Walter of Châtillon

Carmen IV



I
Stulti cum prudentibus currunt ad coronam,
Juvenalis autumnant sumere personam;
set cum bene noverim Pallada patronam,
semper ego auditor tantum, nunquamne reponam?

II
Quando cibus deficit animabus brutis,
mugiendo postulant cibum suae salutis;
set est michi resonans vocibus argutis
fistula disparibus septem compacta cicutis.

III
Festis bacularibus interesse minimus
volo, quia nequeo magnus, major, maximus;
derogare vitiis omnibus est animus,
et nos ergo manum ferulae subduximus.

IV
Cum videam reprobos opibus affluere,
dominari vitia, virtutes succumbere,
vilipendi faeminas, viros autem nubere,
difficile nobis est satiram non scribere.

V
Spargat ergo primitus sua Clio jacula
in illos, quos operit pastoralis infula;
nam ab illis omnibus, quid irem per singula?
Defluit in subditos vitiorum macula.

VI
Ecce sponsi comites vendunt sponsae dotes,
furantur in cacabo carnem sacerdotes.
Si spectes medullitus, si rem bene notes,
Christum vendunt hodie novi Scariotes.

VII
Jam prorsus obsolvit usus largiendi
praebendas, altaria, quae non solent vendi;
versa est in habitum, cupido tenendi;
temprore crevit amor, qui nunc est summus, habendi.

VIII
Studet praesul pretiis et archilevita,
vivens solitarius coenat heremita.
Morerentur utinam hi, qui vivunt ita!
Felices obeunt, quorum sine crimine vita.

XI
Vis decanus fieri, praesul, patriarcha?
Auri multa tibi sit vel argenti marca.
Tantum habet fidei teste manu parca,
quantum quisque sua nummorum servat in arca.

X
In quo mundi climate, sub quo celi signo
est abbas vel pontifex pectore benigno,
dignus Christi nuptiis, dignus vitae ligno?
Rara avis in terris nigroque simillima cigno!

XI
Ut Judaeis odio sunt carnes suillae,
sic in his extinctae sunt virtutum scintillae:
hic vacat libidini, gulae servit ille.
Credite me vobis folium recitare Sibillae.

XII
Omnes avaritia mentibus imbutis
in nummo constituunt spem suae salutis;
nolunt dici prodigi rebus dissolutis;
fallit enim vitium specie virtutis.

XIII
A prelatis defluunt vitiorum rivi,
et tantum pauperibus irascuntur divi;
impletur versiculus illius lascivi:
quidquid delirant reges, plectuntur Achivi.

XIV
Vos ergo cum talia, praesules, agatis,
de futurae gaudio vitae desperatis
illudque Lucanicum mente pertractatis:
Tolle moras, semper nocuit differre paratis.

XV
Parochiam contrahit lege matrimonii
sacerdos a praesule, set nummi sunt medii,
nam si nummus deficit et tumor marsupii,
dabit ei pontifex libellum repudii.

XVI
Set neque presbiteros decet excusari,
quos cum suis ovibus constat inquinari,
unde quosdam contigit vel ementulari
vel perimi, quotiens voluit fortuna iocari.

XVII
Mundus nummo deditus sequitur hunc morem,
ut tanto quis iudicet quemque digniorem,
illum quanto noverit esse ditiorem:
O nummi, nummi, vobis hunc praestat honorem!

XVIII
Quanto plura possidet, quanto plus ditescit,
tanto magis locuples, sitit et ardescit;
nam sicut ydropicus, qui semper arescit,
crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit.

XIX
Nullis avaritia rebus erubescit,
ex hac vis libidinis derivata crescit,
nam cum semel opibus dives intumescit,
ingujnis et capitis que sunt discrimina nescit.

XX
Florebant antiquitus artium doctores,
nunc acquirunt redditus auri possessores,
quia, sicut exprimunt versibus auctores,
in pretio pretium nunc est, dat census honores.

XXI
Nescit mundus compati, nescit condolere
mendicanti Palladi, que solet vigere,
nam si nummo careas, foras expellere,
ipse licet venias Musis comitatus, Homere.

XXII
Axis magisterii fractus est et temo,
audiri si cupiam, auditores emo;
hoc est, unde conqueror, hoc est, unde gemo:
scire volunt omnes, mercedem solvere nemo.

XXIII
Senes avaritiae sunt imbuti felle,
odor lucri pueris dulcior est melle;
nolle pudicitiam, nummos autem velle,
hoc omnes discunt ante alpha et beta puellae.

XXIV
Si recte de vitio vitium derives,
si de gestis consulas Athenarum cives,
inter actus saeculi pravos et declives
intolerabilius nichil est quam faemina dives.

XXV
Hoc idcirco dixerim, ne quis sine macula
feminas existimet, quarum linguae jacula,
fascinantes oculi, digita novacula.
Set a diverticulo repetatur fabula.

XXVI
Filii nobilium dum sunt juniores,
mittuntur in Franciam fieri doctores,
quos prece vel precio domant corruptores;
sic praetextatos referunt Artaxata mores.

XXVII
Mores habet barbaris, Latinus et Grecus,
sic sacerdos ut plebs est, caecum ducit caecus,
se mares effaeminant et equa fit equus,
expectes ab homine hoc usque ad pecus.

XXVIII
Et quia non metuunt animae discrimen,
principes in habitum verterunt hoc crimen,
virum viro turpiter jungit novus hymen,
exagitata procul non intrat faemina limen.

XXIX
Unum est prae ceteris, quod cuncti mirantur,
quod vix hi, qui largi sunt, vel numquam ditantur;
si forte divitiae largis sociantur,
non bene conveniunt nec in una sede morantur.

XXX
Esto fur vel proditor, Verres sive Graccus,
deus reputaberis ut Thebarum Baccus;
esto Cato moribus, scientia Flaccus:
duceris planta velud ictus ab Hercule Cacus.



Medieval Latin The Latin Library The Classics Homepage