Walter of Châtillon

Carmen X



I
Captivata largitas                longe relegatur,
exulansque probitas                misere fugatur,
dum virtuti veritas                prave novercatur,
inperat cupiditas                atque principatur.

Nummus vincit, nummus regnat, nummus cunctis imperat
Reos solvit, iustos ligat, impedit et liberat

II
Solum nec in precio                precium habetur,
et virtutis mentio                penitus deletur,
quod veretur ratio                nemo jam veretur,
suo dum aerario                quicquam applicetur.

Nummus vincit, nummus regnat, nummus cunctis imperat
Reos solvit, iustos ligat, impedit et liberat

III
Quondam diffusissimum               verbum do-das-dedi,
nunc est angustissimum               plusquam possit credi;
verbum nobilissimum                quod fugisti redi,
cedet quod est pessimum               gratia mercedi.

Nummus vincit, nummus regnat, nummus cunctis imperat
Reos solvit, iustos ligat, impedit et liberat

IV
Exulante gratia                procul largitatis,
cuncta sunt venalia,                nihil datur gratis;
praesulum marsupia                vi tenacitatis
stringit avaritia,                fons iniquitatis.

Nummus vincit, nummus regnat, nummus cunctis imperat
Reos solvit, iustos ligat, impedit et liberat

V
Fuerant antiquitus                praesules dativi,
omnes pene penitus                nunc sunt ablatjvi,
et virtutis penitus                 sunt adversativi,
vendunt, non dant redditus               hospiti vel civi.

Nummus vincit, nummus regnat, nummus cunctis imperat
Reos solvit, iustos ligat, impedit et liberat

VI
Sed cur generaliter                dixi, si quaeratur,
unus specialiter                ut excipiatur,
cujus dissimiliter                bursa dispensatur,
communis communiter                cunctis erogatur.

Nummus vincit, nummus regnat, nummus cunctis imperat
Reos solvit, iustos ligat, impedit et liberat

VII

Omni pene curae               praesident incurii,
penes quos justitiae               tenor est judicii.
Pios ligant impie,               et solvuntur impii,
nec dant locum veniae               sine sorte praemii.

Nummus vincit, nummus regnat, nummus cunctis imperat
Reos solvit, iustos ligat, impedit et liberat

VIII
Sedent in insidiis,               pauperem ut rapiant,
acribus angariis               seminudus spoliant,
set referti spoliis               praede magis inhiant,
ydropes in mediis               sitim rebus ampliant.

Nummus vincit, nummus regnat, nummus cunctis imperat
Reos solvit, iustos ligat, impedit et liberat

IX
Hodie jus emitur               magno quidem pretio,
judici tribuitur                totique collegio;
tamen haut perficitur               jus sine dispendio
nisi rursus sequitur               muneris oblatio.

Nummus vincit, nummus regnat, nummus cunctis imperat
Reos solvit, iustos ligat, impedit et liberat

X
Frustra gemens vidua               preces fundit hodie,
nisi doni congrua               condiantur specie;
ferens nil ut fatua               limen intrat curiae:
manis enim vacua               nichil habet gratiae.

Nummus vincit, nummus regnat, nummus cunctis imperat
Reos solvit, iustos ligat, impedit et liberat

XI
Redimuntur scelera               mediante pretio,
cuius offert dextera               mundus abit vitio
et evadit aspera,               et expiat ultio;
sic excusant munera               quos accusat actio.

Nummus vincit, nummus regnat, nummus cunctis imperat
Reos solvit, iustos ligat, impedit et liberat



Medieval Latin The Latin Library The Classics Homepage