VALERI FLACCI ARGONAVTICA LIBER VI
At vigil isdem ardet furiis Gradivus et acri
corde tumet nec quas acies, quae castra sequatur
invenit. ire placet tandem[que] praesensque tueri,
sternere si Minyas magnoque rependere luctu
regis pacta queat Graiamque absumere pubem. 5
impulit hinc currus monstrum inrevocabile belli
concutiens Scythiaeque super tentoria sistit.
protinus e castris fugit sopor: excita tela,
turbati coiere duces. hos insuper ingens
fama movet, rate quae sacra vulgabat Achivos 10
advenisse sui repe<te>nte<s> vellera Phrixi,
quos malus hospitio iunctaque ad foedera dextra
luserit Aeetes atque in sua traxerit arma.
Ergo consiliis dum nox vacat alta movendis
legatos placet ire duces mandataque Perses 15
edocet, adfari Minyas fraudemque tyranni
ut moneant. quinam hinc animos averterit error?
se primum Haemoniis hortatum ea vellera terris
reddere et exuvias pecudis dimittere sacrae:
hinc odium et tanti venisse exordia belli. 20
quin potius dextramque suam suaque arma sequantur
aut remeent (neque enim Aeetae promissa fidemque
esse loco). abstineant alienae sanguine pugnae.
non illos ideo tanti venisse labores
per maris. ignotis quid opus concurrere nec quos 25
oderis? haec medio Perses dum tempore mandat,
aureus effulsit campis rubor armaque et acres
sponte sua strepuere tubae. Mars saevus ab altis
'hostis io,' conclamat equis 'agite ite [ite], propinquat!'
ac simul hinc Colchos, hinc fundit in aequora Persen. 30
[tum gens quaeque suis commisit proelia telis
voxque dei pariter pugnas audita per omnes.]
Hinc age Rhipaeo quos videris orbe furores,
Musa, mone, quanto Scythiam molimine Perses
concierit, quis fretus equis per bella virisque. 35
verum ego nec numero memorem nec nomine cunctos
mille vel ora movens. neque enim plaga gentibus ulla
ditior: aeterno quamquam Maeotia pubes
Marte cadat, pingui numquam tamen ubere defit
quod geminas Arctos magnumque quod impleat Anguem 40
ergo duces solasque, deae, mihi promite gentes.
Miserat ardentes mox ipsa secutus Alanos
Heniochosque truces iam pridem infensus Anausis,
pacta quod Albano coniunx Medea tyranno,
nescius heu quanti thalamos ascendere monstri 45
arserit atque urbes maneat qui terror Achaeas,
gratior ipse deis orbaque beatior aula.
proxima Bisaltae legio ductorque Colaxes,
sanguis et ipse deum, Scythicis quem Iuppiter oris
progenuit viridem Myracen Tibisenaque iuxta 50
ostia, semifero--dignum si credere--captus
corpore, nec nymphae geminos exhorruit angues.
cuncta phalanx insigne Iovis caelataque gestat
tegmina dispersos trifidis ardoribus ignes;
nec primus radios, miles Romane, corusci 55
fulminis et rutilas scutis diffuderis alas.
insuper auratos collo gerit ipse dracones,
matris Horae specimen, linguisque adversus utrimque
congruit et tereti serpens dat vulnere gemmae.
tertius unanimis veniens cum milibus Auchus 60
Cimmerias ostentat opes, cui candidus olim
crinis inest, natale decus; dat longior aetas
iam speciem; triplici percurrens tempora nodo
demittit sacro geminas a vertice vittas.
Datin Achaemeniae gravior de vulnere pugnae 65
misit in arma Daraps, acies quem Martia circum
Gangaridum potaque Gerus quos efferat unda
quique lacum cinxere Bycen. non defuit Anxur,
non Radalo cum fratre Sydon, Acesinaque laevo
omine fatidicae ~Phrixus~ movet agmina cervae. 70
ipsa comes saetis fulgens et cornibus aureis
ante aciem celsi vehitur gestamine conti
maesta nec in saevae lucos reditura Dianae.
movit et Hylaea supplex cum gente Syenen
impia germani praetentans vulnera Perses. 75
densior haud usquam nec celsior extulit ullas
silva trabes fessaeque prius rediere sagittae
<. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .>
quin et ab Hyrcanis Titanius expulit antris
Ciris in arma viros plaustrisque ad proelia cunctas 80
Coelaletae traxere manus. ibi sutilis illis
est domus et crudo residens sub vellere coniunx
et puer e primo torquens temone cateias.
linquitur abruptus pelago Tyra, linquitur et mons
Ambenus et gelidis pollens Ophiusa venenis 85
degeneresque ruunt Sindi glomerantque paterno
crimine nunc etiam metuentes verbera turmas.
hos super aeratam Phalces agit aequore nubem
cum fremitu densique levant vexilla Coralli,
barbaricae quis signa rotae ferrataque dorso 90
forma suum truncaeque, Iovis simulacra, columnae.
proelia nec rauco curant incendere cornu
indigenas sed rite duces et prisca suorum
facta canunt veterumque, viris hortamina, laudes.
ast ubi Sidonicas inter pedes aequat habenas 95
illinc iuratos in se trahit Aea Batarnas,
quos duce Teutagono crudi mora corticis armat
aequaque nec ferro brevior nec rumpia ligno.
nec procul albentes gemina ferit aclyde parmas
hiberni qui terga Novae gelidumque securi 100
eruit et tota non audit Alazona ripa.
<. . . . . . . . . . . . . . . . . . .> 101a
quosque Taras niveumque ferax Euarchus olorum.
te quoque venturis, ingens Ariasmene, saeclis
tradiderim, molem belli lateque ferentem
undique falcatos deserta per aequora currus. 105
insequitur Drangea phalanx claustrisque profusi
Caspiadae, quis turba canum non segnius acres
exsilit ad lituos pugnasque capessit eriles.
inde etiam par mortis honos tumulisque recepti
inter avos positusque virum. nam pectora ferro 110
terribilesque innexa iubas ruit agmine nigro
latratu<que> cohors quanto sonat horrida Ditis
ianua vel superas Hecates comitatus in auras.
ducit ab Hyrcanis vates sacer agmina lucis
Vanus, eum Scythiae iam tertia viderat aetas 115
magnanimos Minyas Argoaque vela canentem.
illius et dites monitis spondentibus Indi
et centumgeminae Lagea novalia Thebes
totaque Rhipaeo Panchaia rapta triumpho.
discolor hastatas effudit Hiberia turmas, 120
quas Otaces, quas Latris agunt, et raptor amorum
Neurus et expertes canentis Iazyges aevi.
namque ubi iam vires gelidae notusque refutat
arcus et inceptus iam lancea temnit eriles
magnanimis mos ductus avis haud segnia mortis 125
iura pati, dextra sed carae occumbere prolis
ense dato, rumpuntque moras natusque parensque,
ambo animis, ambo miri tam fortibus actis.
hic et odorato spirantes crine ~Mycael~
Cessaeaeque manus et qui tua iugera nondum 130
eruis, ignotis insons Arimaspe metallis,
doctus et Auchates patulo vaga vincula gyro
spargere et extremas laqueis adducere turmas.
non ego sanguineis gestantem tympana bellis
Thyrsaget<en> cinctumque vagis post terga silebo 135
pellibus et nexas viridantem floribus hastas.
fama ducem Iovis et Cadmi de sanguine Bacchum
hac quoque turiferos, felicia regna, Sabaeos,
hac Arabas fudisse manu, mox rumperet Hebri
cum vada Thyrsagetas gelida liquisse sub Arcto. 140
illis omnis adhuc veterum tenor et sacer aeris
pulsus et eoae memoratrix tibia pugnae.
iungit opes Emeda suas, sua signa secuti
Exomatae Torynique et flavi crine Satarchae.
mellis honor Torynis, ditant sua mulctra Satarchen, 145
Exomatas venatus alit nec clarior ullis
Arctos equis. abeunt Hypanin fragilemque per undam
tigridis aut saevae profugi cum prole leaenae
maestaque suspectae mater stupet aggere ripae.
impulit et dubios Phrixei velleris ardor 150
Centoras et diros magico terrore Choatras.
omnibus in superos saevus honor, omnibus artes
monstrificae, nunc vere novo compescere frondes,
nunc subitam trepidis Maeotin solvere plaustris.
maximus hos inter Stygia venit arte Coastes. 155
sollicitat nec Martis amor, sed fama Cytaeae
virginis et paribus spirans Medea venenis.
gaudet Averna palus, gaudet iam nocte quieta
portitor et tuto veniens Latonia caelo.
ibant et geminis aequantes cornibus alas 160
Balloniti comitumque celer mutator equorum
Moesus et ingentis frenator Sarmata conti.
nec tot ab extremo fluctus agit aequore nec sic
fratribus adversa Boreas respondet ab unda
aut is apud fluvios volucrum canor, aethera quantus 165
tunc lituum concentus adit lymphataque miscet
milia, quot foliis, quot floribus incipit annus.
ipse rotis gemit ictus ager tremibundaque pulsu
nutat humus, quatit ut saevo cum fulmine Phlegram
Iuppiter atque imis Typhoea verberat arvis. 170
Prima tenent illinc patriis Absyrtus in armis
et gener ingentesque inter sua milia reges.
at circa Aesoniden Danaum manus ipsaque Pallas
aegide terrifica, quam nec dea lassat habendo
nec pater horrentem colubris vultuque tremendam 175
Gorgoneo. nec semineces ostendere crines
tempus adhuc primasque sinit concurrere pugnas.
impulit hos contra Mavors pater et mala leti
Gaudia Tisiphoneque caput per nubila tollens
ad sonitum litui mediaque altissima pugna 180
necdum clara quibus sese Fuga mentibus addat.
Illi ubi consertis iunxere frementia telis
agmina virque virum galeis adflavit adactis
continuo hinc obitus perfractaque caedibus arma
corporaque, alternus cruor alternaeque ruinae. 185
volvit ager galeas et thorax erigit imbres
sanguineos. hinc barbarici glomerantur ovatus,
hinc gemitus mixtaeque virum cum pulvere vitae.
Caspius Aeaeum correpto crine Monesen
abstulit; hinc pariter Colchi Graique sequuntur 190
missilibus; rapit ille necem praedamque relinquit
nec sociis iam cura viri. Dipsanta Caresus
Strymonaque obscura spargentem vulnera funda
deicit. Albani cadit ipse Chremedoni[di]s hasta
iamque latet currusque super turmaeque feruntur. 195
processere Melas et Idasmenus. incipit hasta
ante Melas, levis ast abies elusit utrumque.
ensibus inde ruunt. prior occupat aere citato
cassidis ima Melas, infracta est vulnere cervix.
mixta perit virtus: nescit cui debeat Ocheus 200
aut cui fata Tyres. dum sibila respicit Iron
cuspidis Argivae, Pyliam latere accipit hastam.
Viderat Hyrcanos paribus discurrere fratres
Castor equis, pater armento quos dives ab omni
nutrierat fatisque viam monstra<ra>t iniquis. 205
tum magis atque magis peditem candore notato
Tyndariden incendit amor. simul obvius hastam
pectus in adversum ~gleacit~ alipedemque
insilit excusso victor duce. risit ab alta
nube pater prensisque equitem cognovit habenis. 210
at pariter luctuque furens visuque Medores
Tyndariden petit et superos sic voce precatur:
'hunc age vel caeso comitem me reddite fratri!
primus at hic nostra sonipes cadat impius hasta
credita qui misero non rettulit arma parenti 215
meque venit contra captivaque terga ministrat.'
dixerat, Actaei sed eum prior hasta Phaleri
deicit; ad socias sonipes citus effugit alas.
Quis tibi fatales umquam metuisset Amyclas
Oebaliamque manum, tot, Rhyndace, montibus inter 220
diviso totidemque fretis? cadit impiger una
inguine transfosso clari Taulantis alumnus
semidea genetrice Tages, cui plurima silvis
pervigilat materna soror cultusque laborat.
tenuia non illum candentis carbasa lini, 225
non auro depicta chlamys, non flava galeri
caesaries pictoque iuvant subtegmine bracae.
iamque novus mediae stupefacta per agmina pugnae
vadit eques densa spargens hastilia dextra
fulmineumque viris profundens ingerit ensem 230
huc alternus et huc, cum saevior ecce iuventus
Sarmaticae coiere manus fremitusque virorum
semiferi. riget his molli lorica catena,
id quoque tegmen equis; at equi porrecta per armos
et caput ingentem campis hostilibus umbram 235
fert abies obnixa genu vaditque virum vi,
vadit equum, docilis relegi docilisque relinqui
atque iterum medios non altior ire per hostes.
orbibus hos rapidis mollique per aequora Castor
anfractu levioris equi deludit anhelos 240
immemoresque mori; sed non isdem artibus aeque
concurrunt ultroque ruunt in funera Colchi.
Campesus impacta latus inter et ilia quercu
tollitur ac mediam moriens descendit in hastam.
Oebasus infestum summisso poplite Phalcen 245
evasisse ratus laevum per luminis orbem
transigitur; tenerae tinguuntur vulnere malae.
contra autem geminis fidens thoracibus ictum
sustulit et gladio Sibotes ferit ultima teli
nequiquam. iam cuspis inest nec fragmina curat 250
Ambenus et trunco medium subit Ocrea ligno.
seminecem Taxes Hypanin vehit atque remissum
pone trahit fugiens et cursibus exuit hastam
dumque recollectam rursus locat, inruit ultro
turbatumque Lacon et adhuc invadit inermem. 255
impulit adverso praeceps equus Onchea conto
nequiquam totis revocantem viribus armos
in latus. accedit sonipes, accedit et ipse
frigidus. arma cadunt, rorat procul ultima cuspis.
qualem populeae fidentem nexibus umbrae 260
siquis avem summi deducat ab aere rami
ante manu tacita cui plurima crevit harundo;
illa dolis viscoque super correpta sequaci
implorat ramos atque inrita concitat alas.
Parte alia infestis (nam fors ita iunxit) in armis 265
Styrus adest laetusque virum cognoscit Anausis
et prior 'en cuius thalamis Aeetia virgo
dicta manet nostrosque feret qui victor amores.
non' ait 'invitoque gener mutabere patri.'
tum simul adversas conlatis cursibus hastas 270
coniciunt, fugit adductis Albanus habenis
saucius atque datum leto non sperat Anausin
nec videt. ille autem telo moribundus adacto
'ad soceros pactaeque sinus en coniugis,' inquit
'Styre, fugis vulnus referens, quod carmine nullo 275
sustineat nullisque levet Medea venenis.'
dixerat, extremus cum lumina corripit error
voxque repressa gelu percussaque vertice tellus.
Hinc animos acies auget magnoque doloris
turbine Gesandrum Mavors rapit. ille morantes 280
increpat et stricto sic urget Iazygas ense:
'nempe omnes cecidere senes, nempe omnis ademptus
ante pater. quae vos subito tam foeda senectus
corripuit fregitque animos atque abstulit iras?
aut mecum mediam, iuvenes, agite ite per urbem 285
Argolicamque manum aut caris occumbite natis.'
inruit et patrias coeptis ferus advocat umbras:
'sancte mihi Vorapte pater, tua pectora nato
suggere nunc animamque parem, si fata peroso
tarda tibi turpesque moras non segnius ipsi 290
paruimus parvique ea<de>m didicere nepotes.'
haec ait auditusque Erebo. tunc corripit ensem
turbidus et furiis ardens quatit arma paternis.
indigenis sacratus aquis magnique sacerdos
Phasidis Arctois Aquites errabat in armis 295
(populeus cui frondis honor conspectaque glauco
tempora nectuntur ramo) te, Cyrne, parentis
immemorem durae cupiens abducere pugnae.
iamque omnes impune globos diversaque lustrans
agmina non usquam videt utque iterum intrat < . . . > 300
vociferans, iterum belli diversa peragrat,
lancea caeruleas circum strepit incita vittas.
opprimit admissis ferus hinc Gesander habenis.
ille manum trepidans atque inrita sacra tetendit
'te' que 'per hanc, genitor,' inquit 'tibi si manet, oro 305
canitiem, compesce minas et sicubi nato
parce meo!' dixit. contra sic victor adacto
ense refert: 'genitor, turpi durare senecta
quem mihi reris adhuc, ipse hac occumbere dextra
maluit atque ultro segnes abrumpere metas. 310
et tibi si pietas nati, si dextra fuisset,
haud medii precibus tereres nunc tempora belli,
praeda future canum. iuveni sors pulchrior omnis:
et certasse manu decet et caruisse sepulchro.'
dixerat. ille deos moriens caelumque precatur, 315
dextera ne misero talis foret obvia nato.
Te quoque, Canthe, tui non inscia funeris Argo
flevit ab invita rapientem tela carina.
iam Scythicos miserande sinus, iam Phasidis amnem
contigeras nec longa dies, ut capta videres 320
vellera et Euboicis patrios de montibus ignes.
illum ubi congressu subiit Gesander iniquo
territat his: 'tu qui faciles hominumque putasti
has, Argive, domos, alium hic miser aspicis annum
altricemque nivem festinaque taedia vitae. 325
non nos aut levibus componere bracchia remis
novimus aut ventos opus exspectare ferentes:
imus equis qua vel medio riget aequore pontus
vel tumida fremit Hister aqua. nec moenia nobis
vestra placent: feror Arctois nunc liber in arvis 330
cuncta tenens; mecum omnis amor iacturaque plaustri
sola nec hac longum victor potiere rapina.
ast epulae quodcumque pecus, quaecumque ferarum.
mitte Asiae, mitte Argolicis mandata colonis,
ne trepident. numquam has hiemes, haec saxa relinquam, 335
Martis agros, ubi tam saevo duravimus amne
progeniem natosque rudes, ubi copia leti
tanta viris. sic in patriis bellare pruinis
praedarique iuvat talemque hanc accipe dextram!'
dixit et Edonis nutritum missile ventis 340
concitat. it medium per pectus et horrida nexu
letifer aera chalybs. trepidus super advolat Idas
ac simul Oenides pariterque Menoetius et qui
Bebrycio ~propius~ remeavit ab hospite victor.
at vero ingentem Telamon procul extulit orbem 345
exanimem te, Canthe, tegens. ceu saeptus in arto
dat catulos post terga leo, sic comminus astat
Aeacides gressumque tenet contraque ruentem
septeno validam circumfert tegmine molem.
nec minus hinc urget Scythiae manus armaque Canthi 350
quisque sibi et Graio poenam de corpore poscens.
arduus inde labos medioque in corpore pugna
conseritur. magno veluti cum turbine sese
ipsius Aeoliae frangunt in limine venti,
quem pelagi rabies, quem nubila quemque sequatur 355
ille dies, obnixa virum sic comminus haeret
pugna nec arrepto pelli de corpore possunt.
ut bovis exuvias multo qui frangit olivo
dat famulis, tendunt illi tractuque vicissim
taurea terga domant, pingui fluit unguine tellus. 360
talis utrimque labos raptataque limite in arto
membra viri miseranda meant. hi tendere contra,
hi contra alternaeque virum non cedere dextrae.
hinc medium Telamon Canthum rapit, hinc tenet ardens
colla viri et molles galeae Gesander habenas, 365
insonuit quae lapsa solo dextramque fefellit.
ille iterum in clipei septemplicis improbus orbem
arietat et Canthum sequitur Canthumque reposcit,
quem manus a tergo socium rapit atque receptum
virginis Euryales curru locat. advolat ipsa 370
ac simul Haemonidae Gesandrumque omnis in unum
it manus. ille novas acies et virginis arma
ut videt 'has etiam contra bellabimus?' inquit
'heu pudor!' inde Lycen ferit ad confine papillae,
inde Thoen, qua pelta vacat iamque ibat in Harpen 375
vixdum prima levi ducentem cornua nervo
et labentis equi tendentem frena Menippen,
cum regina gravem nodis auroque securem
congeminans partem capitis galeaeque ferinae
dissipat. hic pariter telorum immanis in unum 380
it globus. ille diu coniectis sufficit hastis--
quin [etiam] gravior nutuque carens exterruit Idan--,
tunc ruit ut montis latus aut ut machina muri,
quae scopulis trabibusque diu confectaque flammis
procubuit tandem atque ingentem propulit urbem. 385
Ecce locum tempusque ratus iamque et sua posci
proelia falcatos infert Ariasmenus axes
saevaque diffundit socium iuga protinus omnes
Graiugenas, omnes rapturus acumine Colchos.
qualiter exosus Pyrrhae genus aequora rursus 390
Iuppiter atque omnes fluvium si fundat habenas,
ardua Parnasi lateant iuga, cesserit Othrys
piniger et mersis decrescant rupibus Alpes:
diluvio tali paribusque Ariasmenus urget
excidiis nullo rapiens discrimine currus. 395
aegida tum primum virgo spiramque Medusae
ter centum saevis squalentem sustulit hydris,
quam soli vidistis, equi. pavor occupat ingens
excussis in terga viris diramque retorquent
in socios non sponte luem. tunc ensibus uncis 400
implicat et trepidos lacerat discordia currus.
Romanas veluti saevissima cum legiones
Tisiphone regesque movet, quorum agmina pilis,
quorum aquilis utrimque micant eademque parentes
rura colunt, idem lectos ex omnibus agris 405
miserat infelix non haec ad proelia Thybris:
sic modo concordes externaque fata petentes
Palladii rapuere metus, sic in sua versi
funera concurrunt dominis revocantibus axes.
non tam foeda virum Laurentibus agmina terris 410
eiecere Noti, Libyco nec talis imago
litore cum fractas involvunt aequora puppes.
hinc biiuges, illinc artus tenduntur eriles
quos radii, quos frena secant trahiturque trahitque
currus caede madens atroque in pulvere regum 415
viscera nunc aliis, aliis nunc curribus haerent.
haud usquam Colchorum animi ~neque in peste revinctos~
tela, sed implicitos miseraque in peste revinctos
confodiunt ac forma necis non altera surgit
quam cervos ubi non Umbro venator edaci, 420
non penna petit, haerentes sed cornibus altis
invenit et caeca constrictos occupat ira.
ipse recollectis audax Ariasmenus armis
desilit. illum acies curvae secat undique falcis
partiturque rotis atque inde furentia raptus 425
in iuga Circaeos tetigit non amplius agros.
Talia certatim Minyae sparsique Cytaei
funera miscebant campis Scythiamque premebant.
cum Iuno Aesonidae non hanc ad vellera cernens
esse viam nec sic reditus regina parandos 430
extremam molitur opem, funesta priusquam
consilia ac saevas aperit rex perfidus iras.
increpat et seris Vulcanum maesta querellis,
cuius flammiferos videt inter regia tauros
pascua Tartaream proflantes pectore noctem. 435
haec etenim Minyas ne iungere Marte peracto
monstra satis iubeat Cadmei dentibus hydri
ante diem, timet et varias circumspicit artes.
sola animo Medea subit, mens omnis in una
virgine, nocturnis qua nulla potentior aris. 440
illius adflatus sparsosque per avia sucos
sidera fixa pavent et avi stupet orbita Solis.
mutat agros fluviumque vias, ~suus~ alligat ignis
~cuncta sopor~ recolit fessos aetate parentes
datque alias sine lege colus. hanc maxima Circe 445
terrificis mirata modis, hanc advena Phrixus
quamvis Atracio lunam spumare veneno
sciret et Haemoniis agitari cantibus umbras.
ergo opibus magicis et virginitate tremendam
Iuno duci sociam coniungere quaerit Achivo. 450
non aliam tauris videt et nascentibus armis
quippe parem nec quae medio stet in agmine flammae,
nullum mente nefas, nullos horrescere visus:
quid si caecus amor saevusque accesserit ignis?
hinc Veneris thalamos semperque recentia sertis 455
tecta petit. visa iamdudum prosilit altis
diva toris volucrumque exercitus omnis Amorum.
ac prior hanc placidis supplex Saturnia dictis
adgreditur veros metuens aperire timores.
'in manibus spes nostra tuis omnisque potestas 460
nunc.' ait 'hoc etiam magis adnue vera fatenti.
durus ut Argolicis Tirynthius exsulat oris
mens mihi non eadem Iovis atque adversa voluntas,
nullus honor thalamis flammaeve in nocte priores.
da, precor, artificis blanda adspiramina formae 465
ornatusque tuos terra caeloque potentes!'
sensit diva dolos iam pridem sponte requirens
Colchida et invisi genus omne exscindere Phoebi.
tum vero optatis potitur nec passa precari
ulterius dedit acre decus fecundaque monstris 470
cingula, non pietas quibus aut custodia famae,
non pudor, at contra levis et festina cupido
adfatusque mali dulcisque labantibus error
et metus et demens alieni cura pericli.
'omne' ait 'imperium natorumque arma meorum 475
cuncta dedi. quascumque libet nunc concute mentes.'
Cingitur arcanis Saturnia laeta venenis
atque hinc virgineae venit ad penetralia sedis
Chalciopen imitata sono formaque sororem.
fulsit ab invita numen procul et pavor artus 480
protinus atque ingens Aeetida perculit horror.
'ergo nec ignotis Minyas huc fluctibus' inquit
'advenisse, soror, nec nostro sola parenti
scis socias iunxisse manus? at cetera muros
turba tenet fruiturque virum caelestibus armis. 485
tu thalamis ignava sedes, tu sola paterna
fixa domo, tales quando tibi cernere reges?'
illa nihil contra. nec enim dea passa manumque
implicat et rapidis mirantem passibus aufert.
ducitur infelix ad moenia summa futuri 490
nescia virgo mali et falsae commissa sorori,
lilia per vernos lucent velut alba colores
praecipue, quis vita brevis totusque parumper
floret honor, fuscis et iam Notus imminet alis.
hanc residens altis Hecate Perseia lucis 495
flebat et has imo referebat pectore voces:
'deseris heu nostrum nemus aequalesque catervas,
a misera, ut Graias haud sponte vageris ad urbes.
non invisa tamen neque te, mea cura, relinquam.
magna fugae monumenta dabis, spernere nec usquam 500
mendaci captiva viro meque ille magistram
sentiet et raptu famulae doluisse pudendo.'
dixerat. ast illae murorum extrema capessunt
defixaeque virum lituumque fragoribus horrent,
quales instanti nimborum frigore maestae 505
succedunt ramis haerent<que> pavore volucres.
Iamque Getae iamque omnis Hiber Drangeaque densa
strage cadit legio et latis prosternitur arvis.
semineces duplicesque inter sua tela suosque
inter equos saevam misero luctamine versant 510
congeriem et longis campos singultibus implent.
victores patrium contra paeana Geloni
congeminant, eadem redeunt mox gaudia victis
qua deus et melior belli respexit imago.
Quis tales obitus dederit, quis talia facta 515
dic age tuque feri reminiscere, Musa, furoris.
Absyrtus clipei radiis curruque coruscus
Solis avi (cuius vibrantem comminus hastam
cernere nec galeam gentes potuere minantem,
sed trepidae redeunt et verso vulnera tergo 520
accipiunt magnisque fugam clamoribus augent)
proterit impulsu gravis agmina corporaque atris
sternit equis gemitusque premit spirantis acervi.
nec levior comitatur Aron, horrentia cuius
discolor arma super squalentesque aere lacertos 525
barbarica chlamys ardet acu tremefactaque vento
implet equum, qualis roseis it Lucifer alis,
quem Venus inlustri gaudet producere caelo.
at non inde procul Rambelus et acer Otaxes
dispulerant Colchos pariterque inglorius Armis, 530
fraude nova stabula et furtis adsuetus inultis
depopulare greges frontem cum cornibus auxit
hispidus inque dei latuit terrore Lycaei;
hac tunc attonitos facie defixerat hostes.
quem simul ac nota formidine bella moventem 535
vidit Aron, 'pavidos te' inquit 'nunc rere magistros
et stolidum petiisse pecus? non pascua nec bos
hic tibi: nocturni mitte haec simulamina Panis
neve deum mihi finge. deus quoque consere dextram.'
sic ait intentaque adiutum missile planta 540
derigit et lapsis patuerunt vulnera villis.
nec minus Aeolii proles Aeetia Phrixi
fertur et ipsa furens ac se modo laeta Cytaeis
agminibus, modo cognatis ostentat Achivis.
atque hos in medio duri discrimine belli 545
laudibus inque ipsis gaudens ubi vidit Iason
'macte' ait 'o nostrum genus et iam certa propago
Aeoliae nec opina domus. sat magna laborum
dona fero, satis hoc visu quaecumque rependo.'
dixit et in Sueten magnique in fata Ceramni 550
emicuit clipeumque rotans hunc poplite caeso
deicit, illum aperit lato per pectus hiatu.
Argus utrumque ab equis ingenti porrigit arvo
et Zacorum et Phalcen, peditem pedes haurit Amastrin.
sanguinis ille globos effusaque viscera gestat 555
barbarus et cassa <st>ridens sublabitur ira.
dat Calais Barisanta neci semperque propinquas
Riphea venali comitantem sanguine pugnas.
centum lecta boum bellator corpora, centum
pactus equos; his ille animam lucemque rependit 560
credulus; at tandem dulces iam cassus in auras
respicit ac nulla caelum reparabile gaza.
labitur intortos per tempora caerula crines
tunc quoque materna velatus harundine Peucon.
at genetrix imis pariter Maeotis ab antris 565
implevit plangore lacus natumque vocavit
iam non per ripas, iam non per curva volantem
stagna nec in medio truncantem marmore cervos.
Eurytus Exomatas agit aequore. Nestoris hastae
immoritur primaevus Helix nec reddita caro 570
nutrimenta patri, brevibus ereptus in annis.
at Latagum Zetemque Daraps, illum exigit hasta,
hic fugit, ingentem subiti cum sanguinis undam
vidit et extremo lucentia pectora ferro.
Ecce autem muris residens Medea paternis 575
singula dum magni lustrat certamina belli
atque hos ipsa procul densa in caligine reges
agnoscit quaeritque alios Iunone magistra,
conspicit Aesonium longe caput ac simul acres
huc oculos sensusque refert animumque faventem, 580
nunc quo se raperet, nunc quo diversus abiret
ante videns, quotque unus equos, quot funderet arma
errantesque viros quam densis sisteret hastis.
quaque iterum tacito sparsit vaga lumina vultu
aut fratris quaerens aut pacti coniugis arma, 585
saevus ibi miserae solusque occurrit Iason.
tunc his germanam adgreditur ceu nescia dictis:
'quis precor hic toto iamdudum fervere campo
quem tueor quemque ipsa vides? nam te quoque tali
attonitam virtute reor.' contra aspera Iuno 590
reddit agens stimulis ac diris fraudibus urget.
'ipsum' ait 'Aesoniden cernis, soror, aequore tanto
debita cognati repetit qui vellera Phrixi
nec nunc laude prior generis nec sanguine quisquam.
aspicis ut Minyas inter proceresque Cytaeos 595
emicet effulgens quantisque insultet acervis?
et iam vela dabit, iam litora nostra relinquet
Thessaliae felicis opes dilectaque Phrixo
rura petens. eat atque utinam superetque labores!'
tantum effata magis campis intendere suadet 600
dum datur ardentesque viri percurrere pugnas,
ac simul hanc dictis, illum dea Marte secundo
impulit atque novas egit sub pectora vires.
ora sub excelso iamdudum vertice coni
saeva micant cursuque ardescit nec tibi, Perse, 605
nec tibi, virgo, iubae laetabile sidus Achivae,
acer ut autumni canis iratoque vocati
ab Iove fatales ad regna iniusta cometae.
nec sua Crethiden latuit dea vimque recentem
sentit agi membris ac se super agmina tollit, 610
quantus ubi ipse gelu magnoque incanuit imbre
Caucasus et summas abiit hibernus in Arctos.
tunc vero, stabulis qualis leo saevit opimis
luxurians spargitque famem mutatque cruores,
sic neque parte ferox nec caede moratur in una 615
turbidus inque omnes pariter furit ac modo saevo
ense, modo infesta rarescunt cuspide pugnae.
tunc et terrificis undantem crinibus Hebrum
et Geticum Priona ferit, caput eripit Auchi
~bracchiaque~ et vastis volvendum mittit harenis. 620
At genitus Iove complerat sua fata Colaxes
iamque pater maesto contristat sidera vultu
talibus aegra movens nequiquam pectora curis:
'ei mihi, si durae natum subducere sorti
moliar atque meis ausim confidere regnis, 625
frater adhuc Amyci maeret nece cunctaque divum
turba fremunt quorum nati cecidere cadentque.
quin habeat sua quemque dies cunctisque negabo
quae mihi.' supremos misero sic fatus honores
congerit atque animis moriturum ingentibus implet. 630
ille volat campis immensaque funera miscet
per cuneos, velut hiberno proruptus ab arcu
imber agens scopulos nemorumque operumque ruinas,
donec ab ingenti bacchatus vertice montis
frangitur inque novum paulatim deficit amnem. 635
talis in extremo proles Iovis emicat aevo
et nunc magnanimos Hypetaona Gessithoumque
nunc Arinen Olbumque rotat. iam saucius Aprem
et desertus equo Thydrum pedes excipit hasta
Phasiaden, pecoris custos de more paterni 640
Caucasus ad primas genuit quem Phasidis undas.
hinc puero cognomen erat famulumque ferebant
Phasidis intonso nequiquam crine parentes.
iamque aliis instabat atrox cum diva supremas
rumpit iniqua colus victorque advenit Iason. 645
excipit hunc saeva sic fatus voce Colaxes:
'vos Scythiae saturare canes Scythiaeque volucres
huc miseri venis<tis>?' ait saxumque prehensum,
illius et dextrae gestamen et illius aevi,
concussa molitur humo, quod regia Iuno 650
flexit ad ignotum caput infletumque Monesi.
praeceps ille ruit. nato non depulit ictus
Iuppiter, Aesoniae vulnus fatale sed hastae
per clipeum, per pectus abit lapsoque cruentus
advolat Aesonides mortemque cadentis acerbat. 655
spargitur hinc miserisque venit iam notus Alanis.
At regina virum (neque enim deus amovet ignem)
persequitur lustrans oculisque ardentibus haeret.
et iam laeta minus praesentis imagine pugnae
castigatque metus et quas alit inscia curas 660
respiciens an vera soror nec credere falsos
audet atrox vultus eademque in gaudia rursus
labitur et saevae trahitur dulcedine flammae.
ac velut ante comas ac summa cacumina silvae
lenibus adludit flabris levis Auster, at illum 665
protinus immanem miserae <sensere> carinae,
talis ad extremos agitur Medea furores.
interdum blandae derepta monilia divae
contrectat miseroque aptat flagrantia collo,
quaque dedit teneros aurum furiale per artus, 670
deficit; ac sua virgo deae gestamina reddit
non gemmis, non illa levi turbata metallo,
sed facibus, sed mole dei, quem pectore toto
iam tenet. extremus roseo pudor errat in ore.
ac prior his: 'credisne patrem promissa daturum, 675
o soror, Argolicus cui dis melioribus hospes
contigit? aut belli quantum iam restat acerbi?
heu quibus ignota sese pro gente periclis
obicit!' haec fantem medio in sermone reliquit
incepti iam Iuno potens securaque fraudis. 680
imminet e celsis audentius improba muris
virgo nec ablatam sequitur quaeritve sororem.
at quotiens vis dura ducum densique repente
Aesoniden pressere viri cumque omnis in unum
imber iit, totiens saxis pulsatur et hastis. 685
primaque ad infesti Lexanoris horruit arcus,
alta sed Aesonium supra caput exit harundo
teque, Caice, petit. coniunx miseranda Caico
linquitur et primo domus imperfecta cubili.
Regius Eois Myraces interpres ab oris 690
venerat ut Colchos procul atque Aeetia Parthis
foedera donato non inrita iungeret auro.
tum iuvenem terris Parcae tenuere Cytaeis
ac subiti Mavortis amor: simul armiger ibat
semivir impubemque gerens sterilemque iuventam. 695
ipse ~pharetratis~ residens ad frena tapetis
nunc levis infesto procurrit in agmina curru,
nunc fuga conversas spargit mentita sagittas.
at viridem gemmis et eoae stamine silvae
subligat extrema patrium cervice tiaran 700
insignis manicis, insignis acinace dextro;
improba barbaricae procurrunt tegmina plantae.
nec latuere diu saevum spolia illa Syenen
perque levem et multo maculatam murice tigrin
concita cuspis abit. subitos ex ore cruores 705
saucia tigris hiat vitamque effundit erilem.
ipse puer fracto pronum caput implicat arcu.
sanguine tunc atro chlamys ignea, sanguine vultus
et gravidae maduere comae, quas flore Sabaeo
nutrierat liquidoque parens signaverat auro. 710
qualem siquis aquis et fertilis ubere terrae
educat ac ventis oleam felicibus implet
nec labor adsiduus nec spes sua fallit alentem
iamque videt primam tenero de vertice frondem,
cum subito immissis praeceps Aquilonia nimbis 715
venit hiems nigraque evulsam tendit harena:
haud secus ante urbem Myraces atque ipsius ante
virginis ora cadit. sed non magis illa movetur
unius aegra metu quam te, Meleagre, furentem,
quam Talaum videt aut pugnas miratur Acasti. 720
at satis hos ipsae gentes campique videbant
tempestate pari versis incumbere turmis.
ante oculos fuga foeda ducum largusque cadentum
it cruor et currus dominis ingentibus orbi.
Non tulit hos Perses gemitus clademque suorum 725
tergaque versa tuens his caelum questibus implet:
'quid me iam patriis eiectum sedibus istas
ut struerem pugnas Scythiamque in bella moverem
vos superi, vos augurio lusistis inani?
quid fratris meritas tum, Iuppiter, omina poenas 730
promisere mihi? nobis Argoa parabas
scilicet auxilia et tantas coniungere vires.
saeva quidem lucis miseris mora, dent tamen oro
unum illum mihi fata diem, qui fallat Achivos
sic meritos quoque hunc videam virtute superbum 735
Aesoniden tantos flentem sine honore labores!'
dixerat haec pectusque suis everberat armis
et galeam fletu, galeam singultibus implet.
ibat et in medii praeceps incendia belli,
ni prior adversis Pallas vidisset ab armis 740
et secum: 'ruit ecce ferox in funera Perses,
quem genitor Colchis solioque imponere fratris
iam statuit. nostra vereor ne fraude peremptum
increpet et culpam hanc magno terrore rependat.'
haec dicens atro nebulam diffundit amictu 745
striden<te>sque viri circum caput amovet hastas.
ille super socias clementi turbine gentes
erigitur paulum<que> levi raptatus in aethra
iam tandem extremas pugnae defertur in oras,
forte ubi serus Hiber Issedoniaeque phalanges 750
Marte carent solisque iuvant clamoribus agmen.
Nox simul astriferas profert optabilis umbras
et cadit extemplo belli fragor aegraque muris
digreditur longum virgo perpessa timorem.
ut fera Nyctelii paulum per sacra resistunt, 755
mox rapuere deum iamiam <in> quodcumque paratae
Thyiades, haud alio remeat Medea tumultu
atque inter Graiumque acies patriasque phalangas
semper inexpletis agnoscit Iasona curis
armaque quique cava superest de casside vultus.
Valerius Flaccus | The Latin Library | The Classics Page |