WALTER OF CHÂTILLON
Carmen III

I
In domino confido. Quomodo dicitis animae meae: "Transmigra in montem sicut passer", quoniam ecce peccatores intenderunt arcum? In consilium iustorum et congregatione dicturus, cum verbis elegantibus non floream, quibus erubescenti imperitiae meae verecundiam valeam redimere (non enim labra prolui decretorum fonte nectareo nec Iustiniani thoris accubitans legum pabulo sum defectus) de proprii viribus ingenii diffidens in domino confido. Et licebit confidentia sine meritis presumptionis vocabulum sortiatur, excusat tamen presumptuosae temeritatis audaciam necessitatis articulus incumbentis. Cui enim a magistris suis aliquid consideratione Karitatis iniungitur, ei profecto illud exequendi necessitas imponitur. Set cum sacrorum constituta canonum et scientiae legalis altitudo mons arduus et inascensibilis michi videatur, quomodo dicitis animae meae: "Transmigra in montem sicut passer"? Praeterea si praetextatum montem ascendere voluero, cum scriptum sit: "Bestia, quae tetigerit montem, lapidabitur", verendum michi est ne lapidibus obruar, iaculis et arcu detractorum confodiar, quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas detractionis in pharetra cordis dicentes: "Quomodo hic scit leges, cum non didicerit?" Ut igitur arcum huiusmodi evitare possumus, aut nulla aut pauca de legibus attingamus, circa divina diffusius moraturi. Homo quidam paterfamilias testamentum fecit, in quo pluribus heredis institutis pretiosae cuiusdam domus usufructum tribus eorum titulo legati reliquit. Huius thematis compendiosa superficies quanto breviorem concipit in narratione tractatum, tanto faciliorem deo propitiante pariet intellectum.

II
Ut membra conveniant invicem capite,
gaudete in Domino, diem festum agite!
Hilares et sobrii, cum Propheta dicite:
"Laetare Jerusalem!" et conventum facite.

III
Ante legum dominos et magistros artium
usurpasse videor doctoris officium,
ut sermonis epulo relevem jejunium,
cum fortassis unus sim minus sapientium.
Sed quod minus habeo, supple, Dator omnium,
Tu qui nobis factus es, Domine, refugium.

IV
Domus quam praediximus, domus est Scientiae,
quam reliquit dominus hominis industriae
ut fructus percipiat illius prudentiae,
de qua scribit lectio libri Sapientiae.

V
Ordines scolarium discordes et varii
tres sunt sapientiae facti fructuarii,
Quorum duo quia sunt segnes operarii,
Non reddentur singulis singuli denarii.

Pars Prima

VI
Primus ordo continet scolares grammaticos,
logicos et rethores atque mathematicos,
quos uno vocabulo, secundum Italicos,
Garamantes dicimus sive Garamanticos.

VII
Inter artes igitur, quae dicuntur trivium,
fundatrix gramatica vendicat principium.
Sub hac corus militat metrice scribentium;
inter quos sunt quatuor, rithmice dictantium,
qui super hoc retinent sibi privilegium:
Stephanus flos scilicet Aurelianensium
et Petrus qui dicitur de castro Blesensium.

VIII
Istis non inmerito Berterus adicitur,
set nec inter alios quartus praetermittitur
ille quem Castellio latere non patitur
in cujus opusculis Alexander legitur.

IX
Post illam, quae prior est, ceteris in trivio,
subinfertur logica grandi supercilio,
discolor sententiis et accincta gladio,
per quam falsus resecat logicorum ratio.

X
Hanc doctorum variat multiplex opinio
set cunctos praeradiat nova constitutio,
in qua rebus derogat Bailardi sanctio,
attributo vocibus rerum privilegio.

XI
Tertia subsequitur specie rethoricae,
domum Sapienciae poliens mirifice,
apprehendit siquidem iunctura gramaticae,
quam postquam purgaverit sub censura logicae,
depingit coloribus et verborum murice.

XII
Sequitur quadruvium, id est mathematica,
eadem quae dicitur a quibusdam phisica;
quae singula trutinans lance philosophica
de naturis disputat et de rerum fabrica.

XIII
Hic igitur artium faelix septenarius
factus est Scientiae quasi fructuarius,
set labor nec utilis nec est necessarius,
immo voluntarius sive voluptarius.

XIV
Quid tibi gramatica,          studioso, parta labore,
quid confert logica,          quae certat laudis amore?
Quid tibi rethorica           vernante superba lepore?
Quem fructum referunt          versus nugaeque canorae?
Talia non sapiunt           veri sapientis in ore!

XV
Esto secundus Athlas, dicas, quo sidere
frugis defectum patiatur ager, quis frugifer annus,
unde nives producunt hiemps, quae veris in ortu
temperies impregnet humum, cur ardeat aestas,
cur legat autumpnus pregnantis ebrius uvas;
circulus an possit quadrari, an musica formet
coelestes modulos; dicas, quis sidera septem
impetus oblique rapiat contraria mundo;
quot distent a se gradibus; quae stella nocivum
impediat saevire senem, quo sidere fiat
obice propitius, Martem quis temperet ignis.
Parva loquor tantum claudas sub pectore coelum;
finge, quod haec scieris, set et his maiora: quid ad rem?
Tam cito discieris haec omnia, quod nichil ad rem.

Pars Secunda

XVI
Transeamus igitur ad imperatorias
sanctiones principum quae fraudes et alias
in domo Scientiae prohibent injurias.
Hos labores dixeris, si recte diffinias,
Vel impensas utiles vel non necessarias.

XVII
Bonum tamen arbitror scire juris apicem,
Set si juxta domini voluntatem judicem,
Nichil michi proderit scire totum codicem,
dum nil boni praeferam ante tantum judicem.

XVIII
Si dampnum persequitur datum lex Aquilia;
Si quartam de singulis resecat Falcidia,
quod reportat commodum talis observantia,
per quam non interius resecantur vitia?

XIX
O quam felix studium, quam felices operae
si possemus legibus in aeternum vivere!
Set cum regum videas corpora putrescere,
qui juris aenigmata studuerunt solvere,
cur noctis vigilias consumis hoc opere?
Si super his liceat breviter concludere,
vanum est scolaribus ante lucem surgere!

XX
Verum si lex Moysi, quae divina dicitur,
nil perfectum attulit, a minori sequitur,
quod nulla perfectio legis intellegitur,
quam Romanos principes promulgasse legitur.

XXI
Set nulla facultas est, quae cor magis alliget,
quam ista, dum pelagus paupertatis mitiget.
Seminat gramatica, semper tamen indiget,
lex autem et phisica manipulos colliget.

XXII
Set licet haerentes extirpet phisica morbos
Et nitidam reddat potio sumpta cutem,

Si dimargariton diuturnet munera vitae,
nec sinat in fatum pliris abire dies,

si pretiosa tuus consumat edulia venter
et gula Campanum sorbeat omne merum:

quid prodest status exterior, si sordeat intus
languidus et vili febre saepultus homo?

XXIII
Si videas, legista, tuos vernare Penates,
purpura si latus et digitos involat Achates,
clara licet proles, licet uxor in aure susurret:
naturam expelles furca, tamen usque recurret.

XXIV
Nec illud silentio preterendum, quod in legalis scientiae doctoribus acri reprehensione et mordaci satirica invenio dignum. Tot enim et tantae in dictis eorum et scriptis contrarietates inveniuntur et ipsorum sententiae in tot figuras se protrahunt, ut deeis precise vidantur iste versiculus [dictus esse]: "Quo teneam nodo mutantem Prothea vultus?". In aliis facultatibus tolerabilior est error magistrorum. Quod enim dampno humano generi progeneratur, si universalia res esse dicantur? Si 'homo' et 'non homo' significet, id est si Socratem esse asinum vel Socratem constet esse Chimeram, nullum inde preiudicium humanis rebus progeneratur. Set si errore iuris in eodem negatio enucleationem asscripserit B et penitus contrarium senserit M, non video quomodo id possit recipi salvo iure iuris. Ut igitur eos eorum baculo feriamus, si vera regula est iuris, quod dicit: "Quotiens duo contraria in testamento reperiuntur, neutris fides est adhibenda. . . et hoc dixi salva tamen auctoritate illius peritissimi viri beati Turanorum episcopi equivoci, quem, dum adviveret, in omnibus proposuimus imitari.

Pars Tertia

XXV
Transferamur igitur ad ordinem tertium,
id est ad theologos, quorum felix studium,
qui divinis mancipant artibus ingenium.
Hi sunt imbris coelici dulce stillicidium,
praeconantur etenim illius praeconium,
cujus laus perficitur ex ore infantium.

XXVI
Haec est sapientia, de qua prius dixeram,
duas habens species: spiritum et litteram.
Littera mortificat, set secundum alteram
invenitur karitas, quae non agit perperam.

XXVII
Satis quidem rudis est et satis inconditus
intellectus litterae si non sit expositus.
Set si vellis litteram surgere medullitus,
balsamum reperies et mel sancti spiritus.

XXVIII
Juxta ripam fluminis denegantis poculum
si tulisse legimus Israel incredulum,
set amaritudine fluminis per baculum
dulcoravit Moyses et potavit poculum.

XXIX
Haec sunt verba, litterae; set haec expositio:
Amara vel aspera fuit legis lectio,
set minas, quas intulit illa superstitio,
suae Christus expulit crucis beneficio,
dum mortales oculos caligantes vitio
levit agnus proprii sanguinis collirio.

XXX
Panis, quo se voluit Helias reficere,
sub favilla legitur coctus a muliere.
Quod si vis cum Jonatha mel de quercu surgere,
panis de quo loquimur conditus sub cinere;
spiritalis sensus est sub favilla litterae.

XXXI
Isto pane pascitur fidelis Ecclesia,
hunc panem conficiunt sacerdotis labia,
dum se transustantiat terrena sustantia,
in illam, quae peperit mater viri nescia.
Hic est cibus animae, dulcis Eucharistia,
Quem in crucis clibano vera coxit hostia.

XXXII
Joseph ut se liberet ab amplexu faeminae,
evasisse legitur, relicto velamine,
quia salvo penitus et illeso numine
passa est humanitas assumpta de Virgine.

XXXIII
Non enim divinitas incomprehensibilis,
qui cum Patre Filius manet invisibilis,
crucifigi patuit, set caro passibilis,
in qua facta factus est et excelsus humilis.

XXXIV
Set inter miracula testamenti veteris
istud est mirabile mirandum prae ceteris:
quod, ut servum redimat a dolore carceris,
se ipsum incarcerat Fabricator aetheris.

XXXV
Unde non inmerito in primitiva fide quaesitum est, quare paternae perditionis dampnum deus per procuratorem angelorum seu hominem purum resarcire noluerit, "Set semetipsum exinanivit formam servi accipiens". Cuius nodosae questionis solutionem breviter iterare non arbitramur incongruum impetrata tamen a vobis venia, ne Minervam docere videamur.

XXXVI-1
Dum medium silentium          tenent legis apices
Et litterae dominium          regnaret apud simplices,
Extendit pater brachium,          in quo, si recte judices,
Regnum et sacerdotium          reliquit Judae judices.
De tenebris historiae processit sol justitiae.

XXXVI-2
Modo fortassis alio           mundus mundari potuit
Quam, passo dei filio,          set nullus ita congruit;
nam mortis exterminio          mederi vita debuit.
Et curari contrario           contrarium oportuit.
De tenebris historiae processit sol justitiae.

XXXVI-3
Si purus homo fieret          redemptor et non alius,
redemptus homo crederet          deo quiddam potentius,
eique genu flecteret           et in cunctis obnoxius
culturae jus impenderet:          quo nichil est absurdius.
De tenebris historiae processit sol justitiae.

XXXVI-4
Ergo nostrae compaginis          naturam venit sumere
Deus in alvo virginis          ut artifex in opere,
ut per naturam hominis          haberet morti cedere
et per virtutem, numinis,          posset a morte surgere.
De tenebris historiae processit sol justitiae.

XXXVI-5
Subtili diligentia,           mirabili commercio,
ex duplici substantia          facta fuit haec unio,
et quicquid Sapientia          possedit ab initio,
collatum est ex gratia          totum Mariae filio.
De tenebris historiae processit sol justitiae.

XXXVI-6
Haec est fides catholica,          quam haeresis non lacerat,
haec est quam vox prophetica rotam in rota dixerat,
prioris analetica.           Dum resolvit et reserat,
quod sub lege Mosaica          vetustas occultaverat.
De tenebris historiae processit sol justitiae.

XXXVI-7
Qui se peccatis obligat,          per hanc fidem absolvitur,
Si post lapsum se corrigat,          nam qui vere conteritur,
Poenam peccati mitigat          et judex mitis redditur,
Nam, ut idem bis exigat,          bona fides non patitur.
De tenebris historiae processit sol justitiae.

XXXVI-8
A judice se liberant           et a contractu debiti,
Qui luxum carnis macerant et          mundo non sunt dediti,
Et sic, qui consenuerant          in peccatis decrepiti,
Dum ita se regenerant          sunt quasi modo geniti.
De tenebris historiae processit sol justitiae.

XXIV

Ut enim aliquid novi dicamus, quatuor possunt dici hominis generationes. Prima est, cum quis naturalis interventu copulae generatur. Secunda, cum per aqua baptismatis regeneratur. Tertia, cum pars lapsum resurgit per penitentiam. Quarta, cum in generali resurrectione duplicem accipiet stolam. Prima generativa hominis contrahit culpam, secunda confert innocentiam, tertia reparat veniam, quarta ducit ad patriam. Prima est laboris, secunda salutis, tertia resurrectionis, quarta regnantis. Prima laboris [quia] avis nascitur ad volatum, homo ad laborem. Secunda salutis, quia, cum crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Tertia revertentis iuxta vocem Prephetae in persona domini dicentis: "Revertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio et fletu et planctu". Quarta regnantis iuxta vocem quam audituri sunt beati: "Venite benedicti patris mei, percipite regnum". Prima vero incarcerat spiritum. Secunda spoliat Aegyptum. Tertia repromittit. Quarta solvit. Set ne fastidiosae prolixitatis abscinthio divini mellitus sapor eloquii evanescat in amorum, apocopandus est sermo. Ad metam igitur orationis stadio prefixam emerito tendamus equo illud attentius obsecrantes, ut ille vetus testatur Yesus, de quo nullus fidelium sub querela inofficiosi testamenti conqueri potest, qui nos omnes proprii sanguinis incausto scripsit heredes Eternae Civitatis, hereditatem de qua per inoboedientiam primi hominis eiecti in hanc vallem miseriae discendimus, nobis ad ipsum eiecti in hanc vallem miseriae descendimus, nobis ad ipsum ab hostibus iam per penitentiam reversis largiri dignetur.

Walter of Châtillon Medieval Latin The Latin Library The Classics Page