IACOBUS DE VORAGINE
HISTORIA DE SANCTO AMBROSIO

Ambrosius, filius Ambrosii praefecti Romae, cum in cunabulis in atrio praetorii esset positus et dormiret, examen apum subito veniens faciem eius et os ita complevit, ut quasi in alveolum suum intrarent pariter et exirent. Quae postea evolantes in tantam aeris altitudinem sublevatae sunt, ut humanis oculis minime viderentur. Quo peracto territus pater ait: "Si vixerit infantulus iste, aliquid magni erit."

Postea cum adolevisset et videret matrem et sororem, sacrum virginem, manus sacerdotibus osculari, ipse ludens sorori dextram offerebat asserens et sibi id ab ea fieri oportere. Illa vero ut adolescentem et nescientem, quid diceret, respuebat.

Romae igitur litteris eruditus cum causas praetorii splendide peroraret, a Valentiniano imperatore ad regendam Liguriam Emiliamque provinciam directus est. Cumque Mediolanum venisset et ibidem episcopus tunc deesset, convenit populus, ut sibi de episcopo provideret. Sed cum inter Arianos et catholicos de eligendo episcopo seditio non modica oriretur, illuc Ambrosius causa sedandae seditionis perrexit et statim vox infantis insonuit dicens Ambrosium episcopum. Cuius voci omnes unanimiter consenserunt Ambrosium episcopum acclamantes.

Quo ille cognito, ut eos a se terroribus removeret, ecclesiam exiens tribunal conscendit et contra consuetudinem suam tormenta personis adhiberi iussit. Quod cum faceret, populus nihilominus acclamabat: "Peccatum tuum super nos."

Tunc ille turbatus domum rediit et philosophiam profiteri voluit. Quod ut nefaceret, revocatus est. Publicas mulieres publice ad se ingredi fecit, ut his visis ab eius electione populum revocaret. Sed cum nec sic proficeret, sed semper populum "peccatum tuum super nos" acclamare videret, fugam media nocte concepit.

Cumque Ticinum se pergere putaret, mane ad portam civitatis Mediolanensis, quae Romana dicitur, invenitur. Qui inventus cum custodiretur a populo, missa relatio est ad clementissimum imperatorem Valentianum, qui summo gaudio accepit, quod iudices a se directi ad sacerdotium peterentur. Laetabatur enim Probus praefectus, quod verbum suum fuerat in eo adimpletum. Dixerat enim, cum proficisccenti mandata donaret: "Vade, age, non ut iudex, sed ut episcopus .

Pendente relatione iterum absconditur, sed inventus cum adhuc esset catechumenus, baptizatur et VIII die in eplscopalem cathedram sublimatur. Cum autem post IV annos Romam ivisset et soror sua, sacra virgo, eius dextram oscularetur, sibi ridens ait: "Ecce, ut dicebam tibi, sacerdotis manum oscularis. " [...]

Quadam vice, ut aiunt, cum beatus Ambrosius Romam pergeret et in quadam villa Tusciae apud quendam hominem nimium locupletem hospitatus fuisset, illum hominem super statu suo sollicite requisivit. Cui ille respondit: "Status meus, domine, semper felix exsistit et gloriosus. Ecce enim divitiis infinitis abundo, servos et famulos quam plures habeo et omnia semper ad vota habui nec umquam mihi aliquid adversum accidit vel, quod contristaret, evenit." Quod audiens Ambrosius vehementer obstupuit et his, qui erant secum in comitatu, dixit: "Surgite et hinc quantocius fugiamus, quia Dominus non est in loco isto. Festinate, filii, festinate nec in fugiendo moram facite, ne nos hic divina ultio apprehendat et in peccatis illorum pariter nos involvat."

Cum ergo fugerent et aliquantulum processissent, subito se terra aperuit et hominem illum cum universis, qui ad illum pertinebant, ita absorbuit, ut nullum inde vestigium remaneret.

Quod cernens Ambrosius dixit: "Ecce fratres, quam misencorditer Deus parcit, cum hic adversa tribuit, et quam severe irascitur, cum semper prospera elargitur." In eodem autem loco fovea quaedam profundissima remansisse dicitur, quae usque hodie in huius facti testimonium perseverat. [. . .]

Christian Latin The Latin Library The Classics Page