IACOBUS DE VORAGINE
HISTORIA DE SACTA MARIA MAGDALENA

[...] Cum autem quadam die Maria Magdalena praedicaret, praedictus princeps dixit ei: "Putas posse defendere fidem, quam praedicas!" Cui illa: "Equidem illam defendere praesto sum, utpote quotidianis miraculis et praedicatione magistri mei Petri, qui Romae praesidet, roboratam." Cui princeps cum coniuge dixit: "Ecce dictis tuis per omnia obtemperare parati sumus, si a Deo, quem praedicas, nobis filium impetrabis. - "Propter hoc"' inquit Magdalena, "non remanebit."

Tunc beata Maria pro ipsis Dominum exoravit, ut sibi filium concedere dignaretur. Cuius preces Dominus exaudivit et matrona illa concepit. Tunc vir eius coepit velle proficisci ad Petrum, ut probaret, si, ut Magdalena de Christo praedicaverat, sic veritas se haberet. Cui uxor dixit: "Quid est, domine! Putasne sine me proficisci! Absit. Te enim recedente recedam; te veniente veniam; te quiescente quiescam." Cui vir ait:'Non sic fiet, domina, etenim cum sis gravida et in mari sint infinita pericula, de facili periclitari posses. Domi igitur quiesces et possessionibus nostris curam impendes."

Et contra illa instabat femineum nec mutans femina morem et cum lacrimis pedibus eius obvoluta, quod petebat, tandem obtinuit. Maria ergo humeris eorum signum crucis imposuit, ne eos antiquus hostis in aliquo itinere impediret. Navem igitur omnibus necessaris copiose onerantes, ceteia, quae habebant, in Mariae Magdalenae custodia relinquentes proficisci coeperunr. Iamque unius diei et noctis cursu consummato coepit nimium mare intumescere, ventus flare, ita ut omnes et maxime matrona gravida et debilis tam saeva inundatione fluctuum quassati gravissimis angustiis urgerentur, in tantum, quod in eam subito dolor partus irruit et inter angustias ventris et pressuras temporis filium parturiens exspiravit. Natus igitur puerulus palpitabat et mamillarum maternarum quaerens solacia lamentabiles dabat vagitus. Proh dolor! Et natus est infans vivus et matricida effectus. Mori eum convenit, cum non sit, qui vitae tribuat alimentum.

Quid faciet peregrinus, et cum uxorem mortuam videat et puerum vagientem querulis vocibus matris mammam appetentem! Lamentabatur plurimum et dicebat: "Heu miser, quid facies! Filium habere desiderasti, et matrem cum filio perdidisti." Nautae acclamabant dicentes: "Proiciatur in mare hoc corpus, antequam insimul pereamus. Quamdiu enim nobiscum fuerit, haec quassatio non cessabit." Et cum corpus appredendissent, ut illud in mare iactarent: "Parcite" inquit peregrinus, "parcite, et si nec mihi nec matri parcere volueritis, misereamini saltem parvuli vagientis. Sinite modicum et sustinete, si forte mulier prae dolore in exstasi posita adhuc valeat respirare." Et ecce non procul a navi quidam collis apparuit. Quo viso utilius esse credidit corpus et puerulum illuc deferri, quam marinis beluis ad devorandum dari et vix a nautis prece et pretio extorsit, ut illic applicarent. Cumque illic prae duritia foveam non potuisset effodere, in secretiori parte collis, chlamyde supposita, corpus collocavit et puerulum mammis eius apponens cum lacrimis ait: "O Maria Magdalena, ad perditionis meae cumulum Massiliae applicuisti: Cur infelix admonitione tua hoc iter arripui! Petiistine Deum, ut mulier mea hac de causa conciperet et periret! Ecce enim concepit et pariendo mortem subiit. Conceptus est natus, ut pereat, cum non sit, qui enutriat. Ecce, quod prece tua obtinui, tibi enim omnia mea commendavi Deoque tuo commendo. Si potens es, memor sis animae matris, et prece tua misereatur, ne pereat natus." Tunc chlamyde sua corpus cum puero circumquaque operuit et postmodum navem conscendit. Cumque ad Petrum venisset, Petrus ei obvius fuit, qui viso signo crucis in umero suo, qui esset et unde veniret, sciscitatus est. Qui omnia sibi per ordinem narravit, cui Petrus: "Pax tibi fiat, bene venisti et utili consiiio credidisti. Nec moleste feras, si mulier tua dormit, si parvulus cum ea quiescit. Potens enim est Dominus, cui vult, dona dare, data auferre, ablata restituere, et maerorem tuum in gaudium commutare." Petrus autem ipsum in Hierosolymam duxit et omnia loca, in quibus Christus praedicavit et miracula fecit, locum etiam, in quo passus est et in quo caelos adscendit, eidem ostendit. Cumque de fide fuisset instructus diligenter a Petro, biennii spatio iam elapso navem adscendit repatriare curans. Cum igitur navigarent, Domino disponente iuxta collem, in quo corpus uxoris cum puero positum fuerat, pervenerunt. Qui prece et pretio eos ibi ad applicandum induxit.

Puerulus autem ibidem a Maria Magdalena incolumis conservatus frequenter ad litus maris procedebat et ibidem, ut puerorum moris est, cum lapillis et glareis ludere solitus erat. Et, cum applicuisset, vidit puerulum more solito in litore maris cum lapillis ludentem, et quid esset, admirari non desinens, de scapha exsiliit. Quem videns parvulus, cum numquam tale quid vidisset, expavit et ad solita matris recurrens ubera occulte sub chlamyde latitabat. Peregrinus vero, ut manifestius videret, illuc accessit et puerulum pulcherrimum matris ubera sugentem invenit et accipiens puerum ait: "0 beata Maria Magdalena, quam felix essem, quam mihi cuncta prospera advenissent, si mulier respiraret et mecum repatriare valeret. Scio equidem, scio et procul dubio credo, quod tu, quae puerum dedisti et in hac rupe per biennium pavisti, poteris matrem suam prece tua pristinae restituere sanitati."

Ad haec verba mulier respiravit et quasi a somno evigilans ait: "Magni meriti es, beata Maria Magdalena, et gloriosa, quae in partus mei pressuris obstetricis implevisti officium et in omnibus necessitatibus ancillae servitium explesti." Quo audito peregrinus admirans ait: "Vivisne uxor mea dilecta?" Cui illa: "Vivo equidem et nunc primo de peregrinatione, de qua et tu venisti, venio. Et sicut beatus Petrus te Hierosolymam duxit et omnia loca, in quibus Christus passus est, mortuus et sepultus, et alia plura loca ostendit, sic et ego una cum beata Maria Magdalena duce et comite vobiscum fui et conspecta memoriae commendavi." Et incipiens loca omnia, in quibus Christus passus est, et miracula, quae viderat, adeo plene explicuit, ut nec in aliquo deviaret.

Tunc peregrinus recepta coniuge et puero navem laetus conscendit et paulo post Massiliae portibus applicuerunt et ingressi invenerunt beatam Mariam Magdalenam cum suis discipulis praedicantem. Et eius pedibus cum lacrimis provoluti omnia, quae iis acciderant, narraverunt et a beato Maximino sacrum baptisma susceperunt. Tunc in civitate Massiliae omnium idolorum templa destruentes Christi ecclesias construxerunt et beatum Lazarum in eiusdem civitatis episcopum unanimiter elegerunt. Tandem divino nutu ad Aquensem civitatem venerunt et populum illum ad fidem Christi per multa miracula adduxerunt. [...]

Christian Latin The Latin Library The Classics Page