THEGANI VITA HLVDOWICI IMPERATORIS
(9th century A.D.)
1. Regnante domino nostro Iesu Christo in perpetuum. Anno incarnationis eius octingentesimo tredecimo, qui est annus regni gloriosi et orthodoxi imperatoris Karoli quadragesimus quintus, illius Karoli qui de prosapia sancti Arnulfi, pontificis Christi, ortus est, sicut paterno relatu didicimus, et multae testantur historiae.
Sanctus Arnulfus cum esset in iuventute dux, genuit Ansgisum ducem; Ansgisus dux genuit Pippinum seniorem et ducem: Pippinus senior et dux genuit Karolum seniorem et ducem: Karolus senior et dux genuit Pippinum, quem Stephanus Romanus pontifex consecravit et unxit in regem: Pippinus senior et rex genuit Karolum, quem Leo Romanus pontifex consecravit et unxit ad imperatorem in ecclesia ubi beatissimum corpus apostolorum principis Petri requiescit, die natalis domini nostri Iesu Christi.
2. Qui cum in iuventute erat, supradictus imperator desponsavit sibi nobilissimi generis Suavorum puellam, nomine Hildigardam, quae erat de cognatione Gotefridi ducis Alamannorum. Gotefridus dux genuit Huochingum, Huochingus genuit Nebi; Nebe genuit Immam; Imma vero genuit Hiltigardam beatissimam reginam. Postquam autem eam supradictus imperator in matrimonium assumpsit, genuit ex ea tres filios, quorum unus vocabatur nomine patris sui Karolus, alter vero Pippinus, qui erat rex super Italiam, tertius vero vocabatur Hludowicus, qui erat rex super Aquitaniam. Diu vivebat pater eorum cum eis feliciter, et utiliter instruebat eos liberalibus disciplinis et mundanis legibus.
3. Sed ille qui iunior natu erat, semper ab infantia sua timere Deum et amare didicerat, et quicquid sui habebat, propter nomen Domini pauperibus distribuebat. Erat enim optimus filiorum eius, sicut ab exordio mundi frequenter iunior frater seniorem fratrem meritis praecedebat. In filiis primi parentis generis humani primo declaratum est, quem Dominus in evangelio suo Abel iustum nominat. Abraham duos filios habuit, sed iunior melior seniori effectus est. Isaac duos filios habuit, sed iunior electus est. Iesse multos filios habuit, sed novissimus, qui erat pastor ovium, ad regni gubernacula super omnem Israelem Deo iubente in regem electus et unctus est. Cuius de semine olim Christus promissus incarnari dignatus est. Talia et similia enumerare prolixum est.
4. Supradictus vero Hludowicus postquam ad aetatem pervenit, desponsavit sibi filiam nobilissimi ducis Ingorammi, qui erat filius fratris Hruotgangi, sancti pontificis. Supradicta vero virgo Irmingarda vocabatur, quam cum consilio et consensu patris reginam constituit, atque ex ea tres filios habuit adhuc vivente patre, quorum unus vocabatur Hlutharius, alter Pippinus, tertius aequivocus eius Hludowicus.
5. Imperator autem magnus Karolus bene et utiliter regebat et diligebat regnum suum. Anno regni eius quadragesimo secundo obiit Pippinus filius eius, anno aetatis suae XXXIII. Sequenti vero anno Karolus, primogenitus filius eius ex regina supradicta Hiltigarda, obiit. Solus Hludowicus ad regni gubernacula remansit.
6. Supradictus vero imperator cum iam intellexit appropinquare sibi diem obitus sui - senuerat enim valde - vocavit filium suum Hludowicum ad se cum omni exercitu, episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, locopositis: habuit generale colloquium cum eis Aquis Grani palatio pacifice et honeste, admonens ut fidem erga filium suum ostenderent, interrogans omnes a maximo usque ad minimum, si eis placuisset, ut nomen suum, id est imperatoris, filio suo Hludowico tradidisset. Illi omnes exsultando responderunt, Dei admonitionem esse illius rei. Quod factum, in proxima die dominica ornavit se cultu regio, et coronam capiti suo imposuit; incedebat clare decoratus et ornatus, sicut ei decuerat. Perrexit ad ecclesiam, quam ipse a fundamento construxerat, pervenit ante altare quod erat in eminentiori loco constructum ceteris altaribus, et consecratum in honore domini nostri Iesu Christi; super quod coronam auream, aliam quam ille gestabat in capite suo, iussit imponi. Postquam diu oraverunt ipse et filius eius, locutus est ad filium suum coram omni multitudine pontificum et optimatum suorum, admonens eum imprimis omnipotentem Deum diligere ac timere, eius praecepta servare in omnibus, ecclesias Dei gubernare et defendere a pravis hominibus. Sororibus suis et fratribus qui erant natu iuniores, et nepotibus et omnibus propinquis suis indeficientem misericordiam semper ostendere praecepit. Deinde sacerdotes honorare ut patres, populum diligere ut filios, superbos et nequissimos homines in viam salutis coactos dirigere, coenobiorum consolator fuisset et pauperum pater. Fideles ministros et Deum timentes constitueret, qui munera iniusta odio haberent. Nullum ab honore suo sine causa discretionis eiecisset, et semet ipsum omni tempore coram Deo et omni populo irreprehensibilem demonstrare. Postquam haec verba et alia multa coram multitudine filio suo ostenderet, interrogavit eum, si oboediens voluisset esse praeceptis suis. At ille respondit, libenter oboedire, et cum Dei adiutorio omnia praecepta, quae mandaverat ei pater, custodire. Tunc iussit eum pater, ut propriis manibus elevasset coronam, quae erat super altare, et capiti suo imponeret ob recordationem omnium praeceptorum quae mandaverat ei pater. At ille iussionem patris implevit. Quod factum, audientes missarum sollemnia ibant ad palatium. Sustinuit enim filius patrem eundo et redeundo, quamdiu cum eo erat filius. Non post multos dies magnificis donis et innumeris honoravit eum pater suus, et dimisit eum ire Aquitaniam. Antequam divisi fuissent, amplexantes enim se et osculantes, propter gaudium amoris flere coeperunt. Ille perrexit in Aquitaniam, et dominus imperator tenuit regnum et nomen suum honorifice, sicut dignum erat.
7. Postquam divisi fuerant, dominus imperator nihil aliud coepit agere, nisi in orationibus et elemosinis vacare, et libros corrigere. Et quattuor evangelia Christi, quae praetitulantur nomine Mathaei, Marci, Lucae et Iohannis, in ultimo ante obitus sui diem cum Graecis et Syris optime correxerat.
Sequenti vero anno, qui est annus regni eius XLVI., mense Ianuario accepit dominum imperatorem post balneum febris. Cumque per singulos dies languor ingravesceret, nihil comedens neque bibens, nisi modicum aquae ad recreationem corporis, septimo die postquam laborare nimis secum coepit, iussit familiarissimum pontificem suum Hildibaldum venire ad se, ut ei sacramenta dominici corporis et sanguinis tribueret, ut exitum suum confirmaret. Quod factum, laboravit in infirmitate diem illum et noctem sequentem. In crastinum vero, luce adveniente, sciens quod facturus erat, extensa manu dextera, virtute qua poterat, signum sanctae crucis fronti imprimens, et super pectus et omne corpus consignavit. Novissime autem colligens pedes suos, extendens brachia et manus super corpus, clausit oculos suos, psallens hunc versum leniter: In manus tuas Domine commendo spiritum meum. Statim post haec in senectute bona plenus dierum perrexit in pace: ipso eodemque die humatum est corpus eius in ecclesia, quam ipse construxerat Aquis Grani palatio, anno aetatis suae LXXII., indictione septima.
8. Post obitum gloriosissimi supradicti imperatoris Karoli perrexit filius eius Hludowicus de partibus Aquitaniae, venit Aquis Grani palatium, et suscipit omnia regna quae tradidit Deus patri suo sine ulla contradictione. Qui est annus incarnationis Domini octingentesimus decimus quartus, qui est primus annus regni eius. Post patrem sedit in supradicto palatio, et imprimis cum maxima festinatione iussit ostendere sibi omnes thesauros patris in auro, in argento, in gemmis pretiosissimis, et in omni suppellectili. Dedit sororibus suis partem earum legalem, et quicquid remanserat, dedit pro anima patris. Maximam partem thesauri misit Romam temporibus beati Leonis papae, et quicquid super hoc remanserat, sacerdotibus et pauperibus, advenis, viduis, orfanis, omnia distribuit, nihil sibi reservans praeter mensam unam argenteam, quae triformis est, in modum quasi tres clippei in unum coniuncti; ipsam sibi retinuit ob amorem patris, et tamen eam alio pretio redemit quod pro patre tradidit.
9. Hoc facto, legati venerunt ad eum ex omnibus regnis et provinciis, exteris nationibus, et omnes qui sub dicione erant patris sui, nuntiantes pacem et fidem erga eum observare, et spontaneum obsequium non coacti obtulerunt. Inter quos venerunt legati Graecorum cum Amalhario Treverensi episcopo, qui erat legatus piae memoriae Karoli ad principem Constantinopolitanum cuius nomen modo memoriae non occurrit. Illi venientes, in solio patris collocatum dominum Hludowicum invenerunt, quia sic Dominus ordinavit. Ille eos benigne suscipiens, et dona eorum cum gratiarum actione suscepit, et colloquium familiare interim quousque cum eo erant, habebat. Non post multos dies magnis honoribus decoravit eos, et dimisit ire ad propria, et ante eos misit missos suos, praeparare eis quicquid desiderabant ad opus eorum, quousque fuissent in regno eius.
10. Eodem anno iussit supradictus princeps renovare omnia praecepta, quae sub temporibus patrum suorum gesta erant ecclesiis Dei, et ipse manu propria ea cum subscriptione roboravit.
11. Interim venerunt legati Beneventorum, qui omnem terram Beneventi suae potestati tradiderunt, et multa milia aureorum per annos singulos ad censum tradere promiserunt: quod ita perfecerunt usque in hodiernum diem.
12. Eodem tempore venit Bernhardus, filius fratris sui Pippini, et tradidit semet ipsum ei ad procerem, et fidelitatem cum iuramento promisit. Suscepit eum libenter dominus Hludowicus, et magnis donis ac honorificis honoravit eum; permisit eum iterum ire incolumem in Italiam.
13. Eodem tempore supradictus princeps misit legatos suos super omnia regna sua inquirere et investigare, si alicui aliqua iniustitia perpetrata fuisset, et si aliquem invenissent qui haec dicere voluisset, et cum verissimis testibus hoc comprobare potuisset, statim cum eis in praesentiam eius venire praecepit. Qui egressi, invenerunt innumeram multitudinem oppressorum aut ablatione patrimonii, aut expoliatione libertatis; quod iniqui ministri, comites, et locopositi per malum ingenium exercebant. Haec omnia supradictus princeps destruere iussit acta, quae impie in diebus patris sui per iniquorum ministrorum manus facta fuerant. Patrimonia oppressis reddidit, iniuste ad servitium inclinatos absolvit, et omnibus praecepta facere iussit, et manu propria cum conscriptione confirmavit. Fecit enim hoc diu temporis.
14. Alio anno regni sui habuit generale placitum suum in partibus Saxoniae, et ibi multa bona constituit, et legatio Danaorum ad eum venit postulans pacem; et omnes qui in circuitu erant paganorum nationum ad eum venerunt; et supradictus Bernhardus ibi ad eum venit, quem dimisit ire iterum in Italiam. Dominus Hludowicus, postquam confirmavit confinia regni sui illis partibus, rediit ad sedem suam Aquis Grani palatio, ibique hiemem transegit.
15. Anno sequenti direxit exercitum suum contra Sclavos in oriente positos; qui valde oppresserunt eos, et victores Deo donante exstiterunt. Hoc facto, unus quisque rediit ad propria.
16. Eodem anno Leo papa Romanus obiit, et Stephanus post eum successit. Qui statim postquam pontificatum suscepit, iussit omnem populum Romanum fidelitatem cum iuramento promittere Hludowico; et dirigens legatos suos ad supradictum principem, nuntians ei, ut libenter eum videre voluisset in loco ubicumque ei placuisset. Quod audiens, magno tripudio repletus coepit gaudere, et statim iussit missos suos obviam ire sancto pontifici cum salutationibus magnis, et servitia praeparare. Perrexit post missos dominus Hludowicus obviam supradicto pontifici, obviantes sibi in campo magno Remensium, descendit uterque de equo suo, et princeps prosternens se cum omni corpore in terra tribus vicibus ante pedes tanti pontificis, et tertia vice erectus salutavit pontificem istis verbis dicens: Benedictus qui venit in nomine Domini. Deus dominus, et illuxit nobis. Et respondit pontifex: Benedictus sit dominus Deus noster, qui tribuit oculis nostris videre secundum David regem. Amplexantes enim se et osculantes pacifice, perrexerunt ad ecclesiam; qui cum diu orarent, erexit se pontifex, et excelsa voce cum clero suo fecit ei laudes regales.
17. Postea pontifex honoravit eum magnis honoribus et multis, et reginam Irmingardam, et omnes optimates et ministros eius. Et in proxima die dominica in ecclesia ante missarum sollemnia coram clero et omni populo consecravit eum, et unxit eum ad imperatorem, et coronam auream mirae pulchritudinis cum pretiosissimis gemmis ornatam, quam secum apportaverat, posuit super caput eius. Et Irmingardam reginam appellavit Augustam, et posuit coronam auream super caput eius. Quamdiu ibi erat beatissimus papa, cottidie colloquium habebant de utilitate sanctae Dei ecclesiae. Postquam dominus imperator eum honoravit magnis et innumeris donis, tripliciter et amplius quam suscepisset ab eo, sicut semper solebat agere, magis dare quam accipere, dimisit eum ire Romam cum legatis suis, quibus praecepit ubique in itinere suo honestum servitium exhibere.
18. Postquam Romam venit, non post multos dies supradictus papa obiit. Postmodum claruit Dei manifestatione in nonnullis miraculis, quod ipse erat vivens verus Dei cultor. Post eum successit Paschalis papa.
19. Inde revertens dominus imperator venit Aquis Grani palatium ad sedem suam. Pollebat enim de die in diem in virtutibus sacris, quod prolixum est enumerare. Erat enim statura mediocri, oculis magnis et claris, vultu lucido, naso longo et recto, labiis non nimis densis nec nimis tenuis, forti pectore, scapulis latis, brachiis fortissimis, ita ut nullus ei in arcu vel lancea sagittando aequiperare poterat: manibus longis, digitis rectis, tibiis longis et ad mensura graciles, pedibus longis, voce virili. Lingua graeca et latina valde eruditus, sed graecam melius intellegere poterat quam loqui; latinam vero sicut naturalem aequaliter loqui poterat. Sensum vero in omnibus scripturis spiritalem et moralem, nec non et anagogen optime noverat. Poetica carmina gentilia quae in iuventute didicerat, respuit, nec legere, nec audire, nec docere voluit. Erat fortis in membris suis, agilis et impiger, tardus ad irascendum et facilis ad miserandum. Quotiens mane in cottidianis diebus ad ecclesiam perrexerat causa orationis, flexis genibus fronte tetigit pavimentum, humiliter diu orans, aliquando cum lacrimis; et omnibus moribus bonis semper ornatus. In tantum largus, ut antea nec in antiquis libris nec modernis temporibus auditum est, ut villas regias, quae erant patris sui et avi et tritavi, fidelibus suis tradidit eas in possessionem sempiternam, et praecepta constituit, et anuli sui impressione cum consubscriptione manu propria roboravit. Fecerat enim hoc diu temporis. Erat enim in cibo potuque sobrius, et in indumentis suis moderabilis. Numquam aureo resplenduit vestimento, nisi tantum in summis festivitatibus, sicut patres eius solebant agere. Tunc nihil in illis diebus se induit praeter camisiam et femoralia nisi cum auro texta, lembo aureo, baltheo aureo praecinctus et ense auro fulgente, ocreas aureas et clamidem cum auro textam, et coronam auream in capite gestans, et baculum aureum in manu tenens. Numquam in risum exaltavit vocem suam, nec quando in summis festivitatibus ad laetitiam populi procedebant themilici, scurri et mimi cum coraulis et citharistis ad mensam coram eo, tunc ad mensuram ridebat populus coram eo, ille numquam nec dentes candidos suos in risu ostendit. Cottidie ante cibum elemosinarum largitionem pauperibus exhibuit, et ubicumque erat, xenodochia secum habebat. In mense autem Augusto, quando cervi pinguissimi sunt, venatione vacabat, usque dum aprorum tempus advenerat.
20. Omnia prudenter et caute agens, nihil indiscrete faciens praeter quod consiliariis suis magis credidit quam opus esset; quod ei fecit occupatio psalmodiae et lectionum assiduitas, et aliud, quod ille non incipiebat. Quia iam dudum illa pessima consuetudo erat, ut ex vilissimis servis fiebant summi pontifices: hoc non prohibuit; tamen maximum malum est in populo christiano, sicut testantur Regum historiae de Hieroboam filio Nabad, qui erat servus regis Salomonis, et post eum principatum habebat super decem tribus filiorum Israel. Refert enim scriptura de eo: Post haec verba non est reversus Hieroboam de via sua pessima, sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum. Quicumque volebat, implebat manum suam, et fiebat sacerdos excelsorum. Et propter hanc causam peccavit domus Hieroboam, et eversa est, et deleta de superficie terrae. Postquam illi tales culmen regiminis arripiunt, numquam sunt antea tam mansueti et sic domestici ut non statim incipiant esse iracundi, rixosi, maliloqui, obstinati, iniuriosi, et minas omnibus subiectis promittentes, et per huiuscemodi negotia cupiunt ab omnibus timeri ac laudari. Turpissimam cognationem eorum a iugo debitae servitutis nituntur eripere, et libertatem imponi. Tunc aliquos eorum liberalibus studiis instruunt, alios nobilibus feminis coniungunt, et propinquas eorum filios nobilium in coniugium compellunt accipere. Nullus enim cum eis aequanimiter vivere potest, nisi hi soli qui talem coniunctionem cum eis habent; ceteri vero cum maxima tristitia, gemendo et flendo, ducunt dies suos. Propinqui vero supradictorum, postquam aliquid intellegunt, senes nobiles derident atque despiciunt, sunt elati, instabiles, incontinentes, impudici, inverecundi: unicuique tamen parvum bonum remanet. Postquam autem a se sanctam verecundiam proiciunt Domini eorum, nolunt intellegere scripturam canonicam, quod apostolorum concilium nominatur; ibi enim praecepit dicens: Quod si episcopus pauperes parentes habuerit, tribuat eis quasi pauperibus, ut non res ecclesiastica pereat. Librum sancti Gregorii qui praetitulatur Pastoralis, nolunt accipere. Nullus enim credi potest quomodo se continent, nisi hi soli qui hoc malum sine ulla intermissione patiuntur. Propinqui vero eorum, postquam aliquid intellegunt, quod maximum periculum est dantibus et accipientibus, ad sacrum ordinem pertrahuntur. Et licet sint aliquid periti, tamen superat eorum doctrinam criminum multitudo. Fit plerumque, ut pastor in ecclesia aliquos neglegentes noxios ausus non est canonica iustitia provocare propter crimina propinquorum; illud sacrum ministerium plerumque a nonnullis valde despicitur, propter quod a talibus exhibetur. Et ideo omnipotens Deus cum regibus et principibus hanc pessimam consuetudinem amodo et deinceps eradicare et suffocare dignetur, ut amplius non fiat in populo christiano. Amen.
21. Supradictus vero imperator denominavit filium suum Hlutharium, ut post obitum suum omnia regna quae tradidit ei Deus per manum patris susciperet, atque nomen haberet et imperium patris; ceteri filii ob hoc indignati sunt.
22. Ipso eodemque anno Bernhardus, filius Pippini ex concubina natus, per exhortationem malorum hominum extollens se adversus patruelem suum, voluit eum a regno expellere. Habebat enim impios consiliarios hinc inde. Quod audiens dominus imperator, perrexit de Aquis Grani palatio, pervenit Cavillonis civitatem, ubi obviam ei venit Bernhardus cum consiliariis suis impiis, et sese repraesentabant et commendati sunt. Imperator vero celebravit ibidem natalem Domini.
Inde revertens venit ad sedem suam Aquis Grani, et post pascha habuit conventum magnum populorum, et omnes investigavit infidelium nequissimas conspirationes huius rei. Inventi sunt autem nonnulli in hac seditione esse lapsos ex utrisque Francorum et Langobardorum, qui omnes iudicati sunt ad mortem, praeter episcopos, qui postmodum depositi in confessione eorum facti sunt. Hoc fuit Anshelmus Mediolanensis, et Thedulfus Aurelianensis, et Wolvoldus Cremonensis. Illud iudicium mortale, quod ceteris factum fuerat, imperator exercere noluit; sed consiliarii Bernhardum luminibus privarunt, similiter et exhortatores suos Egittheum, Reginhardum, et Reginharium, qui erat filius filiae Hardrade, qui erat dux Austriae infidelissimus, qui iam dudum insurgere in dominum Karolum voluit et ei regnum minuere, qui eodem supplicio ipse deputatus est, sicut filiae suae filius sustinuit cum consentaneis suis.
23. Tertio die post amissionem luminum Bernhardus obiit. Quod audiens imperator, magno cum dolore flevit multis temporibus, et confessionem dedit coram omnibus episcopis suis, et iudicio eorum paenitentiam suscepit propter hoc tantum, quia non prohibuit consiliariis suis hanc debilitatem agere. Ob hanc causam multa dedit pauperibus propter purgationem animae suae.
24. Eodem tempore iussit fratres suos tonsurare, Druogonem, Hug et Theodoricum, discordiam ad mitigandam, et liberalibus disciplinis iussit instrui, quos postmodum honorifice constituit, Druogoni episcopatum dedit, et Hugoni coenobia multa.
25. Tunc perrexit dominus imperator partibus Britanniae cum exercitu, et ibi Murcomannus dux eorum interfectus est, et omnem terram illam suae dicioni subegit. Inde regrediens invenit Irmingardam reginam febricitantem, quae non post multos dies obiit in pace.
26. Sequenti vero anno accepit filiam Hwelfi ducis sui, qui erat de nobilissima progenie Bawariorum, et nomen virginis Iudith, quae erat ex parte matris, cuius nomen Eigilwi, nobilissimi generis Saxonici, eamque reginam constituit. Erat enim pulchra valde. Eodem anno Ingilenheim in villa regia generale placitum suum inibi habuit.
27. Sequenti anno exercitum suum misit adversus orientales Sclavos, quorum dux nominabatur Liduit, quem in fuga verterunt et terram illam vastaverunt. Inde regredientes venerunt domum.
28. Sequenti anno habuit placitum suum generale, et ibi Hlutharius, filius suus primogenitus ex regina Irmingarda, suscepit in coniugium filiam Hugi comitis, qui erat de stirpe cuiusdam ducis nomine Etih, qui erat timidus super omnes homines. Sic enim cecinerunt ei domestici sui, ut aliquando pedem foris saepe ponere ausus non fuisset. Iam tunc imminebat ei infidelitas, quam per suggestionem supradicti soceri sui et aliorum iniquorum multorum ostendit in patrem. Inde regrediens Hlutharius venit Wormaciam cum uxore.
29. Sequenti anno habuit generale placitum suum Attiniaco palatio. Inde direxit filium suum Hlutharium cum coniuge Irmingarda in Italiam. Dominus vero imperator perrexit inde, venit Franchonovurt, ibique natalem Domini celebravit.
30. Postea misit legatos suos, Adalungum venerabilem abbatem et presbyterum, et Hunfridum qui erat dux super Redicam partibus Romae, propter quandam insolentiam quam Romanus populus super Romanum pontificem Pascalem dixit, imputantes ei, quod nonnullorum homicida fuisset. Qui supradictus pontifex cum iuramento purificavit se in Lateranensi patriarchio coram supradictis legatis et populo Romano, cum episcopis XXXIV, et presbyteris et diaconibus quinque. Illis missis abeuntibus, statim supradictus papa obiit, cuius funus Romanus populus in ecclesia beati Petri apostoli humari noluit, antequam Eugenius papa post eum successit, et ipse iussit sepelire corpus eius in loco quem ipse vivus construxerat.
31. Anno sequenti imperator perrexit alia vice in Britanniam, et omnem terram illam magna plaga vastavit propter infidelitatem eorum.
32. Alio anno erat Aquis palatio cum magno exercitu, et ibi venerunt legati Bulgarorum portantes dona: quos benigne suscipiens, dimisit ire ad propria.
33. Sequenti vero anno erat in palatio regio Ingilenheim, et ibi ad eum venit Heriolt de Danais, quem dominus imperator elevavit de sacro fonte baptismatis, et uxorem eius elevavit de fonte domina Iudith augusta. Tunc dominus imperator magnam partem Fresonum dedit ei, et honorificis donis ornavit eum, et cum legatis suis dimisit eum ire cum pace.
34. Alio anno direxit exercitum suum obviam Sarracenis. Sequenti anno so perrexit de Ingilenheim, post generale placitum suum pervenit ad Commarciacum.
35. Alio anno venit Wormatiam, ubi et Karolo filio suo, qui erat ex Iudith augusta natus, terram Alamannicam, et Redicam, et partem aliquam Burgundiae, coram filiis suis Hluthario et aequivoco suo tradidit; et illi inde indignati sunt una cum Pippino germano eorum.
36. Alio vero anno perrexit dominus imperator de Aquis Grani palatio, pervenit ad Compendium, ibique venit obviam ei Pippinus filius eius cum magnatis primis patris sui, Hilduvino archicapellano, et Iesse Ambianensi episcopo, Hug et Matfrido, Elisachar abbate, Gotefrido, et multis aliis perfidis, et voluerunt dominum imperatorem de regno expellere; quod prohibuit dilectus aequivocus filius eius. Supradicti impii obicientes ei multa contraria, quod impium est fari vel credi. Dixerunt Iudith reginam violatam esse a quodam duce Bernhardo, qui erat de stirpe regali, et domini imperatoris ex sacro fonte baptismatis filius, mentientes omnia; suscipientes reginam Iudith, eamque vi velantes et in monasterium mittentes, et fratres eius Chuonradum et Ruodolfum tondentes et in monasterio mittentes.
37. Ipso eodemque anno pervenit dominus imperator ad Niwimagun castrum, quod situm est super fluvium quod dicitur Walum: et multitudo hominum ex omnibus regnis suis venit ad eum, inter quos venerunt supradicti adversarii eius, et superaverat eos dominus imperator, et divisit eos atque commendavit. Et Hlutharius filius eius cum iuramento fidelitatem promisit, ut post hoc numquam talia committere debuisset. Et ibi Iesse iusto iudicio episcoporum depositus est. Ibi fuit aequivocus filius eius, qui in omnibus laboribus patris adiutor eius exstitit. Inde venit dominus imperator Aquis ad sedem suam, et supradicta coniux venit ibi obviam ei, quam honorifice suscepit, iubente Gregorio Romano pontifice cum aliorum episcoporum iusto iudicio.
38. Sequenti vero anno imperator in palatio Theodonis erat cum filiis suis Hluthario et Hludowico: et ibi supradictus dux venit Bernhardus, et purificavit se de supradicto stupro, postquam nullus inventus est, qui ausus fuisset cum armis supradictam rem ei imponere.
39. Alio vero anno post pascha auditum est, quod aequivocus filius eius cum consilio Hlutharii voluisset visitare patrem in hoste, et venit usque ad monasterium sancti Nazarii, et modico tempore ibi residens, usque dum pater eius Magontiam veniens, et coadunato exercitu secutus est eum. Filius vero eius supradictus revertens domum, et exspectavit adventum patris, et voluit se defendere. Pater vero veniens, iussit eum venire ad se; quem benigne suscipiens, habuerunt colloquium pacificum, et non post multos dies cum magno amore diviserunt se. Filius domi sedebat, et pater reversus est in Franciam.
40. Cum ergo venit ad palatium Franchonovurt, ibi obviam ei venit Hlutharius filius eius, postulans patrem, ut semet ipsum purificare licuisset, quod nec per voluntatem eius, nec per exhortationem eius frater ullam molestiam patri fecisset: et quam verum hoc sit, nonnullis est cognitum.
41. Interim quo rex ibidem manebat, auditum est, quod Pippinus filius eius commotionem patri fatere voluisset. Qui concite perrexit Limodiam civitatem obviam eius, iussit ire filium cum uxore et liberis in Franciam. In primis audiens imperium patris, incipiebat ire usque ad Theotuadum palatium; inde revertens perrexit in Aquitaniam: imperator inde revertens, venit Aquis ad sedem suam, et fuit ibi non multum tempus. Inde regrediens, venit Wormaciam civitatem ante sanctum tempus quadragesimae.
42. Post pascha audivit, ut iterum filii sui ad eum venire voluissent non pacifice: qui congregavit exercitum, perrexit obviam eis usque in magnum campum qui est inter Argentoriam et Basilam, qui usque hodie nominatur Campus Mendacii, ubi plurimorum fidelitas exstincta est. Filii autem eius perrexerunt obviam ei cum Gregorio papa Romano; et quicquid postulabant, nihil eis pater consentiens. Non post multos dies venerunt ad colloquium imperator et supradictus pontifex; qui non diu loquentes, honoravit eum pontifex imprimis magnis et innumeris donis. Postquam uterque rediit ad tabernaculum, misit imperator dona regalia per Adalungum venerabilem abbatem atque presbyterum supradicto pontifici. Tunc consiliati sunt nonnulli, ut imperatorem derelinquerent, et ad filios eius pervenirent, imprimis qui eum antea offendebant; ceterisque sequentibus, quadam nocte pars maxima dimisit eum, et tentoria eorum relinquentes pervenerunt ad filios. In crastinum aliqui qui remanserant, venerunt ad imperatorem, quibus praecepit dicens: Ite, ait, ad filios meos. Nolo ut ullus propter me vitam aut membra dimittat. At illi infusi lacrimis recedebant ab eo. Iam tunc separatam habebant uxorem suam ab eo, cum iuramento confirmantes, ut nec ad mortem nec ad debilitationem eam habere desiderarent. Qui statim miserunt partibus Italiae in civitatem Tartunam, ibi eam habentes. Non multo tempore postea susceperunt patrem, et duxerunt eum cum illis; quod facto, diviserunt se ibi; Pippinus perrexit in Aquitaniam, Hludowicus in Bawariam.
43. Hlutharius vero duxit secum patrem ad Compendium palatium, et ibi valde afflixit eum cum episcopis et ceteris nonnullis. Iusserunt eum, ut in monasterium iret, et ibi fuisset omnibus diebus vitae suae. Quod ille renuens, non consensit voluntati eorum. Omnes enim episcopi molesti fuerunt ei, et maxime hi, qui ex vilissima servili condicione honoratos habebat, cum his qui ex barbaris nationibus ad hoc fastigium perducti sunt.
44. Elegerunt tunc unum impudicum et crudelissimum, qui dicebatur Ebo, Remensis episcopus, qui erat ex originalium servorum stirpe, ut eum immaniter afflixisset cum confinctionibus ceterorum. Inaudita locuti sunt, inaudita fecerunt, cottidie improperantes ei. Abstulerunt ei gladium a femore suo, iudicio servorum suorum induentes eum cilicio. Tunc impletum epilogium Hieremiae prophetae dicentis: Servi dominati sunt nostri. O qualem remunerationem reddidisti ei! Fecit te liberum, non nobilem, quod impossibile est. Post libertatem vestivit te purpura et pallio; tu eum induisti cilicio. Ille te pertraxit immeritum ad culmen pontificale; tu eum falso iudicio voluisti expellere a solio patrum suorum. Crudelis, cur non intellexisti praecepta dominica: Non est servus supra dominum. Quamobrem contempsisti praecepta apostolica illius, qui usque ad tertium caelum raptus erat, ut inter angelos disceret, quid hominibus imperaret? Ille sic praecepit dicens: Omnibus potestatibus sublimioribus subiecti estote. Non est enim potestas nisi a Domino. Et iterum alius dicit: Deum timete, regem honorificate. Servi subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam discolis: haec est enim gratia. Tu vero Deum non timuisti, nec regem honorasti. Si unusquisque gratiam Dei adipisci poterit talia faciendo, profecto iram Dei habebit talia contemnendo. Crudelis, quis consiliarius tuus fuit, aut ductor tuus? Nonne ille, qui est rex super omnes filios superbiae? qui dicebat Deo creatori suo: Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraberis me! O domine Iesu Christe, ubi erat angelus tuus; qui omnia primogenita Aegypti una nocte facile delevit? et ille qui in castris Assyriorum sub Sennacherib, rege iniquo, nocte una centum octuaginta quinque milia perfidorum exstinxit, testante Esaia propheta? Aut ille as qui Herodem iuniorem contionantem percussit, ut statim scatere coepit vermibus? Et tu terra, quae eum sustulisti illo in tempore, quare non aperuisti os tuum, ut devorares eum, sicut iam olim fecisti Dathan et Abiron? Tu non intellexisti triformem legem tuam quae dicit: Cibaria et virga et onus asino, panis et disciplina et opus servo. Tibi vaticinavit Zacharias propheta, dicens: Non vivas, quia mendacium locutus es in nomine Domini. Deus manifestavit malitiam tuam, et conservavit illi regnum et gloriam suam. Propter cupiditatem et mendacium magna te impietate perdidisti. Corrue nunc in opproprium omnibus diebus vitae tuae. Per praecipitia cupiditatis et falsitatis crescat ignominia tua de die in diem, sicut numerus parvus per artem arithmeticam surgit in maximum. Crudelis, adhuc imperfectum est canonicum iudicium tuum. Necesse est enim, ut perfectum fiat iudicium ad maiorem ignominiam tuam. Patres tui erant pastores caprarum, non consiliarii principum. Tu cum ceterorum iudicio Iesse a sacerdotio deposuisti; nunc iterum revocasti eum in gradum pristinum. Aut tunc, aut nunc falsum iudicium exhibuisti; imitator eius fuisti, de quo poeta in libro sexto Aeneidos canit:
Infelix Theseus, Flegiasque miserrimus omnes
Admonet, et magna testatur voce per umbras:
Discite iustitiam moniti et non temnere Divos.
Vendidit hic auro patriam, dominumque potentem
Imposuit, fixit leges pretio atque refixit.
Quid possum tibi amplius dicere? Nec si linguam habuissem ferream et labia aenea, omnes nequitias tuas explanare nec enumerare potuissem. Sed si aliquis fuisset, qui poetico carmine omnia facinora tua rimari voluisset, forsitan Smirnamum vatem, vetustum Homerum, Mincianumque Maronem cum Ovidio superare potuisset. Sed temptatio piissimi principis, quam pertulit a nequissimis, nihil ob aliud fuisse creditur, nisi ut probaretur eius bonitas, sicut et patientia beati Iob. Sed magna discrepatio erat inter persecutoribus utriusque. Qui beato Iob insultabant, reges fuisse leguntur in libro beati Tobiae: qui istum vero maxime affligebant, legales servi eius fuerunt ac patrum suorum.
45. De Compendio postea duxerunt piissimum principum ad Aquis Grani palatium. Hoc audiens aequivocus eius filius, recessit a Bawaria magno dolore compulsus ob iniuriam patris. Qui veniens ad palatium Franchonovurt, statim inde direxit legatos suos Gozbaldum abbatem et presbyterum et Morhardum palatinum comitem, postulans et imperans, ut erga patrem humaniorem exhibere sententiam. Quod frater eius Hlutharius benigne non susceperat. Postquam illi legati reversi sunt, statim alios destinavit ad patrem, qui prohibiti sunt ne eum viderent.
46. Postea perrexit Hlutiarius de Aquis Grani palatio, pervenit Magontiam, ubi obviam venit ei frater, et colloquium inaequale habuerunt ibi propter hoc, quia omnes quos Hlutharius habebat secum, adversarii erant patris sui iniuste; quos autem Hludowicus habebat secum, fideles erant patri suo ac sibi. Inde revertens Hlutharius venit Aquis palatium, celebravitque natalem Domini adhuc clauso patre.
47. Post sanctum diem epiphaniae iterum Hludowicus misit legatos suos ad patrem, Grimaldum venerabilem abbatem atque presbyterum et Gebaardum nobilissimum atque fidelissimum ducem. Qui venientes Aquis, consensit eis Hlutharius, ut viderent patrem cum insidiatoribus, quorum unus vocabatur Othgarius episcopus, alter vero Righardus perfidus. Venientes legati ad conspectum principis, humiliter prosternentes se pedibus eius. Post haec salutaverunt eum ab aequivoco filio suo. Secreta vero verba noluerunt ei indicare propter insidiatores praesentes, sed aliquo motu signorum fecerunt eum intellegi, ut aequivocus eius hoc consentire noluisset supplicium patris.
48. Illis missis abeuntibus, statim Hlutharius compellens patrem, ut cum eo iret iterum ad Compendium, qui consentiens filio perrexit cum eo. Hoc audiens aequivocus filius eius, coadunata multitudine secutus est eos; qui cum non longe esset ab eis, Hlutharius dimisit patrem, et recessit ab eo cum consiliariis suis impiis. Aequivocus vero filius eius pervenit ad eum, et honorifice suscepit eum, et reduxit iterum ad Aquis ad sedem suam, et Deo iubente restituit eum in regnum et in locum suum. Et ibi pariter sanctum pascha Domini celebraverunt. Hoc audiens Ebo, statim fugam iniit; qui comprehensus, coactus perductus est ad praesentiam principis, qui commendavit eum ad custodiendum.
49. Eodem anno, qui est annus regni eius XXI., omnibus indulgentiam praestitit, qui eum coacti reliquerunt. Et hoc non fuit ei et onerosum vel grave, qui est piissimus imperatorum, quod antea pepercit inimicis suis, implens illud evangelicum praeceptum, quo dictum est: Dimittite, et dimittetur vobis. Praemium bonum et magnum praeparat ei, qui hoc praeceptum constituit: Quem enim diligit Dominus corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit; et qui sponte correptiones Domini non suscipit, filius eius fieri non poterit.
50. Sed summopere praecavendum est, ne amplius fiat, ut servi sint consiliarii sui; quia si possunt, hoc maxime construunt, ut nobiles opprimant, et eos cum vilissima propinquitate eorum exaltare studeant. Hoc non condecet sanctae dignitati suae, hoc raro contigerat temporibus sanctae memoriae genitoris sui, ut aliquis de talibus ad honorem conscendit. Hunc maxima disciplina perdocuit, ne superbire inciperet. Hoc exemplum nunc exercere maximum opus est. Quando in temptatione sua erat mitissimus principum, hi tales tam molesti ei fuerunt, qui eis immeritis omnem benignitatem exhibuit. Quid subiectis faciant, nulli interrogandum opus est.
51. Postquam praevaluit imperator, misit fideles legatos suos partibus Italiae, ut reducerent coniugem suam saepe mendaciis afflictam. Qui venientes susceperunt eam honorifice, et perduxerunt eam cum iucunditate et laetitia ad praesentiam principis, qui erat tunc temporis in Aquis Grani palatio.
52. Hlutharius vero residens in civitate Cavillonum, ubi multa mala commiserat, expoliando ecclesias Dei, fideles patris sui, ubicumque eos comprehendere potuerat, praeter legatos tantum, martyres exhibuit. Insuper et sanctimonialis feminam, quae erat soror ducis Bernhardi, nomine Gerbirch, iussit in vase vinatico claudere, et proicere in flumen Ararim, de quo poeta canit:
Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim.
Ibi eam diu affligens, quousque exstinxit eam iudicio coniugum impiorum consiliariorum eius, implens psalmodicam prophetiam: Cum sancto sanctus eris, et cum perverso perversus.
53. Post hoc misit legatos suos imperator ad illum, Marachwardum venerabilem abbatem, cum ceteris fidelibus suis, cum epistulis exhortatoriis, quibus admonuit eum imprimis, ut recordatus fuisset omnipotentis Dei et mandatorum eius, ut averteret se a via sua prava, ut intellegeret quam districtum iudicium esset Dominum contemnere in praeceptis suis. Dicit enim Deus inter alia praecepta: Honora patrem et matrem, et: Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur. Hoc praeceptum non per prophetas mandavit neque per apostolos, sed ipse Deus scribendo observare praecepit, et quam grave sit hoc praetermittere, in libro Deutronomio postmodum ostendit dicens: Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et coercitus oboedire contempserit, apprehenderent eum, et ducent ad seniores civitatis illius et ad portam iudicii, dicentque ad eos: Filius iste noster protervus et contumax est, monita nostra audire temnit, comissationibus vacat et luxuriae atque conviviis; lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri. Et universus Israel audiens pertimescat.
54. Postquam Hlutharius locutus fuisset cum supradictis missis, legationem eorum grave ac dure suscepit, et minas eis promisit, quod adhuc non est impletum, neque postmodum fiet. Illi revertentes ab eo, venerunt ad imperatorem, nuntiantes ei omnia quae audierant. Inde pater eius ingemiscens, congregavit multitudinem copiosam, et perrexit post eum ubi audierat eum esse. Venerunt filii eius obviam ei, Pippinus ab occidente et aequivocus eius ab oriente, uterque cum magna multitudine ad obsequium patris. Cumque properarent Aurelianensium civitati, ubi erat Hlutharius prope cum seductoribus suis impiis, de quibus superius mentio facta est, noluit quiescere exhortationibus patris; sed quadam nocte elongavit se ab eo quasi fugiendo. Tunc imperator misit legatos suos post illum, Badaradum episcopum Saxonicum, et Gebehardum nobilissimum ac fidelissimum ducem, et Berengarium sapientem, propinquum suum. Qui venientes ad eum, statim supradictus episcopus praecepit ei cum edictu omnipotentis Dei sanctorumque omnium eius, ut se alienaret a societate impiorum seductorum eius, ut licuisset fideles imperatoris ostendere, si voluntas Dei esset, ut discordia eorum permaneret, an non. Post legationem episcopi supra nominati duces protulerunt quod eis imperatum fuerat. Quos statim rogavit ad modicum tempus egredi foras, et statim iterum revocavit, deprecans eos, ut ei consilium dedissent de omnibus actis suis. At illi instruxerunt eum, ut veniret ad misericordiam patris cum ceteris seductoribus, promittentes pacem. Et ille cum eis promisit venire. Inde regredientes legati venerunt ad principem, nuntiantes ei quae gesta erant.
55. Post eos venit Hlutharius ubi erat imperator, pater eius, sedens in papilione suo, quod erat extensum in altum valde in campo magno, ubi eum exercitus omnis contemplari potuit, et filii eius fideles steterunt iuxta eum. Tunc veniens Hlutharius cecidit ad pedes patris, et post eum socer eius Hug timidus. Tunc Matfridus, et ceteri omnes qui primi erant in facinore illo, postquam surrexerunt de terra, confessi sunt se valde deliquisse. Post haec iuravit Hlutharius patri suo fidelitatem, ut omnibus imperiis suis oboedire debuisset, et ut iret in Italiam et ibi maneret, et inde non exiret nisi per iussionem patris. Tunc iuraverunt et ceteri. Post haec piissimus princeps indulgentiam dedit eis, si hoc iuramentum conservarent. Dimisit eos habere patrimonia et omnia quae habebant, praeter quod ipse manu propria tradidit eis. Diviserunt se ibi, et Hlutharius perrexit in Italiam cum consentaneis suis pessimis, et statim Matfridus, qui erat maximus incentor omnium illorum malorum, mortuus est et ceteri nonnulli. Hi vero qui remanserant, febre correpti sunt.
56. Imperator vero inde regrediens, venit ad palatium Theodonis, et ibi totam hiemem peregit. Post natalem Domini altero anno habuit conventum magnum populorum, et ibi Ebo turpissimus rusticus venit, quem ibi episcopi firmiter movere non ausi sunt, timentes ut eorum proditor exsistere debuisset. Et ideo suaserunt eum, ut se concederet ministerium sacerdotale minime habere posse; quod et ita fecit, et ideo sic plane dimissus est. Quod adhuc omnino emendare opus est, quia melior est iustum iudicium sanctorum patrum exercere in eo, quam falsam pietatem sub obtentu religionis demonstrare.
57. Ipso eodemque anno perrexit imperator partibus Lugdunensium, ubi obviam ei venerunt filii sui Pippinus et aequivocus filius eius, qui adhuc imitator filiorum est suprascriptorum, qui natum iuniores fuerunt. Ibi sedebat imperator cum filiis suis, quousque legati in Italiam venerunt ad Hlutharium, et inde revertentes pervenerunt ad eum. Inde reversus est imperator, venit Aquis ad sedem suam: et Pippinus reversus est in Aquitaniam, et aequivocus imperatoris perrexit partibus Austriae.
58. Eodem anno ipso in itinere obiit Berengarius, dux fidelis et sapiens, quem imperator cum filiis suis luxit multo tempore. Iste est annus vicesimus secundus regni domini Hludowici piissimi imperatoris, quem conservare et protegere diu in hoc saeculo dignetur feliciter commorantem, et post haec discurrentia tempora perducere concedat ad societatem omnium sanctorum eius ille, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
[Supplement to the Vienna Manuscript]
Anno vero regni sui XXIII. habuit imperator colloquium cum fidelibus suis in praedio regali Theodonis mense Maio. Et ibi venerunt legati Hlutharii a partibus Italiae, Walach qui erat abbas, et Rihhardus perfidus, et Ebarhardus fidelis cum ceteris nonnullis, nuntiantes eum libenter venire ad patrem, si pacifice potuisset. Tunc aliqui episcopi et ceteri optimates promiserunt ei fidem cum iuramento, si infirmitas non prohibuisset. Tunc praenuntiavit dominus imperator generale concilium suum Wormaciam civitatem habere, et iussit ut Hlutharius ibi obviam venisset mediante mense Septembrio. Cumque die statuto imperator Wormaciam deveniret cum magna multitudine, et filii sui Pippinus et Hludowicus cum exercitu eorum, ibi iterum venientes legati Hlutharii, et nuntiaverunt Hlutharium in febribus interea valde laborare, et minime venire potuisse. Eodem anno supradictus Walah mortuus est et ceteri nonnulli infidelium. Eodem anno Hetti beatus Treverensis archiepiscopus, divino iussu instinctus, asportavit corpus sancti Castoris de loco in quo antea requiescebat, qui vocabatur Caradona, ad locum qui vocatur Confluentes, ubi Mosella in Renum intrat, ad monasterium quod ipse supradictus archiepiscopus a fundamento construxerat, sicut ei in visu praecepit sanctus Maternus, qui erat tertius Treverensis archiepiscopus. Et in festivitate sancti Martini venit sanctum corpus ad Confluentes cum magno honore; et in crastinum die dominico consecravit supradictus pontifex illam ecclesiam in honore sancti Castoris et omnium sanctorum confessorum. Et post consecrationem suscepit sanctum corpus, et collocavit illud in ecclesia honorifice, sicut dignum erat. Octavo vero die post consecrationem, quod est XIV Kal. Decemb. die dominico, venit dominus imperator cum coniuge et liberis, et post missarum sollemnia obtulit ibi maxima dona in auro et argento, et mansit ibi duos dies et totidem noctes; et honoravit eum supradictus pontifex cum coniuge et liberis et omni cum familia sua donis innumeris. Dominus imperator rediit Aquis ad sedem suam, et ibi totam hiemem permansit.
Anno vero XXIV. praenuntiavit imperator, ut cum omni exercitu voluisset ire Romam cum filiis suis Pippino et Hludowico, et statuit seditiones in nonnullis locis contra Danaos. Illi vero Danai nave venientes ad unam seditionem, et interfecerunt ibi innumerabilem multitudinem christianorum; et ibi cecidit Hemminch qui erat ex stirpe Danorum, dux christianissimus, et Eccihardus alius dux, et multi optimates imperatoris; et aliqui comprehensi sunt et postea redempti. Hoc audiens imperator, dimisit iter quod praenuntiatum habebat, et revertens ad praedium Gundulfi, cum omni exercitu venit Noviomagum castrum, quod situm est super fluvium Valum.
Medieval Latin | The Latin Library | The Classics Page |