IACOBUS DE VORAGINE
HISTORIA DE SANCTO BLASIO

Blasius cum omni mansuetudine et sanctitate polleret, Christiani eum in Sebaste, civitate Cappadociae, in episcopum elegerunt. Qui, episcopatu suscepto, ob Diocletiani persecutionem speluncam petiit et ibi eremiticam vitam duxit. Cui aves pabulum afferebant ac fere ad eum unanimiter confluebant et, dum usque imponeret manum iis benedicens, non recedebant ab eo. Denique si quae infirmabantur, ad eum continuo veniebant et sanitatem ad integrum reportabant.

Praeses igitur illius regionis dum milites suos ad venandum misisset et illi in vanum alibi laborantes ad antrum sancti Blasii casu pervenissent, magnam ibidem bestiarum multitudinem ante ipsum stantium repererunt; quas dum nullatenus capere possent, attoniti suo domino nuntiarunt; qui statim milites plures misit et, ut ipsum cum omnibus Christianis ad se adducerent, praecepit. In ipsa autem nocte ter Christus ei apparuit dicens: "Surge et offer mihi sacrificium." Ecce autem advenerunt milites dicentes: "Egredere! vocat te praeses."

Quibus respondit sanctus Blasius: "Bene venistis, filii, nunc video, quod Deus non est oblitus mei." Pergens vero cum iis numquam a praedicatione cessavit et coram iis mirabilia multa fecit.

Tunc mulier quaedam filium suum morientem, in cuius gutture os piscis transversum erat, ad pedes eius attulit et, ut sanaretur, eum lacrimis postulabat. Sanctus vero Blasius super eum manus imponens oravit, ut puer ille et omnes, qui in eius nomine aliquid peterent, sanitatis beneficium obtinerent, et statim sanatus est.

Mulier quaedam paupercula unum solum porcum habens, quem tamen violenter lupus rapuerat, sanctum Blasium deprecabatur, ut sibi reddi faceret suum porcum. Qui subridens dixit: "Mulier, noli contristari, reddetur tibi porcus tuus." Continuo lupus venit et porcum viduae reddidit.

Ingrediens Blasius civitatem, iussu principis, carceri mancipatur. Alia vero die iussit praeses ipsum sibi praesentari. Quem videns blandis sermonibus salutavit dicens: "Gaude, Blasi amice deorum." Cui Blasius: "Gaude et tu, optime praeses, sed ne dicas eos deos, sed daemones, quia aeterno igni cum his, qui eos honorant, traduntur." Iratus praeses eum fustibus caedi iussit et in carcerem retrudi fecit. Cui Blasius dixit: "Insensate, speras per poenas tuas Dei mei a me auferre amorem, qui ipsum in me habeo corroboratorem!"

Audiens haec vidua illa, cui porcum reddiderat, porcum ipsum occidit et caput cum pedibus, candela et pane ad sanctum Blasium deportavit. Ille gratias agens comedit sibique dixit: "Singulis annis candelam in ecclesia nominis mei offeras, et tibi et quicumque hoc fecerit, bene erit." Quod semper egit et sibi prosperitas multa fuit.

Post hoc cum eductum praeses a carcere ad deos inclinare non posset, iussit eum in ligno suspendi et carnes eius cum ferreis pectinibus laniari et sic iterum in carcerem reportari.

Septem ergo mulieres sequentes guttas sanguinis colligebant, quae mox tenentur et ad deorum sacrificium compelluntur. Quae dixerunt: "Si vis, ut deos tuos adoremus cum reverentia, mitte eos ad stagnum, ut, faciebus ablutis, mundius adorare possimus." Laetus praeses efficitur et citius, quod dixerat, adimpletur. Illae vero deos arripuerunt et eos in stagni medium proiecerunt dicentes: "Si dei sunt, videbimus." Quod praeses audiens et prae ira insaniens et se ipsum percutiens dixit ministris: "Cur non tenuistis deos nostros, ut non mitterentur in profundum laci?" Cui dixerunt: "Dolose tecum locutae sunt mulieres et eos in stagnum proiecerunt."

Cui mulieres: "Deus verus dolos non pantur, sed et si dii fuissent, praescivissent utique, quid iis facere volebamus."

Et iratus praeses iussit plumbum liquefactum et pectines ferreos et VII loricas igne candentes ex una parte parari et ex alia VII camisias afferri lineas. Quo dicente, ut ex his, quod mallent, eligerent, una illarum duos parvulos habens audacter cucurrit et lineas camisias accipiens in caminum proiecit.

Pueri vero matri dixerunt: "Non nos, mater dulcissima, post te relinquas, sed sicut nos replesti dulcedine lactis, sic nos reple dulcedine regni caelestis." Tunc praeses iussit eas suspendi et carnes earum pectinibus ferreis laniari. Quarum carnes ut nix albissimae erant et pro sanguine lac fluebat. Cum autem supplicia invitae ferrent, angelus Domini ad eas venit et eas viriliter confortavit dicens: "Nolite timere, bonus enim operarius, qui bene incepit et bene perficit et a conducente se benedictionem meretur pro completo opere et mercedem accipit pro labore et gaudium possidet pro mercede."

Tunc praeses iussit eas deponi et in caminum mitti. Quae divinitus exstincto igne exierunt illaesae. Quibus praeses: "Iam nunc magicam artem dimittite et deos nostros adorate." Quae responderunt: "Perfice, quod coepisti, quia iam ad regnum caeleste vocatae sumus." Tunc ille data sententia eas decollari mandavit. Quae, dum decollari deberent, flexibus genubus adoraverunt dicentes: "Deus, qui nos a tenebris separasti et in lucem dulcissimam adduxisti, qui nos sacrificiurn tuum fecisti, animas nostras suscipe et ad vitam aeternam facias nos pervenire." Et sic truncatis capitibus ad Dominum migraverunt.

Post hoc iussit praeses Blasium sibi praesentari et dixit ei: "Vel nunc adoras deos vel non?" Cui Blasius: "Impie, non timeo minas tuas. Age, ut vis. Corpus enim meum penitus tibi trado." Tunc iussit mitti in stagnum. Ipse vero aquam signavit et mox sicut terra arida fixa permansit; dixitque: "Si veri sunt dei vestri, ostendite virtutem eorum et ingredimini huc." Ingressique LXV viri stagnum continuo sunt submersi. Angelus autem Domini descendens dixit ei: "Egredere, Blasi, et coronam tibi a Deo paratam suscipe." Cumque exiisset, dixit ad eum praeses: "Omnino decrevisti non adorare deos?" Cui Blasius: "Cognosce, miser, quia Christi servus sum nec daemones adoro." Et statim iussit eum decollari. Ipse autem oravit ad Dominum, ut, quicumque per infirmitatem gutturis vel alia quacumque infirmitate eius patrocinia postularet, exaudiretur et continuo liberaretur. Et ecce vox de caelis ad eum venit, quod si fieret, ut oravit. Sicque cum duobus puerulis decollatus est circa annos Domini CCLXXXIII.

Christian Latin The Latin Library The Classics Page