VINCENT LIRINENSIS
(5th cent. A.D.)

ADVERSUS PROFANAS OMNIUM NOVITATES HAERETICORUM COMMONITORIUM CUM NOTIS

I. Dicente Scriptura et monente, Interroga patres tuos, et dicent tibi; seniores tuos, et adnuntiabunt tibi, et item, Verbis sapientium adcommoda aurem tuam, et item, Fili mi, hos sermones ne obliviscaris, mea autem verba custodiat cor tuum, videtur mihi minimo omnium servorum Dei Peregrino quod res non minimae utilitatis, Domino adjuvante, futura sit, si ea quae fideliter a sanctis patribus accepi litteris comprehendam, infirmitati certe propriae pernecessaria, quippe cum adsit in promptu unde imbecillitas memoriae meae adsidua lectione reparetur.

Ad quod me negotium non solum fructus operis, sed etiam consideratio temporis et opportunitas loci adhortatur.

Tempus: propterea quod cum ab eo omnia humana rapiantur, et nos ex eo aliquid invicem rapere debemus quod in vitam proficiat aeternam; praesertim cum et appropinquantis divini Judicii terribilis quaedam exspectatio augeri efflagitet studia Religionis, et novorum Haereticorum fraudulentia multum curae et attentionis indicat.

Locus [1] autem, quod urbium frequentiam turbasque vitantes, remotioris [2] villulae et in ea secretum monasterii incolamus habitaculum, ubi absque magna distractione fieri possit illud quod canitur in psalmo: Vacate, inquit, et videte quoniam ego sum Dominus. Sed et propositi nostri ratio in id convenit; quippe qui cum aliquandiu variis ac tristibus secularis militiae turbinibus volveremur, tandem nos in portum Religionis, cunctis semper fidissimum, Christo adspirante condidimus; ut ibi depositis vanitatis ac superbiae flatibus, Christianae humilitatis sacrificio placantes Deum, non solum praesentis vitae naufragia, sed etiam futuri seculi incendia vitare possimus.

Sed jam in nomine Domini quod instat adgrediar, ut scilicet a majoribus tradita et apud nos deposita describam, relatoris fide potius quam auctoris praesumptione; hac tamen scribendi lege servata, ut nequaquam omnia, sed tantum necessaria quaeque perstringam, neque id ornato et exacto sed facili communique sermone, ut pleraque significata potius quam explicata videantur. Scribant ii laute et accurate qui ad hoc munus vel ingenii fiducia vel officii ratione ducuntur. Me vero sublevandae recordationis vel potius oblivionis meae gratia Commonitorium [3] mihimet parasse suffecerit: quod tamen paulatim, recolendo quae didici, emendare et implere quotidie, Domino praestante, conabor. Atque hoc ipsum idcirco praemonui, ut si forte elapsum nobis, in manus sanctorum devenerit, nihil in eo temere reprehendant, quod adhuc videant promissa emendatione limandum.

II. Saepe igitur magno studio et summa attentione perquirens a quamplurimis sanctitate et doctrina praestantibus viris quonam modo possim certa quadam et quasi generali ac regulari via catholicae fidei veritatem ab haereticae pravitatis falsitate discernere, hujusmodi semper responsum ab omnibus fere retuli, quod sive ego, sive quis alius vellet exsurgentium haereticorum fraudes deprehendere laqueosque vitare, et in fide sana sanus atque integer permanere, duplici modo munire fidem suam, Domino adjuvante, deberet: primum scilicet divinae legis auctoritate, tum deinde Ecclesiae catholicae traditione. Hic forsitan requirat aliquis: Cum sit perfectus Scripturarum Canon, sibique ad omnia satis superque sufficiat, quid opus est ut ei Ecclesiasticae intelligentiae jungatur auctoritas?

Quia videlice Scripturam sacram pro ipsa sua altitudine non uno eodemque sensu universi accipiunt, sed ejusdem eloquia aliter atque aliter alius atque alius interpretatur; ut pene quot homines sunt, tot illinc sententiae erui posse videantur. Aliter namque illam Novatianus, aliter Sabellius, aliter Donatus exponit, aliter Arius, Eunomius, Macedonius; aliter Photinus, Apollinaris, Priscillianus, aliter Jovinianus, Pelagius, Caelestius; aliter postremo Nestorius. Atque idcirco multum necesse est, propter tantos tam varii erroris anfractus, ut propheticae et apostolicae interpretationis linea secundum Ecclesiastici et Catholici sensus normam dirigatur.

In ipsa item Catholica Ecclesia magnopere curandum est ut id teneamus quod ubique, quod semper, quod ab omnibus creditum est. Hoc est etenim [4] vere proprieque catholicum, quod ipsa vis nominis ratioque declarat, quae omnia fere universaliter comprehendit. Sed hoc ita demum fiet, si sequamur universitatem, antiquitatem, consensionem. Sequemur autem universitatem hoc modo, si hanc unam fidem veram esse fateamur quam tota per orbem terrarum confitetur Ecclesia;

antiquitatem vero ita, si ab his sensibus nullatenus recedamus quos sanctos majores ac patres nostros celebrasse manifestum est: consensionem quoque itidem, si, in ipsa vetustate, omnium vel certe pene omnium sacerdotum pariter et magistrorum definitiones sententiasque sectemur.

III. Quid igitur tunc faciet Christianus catholicus, si se aliqua Ecclesiae particula ab universalis fidei communione praeciderit?

Quid utique nisi ut pestifero corruptoque membro sanitatem universi corporis anteponat?

Quid si novella aliqua contagio non jam portiunculam tantum, sed totam pariter Ecclesiam commaculare conetur?

Tunc item providebit ut antiquitati inhaereat, quae prorsum jam non potest ab ulla novitatis fraude seduci. Quid si in ipsa vetustate, duorum aut trium hominum, vel certe civitatis unius aut etiam provinciae alicujus error deprehendatur?

Tunc omnino curabit ut paucorum temeritati vel inscitiae, si qua sunt, universaliter antiquitus universalis Ecclesiae [5] decreta praeponat.

Quid si tale aliquid emergat ubi nihil hujusmodi reperiatur?

Tunc operam dabit ut collatas inter se majorum consulat interrogetque sententias, eorum duntaxat qui diversis licet temporibus et locis, in unius tamen Ecclesiae Catholicae communione et fide permanentes, magistri probabiles exstiterunt;

et quicquid non unus aut duo tantum, sed omnes pariter uno eodemque consensu aperte, frequenter, perseveranter tenuisse, scripsisse, docuisse cognoverit, id sibi quoque intelligat absque ulla dubitatione credendum.

IV. Sed ut planiora fiant quae dicimus, exemplis singillatim illustranda sunt et paulo uberius exaggeranda; ne immodicae brevitatis studio rapiantur rerum pondera orationis celeritate. Tempore Donati [6], a quo Donatistae, cum sese [7] multa pars Africae in erroris sui furias praecipitaret, cumque immemor nominis, religionis, professionis, unius hominis sacrilegam temeritatem Ecclesiae Christi praeponeret, tunc quicumque per Africam constituti, profano schismate detestato, universis mundi Ecclesiis adsociati sunt, soli ex illis omnibus intra sacraria catholicae fidei salvi esse potuerunt; egregiam profecto relinquentes posteris formam, quemadmodum scilicet deinceps, bono more, unius aut certe paucorum vesaniae universorum sanitas anteferretur. Item quando Arianorum venenum non jam portiunculam quamdam, sed pene orbem totum contaminaverat, adeo ut prope cunctis Latini sermonis Episcopis partim vi, partim fraude deceptis, caligo quaedam mentibus offunderetur, quidnam potissimum in tanta rerum confusione sequendum foret, tunc quisquis verus Christi amator et cultor exstitit, antiquam fidem novellae perfidiae praeferendo, nulla contagii ipsius peste maculatus est. Cujus quidem temporis periculo satis superque monstratum est quantum invehatur calamitatis novelli dogmatis inductione. Hunc siquidem non solum parvae res, sed etiam maximae labefactatae sunt. Nec enim tantum adfinitates, cognationes, amicitiae, domus, verum etiam urbes, populi, provinciae, nationes, universum postremo Romanum Imperium funditus concussum et emotum est. Namque cum prophana ipsa Arianorum novitas, velut quaedam Bellona aut furia, capto primo omnium Imperatore, cuncta deinde palatii culmina egibus novis subjugasset, nequaquam deinceps destitit universa miscere atque vexare, privata ac publica, sacra prophanaque omnia, nullum boni et veri gerere discrimen, sed quoscumque conlibuisset, tanquam de loco superiore percutere.

Tunc temeratae conjuges, depullatae viduae, prophanatae virgines, monasteria demolita, disturbati clerici, verberati levitae, acti in exilium sacerdotes, oppleta sanctis ergastula, carceres, metalla: quorum pars maxima, interdictis urbibus, protrusi atque extorres, inter deserta, speluncas, feras, saxa, nuditate, fame, siti affecti, contriti et tabefacti sunt. Atque haec omnia numquid ullam aliam ob causam, nisi utique dum pro coelesti dogmate humanae superstitiones introducuntur, dum bene fundata antiquitas scelesta novitate subruitur, dum superiorum instituta violantur, dum rescinduntur scita patrum, dum convelluntur definita majorum, dum sese intra sacratae atque incorruptae vetustatis castissimos limites prophanae ac novellae curiositatis libido non continet?

V. Sed forsitan odio novitatis et amore vetustatis haec fingimus. Quisquis hoc aestimat, beato saltem credat Ambrosio, qui, in secundo ad Imperatorem Gratianum libro, acerbitatem temporis ipse deplorans, ait: Sed jam satis, inquit, omnipotens Deus, nostro exilio nostroque sanguine Confessorum neces, exilia Sacerdotum, et nefas tantae impietatis eluimus. Satis claruit eos qui violaverint fidem tutos esse non posse. Item in tertio ejusdem operis libro: Servemus igitur, inquit, praecepta majorum, nec haereditaria signacula ausi rudis temeritate violemus. Librum signatum illum propheticum non Seniores, non Potestates, non Angeli, non Archangeli aperire ausi sunt: soli Christo explanandi ejus praerogativa servata est. Librum sacerdotalem quis nostrum resignare audeat, signatum a Confessoribus, et multorum jam martyrio consecratum? Quem qui resignare coacti sunt [8] postea tamen damnata fraude signarunt; qui violare non ausi sunt, Confessores et martyres exstiterunt. Quomodo fidem eorum possumus denegare quorum victoriam praedicamus?»

Praedicamus plane, inquam, oh, venerande Ambrosi! Praedicamus plane, laudantesque miramur. Nam quis ille tam demens est qui eos, etsi adsequi non evaleat, non exoptet sequi quos a defensione fidei majorum nulla vis depulit, non minae, non blandimenta, non vita, non mors, non palatium, non satellites, non Imperator, non imperium, non homines, non daemones? quos, inquam, pro religiosae vetustatis tenacitate tanto munere Dominus dignos judicavit ut per eos prostratas restauraret Ecclesias, exstinctos spiritales populos vivificaret, dejectas sacerdotum coronas, reponeret, nefarias illas novellae impietatis non litteras, sed lituras, infuso coelitus Episcopis fidelium lacrymarum fonte, deleret, universum postremo jam pene mundum saeva repentinae haereseos tempestate perculsum ad antiquam fidem a novella perfidia, ad antiquam sanitatem a novitatis vesania, ad antiquam lucem a novitatis caecitate revocaret. Sed in hac divina quadam Confessorum [9] virtute illud est etiam nobis vel maxime considerandum, quod tunc apud ipsam Ecclesiae vetustatem non partis alicujus, sed universitatis ab iis est suscepta defensio. Neque enim fas erat, ut tanti ac tales viri unius aut duorum hominum errabundas sibique ipsis contrarias suspiciones tam magno molimine adsererent, aut vero pro alicujus provincio lae temeraria quadam conspiratione certarent, sed omnium sanctae Ecclesiae sacerdotum apostolicae et catholicae veritatis haeredum decreta et definita sectantes, maluerunt semetipsos quam vetustae universitatis fidem prodere. Unde et ad tantam gloriam pervenire meruerunt, ut non solum Confessores, verum etiam Confessorum principes jure meritoque habeantur.

VI. Magnum hoc igitur eorumdem beatorum exemplum, planeque divinum, et veris quibusque Catholicis indefessa meditatione recolendum, qui modum septemplicis candelabri septenâ sancti Spiritus luce radiante, clarissimam posteris formulam praemonstrarunt quonam modo deinceps per singula quaeque errorum vaniloquia, sacratae vetustatis auctoritate prophanae novitatis conteratur audacia.

Neque hoc sane novum. Siquidem mos iste semper in Ecclesia viguit ut quo quisque foret religiosor, eo promptius novellis adintentionibus contrairet. Exemplis talibus plena sunt omnia. Sed ne longum fiat, unum aliquod, et hoc ab Apostolica potissimum Sede sumemus; ut omnes luce clarius videant beatorum Apostolorum beata successio quanta vi semper, quanto studio, quanta contentione defenderit susceptae semel Religionis integritatem. Quondam igitur venerabilis memoriae Agrippinus Carthaginensis [10] Episcopus, primus omnium mortalium contra divinum Canonem, contra universalis Ecclesiae regulam, contra sensum omnium consacerdotum, contra morem atque instituta majorum, rebaptizandum esse censebat. Quae praesumptio tantum mali invexit, ut non solum Haereticis omnibus formam sacrilegii, sed etiam quibusdam Catholicis occasionem praebuerit erroris. Cum ergo undique ad novitatem rei cuncti reclamarent, atque omnes quaquaversum sacerdotes pro suo quisque studio retinerentur, tunc beatae memoriae Papa Stephanus [11] apostolicae Sedis antistes, cum caeteris quidem collegis suis, sed tamen prae caeteris restitit, dignum, ut opinor, existimans si reliquos omnes tantum fidei devotione vinceret quantum loci auctoritate superabat. Denique in Epistola [12] quae tunc ad Africam missa est, his verbis sanxit: Nihil novandum nisi quod traditum est. Intelligebat etenim vir sanctus et prudens nihil aliud rationem pietatis admittere, nisi ut omnia, qua fide a patribus suscepta forent, eadem fide filiis consignarentur; nosque Religionem, non qua vellemus ducere, sed potius qua illa duceret sequi oportere; idque esse proprium Christianae modestiae et gravitatis, non sua posteris tradere, sed a majoribus accepta servare. Quis ergo tunc universi negotii exitus? Quis utique nisi usitatus et solitus?

Retenta est scilicet antiquitas, explosa novitas. Sed forte tunc ipsi novitiae adinventioni patrocinia defuerunt? Imo vero tanta vis ingenii adfuit, tanta eloquentiae flumina, tantus adsertorum numerus, tanta verisimilitudo, tanta divinae legis oracula, sed plane novo ac malo more intellecta, ut mihi omnis illa conspiratio nullo modo destrui potuisse videatur nisi sola tanti moliminis causa ipsa illa suscepta, ipsa defensa, laudata novitatis professio destituisset.

Quid postremo? Ipsius Africani Concilii [13] sive decreti quae vires?

Donante Deo, nullae; sed universa tanquam somnia, tanquam fabulae, tanquam superflua, abolita, antiquata calcata sunt.

Et, o rerum mira conversio! Auctores ejusdem opinionis Catholici, consectatores vero Haeretici judicantur; absolvuntur magistri, condemnantur discipuli; conscriptores librorum filii regni erunt, adsertores vero gehenna suscipiet.

Nam quis ille tam demens est qui illud sanctorum omnium et Episcoporum et Martyrum lumen beatissimum Cyprianum cum caeteris collegis suis in aeternum dubitet regnaturum esse cum Christo?

Aut quis tam contra sacrilegus qui Donatistas et caeteras pestes, quae illius auctoritate Concilii rebaptizare se jactitant, in sempiternum neget arsuros esse cum diabolo?

VII. Quod quidem mihi divinitus videtur promulgatum esse judicium propter eorum maxime fraudulentiam qui cum sub alieno nomine haeresim concinnare machinentur, captant plerumque veteris cujuspiam viri scripta paulo involutius edita, quae pro ipsa sui obscuritate dogmati suo quasi congruant; ut illud nescio quid quodcunque proferunt, neque primi neque soli sentire videantur. Quorum ego nequitiam duplici odio dignam judico, vel eo quod haereseos venenum propinare aliis non pertimescunt, vel eo etiam quod sancti cujusque viri memoriam tanquam sopitos jam cineres prophana manu ventilant, et quae silentio sepeliri oportebat, rediviva opinione diffamant, sequentes omnino vestigia auctoris sui Cham, qui nuditatem venerandi Noe non modo operire neglexit, verum quoque irridendam caeteris enuntiavit. Unde tantam laesae pietatis meruit offensam ut etiam posteri ipsius peccati sui maledictis obligarentur, beatis illis fratribus multum longeque dissimilis, qui nuditatem ipsam reverendi patris neque suis temerare oculis, neque alienis patere voluerunt, sed aversi, ut scribitur, texerunt eum: quod est erratum sancti viri nec approbasse nec prodidisse [14]; atque idcirco beata in posteros benedictione donati sunt. Sed ad propositum redeamus. Magno igitur metu nobis immutatae fidei ac temeratae religionis piaculum pertimescendum est; a quo nos solum constitutionis Ecclesiasticae disciplina, sed etiam censura Apostolicae deterret auctoritatis. Scitum enim cunctis est quam graviter, quam severe, quam vehementer invehatur in quosdam beatus Apostolus Paulus, qui mira levitate nimium cito translati fuerant ab eo qui eos vocaverat in gratiam Christi, in aliud Evangelium, quod non est aliud, qui coacervarant sibi magistros ad sua desideria, a veritate quidem auditum avertentes, conversi vero ad fabulas, habentes damnationem quod primam fidem irritam fecissent; quos deceperant ii de quibus ad Romanos fratres scribit idem Apostolus: Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos qui dissentiones et offendicula, praeter doctrinam quam ipsi didicistis, faciunt; et declinate ab illis. Hujusmodi enim Christo Domino non serviunt, sed suo ventri, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. Qui intrant per domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis; semper discentes, et ad scientiam veritatis nunquam pervenientes. Vaniloqui et seductores, qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet, turpis lucri gratia. Homines corrupti mente, reprobi circa fidem, superbi, et nihil scientes, sed languentes circa quaestiones et pugnas verborum; qui veritate privati sunt, existimantes quaestum esse pietatem: simul autem et otiosi discunt circumire domos; non solum autem otiosi, sed et verbosi, et curiosi loquentes quae non oportet: qui bonam conscientiam repellentes, circa fidem naufragaverunt: quorum prophana vaniloquia multum proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit [15]. Bene autem quod de iis item scribitur: Sed ultra non proficient. Insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.

VIII. Cum ergo tales quidam circumeuntes provincias et civitates, atque errores venalitios circumferendo, etiam ad Galatas devenissent, cumque his auditis Galatae nausea quadam veritatis affecti, Apostolicae Catholicaeque doctrinae manna revomentes, haereticae novitatis sordibus oblectarentur, ita sese Apostolicae potestatis exeruit auctoritas, ut summa cum severitate decerneret: Sed licet nos, inquit, aut angelus de coelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit [16]. Quid est quod ait, Sed licet nos? Cur non potius: Sed licet ego? Hoc est: Etiamsi Petrus, etiamsi Andreas, etiamsi Joannes, etiamsi postremo omnis Apostolorum chorus evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus, anathema sit. Tremenda districtio, propter adserendam primae fidei tenacitatem, nec sibi, nec caeteris coapostolis pepercisse! Parum est: Etiamsi angelus, inquit, de coelo evangelizet vobis, praeterquam quod evangelizavimus, anathema sit. Non suffecerat ad custodiam traditae semel fidei, humanae conditionis commemorasse naturam, nisi angelicam quoque excellentiam comprehendisset. Licet nos, inquit, aut angelus de coelo. Non quia sancti coelestesque angeli peccare jam possint; sed hoc est quod dicit: Si etiam, inquit, fiat quod non potest fieri, quisquis ille traditam semel fidem mutare tentaverit, anathema sit. Sed haec forsitan perfunctorie praelocutus est, et humano potius effudit impetu, quam divina ratione decrevit. Absit. Sequitur enim, et hoc ipsum ingenti molimine iteratae insinuationis inculcat: Sicut praediximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit, praeterquam quod accepistis, anathema sit. Non dixit: Si quis vobis annuntiaverit praeterquam quod accepistis, benedictus sit, laudetur, recipiatur; sed, anathema sit, inquit, id est, separatus, segregatus, exclusus, ne unius ovis dirum contagium innoxium gregem Christi venenata permixtione contaminet.

IX. Sed forsitan Galatis ista tantum praecepta sunt. Ergo et illa solis Galatis imperata sunt quae in ejusdem Epistolae sequentibus commemorantur: qualia sunt haec: Si vivimus spiritu, spiritu et ambulemus. Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invidentes, et reliqua. Quod si absurdum est, et omnibus ex aequo imperata sunt, restat ut sicut haec morum mandata, ita etiam illa quae de fide cauta sunt omnes pari modo comprehendant, et sicut nemini licet invicem provocare aut invidere invicem, ita nemini liceat, praeter id quod Ecclesia Catholica usquequaque evangelizat accipere. Aut forsitan tunc jubebatur, si quis annuntiasset praeterquam quod annuntiatum fuerat, anathematizari; nunc vero jam non jubetur. Ergo et illud quod item ibi ait: Dico autem, spiritu ambulate, et desiderium carnis non perficietis, tunc tantum jubebatur, modo vero jam non jubetur. Quod si impium pariter et perniciosum est ita credere, necessario sequitur ut sicut haec cunctis aetatibus observanda sunt, ita illa quoque quae de non mutanda fide sancita sunt cunctis aetatibus imperata sint. Annuntiare ergo aliquid Christianis catholicis, praeter id quod acceperunt nunquam licuit, nusquam licet, nunquam licebit; et anathematizare eos qui annuntiant aliquid praeterquam quod semel acceptum est, nunquam non oportuit, nusquam non oportet, nunquam non oportebit. Quae cum ita sint, estne aliquis vel tantae audaciae qui praeter id quod apud Ecclesiam annuntiatum est annuntiet, vel tantae levitatis qui praeter id quod ab Ecclesia accepit accipiat? Clamat et repetendo clamat, et omnibus, et semper, et ubique per litteras suas clamat ille, ille vas electionis, ille magister gentium, ille Apostolorum tuba, ille terrarum praeco, ille coelorum conscius, ut si quis novum dogma annuntiaverit, anathematizetur. Et contra reclamant ranae quaedam, et cyniphes, et muscae [17] moriturae, quales sunt Pelagiani, et hoc Catholicis: Nobis, inquiunt, auctoribus, nobis principibus, nobis expositoribus, damnate quae tenebatis, tenete quae damnabatis, rejicite antiquam fidem, paterna instituta, majorum deposita; et recipite: quaenam illa tandem? horreo dicere: sunt enim tam superba, ut mihi non modo afirmari, sed ne refelli quidem sine aliquo piaculo posse videantur.

X. Sed dicet aliquis: Cur ergo persaepe divinitus sinuntur excellentes quaedam personae in Ecclesia constitutae res novas Catholicis annuntiare?

Recta interrogatio et digna quae diligentius atque uberius pertractetur: cui tamen non ingenio proprio, sed divinae legis auctoritate, Ecclesiastici magisterii documento satisfaciendum est.

Audiamus ergo sanctum Moysen; et ipse nos doceat cur docti viri, et qui propter scientiae gratiam ab Apostolo etiam prophetae nuncupantur, proferre interdum permittantur nova dogmata, quae vetus Testamentum allegorico sermone deos alienos appellare consuevit, eo quod scilicet ita ab haereticis ipsorum opiniones sicut a gentibus dii sui observentur.

Scribit ergo in Deuteronomio beatus Moyses: Si surrexerit, inquit, in medio tui propheta, aut qui somnium vidisse se dicat [18], id est, magister in Ecclesia constitutus, quem discipuli vel auditores sui ex aliqua revelatione docere arbitrentur. Quid deinde? et praedixerit, inquit, signum atque portentum, et evenerit quod locutus est. Magnus profecto nescio quis signatur magister et tantae scientiae qui sectatoribus propriis non solum quae humana sunt nosse, verum etiam quae supra hominem sunt praenoscere posse videatur; quales fere discipuli sui jactitant fuisse Valentinum, Donatum, Photinum, Apollinarem, caeterosque ejusmodi. Quid postea? Et dixerit, inquit, tibi: Eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis. Qui sunt dii alieni, nisi errores extranei quos ignorabas, id est, novi et inauditi? Et serviamus eis, id est, credamus eis, sequamur eos. Quid ad extremum? Non audies, inquit, verba prophetae illius aut somniatoris. Et quare, oro te, a Deo non prohibetur doceri quod a Deo prohibetur audiri? Quia, inquit, tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde et in tota anima vestra. Luce clarius aperta causa est cur interdum divina Providentia quosdam Ecclesiarum magistros nova quaedam dogmata praedicare patiatur. Ut tentet vos, inquit, Dominus Deus vester. Et profecto magna tentatio est cum ille quem tu prophetam, quem prophetarum discipulum, quem doctorem et adsertorem veritatis putes, quem summa veneratione et amore complexus sis, is subito latenter noxios subinducat errores, quos nec cito deprehendere valeas, dum antiqui magisterii duceris praejudicio, nec facile damnare fas ducas, dum magistri veteris praepediris affectu.

XI. Hic forsitan efflagitet aliquis ut ea quae sancti Moysi verbis adserta sunt, Ecclesiasticis aliquibus demonstrentur exemplis. Aequa expostulatio, nec diu differenda. Nam ut a proximis et manifestis incipiam, qualem fuisse nuper tentationem putamus, cum infelix ille Nestorius, subito ex ove conversus in lupum, gregem Christi lacerare coepisset, cum eum hi ipsi qui rodebantur ex magna adhuc parte ovem crederent, ideoque morsibus ejus magis paterent? Nam quis eum facile errare arbitraretur quem tanto Imperii judicio electum, tanto sacerdotum studio prosecutum videret; qui cum magno sanctorum amore, summo populi favore celebraretur, quotidie palam divina tractabat eloquia, et noxios quosque Judaeorum et Gentilium confutabat errores? Quo tandem iste modo non cuivis fidem faceret se recta docere, recta praedicare, recta sentire, qui ut uni haeresi suae auditum patefaceret, cunctarum haereseon blasphemias insectabatur? Sed hoc erat illud quod Moyses ait: Tentat vos Dominus Deus vester si diligatis eum an non. Et ut Nestorium praetereamus, in quo plus semper admirationis quam utilitatis, plus famae quam experientiae fuit, quem opinione vulgi aliquamdiu magnum humana magis fecerat gratia quam divina, eos potius commemoremus qui multis profectibus multaque industria praediti non parvae tentationi Catholicis hominibus exstiterunt. Velut apud Pannonias majorum memoria Photinus Ecclesiam Sirmitanam tentasse memoratur: ubi cum magno omnium favore in sacerdotium fuisset ascitus, et aliquandiu tanquam Catholicus administraret, subito, sicut malus ille propheta aut somniator quem Moyses significat, creditam sibi plebem Dei persuadere coepit ut sequeretur deos alienos, id est, errores extraneos, quos antea nesciebat. Sed hoc usitatum. Illud vero perniciosum, quod ad tantum nefas non mediocribus adminiculis utebatur. Nam erat et ingenii viribus valens et doctrinae opibus exemplo istius Ecclesiasticae tentationis periculum discimus, et simul ad observandae diligentius fidei custodiam commonemur. Etenim ipse auditoribus suis magnos aestus [19] et magnas generavit angustias; quippe cum eos huc Ecclesiae traheret auctoritas, huc magistri retraheret consuetudo; cumque inter utraque nutabundi et fluctuantes, quid potius sibi seligendum foret non expedirent. Sed forsitan ejusmodi ille vir erat qui dignus esset facile contemni. Imo vero tantus ac talis cui nimium cito in plurimis crederetur. Nam quid illo praestantius, acumine, exercitatione, doctrina? Quam multas ille haereses multis voluminibus oppresserit, quot inimicos fidei confutaverit errores, indicio est opus illud triginta non minus librorum, nobilissimum ac maximum, quo insanas Porphyrii calumnias magna probationum mole confudit. Longum est universa ipsius opera commemorare; quibus profecto summis aedificatoribus Ecclesiae par esse potuisset, nisi prophana illa haereticae curiositatis libidine novum nescio quid adinvenisset quo et cunctos labores suos velut cujusdam leprae admixtione foedaret et committeret ut doctrina ejus non tam aedificatio, quam tentatio potius Ecclesiastica diceretur.

XII. Hic a me forsitan deposcatur ut horum quos supra commemoravi haereses exponam, Nestorii scilicet, Apollinaris, et Photini. Hoc quidem ad rem de qua nunc agimus non attinet. Propositum etenim nobis est, non singulorum errores persequi, sed paucorum exempla proferre, quibus evidenter ac perspicue demonstretur illud quod Moyses ait, quia scilicet si quando Ecclesiasticus aliquis magister, et ipse interpretandis prophetarum mysteriis propheta, novi quiddam in Ecclesiam Dei tentet inducere, ad tentationem id nostram fieri Providentia divina patiatur.

Utile igitur fuerit, in excursu, quid supra memorati haeretici sentiant breviter exponere, id est, Photinus, Apollinaris, Nestorius. Photini ergo secta haec est. Dicit Deum singulum esse et solitarium, et more Judaico confitendum. Trinitatis plenitudinem negat, neque ullam Dei Verbi aut ullam Spiritus sancti putat esse personam. Christum vero hominem tantummodo solitarium adserit, cui principium adscribit ex Maria: et hoc omnimodis dogmatizat, solam nos personam Dei Patris et solum Christum hominem colere debere. Haec ergo Photinus. Apollinaris vero in unitate quidem Trinitatis quasi consentire se jactitat, et hoc ipsum non plena fidei [20] sanitate; sed in Domini incarnatione aperta professione blasphemat. Dicit enim in ipsa Salvatoris nostri carne aut animam humanam penitus non fuisse, aut certe talem fuisse cui mens et ratio non esset. Sed et ipsam Domini carnem non de sanctae Virginis Mariae carne susceptam, sed de coelo in Virginem descendisse dicebat; eamque nutabundus semper et dubius modo coaeternam Deo Verbo, modo de Verbi divinitate factam praedicabat. Nolebat enim in Christo esse duas substantias, unam divinam, alteram humanam, unam ex Patre, alteram ex matre; sed ipsam Verbi naturam putabat esse discissam, quasi aliud ejus permaneret in Deo, aliud vero versum fuisset in carnem; ut cum veritas dicat ex duabus substantiis unum esse Christum, ille contrarius veritati ex una Christi divinitate duas adserat factas esse substantias. Haec itaque Apollinaris.

Nestorius autem contrario Apollinari morbo, dum sese duas in Christo substantias distinguere simulat, duas introducit repente personas, et inaudito scelere duos esse vult filios Dei, duos Christos, unum Deum, alterum hominem, unum qui ex Patre, alterum qui sit generatus ex matre. Atque ideo asserit sanctam Mariam non Theotocon, sed Christotocon esse dicendam: quia scilicet ex ea non ille Christus qui Deus, sed ille qui erat homo, natus sit. Quod si quis eum putat in litteris suis unum Christum dicere et unam Christi praedicare personam, non temere credat. Aut enim istud fallendi arte machinatus est, ut per bona facilius suaderet et mala, sicut ait Apostolus: Per bonum mihi operatus est mortem [21]. Aut ergo, ut diximus, fraudulentiae causa quibusdam in locis scriptorum suorum unum Christum et unam Christi personam credere se jactitat, aut certe post partum jam Virginis ita in unum Christum duas perhibet convenisse personas, ut tamen conceptus seu partus Virginei tempore, et aliquanto postea duos Christos fuisse contendat; ut cum scilicet Christus homo communis primum et solitarius natus sit, et necdum Dei Verbo personae unitate sociatus, postea in eum adsumentis Verbi persona descenderit; et licet nunc in Dei gloria maneat adsumptus, aliquandiu tamen nihil inter illum et caeteros homines interfuisse videatur.

XIII. Haec ergo Nestorius, Apollmaris, Photinus adversus Catholicam fidem rabidi canes latrant: Photinus, Trinitatem non confitendo; Apollinaris, convertibilem Verbi dicendo naturam, et duas in Christo substantias non confitendo, et aut totam Christi animam aut certe mentem atque rationem in anima denegando, et adserendo pro sensu mentis fuisse Dei Verbum; Nestorius, duos Christos aut semper esse, aut aliquandiu fuisse adseverando. Ecclesia vero Catholica et de Deo et de Salvatore nostro recta sentiens, nec in Trinitatis mysterio nec in Christi incarnatione blasphemat. Nam et unam divinitatem in Trinitatis plenitudine et Trinitatis aequalitatem in una atque eadem majestate veneratur, et unum Christum Jesum, non duos, eumdemque Deum pariter atque hominem confitetur. Unam quidem in eo personam, sed duas substantias; duas substantias, sed unam credit esse personam: duas substantias, quia mutabile non est Verbum Dei, ut ipsum verteretur in carnem; unam personam, ne duos profitendo filios, quaternitatem videatur colere, non Trinitatem.Sed operae pretium est ut id ipsum etiam atque etiam distinctius et expressius enucleemus. In Deo una substantia, sed tres personae; in Christo duae substantiae, sed una persona. In Trinitate alius atque alius, non aliud atque aliud; in Salvatore aliud atque aliud, non alius atque alius.

Quomodo in Trinitate alius atque alius, non aliud atque aliud?

Quia scilicet alia et persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti; sed tamen Patris et Filii et Spiritus sancti non alia et alia, sed una eademque natura.

Quomodo in Salvatore aliud atque aliud, non alius atque alius?

Quia videlicet altera substantia divinitatis, altera humanitatis; sed tamen deitas et humanitas non alter et alter, sed unus idemque Christus, unus idemque filius Dei, et unius ejusdemque Christi et filii Dei una eademque persona; sicut in homine aliud caro, et aliud anima, sed unus idemque homo anima et caro.

In Petro et Paulo aliud anima, aliud caro; nec tamen duo Petri, caro et anima; aut alter Paulus anima, et alter caro; sed unus idemque Petrus, unus idemque Paulus, ex duplici diversaque subsistens animi corporisque natura. Ita igitur in uno eodemque Christo duae substantiae sunt; sed una divina, altera humana; una ex Patre Deo, altera ex matre Virgine; una coaeterna et aequalis Patri, altera ex tempore et minor Patre; una consubstantialis Patri, altera consubstantialis matri; unus tamen idemque Christus in utraque substantia.

Non ergo alter Christus Deus, alter homo; non alter increatus, alter creatus; non alter impassibilis, alter passibilis; non alter aequalis Patri, alter minor Patre; non alter ex Patre, alter ex matre; sed unus idemque Christus Deus et homo, idem non creatus et creatus, idem incommutabilis et impassibilis, idem commutatus et passus, idem Patri et aequalis et minor, idem ex Patre ante secula genitus, idem in seculo ex matre generatus, perfectus Deus, perfectus homo.

In Deo summa divinitas, in homine plena humanitas. Plena, inquam, humanitas: quippe quae animam simul habeat et carnem, sed carnem veram, nostram, maternam, animam vero intellectu praeditam, mente ac ratione pollentem.

Est ergo in Christo verbum, anima, caro; sed hoc totum unus est Christus, unus filius Dei, et unus Salvator ac Redemptor noster.

Unus autem, non corruptibili nescio qua divinitatis et humanitatis confusione, sed integra et singulari quadam unitate personae.

Neque enim illa conjunctio alterum in alterum convertit atque mutavit (qui est error proprius Arianorum) [22], sed ita in unum potius utrum que compegit, ut manente semper in Christo singularitate unius ejusdemque personae, in aeternum quoque permaneat proprietas uniuscujusque naturae; quo scilicet nec unquam Deus corpus esse incipiat, nec aliquando corpus, corpus esse desistat.

Quod etiam humanae conditionis demonstratur exemplo.

Neque enim in praesenti tantum, sed in futuro quoque, unusquisque hominum ex anima constabit et corpore, nec tamen unquam aut corpus in animam aut anima vertetur in corpus; sed unoquoque hominum sine fine victuro, in unoquoque hominum sine fine necessario utriusque substantiae differentia permanebit.

Ita in Christo quoque utriusque substantiae sua cuique in aeternum proprietas, salva tamen personae unitate, retinenda est.

XIV. Sed cum personam saepius nominamus, et dicimus quod Deus per personam homo factus sit, vehementer verendum est ne hoc dicere videamur quod Deus verbum sola imitatione actionis quae sunt nostra susceperit, et quidquid illud est conversationis humanae, quasi adumbratus, non quasi verus homo fecerit; sicut in theatris fieri solet, ubi unus plures effingit repente personas, quarum ipse nulla est.

Quotiescumque etenim aliqua suscipitur imitatio actionis alienae, ita aliorum officia aut opera patrantur, ut tamen hi qui agunt, non sint ipsi quos agunt.

Neque enim (ut, verbi gratia, secularium et Manichaeorum [23] utamur exemplis), cum actor tragicus Sacerdotem effingit aut regem, sacerdos aut rex est.

Nam desinente actu simul et ea quam susceperat persona desistit. Absit hoc a nobis nefarium scelestumque ludibrium.

Manichaeorum sit ista dementia; qui phantasiae praedicatores, aiunt Filium Dei Deum, personam hominis non substantia extitisse, sed actu putativo quodam et conversatione simulasse.

Catholica vero fides ita Verbum Dei hominem factum esse dicit, ut quae nostra sunt, non fallaciter et adumbrate, sed vere expresseque susciperet, et quae erant humana, non quasi aliena imitaretur, sed potius ut sua gereret; et prorsus quod agebat, hoc etiam esset.

Sicut ipsi nos quoque in eo quod loquimur, sapimus, vivimus, subsistimus, non imitamur homines, sed sumus.

Neque enim Petrus et Joannes, ut eos potissimum nominem, imitando erant homines, sed subsistendo. Neque enim Paulus simulabat Apostolum, aut fingebat Paulum; sed erat Apostolus, et subsistebat Paulus.

Ita etiam Deus Verbum adsumendo et habendo carnem, loquendo, faciendo, patiendo per carnem, sine ulla tamen suae corruptione naturae, hoc omnino praestare dignatus est ut hominem perfectum non imitaretur aut fingeret, sed exhiberet, ut homo verus non videretur aut putaretur, sed esset atque subsisteret. Igitur sicut anima connexa carni, nec in carnem tamen versa, non imitatur hominem, sed est homo, et homo non per simulationem, sed per substantiam, ita etiam Verbum Deus, absque ulla sui conversione, uniendo se homini, non confundendo, non imitando factus est homo, sed subsistendo.

Abjiciatur ergo tota penitus personae illius intelligentia quae fingendo imitatione suscipitur, ubi semper alius est et aliud simulatur, ubi ille qui agit, nunquam is est quem agit.

Absit etenim ut hoc fallaci modo Deus Verbum personam hominis suscepisse credatur; sed ita potius ut incommutabili sua manente substantia, et in se perfecti hominis suscipiendo naturam, ipse caro, ipse homo, ipse persona hominis existeret, non simulatoria, sed vera, non imitativa, sed substantiva, non denique quae cum actione desisteret, sed quae prorsus in substantia permaneret.

XV. Haec igitur in Christo personae unitas nequaquam post Virginis partum, sed in ipso Virginis utero compacta atque perfecta est. Vehementer enim praecavere debemus, ut Christum non modo unum, sed etiam semper unum confiteamur: quia intoleranda blasphemia est ut etiamsi nunc eum unum esse concedas, aliquando tamen non unum, sed duos fuisse contendas, unum scilicet post tempus baptismatis, duos vero sub tempore nativitatis. Quod immensum sacrilegium non aliter profecto vitare poterimus nisi unitum hominem Deo, sed unitate personae, non ab ascensu, vel resurrectione, vel baptismo, sed jam in matre, jam in utero, jam denique in ipsa virginali conceptione fateamur: propter quam personae unitatem indifferenter atque promiscue et quae Dei sunt propria tribuuntur homini, et quae carnis propria adscribuntur Deo.

Inde est enim quod divinitus scriptum est et filium hominis descendisse de coelo, et Dominum majestatis crucifixum in terra. Inde etiam est ut carne Domini facta, carne Domini creata, ipsum Verbum Dei factum, ipsa sapientia Dei impleta, scientia creata dicatur; sicut in praescientia manus ipsius et pedes ejus fossi esse referuntur. Per hanc, inquam, personae unitatem illud quoque similis mysterii ratione perfectum est, ut carne Verbi ex integra matre nascente, ipse Deus Verbum natus ex Virgine catholicissime credatur, impiissime denegetur.

Quae cum ita sint, absit ut quisquam sanctam Mariam divinae gratiae privilegiis et speciali gloria fraudare conetur. Est enim singulari quodam Domini ac Dei nostri, Filii autem sui, munere verissime ac beatissime theotocos confitenda; sed non eo modo theotocos quo impia quaedam haeresis suspicatur, quae adserit eam Dei matrem sola appellatione dicendam, quod eum scilicet pepererit hominem qui postea factus est Deus; sicut dicimus Presbyteri matrem, aut Episcopi matrem, non jam Presbyterum aut Episcopum pariendo, sed eum generando hominem qui postea Presbyter vel Episcopus factus est.

Non ita, inquam, sancta Maria theotocos, sed ideo potius quoniam, ut supra dictum est, jam in ejus sacrato utero sacrosanctum illud mysterium perpetratum est, quod propter singularem quamdam atque unicam personae unitatem, sicut Verbum in carne caro, ita homo in Deo, Deus est.

XVI. Sed jam ea quae supra de memoratis haeresibus vel de catholica fide breviter dicta sunt renovandae causa memoriae brevius strictiusque repetamus; quo scilicet et intelligantur iterata plenius, et firmius inculcata teneantur. Anathema igitur Photino non recipienti plenitudinem Trinitatis, et Christum hominem tantummodo solitarium praedicanti. Anathema Apollinari adserenti in Christo conversae divinitatis corruptionem, et auferenti perfectae humanitatis proprietatem. Anathema Nestorio neganti ex Virgine Deum natum, adserenti duos Christos, et explosa Trinitatis fide, quaternitatem nobis introducenti. Beata [24] vero Catholica Ecclesia, quae unum Deum in Trinitatis plenitudine et item Trinitatis aequalitatem in una Divinitate veneratur; ut neque singularitas substantiae personarum confundat proprietatem, neque item Trinitatis distinctio unitatem separet Deitatis. Beata, inquam, Ecclesia, quae in Christo duas veras perfectasque substantias, sed unam Christi credit esse personam, ut neque naturarum distinctio unitatem personae dividat, neque item personae unitas differentiam confundat substantiarum. Beata, inquam, Ecclesia, quae ut unum semper Christum esse et fuisse fateatur, unitum hominem Deo, non post partum, sed jam in ipso matris utero confitetur. Beata, inquam, Ecclesia, quae Deum factum hominem non conversione naturae, sed personae ratione intelligit, personae autem non simulatoriae et transeuntis, sed substantivae ac permanentis. Beata, inquam, Ecclesia, quae hanc personae unitatem tantam vim habere praedicat ut propter eam miro ineffabilique mysterio et divina homini et Deo adscribat humana. Nam propter eam et hominem de coelo secundum Deum descendisse non abnegat, et Deum secundum hominem credit in terra factum, passum, et crucifixum. Propter ea denique et hominem Dei filium et Deum filium Virginis confitetur. Beata igitur ac veneranda, benedicta, et sacrosancta, et omnino supernae illi angelorum laudationi comparanda confessio, quae unum Dominum Deum trina sanctificatione glorificat. Idcirco etenim vel maxime unitatem Christi praedicat, ne mysterium Trinitatis excedat. Haec in excursu dicta sint, alias, si Deo placuerit, uberius tractanda et explicanda. Nunc ad propositum redeamus.

XVII. Dicebamus ergo in superioribus quod in Ecclesia Dei tentatio esset populi, error magistri, et tanto major tentatio quanto ipse esset doctior qui erraret. Quod primum Scripturae auctoritate, deinde ecclesiasticis docebamus exemplis, eorum scilicet commemoratione qui cum aliquandiu sanae fidei forent habiti, ad extremum tamen aut in alienam decidissent sectam, aut ipsi suam haeresim condidissent. Magna profecto res, et ad discendum utilis, et ad recolendum necessaria; quam etiam atque etiam exemplorum molibus illustrare atque inculcare debemus; ut omnes vere Catholici noverint se cum Ecclesia doctores recipere, non cum doctoribus Ecclesiae fidem deserere debere. Sed ego ita arbitror, quod cum multos in hoc tentandi genere proferre valeamus, nemo pene sit qui Origenis tentationi valeat comparari; in quo plura adeo praeclara, adeo singularia, adeo mira exstiterunt, ut inter initia habendam cunctis adsertionibus ejus fidem quivis ille facile judicaret. Nam si vita facit auctoritatem, magna illi industria, magna pudicitia, patientia, tolerantia. Si genus vel eruditio, quid eo nobilius saepius, ut ferunt, adfligeretur. Neque vero haec in illo sola erant quae cuncta postea tentationi forent, sed tanta etiam vis ingemi, tam profundi, tam acris, tam elegantis ut omnes pene multum longeque superaret; tanta doctrinae ac totius eruditionis magnificentia ut pauca forent divinae, pene fortasse nulla humanae philosophiae quae non penitus adsequeretur: cujus scientiae cum graeca concederent, hebraea quoque elaborata sunt.Eloquentiam vero quid memorem, cujus fuit tam amoena, tam lactea, tam dulcis oratio ut mihi ex ore ipsius non tam verba quam mella quaedam fluxisse videantur? Quae non ille persuasu difficilia disputandi viribus elimpidavit, quae factu ardua non ut facillima viderentur effecit? Sed forsitan argumentorum tantummodo nexibus adsertiones suas texuit? Imo plane nemo unquam magistrorum fuit qui pluribus divinae legis uteretur exemplis. Sed, credo, pauca conscripsit? Nemo mortalium plura; ut mihi sua omnia non solum non perlegi, sed ne inveniri quidem posse videantur: cui ne quicquam ad scientiae instrumenta deesset, etiam plenitudo exabundavit aetatis [25]. Sed forsitan discipulis parum felix? Quis unquam felicior? Nempe innumeri ex sinu suo doctores, innumeri sacerdotes, confessores et martyres extiterunt. Jam vero quanta apud omnes illius admiratio, quanta gloria, quanta gratia fuerit, quis exsequi valeat? Quis non ad eum paulo religiosor ex ultimis mundi partibus advolavit? Quis Christianorum non pene ut prophetam, quis philosophorum non ut magistrum veneratus est? Quam autem non solum privatae conditioni, sed ipsi quoque fuerit reverendus imperio declarant historiae, quae eum a matre eius, qui primus Romanorum Principum Christianus fuit, Christiani magisterii auctoritate conscripsi. De cujus incredibili quadam scientia si quis referentibus nobis Christianum non accepit testimonium, saltem testificantibus philosophis gentilem recipiat confessionem. Ait namque impius ille Porphyrius [26] excitum se fama ipsius Alexandriam puerum fere perrexisse, ibique eum vidisse jam senem, sed plane talem tantumque qui arcem totius scientiae condidisset. Dies me citius defecerit quam ea quae in illo viro praeclara exstiterunt vel ex minima saltem parte perstringam: quae tamen omnia non solum ad Religionis gloriam, sed etiam ad tentationis magnitudinem pertinebant. Quotus enim quisque tanti ingenii, tantae doctrinae, tantae gratiae virum aut facile deponeret, ac non illa potius uteretur sententia, se cum Origene errare malle, quam cum aliis vera sentire? et quid plura? Eo res decidit ut tantae personae, tanti doctoris, tanti prophetae, non humana aliqua, sed, ut exitus docuit, nimium periculosa tentatio plurimos a fidei integritate deduceret. Quamobrem hic Origenes tantus ac talis, dum gratia Dei insolentius abutitur, dum ingenio suo nimium indulget, sibique satis credit, cum parvi pendit antiquam Christianae Religionis simplicitatem, dum se plus cunctis sapere praesumit, dum ecclesiasticas traditiones et veterum magisteria contemnens, quaedam Scripturarum capitula [27] novo more interpretatur, meruit ut de se quoque Ecclesiae Dei diceretur: Si surrexerit in modio tuĂ® propheta. Et paulo post: Non audies, inquit, verba prophetae illius. Et item: Quia tentat vos, inquit, Dominus Deus vester utrum diligatis eum an non. Vere non solum tentatio, sed etiam magna tentatio deditam sibi atque in se pendentem Ecclesiam admiratione ingenii, scientiae, eloquentiae, conversationis, et gratiae, nihil de se suspicantem, nihil verentem, subito a veteri Religione in novam prophanitatem sensim paulatimque traducere. Sed dicet aliquis corruptos esse Origenis libros. Non resisto; quin potius et malo. Nam id a quibusdam et traditum et scriptum est, non Catholicis tantum, verum etiam Haereticis. Sed illud est quod nunc debemus advertere etsi non ipsum, libros tamen sub nomine suo editos, magnae esse tentationi: qui multis blasphemiarum vulneribus scatentes, non ut alieni, sed quasi sui et leguntur et amantur; ut etsi in errore concipiendo Origenis non fuit sensus, ad errorem tamen persuadendum Origenis auctoritas valere videatur.

XVIII. Sed et Tertulliani quoque eadem ratio est Nam sicut ille apud Graecos, ita hic apud Latinos nostrorum omnium facile princeps judicandus est. Quid enim hoc viro doctius, quid in divinis atque humanis rebus exercitatius? Nempe omnem philosophiam et cunctas philosophorum sectas, auctores, adsertoresque sectarum, omnesque eorum disciplinas, omnem historiarum ac studiorum varietatem mira quadam mentis capacitate complexus est. Ingenio vero nonne tam gravi ac vehementi excelluit ut sibi nihil pene ad expugnandum proposuerit quod non aut acumine inruperit, aut pondere eliserit? Jam porro orationis suae laudes quis exsequi valeat, quae, tanta nescio qua rationum necessitate concerta est ut ad consensum sui quos suadere non potuerit impellat; cujus quot pene verba, tot sententiae sunt; quot sensus, tot victoriae. Sciunt hoc Marciones, Apelles, Praxeae, Hermogenes, Judaei, Gentiles, Gnostici, caeterique; quorum ille blasphemias multis ac magnis voluminum suorum molibus, velut quibusdam fulminibus, evertit. Et tamen hic quoque post haec omnia, hic, inquam, Tertullianus, catholici dogmatis, id est, universalis ac vetustae fidei parum tenax, ac disertior multo quam felicior, mutata deinceps sententia, fecit ad extremum quod de eo beatus confessor Hilarius quodam loco scribit: Se quenti, inquit, errore detraxit scriptis probabilibus auctoritatem [28]. Et fuit ipse quoque in Ecclesia magna tentatio. Sed de hoc nolo plura dicere. Hoc tantum commemorabo, quod contra Moysi praeceptum exsurgentes in Ecclesia novellas Montani furias et insana illa insanarum mulierum novitii dogmatis somnia [29] veras prophetias adseverando, meruit ut de se quoque et scripturis suis diceretur: Si surrexerit in medio tui propheta. Et mox: Non audies verba prophetae illius. Quare? Quia, inquit, tentat vos Dominus vester utrum diligatis eum an non.

XIX. His igitur tot ac tantis caeterisque ejusmodi Ecclesiasticorum exemplorum molibus evidenter advertere, et secundum Deuteronomii leges luce clarius intelligere debemus, quod si quando aliquis Ecclesiasticus magister a fide aberraverit, ad tentationem id nostram fieri Providentia divina patiatur, utrum diligamus Deum an non in toto corde et in tota anima nostra.

XX. Quae cum ita sint, ille est verus et germanus Catholicus qui veritatem Dei, qui Ecclesiam, qui Christi corpus diligit, qui divinae Religioni, qui catholicae fidei nihil praeponit, non hominis cujuspiam auctoritatem, non amorem, non ingenium, non eloquentiam, non philosophiam; sed haec cuncta despiciens, et in fide fixus, stabilis, permanens, quicquid universaliter antiquitus Ecclesiam Catholicam tenuisse cognoverit, id solum sibi tenendum credendumque decernit; quicquid vero ab aliquo deinceps uno praeter omnes vel contra omnes sanctos novum et inauditum subindici senserit, id non ad Religionem sed ad tentationem potius intelligit pertinere, tum praecipue beati Apostoli Pauli eruditus eloquiis: hoc est enim quod in prima ad Corinthios Epistola scribit: Oportet, inquit, et haereses esse, ut probati manifesti fiant in vobis; ac si diceret: Ob hoc haereseon non statim divinitus eradicantur auctores, ut probati manifesti fiant, id est, ut unusquisque quam tenax et fidelis et fixus catholicae fidei sit amator appareat. Et revera, cum quaeque novitas ebullit, statim cernitur frumentorum gravitas et levitas palearum; tunc sine magno molimine excutitur ab area quod nullo pondere intra aream tenebatur. Namque alii illico prorsus avolant; alii vero tantummodo excussi, et perire metuunt, et redire erubescunt saucii, semineces ac semivivi; quippe qui tantam veneni hauserint quantitatem quae nec occidat nec digeratur, nec mori cogat nec vivere sinat, heu miseranda conditio! quantis illi curarum aestibus, quantis turbinibus exagitantur?

Nunc etenim, qua ventus impulerit, incitato errore rapiuntur; nunc in semetipsos reversi, tanquam contrarii fluctus, reliduntur, nunc temeraria praesumptione et ea quae incerta videntur adprobant; nunc irrationali metu, etiam quae certa sunt expavescunt; incerti qua eant, qua redeant, quid adpetant, quid fugiant, quid teneant, quid dimittant.

Quae quidem dubii et male penduli cordis afflictio divinae erga se miserationis est medicina, si sapiant. Idcirco etenim extra tutissimum catholicae fidei portum diversis cogitationum quatiuntur, verberantur, ac pene enecantur procellis, ut excussa in altum elatae mentis vela deponant, quae male novitatum ventis expanderant, seseque intra fidissimam stationem placidae ac bonae matris reducant et teneant, atque amaros illos turbulentosque errorum fluctus primitus revomant, ut possint deinceps vivae et salientis aquae fluenta potare. Dediscant bene quod didicerant non bene; et ex toto Ecclesiae dogmate quod intellectu capi potest capiant, quod non potest credant.

XXI. Quae cum ita sint, iterum atque iterum eadem mecum revolvens et reputans, mirari satis nequeo tantam quorumdam hominum vesaniam, tantam excaecatae mentis impietatem, tantam postremo errandi libidinem ut contenti non sint tradita semel et accepta antiquitus credendi regula, sed nova ac nova in diem quaerant, semperque aliquid gestiant Religioni addere, mutare, detrahere; quasi non coeleste dogma sit quod semel revelatum esse sufficiat, sed terrena institutio, quae aliter perfici nisi assidua emendatione, imo potius reprehensione non possit, cum divina clament oracula: Ne transferas terminos quos posuerunt patres tui; et: Super judicantem ne judices; et: Scirdentem sepem mordebit eum serpens, et illud apostolicum, quo omnes omnium haereseon sceleratae novitates velut quodam spiritali gladio saepe truncatae semperque truncandae sunt: O Timothee, depositum custodi, devitans prophanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Et post haec inveniuntur aliqui tanta inveteratae frontis duritia, tanta impudentiae incude, tanto adamante pertinaciae, qui tantis eloquiorum coelestium molibus non succumbant, tantis ponderibus non fatiscant, tantis malleis non conquassentur, tantis postremo fulminibus non conterantur?

Devita, inquit, prophanas vocum novitates: Non dixit antiquitates, non dixit vetustates; imo plane quid e contrario sequeretur ostendit.

Nam si vitanda est novitas, tenenda est antiquitas; et si prophana est novitas, sacrata est vetustas. Et oppositiones, inquit, falsi nominis scientiae. Vere falsum nomen apud doctrinas Haereticorum; ut ignorantia scientiae, et caligo serenitatis, et tenebrae luminis appellatione fucentur. Quam quidam, inquit, promittentes, circa fidem exciderunt. Quid promittentes exciderunt, nisi novam nescio quam ignoratamque doctrinam?

Audias etenim quosdam ipsorum dicere: Venite, o insipientes et miseri, qui vulgo Catholici vocitamini, et discite fidem veram, quam praeter nos nullus intelligit, quae multis ante seculis latuit, nuper vero revelata et ostensa est; sed discite furtim atque secretim: delectabit enim vos. Et item: Cum didiceritis, latenter docete; ne mundus audiat, nec Ecclesia sciat: paucis namque concessum est tanti mysterii capere secretum.

Nonne haec verba sunt illius meretricis quae apud Salomonis Proverbia vocat ad se praetereuntes viam qui dirigunt iter suum? Qui est, inquit, vestrum insipientissimus, divertat ad me. Inopes autem sensu exhortatur dicens: Panes occultos libenter attingite, et aquam dulcem furtim bibite. Quid deinde? At ille, inquit, nescit quoniam terrigenae apud eam pereunt. Qui sunt isti terrigenae? Exponat Apostolus: Qui circa fidem, inquit, exciderunt.

XXII. Sed operae pretium est totum ipsum Apostoli capitulum diligentius pertractare. O Timothee, inquit, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates. O! Exclamatio ista et praescientiae est pariter et charitatis. Praevidebat enim futuros, quos etiam praedolebat, errores.

Quis est hodie Timotheus nisi vel generaliter universa Ecclesia, vel specialiter totum corpus Praepositorum, qui integram divini cultus scientiam vel habere ipsi debent vel aliis infundere?

Quid est, depositum custodi? Custodi, inquit, propter fures, propter inimicos, ne dormientibus hominibus, superseminent zizania super illud tritici bonum semen quod seminaverat filius hominis in agro suo. Depositum, inquit, custodi. Quid est depositum? id est, quod tibi creditum est, non quod a te inventum; quod accepisti, non quod excogitasti; rem non ingenii, sed doctrinae, non usurpationis privatae, sed publicae traditionis; rem ad te perductam, non a te prolatam: in qua non auctor debes esse, sed custos; non institutor, sed sectator; non ducens, sed sequens. Depositum, inquit, custodi; catholicae fidei talentum inviolatum illibatumque conserva. Quod tibi creditum, hoc penes te maneat, hoc a te tradatur. Aurum accepisti, aurum redde: nolo mihi pro aliis alia subjicias: nolo pro auro aut impudenter plumbum aut fraudulenter aeramenta supponas: nolo auri speciem, sed naturam plane. O Timothee, O Sacerdos, O Tractator, O Doctor, si te divinum munus idoneum fecerit, ingenio, exercitatione, doctrina, esto spiritalis tabernaculi Beseleel, pretiosas divi dogmatis gemmas exsculpe, fideliter coapta, adorna sapienter, adjice splendorem, gratiam, venustatem. Intelligatur, te exponente illustrius, quod ante obscurius credebatur. Per te posteritas intellectum gratuletur quod ante vetustas non intellectum venerabatur. Eadem tamen quae didicisti doce, ut cum dicas nove, non dicas nova.

XXIII. Sed forsitan dicit aliquis: Nullusne ergo in Ecclesia Christi profectus habebitur Religionis?

Habeatur plane, et maximus. Nam quis ille est tam invidus hominibus, tam exosus Deo, qui istud prohibere conetur? Sed ita tamen ut vere profectus sit ille fidei, non permutatio.

Siquidem ad profectum pertinet ut in semetipsum unaquaeque res amplificetur; ad permutationem vero, ut aliquid ex alio in aliud transvertatur.

Crescat igitur oportet et multum vehementerque proficiat tam singulorum quam omnium, tam unius hominis quam totius Ecclesiae, aetatum ac seculorum gradibus, intelligentia, scientia, sapientia, sed in suo duntaxa: genere, in eodem scilicet dogmate, eodem sensu, eademque sententia. Imitetur animarum religio rationem corporum: quae licet annorum processu numeros suos evolvant et explicent, eadem tamen quae erant permanent.

Multum interest inter pueritiae florem et senectutis maturitatem; sed iidem tamen ipsi fiunt senes qui fuerant adolescentes; ut quamvis unius ejusdemque hominis status habitusque mutetur, una tamen nihilominus eademque natura, una eademque persona sit. Parva lactentium membra, magna juvenum, eadem ipsa sunt tamen.

Quot parvulorum artus, tot virorum; et si qua illa sunt quae aevi maturioris aetate pariuntur, jam in seminis ratione proserta sunt; ut nihil novum postea proferatur in senibus quod non in pueris jam ante latitaverit. Unde non dubium est hanc esse legitimam et rectam proficiendi regulam, hunc ratum atque pulcherrimum crescendi ordinem, si eas semper in grandioribus partes ac formas numerus detexat aetatis quas in parvulis Creatoris sapientia praeformaverat. Quod si humana species in aliquam deinceps non sui generis vertatur effigiem, aut certe addatur quippiam membrorum numero vel detrahatur, necesse est ut totum corpus vel intercidat, vel prodigiosum fiat, vel certe debilitetur: ita etiam Christianae Religionis dogma sequatur has decet profectuum leges, ut annis scilicet consolidetur, dilatetur tempore, sublimetur aetate, incorruptum tamen illibatumque permaneat, et universis partium suarum mensuris cunctisque quasi membris ac sensibus propriis plenum atque perfectum sit, quod nihil praeterea permutationis admittat, nulla proprietatis dispendia, nullam definitionis sustineat varietatem. Exempli gratia: Severunt majores nostri antiquitus in hac ecclesiastica segete triticeae fidei semina: iniquum valde et incongruum est ut nos eorum posteri pro germana veritate frumenti subdititium zizaniae legamus errorem.

Quin potius hoc rectum et consequens est ut primis atque extremis sibimet non discrepantibus, de incrementis triticeae institutionis triticei quoque dogmatis frugem demetamus; ut cum aliquid ex illis seminum primordiis accessu temporis evolvatur, et nunc laetetur et excolatur, nihil tamen de germinis proprietate mutetur: addatur licet species, forma, distinctio, eadem tamen cujusque generis natura permaneat.

Absit etenim ut rosea illa catholici sensus plantaria in carduos spinasque vertantur.

Absit inquam, ut in isto spiritali paradiso de cinnamomi et balsami surculis lolium repente atque aconita proveniant. Quodcumque igitur in hac Ecclesia Dei agricultura fide patrum satum est, hoc idem filiorum industriâ decet excolatur et observetur, hoc idem floreat et maturescat, hoc idem proficiat et perficiatur. Fas est etenim ut prisca illa coelestis philosophiae dogmata processu temporis excurentur, limentur, poliantur; sed nefas est ut commutentur, nefas ut detruncentur, ut mutilentur. Accipiant, licet, evidentiam, lucem, distinctionem; sed retineant necesse est plenitudinem, integritatem, proprietatem. Nam si semel admissa fuerit haec impiae fraudis licentia, horreo dicere quantum exscindendae atque abolendae Religionis periculum consequatur. Abdicata etenim qualibet parte catholici dogmatis, alia quoque atque item alia, ac deinceps alia et alia, jam quasi ex more et licito, abdicabuntur. Porro autem sigillatim partibus repudiatis, quid aliud ad extremum sequetur, nisi ut totum pariter repudietur? sed e contra, si novitia veteribus, extranea domesticis, et profana sacratis admisceri coeperint, proserpat hic mos in universum necesse est ut nihil posthac apud Ecclesiam relinquatur intactum, nihil illibatum, nihil integrum, nihil immaculatum, sed sit ibidem deinceps impiorum ac turpium errorum lupanar ubi erat antea castae et incorruptae sacrarium veritatis. Sed avertat hoc a suorum mentibus nefas divina pietas, sitque hic potiùs impiorum furor.

Christi vero Ecclesia, sedula et cauta depositorum apud se dogmatum custos, nihil in his unquam permutat, nihil minuit, nihil addit, non amputat necessaria, non apponit superflua, non amittit sua, non usurpat aliena; sed omni industria hoc unum studet ut vetera fideliter sapienterque tractando, si qua sunt illa antiquitus informata et inchoata, accuret et poliat; si qua jam expressa et enucleata consolidet, firmet; si qua jam confirmata et definita, custodiat; denique quid unquam aliud Conciliorum decretis enisa est nisi ut quod antea simpliciter credebatur, hoc idem postea diligentius crederetur, quod antea lentius praedicabatur, hoc idem postea instantius praedicaretur, quod antea securius colebatur, hoc idem postea sollicitiùs excoleretur?

Hoc, inquam semper, neque quicquam praeterea, Haereticorum novitatibus excitata, conciliorum suorum decretis catholica perfecit Ecclesia, nisi ut quod prius a Majoribus sola traditione susceperat, hoc deinde posteris etiam per Scripturae chirographum consignaret, magnam rerum summam paucis litteris comprehendendo, et plerumque, propter intelligentiae lucem, non novum fidei sensum [30] novae appellationis proprietate signando.

XXIV. Sed ad Apostolum redeamus. O Timothee, inquit, depositum custodi, devitans prophanas vocum novitates. Devita, inquit, quasi viperam, quasi scorpionem, quasi basiliscum, ne te non solum tactu, sed etiam visu afflatuque percutiant. Quid est devitare? cum hujusmodi nec cibum sumere. Quid est, devita? Si quis, inquit, venit ad vos, et hanc doctrinam non affert. Quam doctrinam, nisi catholicam et universalem, et unam eamdemque per singulas aetatum successiones incorrupta veritatis traditione manentem, et usque in secula sine fine mansuram? Quid tum? Nolite, inquit, recipere eum in domum, nec ave ei dixeritis. Qui enim dicit illi ave, communicat operibus ejus malignis. Prophanas, inquit, vocum novitates. Quid est prophanas? Quae nihil habent sacri, nihil religiosi, ab Ecclesiae penetralibus, quae est templum Dei, penitus extraneas. Prophanas, inquit, vocum novitates. Vocum, id est, dogmatum, rerum, sententiarum novitates, quae sunt vetustati atque antiquitati contrariae: quae si recipiantur, necesse est ut fides beatorum patrum, aut tota, aut certe magnâ ex parte violetur; necesse est ut omnes omnium aetatum fideles, omnes sancti omnes casti, continentes, virgines, omnes clerici, levitae et sacerdotes, tanta confessorum millia, tanti martyrum exercitus, tanta urbium, tanta populorum celebritas et multitudo, tot insulae, provinciae, reges, gentes, regna, nationes, totus postremo jam pene terrarum orbis, per catholicam fidem Christo capiti incorporatus, tanto seculorum tractu ignorasse, errasse, blasphemasse, nesciisse quid crederet, pronuntietur. Prophanas, inquit, vocum novitates devita: quas recipere atque sectari nunquam Catholicorum, semper vero Haereticorum fuit. Et revera, quae unquam haeresis nisi sub certo nomine, certo loco, certo tempore ebullivit? Quis unquam haereses instituit nisi qui se prius ab Ecclesiae catholicae universitatis et antiquitatis consensione discreverit? Quod ita esse luce clarius exempla demonstrant. Quis enim unquam ante profanum illum Pelagium tantam virtutem liberi praesumpsit arbitrii ut ad hoc in bonis rebus per actus singulos adjuvandum necessariam Dei gratiam non putaret? Quis ante prodigiosum discipulum ejus Coelestium [31] reatu praevaricationis Adae omne humanum genus denegavit adstrictum? Quis ante sacrilegum Arium trinitatis unitatem discindere, quis ante sceleratum Sabellium unitatis Trinitatem confundere ausus est? Quis ante crudelissimum Novatianum [32] crudelem Deum dixit, eo quod mallet mortem morientis quam ut revertatur et vivat? Quis ante magum Simonem, apostolica districtione percussum (a quo vetus ille turpitudinum gurges usque in novissimum Priscillianum [33] continua et occulta successione manavit) auctorem malorum [34], id est, scelerum, impietatum, flagitiorumque nostrorum ausus est dicere creatorem Deum? Quippe quem adserit talem hominum manibus ipsam suis creare naturam, quae proprio quodam motu et necessariae cujusdam voluntatis impulsu nihil aliud possit, nihil aliud velit nisi peccare, eo quod furiis vitiorum omnium exagitata et inflammata in omnia turpitudinum barathra inexhausta cupiditate rapiatur. Innumera sunt talia, quae brevitatis studio praetermittimus: quibus tamen cunctis satis evidenter perspicueque monstratur hoc apud omnes fere haereses quasi solemne esse ac legitimum, ut semper profanis novitatibus gaudeant, antiquitatis scita fastidiant, et per oppositiones falsi nominis scientiae a fide naufragent. Contra vero Catholicorum hoc vere proprium, deposita sanctorum patrum et commissa servare, damnare profanas novitates, et sicut dixit atque iterum praedixit Apostolus, si quis annuntiaverit praeterquam quod acceptum est, anathema sit.

XXV. Hic fortasse aliquis interroget an et Haeretici divinae Scripturae testimoniis utantur. Utuntur plane. et vehementer quidem. Nam videas eos volare per singula quaeque sanctae legis volumina, per Moysi, per Regum libros; per Psalmos, per Apostolos, per Evangelia, per Prophetas. Sive enim apud suos, sive alienos, sive privatim, sive publice, sive in sermonibus, sive in libris, sive in conviviis, sive in plateis, nihil unquam pene de suo proferunt quod non etiam Scripturae verbis [35] adumbrare conentur.

Lege Pauli Samosateni opuscula, Priscilliani, Eunomii, Joviniani, reliquarumque pestium; cernas infinitam exemplorum congeriem, prope nullam omitti paginam quae non novi aut veteris Testamenti sententiis fucata et colorata sit. Sed tanto magis cavendi et pertimescendi sunt, quanto occultius sub divinae legis umbraculis latitant. Sciunt enim faetores suos nulli fere cito esse placituros, si nudi et simplices exhalentur; atque idcirco eos coelestis eloquii velut quodam aromate aspergunt, ut ille qui humanum facile despiceret errorem, divina non facile contemnat oracula. Itaque faciunt quod hi solent [36], qui parvulis austera quaedam temperaturi pocula, prius oras melle circumlinunt, ut incauta aetas cum dulcedinem praesenserit, amaritudinem non reformidet. Quod etiam iis curae est qui mala gramina et noxios succos medicaminum vocabulis praecolorant, ut nemo fere ubi suprascriptum legerit remedium, suspicetur venenum. Inde denique et Salvator clamabat: Attendite vobis a pseudoprophetis, qui veniunt ad vos in vestitu ovium, ab intus autem sunt lupi rapaces. Quid est vestitus ovium, nisi Prophetarum et Apostolorum proloquia, quae iidem, ovili quadam sinceritate, agno illi immaculato, qui tollit peccatum mundi, tanquam vellera quaedam texuerunt? Qui sunt lupi rapaces, nisi sensus Haereticorum feri et rabidi, qui caulas Ecclesiae semper infestant et gregem Christi quaqua possunt dilacerant? Sed ut fallacius incautis ovibus obrepant, manente luporum ferocia, deponunt lupinam speciem, et sese divinae legis sententiis velut quibusdam velleribus obvolvunt, ut cum quisque lanarum mollitiem praesenserit, nequaquam aculeos dentium pertimescat. Sed quid ait Salvator? Ex fructibus eorum cognoscetis eos: id est, cum coeperint divinas illas voces non jam proferre tantum, sed etiam exponere, nec adhuc jactare solum, sed etiam interpretari, tunc amaritudo illa, tunc acerbitas, tunc rabies intelligetur, tunc novitium virus exhalabitur, tunc profanae novitates aperientur; tunc primum scindi sepem videas, tunc transferri patrum terminos, tunc Catholicam fidem caedi, tunc Ecclesiasticum dogma lacerari. Tales erant ii quos percutit Apostolus Paulus in secunda ad Corinthios Epistola, dicens: Nam ejusmodi, inquit, pseudoapostoli, sunt operarii subdoli, transfigurantes se in Apostolos Christi? Quid est transfigurantes se in Apostolos Christi? Proferebant Apostoli divinae legis exempla; proferebant et illi. Proferebant Apostoli psalmorum auctoritates; proferebant et illi. Proferebant Apostoli sententias Prophetarum; et illi nihilominus proferebant. Sed cum ea quae similiter protulerant, interpretari non similiter coepissent, tunc simplices a subdolis, tunc infucati a fucatis, tunc recti a perversis, tunc postremo veri Apostoli a falsis Apostolis discernebantur. Et non mirum, inquit. Ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. Non est ergo magnum si ministri ejus transfigurantur sicut ministri justitiae. Ergo secundum Apostoli Pauli magisterium, quotiescumque vel pseudoapostoli vel pseudoprophetae vel pseudodoctores divinae legis sententias proferunt, quibus male interpretatis errores suos adstruere conentur, non dubium est quin auctoris sui callida machinamenta sectentur, quae ille nunquam profecto comminisceretur, nisi sciret omnino nullam esse ad fallendum faciliorem viam, quam ut ubi nefarii erroris subinducitur fraudulentia, ibi divinorum verborum praetendatur auctoritas.

XXVI. Sed dicet aliquis: Unde probatur quia sacrae legis exemplis Diabolus uti soleat?

Legat Evangelia, in quibus scribitur: Tunc assumpsit illum Diabolus, id est, Dominum Salvatorem, et statuit illum super pinnam templi, et dixit ei: Si filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis; in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Quid hic faciet misellis hominibus qui ipsum Dominum majestatis Scripturarum testimoniis appetivit? Si, inquit, filius Dei es, mitte te deorsum. Quare? Scriptum est enim, inquit. Magnopere nobis doctrina loci istius attendenda atque retinenda est, ut tanto evangelicae auctoritatis exemplo, quando aliquos apostolica seu prophetica verba proferre contra catholicam fidem viderimus, diabolum per eos loqui minime dubitemus. Nam sicut tunc caput capiti, ita nunc quoque membra membris loquuntur, membra scilicet diaboli membris Christi, perfidi fidelibus, sacrilegi religiosis, Haeretici postremo Catholicis. Sed quid tandem dicunt? Si, inquit, filius Dei es, mitte te deorsum; hoc est, si filius esse vis Dei et haereditatem regni coelestis accipere, mitte te deorsum, id est, ex istius te sublimis Ecclesiae, quae etiam templum Dei putatur, doctrina et traditione demitte. Ac si quis interroget quempiam haereticorum sibi talia persuadentem: Unde probas, unde doces quod Ecclesiae Catholicae universalem et antiquam fidem dimittere debeam? statim ille: Scriptum est enim. Et continuo mille testimonia, mille exempla, mille auctoritates parat de lege, de Psalmis, de Apostolis, de Prophetis, quibus novo et malo more interpretatis, ex arce catholica in haereseos barathrum infelix anima praecipitetur.

Jam vero illis quae sequuntur promissionibus miro modo incautos homines Haeretici decipere consueverunt. Audent etenim polliceri et docere quod in Ecclesia sua, id est, in communionis suae conventiculo, magna et specialis ac plane personalis quaedam sit Dei gratia, adeo ut sine ullo labore, sine ullo studio, sine ulla industria, etiamsi nec petant, nec quaerant, nec pulsent, quicumque illi ad numerum suum pertinent, tamen ita divinitus dispensentur ut angelicis evecti manibus, id est, angelica protectione servati, nunquam possint offendere ad lapidem pedem suum, id est, nunquam scandalizari.

XXVII. Sed dicet aliquis: Si divinis eloquiis, sententiis, promissionibus et Diabolus et discipuli ejus utuntur, quorum alii sunt pseudoapostoli, alii pseudoprophetae et pseudomagistri, et omnes ex toto Haeretici, quid facient Catholici homines et matris Ecclesiae filii? Quonam modo in Scripturis sanctis veritatem a falsitate discernent? Hoc scilicet facere magnopere curabunt, quod in principio Commonitorii istius sanctos et doctos viros nobis tradidisse scripsimus, ut divinum Canonem secundum universalis Ecclesiae traditiones et juxta Catholici dogmatis regulas interpretentur; in qua item Catholica et apostolica Ecclesia sequantur necesse est universitatem, antiquitatem, consensionem. Et si quando pars contra universitatem, novitas contra vetustatem, unius vel paucorum errantium dissensio contra omnium vel certe multo plurium Catholicorum consensionem rebellaverit, praeferant partis corruptioni universitatis integritatem: in qua eadem universitate, novitatis profanitati antiquitatis religionem, itemque in ipsa vetustate, unius sive paucissimorum temeritati primum omnium generalia, si qua sunt, universalis Concilii decreta praeponant; tunc deinde, si id minus est, sequantur quod proximum est, multorum atque magnorum consentientes sibi sententias magistrorum. Quibus, adjuvante Domino, fideliter, sobrie, sollicite observatis, non magna difficultate noxios quosque exsurgentium Haereticorum deprehendemus errores.

XXVIII. Hic jam consequens esse video ut exemplis demonstrem quonam modo prophanae Haereticorum novitates prolatis atque collatis veterum magistrorum concordantibus sibimet sententiis et deprehendantur et condemnentur. Quae tamen antiqua sanctorum patrum consensio non in omnibus divinae legis quaestiunculis, sed solum certe praecipue in fidei regula magno nobis studio et investiganda est et sequenda. Sed neque semper neque omnes haereses hoc modo impugnandae sunt, sed novitiae recentesque tantummodo, cum primum scilicet exoriuntur, ante quam infalsare vetustae fidei regulas ipsius temporis vetantur angustiis, ac priusquam manante latius veneno, majorum volumina vitiare conentur. Caeterum dilatatae et inveteratae haereses nequaquam hac via adgrediendae sunt, eo quod prolixo temporum tractu longa iis fruendae veritatis patuerit occasio. Atque ideo quascumque illas antiquiores vel schismatum vel haereseon profanitates nullo modo nos oportet nisi aut sola, si opus est, Scripturarum auctoritate convincere, aut certe jam antiquitus universalibus sacerdotum catholicorum Conciliis convictas damnatasque vitare. Itaque, cum primum mali cujusque erroris putredo erumpere coeperit, et ad defensionem sui quaedam sacrae legis verba furari, eaque fallaciter et fraudulenter exponere, statim interpretando Canoni majorum sententiae congregandae sunt; quibus illud quodcumque exsurget novitium, ideoque profanum et absque ulla ambage prodatur, et sine ulla retractatione damnetur. Sed eorum duntaxat patrum sentententiae conferendae sunt, qui in fide et communione Catholica sancte, sapienter, constanter viventes [37], docentes, et permanentes, vel mori in Christo fideliter vel occidi pro Christo feliciter meruerunt. Quibus tamen hac lege credendum est ut quicquid vel omnes vel plures uno eodemque sensu manifeste, frequenter, perseveranter, velut quodam consentiente sibi magistrorum concilio, accipiendo, tenendo, tradendo firmaverint, id pro indubitato, certo, ratoque habeatur.

Quicquid vero, quamvis ille sanctus et doctus, quamvis Confessor et Martyr, praeter omnes aut etiam contra omnes senserit, id inter proprias et occultas et privatas opiniunculas a communis et publicae ac generalis sententiae auctoritate secretum sit; ne cum summo aeternae salutis periculo, juxta sacrilegam Haereticorum et Schismaticorum consuetudinem, universalis dogmatis antiqua veritate dimissa, unius hominis novitium sectemur errorem.

Quorum beatorum patrum sanctum catholicumque consensum, ne quis sibi temere contemnendum forte arbitretur, ait in prima ad Corinthios Apostolus: Et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia primum Apostolos (quorum ipse unus erat), secundo Prophetas (qualem in Actibus Apostolorum legimus Agabum), tertio Doctores, qui tractatores nunc appellantur, quos hic idem Apostolus etiam Prophetas interdum nuncupat, eo quod per eos Prophetarum mysteria populis aperiantur.

Hos ergo in Ecclesia Dei divinitus per tempora et loca dispensatos quisquis in sensu catholici dogmatis unum aliquid in Christo sentientes contempserit, non hominem contemnit, sed Deum: a quorum veridica unitate ne discrepet, impensius obtestatur idem Apostolus dicens: Obsecro autem vos, fratres, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia [38].

Quod si quis ab eorum sententiae communione desciverit, audiet illud ejusdem Apostoli: Non est Deus dissensionis, sed pacis, (id est, non ejus qui a consentiendi unitate defecerit, sed eorum qui in consentiendi pace permanserint) sicut in omnibus, inquit, Ecclesiis sanctorum doceo, id est, Catholicorum: quae ideo sanctae sunt, quia in fidei communione persistunt.

Et ne quis forsitan, praetermissis caeteris, se solum audiri, sibi soli credi adrogaret, paulo post ait. An a vobis, inquit, verbum Dei processit, aut in vos solos devenit? Et ne hoc quasi perfunctorie acciperetur, adjecit: Si quis, inquit, videtur propheta esse aut spiritalis, cognoscat quae scribo vobis, quia Domini sunt mandata. Quae utique mandata, nisi ut si quis est propheta aut spiritalis, id est, spiritalium rerum magister, summo studio aequalitatis et unitatis cultor existat; ut scilicet neque opiniones suas caeteris praeferat [39], et ab universorum sensibus non recedat.

Cujus rei mandata qui ignorat, inquit, ignorabitur: id est, qui aut nescita non discit, aut scita contemnit, ignorabitur, hoc est, indignus habebitur qui inter unitos fide et exaequatos humilitate divinitus respiciatur: quo malo nescio an quicquam acerbius cogitari queat.

Quod tamen juxta apostolicam comminationem Pelagiano illi provenisse cernimus Juliano [40], qui se collegarum sensui aut incorporare neglexit, aut excorporare praesumpsit.

Sed jam tempus est ut pollicitum proferamus exemplum, ubi et quomodo sanctorum patrum sententiae congregatae sint, ut secundum eas ex decreto atque auctoritate Concilii ecclesiasticae fidei regula figeretur.

Quod quo commodius fiat, hic sit jam hujus Commonitorii modus; ut caetera quae sequuntur, ab alio sumamus exordio.

SECUNDUM COMMONITORIUM

Interlapsum est [41], neque ex eo amplius quicquam quam postrema particula remansit, id est, sola recapitulatio, quae et subjecta est.

XXIX. Quae cum ita sint, jam tempus est ut ea quae duobus his Commonitoriis dicta sunt, in hujus secundi fine recapitulemus.

Diximus in superioribus hanc fuisse semper et esse hodieque Catholicorum consuetudinem, ut fidem veram duobus his modis adprobent, primum divini Canonis auctoritate, deinde Ecclesiae Catholicae traditione; non quia Canon solus non sibi ad universa sufficiat, sed quia verba divina pro suo plerique arbitratu interpretantes, varias opiniones erroresque concipiant, atque ideo necesse sit ut ad unam ecclesiastici sensus regulam Scripturae coelestis intelligentia dirigatur, in his duntaxat praecipue quaestionibus quibus totius Catholici dogmatis fundamenta nituntur. Item diximus in ipsa rursus Ecclesia universitatis pariter et antiquitatis consensionem spectari oportere; ne aut ab unitatis integritate in partem schismatis abrumpamur, aut a vetustatis religione in haereseon novitates praecipitemur.

Item diximus in ipsa Ecclesiae vetustate duo quaedam vehementer studioseque observanda, quibus penitus inhaerere deberent quicumque haeretici esse nollent: primum, si quid esset antiquitus ab omnibus Ecclesiae Catholicae sacerdotibus universalis Concilii auctoritate decretum; deinde si qua nova exsurgeret quaestio, ubi id minime reperiretur, recurrendum ad sanctorum patrum sententias, eorum duntaxat qui suis quisque temporibus et locis in unitate communionis et fidei permanentes, magistri probabiles exstitissent, et quicquid uno sensu atque consensu tenuisse invenirentur, id Ecclesiae verum et catholicum absque ullo scrupulo judicaretur.

Quod ne praesumptione magis nostra quam auctoritate ecclesiastica promere videremur, exemplum adhibuimus sancti Concilii quod ante triennium [42] ferme in Asia apud Ephesum celebratum est Basso Antiochoque Consulibus: ubi cum de sanciendis fidei regulis disceptaretur, ne qua illic forsitan profana novitas in modum perfidiae Ariminensis obreperet, universis sacerdotibus, qui illo ducenti fere numero [43] convenerant, hoc catholicissimum, fidelissimum, atque optimum factu visum est ut in medium sanctorum patrum sententiae proferrentur, quorum alios martyres, alios confessores, omnes vero catholicos sacerdotes fuisse et permansisse constaret; ut scilicet rite atque solemniter ex corum consensu atque decreto antiqui dogmatis religio confirmaretur et prophanae novitatis blasphemia condemnaretur.

Quod cum ita factum foret, jure meritoque impius ille Nestorius catholicae vetustati contrarius, beatus vero Cyrillus sacrosanctae antiquitati consentaneus judicatus est.

Et ut ad fidem rerum nihil deesset, tam nomina et numerum (licet ordinem fuissemus obliti) edidimus eorum patrum juxta quorum ibidem concinentem sibi concordemque sententiam et legis sacrae proloquia exposita sunt, et divini dogmatis regula constabilita est: quos, ad confirmandam memoriam, hic quoque recensere nequaquam superfluum est.

XXX. Sunt ergo hi viri quorum in illo Concilio vel tanquam judicum vel tanquam testium scripta recitata sunt. Sanctus Petrus [44] Alexandrinus Episcopus doctor praestantissimus et martyr beatissimus.

Sanctus Athanasius, ejusdem civitatis antistes, magister fidelissimus et confessor eminentissimus. Sanctus Theophilus [45], ejusdem item urbis Episcopus, vir fide, vita, scientia satis clarus, cui successit venerandus Cyrillus, qui nunc Alexandrinam illustrat Ecclesiam.

Et ne forsitan unius civitatis ac provinciae doctrina haec putaretur, adhibita sunt etiam illa Cappadociae lumina, Sanctus Gregorius Episcopus et confessor de Nazianzo; Sanctus Basilius, Caesareae Cappadociae Episcopus et confessor; Sanctus item alter Gregorius Nyssenus Episcopus, fidei, conversationis, integritatis et sapientiae merito, fratre Basilio dignissimus.

Sed ne sola Graecia aut Oriens tantum, verum etiam Occidentalis et Latinus orbis ita semper sensisse adprobaretur, lectae sunt quoque ibi quaedam ad quosdam Epistolae sancti Felicis martyris et sancti Julii, urbis Romae Episcoporum. Et ut non solum caput orbis, verum etiam latera illi judicio testimonium perhiberent, adhibitus est a Meridie beatissimus Cyprianus Episcopus Carthaginensis et martyr; a Septentrione sanctus Ambrosius Mediolanensis Episcopus.

Hi sunt igitur omnes apud Ephesum sacrato Decalogi numero magistri, consiliarii, testes, judicesque producti; quorum beata illa Synodus doctrinam tenens, consilium sequens, credens testimonio, obediens judicio, absque taedio, praesumptione, et gratia de fidei regulis pronuntiavit.

Quanquam multo amplior majorum numerus adhiberi potuerit, sed necesse non fuit; quia neque multitudine testium negotii tempora occupari oportebat, et decem illos non aliud vere sensisse quam caeteros omnes collegas suos nemo dubitabat.

XXXI. Post quae omnia, adjecimus etiam beati Cyrilli sententiam, quae gestis ipsis ecclesiasticis continetur. Namque cum lecta esset Sancti Capreoli [46], Episcopi Carthaginensis Epistola, qui nihil aliud intendebat et precabatur nisi ut, expugnata novitate, antiquitas [47] defenderetur, ita Episcopus Cyrillus prolocutus est et definivit. Quod hic quoque interponere non abs re videtur. Ait enim in fine gestorum: Et haec, inquit, quae lecta est Epistola venerandi et multum religiosi Episcopi Carthaginensis Capreoli, fidei gestorum inseretur; cujus aperta sententia est. Vult etenim antiquae fidei dogmata confirmari, novitia vero et superflue adinventa et impie promulgata, reprobari atque damnari. Omnes Episcopi adclamaverunt: Hae omnium voces sunt, haec omnes dicimus, hoc omnium votum est. Quae tandem omnium voces, aut quae omnium vota, nisi ut quod erat antiquitus traditum teneretur, quod adinventum nuper, exploderetur? Post quae admirati sumus et praedicavimus quanta Concilii illius fuerit humilitas et sanctitas, ut tot numero sacerdotes, pene ex majori parte Metropolitani, tantae eruditionis tantaeque doctrinae ut prope omnes possent de dogmatibus disputare, quibus propterea ipsa in unum congregatio audendi ab se aliquid et statuendi addere videretur fiduciam, nihil tamen novarent, nihil praesumerent, nihil sibi penitus adrogarent, sed omnimodis praecaverent ne aliquid posteris traderent quod ipsi a patribus non accepissent, et non solum in praesenti rem bene disponerent, verum etiam post futuris exempla praeberent ut et ipsi scilicet sacratae vetustatis dogmata colerent, profanae vero novitatis adinventa damnarent. Invecti etiam sumus in Nestorii sceleratam praesumptionem, quod sacram Scripturam se primum et solum intelligere, et omnes eos ignorasse jactaret, quicumque ante se, magisterii munere praediti, divina eloquia tractavissent, universos scilicet sacerdotes, universos confessores et martyres, quorum alii explanassent Dei legem, alii vero explanantibus consensissent vel credidissent, totam postremo etiam nunc errare et semper errasse adseveraret Ecclesiam, quae, ut ipsi videbatur, ignaros erroneosque doctores et secuta esset et sequeretur.

XXXII. Quae omnia licet cumulate abundeque sufficerent ad profanas quasque novitates obruendas et exstinguendas, tamen ne quid deesse tantae plenitudini videretur, ad extremum adjecimus geminam Apostolicae Sedis auctoritatem, unam scilicet sancti Papae Sixti qui nunc Romanam Ecclesiam venerandus illustrat, alteram decessoris sui beatae memoriae Papae Coelestini, quam hic quoque interponere necessarium judicavimus. Ait itaque sanctus Papa Xystus in Epistola quam de causa Nestorii Antiocheno misit Episcopo: Ergo, inquit, quia, sicut ait Apostolus, fides una est, quae evidenter obtinuit, dicenda credamus et tenenda dicamus. Quae sunt tandem illa credenda et dicenda? Sequitur, et ait: Nihil ultra, inquit, liceat novitati, quia nihil addi convenit vetustati. Perspicua majorum fides et credulitas nulla coeni permixtione turbetur. Omnino apostolice: ut majorum credulitatem perspicuitatis lumine ornaret, novitias vero profanitates coeni permixtione describeret. Sed et sanctus Papa Coelestinus pari modo eademque sententia. Ait enim in Epistola quam Gallorum sacerdotibus misit, arguens eorum conniventiam quod antiquam fidem silentio destituentes, profanas novitates exsurgere paterentur: Merito, inquit, causa nos respicit, si silentio foveamus errorem. Ergo corripiantur hujusmodi; non sit his liberum habere pro voluntate sermonem. Hic aliquis fortasse addubitet quinam sint illi quos habere prohibeat liberum pro voluntate sermonem, vetustatis praedicatores, an novitatis adinventores. Ipse dicat, dubitationem legentium ipse dissolvat. Sequitur enim: Desinat, inquit, si ita res est (id est, si ita est ut apud me quidam urbes et provincias vestras criminantur, quod eas quibusdam novitatibus consentire noxia dissimulatione faciatis), desinat itaque, inquit, si ita res est, incessere novitas vetustatem.

Ergo haec fuit beati Coelestini beata sententia, ut non vetustas cessaret obruere novitatem, sed potius novitas desineret incessere vetustatem.

XXXIII. Quibus apostolicisque catholicis decretis quisquis refragatur, insultet primum omnium necesse est memoriae sancti Coelestini, qui statuit ut desineret incessere novitas vetustatem, deinde irrideat definita sancti Xysti, qui censuit ne ultra quicquam liceat novitati, quia nihil addi convenit vetustati, sed et beati Cyrilli statuta contemnat, qui venerandi Capreoli zelum magna praedicatione laudavit quod antiqua fidei dogmata confirmari cuperet, novitia vero adinventa damnari, Ephesinam quoque synodum, id est, totius pene Orientis sanctorum Episcoporum judicata proculcet, quibus divinitus placuit nihil aliud posteris credendum decernere nisi quod sacrata sibique in Christo consentiens sanctorum patrum tenuisset antiquitas, quique etiam vociferantes et adclamantes, uno ore testificati sunt has esse omnium voces, hoc omnes optare, hoc omnes censere; ut sicut universi fere ante Nestorium haeretici, contemnentes vetustatem, et adserentes novitatem, damnati fuissent, ita ipse quoque Nestorius, auctor novitatis, et impugnator vetustatis, condemnaretur. Quorum sacrosanctae et coelestis gratiae munere inspirata consensio si cui displicet, quid aliud sequitur, nisi ut profanitatem Nestorii adserat non jure damnatam?

Ad extremum quoque universam Christi Ecclesiam et magistros ejus Apostolos et prophetas, praecipueque tamen beatum Apostolum Paulum, velut quaedam purgamenta contemnat; illam, quod a Religione colendae et excolendae semel sibi traditae fidei nunquam recesserit; illum vero, qui scripserit: O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et item: Siquis vobis annuntiaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit. Quod si neque apostolica definita neque ecclesiastica decreta temeranda sunt, quibus secundum sacrosanctam universitatis et antiquitatis consensionem cuncti semper haeretici, et ad extremum Pelagius, Coelestius, Nestorius, jure meritoque damnati sunt, necesse est profecto omnibus deinceps Catholicis, qui sese Ecclesiae matris legitimos filios probare student, ut sanctae sanctorum Patrum fidei inhaereant, adglutinentur, immoriantur, profanas vero profanorum novitates detestentur, horrescant, insectentur, persequantur.

Haec sunt fere quae duobus Commonitoriis latius disserta, aliquanto nunc brevius recapitulandi lege constricta sunt; ut memoria mea, cui adminiculandae ista confecimus, et commonendi assiduitate reparetur, et prolixitatis fastidio non obruatur.

[1] Insula Lerina vel Lirinus, quae jacet Lat. 43o 30' 6" Long. 24o 42' 55". Lerina hodie nomen S. Honorati habet, qui celeberrimi quondam totius Galliae monasterii in illa insula auctor fuit et conditor.

[2] Ergo in insula illa, praeter monasterium, erat aliqua habitatio hominum secularium. Remotiorem porro villulam vocavit Lirinum: quia cum insula esset in mari Mediterraneo, manifestum erat eam remotam esse ab urbibus et oppidis.

[3] Vincentii tempestate in usu erat Commonitorii vox: tum ad significanda mandata legatis scripto data, ut a Theodosio Commonitorium Elpidio comiti datum Ephesum proficiscenti ad Synodum, et alterum a Zosimo Faustino consignatum, quum in Africam missus fuit. Frequentius tamen sumebatur pro lege a mandante praescripta, ut exsequatur, quod constat ex Epist. Innocentii Papae pro Joanne Chrysostomo. Hic vero, ut recte observat Baluzius in notis, significat scriptionis genus cujusmodi sunt adversaria ad sublevandam memoriam.

[4] Proprietate catholici nominis usi sunt Patres ad refellendos haereticos, quoniam juxta Prophetarum vaticinia per Orbem diffundenda erat Ecclesia, et non coarctanda in angulum parvae regionis, vel in Terrae particulam; alioquin ut recte arguit Optatus lib. 2 de Schism. Donatist. num. 1: «Ubi erit proprietas Catholici nominis, quum inde dicta sit Catholica, quod sit rationabilis et ubique diffusa.» Quod nomen quia honorificum, spemque salutis complectens, invident Haeretici nobis, conanturque eripere, ut olim Christiani nomen invidit Julianus Apostata. At Romanae Ecclesiae filiis convenire acute ex ipsa haereticorum mente demonstrat Augustinus lib. Op. Imperfecti num. 75: «Athanasianos, inquit, vel Homousianos Ariani Catholicos vocant, non et alii haeretici. Vos autem non solum a Catholicis, sed etiam ab Haereticis a vobis dissentientibus, et vobis similibus, Pelagiani vocamini: quemadmodum non tantum a Catholica, sed etiam ab haeresibus vocantur Ariani. Vos vero soli nos appellatis Traducianos, sicut illi Homousianos, sicut Donatistae Macarianos, sicut Manichaei Pharisaeos, et caeteri haeretici diversis nominibus. Nec mirum esse debet, quod novi haeretici, catholicis a quibus exeunt novum nomen imponant (quod placuit etiam vanitati haereticorum nostri aevi). Hoc enim, et alii fecerunt, quando similiter exierunt.»

[5] Vetustus Codex Regius habet, Universalis Concilii decreta. Baluzius.

[6] Donatum Magnum hic intelligit Vincentius, a quo appellatos fuisse Donatistas in Divi Possidii Vita luculento Optati testimonio probatum est; quem locum consulat lector. Observare tamen oportet longa aetate post schisma invectum appellatos fuisse ex Donati parte ejus sectatores, quum primo dicerentur ex parte Majorini. Hinc in relatione Anulini Proconsulis ad Constantinum legitur: «Libellus Ecclesiae Catholicae criminum Caeciliani traditus a parte Majorini.» Similiter Augustinus dum de libello loquitur ait ablatum fuisse a parte Majorini. At quia circa ann. Ch. 370, jam dicebatur Donati pars; «quasi vere, inquit Optatus, populum cum Deo divisisset, ut intrepide suam diceret partem:» propterea iste S. Vir lib. 3 de Schism. Donatist. num. 3, disserens de libello, quem Constantino dederunt Capito, Nasucius, Dignus, et caeteri Episcopi, vocat eos partis Donati, et non Majorini, forte substituendo notius nomen antiquo. At ingenue nihilominus Optati lapsum fateri debemus: quia ex tali libello infert Romae a Melchiade, et Concilio ab eodem celebrato proscriptum fuisse Donatum Magnum; quum in Collatione concesserint Catholici Praesules damnatum esse Donatum esse a Casis Nigris. Vide Augustinum in Brev. Collat. diei tertiae cap. 12 et 17, et in lib. Retract. cap. 21.

[7] Quarto seculo, Optato teste, major erat numerus Catholicorum in Africa, quum lib. 2, n. 1, Donatistis vix particulam concedat, dicens: «Ergo ut Ecclesia in particula Africae, in angulo parvae regionis, apud vos esse possit, apud nos in alia parte Africae non erit?» At eodem labente seculo ac vergente, longe plures erant Schismatici, ut refert Possidius in Augustini Vita cap. 7, dum ait: «Per sanctum illum virum, levare in Africa Ecclesia Catholica exorsa est caput, quae..... rebaptizante Donati parte majorem multitudinem Afrorum, seducta et oppressa jacebat.» Suspicor ita crevisse factionem, quia intra unius seculi spatium vix unus, et alter, Optatus nempe, et Augustinus, inventi sunt, qui scriptis illorum aperirent fraudes ac dolos, convincerentque insidias, quum interim Donatistae omnes per singula loca maledicis vocibus perstreperent, ut loquitur Optatus lib. 1, num. 4, quibus ipse ab aliqua occasione arrepta respondit. Quo modo, inquit Optatus, «satisfiet, et desideriis aliquorum. Nam a multis saepe desideratum est, ut ad eruendam veritatem, ab aliquibus defensoribus conflictus partium haberetur; et fieri potuit.».

[8] Intelligit Ambrosius Episcopos Arimino lapsos anno Christi 359, quos fidem ejurare coegit Constantius die 10 Oct. ejusdem anni, dum paupertate, et aetate lassis Episcopis, reditum ad propria negat. Quae tantorum malorum fuerit causa Severus Sulpicius prodit lib. 2 Historiae sacrae, c. 41, disserens de legatis ad Imperatorem missis: «Ex parte nostrorum, inquit, leguntur homines adolescentes, parum docti et parum cauti: ab Arianis autem missi senes, callidi, et ingenio valentes, veterno perfidiae imbuti, qui apud Regem superiores facile exstiterunt.» At cognito dolo Ariminenses Episcopi contestabantur corpus Domini, et quidquid in Ecclesia sanctum est, se nihil mali fuisse suspicatos, quae flentes asserebant parati, et subscriptionem pristinam, et omnes Arianorum Blasphemias condemnare, ut loquitur Hieronymus in Dialogo cont. Luciferianos.

[9] Ita prorsus Codd. Regii, quum editiones haberent Confessionum. Baluzius.

[10] Secundus Carthaginensium praesulum, quorum memoria ad nos usque pervenit. Sub eo duo celebrata fuere Carthaginensia Concilia, primum de haereticis baptizandis ab Episcopis Proconsularis Africae ac Numidiae, in tertii seculi initio. Nam Tertullianus qui certo, ut fertur, lapsus est circa haereticorum baptisma, ait in libro de Baptismo edito post annum Chr. 200: «Circa haereticos sane quid custodiendum sit digne quis retractet? ad nos enim editum est;» quibus verbis ad Agrippini respexisse decretum concedet aequus lector. Hinc non satis recte a P. Harduino affixum est tale Concilium ann. Chr. 215, praesertim quum Cyprianus in Ep. 73, ad Jubajanum data anno Chr. 254, dicat: «Apud nos non nova aut repentina res est, ut baptizandos censeamus eos, qui ab haereticis ad Ecclesiam veniunt, quando multi jam anni sunt, et longa aetas, ex quo sub Agrippino bonae memoriae viro convenientes in unum plurimi Episcopi hoc statuerunt.» Alterum Concilium, in quo sancitus canon: Ne clericus ullus tutelam, curamve susciperet, celebratum fuit circ. ann. Chr. 215.

[11] Celebrato a Cypriano III, Carthaginensi Concilio in causa rebaptizationis anno Chr. 255 vel 256, Kal. Sept. cum Episcopis 87 Proconsularis Provinciae, Numidiae, ac Mauritaniae, graviter commotus est Stephanus, qui paulo ante Lucio successerat. Unde coacta anno 256, Romae synodo acres aculeatasque dedit ad Africam, ac Firmilianum, Helenum Tarsi, aliosque Apostolicas litteras, et si fidem habemus Dyonisio Alexandrino in Epist. ad Xystum, statuit «non communicandum esse his, qui rebaptizant; sed debere considerare magnitudinem rei, quia non, quicumque, sed permagni, et nobiles Episcopi viri sunt, quibus hoc visum est.».

[12] Deperdita epistola sententiam servatam habemus in Ep. 74, Cypriani ad Pompeianum. Consultus enim a Pompeio Sabratensi Episcopo haec ex Stephani epistola decerpsit: «Si quis ergo a quacumque haeresi venerit ad nos, nihil innovetur, nisi quod traditum est, ut manus illi imponatur in poenitentiam; quum ipsi haeretici proprio alterutrum ad se venientes non baptizent, sed communicent tantum.» Non errasse Pontificem in rebaptizationis negotio tanta argumentorum luce probat Doctissimus Pater D. Constantius Coustant, tom. 1, Epist. Pontif. a pag. 2217, ut nimium tardus, vel malignus sit, qui illis non suadetur.

[13] Tertium intelligit Africae universale, quod singulari modestia refellit Augustinus lib. 2 et 3, de Bapt. cont. Donatist.

[14] Filios verenda patris sui superjecto dorsis pallio aversos operuisse est, ut Gregorius 25 Moral., cap. 22, loquitur, bonis subditis sic praepositorum suorum mala displicere, ut tamen haec ab aliis occultent: «Operimentum, inquit, aversi deferunt, quia judicantes factum et venerantes magisterium nolunt videre, quod tegunt.» Quod prudens optimi Pontificis ac Vincentii monitum, summopore commendat celebris ex Protestantium parte editor Cypriani Joannes Fellus Episcopus Oxoniensis; at aliis placet Patrum castigare errata, inter quos libenter nomen professus est suum Clericus; quam ob causam in Ep. 6 Crit. et Eccles. culpat dissimulationes omnes in Ecclesiastica historia ut illicitas. At demus magnorum hominum esse castiganda peccata, ne forte incauti illa sequantur; quo tamen modo id a quibusdam est praestitum, non dico christianum, sed nec ingenuum decet hominem, nempe cum amaritudine, rabie, acerbitate; dolose levia errata invidiosis vocibus exaggerando, praeteritis dissimulatisque ingentibus meritis. De tali ac tanta iniquitate graviter postulatus est Clericus ipse a viris probitate et doctrina conspicuis, quod opus fuit advertere, morem ipsi gerendo, ne quid notitia dignum dissimuletur in Ecclesiastica historia.

[15] 2 Tim. 2.

[16] Gal. 1.

[17] Suspicatur P. Macedo respexisse Gelasium Pontificem ad hunc Vincentii locum, dum in Epist. ad Episcopos per Picenum constitutos, vocat delirum quemdam senem Pelagianum muscam morituram, quum vulgata lectio, ut ille loquitur, habeat muscae morientes; unde in Comment. Eccl. Polem. cap. XI, infert Lirinensem non fuisse Pelagiana lue infectum. Poterat addere, appellari etiam ranam a Gelasio. «Oblatus est nobis, inquit, miserabilis senex Seneca nomine, in Pelagianae voraginis coeno, sicut de quibusdam in Apocalypsi legimus, velut una ranarum imprudenter immersus. At Gelasio notum fuisse Vincentii opus, non credo: alioquin illi meritum rependisset honorem in recensione librorum, et testimonium illud Eccl. 10, v. 1, de muscis morituris forte legit in Optato Milevitano lib. 7, num. 4, vel Augustino lib. 2 cont. Ep. Petiliani cap. X, ubi ait: «Propter numerositatem muscis arbitror esse comparatos; sed hi exterminant oleum suavitatis, qui non ipsam Dei gratiam, sed hominum mores intuentur.»

[18] Deut. 13.

[19] Haec est lectio Cod. Reg. Unde confirmatur conjectura Barthol. Petri Duac., qui in margine edit. suae adnotavit hic legendum aestus pro eo quod editiones habebant actus. Baluzius.

[20] Miror doctissimum virum Dionysium Petavium tom. 5. Theolog. dogm. lib. 1, cap. 6, n. 15, oppositum legere, quasi nempe Vincentius dixerit, et ipsum plena fidei sanitate, reclamantibus editionibus, ac contextu ipso: praesertim quia non latuit virum omnigena eruditione refertum a Basilio in Ep. 293, et a Gregorio Nazianzeno in Ep. 1, ad Cled. pag. 744, reprehensum fuisse Apollinarem, ut in Sabellii errorem inclinantem, cujus rei testes hic posterior affert libros illius. Hinc minime audiendus Leontius in lib. de sectis Act. 4, tom. 11, Bibl. PP. dum affirmat hominem non errare circa Trinitatem. «Tametsi, inquit, Gregorii ambo etiam hac in parte erroris illum arguant.» Sed praeter Gregorios exstat etiam Basilius et Lirinensis, ut alios omittam; unde suspicor non pervenisse ad Leontium Apollinaris libros, in quibus erratum deprehendit Nazianzenus: nisi forte quis dicere malit, hominem contraria dogmata vulgasse, quod accidere illi potuit, dum «in tractanda Theologia non e Scripturis, sed ex humanis inventis argumenta petebat,» quemadmodum ait Basilius.

[21] Rom. 7.

[22] Ut Ariani facilius improvidis suaderent Verbum alterius esse a Patre substantiae, passum asseruere in carne; ac animae instar fuisse corpori divinitatem illam Verbi veluti secundariam aiebant; unde ex eorum mente in humanitatem quasi conversa erat divinitas, dum substantivae hominis formae in Christo locum tenuit. Hunc errorem assumptae humanitatis destruentem fidem praeter Lirinensem exprobat illis Leontius de sect. Act 2, Athanasius in lib. de salutari Adventu, et in altero de incarnatione Christi: ac potissimum Hilarius in toto lib. X de Trinitate, unde numer. 9, ait: «Volunt plerique eorum ex passionis metu, et infirmitate patiendi, non in natura eum impassibilis Dei fuisse..... Sed inferioris a Deo Patre naturae, et humanae passionis trepidaverit metu, et ad corporalis poenae congemuerit atrocitatem.» Quae quum ita sint, jam sine ambiguitate ulla facile dirimitur tota controversia, quam Claudianus Mamertus, Berengarius ac Joannes quidam apud Philippum bonae spei Abbatem excitarunt Hilario, quasi humanas in Christo Passiones neganti num. 23 ejusdem libri dum inquit: «Passus quidem est Dominus Jesus Christus, dum caeditur, dum suspenditur, dum crucifigitur, dum moritur: sed in corpus Domini irruens Passio, nec non fuit Passio, nec tamen naturam Passionis exseruit, dum et poenali ministerio desaevit, et virtus corporis sine sensu poenae vim poenae in se desaevientis excepit.» Sensus ergo est: Passio qua caesus est Christus, fuit ex parte corporis, seu humanitatis a Verbo assumptae, quae sensu, dolore, tolerantia demutata est; sed vera non fuit ex parte Verbi, quod demutationis effectibus caruerit: et hoc est quod Hilarius inquit Filium Dei vim poenae in se desaevientis sine sensu poenae excepisse. Consulat Lect. generalem praefat. praemissam Operibus D. Hilarii Edit. P. Coustant. § III.

[23] Arbitratur Baluzius a sciolo quodam adjectam fuisse parenthesi Manichaeorum vocem: qui Vincentium non intelligens, putavit comparationem eam sumi a Manichaeis. Deinde ad voces Sacerdotem effingit, ait, tragoedos et comoedos induisse palam Episcopi personam, non secus ac aliorum hominum.

[24] Quum tot, et tantae olim fuerint, quemadmodum et nunc sunt, otiosae haereticorum fraudulentiae contra Trinitatis Incarnationisque mysteria, stat nihilominus catholicae fidei integritas, tanquam rupes valida, et immota adversus omnes ventos, pluvias, torrentes, quia, inquit Hilarius lib. 2. de Trinit. numer. 22. «Ut quaedam medicamentorum genera sunt ita comparata, ut non singulis tantum aegritudinibus utilia sint, sed omnibus in commune medeantur habeantque in se virtutem generalis auxilii; ita et fides catholica non adversus singulas pestes, sed contra omnes morbos opem medelae communis impertit; non infirmanda genere, non vincenda numero, non diversitate fallenda; sed una atque eadem adversum singula omniaque consistit. Magnum est enim, tot in una ea esse remedia, quot morbi sunt; et totidem veritatis esse doctrinas, quotidem erunt studia falsitatis. Contrahantur in unum nomina haereticorum, et omnes scholae prodeant: audiant unum ingenitum Deum patrem, et unum unigenitum Dei Filium perfecti Patris perfectam progeniem,» etc. quae sequuntur.

[25] Vixit annos 69, quum labore confectum Tyri summum virum mors consumpsit ann. post Ch. ortum 254, quo anno Interamnae Gallus et Volusianus interfecti sunt. Eadem in urbe sepultus est, cujus sepulcri vestigia hodie superesse, qui loca illa lustrarunt, apud Huetium lib. 1. Origen. cap. 4, num. 7 et 9, referunt.

[26] Valesius, et post illum Huetius ex hoc Porphyrii testimonio inferunt duos exstitisse Origenes, ambos Ammonii discipulos: nostrum, qui vulgo Adamantius est dictus, de quo Porphyrius tradit multam ex scriptis apud posteros gloriam fuisse consecutum, sibique adolescenti valde notum; alterum vero qui fuit Herennii, et Plotini condiscipulus, de quo frequens mentio in vita Plotini ab eodem Porphyrio scripta; nihilque posterorum memoriae reliquit praeter libellum de Daemonibus, ut constat ex Longino. Fuit autem hic condiscipulus, et aequalis Porphyrii Romae, si Eunapio fides. Verum, ut utriusque Origenis latum appareat discrimen, oportet advertere Adamantium imperantibus Gallo et Volusiano ex Eusebio obiisse: alterum vero ex Porphyrio in vita Plotini sub Gallieno in vivis fuisse, ac librum quemdam elaborasse.

[27] Quae fuerint haec Scripturarum capitula exponit Epiphanius in Anchoratu numer. 54 et 62, exordia scilicet Genesis: «Plerique, inquit, allegorice de Paradiso disputant, atque inter caeteros furiosus Origenes adumbratam nescio quam speciem pro veritate in mundum invexit.» Et posteriori num., «iterum: Redeo ad Originem (quod ipsi Deus ignoscat): absurdissimam aliam fabulam, et allegoriam fallendis hominibus proposuit, etc.» Vide S. Virum loc. laud. Oportet tamen hic advertere, quod licet ab Origene peccatum sit ob frequentes allegorias, inter veteres tamen nemo accuratius illo etiam litteralem Scripturae sensum exposuit, ut probe notum est illis, qui ejus lucubrationes evolverunt. Hinc optandum sane est, ut paulo aequiores in Origenem fuissent nonnulli etiam ex veteribus; qui strenue quum usi essent hominis laboribus, graves postea ei lites excitarunt.

[28] Hilarius in Matth. c. 5.

[29] Intelligit Priscillam et Maximillam, nobiles ac opulentas feminas, quae Ecclesias plures auro primum, deinde nefariis corrupere dogmatibus. De his ac Montano Prosper in Chronico ad Consulat. Cethegi et Clari, qui incidit in ann. Christi 170: «Hâc tempestate pseudoprophetia, quae Cataphrygas nominatur, accepit exordium, Montano auctore, Prisca Maximillaque insanis vatibus. Nomen errori Provincia Phrygia dedit, quia inventores ejus illic primitus exstiterunt, ibique vixerunt, et nunc etiam in eisdem partibus populos habent. Adventum Spiritus Sancti a Domino promissum, in se potius, quam in Apostolos fuisse asserunt: secundas nuptias pro fornicationibus habent; et ideo dicunt eas permisisse Apostolum Paulum, quia ex parte sciebat, et ex parte prophetabat; nondum enim venerat quod perfectum est. Hoc autem perfectum in Montanum, et in ejus prophetissas venisse delirant.» Vixit Tertullianus usque ad mediam aetatem Ecclesiae presbyter; «invidia postea, inquit Hieronymus in Catal. Scrip. Eccl. cap. 53, et contumeliis Clericorum Romanae Ecclesiae, ad Montani dogma delapsus, in multis libris meminit novae prophetiae: specialiter autem adversum Ecclesiam texuit volumina: de pudicitia, de persecutione, de jejuniis, de Monogamia, de extasi libros sex, et septimum quem adversus Apollonium composuit.» Dolendus sane hominis lapsus, quia Hieronymo eodem teste in Epist. ad Magnum, inter Latinos nihil Tertulliano eruditius, vel acutius; quando Apologeticus ejus, et contra Gentes libri, cunctam seculi obtinent disciplinam. Fertur vixisse usque ad decrepitam aetatem.

[30] Placuit Ecclesiae, ac bonis omnibus, ne fucus a desperatis hominibus veritati fieret; ut aliquando antiquus fidei sensus, novae appellationis proprietate signaretur; at indignati sunt nonnulli, inter quos Joannes Clericus, tomo primo Artis Criticae, ubi culpat voces ab Ecclesia sacratas, nempe Transubstantiationis, Consubstantialis, et similium quasi voces nihili: verum injusta est reprehensio, taliterque iste se gerit, ac si quis diceret, ut Hilarius loquitur libr. adv. Constantium Imperatorem num. 16: «Nolo adversum nova venena novas medicamentorum comparationes, nolo adversum novos hostes nova bella, nolo adversum novas insidias concilia recentia.... Novitates vocum, sed prophanas devitare jubet Apostolus: tu cur pias excludis? quum praesertim ab eo dictum sit: Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est. Innascibilem, scriptum nunquam legis: numquid ex hoc negandum erit, quia novum est? Decernis similem Patri Filium. Evangelia non praedicant: quid est, quod non refugis hanc vocem? In uno novitas eligitur, in alio submovetur. Ubi impietatis occasio, novitas admittitur: ubi autem religionis MAXIMA ET SOLA CAUTELA EST, excluditur.» Quare autem Clericus disserens de vocibus nihil significantibus in exemplum adducat voces illas ab Ecclesia sacratas, quis prudens intelligere potest, quando ex sensu et voluntate Ecclesiae jam legitimus illis vocibus affixus est sensus? quod fas semper fuit, eritque, licet frendentibus ferocioribus, et forte insanis Criticis, Poeta dicente: Licuit semperque licebit Signatum praesente nota procudere nomen.

[31] Natu nobilis fuit, sed naturae vitio Eunuchus matris utero editus. An ob hanc causam á Lirinensi appelletur prodigiosus, incertum est; Patres tamen S. Mauri post Garnerium verisimile putant. Certe in Commonitorio Marii Mercatoris oblato Ecclesiae Constantinopolitanae ac Theodosio, haec in illius exordio leguntur: Coelestius quidem Eunuchus matris utero editus].

[32] Nemo ex his Vincentii verbis inferat, nullam osse pro peccantibus indulgentiam, remissionemque servatam dixisse Novatianum. Error namque ejus sequens fuit, quem antea defenderat Tertullianus; inficiabatur fuisse Ecclesiae concessam potestatem, ut atrociora illa peccata, apostasiae nempe a fide, homicidii, ac fornicationis, per se remitteret, quum talium delictorum venia esset soli Deo reservata. Unde statuebat de illis perpetuo agendam esse poenitentiam. Pro minoribus vero peccatis agnovit in Ecclesia dimittendi facultatem. Vide Petavium, tom. IV. Theol. dogm. lib. 3. Eccl. Hierar. cap. 12 num. 6.

[33] Simonis impura, et nefanda dogmata, quae late describuntur ab Irenaeo, Epiphanio, et Theodoreto, discipulos defensoresque multos nacta sunt, ut Saturninum, Basilidem, hujusque filios Epiphanem, et Isidorum. Quorum infelices haeredes exstitere Cerdon, et Marcion, ac tertio Ecclesiae seculo Manichaei; his successere Priscillianistae, quos Manichaeorum cognatos appellat S. Leo in ep. olim 93, nunc 15, cap. 4. Unde Prosper in Chronico ad Coss. Ausonium, et Olybrium: Ea tempestate Priscillianus Episcopus de Gallaecia, ex Manichaeorum et Gnosticorum dogmate, haeresim nominis sui condidit. Gnosticos autem a Simone sua habuisse exordia testis est Irenaeus.

[34] Optasse Simonem tanquam Deum ab omnibus glorificari, a multisque pro tali habitum, testis est Irenaeus lib. 1. adv. haer. cap. 20 ex Edit. Erasmi; hinc non adeo facile exponi potest, quomodo dixerit, Dei creatoris impulsu et necessitate ferri homines ad malum. Ex Irenaeo autem haec habemus. Quum impius sublimissimam se profiteretur virtutem, ac Helenam quamdam, primam suae mentis conceptionem, per hanc dicebat angelos atque archangelos conditos; a quibus fabricatus Orbis ac praepostere moderatus, ad emendationem rerum, ut ipse veniret, compulerunt. Unde addebat, ut Irenaeus ait, «prophetas a mundi fabricatoribus Angelis inspiratos dixisse prophetias; quapropter monebat, ne ulterius curarent eos, hi qui in eum, et in Helenam ejus spem habebant, et ut liberos agere quae velint. Secundum enim ipsius gratiam salvari homines, sed non secundum operas justas. Nec enim esse naturaliter operationes justas, sed ex accidentia, quemadmodum posuerunt qui mundum fecerunt Angeli, per hujusmodi praecepta in servitutem deducentes homines.» Propter haec forte Lirinensis dixit ex ejus mente necessitate impelli homines ad malum.

[35] Quae fuse hic et sequentibus numeris, de Scripturae abusu apud haereticos, ait Lirinensis, decerpta sunt ex lib. Tertulliani de Praescript., praesertim cap. 38, 39 et 40. Vide infra.

[36] An haec de parvulis incaute austera pocula sorbentibus, decerpserit ex lib. 4 Lucretii de Natura rerum, definire non audeo; similia tamen sunt his, quae iste canit, dum praeter meritum se extollit:.... Pueris absinthia tetra medentes Quum dare conantur, prius oras pocula circum Contingunt mellis dulci flavoque liquore: Ut puerorum aetas improvida ludificetur Labrorum tenus, interea perpotet amarum Absinthi laticem, deceptaque non capiatur, Sed potius tali facto recreata valescat. At quia minime valescit, qui amarum obscoenumque ebibit errorem, licet colore multo obductum; propterea S. Vir consulto illorum profert exemplum, qui noxios succos medicaminum vocabulis praecolorant, ex quibus certa funestaque oritur mors.

[37] Ex hoc loco infert Dallaeus, in libro de Vero usu Patrum, inconstantes fuisse Patres in fidei doctrina. At Lirinensis haec mens est: quia per plura in superioribus ostenderat non raro divino judicio humanaque infirmitate accidere, ut Ecclesiastici viri magni meriti ac scientiae labantur, et contra Apostolum nova dogmata annuntient, quod probarat exemplis Photini, Apollinaris, Nestorii, Origenis, ac Tertulliani; ne quis praetextu auctoritatis horum perversa sectaretur dogmata, ut in fine 24, num. ait: hac de causa prudenter hic monet, haud audiendos esse illos, qui constanter non docuerunt, et vixerunt in Ecclesiâ. Unde in num. 45, loquens de Sacerdotibus, qui Ephesi convenerant, inquit: «Hoc optimum factu visum est ut in medium SS. Patrum sententiae proferrentur; quorum alios Confessores, omnes vero Catholicos, Sacerdotes fuisse, et permansisse constaret, ut scilicet rite atque solemniter ex eorum consensu atque decreto antiquum dogma firmaretur.»

[38] 1 Cor. 1.

[39] Apposite haec praescribit Lirinensis ex Apostoli sensu. Nam duo Corinthiis in laud. loco praecipit: primum, ut sacrarum litterarum interpres in priores spectet, a quibus Verbum Dei processit in posteros. An, inquit, a vobis Verbum Dei processit? alterum, ne quisquam sensum suum tenaci contentione defendat, sed prius reliquos Ecclesiae Doctores consulat; ut si viderit omnibus probari id quod sentit, tuto jam teneat: sin reprobari, tuto jam deserat; quod innuit quum ait: Aut in vos solos pervenit. Consulat lector doctiss. virum Melch. Canum liber 7 de locis Theol. cap. 3.

[40] Inter haereticos, qui Ecclesiam turbare conati sunt, ac stylo fidei vexare sententias, praecipuus exstitit Julianus praesertim ex quo sub Zosimo ann. Chr. 418, ab Eclanensi dejectus est Episcopatu, imo pulsus ex Italia, vagus, et extorris nullibi sedem certam habens. Nam primo Constantinopolim fugit, sed ann. Chr. 431, vel 432, post Ephesinam Synodum ejectus in Gallias migravit. Anno vero 439, Xysto Papa sedente, seu per fraudem, seu per speciem voluit se ab errore vindicare, cujus dolis Leonis prudentia, et sagacitas restitit, Prospero teste in Chronico: «Hac tempestate, inquit, Julianus Eclanensis jactantissimus Pelagiani erroris assertor, quem dudum amissi Episcopatus intemperans cupido exagitabat multimoda arte fallendi correctionis speciem praeferens, molitus est in communionem Ecclesiae irrepere. Sed his insidiis Sixtus Papa Diaconi Leonis hortatu vigilanter occurrens, nullum aditum pestiferis conatibus patere permisit: et ita omnes Catholicos de rejectione fallacis bestiae fecit gaudere, quasi tunc primum superbissimam haeresim Apostolicus gladius detruncasset.» Et quoniam fallax hereticus novas turbas sub Leone jam Pontifice circa ann. Chr. 444, ciebat: propterea adversus saucium fidei hostem, jamque multis debilitatum ictibus movit arma Leo, teste altero Prospero in op. de Promissionibus et Praedictionibus Dei cap. 6, part. 4. Addit Vignerius, et post cum PP. S. Mauri, hunc ipsum in felicem haereticum post longas hac illacque aberrationes, ob quas alter Cain profugus, et extorris a Fulgentio appellatur, ultimi denique perfugii loco viculum quemdam in Sicilia incoluisse; ubi suae sectae homines docens, factus est ex Episcopo ludimagister, quam occupationem longe ante ei destinarat Augustinus, ut genio et eruditioni ejus congruentem in lib. 2. Op. imper. num. 51: «Loqueris de homonymis, et aequivocis: quomodo ergo te ipsi saltem Pelagiani intellecturi sunt nisi prius ad scholas Dialecticorum, ubicumque terrarum potuerint inveniri, propter haec dicenda mittantur? An forte et categorias Aristotelis, antequam tuos libros legant, eis exponens ipse lecturus es? Cur non et hoc facias, homo ingeniosissimus, quandoquidem a deceptis miseris pasceris otiosus?» Sic Hieronymus de pseudodiacono Celedensi Anniano aiebat: «Copiosissime pascitur, ut alienae blasphemiae verba frivola subministret.»

[41] Hae duae lineae, quibus admonetur Lector de jactura secundi Commonitorii, exstant in antiquis editionibus, itemque in recentiore ex Codd. Regiis, ad quorum fidem Baluzius Lirinensis castigavit opus; retinere autem eas cum omnibus placuit.

[42] Celebrata est Synodus ann. Ch. 431, in Ecclesiâ, quae appellatur Maria; de qua sic Prosper in Chron: «Congregata apud Ephesum plus ducentorum Synodo Sacerdotum, Nestorius cum haeresi nominis sui, et cum multis Pelagianis, qui cognatum errori suo adjuvabant dogma, damnatur.» Vide eumdem in lib. cont. Collat. 21, cap. numer. 2.

[43] In act. 1. Concil., post subscriptiones Episcoporum haec leguntur: «Postquam hi omnes Nestorii depositioni subscripsissent, accesserunt alii Episcopi ad sanctam Synodum, qui et ipsi quoque praepositae damnationi subscripserunt; Episcopi itaque, qui ipsum Nestorium deposuerunt, plures quam du centi exstitere: aliqui enim locum tenuerunt alio rum Episcoporum, qui ad Ephesiorum Metropolim venire non potuerunt.»

[44] At non minus ordinis, quam numeri oblitus est S. Vir. Ordinis, quia post Petrum, et Athanasium memorandi erant Julius, et Felix, post Theophilum Cyprianus, deinde Ambrosius, quibus subdendi erant Nazianzenus, Basilius, ac Nyssenus, non praetermisso Attico Episcopo Constantinopolitano, et Amphilochio Iconii praesule, quorum testimonia postremo fuere in Synodo laudata. Unde infertur, numeri etiam fuisse oblitum, quia non decem, ut paulo post ait, sed duodecim fuerunt tanquam testes, judices, ac consiliarii in Synodo introducti. Et sane Amphilochii et Attici retinenda esse testimonia ex fide MSS. Codicum, ac ex Mario Mercatore ostendit P. Harduinus tom. 1. Concil. pag. 147; quibus addere liceat vetustissimum codicem Bibl. Vaticanae num. 1342, etiam testimonia illa exhibentem, qui a Baronio in annalibus frequenter appellatur Collectio Cresconiana.

[45] De Theophilo, et Joanne Chrysostomo haec habet Prosper in Chron. ad Cons. Vincentii, et Fraviti, qui incidit in ann. Ch. 401: «Joannes Constantinopolitanus, et Theophilus Alexandrinus illustres Episcopi habentur. Sed utrumque obscuravit discordia, quae eo usque processit, ut Joannes a Theophilo oppressus, Pontum exilio pergere cogeretur; quum tamen communionem ejus maxima pars Episcoporum, Romani Pontificis exemplum secuta, servaverit.»

[46] Capreolus Aurelio successit, at quo anno incertum est, apparet tamen circa ann. Ch. 430. Hunc ad Synodum Theodosius per litteras invitavit cum Afris Praesulibus, et nominatim Augustinum. Sed quum novem fere mensibus ante concilii celebrationem Augustinus coelum petiisset, et una simul ob temporis acerbitatem, Vandalis Genserico duce omnia vastantibus ac depopulantibus, Primas Synodum haud cogere posset, ut ab illa electi Ephesum mitterentur, vel saltem honorifica, ac solemnis legatio: voluit nihilominus pro Ecclesiasticae disciplinae observantia, Besulam Carthaginensem Diaconum, ad Synodum dirigere; cujus legationis meminit ipse Capreolus in Epist. ad Vitalem, et Tonantium, quam ex MS. Codice Sirmondus edidit.

[47] Capreoli verba haec sunt: «Vestram sanctitatem iterum atque iterum rogatam cupio, ut Spiritu Sancto cooperante quem cordibus vestris, in omnibus quae acturi estis, praesto futurum non dubito, novas doctrinas, et antehac Ecclesiasticis auribus inusitatas, priscae auctoritatis robore instructi e medio profligetis, atque ita quibuscumque novis erroribus resistatis.» Hujus epistolae fragmentum recitat Ferrandus in Ep. ad Pelagium et Anatolium, S. R. E. Diaconos, alia tamen latinitate.

Christian Latin The Latin Library The Classics Page