IACOBUS DE VORAGINE
HISTORIA DE SANCTO VINCENTIO
Vincentius quasi "vitium incendens" vel "vincens incendia" vel "victoriam tenens". Ipse enim incendit, id est, consumpsit vitia per carnis mortificationem; vicit incendia suppliciorum per constantem poenarum perpessionem; victoriam tenuit mundi per ipsius despectionem. Vicit enim tria, quae erant in mundo, scilicet falsos errores, immundos amores, mundanos timores, quos vicit per sapientiam, munditiam et constantiam. De quibus dicit Augustinus: "Ut cum omnibus erroribus, amoribus et timoribus vincatur hic mundus, sanctorum martyria docent et docuerunt.'
Vincentius, nobilis genere, sed fide ac religione nobilior, beati Valerii episcopi diaconus fuit. Cui episcopus, quia expeditioris erat linguae, vices suas commiserat et ipse orationi et contemplationi vacabat. Iussu igitur Daciani praesidis Valentiam trahuntur et diro carceri mancipantur. Cumque eos fame paene defecisse cerneret, eos suo adspectui iussit adstare, quos cumque sanos cerneret et gaudentes, iratus in hanc vocem prorupit: "Quid dicis tu, Valeri, qui sub nomine religionis contra decreta principum facis?" Cum autem beatus Valerius lenius responderet, dixit ei Vincentius: "Noli, pater venerabilis, quasi mente timida submurmurare, sed libera voce exclama. Si ergo iubes, pater sancte, responsis iudicem aggrediar." Cui ille: "Iamdudum tibi, fili carissime, loquendi curam commiseram et nunc pro fide, qua adstamus, responsa committo." Tunc Vincentius conversus ad Dacianum: "Hactenus", inquit, "a te sermo de neganda fide peroravit, sed nefariam apud Christianos prudentiam esse, cognosce, Deitatis cultum abnegando blasphemare."
Tunc iratus Dacianus episcopum in exsilium mitti praecepit, Vincentium vero, tamquam contumacem et praesumptuosum iuvenem, ut eius exemplo alii terreantur, in equuleum distentum membris omnibus iussit dissipari. Cumque corpore totus dissiparetur, ait Dacianus: "Dic mihi, Vincenti, ubi nunc tuum miserrimum corpus conspicis!" At ille subridens ait: "Hoc est, quod semper optavi." Tunc iratus praeses coepit ei omnia genera tormentorum minari, nisi ei assensum praeberet. Cui Vincentius: "O felicem me, quo mihi irasci te gravius putas, eo melius incipis misereri. Insurge ergo, miser, et toto malignitatis spiritu debacchare: Videbis me Dei virtute plus posse, dum torquor, quam possis ipse, qui torques." Ad hoc praeses coepit clamare et carnifices virgis et fustibus verberare. Et ait Vincentius: "Quid dicis, Daciane! Tu ipse me vindicas de tortoribus meis." Tunc praeses amens factus dixit carnificibus: "Miserrimi, nihil facitis. Cur deficiunt manus vestrae? Adulteros et parricidas vincere potuistis, ut nihil inter illata supplicia celare possent, et nunc solus Vincentius vestra potuit superare tormenta."
Tunc carnifices pectines ferreos usque ad intima costarum fixerunt, ita ut de toto eius corpore sanguis efflueret et solutis costarum compaginibus viscera interna paterent. Et ait Dacianus: "Commiserere tui, Vincenti, ut possis tam pulchram recuperare iuventutem et ea, quae supra sunt, lucrari tormenta." Et ait Vincentius: "0 venenosa diaboli lingua, tormenta tua non timeo, sed hoc solum valde metuo, quod te mihi fingis velle misereri. Nam quo te magis iratum video, eo amplius et magis exsulto. Nolo, ut aliquid minuas de suppliciis, ut te victum in omnibus fatearis." Tunc ex equuleo depositus atque ad ignis craticulam raptus, moras carnificum arguendo ad poenam alacriter properabat. Craticulam ergo sponte conscendens ibidem assatur, exuritur et crematur membrisque omnibus uncini ferrei et ardentes laminae infiguntur, dumque flamma respergitur, vulnera vulneribus imprimuntur. Sal insuper in ignem spargitur, ut in corpus eius undique vulneratum resiliens stridentibus flammis crudelius comburatur. Iamque non ad artus, sed ad viscera tela iaciuntur iamque intima viscera de eius corpore extra labuntur. Inter haec ille immobilis et, sursum erectis luminibus, Dominum precabatur.
Cumque ministri haec Daciano retulissent, "Heu", ait Dacianus, "vincimini, sed iam nunc ut in poena diutius vivat, ipsum taeterrimo carceri includite et ibi testas acutissimas congerite, pedes eius ligno affigite, sine omni humano solacio, extensum sic super testas relinquite et, cum defecerit, nuntiate."
Favent quantocius ministri crudeles domino crudeliori, sed ecce rex, pro quo miles patitur, poenam commutavit in gloriam: Nam tenebrae carceris ab immensa luce expelluntur, testarum asperitas in omnium florum suavitatem mutatur, compedes dissolvuntur et angelorum solacio venerando perfruitur. Cumque super flores cum angelis psallens incederet, modulatio dulcis et mira suavitas florum procul diffunditur. Perterriti custodes cum per rimas carceris, quod intus, vidissent, ad fidem conversi sunt.
Haec audiens Dacianus amens factus ait: "Et quid ei amplius faciemus! Ecce enim victi sumus. Transferatur ad lectulum et stramentis mollioribus reponatur, ne plus eum gloriosum faciamus, si forte in tormentis defecerit, sed postquam recreatur, novis iterum suppliciis puniatur."
Cum igitur ad stratum molliorem deportatus esset et ibidem paululum quievisset, statim spiritum tradidit circa annos Domini CCLXXXVII sub Diocletiano et Maximiano.
Quo audito Dacianus vehementer expavit et se sic victum dolens ait: "Etsi non potui eum superare viventem, puniam vel defunctum et sic satiabor de poena et sic poterit mihi provenire victoria."
Iussu ergo Daciani corpus eius in campum ab avibus et bestiis devorandum exponitur, sed statim angelorum custodia praemunitur et intactum a bestiis conservatur. Denique corvus ingluviei deditus alias aves se maiores impetu alarum abegit et lupum accurrentem morsibus et clamoribus effugavit, qui renexo capite in aspectu corporis sacri fixus cernitur, utpote qui ibidem angelorum custodiam mirabatur.
Quod audiens Dacianus ait: "Puto, quod neque defunctum potero superare." Iubet ergo corpori eius ingentem molam alligari et in pelago proici, ut, quod in terra a bestiis consumi non potuit, saltem in pelago a marinis belvis devoretur. Nautae ergo corpus eius in pelagus deferentes submergunt, sed velocius ipsis nautis, litora corpus petit. Quod a quadam matrona et quibusdam aliis ipso revelante invenitur et ab iis hononfice sepelitur.
De hoc martyre sic dicit Augustinus: "Beatus Vincentius vicit in verbis, vicit in poenis, vicit in confessione, vicit in tribulatione, vicit exustus, vicit submersus, vicit ortus, vicit mortuus." Idem: "Torquetur Vincentius, ut exerceatur, bagellatur, ut erudiatur, tunditur, ut subsolidetur, exuritur, ut repurgetur. "Ambrosius in Praefatione quoque de ipso sic ait: "Torquetur Vincentius, tunditur, nagellatur et exuritur, sed invictus pro sancto nomine animus non concutitur, plus ardens igne zeli quam ferri, plus nectitur timore Dei quam saeculi, plus voluit placere Deo quam foro, plus dilexit mori mundo quam Domino.
Item Augustinus: "Ante oculos nostros mirandum spectaculum constitutum est: iudex iniquus, tortor cruentus, martyr invictus, crudelitatis pietatisque certamen." Prudentius quoque, qui claruit tempore Theodosii senioris, qui coepit anno Domini CCCLXXXVII, ipsum Daciano respondisse ait: "Tormenta, carceres, ungulae, stridensque flammis lamina atque ipsa poenarum ultima mors Christianis ludus est." Tunc Dacianus: "Vinctum, retortum bracchiis sursum ac deorsum extendite, donec compago ossium divulsa membratim crepet, ut per lacunas vulnerum iecur detectum palpitet." Ridebat hic miles Dei manus cruentas increpans, quod fixa non profundius intraret artus ungula. Cum esset in carcere, angelus dixit ad eum: "Exsurge, martyr inclite, exsurge securus et almis coetibus noster sodalis addere: O miles invictissime fortissimorum fortior, iam te ipsa saeva et aspera tormenta victorem tremunt." Exclamat Prudentius: "Tu solus insignite, solus bravii duplicis palmam tulisti, tu duas simul paravisti laureas.
Christian Latin | The Latin Library | The Classics Page |