IACOBUS DE VORAGINE
HISTORIA DE JUDA ISCHARIOTA

Legitur in quadam historia licet apocrypha, quod fuit quidam vir in Jerusalem nomine Ruben, qui alio nomine dictus est Simon de tribu Dan, vel secundum Hieronymum de tribu Isaschar. Qui habuit uxorem, quae Cyborea nuncupata est.

Quadam igitur nocte, cum sibi mutuo debitum exsolvissent, Cyborea obdormiens somnium vidit, quod perterrita cum gemitibus et suspiriis viro suo retulit dicens: "Videbatur mihi, quod filium flagitiosum parerem, qui totius gentis nostrae causa perditionis exsisteret." Cui Ruben: "Nefariam rem", inquit, "nec relatu dignam profaris et spiritu, ceu puto, phitonico raperis." Cui illa: "Si me concepisse sensero et filium peperero, absque dubio non spiritus phitonicus exsistit, sed revelatio certa fuit."

Procedente igitur tempore cum filium peperisset, parentes plurimum timuerunt, et quid de eo facerent, cogitare coeperunt. Cumque filium abhorrerent occidere nec vellent destructorem sui generis enutrire, ipsum in fiscella positum mari exponunt. Quem marini fluctus ad insulam propulerunt, quae Scarioth dicitur. Ab illa igitur insula Iudas Scariotes appellatus est.

Regina autem illius loci carens liberis ad litus maris causa spatiandi processit et fiscellam a marinis fluctibus iactari videns. Ipsam aperiri praecepit inveniensque ibi puerum elegantis formae suspirans ait: "O si solaciis tantae sublevarer sobolis, ne regni mei privarer successore." Puerum igitur secreto nutriri fecit et se gravidam simulavit. Tandem se filium peperisse mentitur et per totum regnum fama haec celebris divulgatur. Princeps pro suscepta sobole vehementer exsultat et ingenti gaudio plebs laetatur. Ipsum igitur secundum magnificentiam regiam educari fecit. Non post multum vero temporis regina de rege concepit et suo tempore filium parturivit.

Cum autem pueri aliquantulum iam crevissent, adinvicem saepius colludebant. Et puerum regium Iudas crebris molestiis et iniuriis molestabat et ad fletum saepius provocabat. Regina autem hoc moleste ferens et Iudam ad se non pertinere sciens ipsum crebrius verberavit. Sed nec sic a molestia pueri desistebat. Tandem res panditur et Iudas non verus reginae filius, sed inventus aperitur. Quod Iudas ut comperit, vehementer erubuit et fratrem suum putativum filium regis latenter occidit.

Ob hoc capitalem sententiam timens cum tributariis in Jerusalem aufugit seque curiae Pilati, tunc praesidis, mancipavit. Et quoniam res similes sibi sunt habiles, Pilatus Iudam suis moribus invenit congruere et ideo coepit ipsum valde carum habere. Universae igitur curiae Pilati Iudas praeficitur et ad eius nutum omnia disponuntur.

Quadam igitur die Pilatus de palatio suo in quoddam pomerium aspiciens illorum pomorum tanto desiderio captus est, ut paene deficere videretur. Erat autem illud pomerium Ruben, patris Iudae, sed nec Iudas patrem neque Ruben filium agnoscebat, quia et Ruben ipsum his marinis nuctibus periisse putabat et Iudas, quis pater aut quae patria sua fuerit, penitus ignorabat. Pilatus itaque accersito Iuda ait: "Tanto illorum fructuum captus sum desiderio, quod, si his frustratus fuero, spiritum exhalabo." Concitus igitur Iudas in pomerium insiliit et velocius mala carpit. Interea Ruben venit et Iudam mala sua carpentem invenit. Fortiter igitur ambo contendunt et iurgia superaddunt. Post iurgia surgunt ad verbera et mutuis se iniuriis affecerunt. Tandem Iudas Ruben in ea parte, qua cervix collo connectitur, lapide percussit, pariter et occidit. Poma igitur sustulit et Pilato, quid acciderit, enarravit. Iam die inclinante et nocte superveniente Ruben mortuus invenitur et subitanea morte praeventus esse putatur.

Tunc Pilatus omnes facultates Ruben Iudae tradidit et Cyboream uxorem Ruben coniugem Iudae dedit. Quadam igitur die dum Cyborea graviter suspiraret et Iudas, vir eius, quid haberet, diligenter interrogaret, illa respondit: "Heu infelicissima sum omnium feminarum, quia infantulum meum marinis auctibus immersi et virum meum morte praeventum inveni, sed et dolori, misere, Pilatus addidit dolorem, qui me maestissimam nuptui tradidit et invitissimam tibi in coniugem copulavit."

Cumque illa omnia de infantulo enarrasset et Iudas illa, quae sibi acciderant, retulisset, inventum est, quod Iudas matrem suam in uxorem duxerit et patrem suum occiderit. Poenitentia igitur ductus suadente Cyborea Dominum nostrum Iesum Christum adiit et suorum delictorum veniam imploravit ... Dominus autem suum eum fecit discipulum. [...]

Christian Latin The Latin Library The Classics Page