dividentes, facti locupletiores, deductis secum praedictis navibus, apud urbem Acconensem applicuerunt.

CAPUT XXIV. Regni principes cum eodem duce conveniunt, et Tyrus obsidetur.

Dominus vero patriarcha Hierosolymorum Gormundus; dominus quoque Willelmus de Buris, regni constabularius et procurator, Paganus quoque regius cancellarius, una cum archiepiscopis, episcopis, et caeteris regni proceribus audientes, quod dux Venetiae, cum navali exercitu, nostris applicuisset littoribus, et de hostibus ita gloriose triumphasset, miserunt nuntios ad eum, viros prudentes et honestos, qui eum et populi Venetorum primores, exercitusque capitaneos, ex parte domini patriarchae, principum et populi salutarent, et conceptam de eorum adventu laetitiam significarent: invitantes eos, ut regni commoditatibus indifferenter, tanquam cives et domestici, uti frui non dubitarent; paratos se esse asserentes, humanitatis legibus et plena hospitalitatis gratia se eos velle tractare, prout decebat, habere propositum. Dux ergo, ut et loca sancta, diu ante concepta devotione videret, et principibus qui se tam benigne invitaverant loqueretur, relictis qui classi praeessent viris prudentibus, ipse cum majoribus ejusdem populi Hierosolymam venit. Ubi honeste susceptus, et cum multa tractatus honorificentia, Natale Domini celebravit. Ubi etiam a regni principibus diligenter commonitus, ut Christi servitio et incremento regni, se ad tempus aliquod manciparet, respondit: Quod ad hoc specialiter venerat, et ad hoc tota ejus dirigebatur intentio. Factum est ergo de communi consilio, quod praesente domino patriarcha, et reliquis ejusdem regni principibus, convenit inter eos quibusdam pactis intervenientibus, ut alteram de maritimis urbibus, Tyrum videlicet, vel Ascalonam obsiderent; nam aliae, per Dei gratiam, a torrente Aegypti, usque Antiochiam omnes in nostram pervenerant ditionem. Verum hic dum nostrorum voluntates ad varia rapiuntur desideria, res in periculosam pene descendit altercationem. Nam Hierosolymitae, Ramatenses, Joppenses, Neapolitani, et qui in finibus horum erant, magnopere nitebantur, ut ad obsidendam Ascalonam proficiscerentur; erat enim vicinior, et minus laboris et sumptuum videbatur exigere. At vero Acconenses, Nazareni, Sidonii, Berytenses, Tiberiadenses, Biblii, et caeterarum maritimarum urbium habitatores, versus Tyrum dirigendos esse contendebant exercitus; allegantes quod, cum civitas esset nobilis et munitissima, totis viribus elaborandum erat, ut in nostram cederet potestatem, ne aliquando hostibus posset esse occasio, ut ad nos, gratia recuperandae regionis et totius provinciae, per eam haberent ingressum. Sic ergo per hanc votorum dissonantiam res in periculosas, ut diximus, pene pervenit inducias. Placuit tandem, quibusdam mediantibus, sorte definiri hujusmodi controversiam; sortis autem forma non multum ab honestate abhorrebat. Conscripserunt enim in membranis codicillos duos, alterum Tyri mentionem, alterum Ascalonae continentes, et super altare chartulas illas locaverunt, assumentes unum de pueris innocentibus, et parentes non habentem, cui data est optio, ut quam velit illorum assumat; et utrius illarum urbium nomen secum attulerit, ad illum uterque exercitus sine quaestione dirigatur. Cecidit ergo sors super Tyrum. Haec a senioribus quibusdam audivimus, qui constanter asserebant, se praedictis omnibus interfuisse. Confirmato ergo hoc consilio, dominus patriarcha, et inclyti regionis illius, simul cum populo universo in civitatem conveniunt Acconensem; nam Veneticorum classis in ejusdem portu civitatis, tuta statione locata erat. Praebitis ergo corporaliter juramentis, quod in finibus pactorum fideliter ab utraque parte staretur, praeordinatis quae ad hujusmodi opus solent esse necessaria, decimo quinto Kal. Martii urbem praedictam gemina vallant obsidione.

CAPUT XXV. Rescriptum privilegii, continentis consonantiam pactorum inter Venetos et principes regni Hierosolymorum pro Tyrensi obsidione.

Sed ut nihil antiquitatis eorum quae interim occurrunt praetereamus, libet rescriptum privilegii, consonantiam pactorum inter Venetos et principes regni Hierosolymorum continentis, ad majorum rerum gestarum evidentiam ponere, quod sic habet:

In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti.

Tempore quo Calixtus papa secundus et quartus Henricus Romanorum imperator Augustus, pace eodem anno inter regnum et sacerdotium super annuli et baculi controversia, celebrato Romae concilio, Deo auxiliante, peracta, alter Romanam Ecclesiam, alterque regnum regebat, Dominicus Michaelis Venetiae dux, Dalmatiae atque Croatiae regni princeps, innumera classium militiaeque multitudine, prius tamen ante importuosas Ascalonis ripas, paganorum classium regis Babyloniae gravissima strage facta, demum in Hierusalem partes, ad necessarium Christianorum patrocinium victoriosus advenit. Rex quippe Balduinus Hierusalem secundus, tunc temporis, peccatis nostris exigentibus, sub Balac principe Parthorum, paganorum laqueo cum pluribus aliis captivus tenebatur. Propterea nos quidem Gormandus, Dei gratia sanctae civitatis Hierusalem patriarcha, cum nostrae ecclesiae fratribus suffraganeis, domino Willelmo de Buris constabulario et Pagano cancellario, nobis cum totius regni Hierosolymitani socia Baronum militia conjuncta, Achone in ecclesia Sanctae Crucis convenientes; ejusdem regis Balduini promissiones, secundum litterarum suarum et nuntiorum prolocutiones, quas eidem Veneticorum duci suos per nuntios, usque Venetiam, rex ipse mandaverat, propria manu, et episcoporum sive cancellarii manu pacisque osculo, prout ordo noster exigit, datis: omnes vero barones, quorum nomina subscripta sunt, super sancta Evangelia subscriptas depactionum conventiones, sanctissimo evangelistae Marco, praedicto duci suisque successoribus, atque genti Veneticorum simul statuentes affirmavimus, quatenus sine aliqua contradictione, quae dicta et quemadmodum inferius subscripta sunt, ita et rata, et in futurum illibata, sibi suaeque genti in perpetuum permaneant. Amen.

In omnibus scilicet supradicti regis, ejusque successorum sub dominio, atque omnium suorum baronum civitatibus, ipsi Venetici ecclesiam et integram rugam, unamque plateam sive balneum, nec non et furnum habeant, jure haereditario in perpetuum possidenda, ab omni exactione libera, sicut sunt regis propria. Verum in platea Hierusalem tantum ad proprium habeant, quantum rex habere solitus est. Quod si apud Accon, furnum, molendinum, balneum, stateram, modios et buzas ad vinum, oleum, vel mel mensurandum in vico suo Veneti facere voluerint, omnibus inibi habitantibus absque contradictione quicunque voluerit coquere, molere, balneare, sicut ad propria regis libere liceat. Sed modiorum, staterae atque buzae mensuris, hoc modo uti liceat. Nam quando Venetici inter se negotiantur, cum propriis, id est Veneticorum mensuris mensurare debent; cum vero Venetici res suas aliis gentibus vendunt, cum suis, id est Veneticorum mensuris propriis vendere debent. Quando autem Venetici ab aliquibus gentibus extraneis quam Veneticis, commercio aliquid accipientes comparant, cum regiis mensuris datoque pretio accipere licet. Ad haec Venetici nullam dationem, vel secundum usum, vel secundum ullam rationem, nullo modo, intrando, stando, vendendo, comparando vel morando, aut exeundo de nulla penitus causa aliquam dationem persolvere debent, nisi solum quando veniunt, aut exeunt cum suis navibus peregrinos portantes: tunc quippe secundum regis consuetudinem, tertiam partem ipsi regi dare debent. Unde ipse rex Hierusalem, et nos omnes, duci Veneticorum de funda Tyri, ex parte regis, festo apostolorum Petri et Pauli, trecentos in unoquoque anno bizantios Saracenatos, ex debiti conditione persolvere debemus. Vobis quoque, duci Venetiae, et vestrae genti promittimus, quod nihil plus accipiemus ab illis gentibus, quae vobiscum negotiantur, nisi quantum soliti sunt dare, et quanta accipimus ab illis qui cum aliis negotiantur gentibus. Praeterea illam ejusdem plateae, rugaeque Achon partem unum caput in mansione Petri Zanni, aliud vero in Sancti Dimitri monasterio firmantem; et ejusdem rugae aliam partem, unam materiariam et duas lapideas mansiones habentes, quae quondam casulae de cannis esse solebant, quam rex Balduinus Hierusalem primitus beato Marco, dominoque duci Ordolafo, suisque successoribus in Sidonis acquisitione dedit; ipsas, inquam, partes, beato Marco, vobisque Dominico Michaeli, Venetiae duci, vestris quoque successoribus per praesentem paginam confirmamus; vobisque potestatem concedimus, tenendi, possidendi et quidquid vobis inde placuerit, in perpetuum faciendi. Super ejusdem autem rugae alia parte, a domo Bernardi de novo Castello, quae quondam Joannis fuerat Juliani, usque domum Guiberti de Joppen generis Laudae, recto tramite procedente, vobis eamdem quam rex habuerit potestatem penitus damus. Quin etiam nullus Veneticorum in totius terrae regis, suorumque baronum dominio, aliquam dationem in ingrediendo, vel ibi morando, aut exeundo per ullum ingenium dare debeat; sed sic liber sicut in ipsa Venetia sit. Si vero aliquod placitum, vel alicujus negotii litigationem, Veneticus erga. Veneticum habuerit, in curia Veneticorum diffiniatur. Vel si aliquis adversus Veneticum querelam aut litigationem se habere crediderit, in eadem curia Veneticorum determinetur. Verum si Veneticus super quemlibet alium hominem, quam Veneticum, clamorem fecerit, in curia regis emendetur. Insuper ubi Veneticus ordinatus vel inordinatus, quod nos sine lingua dicimus, obierit, res suae in potestatem Veneticorum reducantur. Si vero aliquis Veneticorum naufragium passus fuerit, nullum de suis rebus patiatur damnum. Si naufragio mortuus fuerit, suis haeredibus aut aliis Veneticis res suae remanentes reddantur. Praeterea super cujus gentis burgenses in vico et domibus Veneticorum habitantes, eamdem justitiam et consuetudines quas rex super suos, Venetici habeant. Denique duarum civitatum Tyri et Ascalonis tertiam partem, cum suis pertinentiis, et tertiam partem terrarum omnium sibi pertinentium, a die Sancti Petri, Saracenis tantum servientium, quae non sunt in Francorum manibus, alteram quarum, vel si, Deo auxiliante, utramque per eorum auxilium, aut aliquod ingenium in Christianorum potestatem Spiritus sanctus tradere voluerit; illam, inquam, tertiam partem, sicut dictum est, libere et regaliter, sicut rex duas, Venetici habituri in perpetuum, sine alicujus contradictionis impeditione, jure haereditario possideant.

Universaliter igitur supradictas conventiones ipsum regem, Deo auxiliante, si aliquando egressurus de captivitate est, nos Gormundus Hierusalem patriarcha confirmare per Evangelium faciemus. Si vero alter ad Hierosolymitanum regnum, in regem promovendus advenerit, aut superius ordinatas promissiones antequam promoveatur, sicut ante dictum est, ipsum confirmare faciemus; alioquin ipsum nullo modo ad regnum provehi assentiemus. Similiter easdem et eodem modo confirmationes, baronum successores et novi futuri barones facient. De causa vero Antiochena, quam vobis regem Balduinum secundum, sub eadem constitutionis depactione promisisse bene scimus, in Antiocheno principatu se vobis Veneticis daturum: videlicet sic in Antiochia, sicut in caeteris regis civitatibus, si quidem Antiocheni regalia promissionum foedera vobis attendere voluerint; nos idem Gormundus Hierusalem patriarcha, cum nostris episcopis, clero, baronibus populoque Hierusalem, consilium et auxilium vobis dantes, quod nobis dominus papa inde scripserit, bona fide totum adimplere, et haec omnia superiora, ad honorem Veneticorum promittimus.

Ego Gormundus Dei gratia Hierosolymorum patriarcha, propria nostra manu supradicta confirmo.
Ego Ebremarus Caesariensis archiepiscopus, haec eadem similiter confirmo.
Ego Bernardus Nazarenus episcopus similiter confirmo.
Ego Asquitinus Bethlehemita episcopus similiter confirmo.
Ego Rogerius Liddensis Sancti Georgii episcopus similiter confirmo.

Ego Gildoinus abbas Sanctae Mariae vallis Josaphat similiter confirmo.
Ego Gerardus prior Sancti Sepulcri similiter confirmo.
Ego Aicardus prior templi Domini similiter affirmo.
Ego Arnaldus prior montis Sion similiter affirmo.
Ego Willelmus de Buris, regis constabularius similiter affirmo.

Data apud Achon, per manus Pagani, regis Hierusalem cancellarii, anno 1123, indictione II.

William of Tyre Medieval Latin The Latin Library The Classics Page