THOMAE EDESSENI: TRACTATUS DE NATIVITATE DOMINI NOSTRI CHRISTI

Per virtutem Domini nostri Iesu Christi incipimus scribere volumen disputationum auctoribus Mar Thoma Edesseno, magistro religionis Dei, et Mar Kaiura laboris consorte.

Prima [disputatio], auctore Mar Thoma: de Nativitate carnali Domini nostri Christi.

Caput primum: Ad illum qui eum rogavit ut illam [disputationem] scripto mandaret.
" secundum: Quaenam sint eiusdem causae capita.
" tertium: Investigatio de causa propter quam hoc festum celebramus.
" quartum: Quaenam sint bona quae nobis data sunt per Dominum nostrum Iesum Christum.
" quintum: Quam ob causam haec ipsa bona hucusque revelata non fuerint.
" sextum: Opus fuit mediatione alicuius per quem accipere possemus haec bona a Deo.
" septimum: Quas ob causas nil aliud hoc tempore sumpserit Deus pro sua revelatione, nisi hominem ex nobis.
" octavum : Quod Dominus noster Christus non fuit homo simplex (ψιλὸς ἄνθρ).
" nonum: Quam ob rem homo Domini nostri sumptus non fuerit e terra, sed ex virgine sine coitu viri.
" decimum: Quam ob causam ordinaverit Deus ut homo Domini nostri tempore verno conciperetur.
" undecimum: Exhortatio ad vitam honestam.

CAPUT PRIMUM. Ad illum qui rogavit ut eam [disputationem] scripto mandaret.

Tuum quod unacum fratribus claris coenobii nostri mihi dedisti utile consilium, tuumque iucundum mandatum, O electe Dei, Mar Moyses Lector, diversas cogitationes in me excitarunt, et in varias considerationes me deiecerunt. Mihi enim mandastis ut scriptis etiam traderem illam quippe causam Nativitatis gloriosae Domini et Salvatoris nostri Christi, quam dixi post Magistrum nostrum sanctum, Mar Aba Interpretem; quod quidem tremo facere, ne.......; .......facile reputer ab iis qui cum causa et sine causa reprehendere amant; item, mandato non obtemperare timeo, no praecepti violator consiliique transgressor a viris habear qui nihil dicunt nisi intuitu religionis Dei vivi. Sed dum in his similibusque cogitationibus morabar, adiudicavi conveniens mihi esse, voluntati vestrae satisfacere, aliis quidem relinquens loqui prout velint, ne, dum timeo verba invida quae nullam apud Deum faciunt iniuriam, vobis per voluntatem bonam atque vitam perfectam Christo placentibus, murmurandi in me causam praeberem, eo quod mandato vestro non obtemperaverim. Rogans itaque auxilium precum vestrarum Christo acceptabilium, ecce incumbo ad voluntatem vestram explendam. Hoc prae omnibus peto a vobis, et ab illis qui quocumque modo in haec scripta inciderint, ne ullo modo de me falso opinemini, quod nempe accesserim dicere aut scribere, sperans me infirmum posse in hoc tractatu omnia quae sunt magistri nostri sic tradere prout ipse ea dixit. Imo hanc solam fiduciam habeo in meis sermonibus — et hoc ab intima procedit persuasione — quod omnia mea ita relate ad magistri nostri dicta se habent, ut quis ab his ad illa ducatur tanquam ab imagine ad prototypum suum, et tanquam ab umbra ad corpus quo iacta est. Quemadmodum insuper in loco quo sese extendunt radii solis, lucerna parva non est apta ad lucem dandam, sic etiam haec mea deperibunt, cum illa magistri nostri manifestant suarum cogitationum splendores. Faciam igitur divisionem in capita quibus tota disputatio ad maiorem utilitatem disponitur; et deinde incipiam illa dicere quae postulat ordo singularum rerum in ipsa disputatione. Sciunt enim sapientia et intellectus vestrum, quod illos, qui ambulaturi sunt per viam quotcumque milliarium quam probe non noscunt, multum adiuvat accipere signa et indicia quae sunt in via, et post hoc ambulare incipient; sic eis evenit, si animum attentum teneant, facile a signo ad signum et ab indicio ad indicium usque ad finem viae sine errore ambulare. Quod si hoc ita est, manifestum est multo magis esse necessarium iis qui orationem quamdam quotcumque sententiarum memoriae tradere cupiunt quod prius discant quaenam sint ipsius tractatus singula capita. Quod si ita fiat, quando cogentur dicere orationem, quanquam scriptum praesto non sit, unde totam orationem in memoriam revocent, attamen eo quod praevie didicerunt numerum et titulum omnium capitum, poterunt facile orationem habere, etiamsi omittant nonnihil ex eis quae in medio capitum sunt.

CAPUT SECUNDUM. Quaenam sint capita eiusdem disputationis.

Etiamsi unicuique apertum sit, festum quod hodie celebramus, Nativitatem esse Christi, mens tamen non est contenta illud tantummodo discere quod hoc sit festum Nativitatis Domini nostri, sed saepius aggreditur hanc etiam quaestionem: quare id celebramus? Cum investigaverimus et invenerimus id esse propter magna bona quae nobis data sunt per Dominum nostrum Christum qui hodie pro omnibus creaturis natus est, ut, colendo eorum memoriam eorumque datoris complendo voluntatem, firmentur eius bona quae habemus, rogamur dicere quaenam sint haec bona. Deinde postquam ea enarraverimus manifestaque fecerimus, quaeritur a nobis: cur bona quae ita sunt omnibus utilia, hucusque neque cognita neque revelata fuerant? Rursus, postquam excusationem de his etiam dederimus [quod non revelata fuerint], quaeritur [ut et hoc] aliud [statuamus]: quod nempe sine alicuius mediatione impossibile fuit haec ipsa bona ad nos a Deo pervenire. Cum deinde ostenderimus opus omnimodo esse aliquo per quem ad eorum acceptionem perduceremur, quaeritur: quare revelatio facta non fuit nisi per hominem? Et cum ostenderimus multa quae postulabant hominis e nobis sumptionem, occurrit aliud: si propter haec opus necessario fuit homine, num igitur ipse solus potuit nos redimere? Sic docemus oeconomiam necessario postulare quod etiam Deus sit in illo [homine], ut notum sit hominem simplicem non potuisse nos redimere, nec nos sine alicuius mediatione potuisse accipere a Deo bona quae nobis parata fuerant. Sed postquam apparuerit [per demonstrationem nostram] nos hodie celebrare festum eius Nativitatis ratione bonorum quae nobis per Dominum nostrum Christum data fuerunt, et manifestum fuerit quae sint ista bona, et simul excusatio admissa fuerit quam ob causam prius revelata non fuerint, et apparuerit quod ad eorum revelationem opus fuit alicuius mediatione, qui nihil aliud fuit nisi homo, non fuit autem homo simplex sed talis in quo fuit Deus potens ad omnia ea quae pro redemptione nostra in dispensatione sua patravit, [cum haec omnia demonstrata fuerint], tunc quaeritur: quam ob causam Deus non sumpsit hunc hominem e terra quemadmodum primum hominem? Vel si necesse fuit quod ex muliere nasceretur, cur ex virgine sine virili semine natus sit? Postquam huius causa ostensa fuerit, hoc [demonstrandum] relinquitur: quare Deus ordinavit ut in tempore verno conciperetur? Et quid ex hoc intelligimus quod in hoc tempore natus fuit? Itaque post haec, finem totius disputationis faciemus addendo brevem exhortationem aptam ad confirmationem ac emendationem auditorum.

CAPUT TERTIUM. Investigatio causae ob quam hoc festum Nativitatis sanctae celebramus.

Apertum est, hoc quippe festum quod hodie celebramus quodque Ecclesia sancta ubique magna cum laetitia celebrat, esse festum Nativitatis Christi, Domini nostri. Ecce enim hoc simul praedicatur ab ore omnium rationalium, hominum scilicet et mulierum, et a pueris usque ad senes. Quaeritur autem: numquid igitur propter novitatem speciei nativitatis eius, quae sine concubitu fuit, hodie congregamur et hoc festum celebramus, admirando potestatem quae potuit eum ex Maria Virgine formare sine semine virili? Notum est, rem magnam esse atque praestantem, quod virgo gignat siue viri concubitu. Attamen quantamvis exhibeat virtutis praestantiam, hoc solum sufficiens non fuit ut, sine aliis mox dicendis, causa fieret huius festi in omni regione. Videmus enim alia praestantia quae patrata fuerunt apud homines tempore eorum generationis; et quia speciem eorum formationis alia non secuta sunt, merito non celebramus festum eorum nativitatis, ut ex. gr. Adami, et Hevae, et Isaac, aliorumque huiusmodi. Et quidem unaquaeque harum altera dignior est admiratione, et potestatem divinam magis praedicat. Primo [nativitatem] Isaaci consideremus, quam magna fuerit: quod scilicet e muliere sterili vetulaque filius natus sit. Utrumque quidem de seipso satis fuisset ad impediendam naturam ne daret fructum; quanto magis quando ambae simul adfuerunt, senectus atque sterilitas. Attamen ex semine quidem hic fuit; sed quid prodest semen in sterilitate et senectute? Quemadmodum quippe miraculum est magnum, si aliquod seminum genus seminet quis super saxum, vel demittat in fornacem ignis, vel suspendat in aqua vel in aere, et ex uno illorum fructum inveniat; pariter etiamsi quis in senectute et sterilitate decies millies semen effundat, miraculum magnum est si nascatur filius ubi una tantum harum adsit, nedum in praesenti casu: nam ambae inveniebantur apud Saram. Apud Beatam Mariam unum defuit ordini naturae: receptio scilicet seminis, duplex vero adfuit impedimentum apud Saram, ut dixi, senectus et sterilitas. Magis credibile est quod terra non seminata producat, quam quod dent fructum grana tritici quae in fornacem ignis cadunt, etiamsi difficilia et facilia aeque possibilia sint apud Deum. Nos quidem, eo quod vim limitatam possidemus, non aeque utimur speciebus luti et aeris; Deo autem nulla res altera est difficilior, quoniam in virtute non est limitatus, et nutus eius solus sufficit ad omnia. Et si admirabilis est nativitas Isaaci admirabilior tamen est nativitas Hevae. Illic enim non fuit venter, nec vulva, nec semen, sed costa e latere, et ipsa insuper maris, ex qua facta est mulier, non crescens moderate et sensim continuo temporis successu, sed in ictu oculi subito exsurgens, perfectamque exhibens staturam. Sed ea etiam mirabilior est res, [generatio nempe] Adami: Eva enim viva fuit de vivo et sensitiva de sensitivo; Adam vero vivus et rationalis et sensitivus, [factus est] de terra quae de nullo horum participat. Si igitur haec sunt stupenda, et aliud altero mirabilius, [nec tamen ea festo celebrantur], num propter solam rei novitatem celebrat ubique Ecclesia festum quale hodiernum? Sed apertum est quod non celebramus hoc festum attendentes ad haec externa. Ipsi enim Magi, dum gratia divina quocumque modo excitati ascenderunt ad eum adorandum, non obtulerunt ei munera quae hanc [novitatem rei] significabant, sed aurum, et myrrham, et thus. Thus: ad manifestandum quod hic qui natus est templum sit Dei, in quo futurum erat quod Divinitas incorporaliter adoraretur ab omnibus rationalibus, ut in templo insolubili. Aurum: ad ostendendum quod iam hominibus conveniat consilia eius atque praecepta accipere, eique obedire cum omni vi sua. Myrrha: ad significandum quod per mortem suam vincat mortem, et acquirat regnum nullo modo commovendum. Apertum est quod divina revelatione obtulerunt haec quae ei obtulerunt.

Item Angelus, cum revelatus est pastoribus eisque nuntiavit, non praedicabat eis Dominum nostrum ex virgine natum. Quid enim dicebat eis? «Annuntio vobis quidem gaudium magnum quod erit universo mundo ». Et cur dicit: « Hodie quidem natus est vobis Salvator, qui est Dominus Christus, in civitato David? » Facit mentionem civitatis David, ut ostendat quod in eo qui hodie natus est, impletae sunt Dei promissiones ad patres; et quod in eo benedicentur omnes populi, iuxta promissa ad Abraham: « In semine tuo benedicentur omnes populi »; [ut ostendat etiam] quod in eo nititur et exitum habet illud promissum ad David: « De fructu ventris tui sedere faciam super thronum tuum »; et, « regni eius non erit finis »; et, « dabit illi Dominus Deus thronum Davidis patris eius, et regni eius non erit finis ».

Eum vero nominavit Dominum, quia est Dominus omnium creaturarum propter suam coniunctionem cum Deo Verbo. « Dominum quidem et Christum fecit eum Deus, hunc Iesum quem vos crucifixistis ». Christus est: quia huic operi separatus fuit atque electus. Ipse est verus Christus: quippe quod oleo legali uncti fuerint omnes principes, ipse vero a Spiritu Sancto. « Propter hoc quidem unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis ». Salvator est: quia per eum mox redimendi sumus a peccato, et a morte, et a corruptione, et a servitute Satanae; quod itaque gaudium est universo mundo gentium, quae dignae fiunt cognatione divina; et populo israelitico, quia implentur promissiones ad suos patres; quia omnes aequaliter liberantur ab omnibus huius mundi afflictionibus. Apertum est angelos etiam nobiscum in laetitia participare, eo quod etiam illi valde laetantur in nostra ad virtutem commutatione.

Nec ecclesia sancta singulis annis commemorationem facit Ioannis Baptistae quia natus fuit ex senectute et sterilitate, sed propter opera quae per eum effecta sunt, et propter eius perfectam atque sublimem vitam, et eius mortem quae fuit pro cultu Dei; ut dum haec eius omnia in mentem revocamus, solliciti simus ea imitari in quantum possibile est, ut digni fiamus cum eo pervenire ad delectationem bonorum coelestium. Hoc vero facimus celebrando memoriam omnium patrum sanctorum atque illorum qui martyres fuerunt pro Christo, singuloram in suo ordine.

Nos igitur propter hanc ipsammet rationem quam praevie dixi, dum celebramus hoc festum gloriosum et honorandum Nativitatis Christi Domini nostri, non attendimus externe solum ad hanc novam speciem eius generationis, quae fuit sine concubitu — huius quidem causam postea dicemus — sed [id celebramus] propter haec bona ineffabilia quae data sunt omnibus creaturis per Christum, spem nostram; ita ut, colendo eorum memoriam, et accipiendo doctrinam quae est de eis, aptemus vitam nostram ad voluntatem eorum datoris, ut digni fiamus ascendere ad coelos, et participes fieri bonorum quae servantur pro illis qui recte credunt, vitamque gerunt iuxta exemplar fidei suae.

CAPUT QUARTUM. Quaenam sint bona quae nobis data sunt per Dominum nostrum Christum.

Opus est dicere, quaenam sint haec bona quae nobis per Dominum nostrum Christum dari decreta sunt [a Deo], et ad quae veluti firmanda hodie congregamur, hoc festum celebrantes. Ea quidem discimus ab angelis sanctis, qui tempore Nativitatis Redemptoris nostri, cum gaudio magno clamabant, sic dicentes: « Gloria Deo in excelsis; et super terra pax; et spes hominibus ». His tribus sententiis indicata sunt compendiose omnia bona quae per Dominum nostrum Christum nobis data sunt. Angeli sancti, quia respectu creationis sunt nostri socii, cum viderint nos cecidisse a sanitate cultus Dei, et captos fuisse morbo cultus idolorum, et prorsus tabuisse in servitio daemonum, et aegrotasse in foeditate operum nostrorum, contristati fuerunt ac irati; nec nec tamen incubuerunt in vel unum eorum faciendum quae necessaria sunt atque utilia ad nostram sanationem; sed contra postulassent nostri tamquam membrorum foetidorum abscissionem nostrique dimissionem a communione cum eis, nisi Dominus omnium bonus, Deus, propter spem emendationis nostrae et nostrae ad se conversionis, eos sibi subiecisset, sicut scriptum est: « Vanitati quidem creatum subiecta est, non sua sponte, sed propter eum qui subiecit eam in spe ». Vanum ac inutilem reputabant suum pro nobis laborem quamdiu non eramus in cultu Dei creatoris atque benefactoris nostri; [attamen] propter spem rerum venturarum sustinebant quocumque modo in suo pro nobis ministerio, cum in eis Deus spem nostrae ad virtutem commutationis confirmasset, ex clamore sanguinis Abel, et ex translatione Henoch, et ex ascensione Eliae, et eo quod [Deus] nullo tempore neque per generationes generationum desistebat ea dispensare quae opem ferrent redemptioni nostrae atque reversioni nostrae ad veritatem. Recte igitur eis tanquam membris sanis creationis, perseverantibus in sanitate amoris sui Domini, in peccatores indignantibus, meliorumque spem expectantibus, revelata sunt a Deo bona quae per Christum Dominum nostrum universae creationi dari decreta sunt. Gaudio itaque magno clamabant dicentes: « Gloria Deo in excelsis; et pax super terram; et spes hominibus ». Inique quidem oppressa fuit hucusque laus Deo ab hominibus debita. Idola muta adorabantur; Satanas colobatur; gaudebant genii mali; laetabantur daemones; impudici erant homines atque fraudatores; in sua inclinatione ad turpia, impulsu diaboli omnia mala facile patrabant. Nunc vero per hunc qui iuxta promissiones divinas es semine David natus est, revertitur ad Deum laus ei ab omnibus debita; ipse cognoscitur ut omnium essentialiter altissimus maximeque supremus, facior omnium atque benefactor; congregantur homines e dispersione cultus idolorum et unanimiter revertuntur a servitio malorum geniorum; confunduntur daemones; cadit diabolus; surgunt homines; placent suo Creatori per scientiam veritatis et per vitam honestam, et omnia praevia turpia deponunt. Propter haec omnia, super terram est pax, quia scilicet homines revertuntur ab adoratione operis manuum suarum, adorant supreme Deum, nostri ipsorumque Factorem, se gerendo iuxta voluntatem eius; et tranquillitas et pax, et reconciliatio regnant in terra. Iratus enim erat Creator in creaturas, et minabatur omnibus hominibus poenas iuxta mensuram eorum facinorum; nunc vero per eum qui natus est, habet erga eos reconciliationem adaequatam. Nos quoque, angeli, irati eramus contra eos, nos utpote servi zelotae sui Domini, suique benefactoris ministri atque famuli; [nunc vero] quemadmodum ii student magis placere universi mundi Factori, ita nos incendimus nostrum erga eos amorem, augemusque nostram de eis curam, etiamque amplificamus sollicitudinem nostram de eorum utilitate, et eos habemus ut membra sana, eosque diligimus ut socios nostros caros. Sed et omnes populi qui divisi erant contra se invicem, — ille adorabat solem, et hic lunam, et alius sidera, et alius aliquid aliud, cum eorum contra se invicem inimicitia esset varia iuxta diversas species istorum quae ab eis di vocabantur —, nunc omnes possident concordiam et amorem cultus Dei; et unacum populo israelitico, qui omnes ab eo (Deo) etiam repudiati fuerant a participatione cum eius sanctis beatisque omnibus, per amorem et concordiam, tanquam membra dispersa ad unum corpus cultus Dei congregantur, omni praevia discordia dissipata. Ipse vero homo habet erga seipsum pacem infinitam. Eo enim quod corpus eius est mortale, et anima eius immortalis, quanto mortalia immortalibus contraria sunt, tanto operatio corporis opponitur animae; ipsa vero, eo quod est elevata et discernens et immortalis et accipit scientiam Dei et doctrinam eius praeceptorum, ad opus virtutis inclinat. Corpus autem quia non est rationale nec discernens, sed est mortale, ad visibilia attrahitur et eorum amore tenetur. Homo itaque habuit in seipsum colluctationem incessantem, quam solvit Dominus noster Christus, corpus immortale faciens, et eradicans ab eo omnem attractionem ad res fluxas; ac simul ipse ei animaeque firmitatem largitur; ita ut sine angustiis possit facere voluntatem Dei, eique placere sine impedimento. Iam hae omnes divitiae pacis regnant, quod homines ad Creatorem suum revertuntur, et eum solum tanquam causam omnium bonorum glorificant atque exaltant, anxie curando placere ei per vitam honestam: pax Creatoris est cum creaturis suis, et nostri, angelorum, cum hominibus, et omnium populorum cum se invicem et cum populo israelitico, et ipsius hominis cum seipso.

Post haec omnia non est expectandum aliquid aliud nisi spes bonorum coelestium, spes quidem bona hominibus. Firma igitur confidentia, et magna spes bona extirpationis peccati et liberationis a daemonibus et a diabolo, et solutionis [a lege] mortis, et abrogationis [decreti] corruptibilitatis, et resurrectionis a mortuis, et doni immortalitatis, et participationis incorruptibilitatis, et gratiae adoptionis filiorum, et ascensionis ad coelos, et communionis cum omnibus sanctis Dei, datae sunt nobis; quae quidem [sunt] inter haec bona coelestia non transeuntia nec deficientia in aeternum. Bona igitur quae nobis data sunt per Dominum nostrum Christum, O frater noster venerabilis, ad quae firmanda hodie hoc festum celebramus, haec sunt, iuxta interpretationem illorum verborum quae ab eis (angelis) dicta sunt. Quid vem melius fuit omnibus populis atque praestantius quam cognoscere Deum Creatorem suum et causam omnium bonorum suorum? Nihil tale dari cognoscitur. Bona enim omnia huius mundi, etiamsi coniunctim inveniantur, ubi non est Dei cultus, sunt tamen [omnia] aequaliter inutilia; ubi vero adest cultus Dei qui in confessione [fidei] et in operibus ostenditur, quanquam aliquo modo afflictio per breve tempus inveniatur, omnia tamen laetifica et grata coniunctim advenient, maxime post egressum nostrum ex hoc mundo.

Quemadmodum enim quando quis vult ire ad aulam regiam, et cum incipit ambulare, errat a via ut exit in desertum non habitatum, vel etiamsi viaticum, quantumcumque, portet, hoc tamen deficiet et consumetur, indeque relinquetur ei mori, cum non attigerit locum ad quem ire pollicitus erat: talis est ille qui errat a via recta et a cultu Dei veri, omneque etiam vitae suae viaticum, quamvis (multum) ei praesto sit, peribit, et regnum Dei non attinget, sed poena incessanti a Deo punietur. Etiamsi contingat quod ei sint opera quae videntur bona, similis tamen est fodienti puteum in terra, nec tamen quantumvis alte effodiat, invenit arteriam aquae. Nullum enim potestatem habent idola suis adoratoribus benefacere. Sed, [aliquis dicet] in nomine dei facit haec opera sua pulchra! [utique, respondemus] constat autem neminem esse deum eo solo quod se deum dicit. Quodnam vero ex hoc lucrum? Nullum dari cognoscitur. Si enim quis onustus fuerit debito quod regno debet ex quocumque opere; et dum pergit ut id sponte sua solvat, viderit homines otiosos qui solent nonnullis locis quemdam ex seipsis in dignitate regis constituere ut ludant coram eo; et deceptus, perrexerit et iecerit coram illis pecuniam regno debitam: nonne postea mandante rege vero, apprehendetur et ligabitur, siquidem ei in acceptum non fuerit quidquid dederit illi qui nomine tantum, non reapse, fuit rex. Simili modo etiam ille qui ferens adorationes et omnia quae Deo vero debentur, iacit [illa] coram iis qui non sunt dii, sed nomine non proprio suadentibus daemonibus appellati sunt, nullum istorum ei reputabitur in acceptum quando intrabit ad iudicium Dei omnium factoris, qui solus est Deus, cui soli debetur adoratio ab omnibus creaturis. Quicumque igitur non possidet scientiam divinam amittet omnia sua laetifica, etiamsi ad tempus ea apud illum inveniantur; et hoc modo omnis eius labor erit sine lucro; et eius opera quae pulchra aestimabantur, invenientur ei sine remuneratione; et sic incidet in aeternam poenam quae manebat omnes gentes ante adventum Christi. Apertum est autem quod quamvis populus israeliticus Dei cognatione fruebatur, etiam ipsis evenit bonum magnum in adventu Christi Domini nostri. Elevati enim sunt ex puerili regimine; digni ipsi quoque habiti sunt scientia perfecta Trinitatis Sanctae, Patris et Filii et Spiritus Sancti, qui in unitate agnoscuntur. Non enim dissentiebant ab illo qui animam et solem idem appellat, ignorans quod sicut hic habet calorem et fulgorem, illa habet mentem et rationem. Si nobis est gaudium magnum quando infantem ablactamus eumque ad cibum perfectum (firmum) admovemus, quanto magis exultatione dignum est Israelitas cum omnibus gentibus ad scientiam perfectam Sanctae Trinitatis pervenisse? In moribus insuper impudicis et in possessione terrestrium omnes aeque ita versabantur ut Deum quidem non cognoscerent, neque ab eo bona expectarent; quemadmodum infantulus attrahitur ubere tempore ablactationis, ita illi terrena appetebant. Dominus autem noster in Evangelio suo infixit rerum futurarum expectationem; tum vero spreverunt atque contemptui habuerunt res huius saeculi; quod quidem bonum est maximum, quando cultum Dei comitatur. Etenim homo rationalis qui correptus est amore harum divitiarum caducarum, similis est linguae et oculo in quibus quoddam amuletum suspenderetur ad eorum ornatum; quod cum non eis esset ornamentum, impedit insuper, singulorum [oculorum et linguae] propriam operationem utilem totiusque operationem corporis. Similis quoque est puero cui iucundior est ficus parum ei utilis quam gemmae, quia earum pretiositatem non cognoscit. Hominibus igitur nihil bonum et utile est sicut illud: quod Deum cognoscant scientia perfecta, quod de praeceptis eius tantum solliciti sint, quodque superent attractionem ad visibilia. Ita enim, eveniet illis quod Deus etiam in illis delectabitur, et quod angeli de eis solliciti erunt; possidebunt amorem erga se invicem, et digni fient felicitate non transeunte quae erit in mundo novo et indestructibili. Si vero dantur homines qui hucusque non crediderunt in Christum aut qui crediderunt et non observant eius praecepta, non ex eius (sc. Christi) parte hoc fit; ex eius enim parte lux scientiae eius diffusa est ad omnes homines, et omnibus coena eius bonorum est parata. Illos itaque qui non credunt, vel qui credunt et non faciunt, accusat eodem modo ac illum qui stat infra solem et claudit oculos ne videat, et illum qui invitatus ad coenam proprios pedes impedit ne ambulet.

CAPUT QUINTUM. Quam ob rem haec ipsa bona hucusque revelata non fuerint.

Nunc vero pergamus tractare illud quaesitum; quam ob causam hucusque non contigerit adventus Christi qui visus est adeo utilis fuisse omnibus rationalibus. Num igitur fuit, quia Deus hucusque hunc (adventum) non sciebat? Vel, si scientiam eius habuit, quia non habuit postestatem eum perficiendi? Vel si utramque habuit, scientiam dico et potestatem, num, tanquam malus, nobis bona invidit, quapropter eum hucusque distulit? Nam vel per ignorantiam, vel per impotentiam, vel per malitiam quis impeditur a faciendo bonum, quando ipse est causa dilationis. Deum autem novisse ab initio se suscitaturum Dominum nostrum Christum, apertum est ex hoc quod de adventu eius, deque bonis quae nobis per eum data sunt, antea prophetavit in promissis suis ad patres, et per prophetas in populo israelitico. Quemadmodum enim non possumus opinari quod [Deus] nunc ignorat se nos ex mortuis suscitaturam, ex eo quod nos iam resurgere non fecit; similiter neque possumus opinari eum ignorasse se manifestaturum Dominum nostrum Christum, ex eo quod ab initio hoc reapse non fecerat. Etiamsi vero id reapse non perfecit, de eo tamen praedixit, et typi eius representati sunt apud antiquos. Ascendamus autem, si placet, ad initium creationis, et consideremus quod si, non ad futum respiciens, illam (creationem) ad existentiam perduxisset, non creasset duos coelos ad duos mundos regendos necessarios. Quod autem non sit potens, quomodo possibile est cogitari? Nos enim renovari postquam existentes fuimus, non est tam difficile ac nos in existentiam educere quando prorsus non existebamus, cum non fuit aliquid ex quo et nos conderet et nobis daret subsistentiam. Quod bonus sit (Deus) cognoscitur. Si enim iam ab antiquo malus fuisset, nunquam se ad bonitatem convertisset, eo quod Deus omnia sua propria in immutabilitate possidet. Nonne quidem bonum est illud ineffabile, quod cum nos non possemus sponte nostra venire ad existentiam, ipso non solum dedit nobis existentiam, sicut lapidibus et lignis, sed etiam elevavit nos super muta animalia, fecitque nos discernentes atque rationales, et large dedit nobis potestatem in omnia visibilia? Si ergo ab initio fuit bonus et sciens et poteas, nihil quidem aliud eum impediebat ne ad effectum adduceret omnia nostra bona, nisi debilitas nostra propria, quae non potuit omnia ea coniunctim accipere sine [praevia] disciplina; quam rem cum viderit sapientia divina, ea ratione quae nobis utilis erat, nos bonitas eius ineffabilis gubernabat. Si enim cuivis nostri sit filius aut discipulus quem vult docere unamquamvis artem quam ipse callet, nonne eum ducit a parvis ad maiora? Si velit, verbi gratia, eum ad clericatum instruere, primo docet eum Aleph, Beth [i. e. literas separatas], deinde a b c d [i. e. literas coniunctas]; deinde [ei proponit] vocabula ut discat syllabatim enunciare; et post haec, psalmos, ut discat etiam per eos legero; cumque id perfecerit, (docet eum) scribere exemplar (S. Script.), usque dum discat textum (sacrorum) bibliorum. Itaque post haec omnia, volumina interpretationis ei tradit legenda ut attingat sensum librorum divinorum. Si cogat discipulum sensum sententiarum exponere antequam didicerit legere, apertum est quod cum discipulus nihil lucri accipiat, magister videbitur mente captus esse; quia cum fundamentum non subiecerit, contendit tectum imponere. Si igitur nos mortales ac infirmi sic res nostras ordinate administrare scimus, agentes cum filiis atque discipulis nostris non secundum vim scientiae nostrae, sed moderantes nostram apud eos doctrinam ut eam recipere possint, quanto magis decebat Dominum omnium sapientissimum atque optimum in sua administratione, omnia ad utilitatem nostram, et secundum vires nostras temperare, non agendo secundum praescientiam suam nec secundum suam potestatem, sed secundum nostram propriam infirmitatem. Itaque contemplemur illam sapientiam ineffabilem, quomodo ab initio gradatim promovit nostram naturam ad scientiam perfectam, tanquam pater misericors et magister qui [ad intellectum discipuli] descendit. Illas itaque primas generationes quae fuerunt ab Adam usque ad Noe, in primo gradu dispensationis constituit gratia, ad instar primae classis puerorum, pro quibus scriptum est Aleph, Beth, administrans omnia illa quae apta erant ad eos terrendos eosque simul adhortandos ut recedant a malis et ad facienda bona accedant. Quemadmodum nos interdum illos [pueros] valde perturbamus, ut per ea omnia eos ad id quod decet educamus, cum ab ipsis occasionem accipimus eos modo sic modo alitor tractandi: sic etiam Deus, noster Creator, qui semper misericordiam paternam manifestavit erga genus nostrum in benignitate sua immensa, interdum poenam inflixit in peccatores, sicut ab initio in Adamum et Hevam, et in Cain qui occidit fratrem suum; ita ut cum haec fama ad posteros traderetur, terrerentur ipsi quominus accederent ad patranda scelera; sicuti quidem discimus a Lamech qui cum involuntarie virum occidisset, captus fuit timore magno, seipsum deflens, et adstantibus suis uxoribus lugebat utpote qui illam multiplicem poenam Cain a Deo accepturus erat, eo quod occidisset postquam cognovisset quam malo iudicio traditus fuerat occisor [Cain]. Interdum quoque Deus post mortem iusti Abel faciebat sanguinem eius clamare de terra ut ostenderet quantam curam habet de eis qui timent eum, cum post eorum etiam mortem, exaudiat eorum vocem, et exigat ultionem de eorum afflictoribus, ut per hoc incitet omnem hominem ut operam det ad amanda et curanda eius praecepta; sicuti videmus Henoch fecisse, qui sic iustificatus est ut etiam dignus factus sit discedere ab hominibus et habitare inter vivos hodie usque. Item quum corruptio paulatim profecisset in natura coram ipso, [Deus] venire fecit aquas diluvii super antiquos propter eorum impudicitiam atque nequitiam, eorumque opera mala. Servavit autem Noe et illos qui cum eo erant, et dedit eis leges quas non edocti fuerant illi qui ante eos vixerant: quod nempe comederent quidquid [vivens] aeque ac olera, postquam effuderint eius sanguinem, qui animalibus mutis locum tenet animae; quemadmodum et nos, postquam puer didicerit Aleph, Beth, scribimus literas coniunctas et vocabula, ut discat syllabatim enunciare. Iterum post haud modicum temporis, elegit Abraham patriarchara; et dedit ei legem circumcisionis, et promissiones claras de eius posteris, aliquid quidem praestantius illo quod dederat Noachidis. Postquam posteri eius multa mala experti fuerant in terra Aegypti, illinc eduxit eos per varia gesta mirabilia eisque dedit varias leges scriptas; quemadmodum et nos quum filii et discipuli nostri iam didicerunt syllabatim enunciare, scribimus psalmos ut etiam discant eos legere; et deinde codicem ipsum tradimus eis scribendum. Postquam natum nostra sic pervenerat ad staturam perfectam, ut quis dicat, et exercitationem in illis primis disciplinis absolverat, tunc produxit adventum Christum, qui doceret scientiae perfectionem, et daret spem et expectationem bonorum futurorum; quemadmodum quis, post illas disciplinas quas exposuimus, tradit filio suo libros interpretationis, ut legat, et intelligat sensum atque significationem illius quod praevie [pronuntiare et scribere] didicerat Non autem destitit facere erga omnes generationes ea ipsa quae fecerat erga antiquos, infligendo poenam in scelestos et peccatores; et familiares faciendo celebres atque nobiles, et rectam administrationem agendo, ob illam rationem quam praevie diximus. Quemadmodum, verbi gratia, si quis habeat decem discipulos in primo gradu instructionis [i. e.] Aleph, Beth, constitutos; et unus ex eis destiterit a studio et exierit ludere in sterquiliniis; et alius inceperit comedere et bibere, do sua lectione non sollicitus; alius recubuerit et dormierit; alii vero collocuti fuerint sermone vano iocorum inanium, quod discere praecipiuntur minime curantes; reliqui vero didicerint quemadmodum decet, nihil antiquius habentes quam ut suae intendant instructioni iuxta voluntatem sui magistri; quando [priores] recitare rogabuntur, punientur, non quia non didicerunt legere et intelligere sensum librorum, sed quia non recitarunt Aleph, Beth, ut ita dicam, perinde ac sui [studiosiores] condiscipuli. Sic etiam Deus, Dominus omnium, quando veniet iudicare atque perscrutari opera hominum non quaeret ab Adamitis quare non circumcisi fuerunt, nec a Noachidis quare sabbatum non servaverunt; sed, ut dicam breviter, unumquamque generationem examinabit relate ad illa sua propria, cuique homini retribuens iuxta sua opera secundum tempus in quo existebat, et secundum leges quae a Deo in diebus suis datae fuerunt. Quemadmodum autem [constat quod] Deus non quaeret ab antiquis ea quae recentiorum sunt, quia [tunc temporis] non aderant; ita [etiam constat quod nec] naturae conveniebat manere in primo gradu [dispensationis] sine progressione; sicut et neque puerum iuvat Aleph Beth tantum usque ad senectutem studere. Illis igitur antiquis non nocuit quod adventus Christi non prius fuerit, quum eo quod non requiretur ab eis ratio vitae quam [instituit] Christus. Nos vero immensum iuvit, quia nos ab errore ad Deum convertit, et nos perfecit in scientia completa, et premisit nobis bona futura, quemadmodum supra iam dixi. Videtur quod admodum sapienter hoc tempore factus fuit [adventus] quia si praevie fuerat manifestatus [Christus] non potuissent antiqui illum accipere; quemadmodum etiam ille qui nunc coepit in disciplina enunciationis syllabarum, non habet scientiam sufficientem ad intelligendum sensum librorum interpretationis. Si vero quis dicat Deum potuisse omnes illas scientias in nobis iam ab initio infigere sine graduali exercitatione, hic errat, quia, dum vult se liberare a labore, sese abiicit in ordinem irrationalium, quibus omnia quae possident, sine exercitatione, naturaliter sunt: sicut apibus opus melis, et turturibus pudicitia. Nullum quidem ex his generibus dignum esse dicimus nec laude nec convicio, nec bona remuneratione nec poena; quod etiam apud nos sic contigisset, si sine exercitatione iam (ab ipsa) creatione nostra accepissemus vitam illam non indigentem; quapropter opus fuit nos prius proclives esse; necesse fuit ut ille qui exercendo didicit, a parvis ad maiora duceretur. Sed ecce [dicet aliquis] ille creavit nos proclives [ad malum], et propter hanc causam peccavimus; cur igitur iudicat nos peccantes? Quis judicatur eo quod proclivis est? Absit, ne ullus quidem! Nam proclivitas et peccatum non sunt idem. Proclivitatem illud vocamus, quando quis unum facere eligit cum potest inclinari ad duo aequaliter; peccatum vero reputamus, quod cum quis iudicat in sua intelligentia aut discit ex praeceptis Dei, vel etiam cum potest iudicare et scire, quod aliquid non est faciendum, negligit tamen calcatque suam intelligentiam, et contemnit praecepta divina, et propter suum lucrum temporaneum vel propter suam malam adversus socium voluntatem, vel propter quamcumque [aliam] causam, facit quod ipse quidem intellexit vel intelligere potuit non esse faciendum, quodque facere prae cepto divino prohibetur. Neminem iudicabit Deus eo quod ad illicitum inclinetur, sed eo quod, cum potuisset se cohibere a faciendo quod non erat faciendum illud tamen patraverit, quod vero erat faciendum propter quamcumque causam non fecerit. Si vero, [inquiet quis] nos non creasset proclives non quidem peccavissemus! sed [respondemus] et non iustificati fuissemus; quemadmodum enim si ita te creasset ut Deo placere non posses, non esset tibi peccatum; simili modo si ita te condidisset ut peccare non posses, nulla esset tibi iustitia. Nunc vero quia potes respicere aequaliter ad utrumque quotiescumque velis, est tibi tum peccatum tum iustitia: Peccatum: quia cum potuisses Deo placere, sicut et reliqui homines qui per singulas generationes ei placuerunt eiusque fecerunt voluntatem, tu sectatus es cupidines tuas, cum quod iustum est tibi curae non fuerit. Item iustitia: quia cum potuisses bona lucrari, aequitatem et cultum Dei prae omnibus rebus aestimasti. Ergo propter hoc reprehenderis et poenam accipies; propter illud vero laudaberis et dignus bonorum delectatione habeberis. Si vero proclivia nominamus animalia muta, vel creaturas sensibus non praeditas, metaphorice illa ita nominamus, loco dicendi ea mutabilis esse naturae. De rationalibus vero proclivitas praedicatur eo modo quo supra locutus sum. Si itaque quis dicat Deum potuisse ambo apud nos operari: (scil.) nos iam ab initio facere non proclives, et in nobis infigere scientiam discernendi omnia quae licent, sine experientia in aliis, hic certe non scit quid dicit, neque cognoscit quid postulat. Quidquid enim fingere possumus existere, invenimus in uno ex his modis existere, et extra hos modos nihil aliter existit, nec existere potest. Existit Deus nostri omnium factor; existunt rationales qui omnes in duos ordines dividuntur, visibilium et invisibilium; existunt animalia omnia muta; et existunt creaturae non viventes sensibusque non praeditae. Sed Deo non datur simile, nec dabitur. Quomodo enim potest ens creatus esse similis creatori? cum nec existentiam sibi ipsi dare potuerat; et quomodo potest ens creatus sine initio esse? cum, ecce, quodam tempore exstitit; et antequam existeret, non existebat. Vel quomodo illius natum non est limitata cuius existentiae tempus limitatur? Oportet enim quod nec tempus aliquod, nec quamcumque aliam extensionem fingere possimus ante existentiam illius cuius natura nihilo coarctatur. Dei autem solius sunt haec omnia, quod omnes creaturas, quando non existebant existere fecerit, cum ipse existit essentialiter et ab aeterno ante omnia saecula et tempora quae in mentem veniant, quodque eius natum sit incircumscripta et infinita. Item, ut ex his omnibus concludi potest, impossibile est illud intelligere, quod, nempe [ens creatus] aliquid sciat qum ab alio acceperit vel experientia didicerit et quod sit sicuti est omni tempore et quocumque momento quod in mentem venire potest qum experietur ullam mutationem qualicumque modo. Etenim [etiam] haec sunt Dei proprietates quas nulla creatum assequi potest. Ubi enim una harum invenitur, ipsa cohaerentia necessarie postulat ut omnes inveniantur. Itaque magna audacia est, et ad impudentiam Satanae pertinet id quod quis dicat: pulchrum esset si non proclives et mutabiles essemus, et ab initio omnes scientias distincte possedissemus. Hic scit quod ad gradum (Dei) surgere petit; et hoc meretur poenam quantam potest quis dicere; et, ut breviter dicamus, ille qui sic loquitur, meretur in nihilum reverti. Si itaque impossibile fuit nos in tali gradu constitui, numquid igitur postularemus fieri sicut lapides et ligna, et quatuor elementa atque similia, quae ad peccatum non inclinantur? Sed si de hoc interroges quemcumque vationalem, invenies [eum et alios] omnes pariter id recusantes; nullus vult fieri vel etiam sicut sol, qui scipsum non cognoscit etsi bene splendeat. Etenim ex eo quod, si velimus, multis modis ignem de eo accendamus, apertum est quod solis natum sit ignis; apertum est etiam ignem ex lapidibus exire; manifestum vero est quod quid in medio lapidum absconditum, non est vivum nec sensibus praeditum, neque tale [esse] desiderat ullus rationalium. Et si non hoc, num rogamus fieri sicut animalia muta, quibus peccatum non imputatur, nec iustitia, qualescumque sui sint mores? Gallum enim non reprehendimus quantumvis calcet; nec turturem laudamus quod non coeat nisi cum una; nec asinam dicimus poena dignam quod toties foetum concipiat; nec beatam dicimus mulam quae prorsus nec copulatur nec concipit. Sic non dicimus reliquas etiam animalium mutorum species habere peccatum nec justitiam in suis operibus. Invenimus autem omnes rationales hoc posterius quemadmodum et prius recusare. Haec autem omnia ideo creata sunt, tum ut praebeant nobis scientiam et multos usus, tum etiam ut per ea discamus quali beatitudine dignos nos fecit Creator omnium qui nos non creavit sicut unum ex illis; et ut gratias agamus pro eius amore paterno erga genus nostrum. Quid exinde? Si impossibile est nos fieri sicut Deus, et si non eligimus nobis fieri sicut genera belluarum aut sicut una creaturarum sensibus non praeditarum, quid superest nobis, nisi ut gratias Deo agamus verbo et factis, in quantum possumus, quod sic nos honoravit atque exaltavit prae omnibus visibilibus, et nos etiam adduxit atque nos fecit participare de suis in quantum decorum fuit? Si vero quis dicat: cur nos non creavit ad similitudinem angelorum? Ecce illi etiam proclives sunt sicut et nos; omnes enim daemones, et diabolus, ex illis profecto ordinibus sunt [et tamen peccaverunt]. Nostrae autem instructioni profuit hoc, quod ex tota creatione, visibilium atque invisibilium, compositi simus nos homines; ut discamus per nosmetipsos, et angeli pariter per nos, quod unus est Deus, factor omnium creaturarum visibilium atque invisibilium. Nisi enim ita factum esset, videretur nobis tot esse factores, quot species naturarum. Nunc vero cum omnes varias species creationis congregavit Factor sapiens in uno animali, homine rationali, aperte cognoscitur quod etsi variae sint naturae, et multiformes creaturae, unus tamen est eorum factor, ille qui ea omnia congregavit et strinxit in uno homine qui ex his omnibus componitur. Sed ecce [quis dicet] quia proclives sumus, peccant multi; et propter hanc causam tradentur in gehennam ad poenam incessantem. Quid proficit quod fuerint rationales atque intelligentia praediti, cum sint indigni bonis coelestibus? Ille qui sic loquitur debet hoc considerare, quod illi qui peccaverunt, potuerunt non peccare, ad instar illorum reliquorum qui Deo placuerunt, cum sint eiusdem naturae ac ipsi. Propterea quod quidem voluntarie contemptui habuerunt atque despexerunt praecepta divina, iuste felicitate coelesti privantur. Verumtamen valde altius est atque praestantius, esse aliquem in gehenna, quam non esse rationalem et discernentem. Si non creditur verbum meum, videamus ex factis, et interrogemus caecum qui nec videt nec delectatur in splendida luce solis sensibilis. Videamus quid sibi eligat: manere sicut est, vel fieri asinus cui sunt oculi magni, et optime videre. Sed [inquies] caecus est, et suum vitium non est valde malum. [Esto;] quis, autem, in hoc mundo magis humiliatus est quam leprosus? Si tamen eum interroges, invenies eum petentem in doloribus suis manere, potiusquam transformari in camelum, verbi gratia, vel in aliquid aliud simile. Simili modo illi qui in Gehennam eunt in poenasque cadunt diversas, propter sua exosa opera, indesinenter gratia agunt benignitati sui benefactoris quod eos in nihilum non converterit, prout promeriti sunt, nec fecerit eos ad instar animalium mutorum, nec ad instar creaturarum sensibus non praeditarum. Quod privati sint ascendere ad coelum et iustis misceri, hanc rem imputant suis operibus, conscii nullam habere excusationem; ita ut de hoc incessanter laudant iustitiam divinam. Relate vero ad id quod supra dixi: (scil.) quod ubi est scientia omnis rei sine aliqua experientia, et stabilitas in iisdem sine quacumque ullo modo mutatione, omnia haec necessarie Dei sint, forsan putabit quis hoc esse falsum, eo quidem quod credimus omnes rationales accepturos esse scientiam perfectam post resurrectionem ex mortuis, et immutabiles aeterne permansuros esse. Quanto distat hoc ab illo, apertum est eis qui intelligenter audiunt. Dixi enim scientiam omnis rei sine aliqua experientia, et in iisdem stabilitatem quocumque tempore quod in mentem veniat, apud nos nunquam inveniri; sed, ecce iampridem in hoc mundo experientiam in multis habuimus, et mutationibus haud modicis mutati sumus. In hoc itaque non sumus [sicut] Deus. O frater noster venerande, quantumvis insufficientem quis dicat hunc tractatum, si tamen diligenter illum consideret, scire poterit quod ea quae ad hoc caput pertinent, omnia quamtumvis breviter, dixi.

CAPUT SEXTUM. Opus fuit sumere aliquem mediatorem per quem acciperemus a Deo illa bona magna.

Ostendamus exinde quod impossibile fuit accipere illa bona eaque possidere sine alicuius mediatione. Quemadmodum enim si ab initio revelata fuissent, nullum horum lucrifecissemus, cum non potuissemus ea cognoscere propter nostram pueritiam atque has quas diximus causas; simili modo, si hoc tempore Deus, omnium Dominus, in sapientia sua non usus fuisset alicuius mediatione, eorum possessio nobis non advenisset. Si enim Deus visibilis fuisset, ad nostram institutionem satis fuisset eum vidisse. Nunc vero quia non est visibilis, impossibile est nos de eo discere sine alicuius mediatione. Quamvis dicitur a prophetis quod viderunt Dominum, planum tamen est quod non videbant eius naturam. « Veritas enim et gratia per Iesum Christum fuit», dioit Ioannes. Cur 'veritas et gratia' dixit? Quia Deum nemo vidit unquam. « Illum qui habitat lucem splendidam quem nullus hominum vidit, neque videre potest ». Quibus nos docet Sanctus Paulus quod antiqui nunquam viderunt Deum» nec novissimi eum vident, nec homines scilicet, nec virtutes invisibiles. Omne quod est visibile, vel ex parte videtur vel ex toto. Terram ex parte vidimus, et coelum et mare; et cum partem tantum utriuscumque vidimus, eo quod non sufficit visio nostra comprehendere quatuor regiones, dicimus: videmus coelum et terram et mare. Ex toto autem videmus omnes res parvas, ut, verbi gratia, lapides et arbores et [alia] similia, propter eorum parvitatem. Atqui impossibile est nos Deum ex parte videre, ad modum terrae et coeli, quia non est compositus, et ex partibus non constituitur. Nec rursus cadit infra visionem ad modum rerum parvarum; quia ille est infinitus simulque incircumscriptus. Et si peteremus eum videre sicuti est, interitum nostrum tantum cupiremus. Quis est enim qui dimittat paulum cerae in fornacem ignis et eam iterum inveniet? Vel quis est qui proiiciet pugillum pulveris in mare magnum, et poterit scire quid de illo factum sit? Et si in rebus istis, quamvis omnes sint creatae, sunt quae sese invicem devorant ac destruunt, si proximae fiant, vel si una in alteram decidat, multo magis nos consumeremur, [et citius, quidem,] quam liquescit cera in igne, vel evanescit pugillus pulveris in aquis multis, si vel incideret visio nostra in Deum, omnium factorem, qui est infinitus in sua Deitate et ineffabilis in sua gloria. Sicut enim propter latitudinem suam et extensionem inexplorabilis est abyssus maris magni, nec quis potest enim transire absque auxilio navis aut cymbae [sic nec ullus homo] . . . . . . . . . . . . . . sine auxilio alicuius per quem ad invisibilis notitiam dirigatur. Si enim, quamvis anima sit creata et limitata, quia eam non videmus, non possumus cognoscere suam voluntatem, imo nec suam existentiam, quamdiu non operatur per aliquod e membris corporis, quanto minus potuissemus accipere doctrinam vel discere voluntatem illius qui est factor omnium et incomprehensibilis, sine eius revelatione per unam creaturarum facta. Recte igitur Deus qui vult nostra bona, iuxta abundantes gratiae suae divitias, non fecit suam ad nos revelationem sine alicuius mediatione, sed sumpsit e nobis hominem perfectum pro sua ad nos revelatione, et docuit nos per eum scientiam perfectam de sua natum deque sua voluntate, et nobis promisit bona coelestia non transeuntia.

CAPUT SEPTIMUM. Propter quas causas Dominus noster Deus nihil aliud pro sua revelatione hoc tempore sumpserit, nisi hominem ex nobis.

Has igitur causas dicamus ob quas hoc tempore opus fuerit homine ex nobis ad revelationem divinam. Quaeritur enim, quare Deus nobis per hominem perfectum de genere nostro sumptum, et non quemadmodum patribus antiquis, per ignem, vel per nubem, vel per aliquam e creationis partibus, suam fecerit revelationem? Dicimus ergo: nobis per aliquam harum partium hoc tempore non fecit Deus suam revelationem, propter hanc ipsam causam quod iam per eas patribus nostris revelatus fuerat. Quemadmodum enim ab initio Deus totam creationem per singulas partes condidit; et tunc postremo cum nihil deerat, illam in uno collegit homine, post quem nihil novum creavit: simili modo etiam nunc, postquam per partes cognitus factus fuisset nostris patribus in primis generationibus, collegit, novissimis temporibus, omnes partes omnium suarum revelationum in hoc homine quem ex nobis sumpsit; post quem in nullo alio revelabitur, quippe quod in eo consummata sunt omnia priora; et ipse permanebit in aeternum indissolubiliter. Quando enim redemptionem partialem facere volebat, et doctrinam pueris aptam docere petiebat, et necessitati temporariae volebat opitulari, per partem quamdam creationis tironibus revelationem suam rite complebat. Nunc vero quia redemptionem perfectam quae prodesset universae creationi, proferre voluit, et doctrinam omnino perfectam docere placuit ei, recte vinculum totius creationis sumpsit hominem corpore et anima perfectum, et in quo omnes creaturae visibiles et invisibiles continentur. Iterum propterea quod Adam homo primus, pater omnium hominum, ab initio suae formationis auscultavit diabolum et transgressus est mandatum divinum, et a Deo mortis iudicio damnatus est, quod scilicet ut debitum quoddam sese extendit et transmissum fuit in omnes eius posteros; proptereaque quod isti magis confortarunt super seipsos iudicium mortis per inventiones diversas idololatriarum et peccatorum multiplicium, despiciendo amorem erga proximos, et contemptui habendo honorem in parentes, et negligendo etiam observantias legis Moysis: (propter haec omnia) opus fuit oriri hominem eiusdem participem naturae, eorum fratrem, ex progenie Adami primi hominis; qui omnino iustus atque absque macula in omnibus suis moribus, auferret a nobis mortis iudicium, et solveret ac aboleret peccatum, et eriperet nos a servitute Satanae atque daemonum, et liberaret nos a maledicto legis Moysis, et promitteret nobis vitam immortalem in resurrectione ex mortuis. « Quemadmodum quidem per hominem [fuit] mors, ita etiam per hominem est reviviscentia mortuorum. Et sicut per Adam omnes homines moriuntur, ita etiam per Christum omnes vivificantur ». Et « Quemadmodum propter inobedientiam unius hominis peccatores multi fuerunt, ita etiam propter obedientiam unius hominis multi iusti fiunt ». Quemadmodum enim quando quis aliquo debito oneratur, si non potest illud solvere, eius bona ab eo auferuntur, etiamque liberi eius servituti traduntur; si vero oriatur quis de eius progenie, qui ratione suae prosperitatis, debita sui patris solvere potest, recipiet eius bona, et liberabit omnes suos fratres ab oppressione debiti atque servitutis: sic etiam postquam Adam debitor factus fuerat auscultando diabolum, et traditus fuerat morti, ipse eiusque proles tota post eum, sumpsit Deus hominem Iesum, Adamum secundum, de genere nostro, et per suam gratiam fecit eum immaculatum; fecitque eum mori, —etiamsi debitor non fuit quia non peccavit, —ut per eius innocentiam solvatur debitum nostrum; et nos vivamus per eius mortem qui peccato non erat subiectus, [nos, inquam] qui scilicet, propter peccatum iudicium mortis acceperamus. Si enim Deus crucifixus atque mortuus fuisset, ut dicunt haeretici, hoc nobis nullius utilitatis fuisset; sed deos suos socios redemisset. — Si enim Deus mortalis sit, apertum est multos etiam esse deos ei similes. — Deus autem verus de nulla passionum creaturarum participat. Si vero quis dicat, praestantissimae esse misericordiae, ipsum mori ut nos redimamur, sicuti si quis debitor sit et alius [debitum] solvat pro illis qui servituti traditi sunt, et liberet eos, ecce hoc fecit homo Domini nostri, quia cum ipse solus iustus fuerit atque immaculatus, promisit vitam immortalem omnibus hominibus suae naturae participibus. Facile vero fuisset Deo, si ei utile visum fuisset, etiam sine accipiendo hominem ex nobis, nutu suo solo omnibus nobis vitam immortalem afferre. Hoc vero non fecit, ne existimaretur nefariorum amator, eo quod dum in peccatis eramus redemisset nos sine mediatione hominis ex nobis qui iustus esset. Nunc vero eo quod [hominem] ex nobis sumpsit, et tum demum nos a morte et a peccato liberavit, manifestavit suam iustitiam; et terruit nos quominus patraremus nefaria et mala morti tradens illum qui debitor non fuit, et sic nos redimens. Insuper eo quod satis habuit unum tantum pro toto genere nostro [mori], manifestavit suam misericordiam ineffabilem; cum enim unumquemque nostrum sine macula esse oporteret, et tum demum vitam aeternam possidere, hanc per unum tantum qui iustus fuit, promisit nobis ne debilitaret aut omnino praecluderet spem commutationis nostrae ad virtutem. Hae tamen rationes afferuntur secundum modos oeconomiae divinae. Apertum est enim quod ab initio placuit Deo prius naturam nostram patientem et mortalem facere; et tum denique post disciplinam et exercitationem rationalitatis nostrae in hoc mundo, participes nos efficere vitae immortalis et immutabilis. Ut ex omnibus rebus nostris utilitatem nobis concederet, ostendit mortem quae in Adami natum inde ab eius creatione imposita fuit, cum nos scilicet per peccatum devicit, ut omnes timeamus et terreamur quominus transgrediamur praecepta Dei; Si tantam iniuriam faciebat inobedientia, ut hominis compositionem dissolveret, et separaret eius animam ab eius corpore. Vitam quidem illam immortalem quam sibi ante constitutionem mundi nobis tempore opportuno largiri proposuerat, per hominem Iesum Christum protulit, quemadmodum dixit Paulus Apostolus: « Unus est mediator Dei et hominum »; ut nos omnes incitaret simul atque adhortaretur amare et sollicitos esse de iustitia quae talem habet vim, ut cum in uno tantum invenitur, multos sine numero vivificat. Haec igitur fuit voluntas divina ante omnia saecula; schema quidem suae oeconomiae nobis profuit in multis quemadmodum dixi; quod si quis consideret et si discat sensum bibliorum, iustas dicet illas rationes quas nunc enarravimus; opus profecto fuit accipere prae omnibus hominem Domini nostri. Quia hoc tempore quo natum nostra, ut dixi, pervenit ad staturam perfectam, ut quis dicat, opus fuit nobis recipere doctrinam perfectam de Deo qui cognoscitur in tribus personis Patris et Filii et Spiritus Sancti, paribus in natura, sine initio et sine fine; quod quidem per quamdam partem creationis rationalibus revelari non potuit. Hoc apertum est ex eo quod quotiescumque in his similibus Deus illis antiquis revelabatur, non sciverunt discere illam divinitatis naturam gloriosam quae in tribus personis cognoscitur, et superat omnem compositionem et omnem finem atque limitationem localem. Nonnulli quidem putabant eius habitaculum esse in paradiso; alii vero opinabantur coelorum tantum finibus concludi eius habitationem; et aliqui cogitabant intra limites Ierusalem coarctari oeconomiam [eius] operationis, cum nesciebant distinctionem personarum divinitatis. Nos vero per hominem (sumptum) ex nobis nunc didicimus quod Spiritus est Deus, et quod aequaliter habitat in omni loco qui in mentem veniat, et aeque potest operari; universus mundus ab eo sustentatur, et est in eo sicut granulum arenae in manu unius nostrum, et quantum dici non potest. Et [didicimus] quia tripliciter in personis existit esse illud ineffabile. Ex eo enim quod nominatus est Christus, novimus Patrem qui unxit eum, et Spiritum Sanctum qui loco olei eum replevit, Iesum scilicet de Nazareth, hunc « quem unxit Deus Spiritu Sancto et virtute »; et iterum: « Spiritus Domini super me, propterea me unxit », ipse Dominus noster dixit de seipso. Iterum ex eo quod nominatus est Filius, intelligimus de Filio aeterno qui est cum Patre suo; quemadmodum ab hoc pane qui corpus Christi appellatus est, efferimur ad illud corpus quod est in coelo. Impossibile fuit quod Filii nomine appellaretur una ex his creationis partibus, per quas antiquis revelatus fuit, sicut ignis, et nubes, lapidesque, et ligna templi, et arca, et lamina aurea. Hominem vero Domini nostri Filium Dei vocatum fuisse, non videbatur res nova; nam multi ita nominati sunt, sicut illud: « Filios genui et exaltavi »; et « Ego dixi: dii estis, et filii Excelsi omnes ». Et quando appropinquabant ad eum et videbant eius opera quae superabant naturam, et audiebant verba eius dicentis: « Ego et Pater meus unum sumus »; et, « Qui videt me videt et Patrem », cognoverunt quod in eo absconditus erat Filius aeternus qui est ex Patre, qui per eum haec faciebat. Ei quidem congruunt verba his similia. Quemadmodum enim si manu annuas, et capite innuas, vel oculo nictes, anima, quae in corpore celatur et non videtur, ex parte tantum sese revelat, item si quis eat, vel veniat, vel surgat, vel sedeat, vel aliud huiusmodi [faciat]; omnia vero sua desideria et cogitationum suarum notiones per linguam solam docet atque manifestat; simili modo cum per unam harum partium Deus invisibilis antiquis revelabatur, scientiam partialem eos docebat iuxta necessitatem quam exigebat eorum pueritia. Nunc vero cum perfectnm ex nobis hominem acceperit, omnia sua desideria nos per eum docuit, et nobis perfecte naturam suam manifestavit, in quantum possibile est; sicut anima quae omnes suas notiones per linguam revelat atque cla?e manifestat. Itaque etiam propter hoc necessaria fuit sumptio? hominis ex nobis. Porro quia resurrectio ex mortuis promissa fuerat, et facta fuerat promissio ascensionis ad coelos [nec tamen exemplis illustratae fuerant], non certi fuissemus quod harum vel una compleretur apud nos, nisi hominem de nobis, eiusdem nostrae naturae, nobis similem vidissemus mori, resurgere, et ipsum prius ad coelos ascendere. Cum vero prius cuidam nobis simili [haec] evenerunt, credidimus iam non esse difficile ea etiam apud nos patrari, eo quod sumus eiusdem naturae cum illo qui reapse iam accepit haec ipsa, resurrectionem ex mortuis dico, et ascensionem iustorum ad coelos. Iterum quia per eum Deus omnes homines iudicaturus est, sicut Apostolus dicit: « Quando iudicabit Deus occulta hominum secundum Evangelium meum per Iesum Christum »; iusti iucunditates bonorum et scelesti poenam quam recipient, magis sentient quando a visibili sicut sunt ipsi est, accipient retributionem omnium suorum operum. Denique post resurrectionem a mortuis et ascensionem iustorum ad coelos, non aedificabunt aedificia de lapidibus excisis et lignis et cedris et gemmis, ut in eis Deum sicuti in hoc mundo adorent; sed eis ipse erit pro templo in quo incessanter adorabunt Trinitatem sanctam, ostendentes suum erga Deum amorem, atque in eo tanquam in templo rationali offerentes adorationem Deo ab eis debitam, et gloriam, et gratiarum actionem; et in eo possidebunt consolationem et tranquillitatem; et eorum mens quae Deum cupit videre, [erit] veluti in portu quieto, cum eum utpote illum videbunt, et efferentur ab eo ad illum invisibilem, sicut ab imagine ad suum prototypum; nam ille est imago Dei invisibilis. Quando enim a nobis discedit aliquis nobis dilectus, si nos in suam imaginem intuimur magno cum delectu, quanto magis iusti consolabuntur atque gaudebunt, et flamma amoris mentis suae quae ardenter cupit videre Deum, suum creatorem causamque omnium suorum bonorum, fidem certam accipiet in hac imagine rationali quae vestitur gloria divina, et omnibus altior est, atque potestatem habet in omnes creaturas, siquidem in eo quodam modo videbunt illum qui eis est invisibilis, et per eum cognoscent illum qui sua essentia est absconditus, et certam de illo fidem accipient! O frater noster praeclare, assumptionem hominis ex nobis postulabant hae omnes causae: congregatio et perfectio omnium priorum, et redemptio omnium creaturarum visibilium et invisibilium, cessatio omnium molestiarum quae per Adam hominem primum apparuerunt regnantes super naturam nostram, condemnatio Satanae *********** accipiens stipendium operum suorum, et ut per eum ostendant iusti suum erga Deum amorem; et per eum accipiant certam fidem invisibilitatis sui Creatoris atque Benefactoris.

CAPUT OCTAVUM. Dominus noster Christus non fuit homo simplex (Ψιλὸς ἀνθρωπος)

Solvemus exinde dubitationem multorum qui a nobis audientes quod narravimus proprietates humanitatis Domini nostri, causasque propter quas sumpta fuerit, nobis occurrunt dicentes: homo igitur merus fuit, et ipse solus potuit nos redimere, iuxta verbum vestrum ? Quod quidem iniuste et ignoranter dicunt; si enim diligenter ad ea quae dicta sunt attendissent, intellexissent illud quod diximus: quod in eo Deus Verbum revelatur, cum suo Patre et Spiritu Sancto; et in eo tanquam in templo rationali incessanter adoratur; iterum in eo tanquam in imagine omnibus suis iustis se videndum praebet: quae non sinunt Dominum nostrum reputari merum hominem. Haec quidem, cum dicuntur, sola sufficiunt ostendere magnitudinem eius, et discrimen eum inter et omnes creaturas. Imo, dicemus alias causas quae ostendunt Deum inesse illi homini qui ex nobis sumptus fuit. Supra diximus, necessitatem postulare [Dominum nostrum] declarari perfecte iustus, et in omnibus sine macula: in cogitationibus, et verbis, et operibus ********** ********* et praebebat illi auxilium iuxta praestantiam eius voluntatis. Iustificatus quidem fuit per Spiritum. Et quia adimplevit legem Mosaicam, necesse fuit huius cursum aboleri utpote quid iam pridem expletum. Propterea opus etiam fuit Deum ei inesse quia quidem ad ipsum solum pertinebat legem abolere, utpote qui illam dederit ab initio. Praeterea postquam desierat lex a suo cursu, et institutio Testamenti novi sumpserat exordium, necesse fuit illos accipere Sancti Spiritus gratiam adoptionis in filios, qui, per fidem in eum, domestici Dei facti fuerant. Quapropter etiam dicimus Deum in eo inhabitare, quia ipse solus potest gratiam Spiritus dare. Sed et impossibile erat illum hominem Domini nostri a mortuis resurgere et ascendere ad coelos, nisi in eo fuit Deus. Solutionem enim mortis Ipse solus potuit perficere. Denique, sed nec possibile fuit nos accipere vitam novam, nec iustos ad altitudines sublimes elevari, si homo simplex fuisset Dominus noster Christus. Propter haec omnia igitur, necesse fuit Deum inesse in illo homine qui ex semine David sumptus fuit, sicut et propter priora quae diximus. * * * * *.

CAPUT NONUM. Quam ob rem homo Domini nostri non fuerit sumptus ex terra, sed ex virgine sine coitu viri.

Postquam visum fuit quod hodie congregamur propter bona quo nobis per Christum Dominum nostrum data sunt; cognitum etiam quaenam sint illa bona; et manifestatum est, in sapientia magna ad nostram utilitatem illud administratum fuisse, quod antea revelatio facta non fuerit; visumque est quod etiam opus fuit alicuius mediatione cuius ope haec bona ad nos pervenirent, quodque [ille mediator] nihil aliud nisi homo [debuit esse]: non quidem homo simplex sed [homo] in quo esset Deus omnium Dominus atque omnipotens: — dicemus exinde quam ob rem ex terra non sumpserit Deus hominem Domini nostri quemadmodum Adamum primum; et quam ob rem natus fuerit ex muliere sine coitu viri. Quando hoc ostenderimus, veniemus ad illud: quare ordinavit Deus ut conceptio eius tempore verno fieret? Et quid intelligimus ex hoc: quod hoc tempore natus fuerit? Adiiciemus illae [disputationi] brevem exhortationem quam ut finem dabimus totius disputationis, quemadmodum ab initio diximus. — Ab initio usque nostrae creationis, irritatores fuimus atque praeceptorum divinorum transgressores, et contemptores electionis vis nostrae discretivae, propter nostrum in socios nostrum odium. Breviter, per omnes generationes ita apparuimus Dei adversarii verbis nostris atque operibus, ita ut etsi ad nihilum conversi fuissemus hoc merito nobis accidisset * * * * * paucis exceptis qui per singulas generationes inventi sunt [iusti] inter nos, tanquam margaritae in arena. Sed [si] assumpsisset Deus hominem Domini nostri ex terra [sicut] primum Adamum, desperatione omnes capti fuissemus et opinati fuissemus Deum genus nostrum repudiasse propter nostra delicta, nec ullam nobis superesse spem; itaque Deo, cuius misericordia immensa atque benignitas paterna erga nostrum genus ab initio fuerunt, placuit sumere eum non ex terra sed ex ipsa natum nostra, ut doceret nos, vitam immortalem et non proclivem et incorruptibilem quam assumpsit Dominus noster in sua a mortuis resurrectione, toti generi nostro transmissam esse, omnesque nos simul illius participes esse, quia ille eiusdem ac nos naturae est, et a nobis non alienus. Quemadmodum enim quia nos eiusdem naturae sumus ac Adamus primus, molestiae quascumque ipse primus acceperit, transmissae atque extensae sunt ad nos omnes: ita quia Dominus noster eiusdem ac nos est naturae, et ipse initiator bonorum futurorum sicuti Adam molestiarum instantium, credimus atque speramus omnes nos, participes futuros esse vitae immortalis et non proclivis cum Domino nostro Christo, quemadmodum cum Adamo primo participes fuimus huius [vitae] quae plena est omnibus doloribus. Quemadmodum quidem per Adam omnes mortui sumus, ita per Christum omnes vivemus. ******************* sicut primus Adam, aut ex quacumque alia parte quam quis excogitare potest. Apertum est enim quod, etsi absque coitu formatus est atque natus ex Maria Virgine, participat tamen totam naturam virorum atque mulierum, et pars utrorumque in eo fuit, siquidem Beata Maria ad instar omnium mulierum ex viro et ex femina facta est; si vero ipsa quae eum genuit ex ambobus ordinibus virorum atque mulierum constituta fuit, necesse est in eo inesse partem utrorumque, utpote natus ex ea quae ex ambobus constituta fuit. Ipse itaque filius Davidis et Abraham vocatur a Scripturis, siquidem ex eorum semine generata fuit Beata Maria, de qua ipse natus est. Itaque bona quae per eum [venerunt], omnibus hominibus tradita sunt, viris simul et mulieribus, quia ut dixi, naturaliter ad omnes pertinent. Quod vero de Spiritu Sancto sine coitu viri formatus sit, [hoc fuit] ut cognoscatur eum esse incoeptorem oeconomiae novae, et saeculi futuri, ad instar Adam qui formatus fuit ex terra, sine coitu, et fuit caput et pater huius mundi. Ille qui futurus erat caput atque incoeptor in oeconomia [vitae] mortalis, de terra non viva recte factus est; hic autem qui fuit incoeptor et monstrator huius mundi * **** ***** vitae immortalis ex terra viva, Maria Virgine, sumptus fuit sine coitu viri. Ipsa novitas quod formatio eius sine semine fuerit, sufficiens est praedicare quod ille sit incoeptor oeconomiae novae quae dat resurrectionem mortuorum, quae fit per vim Spiritus, qui non caruit vi formandi ex virgine, sine semine, supra ordinem naturae.

CAPUT DECIMUM. Quam ob causam ordinaverit Deus ut tempore verno conciperetur.

Quod vero ordinaverit Deus ut tempore verno conciperetur, [hoc fuit] quia hoc etiam tempore fecerat Deus totam creationem: identitas enim temporis docebat, eumdem esse qui creavit ab initio et qui nunc renovat per hunc qui conceptus est et exinde, hoc tempore nasciturus est iuxta ordinem naturae quem, constituit Deus inde ab initio. Quod ex convenientia et similitudine operum [divinorum] dicimus. Quemadmodum, enim, hoc tempore dies, tempus lucis, deficit et imminuitur usque ad horas novem, nox vero, imperium tenebrarum, longior fit et pervenit ad quindecim horas; et deinde incipit dies, regnum lucis, (horas) sumere a nocte, imperio tenebrarum; iterum (quemadmodum) nulli fructus, cerealium vel arborum sunt hodie inter nos, — cerealia enim [vix] incipiunt crescere, et omnium arborum decidunt ipsa folia —, simili modo ambo videntur apud homines *********** adventus Domini nostri, Christi; lux enim scientiae veritatis hoc dissipat ab animabus nostris. Tenebrae erroris adorationis idolorum cogitationes nostras tenebant, cum spoliati atque nudati eramus etiam omnibus fructibus operum iustitiae. Venit autem Dominus noster et Redemptor noster, Christus, et cum vidit nos in mente nostra errare, tum expulit a nobis tenebras adorationis idolorum, et nos duxit ad scientiam perfectam Trinitatis Sanctae, Patris et Filii, et Spiritus sancti; dedit nobis etiam gratiam Spiritus, per quam possemus crescere atque facere fructus iustitiae Deo Creatori acceptabiles. Sed et ethnici, adoratores elementorum, festum magnum hodie ubique quotannis celebrant, hac scilicet de causa, quia incipit sol vincere, regnumque eius magis se extendere. Sed oportebat eos considerare quod, si omnino gaudio festoque sit dignum quod dies inceperit sumere a nocte, eadem ratione iisdem festis dignum esset illud quod deinde incipiet nox, regnum tenebrarum, sumere a die, imperio solis. Quemadmodum enim cum nox prolongatur, nisi iterum minueretur, periret hominum ratio vitae; similiter et dies quando incipit longior fieri, nisi iterum minueretur, non esset huic mundo conservatio, quia sine aestate et hieme, calore et frigore, non potest subsistere ratio nostra vitae hic, quia ********* impossibile est sine ascensu atque descensu solis, elongatione et imminutione noctis et diei, illa existere [tempora]. Utilitas igitur quae est nobis quando superat sol, eadem prorsus est nobis quando deficit. Oporteret igitur Ethnicos errantes festum celebrare vel in utraque mutatione vel in neutra; quia lucrum aequale ex ambobus provenit, hoc est a Deo qui ea ita ordinavit.

CAPUT UNDECIMUM. Exhortatio ad vitam honestam.

Illi ergo festum celebrabant, sicut dixi, solis scilicet qui incipit hoc tempore superare imperium tenebrarum, et iterum deficiet. Ecclesia vero sancta celebrat festum nativitatis Christi, solis justitiae, qui incepit superare errorem et Satanam, et nunquam deficiet; cuius, e contra, imperium se extendit usquedum omnes rationales visibiles atque invisibiles imperio eius subiugati sint. Ei quidem omne genu flectetur coelestium, terrestrium, et eorum qui sunt subter terram. Quemadmodum, [igitur] festa nostra maiora sunt atque potentiora quam illa paganorum omniumque religionum, — scientia enim vera apud nos solos invenitur, — ita nostros mores, qui in cultu Dei fundantur, oportet honestiores et puriores esse quam reliquorum hominum, dum solliciti simus amborum aequaliter: lectionis bibliorum eorumque interpretationis, necnon doctrinae de festis eorumque causis; [sed] et vitae excellentis Christo Domino nostro acceptabilis. Curam habeamus de sociis nostris et fratribus nostris magis quam de nobismetipsis, si omnino discipuli simus Apostolorum qui sui Domini imitatores fuerunt. Ecce enim illi omnes de nostra utilitate solliciti fuerunt, etiamque laborabant die noctuque, in aestate et in hieme, in mari et in terra, omnibus viis et modis, ut nos omnes ad cognationem Domini nostri Christi adduceremur, et ut inveniremus bona quae in coelo parantur iis qui recte credunt atque recte vivunt. Omnibus malis obnixi sunt, et morti se tradiderunt pro nobis, quia vita nostra in Christo eis carior fuit quam ipsorum vita in hoc mundo. Quid dico, in hoc mundo? Cum unus eorum elegit se alienari a bonis futuris pro fratribus suis omnibus, ut illi participes bonorum Christi fierent; dicit enim: « Orabam ut ego ipse anathema essem a Christo pro fratribus meis et cognatis meis secundum carnem, qui sunt filii Israel ». Si igitur beatus Paulus, damnum sui ipsius et fere perditionem pro utilitate communi petiit in oratione, quomodo non nos pudet et erubescimus, et in timorem magnum atque tremorem non incidimus, nosmetipsos illorum discipulos vocare, cum eorum vitam eorumque perfectas voluntates non imitemur. Similes igitur in omni re fiamus Apostolis, doctoribus, in quantum possibile est, ut cum eis participes simus bonorum coelestium. Quantumvis enim meditemur in eorum doctrinam et confiteamur eorum fidem, si eorum mores non habeamus, non perveniemus ad locum quo ipsi vadunt; sed fiemus sicut caeci super quos se extendunt radii solis, nec tamen delectantur in eorum fulgore, quia eis desunt organa ad eorum actionem recipiendam. Revera enim manifestatio fidei rectae et confirmatio disciplinae perfectae vita est honesta, sine * * * ******* nec doctrina nostra credibilis fiet iis qui extra ecclesiam sunt, nec nos, qui intus sumus, videbimur hanc, intuitu religionis Dei, tradere. Solliciti ergo simus de moribus deque amore erga invicem; et [caveamus] ne simus causa malorum nobismetipsis, et scandalum omnibus qui nos vident; sed nosmetipsos paremus ad opera bona, ut digni fiamus illud [audire] verbum quod dicit: « Venite benedicti Patris mei, possidete regnum quod paratum fuerat vobis a constitutione mundi », cum omnibus iustis Christi; cui sit laus, et super nos misericordia eius in saecula. Amen.

Absoluta est disputatio de Nativitate, facta a Mar Thoma Doctore Edesseno. Oratio eius sit super peccatorem qui scripsit. Amen.

Christian Latin The Latin Library The Classics Page