IACOBUS DE VORAGINE
HISTORIA DE SANCTO PAULO EREMITA
Paulus primus eremita, ut testatur Hieronymus, qui eius vitam conscripsit, fervente Decii persecutione, eremum vastissimum adiit ibique in quadam spelunca LX annis hominibus incognitus permansit. Iste autem Decius dicitur fuisse Gallienus, qui fuit binomius, qui coepit anno Domini CCLVI. Videns enim sanctus Paulus Christianis tot tormentorum genera irrogari in eremum aufugit.
Eo siquidem tempore duo iuvenes Christiani comprehenduntur, quorum unus toto corpore melle perungitur et sub ardore solis aculeis muscarum et crabronum et vesparum lacerandus exponitur. Alter vero mollissimo lecto imponitur et in loco amoenissimo collocatur, ubi aeris erat temperies, rivorum sonitus, cantus avium et florum olfactus. Funibus tamen floreis coloribus obtectis sic iuvenis cingitur, ut manibus vel pedibus se iuvare non posset.
Adest quaedam iuvencula corpore pulcherrima et impudica ac impudice tractat iuvenem Dei amore repletum. Cum autem ille in carne motus contrarios rationi sensisset, non habens arma, quibus ab hoste se eruat, linguam propriam dentibus suis incidit et in faciem impudicae exspuit et sic tentationem dolor fugavit et trophaeum laude dignum promeruit.
Horum et aliorum poenis sanctus Paulus territus eremum petiit. Eo tempore cum Antonius primum se inter monachos eremicolam cogitaret, in somniis alium se multo meliorem eremum colere edocetur. Qui dum eum per silvas inquireret, obvium habuit hippocentaurum, hominem equo mixtum, qui ei viam dextram demonstravit. Postmodum obvium habuit animal, ferens fructus palmarum, supra imagine hominis insignitum, deorsum vero caprae formam habens. Qui dum ipsum per Deum coniuraret, ut sibi diceret, quis esset, respondit se esse Satyrum, deum silvarum secundum errorem gentilium. Postremo obviavit ei lupus, qui eum ad cellam sancti Pauli perduxit. Paulus autem Antonium praesentiens ostium sera clausit. Antonius vero rogat, ut sibi aperiat, asserens se numquam inde recessurum, sed ibi potius moriturum. Victus Paulus ei aperuit, statimque ambo in amplexus ruunt.
Cumque hora prandii adesset, corvus duplicatam panis partem attulit. Cumque de hoc Antonius miraretur, respondit Paulus, quod Deus sibi omni die taliter ministrabat et praebendam propter hospitem duplicaverat. Pia lis oritur, quis magis dignus esset panem dividere. Defert Paulus hospiti et Antonius seniori. Tandem uterque manum apponunt et in aequas partes panem dividunt.
Cum autem Antonius rediens iam cellae suae appropinquaret, vidit angelos Pauli animam deferentes. Qui velociter rediens invenit corpus Pauli flexis genubus in modum orantis erectum, ita ut ipsum vivere aestimaret. Sed cum ipsum mortuum didicisset, ait: "O sancta anima, quod gerebas in vita, in morte monstrasti." Cum autem non haberet, unde sepulturam faceret, ecce duo leones advenerunt et foveam paraverunt sepultoque eo ad silvam redierunt. Antonius autem tunicam Pauli ex palmis contextam assumpsit, qua postmodum in solemnitatibus utebatur. Obiit autem circa annos CCLXXXVII.
Christian Latin | The Latin Library | The Classics Page |