WALTER OF CHÂTILLON
Carmen II
I
Propter Sion non tacebo,
sed ruinas Romae flebo,
quousque justitia
rursus nobis oriatur
et ut lampas accendatur
justus in Ecclesia.
II
Sedet vilis et in luto
princeps facta sub tributo;
quod solebam dicere:
Romam esse derelictam,
desolatam et afflictam,
expertus sum operae.
III
Vidi, vidi caput mundi,
instar maris et profundi
vorax guttur Siculi.
ibi mundi bithalassus,
ibi sorbet aurum Crassus
et argentum saeculi.
IV
Ibi latrat Scylla rapax
et Charybdis auri capax
potius quam navium;
ibi cursus galearum
et conflictus piratarum,
id est cardinalium.
V
Syrtes insunt huic profundo
et Sirenes, toti mundo
minantes naufragium.
os humanum foris patet,
in occulto cordis latet
deforme daemonium.
VI
Habes iuxta rationem
bithalassum per Franconem;
quod ne credas frivolum:
ibi duplex mare fervet,
a quo non est qui reservet
sibi valens obolum.
VII
Ibi fluctus colliduntur,
ibi panni submerguntur,
byssus, ostrum, purpure;
ibi mundus deglutitur,
immo totus sepelitur
in Franconis gutture.
VII
Franco nulli miseretur,
nullum sexum reveretur,
nulli parcit sanguini.
omnes illi dona ferunt;
illuc enim ascenderunt
tribus, tribus Domini.
IX
Canes Scyllae possunt dici
veritatis inimici,
advocati Curiae,
qui latrando falsa fingunt,
mergunt simul et confringunt
carinam pecuniae.
X
Iste probat se legistam,
ille vero decretistam,
inducens Gelasium;
ad probandum questionem
hic intendit actionem
regundorum finium.
XI
Nunc rem sermo prosequatur:
hic Charybdis debacchatur,
id est cancellaria,
ubi nemo gratus gratis
neque datur absque datis
Gratiani gratia.
XII
Plumbum, quod hic informatur,
super aurum dominatur
et massam argenteam;
equitatis phantasia
sedet teste Zacharia
super bullam plumbeam.
XIII
Qui sunt Syrtes vel Sirenes?
qui sermone blando lenes
attrahunt Byzantium;
spem praetendunt lenitatis,
sed procella parcitatis
supinant marsupium.
XIV
Dulci cantu blandiuntur
ut Sirenes, et loquuntur
primo quaedam dulcia:
´Frare, ben je te cognosco,
certe nichil a te posco,
nam tu es de Francia.
XV
Terra vestra bene cepit
et benigne nos excepit
in portu concilii.
Nostri estis, nostri! Cujus?
Sacrosanctae sedis hujus
speciales filii.
XVI
Nos peccata relaxamus
et laxatos collocamus
sedibus aethereis.
nos habemus Petri leges
ad ligandos omnes reges
in manicis ferreis.ª
XVII
Ita dicunt cardinales,
ita solent di carnales
in primis allicere.
sic instillant fel draconis,
et in fine lectionis
cogunt bursam vomere.
XVIII
Cardinales, ut predixi,
novo jure Crucifixi
vendunt patrimonium.
Petrus foris, intus Nero,
intus lupi, foris vero
sicut agni ovium.
XIX
Tales regunt Petri navem,
tales habent ejus clavem,
ligandi potentiam.
hi nos docent, sed indocti,
hi nos docent, et nox nocti
indicat scientiam.
XX
In galea sedet una
mundi lues inportuna,
camelos deglutiens.
involuta canopaeo
cuncta vorat sicut leo
rapiens et rugiens.
XXI
Hic piratis principatur,
Spurius qui nuncupatur,
sedens in insidiis,
ventre grosso, lata cute,
grande monstrum nec virtute
redemptum a vitiis.
XXII
Maris hujus non est dea
Thetis, mater Achillea,
de qua saepe legimus,
immo mater sterlingorum,
sancta soror loculorum,
quam nos Bursam dicimus.
XXIII
Hec dum praegnat, ductor ratis
epulatur cum piratis
et amicos reperit;
nam si Bursa detumescit,
surgunt venti, mare crescit,
et carina deperit.
XXIV
Tunc occurrunt cautes rati,
donec omnes sint privati
tam nummis quam vestibus.
tunc securus fit viator,
quia nudus, et cantator
it coram latronibus.
XXV
Qui sunt cautes? Janitores,
per quos, licet seviores
tigribus et beluis,
intrat saccus aere plenus,
pauper autem et aegenus
tollitur a januis.
XXVI
Quod si verum placet scribi,
duo tantum portus ibi,
duae tantum insulae,
ad quas licet applicari
et jacturam reparari
confractae naviculae.
XXVII
Petrus enim Papiensis,
qui electus est Meldensis,
portus recte dicitur.
Nam cum mare fluctus tollit,
ipse solus mare mollit,
et ad ipsum fugitur.
XXVIII
Est et ibi maior portus,
fetus ager, florens ortus,
pietatis balsamum:
Alexander ille meus,
meus, inquam, cui det Deus
paradisi thalamum.
XXIX
Ille fovet litteratos,
cunctos malis incurvatos,
si posset, erigeret.
Verus esset cultor Dei,
nisi latus Elisei
Giezi corrumperet.
XXX
Sed ne rursus in hoc mari
me contingat naufragari,
dictis finem faciam,
quia, dum securus eo,
ne submergar, ori meo
posui custodiam.
Walter of Châtillon | Medieval Latin | The Latin Library | The Classics Page |