2. [1] Habes nunc ad Antitheses expeditam a nobis responsionem. Transeo nunc ad evangelii, sane non Iudaici sed Pontici, interim adulterati demonstrationem, praestructuram ordinem quem aggredimur. Constituimus inprimis evangelicum instrumentum apostolos auctores habere, quibus hoc munus evangelii promulgandi ab ipso domino sit impositum. Si et apostolicos, non tamen solos, sed cum apostolis et post apostolos, quoniam praedicatio discipulorum suspecta fieri posset de gloriae studio, si non adsistat illi auctoritas magistrorum, immo Christi, quae magistros apostolos fecit. [2] Denique nobis fidem ex apostolis Ioannes et Matthaeus insinuant, ex apostolicis Lucas et Marcus instaurant, isdem regulis exorsi, quantum ad unicum deum attinet creatorem et Christum eius, natum ex virgine, supplementum legis et prophetarum. Viderit enim si narrationum dispositio variavit, dummodo de capite fidei conveniat, de quo cum Marcione non convenit. [3] Contra Marcion evangelio, scilicet suo, nullum adscribit auctorem, quasi non licuerit illi titulum quoque affingere, cui nefas non fuit ipsum corpus evertere. Et possem hic iam gradum figere, non agnoscendum contendens opus quod non erigat frontem, quod nullam constantiam praeferat, nullam fidem repromittat de plenitudine tituli et professione debita auctoris. [4] Sed per omnia congredi malumus, nec dissimulamus quod ex nostro intellegi potest. Nam ex iis commentatoribus quos habemus Lucam videtur Marcion elegisse quem caederet. Porro Lucas non apostolus sed apostolicus, non magister sed discipulus, utique magistro minor, certe tanto posterior quanto posterioris apostoli sectator, Pauli sine dubio, ut et si sub ipsius Pauli nomine evangelium Marcion intulisset, non sufficeret ad fidem singularitas instrumenti destituta patrocinio antecessorum. [5] Exigeretur enim id quoque evangelium quod Paulus invenit, cui fidem dedidit, cui mox suum congruere gestiit, siquidem propterea Hierosolymam ascendit ad cognoscendos apostolos et consultandos, ne forte in vacuura cucurrisset, id est ne non secundum illos credidisset et non secundum illos evangelizaret. Denique ut cum auctoribus contulit, et convenit de regula fidei, dextras miscuere, et exinde officia praedicandi distinxerunt, ut illi in Iudaeos, Paulus in Iudaeos et in nationes. Igitur si ipse illuminator Lucae auctoritatem antecessorum et fidei et praedicationi suae optavit, quanto magis eam evangelio Lucae expostulem, quae evangelio magistri eius fuit necessaria?
3. [1] Aliud est si penes Marcionem a discipulatu Lucae coepit religionis Christianae sacramentum. Ceterum si et retro decucurrit, habuit utique authenticam paraturam, per quam ad Lucam usque pervenit, cuius testimonio adsistente Lucas quoque possit admitti. [2] Sed enim Marcion nactus epistulam Pauli ad Galatas, etiam ipsos apostolos suggillantis ut non recto pede incedentes ad veritatem evangelii, simul et accusantis pseudapostolos quosdam pervertentes evangelium Christi, connititur ad destruendum statum eorum evangeliorum quae propria et sub apostolorum nomine eduntur, vel etiam apostolicorum, ut scilicet fidem quam illis adimit suo conferat. [3] Porro etsi reprehensus est Petras et Ioannes et Iacobus, qui existimabantur columnae, manifesta causa est. Personarum enim respectu videbantur variare convictum. Et tamen cum ipse Paulus omnibus omnia fieret, ut omnes lucraretur, potuit et Petro hoc in consilio fuisse aliquid aliter agendi quam docebat. [4] Proinde si et pseudapostoli irrepserant, horum quoque qualitas edita est, circumcisionem vindicantium et Iudaicos fastos. Adeo non de praedicatione sed de conversatione a Paulo denotabantur, aeque denotaturo si quid de deo creatore aut Christo eius errassent. Igitur distinguenda erunt singula. Si apostolos praevaricationis et simulationis suspectos Marcion haberi queritur usque ad evangelii depravationem, Christum iam accusat, accusando quos Christus elegit. Si vero apostoli quidem integrum evangelium contulerunt, de sola convictus inaequalitate reprehensi, pseudapostoli autem veritatem eorum interpolaverunt, et inde sunt nostra digesta, quod erit germanum illud apostolorum instrumentum quod adulteros passum est, quod Paulum illuminavit et ab eo Lucam? Aut si tam funditus deletum est, ut cataclysmo quodam, ita inundatione falsariorum obliteratum, iam ergo nec Marcion habet verum. [5] Aut si ipsum erit verum, id est apostolorum, quod Marcion habet solus (et quomodo nostro consonat quod non apostolorum, sed Lucae refertur?) aut si non statim Lucae deputandum est quo Marcion utitur, quia nostro consonat, scilicet adulterato etiam circa titulum, ceterum apostolorum est. Iam ergo et nostrum, quod illi consonat, aeque apostolorum est, sed adulteratum de titulo quoque.
4. [1] Funis ergo ducendus est contentionis, pari hinc inde nisu fluctuante. Ego meum dico verum, Marcion suum. Ego Marcionis affirmo adulteratum, Marcion meum. Quis inter nos determinabit, nisi temporis ratio, ei praescribens auctoritatem quod antiquius reperietur, et ei praeiudicans vitiationem quod posterius revincetur? In quantum enim falsum corruptio est veri, in tantum praecedat necesse est veritas falsum. [2] Prior erit res passione, et materia aemulatione. Alioquin quam absurdum, ut, si nostrum antiquius probaverimus, Marcionis vero posterius, et nostrum ante videatur falsum quam habuerit de veritate materiam, et Marcionis ante credatur aemulationem a nostro expertum quam et editum, et postremo id verius existimetur quod est serius, post tot ac tanta iam opera atque documenta Christianae religionis saeculo edita, quae edi utique non potuissent sine evangelii veritate, id est ante evangelii veritatem. [3] Quod ergo pertinet ad evangelium interim Lucae, quatenus communio eius inter nos et Marcionem de veritate disceptat, adeo antiquius Marcione est quod est secundum nos, ut et ipse illi Marcion aliquando crediderit, cum et pecuniam in primo calore fidei catholicae ecclesiae contulit, proiectam mox cum ipso, posteaquam in haeresim suam a nostra veritate descivit. Quid nunc, si negaverint Marcionitae primam apud nos fidem eius, adversus epistulam quoque ipsius? Quid si nec epistulam agnoverint? [4] Certe Antitheses non modo fatentur Marcionis, sed et praeferunt. Ex his mihi probatio sufficit. Si enim id evangelium quod Lucae refertur penes nos (viderimus an et penes Marcionem) ipsum est quod Marcion per Antitheses suas arguit ut interpolatum a protectoribus Iudaismi ad concorporationem legis et prophetarum, qua etiam Christum inde confingerent, utique non potuisset arguere nisi quod invenerat. [5] Nemo post futura reprehendit quae ignorat futura. Emendatio culpam non antecedit. Emendator sane evangelii a Tiberianis usque ad Antoniniana tempora eversi Marcion solus et primus obvenit, expectatus tamdiu a Christo, paenitente iam quod apostolos praemisisse properasset sine praesidio Marcionis. Nisi quod humanae temeritatis, non divinae auctoritatis, negotium est haeresis, quae sic semper emendat evangelia dum vitiat; cum et si discipulus Marcion, non tamen super magistrum; et si apostolus Marcion, Sive ego, inquit Paulus, sive illi, sic praedicamus; et si prophetes Marcion, et spiritus prophetarum prophetis erunt subditi, non enim eversionis sunt, sed pacis; etiam si angelus Marcion, citius anathema dicendus quam evangelizator, quia aliter evangelizavit. Itaque dum emendat, utrumque confirmat, et nostrum anterius, id emendans quod invenit, et id posterius quod de nostri emendatione constituens suum et novum fecit.
5. [1] In summa, si constat id verius quod prius, id prius quod et ab initio, id ab initio quod ab apostolis, pariter utique constabit id esse ab apostolis traditum quod apud ecclesias apostolorum fuerit sacrosanctum. Videamus quod lac a Paulo Corinthii hauserint, ad quam regulam Galatae sint recorrecti, quid legant Philippenses, Thessalonicenses, Ephesii, quid etiam. Romani de proximo sonent, quibus evangelium et Petrus et Paulus sanguine quoque suo signatum reliquerunt. [2] Habemus et Ioannis alumnas ecclesias. Nam etsi Apocalypsin eius Marcion respuit, ordo tamen episcoporum ad originem recensus in Ioannem stabit auctorem. Sic et ceterarum generositas recognoscitur. Dico itaque apud illas, nec solas iam apostolicas, sed apud universas quae illis de societate sacramenti confoederantur, id evangelium Lucae ab initio editionis suae stare quod cum maxime tuemur, Marcionis vero plerisque nec notum, nullis autem notum ut non eadem damnatum. [3] Habet plane et illud ecclesias, sed suas, tam posteras quam adulteras, quarum si censum requiras, facilius apostaticum invenias quam apostolicum, Marcione scilicet conditore, vel aliquo de Marcionis examine. Faciunt favos et vespae, faciunt ecclesias et Marcionitae. Eadem auctoritas ecclesiarum apostolicarum ceteris quoque patrocinabitur evangeliis, quae proinde per illas et secundum illas habemus, Ioannis dico et Matthaei, licet et Marcus quod edidit Petri affirmetur, cuius interpres Marcus. Nam et Lucae digestum Paulo adscribere solent. [4] Capit magistrorum videri quae discipuli promulgarint. Itaque et de his Marcion flagitandus, quod omissis eis Lucae potius institerit, quasi non et haec apud ecclesias a primordio fuerint, quemadmodum et Lucae. Atquin haec magis a primordio fuisse credibile est, ut priora, qua apostolica, ut cum ipsis ecclesiis dedicata. Ceterum quale est, si nihil apostoli ediderunt, ut discipuli potius ediderint, qui nec discipuli existere potuissent sine ulla doctrina magistrorum? [5] Igitur dum constet haec quoque apud ecclesias fuisse, cur non haec quoque Marcion attigit, aut emendanda si adulterata, aut agnoscenda si integra? Nam et competit ut si qui evangelium pervertebant, eorum magis curarent perversionem quorum sciebant auctoritatem receptiorem. Ideo et pseudapostoli, quod per falsum apostolos imitarentur. In quantum ergo emendasset quae fuissent emendanda, si fuissent corrupta, in tantum confirmavit non fuisse corrupta quae non putavit emendanda. [6] Denique emendavit quod corruptum existimavit. Sed nec hoc merito, quia non fuit corruptum. Si enim apostolica integre decucurrerunt, Lucae autem, quod est secundum nos, adeo congruit regulae eorum ut cum illis apud ecclesias maneat, iam et Lucae constat integrum decucurrisse usque ad sacrilegium Marcionis. Denique ubi manus illi Marcion intulit, tunc diversum et aemulum factum est apostolicis. [7] Igitur dabo consilium discipulis eius, ut aut et illa convertant, licet sero, ad formam sui, quo cum apostolicis convenire videantur (nam et cotidie reformant illud, prout a nobis cotidie revincuntur), aut erubescant de magistro utrobique traducto, cum evangelii veritatem nunc ex conscientia tramittit, nunc ex impudentia evertit. His fere compendiis utimur, cum de evangelii fide adversus haereticos expedimur, defendentibus et temporum ordinem posteritati falsariorum praescribentem, et auctoritatem ecclesiarum traditioni apostolorum patrocinantem, quia veritas falsum praecedat necesse est, et ab eis procedat a quibus tradita est.
6. [1] Sed alium iam hinc inimus gradum, ipsum, ut professi sumus, evangelium Marcionis provocantes, sic quoque probaturi adulteratum. Certe enim totum quod elaboravit etiam Antitheses praestruendo in hoc cogit, ut veteris et novi testamenti diversitatem constituat, proinde Christum suum a creatore separatum, ut dei alterius, ut alienum legis et prophetarum. [2] Certe propterea contraria quaeque sententiae suae erasit, conspirantia cum creatore, quasi ab assertoribus eius intexta: competentia autem sententiae suae reservavit. Haec conveniemus, haec amplectemur, si nobiscum magis fuerint, si Marcionis praesumptionem percusserint. Tunc et illa constabit codem vitio haereticae caecitatis erasa quo et haec reservata. [3] Sic habebit intentio et forma opusculi nostri, sub illa utique condicione quae ex utraque parte condicta sit. Constituit Marcion alium esse Christum qui Tiberianis temporibus a deo quondam ignoto revelatus sit in salutem omnium gentium, alium qui a deo creatore in restitutionem Iudaici status sit destinatus quandoque venturus. Inter hos magnam et omnem differentiam scindit, quantam inter iustum et bonum, quantam inter legem et evangelium, quantam inter Iudaismum et Christianismum. [4] Hinc erit et nostra praescriptio, qua defigimus nihil Christo dei alterius commune esse debere cum creatore, ceterum creatoris pronuntiandum si administraverit dispositiones eius, si impleverit prophetias eius, si adiuverit leges eius, si repraesentaverit promissiones eius, si restauraverit virtutes eius, si sententias reformaverit, si mores, si proprietates expresserit. Huius pacti et huius praescripti, quaeso te, lector, memineris ubique, et incipe recognoscere aut Marcionis Christum aut creatoris.
7. [1] Anno quintodecimo principatus Tiberiani proponit eum descendisse in civitatem Galilaeae Capharnaum, utique de caelo creatoris, in quod de suo ante descenderat. Ecquid ergo ordinis fuerat ut prius de suo caelo in creatoris descendens describeretur? Cur enim non et ista reprehendam quae non implent fidem ordinariae narrationis, deficientis in mendacio semper? Plane semel dicta sint per quae iam alibi retractavimus an descendens per creatorem, et quidem adversus ipsum, potuerit ab eo admitti et inde tramitti in terram aeque ipsius. [2] Nunc autem et reliquum ordinem descensionis expostulo, tenens descendisse illum. Viderit enim sicubi appamisse positum est. Apparere subitum ex inopinato sapit conspectum, qui semel impegerit oculos in id quod sine mora apparuit. Descendisse autem dum fit, videtur et subit oculos. De facto etiam ordinem facit, atque ita cogit exigere, quali habitu, quali suggestu, quonam impetu vel temperamento, etiam quo in tempore diei noctisve descenderit: praeterea quis viderit descendentem, quis retulerit, quis asseveraverit rem utique nec asseveranti facile credendam. [3] Indignum denique ut Romulus quidem ascensus sui in caelum habuerit Proculum affirmatorem, Christus vero dei descensus de caelo sui non invenerit annuntiatorem, quasi non sic et ille ascenderit iisdem mendacii scalis, sicut et iste descendit. Quid autem illi cum Galilaea, si non erat creatoris, cui ista regio destinabatur ingressuro praedicationem? dicente Esaia, Hoc primum bibito, cito facito, regio Zabulon et terra Nephthalim, et ceteri qui maritimam et Iordanis, Galilaea nationum, populus qui sedetis in tenebris, videte lumen magnum: qui habitatis terram, sedentes in umbra mortis, lumen ortum est super vos. [4] Bene autem quod et deus Marcionis illuminator vindicatur nationum, quo magis debuerit vel de caelo descendere, et, si utique, in Pontum potius descendere quam in Galilaeam. Ceterum et loco et illuminationis opere secundum praedicationem occurrentibus Christo iam eum prophetatum incipimus agnoscere, ostendentem in primo ingressu venisse se non ut legem et prophetas dissolveret, sed ut potius adimpleret. Hoc enim Marcion ut additum erasit. [5] Sed frustra negabit Christum dixisse quod statim fecit ex parte. Prophetiam enim interim de loco adimplevit. De caelo statim ad synagogam. Ut dici solet, ad quod venimus; hoc age, Marcion, aufer etiam illud de evangelio, Non sum missus nisi ad oves perditas domus Israel, et, Non est auferre panem filiis et dare eum canibus, ne scilicet Christus Israelis videretur. [6] Sufficiunt mihi facta pro dictis. Detrahe voces Christi mei, res loquentur. Ecce venit in synagogam; certe ad oves perditas domus Israelis. Ecce doctrinae suae panem prioribus offert Israelitis; certe ut filios praefert. Ecce aliis eum nondum impertit; certe ut canes praeterit. Quibus autem magis impertisset quam extraneis creatoris, si ipse inprimis non fuisset creatoris? [7] Et tamen quomodo in synagogam potuit admitti tam repentinus, tam ignotus, cuius nemo adhuc certus de tribu, de populo, de domo, de censu denique Augusti, quem testem fidelissimum dominicae nativitatis Romana archiva custodiunt? Meminerant certe, nisi circumcisum scirent, non admittendum in sancta sanctorum. Sed etsi passim synagoga adiretur, non tamen ad docendum nisi ab optime cognito et explorato et probato, iam pridem in hoc ipsum vel aliunde commendato cum hoc munere. Stupebant autem omnes ad doctrinam eius. Plane. Quoniam, inquit, in potestate erat sermo eius, non quoniam adversus legem et prophetas docebat. Utique enim eloquium divinum et vim et gratiam praestabat, magis exstruens quam destruens substantiam legis et prophetarum. [8] Alioquin non stuperent, sed horrerent. Nec mirarentur, sed statim aversarentur destructorem legis et prophetarum, et utique inprimis alterius dei praedicatorem, quia nec potuisset adversus legem et prophetas docere et hoc nomine adversus creatorem, non praemissa diversae atque aemulae divinitatis professione. Cum ergo nihil tale scriptura significet, nisi solam vim et potestatem sermonis admirationi fuisse, facilius ostendit secundum creatorem docuisse illum, quia non negavit, quam adversus creatorem, quia non significavit. [9] Atque ita aut eius erit agnoscendus secundum quem docuit, aut praevaricator iudicandus si secundum eum adversus quem venerat docuit. Exclamat ibidem spiritus daemonis, Quid nobis et tibi est Iesu? venisti perdere nos: scio qui sis, sanctus dei. [10] Hic ego non retractabo an et hoc cognomentum competierit ei quem nec Christum vocari oporteret, si non creatoris. Alibi iam de nominibus expostulatum est. At nunc discepto quomodo hoc eum vocari cognoverit daemon, nulla unquam retro emissa praedicatione in illum a deo ignoto et in id temporis muto, cuius nec sanctum eum contestari potuit, ut ignoti etiam ipsi suo creatori. Quid autem iam tale ediderit novae divinitatis per quod posset alterius dei sanctus intellegi? [11] Tantum quod synagogam introgressus, et nec sermone operatus aliquid adversus creatorem? Sicut ergo quem ignorabat nullo modo poterat Iesum et sanctum dei agnoscere, ita quem norat agnovit. Nam et prophetam meminerat sanctum dei praedicasse, et Iesum nomen dei esse in filio Nave. Haec et ab angelo exceperat secundum nostrum evangelium: Propterea quod in te nascetur vocabitur sanctum, filius dei: et, Vocabis nomen eius Iesum. [12] Sed et habebat utique sensum aliquem dominicae dispositionis (licet daemon tamen), magis quam alienae et nondum satis cognitae. Nam et praemisit, Quid nobis et tibi, Iesu? non quasi in extraneum, sed ad quem pertinent spiritus creatoris. Nec enim dixit, Quid tibi et nobis? sed, Quid nobis et tibi? se deplorans et sorti suae exprobrans; quam iam videns adicit, Venisti perdere nos. [13] Adeo iudicis et ultoris et, ut ita dixerim, saevi dei filium agnoverat Iesum, non optimi illius, et perdere et punire nescientis. Quorsum hunc locum praemisimus ? Ut Iesum et a daemone non alium doceamus agnitum et a semetipso non alium confirmatum quam creatoris. Atquin, inquis, increpuit illum Iesus. Plane, ut invidiosum, et in ipsa confessione petulantem et male adulantem; quasi haec esset summa gloria Christi, si ad perditionem daemonum venisset et non potius ad hominum salutem, qui nec discipulos de subactione spirituum sed de candida salutis gloriari volebat. [14] Aut cur eum increpuit? Si quasi mentitum in totum, ergo non fuit Iesus, nec dei sanctus omnino: si quasi ex parte mentitum, quod eum Iesum quidem et sanctum dei, sed creatoris, existimasset, iniustissime increpuit hoc sentientem quod sciebat sentiendum, et hoc non existimantem quod ignorabat existimandum, alium Iesum et alterius dei sanctum. [15] Quodsi verisimiliorem statum non habet increpatio nisi quem nos interpretamur, iam ergo et daemon nihil mentitus est, non ob mendacium increpitus; ipse enim erat Iesus, praeter quem alium daemon agnovisse non poterat, et Iesus eum confirmavit quem agnoverat daemon, dum non ob mendacium increpat daemonem.
8. [1] Nazaraeus vocari habebat secundum prophetiam Christus creatoris. Unde et ipso nomine nos Iudaei Nazarenos appellant per eum. Nam et sumus de quibus scriptum est: Nazaraei exalbati sunt super nivem, qui scilicet retro luridati delinquentiae maculis et nigrati ignorantiae tenebris. Christo autem appellatio Nazaraei competitura erat ex infantiae latebris, ad quas apud Nazareth descendit, vitando Archelaum filium Herodis. [2] Hoc propterea non omisi, quia Christum Marcionis oportuerat omne commercium eierasse etiam locorum familiarium Christi creatoris, habentem tanta Iudaeae oppida non ita Christo creatoris per prophetas emancipata. Ceterum prophetarum erit Christus ubicunque secundum prophetas invenitur. Et tamen apud Nazareth. quoque nihil novi notatur praedicasse, dum alio, merito unius proverbii, eiectus refertur. Hic primum manus ei iniectas animadvertens necesse habeo iam de substantia eius corporali praefinire, quod non possit phantasma credi qui contactum et quidem violentia plenum detentus et captus et ad praecipitium usque protractus admiserit. [3] Nam etsi per medios evasit, sed ante iam vim expertus, et postea dimissus; scilicet soluto, uti assolet, tumultu, vel etiam irrupto, non tamen per caliginem eluso, quae nulli omnino tactui succidisset, si fuisset.
Tangere enim et tangi nisi corpus nulla potest res,
etiam saecularis sapientiae digna sententia est. [4] Ad summam, et ipse mox tetigit alios, quibus manus imponens, utique sentiendas, beneficia medicinarum conferebat, tam vera, tam non imaginaria, quam erant per quas conferebat. Ipse igitur est Christus Esaiae, remediator valetudinum. Hic, inquit, imbecillitates nostras aufert et languores portat. Portare autem Graeci etiam pro eo solent ponere quod est tollere. Sufficit interim mihi generalis repromissio. Quodcunque curaverit Iesus, meus est. Veniemus tamen et ad species curationum. [5] Ceterum et a daemoniis liberare curatio est valetudinis. Itaque spiritus nequam quasi ex forma iam prioris exempli cum testimonio excedebant vociferantes, Tu es filius dei. Cuius dei, vel hic pareat. Sed proinde increpabantur et iubebantur tacere. Proinde enim Christus ab hominibus, non a spiritibus immundis, volebat se filium dei agnosci, ille Christus duntaxat cui hoc congruebat quia praemiserat per quos posset agnosci, et utique digniores praedicatores. [6] Illius erat praeconium immundi spiritus respuere cui sancti abundabant. Porro qui nunquam fuerat annuntiatus (si tamen volebat agnosci, frustra autem venerat si nolebat), non esset aspernatus testimonium alienae et cuiuscunque substantiae, qui propriae non habebat, qui in aliena descenderat. [7] Iam nunc et qua destructor creatoris nihil magis gestisset quam a spiritibus ipsius agnosci et divulgari prae timore; nisi quod Marcion deum suum timeri negat, defendens bonum non timeri, sed iudicem, apud quem sint materiae timoris, ira, saevitia, iudicia, vindicta, damnatio. Sed et daemonia timore utique cedebant. Ergo timendi dei filium confitebantur, occasionem habitura non cedendi, si non timendi: et ille iussu et increpitu ea expellens, non suasu qua bonus, timendum se exhibebat. [8] Aut numquid ideo increpabat quia timebatur, nolens timeri? Et quomodo ea volebat excedere, quod nisi timore non facerent? Cecidit ergo in necessitatem qua disparem se naturae suae ageret, cum posset ut bonus semel eis parcere. Cecidit et in aliam praevaricationis notam, cum se a daemoniis quasi filium creatoris sustineret timeri, ut iam non propria potestate expelleret daemonia, sed per creatoris auctoritatem. [9] In solitudinem procedit. Solemnis et huiusmodi regio creatoris. Oportebat sermonem illic quoque videri in corpore ubi egerat aliquando et in nube. Competebat et evangelio habitus loci qui placuerat et legi. Capiat itaque iocunditatem solitudo: hoc Esaias promiserat. Detentus a turbis, Oportet me, inquit, et aliis civitatibus annuntiare regnum dei. [10] Ostenderat iam alicubi deum suum? Non puto adhuc usque. Sed de his loquebatur qui alium quoque deum noverant? Nec hoc credo. Ergo si nec ille alium deum ediderat nec illi noverant praeter creatorem, eiusdem dei regnum portendebat quem solum sciebat notum eis qui audiebant.
9. [1] De tot generibus operum quid utique ad piscaturam respexit, ut ab illa in apostolos sumeret Simonem et filios Zebedaei (non enim simplex factum videri potest de quo argumentum processurum erat), dicens Petro trepidanti de copiosa indagine piscium, Ne time, abhinc enim homines eris capiens? [2] Hoc enim dicto intellectum illis suggerebat adimpletae prophetiae, se eum esse qui per Hieremiam pronuntiarat, Ecce ego mittam piscatores multos, et piscabuntur illos, homines scilicet. Denique relictis naviculis secuti sunt eum, ipsum intellegentes qui coeperat facere quod edixerat. Aliud est si affectavit de naviculariorum collegio adlegere, habiturus apostolum quandoque nauclerum Marcionem. [3] Praestruximus quidem adversus Antitheses nihil proficere proposito Marcionis quam putat diversitatem legis et evangelii, ut et hanc a creatore dispositam, denique praedicatam in repromissione novae legis et novi sermonis et novi testamenti. Sed quoniam attentius argumentatur apud illum suum nescio quem suntalai/pwron, id est commiseronem, et summisou&menon, id est coodibilem, in leprosi purgationem, non pigebit ei occurrere et inprimis figuratae legis vim ostendere, quae in exemplo leprosi non contingendi, immo ab omni commercio submovendi, communicationem prohibebat hominis delictis commaculati, cum qualibus et apostolus cibum quoque vetat sumere; participari enim stigmata delictorum, quasi ex contagione, si qui se cum peccatore miscuerit. [4] Itaque dominus volens altius intellegi legem per carnalia spiritalia significantem, et hoc nomine non destruens sed magis exstruens, quam pertinentius volebat agnosci, tetigit leprosum, a quo etsi homo inquinari potuisset, deus utique non inquinaretur, incontaminabilis scilicet. Ita non praescribetur illi quod debuerit legem observare et non contingere immundum, quem contactus immundi non erat inquinaturus. [5] Hoc magis meo Christo competere sic doceo, dum tuo non competere demonstro. Si enim ut aemulus legis tetigit leprosum, nihili faciens praeceptum legis per contemptum inquinamenti, quomodo posset inquinari, qui corpus non habebat quod inquinaretur? Phantasma enim inquinari non posset. Qui ergo inquinari non poterat ut phantasma, iam non virtute divina incontaminabilis erit sed phantasmatis inanitate; nec contempsisse videri potest inquinamentum, cuius materiam non habebat; ita nec legem destruxisse, qui inquinamentum ex occasione phantasmatis, non ex ostentatione virtutis, evaserat. [6] Si autem Helisaeus prophetes creatoris unicum leprosum Naaman Syrum ex tot leprosis Israelitis emundavit, nec hoc ad diversitatem facit Christi, quasi hoc modo melioris dum Israeliten leprosum emundat extraneus, quem suus dominus emundare non valuerat; Syro facilius emundato, significato per nationes emundationis in Christo lumine earum, quae septem maculis capitalium delictorum inhorrerent, idololatria, blasphemia, homicidio, adulterio, stupro, falso testimonio, fraude. [7] Quapropter septies, quasi per singulos titulos, in Iordane lavit, simul et ut totius hebdomadis caneret expiationem, et quia unius lavacri vis et plenitudo Christo soli dicabatur, facturo in terris, sicut sermonem compendiatum, ita et lavacrum. Nam et hoc opponit Marcion, Helisaeum quidem materia eguisse, aquam adhibuisse, et eam septies, Christum vero verbo solo et hoc semel functum curationem statim repraesentasse. Quasi non audeam et verbum ipsum in substantiam creatoris vindicare. Nullius rei non ille potior auctor qui prior. [8] Incredibile plane ut potestas creatoris verbo remedium vitii unius operata sit, quae verbo tantam mundi molem semel protulit. Unde magis dinoscitur Christus creatoris quam ex verbi potestate? Sed ideo alius Christus, quia aliter quam Helisaeus, quia potentior dominus famulo suo. Quid constituis, Marcion, proinde res agi a servis quemadmodum ab ipsis dominis? Non times ne in dedecus tibi vertat, si ideo Christum negas creatoris quia potentior fuerit famulo creatoris, qui ad Helisaei pusillitatem maior agnoscitur, si tamen maior? Par enim curatio, licet distet operatio. Quid amplius praestitit tuus Christus quam meus Helisaeus? Immo quid magnum praestitit tui Christi verbum, cum id praestiterit quod fluvius creatoris? [9] Secundum haec cetera quoque occurrunt. Quantum enim ad gloriae humanae aversionem pertinebat, vetuit eum divulgare, quantum autem ad tutelam legis, iussit ordinem impleri: Vade, ostende te sacerdoti, et offer mvmus quod praecepit Moyses. Argumenta enim figurata utpote prophetatae legis adhuc in suis imaginibus tuebatur, quae significabant hominem quondam peccatorem verbo mox dei emaculatum offerre debere munus deo apud templum, orationem scilicet et actionem gratiarum apud ecclesiam per Christum Iesum, catholicum patris sacerdotem. [10] Itaque adiecit, Ut sit vobis in testimonium, sine dubio quo testabatur se legem non dissolvere sed adimplere, quo testabatur se ipsum esse qui morbos et valetudines eorum suscepturus annuntiabatur. Hanc tam congruentem et debitam interpretationem testimonii adulator Christi sui Marcion sub obtentu mansuetudinis et lenitatis quaerit excludere. Nam et bonus, inquit, praeterea sciens omnem qui lepra esset liberatus solemnia legis executurum, ideo ita praecepit. [11] Quid tum? Perseveravitne in bonitate, id est permissione legis, an non? Si enim bonus perseveravit, nusquam destructor erit legis, nec dei alterius habebitur, cessante legis destructione per quam alterius dei vindicatur. [12] Si non perseveravit bonus, destruendo postea legem, falsum ergo testimonium postea collocavit apud illos in curatione leprosi; deseruit enim bonitatem, dum destruit legem. Malus iam quando legis eversor, si bonus cum legis indultor. Sed et eo quod indulsit legi obsequium, bonam legem confirmavit. Nemo enim malo obsequi patitur. [13] Ergo et sic malus, si obsequium malae legi indulsit, et sic deterior, si bonae legis destructor advenit. Proinde si ut sciens omnem qui lepra liberatus esset ita facturum ideo praecepit munus offerre, potuit et non praecepisse quod sciebat ultro futurum. In vanum ergo descendit quasi legem destructurus, cum cedit obsecutoribus legis. Atquin quasi sciens formam eorum magis ab ea avertendos praevenire debuerat, si in hoc venerat. Cur enim non tacuit, ut homo solo suo arbitrio legi obediret? Tunc enim aliquatenus posset videri patientiae suae praestitisse. [14] Sed adicit etiam auctoritatem suam exaggeratam testimonii pondere. Cuius iam testimonii, nisi legis assertae? Certe nihil interest quomodo firmaverit legem, sive qua bonus, sive qua supervacuus, sive qua patiens, sive qua inconstans, dum te, Marcion, de gradu pellam. Ecce praecepit legem impleri. [15] Quocunque modo praecepit, eodem potuit etiam illam praemisisse sententiam, Non veni legem dissolvere sed adimplere. Quid ergo tibi fuit de evangelio erasisse quod salvum est? Confessus es enira prae bonitate fecisse illum quod negas dixisse. Constat ergo dixisse illum, quia et fecit, et te potius vocem domini de evangelio eradicasse quam nostros iniecisse.
10. [1] Curatur et paralyticus, et quidem in coetu, spectante populo. Videbit enim, inquit Esaias, populus sublimitatem domini et gloriam dei. Quam sublimitatem, et quam gloriam? Convalescite manus dimissae et genua dissoluta; hoc erit paralysis. Convalescite, nec timete. Non otiose iterans, Convalescite, nec vane subiungens, Nec timete, quoniam cum redintegratione membrorum virium quoque repraesentationem pollicebatur: Exsurge, et tolle dicturi erant, Quis dimittet peccata nisi solus deus? [2] Habes itaque iam et specialis medicinae dispunctam prophetiam, et eorum quae medicinam sunt secuta. Pariter ct dimissorem delictorum Christum recognosce apud eundem prophetam: Quoniam, inquit, in plurimis dimittet delicta eorum, et delicta nostra ipse aufert. Nam et in priore ex ipsius domini persona, Etsi fuerint delicta vestra tanquam roseum, velut nivem exalbabo, etsi tanquam coccinum, velut lanam exalbabo; in roseo sanguinem ostendens prophetarum, in coccino domini, ut clariorem. Etiam Micheas de venia delictorum, Quis deus quomodo tu, eximens iniquitates et praeteriens iniustitias residuis haereditatis tuae? et non tenuit in testimonium iram suam, quia voluit esse misericordiam; avertet, et miserebitur nostri; demerget delicta nostra, et demerget in profundo maris peccata nostra. [3] Sed et si nihil tale in Christum fuisset praedicatum, haberem huius benignitatis exempla in creatore, promittentia mihi et in filio patris affectus. Video Ninivitas scelerum veniam consecutos a creatore, ne dixerim tunc quoque a Christo, quia a primordio egit in patris nomine. Lego et Nathan prophetam agnoscenti David delictum suum in Uriam dixisse, Et dominus circumduxit delictum tuum et non morieris; proinde et Achab regem, maritum Iezabel, reum idololatriae et sanguinis Nabuthae, veniam meruisse paenitentiae nomine; Ionathan, filium Saulis, resignati ieiunii culpam deprecatione delesse. [4] Quid de ipso populo retexam totiens delictorum indulgentia restituto? ab eo scilicet deo qui mavult misericordiam quam sacrificium, et peccatoris paenitentiam quam mortem. Prius est igitur neges creatorem indulsisse aliquando delicta, consequens est ut ostendas nec in Christum suum tale quid eum praedicasse; et ita probabis novam istam Christi novi scilicet benignitatem, si probaveris nec parem creatori nec praedicatam a creatore. [5] Sed et peccata dimittere an eius possit esse qui negetur tenere, et an eius sit absolvere cuius non sit etiam damnare, et an congruat eum ignoscere in quem nihil sit admissum, alibi iam congressi malumus admonere quam rectractare. [6] De filio hominis duplex est nostra praescriptio, neque mentiri posse Christum, ut se filium hominis pronuntiaret si non vere erat, neque filium hominis constitui qui non sit natus ex homine, vel patre vel matre, atque ita discutiendum cuius hominis filius accipi debeat, patris an matris. Si ex deo patre est, utique non est ex homine; si non et ex homine, superest ut ex homine sit matre; si ex homine, iam apparet quia ex virgine. Cui enim homo pater non datur, nec vir matri eius deputabitur: porro, cui vir non deputabitur, virgo est. [7] Ceterum duo iam patres habebuntur, deus et homo, si non virgo sit mater. Habebit enim virum, ut virgo non sit, et habendo virum duos patres faciet, deum et hominem, ei qui et dei et hominis esset filius. Talem, si forte, Castori aut Herculi nativitatem tradunt fabulae. Si haec ita distinguuntur, id est si ex matre filius est hominis quia ex patre non est, ex matre autem virgine quia non ex patre homine, hic erit Christus Esaiae quem concepturam virginem praedicat. [8] Qua igitur ratione adtnittas filium hominis, Marcion, circumspicere non possum. Si patris hominis, negas dei filium; si et dei, Herculem de fabula facis Christum; si matris tantum hominis, meum concedis; si neque patris hominis <neque matris>, ergo nullius hominis est filius, et necesse est mendacium admiserit, qui se quod non erat dixit. [9] Unum potest angustiis tuis subvenire, si audeas aut deum tuum patrem Christi Hominem quoque cognominare, quod de aeone fecit Valentinus, aut virginem hominem negare, quod nec Valentinus quidem fecit. Quid nunc, si ipso titulo filii hominis censetur Christus apud Danielem? Nonne sufficit ad probationem prophetici Christi? [10] Cum enim id se appellat quod in Christum praedicabatur creatoris, sine dubio ipsum se praestat intellegi in quem praedicabatur. Nominum communio simplex, si forte, videri potest, et tamen nec Christum nec Iesum vocari debuisse defendimus diversitatis condicionem tenentes. Appellatio autem, quod est filius hominis, in quantum ex accidenti obvenit, in tantum difficile est ut et ipsa concurrat super nominis communionem. Ex accidenti enim proprio est, maxime cum causa non convenit eadem per quam deveniat in communionem. [11] Atque adeo si et Christus Marcionis natus ex homine diceretur, tunc et ipse caperet appellationis communionem, et essent duo filii hominis, sicut et duo Christi et duo Iesus. Ergo cum appellatio propria est eius in quo habet causam, si et alii vindicetur in quo est communio nominis, non etiam appellationis, suspecta iam fit communio nominis quoque in eo cui vindicatur sine causa communio appellationis, et sequitur ut unus idemque credatur qui et nominis et appellationis capacior invenitur, dum alter excluditur, qui non habet appellationis communionem, carens causa. Nec alius erit capacior utriusque quam qui prior et nomen sortitus est Christi et appellationem filii hominis, Iesus scilicet creatoris. [12] Hic erat visus Babylonio regi in fornace cum martyribus suis quartus, tanquam filius hominis. Idem ipsi Danieli revelatus directo filius hominis veniens cum caeli nubibus iudex, sicut et scriptura demonstrat. [13] Hoc dixi sufficere potuisse de nominatione prophetica circa filium hominis. Sed plus mihi scriptura confert, ipsius scilicet domini interpretatione. Nam cum Iudaei solummodo hominem eius intuentes, necdum et deum certi, qua dei quoque filium, merito retractarent non posse hominem delicta dimittere, sed deum solum, cur non secundum intentionem eorum de homine eis respondit habere eum potestatem dimittendi delicta, quando et filium hominis nominans hominem nominaret? nisi quia ideo ipsa voluit eos appellatione filii hominis ex instrumento Danielis repercutere, ut ostenderet deum et hominem qui delicta dimitteret; [14] illum scilicet solum filium hominis apud Danielis prophetiam consecutum iudicandi potestatem, ac per eam utique et dimittendi delicta (qui enim iudicat, et absolvit), ut scandalo isto discusso per scripturae recordationem facilius eum agnoscerent ipsum esse filium hominis ex ipsa peccatorum remissione. Denique nusquam adhuc professus est se filium hominis quam in isto loco primum in quo primum peccata dimisit, id est in quo primum iudicavit, dum absolvit. [15] Ad haec quodcunque diversa pars fuerit argumentata quale sit dispice. Nam in illam necesse est amentiam tendat, ut et filium hominis defendat ne mendacem eum faciat, et ex homine neget natum ne filium virginis concedat. Quodsi et auctoritas divina et rerum natura et communis sapientia non admittunt insaniam haereticam, occasio est et hic interpellandi quam brevissime de substantia corporis adversus phantasmata Marcionis. [16] Si natus ex homine est, ut filius hominis, corpus ex corpore est. Plane facilius invenias hominem natum cor non habere vel cerebrum, sicut ipsum Marcionem, quam corpus, ut Christum Marcionis. Atque adeo inspice cor Pontici aut cerebrum.
11. [1] Publicanum adlectum a domino in argumentum deducit, quasi ab adversario legis adlectum, extraneum legis et Iudaismi profanum. Excidit ei vel de Petro, legis homine, et tamen non tantum adlecto, sed etiam testimonium consecuto agnitionis praestitae a patre. Nusquam legerat lumen et spem et expectationem nationum praedicari Christum. Atquin probavit potius Iudaeos, dicendo medicum sanis non esse necessarium sed male habentibus. [2] Si enim male valentes voluit intellegi ethnicos et publicanos, quos adlegebat, sanos Iudaeos confirmabat, quibus medicum necessarium negabat. Hoc si ita est, male descendit ad legem destruendam, quasi ad malam valetudinem remediandam, in qua qui agebant bene valebant, quibus medicus necessarius non erat. [3] Quale est autem ut similitudinem medici proposuerit, nec impleverit? Nam sicut sanis medicum nemo adhibet, ita nec in tantum extraneis, quantum est homo a deo Marcionis, suum habens et auctorem et protectorem, et ab illo potius medicum Christum. Hoc similitudo praeiudicat, ab eo magis praestari medicum ad quem pertinent qui languent. [4] Unde autem et Ioannes venit in medium? Subito Christus, subito et Ioannes. Sic sunt omnia apud Marcionem, quae suum et plenum habent ordinem apud creatorem. Sed de Ioanne cetera alibi. Ad praesentes enim quosque articulos respondendum est. Nunc illud tuebor, ut demonstrem et Ioannem Christo et Christum Ioanni convenire, utique prophetae creatoris, qua Christum creatoris, atque ita erubescat haereticus, Ioannis ordinem frustra frustratus. [5] Si enim nihil omnino administrasset Ioannes, secundum Esaiam vociferator in solitudinem et praeparator viarum dominicarum per denuntiationem et laudationem paenitentiae, si non etiam ipsum inter ceteros tinxisset, nemo discipulos Christi manducantes et bibentes ad formam discipulorum Ioannis assidue ieiunantium et orantium provocasset, quia, si qua diversitas staret inter Christum et Ioannem et gregem utriusque, nulla esset comparationis exactio, vacaret provocationis intentio. [6] Nemo enim miraretur et nemo torqueretur, si diversae divinitatis aemulae praedicationes de disciplinis quoque inter se non convenirent, non convenientes prius de auctoritatibus disciplinarum. Adeo Ioannis erat Christus et Ioannes Christi, ambo creatoris, et ambo de lege et prophetis praedicatores et magistri. Sed et Christus reiecisset Ioannis disciplinam, ut dei alterius, et discipulos defendisset, ut merito aliter incedentes, aliam scilicet et contrariam initiatos divinitatem. At nunc humiliter reddens rationem quod non possent ieiunare filii sponsi quamdiu cum eis esset sponsus, postea vero ieiunaturos promittens cum ablatus ab eis sponsus esset, nec discipulos defendit, sed potius excusavit, quasi non sine ratione reprehensos, nec Ioannis reiecit disciplinam, sed magis concessit, tempori Ioannis eam praestans, ut tempori suo eam destinans, reiecturus alioquin eam et defensurus aemulos eius, si non ipsius fuisset iam quae erat. [7] Teneo meum Christum etiam in nomine sponsi, de quo psalmus, Ipse tanquam sponsus egrediens de thalamo suo: a summo caeli profectio eius et deversio eius ad summum usque eius. Qui etiam per Esaiam gaudens ad patrem, Exultet, inquit, anima mea in domino, induit enim me indumentum salutaris, et tunicam iocunditatis velut sponso, circumposuit mihi mitram velut sponsae. In se enim et ecclesiam deputat, de qua idem spiritus ad ipsum, Et circumpones tibi omnes eos, velut ornamentum sponsae. [8] Hanc sponsam Christus sibi etiam per Salomonem ex vocatione gentium arcessit: siquidem legisti, Veni sponsa de Libano, eleganter Libani utique montis mentione iniecta, qui turis vocabulo est penes Graecos; de idololatria enim sibi sponsabat ecclesiam. Nega te nunc dementissimum, Marcion. Ecce legem tui quoque dei impugnas. Nuptias non coniungit, coniunctas non admittit, neminem tingit nisi caelibem aut spadonem, morti aut repudio baptisma servat. Quid itaque Christum eius sponsum facis? Illius hoc nomen est qui masculum et feminam coniunxit, non qui separavit. [9] Errasti in illa etiam domini pronuntiatione qua videtur nova et vetera discernere. Inflatus es utribus veteribus et excerebratus es novo vino, atque ita veteri, id est priori evangelio, pannum haereticae novitatis assuisti. In quo alter creator, velim discere. Cum per Hieremiam praecepit, Novate vobis novamen novum, nonne a veteribus avertit? cum per Esaiam edicit, Vetera transierunt, et ecce nova quae ego facio, nonne ad nova convertit? Olim hanc statuimus destinationem pristinorum a creatore potius repromissam a Christo exhiberi, sub unius et eiusdem dei auctoritate, cuius sint et vetera et nova. [10] Nam et vinum novum is non committit in veteres utres qui et veteres utres non habuerit, et novum additamentum nemo inicit veteri vestimento nisi cui non defuerit et vetus vestimentum. Ille non facit quid, si faciendum non est, qui habeat unde faciat, si faciendum esset. Itaque si in hoc dirigebat similitudinem, ut ostenderet se evangelii novitatem separare a legis vetustate, suam demonstrabat et illam a qua separabat alienorum separatione non fuisse notandam, quia nemo alienis sua adiungit ut ab alienis separare possit. [11] Separatio per coniunctionem capit, de qua fit. Ita quae separabat, et in uno ostendebat fuisse, sicut et fuissent si non separaret. Et tamen sic concedimus separationem istam per reformationem, per amplitudinem, per profectum, sicut fructus separatur a semine, cum sit fructus ex semine: sic et evangelium separatur a lege, dum provehitur ex lege, aliud ab illa sed non alienum, diversum sed non contrarium. [12] Nec forma sermonis in Christo nova. Cum similitudines obicit, cum quaestiones refutat, de septuagesimo septimo venit psalmo: Aperiam, inquit, in parabolam os meum, id est similitudinem; eloquar problemata, id est edisseram quaestiones. Si hominem alterius gentis probare voluisses, utique de proprietate loquelae probares.
12. [1] De sabbato quoque illud praemitto, nec hanc quaestionem consistere potuisse si non dominum sabbati circumferret Christus. Nec enim disceptaretur cur destrueret sabbatum, si destruere deberet. Porro destruere deberet, si alterius dei esset, nec quisquam miraretur facientem quod illi congruebat. Mirabantur ergo, quia non congruebat illi deum creatorem circumferre et sabbatum eius impugnare. [2] Et ut prima quaeque decidamus, ne eadem ubique novemus ad omnem argumentationem adversarii ex aliqua nova Christi institutione nitentem, haec iam definitio stabit, ideo de novitate institutionis cuiusque disceptatum, quia de novitate divinitatis nihil erat usque adhuc editum, sicuti nec disceptatum, nec posse retorqueri ex ipsa novitate institutionis cuiusque satis aliam a Christo demonstratam divinitatem, quando et ipsam novitatem pronuntiatam a creatore constiterit in Christo non esse mirandam. Et oportuerit utique prius alium deum exponi, postea disciplinam eius induci, quia deus auctoritatem praestet disciplinae, non deo disciplina; nisi si et Marcion plane tam perversas non per magistrum litteras didicit, sed per litteras magistrum. [3] Cetera de sabbato ita dirigo. Si sabbatum Christus intervertit, secundum exemplum fecit creatoris; siquidem in obsidione civitatis Hierichuntis circumlata per muros arca testamenti octo diebus, etiam sabbato, ex praecepto creatoris sabbatum operatione destruxit, ut putant qui hoc et de Christo existimant, ignorantes neque Christum sabbatum destruxisse neque creatorem, ut mox docebimus. Et tamen per Iesum tunc quoque concussum est sabbatum, ut et hoc in Christum renuntiaretur. [4] Etiam si odio insecutus est sollemnissimum Iudaeorum diem, ut Christus non Iudaeorum, de odio quoque sabbati professus creatorem, ut Christus ipsius, sequebatur exclamantem ore Esaiae, Neomenias et sabbata vestra odit anima mea. Sed et haec quoquo modo dicta sint, scimus adhibendam tamen in hac specie etiam abruptam defensionem adversus abruptam provocationem. [5] Nunc et ad ipsam materiam disceptabo, in qua visa est destruere sabbatum Christi disciplina. Esurierant discipuli ea die; spicas decerptas manibus efflixerant, cibum operati ferias ruperant. Excusat illos Christus, et reus est sabbati laesi; accusant pharisaei, Marcion captat status controversiae (ut aliquid ludam cum mei domini veritate), scripti et voluntatis. De scriptura enim sumitur creatoris et de Christi voluntate color, quasi de exemplo David introgressi sabbatis templum et operati cibum audenter fractis panibus propositionis. [6] Meminerat enim et ille hoc privilegium donatum sabbato a primordio quo dies ipse compertus est, veniam ieiunii dico. Cum enim prohibuisset creator in biduum legi manna, solummodo permisit in parasceue, ut sabbati sequentis ferias pridiana pabuli paratura ieiunio liberaret. [7] Bene igitur quod et causam. eandem secutus est dominus in sabbati, si ita volunt dici, destructione; bene quod et affectum creatoris expressit in sabbato non ieiunandi honore. Denique tunc demum sabbatum destruxisset, etiam ipsum creatorem, si discipulos sabbato ieiunare mandasset adversus statum scripti et voluntatis creatoris. [8] Sed quoniam discipulos non constanter tuebatur, sed excusat, quoniam humanam opponit necessitatem quasi deprecatricem, quoniam potiorem honorem sabbati servat non contristandi quam vacandi, quoniam David comitesque eius cum discipulis suis aequat in culpa et in venia, quoniam placet illi quia creator indulsit, quoniam de exemplo eius et ipse tam bonus est, ideo alienus est a creatore? [9] Exinde observant pharisaei si medicinas sabbatis ageret, ut accusarent eum, certe qua sabbati destructorem, non qua novi dei professorem; fortasse enim hunc solum articulum ubique ingeram, alium Christum nusquam praedicatum. In totum autem errabant pharisaei circa sabbati legem, non animadvertentes condicionaliter eam indicentem ferias operum, sub certa specie eorum. Nam cum de die sabbati dicit, Omne opus tuum non facies in ea, dicendo Tuum de humano opere definiit, quod quisque ex artificio vel negotio suo exequitur, non de divino. [10] Opus autem salutis et incolurnitatis non est hominis, sed dei proprium. Sicut et rursus in lege, Non facies, inquit, omne opus in ea, nisi quod fiet omni animae, id est in causa animae liberandae: quia opus dei etiam per hominem fieri potest in salutem animae, a deo tamen, quod facturus fuerat et Christus homo, quia et deus. In hunc ergo sensum legis inducere volens illos per manus arefactae restitutionem interrogat, Licetne sabbatis benefacere, an non? animam liberare, an perdere? [11] ut id operis permittens quod pro anima facturus esset admoneret eos quae opera sabbati lex prohiberet, humana scilicet, et quae praeciperet, divina scilicet, quae fierent animae omni. Dominus sabbati dictus, quia sabbatum ut rem suam. tuebatur. Quod etiam si destruxisset, merito, qua dominus magis ille qui instituit. [12] Sed non omnino destruxit qua dominus, ut hinc iam apparere possit ne tum quidem in arcae circumlatione apud Hierichuntem sabbatum a creatore destructum. Nam et illud opus dei erat quod ipse praeceperat, et quod propter animas disposuerat hominum suorum in discrimine belli constitutas. [13] Sed et si odium alicubi sabbatorum professus est, Vestra sabbata dicendo, hominum ea deputans, non sua, quae sine dei timore celebrat populus plenus delictis, labiis deum diligens, non corde, suis sabbatis, id est quaecunque disciplina eius agerentur, alium statum fecit, quae per eundem postea propheten vera et delicata et non profananda pronuntiat. [14] Ita nec Christus omnino sabbatum rescindit, cuius legem tenuit et supra in causa discipulorum pro anima operatus (esurientibus enim solatium cibi indulsit), et nunc manum aridam curans, factis ubique ingerens, Non veni dissolvere legem, sed adimplere, si Marcion hac voce os ei obstruxit. Adimplevit enim et hic legem, dum condicionem interpretatur eius, dum operum differentiam illuminat, dum facit quae lex de sabbati feriis excipit, dum ipsum sabbati diem benedictione patris a primordio sanctum benefactione sua efficit sanctiorem, in quo scilicet divina praesidia ministrabat, quod adversarius aliis diebus praestitisset, ne sabbatum creatoris ornaret, ne opera debita sabbato redderet. [15] In quo die si et Helisaeus prophetes Sunamitidis filium mortuum restituit in vitam, vides pharisaee, tuque Marcion, olim creatoris esse sabbatis benefacere, animam liberare, non perdere, nihil Christum novi intulisse quod non sit ex forma, ex lenitate, ex misericordia, ex praedicatione quoque creatoris. Nam et hic specialis medicinae prophetiam repraesentat. Invalescunt manus dissolutae, sicut et genua dissoluta in paralytico.
13. [1] Certe evangelizat Sion et Hierusalem pacem et bona omnia, certe ascendit in montem et illic pernoctat in oratione et utique auditur a patre. Evolve igitur prophetas, et ordinem totum recognosce. In montem excelsum, inquit Esaias, ascende, qui evangelizas Sion, extolle cum vigore vocem tuam, qui evangelizas Hierusalem. Adhuc in vigore obstupescebant in doctrina eius; erat enim docens tanquam virtutem habens. Et rursus: Propterea cognoscet populus nomen meum in illa die. Quod nomen, nisi Christi? Quod ego sum ipse qui loquor. Tunc enim ipse erat qui in prophetis loquebatur, sermo, filius creatoris. [2] Adsum, dum hora est, in montibus, ut evangelizans auditionem pacis, ut evangelizans bona. Item Naum ex duodecim, Quoniam ecce veloces pedes in monte evangelizantis pacem. De voce autem nocturnae orationis ad patrem manifeste psalmus: Deus meus, clamabo per diem, et exaudies, et nocte, et non in vanitatem mihi. Et alibi de loco et voce cadem psalmus: Voce mea ad dominum exclamavi, et exaudivit me de monte sancto suo. [3] Habes nominis repraesentationem, habes actum evangelizantis, habes locum montis, et tempus noctis, et sonum vocis, et auditum patris, habes Christum prophetarum. Cur autem duodecim apostolos elegit, et non alium quemlibet numerum? Nae et ex hoc meum Christum interpretari possem, non tantum vocibus prophetarum, sed et argumentis rerum praedicatum. [4] Huius enim numeri figuras apud creatorem deprehendo duodecim fontes Elim, et duodecim gemmas in tunica sacerdotali Aaronis, et duodecim lapides ab Iesu de Iordane electos et in arcam testamenti conditos. Totidem enim apostoli portendebantur, proinde ut fontes et amnes rigaturi aridum retro et desertum a notitia orbem nationum (sicut et per Esaiam: Ponam in terra inaquosa flumina), proinde ut gemmae illuminaturi sacram ecclesiae vestem quam induit Christus pontifex patris, proinde ut et lapides solidi fide, quos de lavacro Iordanis Iesus verus elegit et in sacrarium testamenti sui recepit. [5] Quid tale de numeri defensione competit Christo Marcionis? Non potest simpliciter factum ab illo quid videri quod potest videri non simpliciter factum a meo. Eius erit res apud quem invenitur rei praeparatura. Mutat et Petro nomen de Simone, quia et creator Abrahae et Sarae et Auseae nomina reformavit, hunc vocando Iesum, illis syllabas adiciendo. Sed et cur Petrum? [6] Si ob vigorem fidei, multae materiae solidaeque nomen de suo accommodarent. An quia et petra et lapis Christus? Siquidem et legimus positum eum in lapidem offendiculi et in petram scandali. Omitto cetera. Itaque affectavit carissimo discipulorum de figuris suis peculiariter nomen communicare, puto propius quam de non suis. Conveniunt a Tyro et ex aliis regionibus multitudo etiam transmarina. Hoc spectabat psalmus: Et ecce allophyli et Tyrus et populus Aethiopum, isti fuerunt illic: Mater Sion, dicet homo: et homo factus est in illa (quoniam deus homo natus est), et aedificavit eam voluntate patris; ut scias ad eum tunc gentiles convenisse, quia deus homo natus erat aedificaturus ecclesiam ex voluntate patris, ex allophylis quoque. [7] Sic et Esaias: Ecce isti veniunt de longinquo, isti autem veniunt ab aquilone et mari, alii autem de terra Persarum. De quibus et rursus: Attolle per circuitum oculos tuos et vide, omnes congregati sunt. De quibus et infra, videns ignotos et extraneos: Et dices cordi tuo, Quis istos genuit mihi? porro hos quis mihi educavit? at hi mihi ubi fuerunt? Hic erit Christus non prophetarum? et quis erit Christus Marcionitarum? Si perversitas placet, qui non fuerit prophetarum.
14. [1] Venio nunc ad ordinarias sententias eius, per quas proprietatem doctrinae suae inducit, ad edictum, ut ita dixerim, Christi: Beati mendici (sic enim exigit interpretatio vocabuli quod in Graeco est), quoniam illorum est regnum dei. Iam hoc ipsum, quod a benedictionibus coepit, creatoris est, qui universa, prout edidit, nulla alia voce quam benedictionis dedicavit. Eructavit enim, inquit, cor meum sermonem optimum. [2] Hic erit sermo optimus, benedictionis scilicet, qui et novi quoque testamenti initiator agnoscitur de veteri exemplo. Quid ergo mirum est, si et ab affectibus creatoris ingressus est per huiusmodi dictionem, semper mendicos et pauperes et humiles ac viduas et pupillos usque diligentis, consolantis, asserentis, vindicantis? ut hanc Christi quasi privatam benignitatem rivulum credas de fontibus salvatoris. [3] Revera quo dirigam nescio in tanta frequentia eiusmodi vocum, tanquam in silva vel in prato vel in nemore pomorum. Passim prout incidit res petenda est. Inclamat psalmus: Iudicate pupillo et mendico, et humilem et paupcrem iuste tractate, liberate pauperem, et mendicum de manu peccatoris eruite. [4] Item psalmus septuagesimus primus: Iustitia iudicabit mendicos populi et faciet salvos filios pauperum. Et in sequentibus de Christo: Omnes nationes servient ei. David autem uni genti Iudaicae praefuit, ne qui in David putet dictum, quia et ille susceperat humiles et necessitatibus laborantes: Quod liberaverit, inquit, a dynasta mendicum, parcet mendico et pauperi, et animas pauperum salvas faciet, ex usura et iniustitia redimet eorum animas, et honoratum nomen eorum in conspectu ipsius. [5] Item: Avertantur peccatores in inferos, omnes nationes quae dei obliviscuntur, quoniam non in finem oblivioni habebitur mendicus, tolerantia pauperum non peribit in finem. Item: Quis sicut deus noster, qui habitat in excelsis et humilia prospectat in caelo et in terra, qui suscitat mendicum de terra et de stercore exaltat pauperem, uti sedere eum faciat cum principibus populi, utique in regno suo? [6] Sic et retro in Basiliis Anna, mater Samuelis, spiritu gloriam deo reddens, Qui, inquit, excitat pauperem de terra et mendicum, uti sedere eum faciat cum dynastis populi, utique in regno suo, et in thronis gloriae, utique regalibus. Per Esaiam vero quomodo invehitur in vexatores egenorum: Vos autem, ad quid incenditis vineam meam, et rapina mendici in domibus vestris? cur vos laeditis populum meum, et faciem mendicorum confunditis? Et rursus: Vae qui scribunt nequitiam, scribentes enim scribunt nequam, vitantes iudicia mendicorum et diripientes iudicata pauperum populi mei. [7] Quae iudicia pupillis quoque et viduis exigit, ut et ipsis egenis solatii: Iudicate pupillo, et iuste tractate viduam, et venite, conciliemur, dicit dominus. Cui tantus affectus in omnem condicionem humilitatis creatoris est, eius erit et regnum quod a Christo repromittitur, ad cuius affectum iam dudum pertinent ii quibus repromittitur. [8] Nam et si putas creatoris quidem terrenas promissiones fuisse, Christi vero caelestes, bcne quod caelum nullius alterius usque adhuc dei apparet nisi cuius et terra, bene quod creator vel minora promisit, ut facilius illi et de maioribus credam quam qui nunquam de minoribus prius fidem liberalitatis suae struxit. [9] Beati esurientes, quoniam ipsi saturabuntur. Possem hunc titulum in superiorem transmisisse, quod non alii sunt esurientes quam pauperes et mendici, si non et hanc promissionem creator specialiter in evangelii scilicet sui praestructionem destinasset; siquidem per Esaiam de eis quos vocaturus esset a summo terrae, utique nationes, Ecce, inquit, velociter, leviter advenient; velociter qua properantes sub finibus temporum, leviter qua sine oneribus pristinae legis. Non esurient neque sitient. [10] Ergo saturabuntur, quod utique nisi esurientibus et sitientibus non promittitur. Et rursus, Ecce, inquit, qui serviunt mihi saturabuntur, vos autem esurietis: ecce qui serviunt mihi bibent, vos autem sitietis. Videbimus et contraria ista, an Christo praeministrentur. Interim quod esurientibus saturitatem repromittit, dei creatoris est. Beati plorantes, quia ridebunt. [11] Decurre sententiam Esaiae: Ecce, qui serviunt mihi exultabunt in iocunditate, vos autem confundemini: ecce qui serviunt mihi oblectabuntur, vos autem clamabitis prae dolore cordis. Et haec contraria apud Christum recognosce. Certe oblectatio et exultatio in iocunditate illis promittitur qui in diversa condicione sunt, maestis et tristibus et anxiis. [12] Scilicet etiam psalmus cxxv, Qui seminant, inquit, in lacrimis, in exultatione metent. Porro tam exultantibus et iocunditatem capientibus risus accedit quam maerentibus et dolentibus fletus. Ita creator materias risus et fletus praedicans risuros plorantes prior dixit. [13] Igitur qui a consolatione pauperum et humilium et esurientium et flentium exorsus est, statim se illum repraesentare gestivit quem demonstraverat per Esaiam: Spiritus domini super me, propter quod unxit me ad evangelizandum pauperibus. Beati mendici, quoniam illorum est regnum caelorum; misit me curare obtritos corde: Beati qui esuriunt, quoniam saturabuntur; advocare languentes: Beati qui plorant, quoniam ridebunt; dare lugentibus Sionis gloriam, et pro cinere unguenti iocunditatem et gloriae habitum pro spiritu taedii. [14] Haec si statim admissus Christus administravit, aut ipse est qui se ad haec venturum praedicavit, aut si nondum venit qui praedicavit, ridicule sed necessarie dixerim, fortasse mandaverit Christo Marcionis. Beati eritis cum vos odio habebunt homines et exprobrabunt et eicient nomen vestrum velut nequam propter filium hominis. [15] Hac pronuntiatione sine dubio ad tolerantiam exhortatur. Quid minus creator per Esaiam? Ne metueritis ignominiam ab hominibus, et nullificatione eorum ne minuamini. Quae ignominia, quae nullificatio? Quae futura erat propter filium hominis. Quem istum? Qui est secundum creatorem. Unde probabimus? [16] Ex odio in ipsum quoque praedicato; sicut per Esaiam ad auctores odii Iudaeos: Propter vos blasphematur nomen meum in nationibus; et alibi: Sancite eum qui circumscribit animam suam, qui aspernamento habetur a nationibus, famulis et magistratibus. Si enim odium in illum filium hominis praedicabatur qui secundum creatorem est, evangelium autem nomen Christianorum, utique a Christo deductum, odio futurum contestatur propter filium hominis, quod est Christus, eum filium hominis in causa odii constituit qui erat secundum creatorem, in quem odium praedicabatur. [17] Et utique si nondvun venisset, non potuisset nominis odium, quod agitur hodie, personam nominis antecessisse. Nam et sancitur penes nos, et animam suam circumscribit propter nos eam ponens, et aspernamento habetur a nationibus. Et qui natus est, ipse erit filius hominis propter quem et nomen nostrum recusatur.
15. [1] Secundum haec, inquit, faciebant prophetis patres eorum. O Christum versipellem, nunc destructorem, nunc assertorem prophetarum! destruebat ut aemulus, convertens discipulos eorum; sibi asserebat ut amicus, suggillans insectatores eorum. Porro, in quantum non congruisset Christo Marcionis assertio prophetarum ad quorum venerat destructionem, in tantum congruit Christo creatoris suggillatio in insectatores prophetarum quos in omnibus adimplebat, vel quia magis creatoris est delicta patrum filiis exprobrare quam eius dei qui nec propria cuiusque castigat. [2] Sed non statim, inquis, prophetas tuebatur, si iniquitatem Iudaeoram affirmatam volebat, quod nec cum prophetis suis pie egissent. Atquin nulla hic iniquitas exprobranda erat Iudaeis, laudandis potius et probandis, si eos suggillaverunt ad quorum destructionem post tantum aevi deus optimus motus est. Sed, puto, iam et non optimus, iam aliquid et cum creatore moratus, nec in totum Epicuri deus. [3] Ecce enim demutat in maledictionem, et ostendit eum se esse qui novit offendi et irasci. Vae enim dicit. Sed fit nobis quaestio de verbi istius qualitate, quasi non tam maledictionis sit quam admonitionis. Et quid causae interest, quando et admonitio non fit sine aculeo comminationis, maxime per Vae amarior facta? Et admonitio autem et comminatio eius erunt qui norit irasci. Nemo enim admonebit et nemo comminabitur ne <quis> quid faciat, nisi qui factum vindicabit. Nemo vindicarit nisi qui norit irasci. [4] Alii agnoscunt quidem verbum maledictionis, sed volunt Christum sic Vae pronuntiasse, non quasi ex sententia sua proprie, sed quod Vae a creatore sit, et voluerit illis asperitatem creatoris opponere, quo suam supra in benedictionibus sufferentiam commendaret. Quasi non creatori competat, qua utrumque praestanti, et bonum deum et iudicem, ut quia praemiserat in benedictionibus benignitatem, subiceret etiam in maledictionibus severitatem, amplitudinem disciplinae utriusque instruendae, tam ad benedictionem sectandam quam ad maledictionem praecavendam. [5] Nam et ita praemiserat: Ecce posui ante vos benedictionem et maledictionem: quod etiam in hanc evangelii dispositionem portendebat. Alioquin qualis est ille qui, ut suam insinuaret bonitatem, creatoris opposuit asperitatem? Infirma commendatio est quae de alterius destructione fulcitur. [6] Atquin opponens asperitatem creatoris timendum eum confirmavit. Si timendum, magis utique obaudiendum quam neglegendum, et incipit iam Christus Marcionis creatori docere. Tunc, si Vae creatoris est quod in divites spectat, ergo Christus non est divitibus offensus, sed creator, et ratas habet Christus divitum causas, superbiam dico et gloriam et saeculi studia et dei incuriam, per quae Vae merentur a creatore. [7] Sed quomodo non eiusdem sit divites reprobare qui supra mendicos probarit? Nemo non contrarium eius quod probaverit reprobat. Itaque si creatori deputabitur maledictio in divites, eiusdem defendetur benedictio in mendicos, et totum iam opus Christi creatoris est. Si deo Marcionis adscribetur benedictio in mendicos, eiusdem imponetur et maledictio in divites, et erit par iam creatoris, tam bonus quam et iudex, nec erit iam discrimini locus quo duo dei fiunt, sublatoque discrimine supererit unum deum renuntiari creatorem. [8] Igitur Vae si et vox maledictionis est vel alicuius austerioris inclamationis, et a Christo dirigitur in divites, debeo creatorem divitum quoque aspernatorem probare, sicut probavi mendicorum advocatorem, ut Christum in hac quoque sententia creatoris ostendam. Locupletat is quidem Salomonem, sed quia permissa sibi optione maluit ea postulare quae sciebat deo grata, sapientiam <et intellegentiam,> et meruerat etiam divitias consequi, quas non magis voluit. Quamquam et divitias praestare non incongruens deo sit, per quas et divites solatio iuvantur et multa inde opera iustitiae et dilectionis administrantur. [9] Sed accidentia vitia divitiis illa in evangelio quoque Vae divitibus adscribunt, Quoniam, inquit, recepistis advocationem vestram, utique ex divitiis, de gloria earum et saecularibus fructibus. Itaque in Deuteronomio Moyses, Ne, inquit, cum manducaveris et repletus fueris, et domus magnas aedificaveris, pecoribus et bubus tuis multiplicatis et pecunia et auro, exaltetur cor tuum et obliviscaris domini dei tui. Quemadmodum et Ezechiam regem, thesauris inflatum et de eis potius quam de deo gloriatum, apud illos qui ex Perside advenerant insilit per Esaiam: Ecce dies veniunt, et auferentur omnia quae in domo tua sunt, et quae patres tui congesserunt in Babylonem transferentur. [10] Sic et per Hieremiam quoque edicit, Ne glorietur dives in divitiis suis, et qui gloriatur, scilicet in deo glorietur. Sic et in filias Sionis invehitur per Esaiam, cultu et divitiarum abundantia inflatas, comminabundus et alibi nobilibus et superbis: Dilatavit orcus animam suam et aperuit os suum, et descendent inclyti et magni et divites (hoc erit Christi Vae super divites), et humiliabitur homo, utique exaltatus divitiis, et inhonorabitur vir, utique ob substantiam honorabilis. [11] De quibus et rursus: Ecce dominus virtutum conturbabit gloriosos cum valentia, et elati comminuentur, et ruent gladio sublimes. Qui magis quam divites? quia receperunt scilicet advocationem suam, gloriam et honorem, sublimitatem ex divitiis. A quibus avertens nos et in psalmo XLVIII, Ne timueris, inquit, cum dives factus fuerit homo, et cum abundabit gloria eius, quoniam cum morietur non tollet omnia, nec descendet cum illo gloria sua. Item in LXI, Ne desideraveritis divitias, et si relucent, ne adieceritis cor. [12] Id ipsum postremo verbum Vae olim per Amos in divites affluentes deliciis destinatur. Vae enim, inquit, qui dormiunt in lectis eburneis et deliciis fluunt in toris suis, qui edunt hoedos de gregibus caprarum et vitulos de gregibus boum lactantes, complaudentes ad sonum organorum: tanquam perseverantia deputaverunt, et non tanquam fugientia : qui bibunt vinum liquatum et unguentis primariis unguntur. [13] Igitur et si tantummodo dehortantem a divitiis ostenderem creatorem, non etiam praedamnantem divites etiam verbo ipso quo et Christus, nemo dubitaret ab eodem adiectam in divites comminationem per Vae Christi a quo ipsarum materiarum, id est divitiarum, dehortatio praecucurrisset. Comminatio enim dehortationis accessio est. Ingerit Vae etiam saturatis, quia esurient, etiam ridentibus nunc, quia lugebunt. His respondebunt illa quae supra benedictionibus opposita sunt apud creatorem: Ecce, qui mihi serviunt saturabuntur, vos autem esurietis, utique quia saturati estis: et ecce, qui mihi serviunt oblectabuntur, vos autem confundemini, utique ploraturi, qui nunc ridetis. Sicut enim in psalmo: Qui seminant in lacrimis in laetitia metent; ita in evangelio, qui in risu seminant, scilicet ex laetitia, in lacrimis metent. Haec olim creator simul posuit, Christus solummodo distinguendo, non mutando, renovavit. [14] Vae, cum vobis benedixerint homines. Secundum haec faciebant et pscudoprophetis patres illorum. Aeque creator benedictionis et laudis humanae sectatores incusat per Esaiam: Populus meus, qui vos beatos dicunt, seducunt vos et vias pedum vestrorum disturbant. Prohibet et alias fidere omnino in hominem, sic et in laudem hominis, ut per Hieremiam: Maledictus homo qui spem habet in homine. [15] Nam et in psalmo cxvii: Bonum est confidere in deum quam confidere in homine, et bonum est sperare in deum quam sperare in principes. Ita totum quod ab homine captatur, abdixit creator, nedum benedictionem. Pseudoprophetas autem laudatos sive benedictos a patribus eorum tam eius est exprobrare quam prophetas vexatos et recusatos: sicut iniuriae prophetarum non pertinuissent ad deum ipsorum, ita nec gratiae pseudoprophetarum displicuissent nisi deo prophetarum.
16. [1] Sed vobis dico, inquit, qui auditis (ostendens hoc olim mandatum a creatore, Loquere in aures audientium), diligite inimicos vestros, et benedicite eos qui vos oderunt, et orate pro eis qui vos calumniantur. Haec creator una pronuntiatione clusit per Esaiam: Dicite, fratres nostri estis, eis qui vos oderunt. Si enim qui inimici sunt et oderunt et maledicunt et calumniantur fratres appellandi sunt, utique et benedici odientes et orari pro calumniatoribus iussit, qui eos fratres deputari praecepit. [2] Novam plane patientiam docet Christus, etiam vicem iniuriae cohibens permissam a creatore, oculum exigente pro oculo et dentem pro dente, contra ipse alteram amplius maxillam offerri iubens, et super tunicam pallio quoque cedi. Plane haec Christus adiecerit ut supplementa consentanea disciplinae creatoris. Atque adeo hoc statim renuntiandum est, an disciplina patientiae praedicatur penes creatorem. [3] Si per Zachariam praecepit ne unusquisque malitiae fratris sui meminerit, sed nec proximi. Nam et rursus, Malitiam, inquit, proximi sui unusquisque ne recogitet. Multo magis patientiam indixit iniuriae qui indixit oblivionem. Sed et cum dicit, Mihi vindictam, et ego vindicabo, proinde patientiam docet vindictae expectatricem. [4] In quantum ergo fidem non capit ut idem videatur et dentem pro dente, oculum pro oculo, in vicem iniuriae exigere qui non modo vicem, sed etiam ultionem, etiam recordationem et recogitationem iniuriae prohibet, in tantum aperitur nobis quomodo oculum pro oculo et dentem pro dente censuerit, non ad secundam iniuriam talionis permittendam, quam prohibuerat interdicta ultione, sed ad primam coercendam, quam prohibuerat talione opposito, ut unusquisque respiciens licentiam secundae iniuriae a prima semetipsum contineret. [5] Facilius enim vim comprimi scit repraesentatione talionis quam repromissione ultionis. Utrumque autem constituendum fuit pro natura et fide hominum, ut qui deo crederet ultionem a deo expectaret, qui minus fideret leges talionis timeret. Hanc legis voluntatem de intellectu laborantem dominus et sabbati et legis et omnium paternarum dispositionum Christus et revelavit et compotem fecit, mandans alterius quoque maxillae oblationem, ut tanto magis vicem iniuriae extingueret quam et lex per talionem voluerat impedisse, certe quam prophetia manifeste coercuerat, et memoriam iniuriae prohibens et ultionem ad deum redigens. [6] Ita si quid Christus intulit, non adversario sed adiutore praecepto, non destruxit disciplinas creatoris. Denique si in ipsam rationem patientiae praecipiendae, et quidem tam plenae atque perfectae, considerem, non consistet si non est creatoris, qui vindictam repromittit, qui iudicem praestat. Alioquin si tantum patientiae pondus non modo non repercutiendi sed et aliam maxillam praebendi, et non modo non remaledicendi sed etiam benedicendi, et non modo non retinendi tunicam sed et amplius et pallium concedendi, is mihi imponit qui non sit me defensurus, in vacuum patientiam praecepit, non exhibens mihi mercedem praecepti, patientiae dico fructum, quod est ultio, quam mihi permisisse debuerat si ipse non praestat, aut si mihi non permittebat ipse praestare, quoniam et disciplinae interest iniuriam vindicari. [7] Metu enim ultionis omnis iniquitas refrenatur. Ceterum passim emissa libertate dominabitur, utrumque oculum effossura et omnem dentem excitatura prae impunitatis securitate. Sed hoc est dei optimi et tantum boni, patientiae iniuriam facere, violentiae ianuam pandere, probos non defendere, improbos non coercere. [8] Omni petenti te dato, utique indigenti, vel tanto magis indigenti si etiam et abundanti. Ne quis ergo indigeat, datori imperatam habes in Deuteronomio formam creatoris. Non erit, inquit, in te indigehs, uti benedicens benedicat te dominus deus tuus, datorem scilicet, qui fecerit non esse indigentem. [9] Et plus hic. Non enim petenti iubet dari: Sed non sit, inquit, indigens in te, id est cura ultro ne sit; quo magis petenti praeiudicat dandum. Etiam in sequentibus: Si autem fuerit indigens e fratribus tuis, non avertes cor tuum, nec constringes manum tuam a fratre indigente: aperiens aperies illi manum, fenus fenerabis illi, quantum desiderarit. [10] Fenus enim nisi petenti dari non solet. Sed de fenore postmodum. Nunc si qui voluerit argumentari creatorem quidem fratribus dari iussisse, Christum vero omnibus petentibus, ut hoc sit novum atque diversum, immo unum erit ex his per quae lex creatoris erit in Christo. Non enim aliud Christus in omnes praecepit quam quod creator in fratres. Nam etsi maior est bonitas quae operatur in extraneos, sed non prior ea quae ante deberet in proximos. [11] Quis enim poterit diligere extraneos? Quodsi secundus gradus bonitatis est in extraneos qui in proximos primus est, eiusdem erit secundus gradus cuius et primus, facilius quam ut eius sit secundus cuius non extitit primus. Ita creator et secundum naturae ordinem primum in proximos docuit benignitatem, emissurus eam postea in extraneos, et secundum rationem dispositionis suae primo in Iudaeos, postea et in omne hominum genus. [12] Ideoque quamdiu intra Israelem erat sacramentum, merito in solos fratres misericordiam mandabat; at ubi Christo dedit gentes haereditatem et possessionem terminos terrae, et coepit expungi quod dictum est per Osee: Non populus meus populus meus, et non misericordiam consecuta misericordiam consecuta, natio scilicet, exinde Christus in omnes legem paternae benignitatis extendit, neminem excipiens in miseratione, sicut in vocatione. Ita et si quid amplius docuit, hoc quoque in haereditatem gentium accepit. [13] Et sicut vobis fieri vultis ab hominibus, ita et vos facite illis. In isto praecepto utique alia pars eius subauditur: Et sicut vobis non vultis fieri ab hominibus, ita et vos ne faciatis illis. Hoc si novus deus et ignotus retro et nondum plane editus praecepit, qui me nulla antehac institutione formaverit, qua prius scirem quid deberem mihi velle vel nolle atque ita et aliis facere quae et mihi vellem, non facere quae et mihi nollem, passivitatem sententiae meae permisit, nec adstrinxit me ad convenientiam voluntatis et facti, ut id aliis faciam quod mihi velim et id nec aliis faciam quod mihi nolim. [14] Non enim definiit quid mihi atque aliis debeam velle vel nolle, ut ad legem voluntatis parem factum, et possim alii non praestare quod ab alio mihi velim praestitum, amorem, obsequium, solatium, praesidium, et eiusmodi bona, proinde et alii facere quod ab alio mihi fieri nolim, vim, iniuriam, contumeliam, fraudem, et eiusmodi mala. Denique hac inconvenientia voluntatis et facti agunt ethnici nondum a deo instructi. [15] Nam etsi natura bonum et malum notum est, non tamen dei disciplina; qua cognita tunc demum convenientia voluntatis et facti ex fide, ut sub metu dei, agitur. Itaque deus Marcionis cum maxime revelatus, si tamen revelatus, non potuit huius praecepti de quo agitur tam strictum et obscurum et caecum adhuc et facilius pro meo potius arbitrio interpretandum compendium emittere, cuius nullam praestruxerat distinctionem. [16] At enim creator meus et olim et ubique praecepit indigentes pauperes et pupillos et viduas protegi, iuvari, refrigerari; sicut et per Esaiam: Infringito panem tuum mendicis, et qui sine tecto sunt, in domum tuam inducito, et nudum si videris, tegito. Item per Ezechielem de viro iusto: Panem suum dabit esurienti, et nudum conteget. Satis ergo iam tunc me docuit ea facere aliis quae mihi velim fieri. [17] Proinde denuntians, Non occides, Non adulterabis, Non furaberis, Non falsum testimonium dices, docuit ne faciam aliis quae fieri mihi nolim; et ideo ipsius erit praeceptum in evangelio qui illud retro et praestruxit et distinxit et ad arbitrium disciplinae suae disposuit et merito iam compendio substrinxit: quoniam et alias recisum sermonem facturus in terris dominus, id est Christus, praedicabatur.
17. [1] Hic nunc de fenore cum interponit, Et si feneraveritis a quibus speratis vos recepturos, quae gratia est vobis? percurre sequentia Ezechielis de eodem viro iusto: Pecuniam, inquit, suam fenori non dedit, et quod abundaverit non sumet, fenoris scilicet redundantiam, quod est usura. Prius igitur fuit ut fructum fenoris eradicaret, quo facilius adsuefaceret hominem ipsi quoque fenori, si forte, perdendo, cuius fructum didicisset amittere. [2] Hanc etenim dicimus operam legis fuisse procurantis evangelio. Quorundam tunc fidem paulatim ad perfectum disciplinae Christianae nitorem primis quibusque praeceptis balbutientis adhuc benignitatis informabat. Nam et supra, Et pignus, inquit, reddes debentis; utique si non sit solvendo, quia solutori utique pignus restituendum esse utrum homo scriberet? [3] Multo manifestius in Deuteronomio: Non dormies super pignus eius, redditione reddes illi pallium circa solis occasum, et dormiet in pallio suo. Adhuc clarius supra: Dimittes omne debitum quod tibi proximus debet, et fratrem tuum non reposces, quoniam remissio domini dei tui invocata est. [4] Porro cum debitum dimitti iubet, utique non exsoluturo (plus enim est, etsi exsoluturo, cum reposci vetat), quid aliud docet quam non exsoluturo feneremus, qui tantum detrimentum fenori indixit? Et eritis filii dei. Nihil impudentius, si ille nos sibi filios faciet qui nobis filios facere non permisit auferendo connubium. Quomodo in id nomen allecturus est suos quod iam erasit? [5] Filius spadonis esse non possum, maxime cum patrem habeam eundem quem et omnia. Nam tam pater omnium qui conditor universitatis, quam spado qui nullius substantiae conditor. Et si marem ac feminam non miscuisset creator, et si non universis quoque animalibus filios concessisset, hoc eram eius ante paradisum, ante delictum, ante exilium, ante duos unum. Denuo factus filius fui, statim cum me manibus enixus est, cum de suo halitu movit. [6] Ille me nunc rursus filium nuncupat, iam non in animam sed in spiritum pariens. Quia ipse, inquit, suavis est adversus ingratos et malos. Euge, Marcion, satis ingeniose detraxisti illi pluvias et soles, ne creator videretur. Sed quis iste suavis, qui ne cognitus quidem usque adhuc? [7] Quomodo suavis, a quo nulla beneficia praecesserant hoc genus suavitatis qua soles et imbres qui feneraverat, non recepturus ab humano genere? Ut creator, qui pro tanta elementorum liberalitate facilius idolis quam sibi debitum gratiae referentes homines usque adhuc sustinet, vere suavis etiam spiritalibus commodis: Eloquia enim domini dulciora super mel et favos. Ille igitur et ingratos suggillavit qui gratos experiri merebatur, cuius solem et imbres tu quoque Marcion ingratus habuisti. Ceterum tuus non poterat iam queri ingratos, qui non paraverat gratos. [8] Misericordiam quoque praecipiens, Estote, inquit, misericordes, sicut pater vester misertus est vestri. Hoc erit, Panem infringito esurienti, et <qui> sine tecto in domum tuam inducito, et nudum si videris tegito, et, Iudicate pupillo, et iustificate viduam. Agnosco doctrinam eius veterem qui mavult misericordiam quam sacrificium. Aut si alius nunc misericordiam praecepit, quia et ipse misericors sit, cur tanto aevo misericors mihi non fuit? [9] Nolite iudicare, ne iudicemini. Nolite condemnare, ne condemnemini. Dimittite, et dimittemini. Date, et dabitur vobis, mensuram bonam, pressam ac fluentem, dabunt in sinum vestrum. Eadem qua mensi eritis mensura, remetietur vobis. Ut opinor, haec retributionem pro meritis provocatam sonant. A quo ergo retributio? [10] Si ab hominibus tantum, ergo humanam docet disciplinam et mercedem, et in totum hominibus obediemus: si a creatore, ut a iudice et dispunctore meritorum, ergo illi nostrum impellit obsequium apud quem constituit retributionem captandam vel timendam, prout quisque iudicaverit aut condemnaverit aut dimiserit aut mensus fuerit: si ab ipso, ergo et ille iam iudicat, quod Marcion negat. [11] Eligant itaque Marcionitae ne tanti sit de magistri regula excidere quanti Christum aut hominibus aut creatori docentem habere. Sed caecus caecum ducit in foveam. Credunt aliqui Marcioni. Sed non est discipulus super magistmm. Hoc meminisse debuerat Apelles, Marcionis de discipulo emendator. Eximat et de oculo suo trabem haereticus, tunc in oculo Christiani si quam putat stipulam revincat. Proinde et arbor bona non proferat malum fructum, quia nec veritas haeresim; nec mala bonum, quia nec haeresis veritatem. Sic nec Marcion aliquid boni de thesauro Cerdonis malo protulit, nec Apelles de Marcionis. [12] Multo enim haec congruentius in ipsos interpretabimur quae Christus in homines allegorizavit, non in duos deos secundum scandalum Marcionis. Puto me non temere hucusque adhuc lineae insistere, qua definio nusquam omnino alium deum a Christo revelatum. In hoc solo adulterium Marcionis manus stupuisse miror. Nisi quod etiam latrones timent. Nullum maleficium sine formidine est, quia nec sine conscientia sui. Tam diu ergo et Iudaei non alium deum norant quam praeter quem neminem adhuc norant, nec alium deum appellabant quam quem solum norant. Si ita est, quis videbitur dixisse, Quid vocas, Domine, domine? [13] Utrumne qui nunquam hoc fuerat vocatus, ut nusquam adhuc editus, an ille qui semper dominus habebatur, ut a primordio cognitus, deus scilicet Iudaeorum? Quis item adiecisse potuisset, Et non facitis quae dico? Utrumne qui cum maxime edocere temptabat, an qui a primordio ad illos et legis et prophetarum eloquia mandaverat? Qui et inobaudientiam illis exprobrare posset, etiam si nunquam alias exprobrasset? Porro qui ante Christum, Populus iste me labiis diligit, cor autem eorum longe absistit a me, contionatus est, veterem utique illis contumaciam imputabat. Alioquin quam absurdum, ut novus deus, novus Christus, novae tantaeque religionis illuminator, contumaces et inobsequentes pronuntiaret quos non potuisset experiri?
18. [1] Proinde extollenda fide centurionis incredibile si is professus est talem se fidem nec in Israele invenisse ad quem non pertinebat fides Israelis. Sed nec exinde pertinere poterat, adhuc cruda ut probaretur vel compararetur, ne dixerim adhuc nulla. Scd cur non licuerit illi alienae fidei exemplo uti? Quoniam si ita esset, dixisset talem fidem nec in Israele unquam fuisse: ceterum dicens talem fidem debuisse se invenire in Israele, qui quidem ad hoc venisset ut eam inveniret, deus scilicet et Christus Israelis, quam non suggillasset nisi exactor et sectator eius. [2] Aemulus vero etiam maluisset eam talem inventam, ad quam infirmandam et destruendam magis venerat, non ad comprobandam. Resuscitavit et mortuum filium viduae. Non novum documentum. Hoc et prophetae creatoris ediderant, quanto magis filius? [3] Adeo autem in illud usque momenti nullum alium deum Christus intulerat, ut omnes illic creatori gloriam retulerint dicentes, Magnus prophetes prodiit in nobis, et Respexit deus populum suum. Quis deus? Utique cuius populus, et a quo prophetae. Quodsi illi quidem creatorem glorificabant, Christus vero et audiens et sciens non corrigebat, et quidem in tanto documento mortui resuscitati creatorem adhuc honorantes, sine dubio aut non alium circumferebat deum quam quem in suis beneficiis atque virtutibus honorari sustinebat: aut quale est ut illos tam diu errantes sustineret, ad hoc veniens ut errori eorum mederetur? [4] Sed scandalizatur Ioannes auditis virtutibus Christi, ut alterius. At ego rationem scandali prius expediam, quo facilius haeretici scandalum explodam. Ipso iam domino virtutum sermone et spiritu patris operante in terris et praedicante, necesse erat portionem spiritus sancti quae ex forma prophetici moduli in Ioanne egerat praeparaturam viarum dominicarum, abscedere iam ab Ioanne, redactam scilicet in dominum ut in massalem suam summam. [5] Itaque Ioannes communis iam homo, et unus iam de turba, scandalizabatur quidem qua homo, sed non qua alium Christum sperans vel intellegens, qui neque <haberet> unde speraret, ut nihil novi docentem vel operantem. Nemo haesitabit de aliquo quem dum scit non esse nec sperat nec intellegit; Ioannes autem certus erat neminem deum praeter creatorem, vel qua Iudaeus, etiam prophetes. Plane facilius quasi haesitavit de eo quem cum sciat esse an ipse sit nesciat. [6] Hoc igitur metu et Ioannes, Tu es, inquit, qui venis, an alium expectamus? simpliciter inquirens an ipse venisset quem expectabat. Tu es qui venis, id est qui venturus es, an alium expectamus? id est an alius est quem expectamus, si non tu es quem venturum expectamus? Sperabat enim, sicut omnes opinabantur, ex similitudine documentorum potuisse et prophetam interim missum esse, a quo alius esset, id est maior, ipse scilicet dominus, qui venturus expectabatur. Atque adeo hoc erat Ioannis scandalum quod dubitabat ipsum venisse quem expectabant, quem et praedicatis operationibus agnovisse debuerant, ut dominus per easdem operationes agnoscendum se nuntiaverit Ioanni. [7] Quae cum constent praedicata in Christum creatoris, sicut ad singula ostendimus, satis perversum ut Christum non creatoris per ea renuntiarit intellegendum per quae magis Christum creatoris agnosci compellebat. Multo perversius, si et testimohium Ioanni perhibet non Ioannis Christus, propheten eum confirmans, immo et supra ut angelum, ingerens etiam scriptum super illo: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam; eleganter ad superiorem sensum scandalizati Ioannis commemorans prophetiam, ut confirmans praecursorem Ioannem iam advenisse extingueret scrupulum interrogationis illius: Tu es qui venis, an alium expectamus? Praecursore enim iam functo officium, praeparata via domini, ipse erat intellegendus cui praecursor ministraverat, [8] maior quidem omnibus natis mulierum: sed non ideo subiecto ei qui minor fuerit in regno dei, quasi alterius sit dei regnum in quo modicus quis maior erit Ioanne, alterius Ioannes qui omnibus natis mulierum maior sit. Sive enim de quocunque dicit modico per humilitatem, sive de semetipso quia minor Ioanne habebatur, omnibus scilicet in solitudinem concurrentibus ad Ioannem potius quam ad Christum (Quid existis videre in solitudinem?), tantundem et creatori competit et Ioannem ipsius esse maiorem natis mulierum, et Christum vel quemque modicum, qui maior Ioanne futurus sit in regno aeque creatoris, et qui sit maior tanto propheta, qui non fuerit scandalizatus in Christum, quod tunc Ioannem minuit. [9] Diximus de remissa peccatorum. Illius autem peccatricis feminae argumentum eo pertinebit, ut cum pedes domini osculis figeret, lacrimis inundaret, crinibus detergeret, unguento perduceret, solidi corporis veritatem, non phantasma inane, tractaverit, et ut peccatricis paenitentia secundum creatorem meruerit veniam, praeponere solitum sacrificio. Sed et si paenitentiae stimulus ex fide acciderat, per paenitentiam ex fide iustificatam ab eo audiit, Fides tua te salvam fecit, qui per Abacuc pronuntiarat, lustus ex fide sua vivet.
19. [1] Quod divites Christo mulieres adhaerebant, quae et de facultatibus suis ministrabant ei, inter quas et uxor regis procuratoris, de prophetia est. Has enim vocabat per Esaiam: Mulieres divites, exsurgite et audite vocem meam: ut discipulas primo, dehinc ut operarias et ministras ostenderet: Filiae in spe audite sermones meos: diei anni mementote cum labore in spe; cum labore enim, quo sequebantur, et ob spem ministrabant. [2] Aeque de parabolis semel sufficiat probatum hoc genus eloquii a creatore promissum. At nunc illa quoque pronuntiatio eius ad populum, Aure audietis et non audietis, dedit Christo frequenter inculcare, Qui habet aures audiat: non quasi ex diversitate auditum permitteret Christus quem ademisset creator, sed quia comminationem exhortatio sequebatur. Primo, aure audietis et non audietis; dehinc, qui habet aures audiat. [3] Non enim audiebant ultro qui aures habebant, sed ostendebat aures cordis necessarias, quibus illos audituros negarat creator. Et ideo per Christum adicit: Videte quomodo audiatis et non audiatis, non corde scilicet audientes sed aure. Si dignum sensum pronuntiationi accommodes pro sensu eius qui auditui suscitabat, etiam dicendo, Videte quomodo audiatis, non audituris minabatur. Sane minatur mitissimus deus, quia nec iudicat nec irascitur. [4] Hoc probat etiam subiacens sensus. Ei qui habet dabitur, ab eo autem. qui non habet etiam quod habere se putat auferetur ei. Quid dabitur? Adiectio fidei vel intellectus vel salus ipsa. Quid auferetur? Utique quod dabitur. A quo dabitur et auferetur? Si a creatore auferetur, ab eo et dabitur. Si a deo Marcionis dabitur, ab eo et auferetur. [5] Quoquo tamen nomine comminatur ablationem, non erit eius dei qui nescit comminari quia non novit irasci. Miror autem cum lucernam negat abscondi solere, qui se tanto saeculo absconderat maius et necessarius lumen, cum omnia de occulto in apertum repromittit, qui deum suum usque adhuc obumbrat, expectans, opinor, nasci Marcionem. [6] Venimus ad constantissimum argurnentum omnium qui domini nativitatem in controversiam deferunt. Ipse, inquiunt, contestatur se non esse natum dicendo, Quae mihi mater, et qui mihi fratres? Ita semper haeretici aut nudas et simplices voces coniecturis quo volunt rapiunt, aut rursus condicionales et rationales simplicitatis condicione dissolvunt, ut hoc in loco. [7] Nos contrario dicimus primo non potuisse illi annuntiari quod mater et fratres eius foris starent quaerentes videre eum, si nulla illi mater et fratres nulli fuissent, quos utique norat qui annuntiarat vel retro notos vel tunc ibidem compertos, dum eum videre desiderant, vel dum ipsi nuntium mandant. Ad hanc primam propositionem nostram solet ex diverso responderi: Quid enim si temptandi gratia nuntiatum est ei? Sed hoc scriptura non dicit, quae quanto significare solet ex temptatione quid factum (Ecce legis doctor adsurrexit temptans eum: et de tributi consultatione, Et accesserunt ad eum pharisaei temptantes eum), tanto, ubi non facit temptationis mentionem, non admittit temptationis interpretationem. [8] Et tamen ex abundanti causas temptationis expostulo, cui rei temptaverint illum per nominationem matris et fratrum. Si ut scirent natusne esset an non: quando de hoc fuit quaestio quam ex ista temptatione discuterent? [9] Quis autem dubitaret natum, quem videret hominem, quem audisset filium se hominis professum, quem de conspectu omnis humanae qualitatis dubitarent deum aut filium dei credere, propheten facilius existimantes licet magnum aliquem, utique tamen natum? Etiamsi in exploratione nativitatis temptandus fuisset, quodcunque aliud argumentum temptationi competisset quam per earum personarum mentionem quas potuit etiam natus non habere. [10] Dic mihi, omnibus natis mater advivit? omnibus natis adgenerantur et fratres? non licet patres magis et sorores habere, vel et neminem? Sed et census constat actos sub Augusto nunc in Iudaea per Sentium Saturninum, apud quos genus eius inquirere potuissent. Adeo nullo modo constitit ratio temptationis istius, et vere mater et fratres eius foris stabant. Superest et inspicere sensum non simpliciter pronuntiantis, Quae mihi mater aut fratres? quasi ad generis et nativitatis negationem, sed et ex causae necessitate et condicione rationali. [11] Tam proximas enim personas foris stare extraneis intus defixis ad sermones eius, amplius et avocare eum a sollemni opere quaerentes, merito indignatus est. Non tam abnegavit quam abdicavit. Atque adeo cum praemisisset, Quae mihi mater et qui mihi fratres? subiungens, Nisi qui audiunt verba mea et faciunt ea, transtulit sanguinis nomina in alios, quos magis proximos pro fide iudicaret. [12] Nemo autem transfert quid nisi ab eo qui habet id quod transfert. Si ergo matrem et fratres eos fecit qui non erant, quomodo negavit eos qui erant? Meritorum scilicet condicione, non ex proximorum negatione, in semetipso docens qui patrem aut matrem aut fratres praeponeret verbo dei non esse dignum discipulum. Ceterum ex hoc magis matrem et fratres confitebatur quod illos nolebat agnoscere. [13] Quod alios adoptabat, confirmabat quos ex offensa negavit, quibus non ut veriores substituit sed ut digniores. Denique nihil magnum si fidem sanguini praeposuit quem non habebat.
20. [1] Quis autem iste est qui et ventis et mari imperat? nimirum novus dominator atque possessor elementorum subacti iam et exclusi creatoris? Non ita est. Sed agnorant substantiae auctorem suum, quae famulis quoque eius obaudire consueverant. Inspice Exodum, Marcion, aspice mari rubro, vastiori super omnia stagna Iudaeae, virgam Moysi imperantem, ut funditus proscissum et pari utrinque stupore discriminis fixum sicco populum pede intestino itinere transmitteret, rursusque sub eiusdem virgae nutu redeunte natura Aegyptium exercitum undarum concordia obrueret, in quod opus et austri servierunt. [2] Lege ex sorte familiae dirimendae in transitu eius Iordanis machaeram fuisse, cuius impetum atque decursum plane et Iesus docuerat prophetis transmeantibus stare. Quid ad haec? Si tuus Christus est, non erit potentior famulis creatoris. Sed his solis exemplis usus essem, si non etiam praedicatio marinae istius expeditionis Christum antecessisset. [3] Nam cum transfretat, psalmus expungitur: Dominus, inquit, super aquas multas. Cum undas freti discutit, Abacuc adimpletur: Dispargens, inquit, aquas itinere. Cum ad minas eius eliditur mare, Naum quoque absolvitur: Comminans, inquit, mari et arefaciens illud, utique cum ventis quibus inquietabatur. Unde vis meum vindicem Christum? de exemplis an de prophetis creatoris? [4] Age nunc, qui militarem et armatum bellatorem praedicari putas, non figurate nec allegorice, qui bellum spiritale adversus spiritales hostes spiritali militia et spiritalibus armis spiritaliter debellaturus esset, cum invenis in uno homine multitudinem daemonum, legionem se professam, utique spiritalem, disce et Christum expugnatorem spiritalium hostium spiritaliter armatum et spiritaliter bellicosum intellegendum, atque ita ipsum esse qui cum legione quoque daemonum erat dimicaturus; ut et de hoc bello psalmus possit videri pronuntiasse, Dominus validus, dominus potens in bello. [5] Nam cum ultimo hoste morte proeliatus per tropaeum crucis triumphavit. Cuius autem dei filium Iesum legio testata est? Sine dubio cuius tormenta et abyssum noverant et timebant. Nec enim videntur posse ignorasse adhuc quod novi et ignoti dei virtus operaretur in terris, quia verisimile non est creatorem ignorasse. Si enim alium supra se deum ignoraverat aliquando, tamen iam infra caelum suum agentem utique compererat. [6] Quod autem dominus comperisset, iam et universae familiae innotuisset in eodem mundo et intra eundem ambitum caeli quo peregrina divinitas conversaretur. In quantum ergo et creator scisset eam, et substantiae eius, si fuisset, in tantum, quia nulla fuit, non alium daemones sciebant quam dei sui Christum. Non enim depetunt ab alio quod meminissent petendum sibi a creatore, veniam scilicet abyssi creatoris. Denique impetraverunt. [7] Quo merito? Quia mentiti erant, quia saevi dei filium eum fecerant? Et qualis erit qui mentitos iuvabat, qui infamantes sustinebat? Sed enim quia mentiti non erant, quia deum abyssi et suum cognoverant, ita eum se et ipse confirmavit quem cognoverunt daemones, Iesum iudicem et ultoris dei filium. Ecce aliquid et de illis pusillitatibus et infirrnitatibus creatoris in Christo. Ignorantiam enim et ego adscribere ei volo. Permittite mihi adversus haereticum. Tangitur a femina quae sanguine fluitabat, et nescivit a qua. [8] Quis me, inquit, tetigit? Etiam excusantibus discipulis perseverat in ignorantiae voce: Tetigit me aliquis; idque de argumento affirmat: Sensi enim virtutem ex me profectam. Quid dicit haereticus? Sciebatne personam? Et cur quasi ignorans loquebatur? Ut confessionem certe provocaret, ut timorem probaret. Sic et Adam aliquando quaesierat quasi ignorans, Adam ubi es? Habes et creatorem cum Christo excusatum et Christum creatori adaequatum. [9] Sed et hoc qua adversarius legis, ut quia lex a contactu feminae sanguinantis summovet, idcirco gestierit non tantum contactum eius admittere, sed etiam sanitatem donare. O deum non natura beneficum, sed aemulatione! At enim, si fidem mulieris invenimus ita meruisse, cum dicit, Fides tua te salvam fecit, quis es, ut aemulationem legis interpreteris in isto facto, quod ipse dominus ex fidei remuneratione editum ostendit? [10] Sed hanc vis mulieris fidem constituere qua contempserat legem. Et cui credibile ut mulier nullius adhuc dei conscia, nullius adhuc novae legis initiata, legem inrumperet eam cui adhuc tenebatur? Qua denique fide inrupit? in quem deum credens? quem spernens? Creatorem? Certe enim ex fide tetigit. Si ex fide creatoris, quae alium deum ignorabat, ecquomodo legem eius inrupit? Tam enim inrupit, si inrupit, quam ex fide creatoris. [11] Quomodo enim utrumque conveniet, ut et inruperit, et ex fide eam inruperit propter quam inrupisse non debuit? Dicam. Fides haec fuit primo, qua deum suum confidebat misericordiam malle quam ipsum sacrificium, qua eum deum certa erat operari in Christo, qua sic eum tetigit, non ut hominem sanctum, nec ut prophetam, quem contaminabilem pro humana substantia sciret, sed ut ipsum deum, quem nulla spurcitia pollui posse praesumpserat. [12] Itaque non ternere interpretata est sibi legem, ea contaminari significantem quae essent contaminabilia, non deum, quem in Christo confidebat. Sed et illud recogitavit, ordinarium et sollemnem menstrui vel partualis sanguinis fluxum in lege taxari, qui veniat ex officio naturae non ex vitio valetudinis. Illa autem ex vitio valetudinis redundabat, cui non modum temporis, sed divinae misericordiae auxilium necessarium sciebat. [13] Atque ita potest videri legem non inrupisse, sed distinxisse. Haec erit fides quae contulerat etiam intellectum: Nisi credideritis, inquit, non intellegetis. Hanc fidem probans Christus eius feminae, quae solum credebat creatorem, eius fidei se deum respondit quam probavit. Nec illud omittam, quod dum tangitur vestimentum eius, utique corpori non phantasmati inditum, corpus quoque demonstrabatur; non quasi iam de hoc retractemus, sed quia ad praesentem conspirat quaestionem. [14] Si enim non erat veritas corporis, phantasma utique contaminari, qua res vacua, non posset. Qui ergo non potest contaminari prae inanitate substantiae, quomodo voluisset? Ut aemulus legis, mentiebatur qui non vere polluebatur.
21. [1] Dimittit discipulos ad praedicandum dei regnum. Numquid vel hic edidit cuius? Prohibet eos victui aut vestitui quid in viam ferre. Quis hoc mandasset, nisi qui et corvos alit et flores agri vestit, qui bovi quoque terenti libertatem oris ad veniam pabuli ex opere summovendi ante praecepit, quia dignus operarius mercede sua? Haec Marcion deleat, dum sensui salva sint. At cum iubet pulverem excutere de pedibus in eos a quibus excepti non fuissent, et hoc in testimonium mandat fieri. [2] Nemo testatur quod non iudicio destinatur; inhumanitatem qui in testationem redigi iubet, iudicem comminatur. Nullum deum novum a Christo probatum illa etiam opinio omnium declaravit, qnia Christum Iesum alii Ioannem, alii Heliam, alii unum aliquem ex veteribus prophetis Herodi adseverabant. Ex quibus quicunque fuisset, non utique ob hoc est suscitatus ut alium deum post resurrectionem praedicaret. Pascit populum in solitudine, de pristino scilicet more. [3] Aut si non eadem et maiestas, ergo iam minor est creatore, qui non uno die sed annis quadraginta, nec de inferioribus materiis panis et piscis sed de manna caelesti, nec quinque circiter sed sexcenta milia hominum protelavit. [4] Adeo autem ea fuit maiestas ut et pabuli exiguitatem non tantum sufficere, veram etiam exuberare de pristino voluerit exemplo. Sic enim et in tempore famis sub Helia viduae Sareptensi modica et suprema alimenta ex prophetae benedictione per totum famis tempus redundaverant. Habes tertiam Basiliarum. [5] Si et quartam resolvas, invenies totum hunc ordinem Christi circa illum dei hominem qui oblatos sibi decem hordeaceos panes cum populo distribui iussisset, et minister eius proinde comparata multitudine et pabuli mediocritate respondisset, Quid ego hoc dem in conspectu centum hominum? Da, inquit, et manducabunt, quoniam haec dicit dominus, Manducabunt et relinquent reliquias secundum dictum domini. O Christum et in novis veterem! [6] Haec itaque qui viderat Petrus et cum pristinis compararat, et non tantum retro facta, sed et in futurum iam tunc prophetantia recognoverat, interroganti domino quisnam illis videretur, cum pro omnibus responderet, Tu es Christus, non potest novum eum sensisse Christum, nisi quem noverat in scripturis, quem iam recensebat in factis. Hoc et ipse confirmat usque adhuc patiens, immo et silentium indicens. Si enim Petrus quidem non poterat alium eum confiteri quam creatoris, ille autem praecepit ne cui hoc dicerent, utique id noluit provulgari quod Petrus senserat. [7] Immo, inquis, quia non recte senserat, noluit mendacium disseminari. Sed aliam silentii causam edixit, quia oporteret filium hominis multa pati, et reprobari a presbyteris et scribis et sacerdotibus, et interfici, et post tertium diem resurgere. Quae cum praedicata sint et ipsa in Christum creatoris, sicut suis locis implebimus, sic quoque ipsum se ostendit esse in quem praedicabantur. [8] Certe et si non essent praedicata, eam causam indicti silentii protulit quae non Petri errorem demonstraret, obeundarum passionum necessitatem. Qui voluerit, inquit, animam suam salvam facere, perdet illam, et qui perdiderit eam propter me, salvam faciet eam. Certe filius hominis hanc sententiam emisit. Perspice igitur et tu cum rege Babylonio fornacem eius ardentem, et invenies illic tanquam filium hominis (nondum enim vere erat, nondum scilicet natus ex homine) iam tunc istos exitus constituentem. Salvas facit animas trium fratrum, qui eas pro deo perdere conspiraverant, Chaldaeorum vero perdidit, quas illi per idololatriam salvas facere maluerant. Quae est ista nova doctrina cuius vetera documenta sunt? [9] Quamquam et praedicationes martyriorum tam futurorum quam a deo mercedem relaturorum decucurrerunt. Vide, inquit Esaias, quomodo perit iustus, et nemo excipit corde, et viri iusti auferuntur, et nemo considerat. Quando magis hoc fit quam in persecutione sanctorum eius? Utique non simplex, nec de naturae lege communis, sed illa insignis et pro fide militaris, in qua qui animam suam propter deum perdit, servat illam, ut et hic tamen iudicem cognoscas, qui malum animae lucrum perditione eius et bonum animae detrimentum salute eius remuneratur. [10] Sed et zeloten deum mihi exhibet, malum malo reddentem: Qui confusus, inquit, mei fuerit, et ego confundar eius. Quando nec confusionis materia conveniat nisi meo Christo, cuius ordo magis pudendus, ut etiam haereticorum conviciis pateat, omnem nativitatis et educationis foeditatem et ipsius etiam carnis indignitatem quanta amaritudine possunt perorantibus. [11] Ceterum quomodo ille erit obnoxius confusionis qui eam non capit? non vulva licet virginis, tamen feminae, coagulatus, et si non semine, tamen ex lege substantiae corporalis, ex feminae humore, non caro habitus ante formam, non pecus dictus post figuram, non decem mensium cruciatu deliberatus, non subita dolorum concussione cum tanti temporis coeno per corporis cloacam effusus ad terram, nec statim lucem lacrimis auspicatus et primo retinaculi sui vulnere, nec mulso ablutus, nec sale ac melle medicatus, nec pannis iam sepulturae involucrum initiatus, nec exinde per immunditias inter sinus volutatus, molestus uberibus, diu infans, vix puer, tarde homo, sed de caelo expositus, semel grandis, semel totus, statim Christus, spiritus et virtus et deus tantum. Ceterum ut non verus, qui non videbatur, ita nec de crucis maledicto erubescendus, cuius carebat veritate, carens corpore. [12] Non poterat itaque dixisse, Qui mei confusus fuerit. Noster hoc debuit pronuntiasse, minoratus a patre modico citra angelos, vermis et non homo, ignominia hominis et nullificamen populi, quatenus ita voluit ut livore eius sanaremur, ut dedecore eius salus nostra constaret. Et merito se pro suo homine deposuit, pro imagine et similitudine sua, non aliena, ut quoniam homo non erubuerat lapidem et lignum adorans, eadem constantia non confusus de Christo, pro impudentia idololatriae satis deo faceret per impudentiam fidei. Quid horum Christo tuo competit, Marcion, ad meritum confusionis? Plane pudere te debet quod illum ipse finxisti.
22. [1] Nam et hoc vel maxime erubescere debuisti, quod illum cum Moyse et Helia in secessu montis conspici pateris, quorum destructor advenerat. Hoc scilicet intellegi voluit vox illa de caelo: Hic est filius meus dilectus, hunc audite! id est non Moysen iam et Heliam. Ergo sufficiebat vox sola sine ostentatione Moysi et Heliae. Definiendo enim quem audirent quoscunque alios vetuisset audiri. [2] Aut numquid Esaiam et Hieremiam ceterosque quos non ostendit permisit audiri, si vetuit quos ostendit? Nunc et si praesentia illorum fuit necessaria, non utique in colloquio ostenderentur, quod familiaritatis indicium est, nec in consortio claritatis, quod dignationis et gratiae exemplum est, sed in sordibus aliquibus, quod destructionis argumentum est, immo in tenebris creatoris, quibus discutiendis erat missus, longe etiam discreti a claritate Christi, qui voces et litteras ipsas eorum ab evangelio suo erat separaturus. [3] Sicine alienos demonstrat illos, dum secum habet ? Sic relinquendos docet, quos sibi iungit? Sic destruit, quos de radiis suis exstruit? Quid faceret Christus ipsorum? Credo, secundum perversitatem tales eos revelasset quales Christus Marcionis debuisset, aut quoscunque alios secum quam prophetas suos. Sed quid tam Christus creatoris quam secum ostendere praedicatores suos? cum illis videri quibus in revelationibus erat visus? cum illis loqui qui eum fuerant locuti? cum eis gloriam suam communicare a quibus dominus gloriae nuncupabatur? cum principalibus suis, quorum alter populi informator aliquando, alter reformator quandoque, alter initiator veteris testamenti, alter consummator novi. [4] Igitur et Petrus merito contubernium Christi sui agnoscens individuitate eius suggerit consilium: Bonum est nos hic esse (bonum plane ubi Moyses scilicet et Helias), et faciamus hic tria tabernacula, unum tibi, et Moysi unum, et Heliae unum; sed nesciens quid diceret. Quomodo nesciens? Utrumne simplici errore, an ratione qua defendimus in causa novae prophetiae gratiae ecstasin, id est amentiam, convenire? [5] In spiritu enim homo constitutus, praesertim cum gloriam dei conspicit, vel cum per ipsum deus loquitur, necesse est excidat sensu, obumbratus scilicet virtute divina, de quo inter nos et psychicos quaestio est. Interim facile est amentiam Petri probare. Quomodo enim Moysen et Heliam cognovisset, nisi in spiritu (nec enim imagines eorum vel statuas populus habuisset, et similitudines lege prohibente) nisi quia in spiritu viderat? Et ita quod dixisset in spiritu non in sensu constitutus, scire non poterat. [6] Ceterum si sic nescit quasi errans, eo quod putaret illorum esse Christum, ergo iam constat et supra Petrum interrogatum a Christo quem se existimarent, ut de creatoris dixisse, Tu es Christus; quia si tunc alterius dei illum cognovisset, hic quoque non errasset. Quodsi ideo et hic erravit quia et supra, ergo certus es in illum diem quoque nullam novam divinitatem a Christo revelatam, et usque adhuc non errasse Petrum, Christo usque adhuc nihil eiusmodi revelante, et tamdiu non alterius deputandum Christum quam creatoris, cuius omnem et hic ordinem expressit. [7] Tres de discentibus arbitros futurae visionis et vocis assumit. Et hoc creatoris est. In tribus, inquit, testibus stabit omne verbum. In montem secedit. Agnosco formam loci. Nam et pristinum populum apud montem et visione et voce sua creator initiarat. Oportebat in eo suggestu consignari novum testamentum in quo conscriptum vetus fuerat, sub eodem etiam ambitu nubis, quam nemo dubitabit de aere creatoris conglobatam: nisi et nubes suas illo deduxerat, quia et ipse per caelum creatoris viam ruperat; aut proinde et nubilo creatoris precario usus est. [8] Itaque nec nunc muta nubes fuit, sed vox solita de caelo, et patris novum testimonium super filio, ut qui in primo psalmo: Filius meus es tu, ego hodie genui te. De quo et per Esaiam: Quis deum metuens audiat vocem filii eius? [9] Itaque iam repraesentans eum, Hic est filius meus, utique subauditur, Quem repromisi. Si enim repromisit aliquando, et postea dicit, Hic est, eius est exhibentis voce uti in demonstratione promissi qui aliquando promisit, non eius cui possit responderi, Ipse enim tu quis es qui dicas, Hic est filius meus, de quo non magis praemisisti quam te ipsum quod prius eras revelasti? [10] Hunc igitur audite quem ab initio edixerat audiendum in nomine prophetae, quoniam et prophetes existimari habebat a populo. Prophetam, inquit Moyses, suscitabit vobis deus ex filiis vestris, secundum carnalem scilicet censum, tanquam me audietis illum: omnis autem qui illum non audierit, exterminabitur anima eius de populo suo. Sic et Esaias: Quis in vobis metuens <deum>? Exaudiat vocem filii eius. Quam et ipse pater commendaturus erat. Sistens enim, inquit, verba filii sui, dicendo scilicet, Hic est filius meus dilectus, hunc audite. [11] Itaque et si facta translatio sit auditionis a Moyse et Helia in Christo, sed non ut ab alio deo, nec ad alium Christum, sed a creatore in Christum eius, secundum decessionem veteris et successionem novi testamenti. Non legatus, inquit Esaias, nec nuntius, sed ipse deus salvos eos faciet, ipse iam praedicans et implens legem et prophetas. [12] Tradidit igitur pater filio discipulos novos, ostensis prius cum illo Moyse et Helia in claritatis praerogativa, atque ita dimissis, quasi iam et officio et honore dispunctis, ut hoc ipsum confirmaretur propter Marcionem, societatem esse etiam claritatis Christi cum Moyse et Helia. Totum autem habitum visionis istius habemus etiam apud Abacuc, ubi spiritus ex persona interdum apostolorum: Domine, audivi auditum tuum, et extimui. Quem magis quam vocis caelestis illius: Hic est filius meus dilectus, hunc audite? Consideravi opera tua, et excidi mente. Quando magis quam cum visa claritate eius nesciit quid diceret Petrus? In medio duorum animalium cognosceris, Moysi et Heliae. De quibus et Zacharias vidit in figura duarum olearum et duorum ramulorum oleae. [13] Nam hi sunt de quibus dictum est illi, Duo filii opimitatis adsistunt domino universae terrae. Et rursum idem Abacuc: Operuit caelos virtus, utique nubilo illo, et splendor eius ut lux erit, utique qua etiam vestitus eius refulsit. Et si commemoremur promissionis Moysi, hic invenietur expuncta. [14] Cum enim desiderasset conspectum domini Moyses dicens, Si ergo inveni gratiam coram te, manifesta te mihi, ut cognoscenter videam te, eum conspectum desiderans in quo hominem esset acturus, quod propheta sciebat. Ceterum, Dei faciem, iam audierat, nemo homo videbit et vivet. Et hunc, inquit, sermonem quem dixisti, faciam tibi. [15] Et rursus Moyses: Ostende mihi gloriam tuam. Et dominus similiter de futuro: Ego praecedam in gloria mea, et reliqua. Et in novissimo: Et tunc videbis posteriora mea. Non lumbos, nec suras, sed quam desideraverat gloriam in posterioribus temporibus revelandam. In qua facie ad faciem visibilem se ei repromiserat, etiam ad Aaronem dicens, Et si fuerit prophctes in vobis, in visione cognoscar illi, et in visione loquar ad eum, non quomodo ad Moysen: os ad os loquar ad eum in specie (utique hominis, quam erat gestaturus), non in aenigmate. [16] Nam et si Marcion noluit eum colloquentem domino ostensum, sed stantem, tamen et stans os ad os stabat et faciem ad faciem cum illo, inquit, non extra illum, in gloriam ipsius, nedum in conspectu. De qua gloria non aliter illustratus discessit a Christo quam solebat a creatore, proinde tunc oculos percutere filiorum Israelis quemadmodum et nunc excaecati Marcionis, qui hoc quoque argumentum adversus se facere non vidit.
23. [1] Suscipio in me personam Israelis. Stet Christus Marcionis et exclamet: O genitura incredula, quousque ero apud vos? quousque sustinebo vos? Statim a me audire debebit: Quisquis es, e0perxo&mene, prius ede quis sis, et a quo venias, et quod in nobis tibi ius. Usque adhuc creatoris est totum apud te. Plane si ab illo venis et illi agis, admittimus increpationem. [2] Si vero ab alio, dicas velim quid nobis unquam de tuo commisisti quod credere debuissemus, ut exprobres incredulitatem, qui nec te ipsum aliquando nobis revelasti? Quam olim apud nos agere coepisti, ut tempus queraris? In quibus nos sustinuisti, ut patientiam imputes? Asinus de Aesopi puteo modo venis, et iam exclamas. Suscipio adhuc et personam discipulorum, in quos insiliit. O natio incredula, quamdiu ero vobiscum, quamdiu vos sustinebo? Hanc eruptionem eius utique hoc modo iustissime repercuterem: Quisquis es, e0perxo&mene, prius ede qui sis, a quo venias, quod tibi ius sit in nobis. [3] Usque adhuc, puto, creatoris es, et ideo secuti sumus recognoscentes omnia illius in te. Quodsi ab illo venis, admittimus increpationem. Si vero alii agis, oro te dicas, quid nobis aliquando commisisti duntaxat de tuo quod iam credidisse debuissemus, ut exprobres incredulitatem, qui nec auctorem tuum usque adhuc edis? Quam olim autem apud nos agere coepisti, ut tempus quoque opponas? In quibus autem nos sustinuisti, ut et patientiam iactes? Asinus de Aesopi puteo modo huc apparuit, et iam exclamat. [4] Quis non ita iniustitiam increpationis retudisset, si eius eum credidisset qui nondum queri debuisset? Nisi quod nec ille eos insilisset, si non olim apud illos in lege, in prophetis, in virtutibus et beneficiis deversatus incredulos semper fuisset expertus. Sed ecce Christus diligit parvulos, tales esse docens debere qui semper maiores velint esse. Creator autem ursos pueris immisit, ulciscens Helisaeum propheten convicia ab eis passum. [5] Satis impudens antithesis, cum tam diversa committit, parvulos et pueros, innocentem adhuc aetatem, et iudicii iam capacem, quae conviciari poterat, ne dicam blasphemare. Qua ergo iustus deus, nec pueris impiis pepercit, exigens maiori aetati honorem, et utique magis a minore; qua vero bonus, adeo diligit parvulos, ut apud Aegyptum benefecerit obstetricibus, protegentibus partus Hebraeos periclitantes edicto Pharaonis. [6] Ita et haec affectio Christi cum creatore est. Iam nunc deus Marcionis, qui connubium adversatur, quomodo videri potest parvulorum dilector, quorum tota causa connubium est? Qui semen odit, fructum quoque exsecretur necesse est. Nae ille saevior habendus Aegyptio rege. [7] Nam Pharao educari non sinebat infantes, iste nec nasci, auferens vitam illis etiam decem mensium in utero. At enim quanto credibilius ut eius deputetur affectio in parvulos qui benedicendo connubium in propagationem generis humani ipsum quoque fructum connubii benedicendo promisit, qui de infantia primus est? [8] Repraesentat creator ignium plagam Helia postulante in illo pseudopropheta. Agnosco iudicis severitatem: e contrario Christi <lenitatem, increpantis> eandem animadversionem destinantes discipulos super illum viculum Samaritarum. Agnoscat et haereticus ab eodem severissimo iudice promitti hanc Christi lenitatem. Non contendet, inquit, nec vox eius in platea audietur: harundinem quassatam non comminuet, et linum fumigans non extinguet. [9] Talis utique multo magis homines non erat crematurus. Nam et tunc ad Heliam, Non in igni, inquit, dominus sed in spiritu miti. At enim humanissimus deus cur recusat eum qui se tam individuum illi comitem offert? Si quia superbe vel ex hypocrisi dixerat, Sequar te quocunque ieris, ergo aut superbiam aut hypocrisin recusandam iudicando iudicem gessit. [10] Et utique damnavit quem recusavit, non consecuturum scilicet salutem. Nam sicut ad salutem vocat quem non recusat, vel etiam quem ultro vocat, ita in perditionem damnat quem recusat. Illi autem causato patris sepulturam cum respondet, Sine mortui sepeliant mortuos suos, tu autem vade et annuntia regnum dei, utramque legem creatoris manifeste confirmavit, et de sacerdotio in Levitico prohibentem sacerdotes supremis etiam parentum interesse (Super omnem, inquit, animam defunctam sacerdos non introibit, et super patrem suum non contaminabitur), et de devotione in Arithmis; nam et illic qui se deo voverit inter cetera iubet ne super ullam animam introeat defunctam, ne super patris quidem aut matris aut fratris. [11] Puto autem et devotioni et sacerdotio destinabat quem praedicando regno dei imbuerat. Aut si non ita est, satis impius pronuntiandus qui nulla ratione legis intercedente sepulturas parentum despici a filiis imperabat. Cum vero et tertium illum prius suis valedicere parantem prohibet retro respectare, sectam creatoris exequitur. Hoc et ille noluerat fecisse quos ex Sodomis liberarat.
24. [1] Adlegit et alios septuaginta apostolos super duodecim. Quo enim duodecim secundum totidem fontes in Elim, si non et septuaginta secundum totidem arbusta palmarum? Antitheses plurimum causarum diversitas fecit, non potestatum. Sed qui diversitatem causarum non respexit, facile eam potestatum existimavit. Profectionem filiorum Israelis creator etiam illis spoliis aureorum et argenteorum vasculorum et vestium praeter oneribus consparsionum ofFarcinatam educit ex Aegypto, Christus autem nec virgam discipulis in viam ferre praescripsit. [2] Illi enim in solitudinem promovebantur, hi autem in civitates mittebantur. Considera causarum offerentiam, et intelleges unam et eandem potestatem quae secundum penuriam et copiam expeditionem suorum disposuit, proinde per civitates abundaturam circumcidens sicut et egituram per solitudinem struxerat. Etiam calciamenta portare vetuit illos. Ipse enim erat sub quo nec in solitudine per tot annos populus calciamenta detriverat. Neminem, inquit, per viam salutaveritis. [3] O Christum destructorem prophetarum, a quibus hoc quoque accepit! Helisaeus, cum Giezin puerum suum mitteret in viam ad filium Sunamitidis resuscitandum de morte, puto sic ei praecepit: Accinge lumbos tuos et sume bacillum meum in manum et vade: quemcunque conveneris in via, ne benedixeris eum, id est ne salutaveris, et qui te benedixerit, ne responderis ei, id est ne resalutaveris. Quae est enim inter vias benedictio nisi ex occursu mutua salutatio? [4] Sic et dominus, in quam introissent domum, pacem ei dicere. Exemplo eodem est. Mandavit enim et hoc Helisaeus, cum introisset ad Sunamitin, diceret ei, Pax viro tuo, pax filio tuo. Haec erunt potius nostrae antitheses, quae comparant, non quae separant Christum. Dignus est autem operarius mercede sua, quis magis pronuntiarit quam deus iudex? quia et hoc ipsum iudicare est, dignum facere mercede operarium. Nulla retributio non ex iudicatione constitit. Iam nunc et hic lex consignatur creatoris, etiam boves operantes dignos operarios mercede iudicantis. Bovi, inquit, terenti os non colligabis. [5] Quis tam praestans in homines nisi qui et in pecudes? Quodsi et Christus dignos pronuntiat mercede operarios, excusavit praeceptum illud creatoris de vasis aureis et argenteis Aegyptiorum auferendis. Qui enim villas et urbes operati fuerant Aegyptiis, digni utique operarii mercede, non ad fraudem sunt instructi sed ad mercedis compensationem, quam alias a dominatoribus exigere non poterant. Regnum dei neque novum neque inauditum sic quoque confirmavit, dum illud iubet annuntiari appropinquasse. Quod enim longe fuerit aliquando, id potest dici appropinquasse. [6] Si autem nunquam retro fuisset antequam appropinquasset, nec dici potuisset appropinquasse quod nunquam longe fuisset. Omne quod novum et incognitum est, subitum est. Omne quod subitum est cum annuntiatur, tunc primum speciem inducens tunc primum accipit tempus. Ceterum nec retro tardasse poterit quamdiu non annuntiabatur, nec ex quo annuntiari coeperit appropinquasse. [7] Etiam adicit, ut eis qui illos non recepissent dicerent, Scitote tamen appropinquasse regnum dei. Si hoc non et comminationis gratia mandat, vanissime mandat. Quid enim ad illos si appropinquaret regnum, nisi quia cum iudicio appropinquat, in salutem scilicet eorum qui annuntiationem eius recepissent? Quomodo, si comminatio non potest sine executione, habes deum executorem in comminatore et iudicem in utroque. Sic et pulverem iubet excuti in illos in testificationem, et haerentia terrae eorum, nedum communicationis reliquae. [8] Si enim inhumanitas et inhospitalitas nullam ab eo relaturae sunt ultionem, cui rei praemittit testificationem, minas utique portendentem? Porro cum etiam creator in Deuteronomio Ammonitas et Moabitas prohibeat recipi in ecclesiam, quod populum Aegypto profectum inhumane et inhospitaliter copiis defraudassent, ergo in Christum inde manasse constabit communicationis interdictum ubi habet formam, Qui vos spernit, me spernit. Hoc et Moysi creator: Non te contempserunt, sed me. Tam enim apostolus Moyses quam et apostoli prophetae. [9] Aequanda erit auctoritas utriusque officii, ab uno eodemque domino apostolorum et prophetarum. Quis nunc dabit potestatem calcandi super colubros et scorpios? Utrumne omnium animalium dominus, an nec unius lacertae deus? Sed bene quod creator hanc potestatem etiam parvulis pueris per Esaiam repromisit, conicere manum in cavernam aspidum et in cubile natorum aspidum, nec omnino laedi. [10] Et utique scimus (salva simplicitate scripturae, nam nec et ipsae bestiae nocere potuerunt ubi fides fuerit) figurate scorpios et colubros portendi spiritalia malitiae, quorum ipse quoque princeps in serpentis et draconis et eminentissimae cuiusque bestiae nomine deputetur penes creatorem, largitum hanc potestatem priori Christo suo, sicut nonagesimus psalmus ad eum: Super aspidem et basiliscum incedes, et conculcabis leonem et draconem. Sicut etiam Esaias: Illa die superducet dominus deus machaeram sanctam, magnam et fortem, Christum scilicet suum, in draconem illum, colubrum magnum et tortuosum, et interficiet eum illa die. [11] Sed cum idem, Via munda et via sancta vocabitur, et non transibit illic immundum, nec erit illic via immunda, qui autem dispersi erunt vadent in ea et non errabunt, et non erit iam illic leo, nec ex bestiis pessimis quicquam ascendet in eam nec invenietur illic, cum via fidem demonstret per quam ad deum perveniemus, iam tunc eidem viae, id est fidei, hanc evacuationem et subiectionem bestiarum pollicetur. [12] Denique et tempora promissionis congruere invenias, si quae antecedunt legas: Invalescite manus dimissae et genua resoluta: tunc patefient oculi caecorum, et aures exaudient surdorum: tunc saliet claudus ut cervus, et clara erit lingua mutorum. Igitur ubi medicinarum edidit beneficia, tunc et scorpios et serpentes sanctis suis subdidit, ille scilicet qui hanc potestatem ut et aliis praestaret prior acceperat a patre, et secundum ordinem praedicationis exhibuit.
25. [1] Quis dominus caeli invocabitur qui non prius factor ostenditur? Gratias enim, inquit, ago, et confiteor, domine caeli, quod ea quae erant abscondita sapientibus et prudentibus, revelaveris parvulis. Quae ista? et cuius? et a quo abscondita? et a quo revelata? Si a deo Marcionis abscondita et revelata, qui omnino nihil praemiserat in quo aliquid absconditum esse potuisset, non prophetias, non parabolas, non visiones, non ulla rerum aut verborum aut nominum argumenta per allegorias et figuras vel aenigmatum nebulas obumbrata, [2] sed ipsam magnitudinem sui absconderat, quam cum maxime per Christum revelabat, satis inique. Quid enim deliquerant sapientes et prudentes, ut absconderetur illis deus, ad quem cognoscendum non suffecerat sapientia atque prudentia illoruxn? Nulla via data ab ipso per aliquam operum praedicationem, vel vestigia per quae sapientes atque prudentes deducerentur. Quamquam et si in aliquo deliquissent erga deum ignotum, pone nunc notum, non tamen zeloten eum experiri debuissent, qui dissimilis creatoris inducitur. [3] Igitur si nec materias praemiserat in quibus aliquid occultasset, nec reos habuerat a quibus occultasset, nec debuerat occultasse etiam si habuisset, iam nec revelator ipse erit, qui absconditor non fuit, ita nec dominus caeli nec pater Christi; sed ille in quem competunt omnia. Nam et abscondit praemisso obscuritatis propheticae instrumento, cuius intellectum fides mereretur (Nisi enim credideritis, non intellegetis) et reos habuit sapientes atque prudentes ex ipsis operibus tot ac tantis intellegibilem deum non requirentes vel perperam in illum philosophantes et ingenia haereticis subministrantes, et novissime zelotes est. [4] Denique olim hoc per Esaiam contionabatur quod Christus gratulatur: Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium celabo. Sicut et alibi tam abscondisse quam revelaturum esse significat: Et dabo illis thesauros absconditos, invisibiles aperiam illis. Et rursus: Quis alius disiciet signa ventriloquorum et divinationes ex corde, avertens in posteriora sapientes et cogitationes eorum infatuans? [5] Si autem et Christum suum illuminatorem nationum designavit: Posui te in lucem nationum, quas interpretamur in nomine parvulorum, sensu scilicet retro parvas et imprudentia infantes, iam vero et humilitate fidei pusillas, facilius utique credemus eundem etiam parvulis revelasse per Christum qui et retro absconderit et per Christum revelationem repromiserit. [6] Aut si deus Marcionis ea quae a creatore abscondita retro fuerant patefecit, ergo iam creatori negotium gessit, res eius edisserens. Sed in destructionem, inquis, uti traduceret eas. Ergo illis traduxisse debuerat quibus creator abscondidit, sapientibus et prudentibus. Si enim benignitate faciebat, illis erat agnitio praestanda quibus fuerat negata, non parvulis quibus nihil creator inviderat. [7] Et tamen usque adhuc, puto, probamus exstructionem potius legis et prophetarum inveniri in Christo quam destructionem. Omnia sibi tradita dicit a patre. Credas, si creatoris est Christus, cuius omnia: quia non minori se tradidit omnia filio creator quae per eum condidit, per sermonem suum scilicet. Ceterum si e0perxo&menoj ille, quae sunt omnia quae illi a patre sunt tradita? Quae sunt creatoris? [8] Ergo bona sunt quae pater filio tradidit, et bonus iam creator cuius omnia bona sunt, et ille iam non bonus qui in aliena bona invasit, ut filio traderet. Docens alieno abstinere, certe mendicissimus qui nec filium unde ditaret habuit nisi de alieno. Aut si nihil de creatoris traditum est ei a patre, ecquomodo hominem creatoris sibi vindicat? Aut si solus homo ei traditus est, omnia homo non est. Scriptura autem omnium edicit traditionem filio factam. [9] Sed et si omnia ad hominum genera, id est ad omnes nationes, interpretaberis, et has filio tradidisse creatoris est: Dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. Aut si habet et ipse aliqua sua quae omnia filio traderet pariter cum homine creatoris, ostende unum aliquod ex omnibus in fidem, in exemplum, ne tam merito non credam eius esse omnia cuius nihil video, quam merito credam etiam quae non video eius esse cuius sunt universa quae video. [10] Sed, Nemo scit qui sit pater, nisi filius, et qui sit filius, nisi pater, et cuicunque filius revelaverit. Atque ita Christus ignotum deum praedicavit. Hinc enim et alii haeretici fulciuntur, opponentes creatorem omnibus notum, et Israeli secundum familiaritatem et nationibus secundum naturam. Et quomodo ipse testatur nec Israeli cognitum se? Israel autem me non cognovit, et populus me non intellexit; nec nationibus? [11] Ecce enim nec de nationibus, inquit, nemo. Propter quod et illas stillicidium situlae deputavit, et Sionem tanquam speculam in vinea dereliquit. Vide ergo an confirmatio sit propheticae vocis exprobrantis ignorantiam in deum humanam, quae fuerit ad filium usque. Nam et ideo subtexuit ab eo cognosci patrem cui filius revelaverit, quoniam ipse erat qui positus a patre illuminatio nationum annuntiabatur, utique de deo illuminandarum, etiam Israelis, utique per agnitionem dei pleniorem. [12] Ita non proficient argumenta in fidem dei alterius quae creatori competere possunt, quia quae non competunt creatori, haec poterunt in fidem proficere dei alterius. Si et sequentia inspicias, Beati oculi qui vident quae videtis: dico enim vobis, quia prophetae non viderunt quae vos videtis, de superiori sensu descendunt, adeo neminem ut decuit deum cognovisse, quando nec prophetae vidissent quae sub Christo videbantur. [13] Nam si non meus esset Christus, nec prophetarum hoc in loco mentionem collocasset. Quid enim mirum si non viderant res dei ignoti et tanto post aevo revelati? Quae autem fuisset felicitas eorum qui tunc videbant quae alii merito vidisse non poterant, si non erant consecuti repraesentationem eorum quae nunquam praedicarant, nisi quoniam qui poterant vidisse aeque dei sui res, quas etiam praedicaverant, non tamen viderant? Haec autem felicitas erit aliorum qui videbant quae alii tantum praedicaverant. [14] Denique ostendemus, et iam ostendimus, ea visa in Christo quae fuerant praedicata, abscondita tamen et ab ipsis prophetis, ut absconderentur et a sapientibus et a prudentibus saeculi. In evangelio veritatis legis doctor dominum aggressus, Quid faciens, inquit, vitam aeternam consequar? In haeretico vita solummodo posita est, sine aeternae mentione, ut doctor de ea vita videatur consuluisse quae in lege promittitur a creatore longaeva, et dominus ideo illi secundum legem responsum dedisse, Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et totis viribus tuis, quoniam de lege vitae sciscitabatur. [15] Sed sciebat utique legis doctor quo pacto vitam legalem consequi posset, ut non de ea interrogasset cuius regulas etiam docebat. Sed quia et mortui iam suscitabantur a Christo, exsuscitatus ad spem aeternae vitae per exempla recidivae, ne plus aliquid observationis exigeret sublimior spes, idcirco consuluit de aeternae vitae consecutione. Itaque dominus, ut nec ipse alius, nec aliud novum inferens praeceptum quam quod principaliter ad omnem salutem et utramque vitam facit, ipsum caput ei legis opponit, omnifariam diligendi dominum deum suum. [16] Denique si de vita longaeva et ille consuluit et Christus respondit, quae sit penes creatorem, non de aeterna quae sit penes Marcionis deum, quomodo consequitur aeternam? Non utique eodem modo quo et longaevam. Pro differentia enim mercedum operarum quoque credenda distantia est. Ergo non ex dilectione dei tui consequetur vitam aeternam Marcionites, sicut longaevam dilector creatoris. [17] Sed quale est ut non magis diligendus sit qui aeternam pollicetur, si diligendus est qui longaevam repromittit? Ergo eiusdem erit utraque vita, cum eadem est utrique vitae captanda disciplina. Quod creator docet, id et Christo opus est diligi ut praestet, interveniente et hic illa praescriptione qua facilius apud eum debeant credi maiora apud quem minora praecedunt quam apud eum cui nullam de maioribus fidem aliqua minora praeparaverunt. [18] Viderit nunc si aeternam nostri addiderunt. Hoc mihi satis est, quod Christus ille aeternae, non longae, vitae invitator de longaeva consultus quam destruebat, non ad aeternam potius exhortatus est hominem quam inferebat. Quid, oro te, fecisset Christus creatoris si qui creatori diligendo aedificaverat hominem non erat creatoris? Credo, negasset diligendum creatorem.
26. [1] Cum in quodam loco orasset ad patrem illum superiorem, satis impudentibus et temerariis oculis suspiciens ad caelum creatoris, a quo tam aspero et saevo et grandine et fulmine potuisset elidi, sicut et Hierusalem suffigi ab eo potuit, aggressus eum ex discipulis quidam, Domine, inquit, doce nos orare, sicut et Ioannes discipulos suos docuit, scilicet quia alium deum aliter existimaret orandum. Hoc qui praesumpserit, prius est probet alium deum editum a Christo. [2] Nemo enim ante voluisset orare nosse quam didicisset quem oraret. Igitur si didicerat, proba. Si nusquam usque adhuc probas, scito illum in creatorem formam orationis postulasse, in quem etiam discipuli Ioannis orabant. Sed quia et Ioannes novum aliquem ordinem orationis induxerat, ideo hoc et a Christo discipulus eius expostulandum non immerito praesumpserat, ut et illi de proprio magistri sui instituto non alium, sed aliter, deum orarent. [3] Proinde nec Christus ante orationis notitiam discipulo contulisset quam dei ipsius. Ita et ipse in eum docuit orationem quem discipulus usque adhuc noverat. Denique sensus orationis quem deum sapiant recognosce. Cui dicam, Pater? ei qui me omnino non fecit, a quo originem non traho, an ei qui me faciundo et instruendo generavit? [4] A quo spiritum sanctum postulem? a quo nec mundialis spiritus praestatur, an a quo fiunt etiam angeli spiritus, cuius et in primordio spiritus super aquas ferebatur? Eius regnum optabo venire quem nunquam regem gloriae audivi, an in cuius manu etiam corda sunt regum? Quis dabit mihi panem cotidianum? qui nec milium mihi condit, an qui etiam de caelo panem angelorum cotidianum populo suo praestitit? Quis mihi delicta dimittet? qui ea non iudicando non retinet, an qui, si non dimiserit, retinebit ut iudicet? [5] Quis non sinet nos deduci in temptationem? quem poterit temptator non timere, an qui a primordio temptatorem angelum praedamnavit? Hoc ordine qui alii deo supplicat et non creatori, non orat illum sed infamat. Proinde a quo petam ut accipiam? apud quem quaeram ut inveniam? ad quem pulsabo ut aperiatur mihi? quis habet petenti dare, nisi cuius omnia, cuius sum etiam ipse qui peto? Quid autem perdidi apud deum illum, ut apud eum quaeram et inveniam? [6] Si sapientiam atque prudentiam, has creator abscondit: apud eum ergo quaeram. Si salutem et vitam, et has apud creatorem. Nihil alibi quaeretur ut inveniatur quam ubi latuit ut appareat. Sic nec aliorsum pulsabo quam unde sum fugatus. Denique si accipere et invenire et admitti laboris et instantiae fructus est illi qui petiit et quaesivit et pulsavit, intellege haec a creatore mandari et repromitti. [7] Ille enim deus optimus ultro veniens ad praestandum non suo homini, nullum illi laborem nec instantiam indixisset: iam enim non optimus, si non ultro daret non petenti, et invenire praestaret non quaerenti, et aperiret non pulsanti. Creator autem potuit indicere ista per Christum, ut, quia delinquendo homo offenderat deum suum, laboraret, et instantia petendi acciperet, et quaerendi inveniret, et pulsandi introiret. [8] Sic et praemissa similitudo nocturnum panis petitorem amicum facit non alienum, et ad amicum pulsantem, non ad ignotum. Amicus autem, etiam si offendit, magis creatoris est homo quam dei Marcionis. Itaque ad eum pulsat ad quem ius illi erat, cuius ianuam norat, quem habere panes sciebat, cubantem iam cum infantibus quos nasci voluerat. Etiam quod sero pulsatur, creatoris est tempvis. Illius et serum cuius saeculum et saeculi occasus. Ad deum autem novum nemo sero pulsasset, tantum quod lucescentem. Creator est qui et ianuam olim nationibus clauserit, quae olim pulsabatur a Iudaeis; [9] is et exsurgit et dat, etsi iam non quasi amico, non tamen quasi extraneo homini, sed quasi molesto, inquit. Molestum autem tam cito deus recens neminem pati potuit. Agnosce igitur et patrem quem etiam appellas creatorcm. Ipse est qui scit quid filii postulent. Nam et panem petentibus de caelo dedit manna, et carnem desiderantibus emisit ortygometram; non serpentem pro pisce, nec scorpium pro ovo. Illius autem erit non dare malum pro bono cuius utrumque sit. Ceterum deus Marcionis non habens scorpium non poterat id se dicere non daturum quod non habebat, sed ille qui habens et scorpium non dat. [10] Itaque et spiritum sanctum is dabit apud quem est et non sanctus. Cum surdum daemonium expulisset (ut et in ista specie curationis Esaiae occurrisset), in Beelzebub dictus eicere daemonia, Si ego, inquit, in Beelzebub eicio daemonia, filii vestri in quo eiciunt? hac voce quid magis portendit quam in eo eicere se in quo et filii eorum? In virtute scilicet creatoris. Nam si putas sic accipiendum: [11] Si ego in Beelzebub filii vestri in quo, quasi illos suggillaret in Beelzebub eicientes, resistet tibi prior sensus, non posse satanam dividi adversus semetipsum. Adeo nec illi in Beelzebub eiciebant, sed, ut diximus, in virtute creatoris, quam ut intellegi faceret, subiungit: Quodsi ego in digito dei expello daemonia, ergone appropinquavit in vos regnum dei? Apud Pharaonem enim venefici illi adhibiti adversus Moysen virtutem creatoris digitum dei appellaverunt. Digitus dei est hoc quod significaret etiam modicum, validissimum tamen. Hoc et Christus ostendens, commemorator, non obliterator, vetustatum scilicet suarum, virtutem dei digitum dei dixit, non alterius intellegendum quam eius apud quem hoc erat appellata. Ergo et regnum ipsius appropinquaverat cuius et virtus digitus vocabatur. [12] Merito igitur applicuit ad parabolam fortis illius armati, quem validior alius oppressit, principem daemoniorum, quem Beelzebub et satanam supra dixerat, significans digito dei oppressum, non creatorem ab alio deo subactum. Ceterum quomodo adhuc staret regnum eius in suis terminis et legibus et officiis quem, licet integro mundo, vel sic potuisset videri superasse validior ille deus Marcionis, si non secundum legem eius etiam Marcionitae morerentur, in terram defluendo, saepe et a scorpio docti non esse superatum creatorem? [13] Exclamat mulier de turba beatum uterum qui illum portasset, et ubera quae illum educassent. Et dominus, Immo beati qui sermonem dei audiunt et faciunt: quia et retro sic reiecerat matrem aut fratres, dum auditores et obsecutores dei praefert. Nam nec hic mater assistebat illi. Adeo nec retro negaverat natum. Cum id rursus audit, rursus proinde felicitatem ab utero et uberibus matris suae transtulit in discipulos, a qua non transtulisset si eam non haberet.
27. [1] Alibi malo purgare quae reprehendunt Marcionitae in creatore. Hic enim sufficit si ea in Christo reperiuntur. Ecce inaequalis et ipse, inconstans, levis, aliud docens aliud faciens, iubet omni petenti dare, et ipse signum petentibus non dat. Tanto aevo lucem suam ab hominibus abscondit, et negat lucernam abstrudendam, sed confirmat super candelabrum proponendam, ut omnibus luceat. Vetat remaledicere, multo magis utique maledicere, et Vae ingerit pharisaeis et doctoribus legis. Quis est tam similis dei mei Christus nisi ipsius? [2] Saepe iam fiximus nullo modo potuisse illum destructorem legis denotari si alium deum promulgasset. Ideo et tunc pharisaeus, qui illum vocarat ad prandium, retractabat penes se cur non prius tinctus esset quam recubuisset, secundum legem, qui deum legis circumferret. Iesus autem etiam interpretatus est ei legem, dicens illos calicis et catini exteriora emundare, interiora autem ipsorum plena esse rapina et iniquitate, ut significaret vasculorum munditias hominum esse intellegendas apud deum; quia et pharisaeus de homine, non de calice illoto, apud se tractaverat. Ideo exteriora, inquit, calicis lavatis, id est carnem, interiora autem vestra non emundatis, id est animam; adiciens, Nonne qui exteriora fecit, id est carnem, et interiora fecit, id est animam? [3] quo dicto aperte demonstravit ad eundem deum pertinere munditias hominis exterioris et interioris cuius uterque sit, praeponentis misericordiam non modo lavacro hominis, sed etiam sacrificio. Subiungit enim, Date quae habetis eleemosynam, et omnia munda erunt vobis. Quodsi et alius potest deus misericordiam mandasse, non tamen ante quam cognitus. Porro et hic apparet illos non de deo increpitos, sed de eius disciplina a quo illis et figurate vasculorum munditiae et manifeste misericordiarum opera imperabantur. [4] Sic et holuscula decimantes, vocationem autem et dilectionem dei praetereuntes obiurgat. Cuius dei vocationem et dilectionem, nisi cuius et rutam et mentam ex forma legis de decimis offerebant? Totum enim exprobrationis hoc erat quod modica curabant, ei utique cui maiora non exhibebant, dicenti, Diliges dominum deum tuum, ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis, qui te vocavit ex Aegypto. Ceterum nec tempus admisisset ut Christus tam praecoquam, immo tam acerbam adhuc dilectionem expostularet novo et recenti deo, ne dixerim nondum palam facto. [5] Primatum quoque captantes locorum et honorem salutationum cum incusat, sectam creatoris administrat, eiusmodi principes Sodomorum archontas appellantis, prohibentis etiam confidere in praepositos, immo et in totum miserrimum hominem pronuntiantis qui spem habet in homine. Quodsi propterea quis affectat principatum, ut de officiis aliorum glorietur, qui officia vetuit eiusmodi sperandi et confidendi in hominem, idem et affectatores principatuum increpuit. [6] Invehitur et in doctores ipsos legis, quod onerarent alios importabilibus oneribus, quae ipsi ne digito quidem aggredi auderent, non legis onera suggillans quasi detestator eius. Quomodo enim detestator, qui cum maxime potiora legis praetereuntes incusabat, eleemosynam et vocationem et dilectionem dei, ne haec quidem gravia, nedum decimas rutarum et munditias catinorum? Ceterum excusandos potius censuisset si importabilia portare non possent. Sed quae onera taxat? [7] quae ipsi de suo exaggerabant, docentes praecepta doctrinas hominum, commodorum suorum causa iungentes domum ad domum, ut quae proximi sunt auferrent, clamantes populum, amantes munera, sectantes retributionem, diripientes iudicata pauperam, uti esset illis vidua in rapinam et pupillus in praedam. De quibus idem Esaias: Vae qui valent in Hierusalem; et rursus: Qui vos postulant, dominantur vestri. Qui magis quam legis doctores? Hi si et Christo displicebant, ut sui displicebant. Alienae enim legis doctores non omnino pulsasset. [8] Cur autem Vae audiunt etiam quod aedificarent prophetis monimenta interemptis a patribus eorum, laude potius digni, qui ex isto opere pietatis testabantur se non consentire factis patrum, si non erat zelotes, qualem arguunt Marcionitae, delicta patrum de filiis exigentem usque in quartam nativitatem? [9] Quam vero clavem habebant legis doctores nisi interpretationem legis? ad cuius intellectum neque psi adibant, non credentes scilicet (Nisi enim credideritis, non intellegetis), neque alios admittebant, utique docentes praecepta potius et doctrinas hominum. Qui ergo nec ipsos introeuntes nec aliis aditum praestantes increpabat, obtrectator habendus est legis an fautor? Si obtrectator, placere debebant et praeclusores legis; si fautor, iam non et aemulus legis. [10] Sed haec omnia ad infuscandum creatorem ingerebat, ut saevum, erga quem delinquentes Vae habituri essent. Et quis saevum non potius timeret provocare deficiendo ab eo? Tanto magis ergo demerendum docebat quem timendum ingerebat. Sic oportebat Christum creatoris.
28. [1] Merito itaque non placebat illi hypocrisis pharisaeorum, labiis scilicet amantium deum, non corde. Cavete, inquit discipulis, a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis, non praedicatio creatoris. Odit contumaces patris filius, non vult suos tales existere in illum, non in alium, in quem hypocrisis fuisset admissa, cuius exemplum a discipulis caveretur. [2] Ita pharisaeorum prohibet exemplum. In eum prohibebat illud admitti in quem admittebant pharisaei. Igitur quoniam hypocrisim eorum taxarat, utique celantem occulta cordis et incredulitatis secreta superficialibus officiis obumbrantem, quae clavem agnitionis habens ne ipsa introiret nec alios sineret, ideo adicit, Nihil autem opertum, quod non patefiet, et nihil absconditum, quod non dinoscetur; ne quis existimet illum dei ignoti retro et occulti revelationem et adagnitionem intentare, cum subiciat etiam quae inter se mussitarent vel tractarent, scilicet super ipso dicentes, Hic non expellit daemonia nisi in Beelzebub, in apertum processura, et in ore hominum futura, ex evangelii promulgatione. [3] Dehinc conversus ad discipulos, Dico autem, inquit, vobis amicis, nolite terreri ab eis qui vos solummodo occidere possunt, nec post hoc ullam in vobis habent potestatem. Sed iis erit Esaias praedicens: Vide quomodo iustus aufertur, et nemo advcrtit. Demonstrabo autem vobis quem timeatis: Timete eumqui postquam occiderit, potestatem habet mittendi in gehennam; creatorem utique significans: Itaque dico vobis, hunc timete. Et hoc in loco sufficeret mihi si quem timeri iubet offendi vetat, et quem offendi vetat demereri iubet, et qui haec mandat ipsius est cui timendo et non offendendo et demerendo procurat. [4] Sed habeo et de sequentibus sumere. Dico enim vobis, omnis qui confitebitur in me coram hominibus, confitebor in illo coram deo. Qui confitebuntur autem in Christo, occidi habebunt coram hominibus, nihil utique amplius passuri post occisionem ab illis. Hi ergo erunt quos supra praemonet ne timeant tantummodo occidi; ideo praemittens non timendam occisionem, ut subiungeret sustinendam confessionem: Et omnis qui negaverit me coram hominibus, denegabitur coram deo, ab eo utique qui illum confitentem confessurus fuisset. [5] Si enim confessorem confitebitur, ipse est qui et negatorem negabit. Porro si confessor est cui nihil timendum est post occisionem, negator erit cui timendum est etiam post mortem. Itaque cum creatoris sit quod timendum est post mortem, gehennae scilicet poena, et negator ergo creatoris est. Si autem negator, et confessor, qui post occisionem nihil ab homine passurus est, a deo plane passurus si negaret. Atque ita Christus creatoris est, qui ostendit negatores suos creatoris gehennam timere debere. [6] Post deterritam itaque negationem sequitur et blasphemiae formidandae admonitio: Qui dixerit in filium hominis, remittetur illi, qui autem dixerit in spiritum sanctum, non remittetur ei. Quodsi iam et remissio et retentio delicti iudicem deum sapiunt, huius erit spiritus sanctus non blasphemandus, non remissuri scilicet blasphemiam, sicut et supra non negandus, occisuri scilicet etiam in gehennam. [7] Quodsi et blasphemiam Christus a creatore avertit, quomodo adversarius ei venerit non scio. Aut si et per haec severitatem eius infuscat, non remissuri blasphemiam et occisuri etiam in gehennam, superest ut et illius diversi dei impune et spiritus blasphemetur et Christus negetur, et nihil intersit de cultu eius deve contemptu, et sicut de contemptu nulla poena, ita et de cultu nulla speranda sit merces. Perductos ad potestates prohibet ad interrogationem cogitare de responsione: Sanctus enim, inquit, spiritus docebit vos ipsa hora quid eloqui debeatis. [8] Si eiusmodi documentum creatoris est, eius erit et praeceptum cuius praecessit exemplum. Balaam prophetes in Arithmis arcessitus a rege Balach ad maledicendum Israelem, cum quo proelium inibat, simul spiritu implebatur, non ad quam venerat maledictionem, sed quam illi ipsa hora spiritus suggerebat benedictionem pronuntiabat, ante professus apud nuntios regis, mox etiam apud ipsum, id se pronuntiaturum quod deus ori eius indidisset. Hae sunt novae doctrinae novi Christi, quas olim famuli creatoris initiaverunt. [9] Ecce plane diversum exemplum Moysi et Christi. Moyses rixantibus fratribus ultro intercedit et iniuriosum increpat: Quid proximum tuum percutis? Et reicitur ab illo: Quis te constituit magistrum aut iudicem super nos? Christus vero postulatus a quodam ut inter illum et fratrem ipsius de dividunda haereditate componeret, operam suam, et quidem tam probae causae, denegavit. Iam ergo melior Moyses meus Christo tuo, fratrum paci studens, iniuriae occurrens. [10] Sed enim optimi et non iudicis dei Christus, Quis me, inquit, iudicem constituit super vos? Aliam vocem excusationis invenire non potuit ne ea uteretur qua improbus vir et impius frater assertorem probitatis atque pietatis excusserat. Denique probavit malam vocem, utendo ea, et malum factum, pacis inter fratres componendae declinatione. Aut numquid indigne tulerit hoc dicto fugatum Moysen, ideoque in causa pari disceptantium fratrum voluit illos commemoratione eiusdem dicti confudisse? Plane ita. Ipse enim tunc fuerat in Moyse, qui talia audierat, spiritus scilicet creatoris. [11] Puto iam alibi satis commendasse nos divitiarum gloriam damnari a deo nostro, ipsos dynastas detrahente de solio, et pauperes allevante de sterquilinio. Ab eo ergo erit et parabola divitis blandientis sibi de proventu agrorum suorum, cui deus dicit, Stulte, hac nocte animam tuam reposcent; quae autem parasti, cuius erunt? Sic denique rex de gazis et apothecis deliciarum suarum apud Persas gloriatus per Esaiam male audivit.
29. [1] Quis nollet curam nos agere animae de victu et corpori de vestitu nisi qui ista homini ante prospexit et exinde praestans merito curam eorum tanquam aemulam liberalitatis suae prohibet? qui et substantiam ipsius animae accommodavit potiorem esca, et materiam ipsius corporis figuravit potiorem tunica, cuius et corvi non serunt nec metunt nec in apothecas condunt, et tamen aluntur ab ipso, cuius et lilia et foenum non texunt nec nent, et tamen vestiuntur ab ipso, cuius et Salomon gloriosissimus, nec ullo tamen flosculo cultior. [2] Ceterum nihil tam abruptum quam ut alius praestet, alius de praestantia eius secure agere mandet, et quidem derogator ipsius. Denique si quasi derogator creatoris non vult de eiusmodi frivolis cogitari de quibus nec corvi nec lilia laborent, ultro scilicet pro sua vilitate subiectis, paulo post parebit. Interim cur illos modicae fidei incusat, id est cuius fidei? [3] Eiusne quam nondum poterant perfectam exhibere deo tantum quod revelato, cum maxime discentes eum, an quam hoc ipso titulo debebant creatori, uti crederent haec illum ultro generi humano subministrare, nec de eis cogitarent? Nam et cum subicit, Haec enim nationes mundi quaerunt, non credendo scilicet in deum conditorem omnium et praebitorem, quos pares gentium nolebat, in eundem deum modicos fidei increpabat in quem gentes incredulas notabat. Porro cum et adicit, Scit autem pater opus esse haec vobis, prius quaeram quem patrem intellegi velit Christus. [4] Si ipsorum creatorem demonstrat, et bonum confirmat, qui scit quid filiis opus sit; sin illum alium deum, quomodo scit necessarium esse homini victum atque vestitum, quorum nihil praestitit? Si enim scisset, praestitisset. Ceterum si scit quae sunt homini necessaria, nec tamen praestitit, aut malignitate aut infirmitate non praestitit. Professus autem necessaria haec homini, utique bona confirmavit. Nihil enim mali necessarium. Et non erit iam depretiator operum et indulgentiarum creatoris, ut quod supra distuli expunxerim. [5] Porro si quae necessaria scit homini alius et prospexit et praestat, quomodo haec ipse promittit? An de alieno bonus est? Quaerite enim inquit regnum dei, et haec vobis adicientur. Utique ab ipso. Quodsi ab ipso, qualis est qui aliena praestabit? Si a creatore, cuius et sunt, quis est qui aliena promittat? Ea si regno accedunt, secundo gradu restituenda, eius est secundus gradus cuius et primus, eius victus atque vestitus cuius et regnum. [6] Ita tota promissio creatoris est parabolarum status, similitudinum peraequatio, si nec in alium spectant quam cui per omnia pariaverint. Sumus servi, dominum enim habemus deum. Succingere debemus lumbos, id est expediti esse ab impedimentis laciniosae vitae et implicitae. Item lucernas ardentes habere, id est mentes a fide accensas et operibus veritatis relucentes, atque ita expectare dominum, id est Christum. Unde redeuntem? si a nuptiis, creatoris est, cuius nuptiae; si non creatoris, nec ipse Marcion invitatus ad nuptias isset, deum suum intuens detestatorem nuptiarum. Defecit itaque parabola in persona domini, si non esset cui nuptiae competunt. [7] In sequenti quoque parabola satis errat qui furem illum, cuius horam si pater familiae sciret non sineret suffodi domum suam, in personam disponit creatoris. Fur enim creator quomodo videri potest, dominus totius hominis? Nemo sua furatur aut suffodit, sed ille potius qui in aliena descendit, et hominem a domino eius alienat. Porro cum furem nobis diabolum demonstret, cuius horam etiam in primordio si homo scisset nunquam ab eo suffossus esset, propterea iubet ut parati simus, quia qua non putamus hora filius hominis adveniet, non quasi ipse sit fur, sed iudex scilicet eorum qui se non paraverint, nec caverint furem. [8] Ergo si ipse est filius hominis, iudicem teneo, et in iudice creatorem defendo; si vero Christum creatoris in nomine filii hominis hoc loco ostendit, ut eum furem portendat, qui quando venturus sit ignoremus, habes supra praescriptum nerninem rei suae furem esse, salvo et illo, quod in quantum timendum creatorem ingerit, in tantum illi negotium agens creatoris est. [9] Itaque interroganti Petro in illos an et in omnes parabolam dixisset, ad ipsos et ad universos qui ecclesiis praefuturi essent proponit actorum similitudinem, quorum qui bene tractaverit conservos absentia domini reverso eo omnibus bonis praeponetur; qui vero secus egerit, reverso domino qua die non putaverit, hora qua non scierit, illo scilicet filio hominis, Christo creatoris, non fure sed iudice, segregabitur et pars eius cum infidelibus ponetur. [10] Proinde igitur aut et hic iudicem dominum opponit et illi catechizat, aut si deum optimum, iam et illum iudicem affirmat, licet nolit haereticus. Temperare enim temptant hunc sensum, cum deo eius vindicatur, quasi tranquillitatis sit et mansuetudinis segregare solummodo et partem eius cum infidelibus ponere, ac si non sit vocatus, ut statui suo redditus. Quasi non et hoc ipsum iudicato fiat. Stultitia! Quis erit exitus segregatorum ? Nonne amissio salutis? siquidem ab eis segregabuntur qui salutem consequentur. Quis igitur infidelium status? Nonne damnatio? [11] Aut si nihil patientur segregati et infideles, aeque ex diverso nihil consequentur retenti et fideles. Si vero consequentur salutem retenti et fideles, hanc amittant necesse est ex diverso segregati et infideles. Hoc erit iudicium, quod qui intendit creatoris est. Quem alium intellegam caedentem servos paucis aut multis plagis, et prout commisit illis ita et exigentem ab eis, quam retributorem deum? Cui me docet obsequi nisi remuneratori? [12] Proclamat Christus tuus: Ignem veni mittere in terram. Ille optimus, nullius gehennae dominus, qui paulo ante discipulos ne ignem postularent inhumanissimo viculo coercuerat, quando iste Sodomam et Gomorram nimbo igneo exussit, quando cantatum est: Ignis ante ipsum procedet et cremabit inimicos eius, quando et per Osee comminatus est: Ignem emittam in civitates Iudaeae, vel per Esaiam: Ignis exarsit ex indignatione mea. Non mentiatur. Si non est ille qui de rubo quoque ardenti vocem suam emisit, viderit quem ignem intellegendum contendas. [13] Etiam si figura est, hoc ipso quod de meo elemento argumenta sensui suo sumit meus est qui de meis utitur. Illius erit similitudo ignis cuius et veritas. Ipse melius interpretabitur ignis istius qualitatem, adiciens, Putatis venisse me pacem mittere in terram? non, dico vobis, sed separationem. Machaeram quidem scriptum est. Sed Marcion emendat; [14] quasi non et separatio opus sit machaerae. Igitur et ignem eversionis intendit qui pacem negavit. Quale proelium, tale et incendium. Qualis machaera, talis et flamma; neutra congruens domino. Denique, Dividetur, inquit, pater in filium et filius in patrem, et mater in filiam et filia in matrem, et nurus in socrum et socrus in nurum. Hoc proelium inter parentes si in ipsis verbis tuba cecinit prophetae, vereor ne Michaeas Christo Marcionis praedicarit. [15] Et ideo hypocritas pronuntiabat, caeli quidem et terrae faciem probantes, tempus vero illud non dinoscentes, quo scilicet adimplens omnia quae super ipsos fuerunt praedicata nec aliter docens debuerat agnosci. Ceterum quis posset eius tempora nosse cuius per quae probaret non habebat. Merito exprobrat etiam quod iustum non a semetipsis iudicarent. Olim hoc mandat per Zachariam: Iustum iudicium et pacatorium iudicate; per Hieremiam: Facite iudicium et iustitiam; per Esaiam: Iudicate pupillo et iustificate viduam; imputans etiam vineae Sorech quod non iudicium fecisset sed clamorem. [16] Qui ergo docuerat ut facerent ex praecepto, is exigebat ut facerent et ex arbitrio. Qui seminaverat praeceptum, ille et redundantiam eius urgebat. Iam vero quam absurdum ut ille mandaret iuste iudicare qui deum iudicem iustum destruebat? Nam et iudicem, qui mittit in carcerem nec ducit inde nisi soluto etiam novissimo quadrante, in persona creatoris obtrectationis nomine disserunt. Ad quod necesse habeo eodem gradu occurrere. Quotienscunque enim severitas creatoris opponitur, totiens illius est Christus cui per timorem cogit obsequium.
30. [1] Quaestionem rursus de curatione sabbato facta quomodo discussit? Unusquisque vestrum sabbatis non solvit asinum aut bovem suum a praesepi et ducit ad potum? Ergo secundum condicionem legis operatus legem confirmavit, non dissolvit, iubentem nullum opus fieri nisi quod fieret omni animae, quanto potius humanae? Parabolarum congruentiam ubique recognoscor exigere. Simile est regnum dei, inquit, grano sinapis, quod accepit homo et seminavit in horto suo. [2] Quis in persona hominis intellegendus? Utique Christus, quia, licet Marcionis, filius hominis est dictus, qui accepit a patre semen regni, sermonem scilicet evangelii, et seminavit in horto suo, utique in mundo, puta nunc in homine. Sed cum in suo horto dixerit, nec mundus autem nec homo illius sit, sed creatoris, ergo qui in suum seminarit creator ostenditur. Aut si, ut hunc laqueum evadant, converterint hominis personam a Christo in hominem accipientem semen regni et seminantem in horto cordis sui, nec ipsa materia alii conveniet quam creatori. Quale est enim ut sit lenissimi dei regnum quod etiam iudicii fervor lacrimosa austeritate subsequitur? [3] De sequenti plane similitudine vereor ne forte alterius dei regno portendat. Fermento enim comparavit illud, non azymis quae familiariora sunt creatori. Congruit et haec coniectura mendicantibus argumenta. Itaque et ego vanitatem vanitate depellam, fermentationem quoque congruere dicens regno creatoris, quia post illam clibanus vel furnus gehennae sequatur. [4] Quotiens adhuc se iudicem ostendit et in iudice creatorem? Quotiens utique eiecit et damnat reiciendo? Sicut hic quoque, Cum surrexerit, inquit, pater familiae; quo? nisi quo dixit Esaias, Cum surrexerit comminuere terram? et cluserit ostium; utique excludendis iniquis. Quibus pulsantibus respondebit, Nescio unde sitis: et rursus enumerantibus quod coram illo ederint et biberint et in plateis eorum docuerit, adiciet, Recedite a me omnes operarii iniquitatis. Illic erit fletus et frendor dentium. Ubi? [5] foris scilicet, ubi erunt exclusi, ostio cluso ab eo. Ergo erit poena a quo fit exclusio in poenam, cum videbunt iustos introeuntes in regnum dei, se vero detineri foris. A quo? Si a creatore, quis erit ergo intus recipiens iustos in regnum? Deus bonus? Quid ergo illuc creatori, ut foris detineat in poenam quos adversarius eius exdusit, suscipiendos a se, si utique, magis in adversarii bilem? [6] Sed et ille exclusurus iniquos sciat utique creatorem illos detenturum in poenam aut non sciat oportet. Ergo aut nolente eo detinebuntur, et minor est illo qui detinet, cedens ei nolens; aut si vult ita fieri, ipse ita faciendum iudicavit, et non erit melior creatore ipse auctor infamiae creatoris. Haec si nulla ratione consistunt, ut alius punire alius liberare credatur, unius erit tam iudicium quam et regnum, et dum unius est utrumque, qui et iudicat creatoris est.
31. [1] Ad prandium vel ad coenam quales vocari iubet? Quales ostenderat per Esaiam: Confringe panem tuum esurienti, et mendicos, et qui sine tecto sunt, induc in domum tuam, qui scilicet humanitatis istius vicem retribuere non possint. Hanc si Christus captari vetat, in resurrectione eam repromittens, creatoris est forma, cui non placent amantes munera, sectantes retributionem. Etiam invitatoris parabola cui magis parti occurrat expende. Homo quidam fecit coenam et vocavit multos. [2] Utique coenae paratura vitae aeternae saturitatem figurat. Dico primo extraneos et nullius iuris adfines invitari ad coenam non solere, certe facilius solere domesticos et familiares. Ergo creatoris est invitasse, ad quem pertinebant qui invitabantur, et per Adam qua homines, et per patres qua Iudaici, non eius ad quem neque natura pertinebant neque praerogativa. [3] Dehinc si is mittit ad convivas qui coenam paravit, sic quoque creatoris est coena, qui misit ad convivas admonendos, ante iam vocatos per patres, admonendos autem per prophetas, non qui neminem miserit ad monendum, nec qui nihil prius egerit ad vocandum, sed ipse descenderit subito, tantum quod innotescens iam invitans, tantum quod invitans iam in convivium cogens, eandem faciens horam coenandi et ad coenam invitandi. Excusant se invitati. [4] Si ab alio deo, merito, quia subito invitati; si non merito, ergo nec subito. Si autem non subito invitati, ergo a creatore, a quo olim, cuius denique declinaverant vocationem, tunc primo dicentes ad Aaronem, Fac nobis deos qui praeeant nobis; atque exinde aure audientes et non audientes, vocationem scilicet dei, qui pertinentissime ad hanc parabolam per Hieremiam, Audite, inquit, vocem meam, et ero vobis in dominum et vos mihi in populum, et ibitis in omnibus viis meis, quascunque mandavero vobis. Ecce invitatio dei. Et non audierunt, inquit, et non adverterunt aurem suam. Ecce recusatio populi. Sed abierunt in iis quae concupiverunt corde suo malo. Agrum emi, et boves mercatus sum, et uxorem duxi. [5] Et adhuc ingerit: Et emisi ad vos omnes famulos meos prophetas (hic erit spiritus sanctus, admonitor convivarum) die et ante lucem. Et non audiit populus meus, et non intendit auribus suis, et obduravit collum suum. Hoc ut patrifamiliae renuntiatum est, motus tunc (bene quod et motus, negat enim Marcion moveri deum suum, ita et hoc meus est) mandat de plateis et vicis civitatis facere sublectionem. Videamus an eo sensu quo rursus per Hieremiam: Numquid solitudo factus sum domui Israelis, aut terra in incultum derelicta? id est, Numquid non habeo quos allegam aut unde allegam? Quoniam dixit populus meus, Non venimus ad te. [6] Itaque misit ad alios vocandos ex eadem adhuc civitate. Dehinc loco abundante praecepit etiam de viis et sepibus colligi, id est nos iam de extraneis gentibus; illa scilicet aemulatione qua in Deuteronomio: Avertam faciem meam ab eis, et monstrabo quid illis in novissimis, id est alios possessuros locum eorum: quoniam genitura perversa est, filii in quibus fides non est. Illi obaemulati sunt me in non deo, et provocaverunt me in iram in idolis suis, et ego obaemulabor eos in non natione, in natione insipienti provocabo eos in iram, in nobis scilicet, quorum spem Iudaei gerunt, de qua illos gustaturos negat dominus, derelicta Sione, tanquam specula in vinea et in cucumerario casula, posteaquam et novissimam in Christum invitationem recusavit. [7] Quid ex hoc ordine secundum dispositionem et praedicationes creatoris recensendo competere potest illi, cuius nec ordinem habet nec dispositionem ad parabolae conspirationem qui totum opus semel fecit? Aut quae erit prima vocatio eius, et quae secundo actu admonitio? Ante debent alii excusare, postea alii convenisse. Nunc autem pariter utramque partem invitare venit, de civitate, de sepibus, adversus speculum parabolae. [8] Nec potest iam fastidiosos iudicare quos nunquam retro invitavit, quos cum maxime aggreditur. Aut si de futuro eos iudicat contempturos vocationem, ergo et sublectionem loco eorum ex gentibus de futuro portendit. Plane ad hoc secundo venturus est ut gentibus praedicet. Etsi venturus est autem, puto, non quasi vocaturus adhuc convivas, sed iam collocaturus. Interea qui coenae istius vocationem in caeleste convivium interpretaris spiritalis saturitatis et iocunditatis, memento et terrenas promissiones vini et olei et frumenti et ipsius civitatis aeque in spiritalia figurari a creatore.
32. [1] Ovem et dragmam perditam quis requirit? nonne qui perdidit? Quis autem perdidit? nonne qui habuit? Quis vero habuit? nonne cuius fuit? Si igitur homo non alterius est res quam creatoris, is eum habuit cuius fuit, is perdidit qui habuit, is requisivit qui perdidit, is invenit qui quaesivit, is exultavit qui invenit. [2] Ita utriusque parabolae argumentum vacat circa eum cuius non est ovis neque dragma, id est homo. Non enim perdidit, quia non habuit; nec requisivit, quia non perdidit; nec invenit, quia nec requisivit; nec exultavit, quia non invenit. Atque adeo exultare illius est de paenitentia peccatoris, id est de perditi recuperatione, qui se professus est olira malle peccatoris paenitentiam quam mortem.
33. [1] Quibus duobus dominis neget posse serviri quia alterum offendi sit necesse altemm defendi, ipse declarat deum proponens et mammonam. Deinde mammonam quem intellegi velit, si interpretem non habes, ab ipso potes discere. Admonens enim nos de saecularibus suffragia nobis prospicere amicitiarum, secundum servi illius exemplum. qui ab actu summotus dominicos debitores deminutis cautionibus relevat in subsidium sibi, Et ego, inquit, dico vobis, facite vobis amicos de mammona iniustitiae, de nummo scilicet de quo et servus ille. [2] Iniustitiae enim auctorem et dominatorem totius saeculi nummum scimus omnes. Cui famulatam videns pharisaeorum cupiditatem amentavit hanc sententiam: Non potestis deo servire et mammonae. Irridebant denique pharisaei pecuniae cupidi, quod intellexissent scilicet mammonam de nummo dictum: ne quis existimet in mammona creatorem intellegendum et Christum a creatoris illos servitute revocasse. Quid? nunc potius ex hoc disce unum a Christo deum ostensum. Duos enim dominos nominavit, deum et mammonam, creatorem et nummum. Denique non potestis deo servire, utique ei cui servire videbantur, et mammonae, cui magis destinabantur. [3] Quodsi ipse alium se ageret, non duos dominos sed tres demonstrasset. Et creator enim dominus, quia deus, et utique magis dominus quam mammonas, magisque observandus, qua magis dominus. Quale est enim ut qui mammonam dominum dixerat, et cum deo iunxerat, vere ipsorum dominum taceret, id est creatorem? Aut numquid tacendo eo concessit serviendum ei esse, si solummodo sibi et mammonae negavit posse serviri? Ita cum unum deum ponit, nominaturus et creatorem si alius esset ipse, creatorem nominavit, quem dominum sine alio deo [non] posuit. [4] Et illud itaque relucebit, quomodo dictum, Si in mammona iniusto fideles non extitistis, quod verum est quis vobis credet? in nummo scilicet iniusto, non in creatore, quem et Marcion iustum facit. Et si in alieno fideles inventi non estis, meum quis dabit vobis? alienum enim debet esse a servis dei quod iniustum est. Creator autem quomodo alienus erat pharisaeis, proprius deus Iudaicae gentis? Si ergo haec non cadunt in creatorem, sed in mammonam, Quis vobis credet quod verius est? et, Quis vobis dabit quod meum est? non potest quasi alius dixisse de alterius dei gratia. [5] Tunc enim videretur ita dixisse, si eos in creatorem, non in mammonam, infideles notando per creatoris mentionem distinctiones fecisset dei alterius, non commissuri suam veritatem infidelibus creatoris: quomodo tunc alterius videri potest, si non ad hoc proponatur ut a re de qua agitur separetur. [6] Si autem et iustificantes se coram hominibus pharisaei spem mercedis in homine ponebant, illo eos sensu increpabat quo et propheta Hieremias: Miser homo, qui spem habet in homine. Si et adicit, Scit autem deus corda vestra, illius dei vim commemorabat qui lucernam se pronuntiabat, scrutantem renes et corda. Si superbiam tangit, Quod elatum est apud homines perosum est deo, Esaiam ponit ante oculos: Dies enim domini sabaoth, in omnem contumeliosum et superbum, in omnem sublimem et elatum, et humiliabuntur. [7] Possum iam colligere cur tanto aevo deus Marcionis fuerit in occulto. Expectabat, opinor, donec haec omnia disceret a creatore. Didicit ergo usque ad Ioannis tempora, atque ita exinde processit annuntiare regnum dei, dicens, Lex et prophetae usque ad Ioannem, ex quo regnum dei annuntiatur. [8] Quasi non et nos limitein quendam agnoscamus Ioannem constitutum inter vetera et nova, ad quem desineret Iudaismus et a quo inciperet Christianismus, non tamen ut ab alia virtute facta sit sedatio legis et prophetarum, et initiatio evangelii in quo est dei regnum, Christus ipse. Nam et si probavimus et vetera transitura et nova successura praedicari a creatore, si et Ioannes antecursor et praeparator ostenditur viarum domini evangelium superducturi et regnum dei promulgaturi, et ex hoc iam quod Ioannes venit ipse erit Christus qui Ioannem erat subsecuturus ut antecursorem, et si desierunt vetera et coeperunt nova interstite Ioanne, non erit mirum quod ex dispositione est creatoris, ut undeunde magis probetur quam ex legis et prophetaram in Ioannem occasu et exinde ortu regnum dei. [9] Transeat igitur caelum et terra citius, sicut et lex et prophetae, quam unus apex verborum domini. Verbum enim, inquit Esaias, dei nostri manet in aevum. Nam quoniam in Esaia iam tunc Christus, sermo scilicet et spiritus creatoris, Ioannem praedicarat, vocem clamantis in deserto, Parate viam domini, in hoc venturum ut legis et prophetarum ordo exinde cessaret, per adimpletionem non per destructionem, et regnum dei a Christo annuntiaretur, ideo subtexuit facilius elementa transitura quam verba sua, confirmans hoc quoque quod de Ioanne dixerat non praeterisse.
34. [1] Sed Christus divortium prohibet dicens, Qui dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit; qui dimissam a viro duxerit, aeque adulter est. Ut sic quoque prohibeat divortium, illicitum facit repudiatae matrimonium. Moyses vero pennittit repudium in Deuteronomio: Si sumserit quis uxorem, et habitaverit cum ea, et evenerit non invenire eam apud eum gratiam, eo quod inventum sit in illa impudicum negotium, scribet libellum repudii et dabit in manu eius, et dimittet illam de domo sua. Vides diversitatcm legis et evangelii, Moysi et Christi? [2] Plane. Non enim recepisti illud quoque evangelium eiusdem veritatis et eiusdem Christi, in quo prohibens divortium propriam quaestionem eius absolvit: Moyses propter duritiam cordis vestri praecepit libellum repudii dare; a primordio autcm non fuit sic; quia scilicet qui marem et feminam fecerat, Erunt duo, dixerat, in carne una: quod deus itaque iunxit, homo disiunxerit? [3] Hoc enim responso et Moysi constitutionem protexit, ut sui, et creatoris institutionem direxit, ut Christus ipsius. Sed quatenus ex his revincendus es quae recepisti, sic tibi occurram ac si meus Christus. Nonne et ipse prohibens divortium, et patrem tamen gestans eum qui marem et feminam iunxit, excusaverit potius quam destruxerit Moysi constitutionem? Sed ecce sic tuus sit iste Christus contrarium docens Moysi et creatori, ut, si non contrarium ostendero, meus sit. [4] Dico enim illum condicionaliter nunc fecisse divortii prohibitionem, si ideo quis dimittat uxorem ut aliam ducat. Qui dimiserit, inquit, uxorem et aliam duxerit, adulterium commisit, et qui a marito dimissam duxerit, aeque adulter est, ex eadem utique causa dimissam qua non licet dimitti, ut alia ducatur; illicite enim dimissam pro indimissa ducens adulter est. [5] Manet enim matrimonium quod non rite diremptum est; manente matrimonio nubere adulterium est. Ita si condicionaliter prohibuit dimittere uxorem, non in totum prohibuit, et quod non prohibuit in totum, permisit alias, ubi causa cessat ob quam prohibuit. Et iam non contrarium Moysi docet, cuius praeceptum alicubi conservat, nondum dico confirmat. Aut si omnino ncgas permitti divortium a Christo, quomodo tu nuptias dirimis, nec coniungens marem et feminam, nec alibi coniunctos ad sacramentum baptismatis et eucharistiae admittens nisi inter se coniuraverint adversus fructum nuptiarum, ut adversus ipsum creatorem? Certe quid facit apud te maritus si uxor eius commiserit adulterium? Habebitne illam? Scilicet nec tuum apostolum sinere coniungi prostitutae membra Christi. [6] Habet itaque et Christum assertorem iustitia divortii. Iam hinc confirmatur ab illo Moyses, ex eodem titulo prohibens repudium quo et Christus, nisi inventum fuerit in muliere negotium impudicum. Nam et in evangelio Matthaei, Qui dimiserit, inquit, uxorem suam praeter causam adulterii, facit eam adulterari. Aeque adulter censetur et ille qui dimissam a viro duxerit. Ceterum praeter ex causa adulterii nec creator disiungit, quod ipse scilicet coniunxit, eodem alibi Moyse constituente eum qui ex compressione matrimonium fecerat non posse dimittere uxorem in omne tempus. [7] Quodsi ex violentia coactum matrimonium stabit, quanto magis ex convenientia voluntarium? sicut et prophetiae auctoritate, Uxorem iuventutis tuae non dimittes. Habes itaque Christum ultro vestigia ubique creatoris ineuntem tam in permittendo repudio quam in prohibendo. Habes etiam nuptiarum, quoquo velis latere, prospectorem, quas nec separari vult prohibendo repudium, nec cum macula haberi tunc permittendo divortium. Erubesce non coniungens quos tuus quoque Christus coniunxit. Erubesce etiam disiungens sine eo merito quo disiungi voluit et tuus Christus. [8] Debeo nunc et illud ostendere unde hanc sententiam deduxerit dominus quove direxerit. Ita enim plenius constabit eum non ad Moysen destruendum spectasse per repudii propositionem subito interpositam, quia nec subito interposita est, habens radicem ex eadem Ioannis mentione. Ioannes enim retundens Herodem quod adversus legem uxorem fratris sui defuncti duxisset, habentis filiam ex illa (non alias hoc permittente, immo et praecipiente lege, quam si frater illiberis decesserit, ut a fratre ipsius et ex costa ipsius supparetur semen illi), coniectus in carcerem fuerat ab eodem Herode, postmodum et occisus. [9] Facta igitur mentione Ioannis dominus, et utique successus exitus eius, illicitorum matrimoniorum et adulterii figura iaculatus est in Herodem, adulterum pronuntians etiam qui dimissam a viro duxerit, quo magis impietatem Herodis oneraret, qui non minus morte quam repudio dimissam a viro duxerat, et hoc fratre habente ex illa filiam, et vel eo nomine illicite, ex libidinis non ex legis instinctu, ac propterea propheten quoque assertorem legis occiderat. [10] Hoc mihi disseruisse proficiet etiam ad subsequens argumentum divitis apud inferos dolentis et pauperis in sinu Abrahae requiescentis. Nam et illud, quantum ad scripturae superficiem, subito propositum est, quantum ad intentionem sensus, et ipsum cohaeret mentioni Ioannis male tractati et suggillati Herodis male maritati, utriusque exitum deformans, Herodis tormenta et Ioannis refrigeria, ut iam audiret Herodes, Habent illic Moysen et prophetas, illos audiant. [11] Sed Marcion aliorsum cogit, scilicet ut utramque mercedem creatoris sive tormenti sive refrigerii apud inferos determinet eis positam qui legi et prophetis obedierint, Christi vero et dei sui caelestem definiat sinum et portum. Respondebimus ad haec, ipsa scriptura revincente oculos eius, quae ab inferis discernit Abrahae sinum pauperi. Aliud enim inferi, ut puto, aliud quoque Abrahae sinus. Nam et magnum ait intercidere regiones istas profundum et transitum utrinque prohibere. [12] Sed nec allevasset dives oculos, et quidem de longinquo, nisi in superiora, et de altitudinis longinquo per immensam illam distantiam sublimitatis et profunditatis. Unde apparet sapienti cuique, qui aliquando Elysios audierit, esse aliquam localem determinationem quae sinus dicta sit Abrahae ad rccipiendas animas filiorum eius, etiam ex nationibus, patris scilicet multarum nationum in Abrahae censum deputandarum, et ex eadem fide qua et Abraham deo credidit, nullo sub iugo legis nec in signo circumcisionis. [13] Eam itaque regionem sinum dico Abrahae, etsi non caelestem, sublimiorem tamen inferis, interim refrigerium praebituram animabus iustorum, donec consummatio rerum resurrectionem omnium plenitudine mercedis expungat, tunc apparitura caelesti promissione, quam Marcion suo vindicat, quasi non a creatore promulgatam. [14] Ad quam ascensum suum Christus aedificat in caelum, secundum Amos, utique suis, ubi est et locus aeternus, de quo Esaias: Quis annuntiabit vobis locum aeternum, nisi scilicet Christus incedens in iustitia, loquens viam rectam, odio habens iniustitiam et iniquitatem? Quodsi aeternus locus repromittitur et ascensus in caelum aedificatur a creatore, promittente etiam semen Abrahae velut stellas caeli futurum, utique ob caelestem promissionem, salva ea promissione cur non capiat sinum Abrahae dici temporale aliquod animarum. fidelium receptaculum in quo iam delinietur futuri imago ac candida quaedam utriusque iudicii prospiciatur? [15] admonens quoque vos haereticos, dum in vita estis, Moysen et prophetas unum deum praedicantes creatorem, et unum Christum praedicantes eius, et utrumque iudicium poenae et salutis aeternae apud unicum deum positum, qui occidat et vivificet. Immo, inquit, nostri dei monela de caelo non Moysen et prophetas iussit audiri, sed Christum: Hunc audite. Merito. Tunc enim apostoli satis iam audierant Moysen et prophetas, qui secuti erant Christum, credendo Moysi et prophetis. [16] Nec enim accepisset Petrus dicere, Tu es Christus, antequam audisset et credidisset Moysi et prophetis, a quibus solis adhuc Christus annuntiabatur. Haec igitur fides eorum meruerat ut etiam voce caelesti confirmaretur, iubente illum audiri quem agnoverant evangelizantem pacem, evangelizantem bona, annuntiantem locum aeternum, aedificantem illis ascensum suum in caelum. [17] Apud inferos autem de eis dictum est: Habent illic Moysen et prophetas, audiant illos, qui non credebant, vel qui nec omnino sic credebant, esse post mortem superbiae divitiarum et gloriae deliciarum supplicia annuntiata a Moyse et prophetis, decreta autem ab eo deo qui de thronis deponit dynastas, et de sterquilinis elevat inopes. Ita cum utrinque pronuntiationis diversitas competat creatori, non erit divinitatum statuenda distantia, sed ipsarum materiaram.
35. [1] Conversus ibidem ad discipulos Vae dicit auctori scandalorum, expedisse ei si natus non fuisset, aut si molino saxo ad collum deligato praecipitatus esset in profundum, quam unum ex illis modicis utique discipulis eius scandalizasset. Aestima quale supplicium comminetur illi. Nec enim alius ulciscetur scandalum discipulorum eius. [2] Agnosce igitur et iudicem et illo affectu pronuntiantem de cura suorum quo et creator retro: Qui tetigerit vos, ac si pupillam oculi mei tangat. Idem sensus eiusdem est. Peccantem fratrem iubet corripi; quod qui non fecerit, utique deliquit, aut ex odio volens fratrem in delicto perseverare, aut ex acceptione personae parcens ei, habens Leviticum: Non odies fratrem tuum in animo tuo, traductione traduces proximum tuum, utique et fratrem, et non sumes propter illum delictum. [3] Nec mirum si ita docet qui pecora quoque fratris tui, si errantia in via inveneris, prohibet despicias quominus ea reducas fratri, nedum ipsum sibi. Sed et veniam des fratri in te delinquenti iubet, etiam septies. Parum plane. Plus est enim apud creatorem, qui nec modum statuit, in infinitum pronuntians fratris malitiae memor ne sis, nec petenti eam praestes mandat sed et non petenti. Non enim dones offensam vult, sed obliviscaris. [4] Lex leprosorum quantae sit interpretationis erga species ipsius vitii et inspectationis summi sacerdotis nostrum erit scire, Marcionis morositatem legis opponere, ut et hic Christum aemulum eius affirmet, praevenientem sollemnia legis etiam in curatione decem leprosorum, quos tantummodo ire iussos ut se ostenderent sacerdotibus, in itinere purgavit, sine tactu iam et sine verbo, tacita potestate et sola voluntate; [5] quasi necesse sit semel remediatore languorum et vitiorum annuntiato Christo et de effectibus probato, de qualitatibus curationum retractari, aut creatorem in Christo ad legem provocari, si quid aliter quam lege distinxit ipse perfecit; cum aliter utique dominus per semetipsum operetur sive per filium, aliter per prophetas famulos suos, maxime documenta virtutis et potestatis, quae ut clariora et validiora, qua propria, distare a vicariis fas est. Sed eiusmodi et alibi iam dicta sunt in documento superiore. [6] Nunc etsi praefatus est multos tunc fuisse leprosos apud Israelem in diebus Helisaei prophetae et neminem eorum purgatum nisi Naaman Syrum, non utique et numerus faciet ad differentiam deorum, in destructionem creatoris unum remediantis et praelationem eius qui decem emundarit. Quis enim dubitabit plures potuisse curari ab eo qui unum curasset quam ab illo decem qui nunquam retro unum? [7] Sed hac cum maxime pronuntiatione diffidentiam Israelis vel superbiam pulsat, quod cum multi essent illic leprosi et prophetes non deesset, etiam edito documento nemo decucurrisset ad deum operantem in prophetis. Igitur quoniam ipse erat authenticus pontifex dei patris, inspexit illos secundum legis arcanum, significantis Christum esse verum disceptatorem et elimatorem humanarum macularum. Sed et quod in manifesto fuit legis praecepit, Ite, ostendite vos sacerdotibus. Cur, si illos ante erat emundaturus? An quasi legis illusor, ut in itinere curatis ostenderet nihil esse legem cum ipsis sacerdotibus? [8] Et utique viderit, si cui tam opiniosus videbitur Christus. Immo digniora sunt interpretanda et fidei iustiora: ideo illos remediatos, qua secundum legem iussi abire ad sacerdotes obaudierant; neque enim credibile est emeruisse medicinam a destructore legis observatores legis. Sed cur pristino leproso nihil tale praecepit? Quia nec Helisaeus Syro Naaman; et tamen non idcirco non erat creatoris. Satis respondi; sed qui credidit, intellegit etiam altius aliquid. [9] Disce igitur et causas. In Samariae regionibus res agebatur, unde erat et unus interim ex leprosis. Samaria autem desciverat ab Israele, habens schisma illud ex novem tribubus, quas avulsas per Achiam prophetam collocaverat apud Samariam Hieroboam. Sed et alias semper sibi placentes erant Samaritani de montibus et puteis patrum, sicut in evangelio Ioannis Samaritana illa in colloquio domini apud puteum: Nae tu maior sis, [10] et cetera; et rursus: Patres nostri in isto monte adoraverunt, et vos dicitis quia Hierosolymis oportet adorare. Itaque qui et per Amos Vae dixerit eis qui confident in monte Samariae, iam et ipsam restituere dignatus de industria iubet ostendere se sacerdotibus, utique qui non erant nisi ubi et templum, subiciens Samaritam Iudaeo, quoniam ex Iudaeis salus, licet Israelitae et Samaritae. Tota enim promissio tribui Iudae Christus fuit; ut scirent Hierosolymis esse et sacerdotes et templum et matricem religionis et fontem, non puteum, salutis. [11] Et ideo, ut vidit agnovisse legem illos Hierosolymis expungendam, ex fide iam iustificandos sine legis ordine remediavit. Unde et unum illum solutum ex decem memorem divinae gratiae Samariten miratus, non mandat offerre munus ex lege, quia satis iam obtulerat gloriam deo reddens, hoc et domino volente interpretari legem. Et tamen cui deo gratiam reddidit Samarites, quando nec Israelites alium deum usque adhuc didicisset? Cui alii quam cui omnes remediati retro a Christo? Et ideo, Fides tua te salvum fecit, audiit, quia intellexerat veram se deo omnipotenti oblationem, gratiarum scilicet actionem, apud verum templum et verum pontificem eius Christum facere debere. [12] Sed nec pharisaei possunt videri de alterius dei regno consuluisse dominum quando venturum sit, quamdiu alius a Christo editus deus non erat, nec ille de alterius regno respondisse quam de cuius consulebatur. Non venit, inquit, regnum dei cum observatione, nec dicunt, Ecce hic, ecce illic: ecce enim regnum dei intra vos est. Quis non ita interpretabitur: Intra vos est, id est in manu, in potestate vestra, si audiatis, si faciatis dei praeceptum? [13] Quodsi in praecepto est dei regnum, propone igitur contra, secundum nostras antitheses, Moysen, et una sententia est. Praeceptum, inquit, excelsum non est, nec longe a te. Non est in caelo, ut dicas, Quis ascendet in caelum et deponet nobis illud, et auditum illud facieraus? nec ultra mare est, ut dicas, Quis transfretabit et sumet illud nobis, et auditum illud faciemus? Prope te est verbum, in ore tuo, et in corde tuo, et in manibus tuis facere illud. Hoc erit, Non hic, nec illic; ecce enim intra vos est regnum dei. [14] Et ne argumentetur audacia haeretica de regno creatoris, de quo consulebatur, non de suo, respondisse eis dominum, sequentia obsistunt. Dicens enim filium hominis ante multa pati et reprobari oportere, ante adventum suum, in quo et regnum substantialiter revelabitur, suum ostendit et regnum de quo responderat, quod passiones et reprobationes ipsius expectabat. Reprobari autem habens, et postea agnosci et assumi et extolli, etiam ipsum verbum reprobari inde decerpsit ubi in lapidis aenigmate utraque revelatio eius apud David canebatur, prima recusabilis, secunda honorabilis. [15] Lapis, inquit, quem reprobaverunt aedificantes, iste factus est in caput anguli: a domino factum est hoc. Vanum enim, si credidimus deum de contumelia aut gloria scilicet alicuius praedicasse, ut non eum portenderet quem et in lapidis et in petrae et in montis figura portenderat. Sed si de suo loquitur adventu, cur eum diebus Noe et Loth comparat tetris et atrocibus, deus et lenis et mitis? Cur admonet meminisse uxoris Loth, quae praeceptum creatoris non impune contempsit, si non cum iudicio venit vindicandorum praeceptomm suorum? [16] Etiam si vindicat ut ille, si iudicat me, non debuit per eius documenta formare quem destruit, ne ille me formare videatur. Si vero et hic non de suo loquitur adventu sed de Iudaei Christi, expectemus etiam nunc ne quid de suo praedicet, illum interim esse credentes quem omni loco praedicat.
36. [1] Nam et orandi perseverantiam et instantiam mandans parabolam iudicis ponit coacti audire viduam instantia et perseverantia interpellationum eius. Ergo iudicem deum ostendit orandum, non se, si non ipse est iudex. Sed subiunxit facturum deum vindictam electorum suorum. Si ergo ipse erit iudex qui et vindex, creatorem ergo meliorem deum probavit, quem electorum suorum clamantium ad eum die et nocte vindicem ostendit. Et tamen cum templum creatoris inducit, et duos adorantes diversa mente describit, pharisaeum in superbia, publicanum in humilitate, ideoque alterum reprobatum, alterum iustificatum descendisse, utique docendo qua disciplina sit orandum, eum et hic orandum constituit a quo relaturi essent eam orandi disciplinam, sive reprobatricem superbiae sive iustificatricem humilitatis. [2] Alterius dei nec templum nec oratores nec iudicium invenio penes Christum, nisi creatoris. Illum iubet adorare in humilitate, ut allevatorem humilium, non in superbia, ut destructorem superborum. Quem alium adorandum mihi ostendit? qua disciplina? qua spe? Neminem, opinor. Nam et quam docuit orationem, creatori probavimus convenire. Aliud est si etiam adorari, qua deus optimus et ultro bonus, non vult. [3] Sed quis optimus, nisi unus, inquit, deus? Non quasi ex duobus diis unum optimum ostenderit, sed unum esse optimum deum solum, qui sic unus sit optimus qua solus deus. Et utique optimus, qui pluit super iustos et iniustos, et solem suum oriri facit super bonos et malos, sustinens et alens et iuvans etiam Marcionitas. [4] Denique interrogatus ab illo quodam, Praeceptor optime, quid faciens vitam aeternam possidebo? de praeceptis creatoris an ea sciret, id est faceret, expostulavit, ad contestandum praeceptis creatoris vitam acquiri sempiternam: cumque ille principaliora quaeque affirmasset observasse se ab adulescentia, Unum, inquit, tibi deest: omnia, quaecunque habes, vcnde et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et veni, sequere me. [5] Age, Marcion, omnesque iam commiserones et coodibiles eius haeretici, quid audebitis dicere? Resciditne Christus priora praecepta, non occidendi, non adulterandi, non furandi, non falsum testandi, diligendi patrem et matrem? an et illa servavit et quod deerat adiecit? Quamquam et hoc praeceptum largitionis in egenos ubique diffusum sit in lege et prophetis, uti gloriosissimus ille observator praeceptorum pecuniam multo cariorem habiturus traduceretur. [6] Salvum est igitur et hoc in evangelio: Non veni dissolvere legem et prophetas, sed potius adimplere. Simul et cetera dubitatione liberavit, manifestando unius esse et dei nomen et optimi, et vitam aeternam et thesaurum in caelo, et semetipsum, cuius praecepta supplendo et conservavit et auxit, secundum Michaeam quoque hoc loco recognoscendus, dicentem, Si annuntiavit tibi, homo, quid bonum, aut quid a te dominus exquirit quam facere iudicium, diligere misericordiam, et paratum esse sequi dominum deum tuum? [7] Et homo enim Christus annuntians quid sit bonum; scientiam legis: Praecepta, inquit, scis; facere iudicium: Vende, inquit, quae habes; diligere misericordiam: Et da, inquit, egenis; paratum esse ire cum domino: Et veni, inquit, sequere me. [8] Tam distincta fuit a primordio Iudaea gens per tribus et populos et familias et domos, ut nemo facile ignorari de genere potuisset, vel de recentibus Augustianis censibus, adhuc tunc fortasse pendentibus. Iesus autem Marcionis (et natus non dubitaretur qui homo videbatur) utique, qua non natus, nullam potuerat generis sui in publico habuisse notitiam, sed erat unus aliqui deputandus ex iis qui quoquo modo ignoti habebantur. [9] Cum igitur praetereuntem illum caecus audisset, cur exclamavit, Iesu, fili David, miserere mei! nisi quia filius David, id est ex familia David, non temere deputabatur per matrem et fratres, qui aliquando ex notitia utique annuntiati ei fuerant? Sed antecedentes increpabant caecum, uti taceret. Merito, quoniam quidem vociferabatur, non quia de David filio mentiebatur. Aut doce increpantes illos scisse quod Iesus non esset filius David, ut idcirco silentium caeco indixisse credantur. [10] Sed et si doceres, facilius illos ignorasse praesumeret quam dominum falsam in se praedicationem sustinere potuisse. Sed patiens dominus. Non tamen confirmator erroris, immo etiam detector creatoris, ut non prius hanc caecitatem hominis illius enubilasset, ne ultra Iesum filium David existimaret. Atquin ne patientiam eius infamaretis, nec ullam rationem dissimulationis illi affigeretis, nec filium David negaretis, manifestissime confirmavit caeci praedicationem et ipsa remuneratione medicinae et testimonio fidei. Fides, inquit, tua te salvum fecit. [11] Quid vis caecum credidisse? Ab illo deo descendisse Iesum ad deiectionem creatoris, ad destructionem legis et prophetarum? non illum esse qui ex radice Iesse et ex fructu lumborum David destinabatur, caecorum quoque remunerator? Sed nondum, puto, eiusmodi tunc caeci erant qualis Marcion, ut haec fuerit caeci illius fides qua crediderit in voce, Iesu fili David. [12] Qui hoc se et cognovit et cognosci ab omnibus voluit, fidem hominis etsi melius oculatam, etsi veri luminis compotem, exteriore quoque visione donavit, ut et nos regulam simulque mercedem fidei disceremus. Qui vult videre Iesum, David filium credat per virginis censum. Qui non ita credet, non audiet ab illo, Fides tua te salvum fecit, atque ita caecus remanebit, ruens in antithesim, ruentem et ipsam antithesim. Sic enim caecus caecum deducere solet. [13] Nam si aliquando Davidem in recuperatione Sionis offenderant caeci resistentes quominus admitteretur (in figuram populi proinde caeci, non admissuri quandoque Christum filium David), ideo Christus ex diverso caeco subvenit, ut hinc se ostenderet non esse filium David, ut ex animi diversitate bonus caecis, quos ille iusserat caedi. Et cur fidei et quidem pravae praestitisse se dixit? Atquin et hoc filius David, antithesim de suo retundam. [14] Nam et qui David offenderant, caeci; nunc vero eiusdem carnis homo supplicem se obtulerat filio David. Idcirco ei satisfacienti quodammodo placatus filius David restituit lumina, cum testimonio fidei, qua hoc ipsum crediderat, exorandum sibi esse filium David. Et tamen David audacia hominum, puto, offenderit, non valetudo.
37. [1] Consequitur et Zachaei domus salutem. Quo merito? Numquid vel ille crediderat Christum a Marcione venisse? Atquin adhuc in auribus erat omnium vox illa caeci, Miserere mei, Iesu fili David, et omnis populus laudes referebat deo, non Marcionis, sed David. Enimvero Zachaeus etsi allophylus, fortasse tamen aliqua notitia scripturarum ex commercio Iudaico afflatus, plus est autem <si> et ignorans Esaiam praecepta eius impleverat. Confringito, inquit, panem tuum esurienti, et non habentes tectum in domum tuam inducito: hoc cum maxime agebat, exceptum domo sua pascens dominum. Et nudum si videris, contegito: hoc cum maxime promittebat, in omnia misericordiae opera dimidium substantiae offerens, dissolvens violentiorum contractuum obnexus et dimittens conflictatos in laxamentum, et omnem conscriptionem iniquam dissipans, dicendo, Et si cui quid per calumniam eripui, quadruplum reddo. Itaque dominus, Hodie, inquit, salus huic domui. [2] Testimonium dixit salutaria esse quae praeceperat prophetes creatoris. Cum vero dicit, Venit enim filius hominis salvum facere quod periit, iam non contendo eum venisse ut salvum faceret quod perierat, cuius fuerat et cui perierat quod salvum venerat facere, sed in alterius quaestionis gradum dirigo. De homine agi nulla dubitatio est. [3] Hic cum ex duabus substantiis constet, ex corpore et anima, quaerendum est ex qua substantiae specie periisse videatur. Si ex corpore, ergo corpus perierat, anima non. Quod perierat, salvum facit filius hominis: habet igitur et caro salutem. Si ex anima perierat, animae perditio saluti destinatur: caro, quae non periit, salva est. Si totus homo perierat ex utraque substantia, totus homo salvus fiat necesse est, et elisa est sententia haereticomm negantium carnis salutem. Iam et Christus creatoris confirmatur, qui secundum creatorem totius hominis salutem pollicebatur. [4] Servorum quoque parabola, qui secundum rationem feneratae pecuniae dominicae diiudicantur, iudicem ostendit deum, etiam ex parte severitatis, non tantum honorantem verum et auferentem quod quis videatur habuisse. Aut si et hic creatorem finxerit austerum, tollentem quod non posuerit et metentem quod non severit, hic quoque me ille instruit cuius pecuniam ut fenerem edocet.
38. [1] Sciebat Christus baptisma Ioannis unde esset. Et cur quasi nesciens interrogabat? Sciebat non responsuros sibi pharisaeos. Et cur frustra interrogabat? An ut ex ore ipsorum iudicaret illos, vel ex corde? Refer ergo et haec ad excusationem creatoris et ad comparationem Christi, et considera iam quid secuturum esset si quid pharisaei ad interrogationem renuntiassent. Puta illos renuntiasse humanum Ioannis baptisma, statim lapidibus elisi fuissent. Existeret aliqui Marcion adversus Marcionem, qui diceret, O deum optimum, o deum diversum a creatoris exemplis! sciens praeceps ituros homines ipse illos in praerupium imposuit. [2] Sic enim et de creatore in arboris lege tractatur. Sed de caelis fuit baptisma Ioannis. Et quare, inquit Christus, non credidistis ei? Ergo qui credi voluerat Ioanni, increpaturus quod non credidissent, eius erat cuius sacramentum Ioannes administrabat. Certe nolentibus renuntiare quid saperent, cum et ipse vicem opponit, Et ego non dico vobis in qua virtute haec facio, malum malo reddidit. [3] Reddite quae Caesaris Caesari, et quae sunt dei deo. Quae erunt dei? Quae similia sunt denario Caesaris; imago scilicet et similitudo eius. Hominem igitur reddi iubet creatori, in cuius imagine et similitudine et nomine et materia expressus est. Quaerat sibi monetam deus Marcionis, Christus denarium hominis suo Caesari iubet reddi, non alieno; nisi quod necesse est, qui suum denarium non habet. [4] Iusta et digna praescriptio est in omni quaestione ad propositum interrogationis pertinere debere sensum responsionis: ceterum aliud consulenti aliud respondere dementis est. Quo magis absit a Christo quod ne homini quidem convenit. Sadducaei, resurrectionis negatores, de ea habentes interrogationem, proposuerant domino ex lege materiam mulieris quae septem fratribus ex ordine defunctis secundum praeceptum legale nupsisset, cuius viri deputanda esset in resurrectione. [5] Haec fuit materia quaestionis, haec substantia consultationis. Ad hoc respondisse Christum necesse est. Neminem timuit, ut quaestiones aut declinasse videatur, aut per occasionem earum quod alias palam non docebat subostendisse. Respondit igitur huius quidem aevi filios nubere. Vides quam pertinenter ad causam. Quia de aevo venturo quaerebatur, in quo neminem nubere definiturus praestruxit hic quidem nubi ubi sit et mori. Quos vero dignatus sit deus illius aevi possessione et resurrectione a mortuis, neque nubere neque nubi, quia nec morituri iam sint, cum similes angelorum fiant, dei et resurrectionis filii facti. [6] Cum igitur sensus responsionis non ad aliud sit dirigendus quam ad propositum interrogationis, si hoc sensu responsionis propositum absolvitur interrogationis, non aliud responsio domini sapit quam quo quaestio absolvitur. Habes et tempora permissarum et negatarum nuptiarum, non cx sua propria sed ex resurrectionis quaestione. Habes et ipsius resurrectionis confirmationem, et totum quod sadducaei sciscitabantur, non de alio deo interrogantes, nec de proprio nuptiarum iure quaerentes. [7] Quodsi ad ea facis respondere Christum de quibus non est consultus, negas eum de quibus interrogatus est respondere potuisse, sadducaeoram scilicet sapientia captum. Ex abundanti nunc et post praescriptionem retractabo adversus argumentationes cohaerentes. Nacti enim scripturae textum ita in legendo decucurrerunt: Quos autem dignatus est deus illius aevi. Illius aevi deo adiungunt, quo alium deum faciant illius aevi; cum sic legi oporteat: Quos autem dignatus est deus, ut facta hic distinctione post deum ad sequentia pertineat illius aevi, id est, quos dignatus sit deus illius aevi possessione et resurrectione. [8] Non enim de deo, sed de statu illius aevi consulebatur, cuius uxor futura esset post resurrectionem in illo aevo. Sic et de ipsis nuptiis responsum subvertunt, ut, Filii huius aevi nubunt et nubuntur, de hominibus dictum sit creatoris nuptias permittentis, se autem, quos deus illius aevi, alter scilicet, dignatus sit resurrectione, iam et hic non nubere, quia non sint filii huius aevi; quando de nuptiis illius aevi consultus, non de huius, eas negaverat de quibus consulebatur. [9] Itaque qui ipsam vim et vocis et pronuntiationis et distinctionis exceperant, nihil aliud senserunt quam quod ad materiam consultationis pertinebat. Atque adeo scribae, Magister, inquiunt, bene dixisti. Confirmaverat enim resurrectionem, formam eius edendo, adversus sadducaeorum opinionem. Denique testimonium eorum qui ita eum respondisse praesumpserant non recusavit. [10] Si autem scribae Christum filium David existimabant, ipse autem David dominum eum appellat, quid hoc ad Christum? Non David errorem scribarum obtundebat, sed honorem Christo David procurabat, quem dominum Christum magis quam filium David confirmabat, quod non congrueret destructori creatoris. At ex nostra parte quam conveniens interpretatio! Nam qui olim a caeco illo filius David fuerat invocatus, quod tunc reticuit, non habens in praesentia scribas, nunc ultro coram eis de industria protulit, ut se, quem caecus secundum scribarum doctrinam filium tantum David praedicarat, dominum quoque eius ostenderet, remunerata quidem fide caeci, qua filium David crediderat illum, pulsata vero traditione scribarum, qua non et dominum eum norant. Quodcunque ad gloriam spectaret Christi creatoris, sic non alius tueretur quam Christus creatoris.
39. [1] Olim constitit de nominum proprietate ei illam (competere) qui prior et Christum suum in homines annuntiaret et Iesum transnominaret. Constabit itaque et de impudentia eius qui multos dicat venturos in nomine ipsius, quod non sit ipsius, si non Christus et Iesus creatoris est, ad quem proprietas nominum pertinet, amplius et prohibeat eos recipi quoram et ipse par sit, ut qui proinde in nomine venit alieno: si non ipsius erat a mendacio nominis praevenire discipulos, qui per proprietatem nominis possidebat veritatem eius. [2] Venient denique illi dicentes, Ego sum Christus. Recipies eos, qui consimilem recepisti. Et hic enim in nomine suo venit. Quid nunc, quod et ipse veniet nominum dominus, Christus et Iesus creatoris? Reicies illum? Et quam iniquum, quam iniustum et optimo deo indignum, ut non recipias eum in nomine suo venientem, qui alium in nomine eius recepisti! [3] Videamus et quae signa temporibus imponat. Bella, opinor, et regnum super regnum, et gentem super gentem, et pestem, et fames terraeque motus, et formidines, et prodigia de caelo, quae omnia severo et atroci deo congruunt. Haec cum adicit etiam oportere fieri, quem se praestat? destructorem an probatorcm creatoris? Cuius dispositiones confirmat impleri oportere, quas ut optimus tam tristes quam atroces abstulisset potius quam constituisset, si non ipsius fuissent. [4] Ante haec autem persecutiones eis praedicat et passiones venturas, in martyrium utique et in salutem. Accipe praedicatum in Zacharia: Dominus, inquit, omnipotens proteget eos, et consument illos et lapidabunt lapidibus fundae et bibent sanguinem illorum velut vinum et replebunt pateras quasi altaris, et salvos eos faciet dominus illo die velut oves, populum suum, quia lapides sancti volutant. [5] Et ne putes haec in passiones praedicari, quae illos tot bellorum nomine ab allophylis manebant, respice ad species. Nemo in praedicatione bellorum legitimis armis debellandorum lapidationem enumerat popularibus coetibus magis et inermi tumultui familiarem. Nemo tanta in bello sanguinis flumina paterarum capacitate metitur, aut unius altaris cruentationi adaequat. Nemo oves appellat eos qui in bello armati et ipsi ex eadem feritate certantes cadunt, sed qui in sua proprietate atque patientia dedentes potius semetipsos quam vindicantes trucidantur. [6] Denique, Quia lapides, inquit, sancti volutant, non quia milites pugnant. Lapides enim sunt et fundamenta, super quae nos aedificamur, extructi, secundum Paulum, super fundamentum apostolorum, qui lapides sancti oppositi omnium offensui volutabant. Et hic igitur ipse vetat cogitari quid responderi oporteat apud tribunalia, qui et Balaam quod non cogitaverat, immo contra quam cogitaverat, suggessit, et Moysi causato linguae tarditatem os repromisit. Et sapientiam ipsam, cui nemo resisteret, per Esaiam demonstravit: Hic dicet, Ego dei sum, et clamabit in nomine Iacob, et alius inscribetur in nomine Israelis. [7] Quid enim sapientius et incontradicibilius confessione simplici et exserta in martyris nomine cum deo invalescentis, quod est interpretatio Israelis? Nec mirum si is cohibuit praecogitationem qui et ipse a patre excepit pronuntiandi tempestive subministrationem: Dominus mihi dat linguam disciplinae, quando debeam proferre sermonem; nisi Marcion Christum non subiectum patri infert. [8] A proximis quoque persecutiones, et nominis ex odio utique blasphemiam praedicatam, non debeo rursus ostendere. Sed per tolerantiam, inquit, salvos facietis vosmetipsos: de qua scilicet psalmus, Tolerantia, inquit, iustorum non periet in finem. Quia et alibi: Honorabilis mors iustorum; ex tolerantia sine dubio, quia et Zacharias: Corona autem erit eis qui toleraverint. [9] Sed ne audeas argumentari apostolos ut alterius dei praecones a Iudaeis vexatos, memento prophetas quoque eadem a Iudaeis passos, tamen non alterius dei apostolos fuisse quam creatoris. Sed monstrato dehinc tempore excidii, cum coepisset vallari exercitibus Hierusalem, signa iam ultimi finis enarrat, solis et lunae siderumque prodigia, et in terra angustias nationum obstupescentium velut a sonitu maris fluctuantis, pro expectatione imminentium orbi malorum. Quod et ipsae vires caelorum concuti habeant, accipe Ioelem: Et dabo prodigia in caelo, et in terra sanguinem et ignem et fumi vaporem: sol convertetur in tenebras et in sanguinem luna, priusquam adveniat dies magnus et illustris domini. Habes et Abacuc: Fluminibus disrumpetur terra, videbunt te et parturient populi: disperges aquas gressu; dedit abyssus sonum suum, sublimitas timoris eius elata est: sol et luna constitit in suo ordine, in lucem coruscationes tuae ibunt, in fulgorem fulgur scutum tuum : in comminatione tua diminues terram, et in indignatione tua depones nationes. [10] Conveniunt, opinor, et domini pronuntiationes et prophetarum de concussionibus mundi et orbis, elementorum et nationum. Post haec quid dominus? Et tunc videbunt filium hominis venientem de caelis cum plurima virtute. Cum autem haec fient, erigetis vos, et levabitis capita, quoniam appropinquavit redemptio vestra: in tempore scilicet regni, de quo subiecta erit ipsa parabola. [11] Sic et vos cum videritis omnia haec fieri, scitote appropinquasse regnum dei. Hic erit dies magnus domini et illustris, venientis de caelis filii hominis, secundum Danielem: Ecce cum caeli nubibus tanquam filius hominis adveniens, et cetera; et data est illi regia potestas, quam in parabola postulaturus exierat, relicta pecunia servis qua feneraretur: et universae nationes, quas promiserat ei in psalmo pater: Postula de me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam: Et gloria omnis serviens illi, et potestas eius aeterna quae non auferetur, et regnum eius quod non corrumpetur, quia nec morientur in illo nec nubent, sed erunt sicut angeli. [12] De eodem adventu filii hominis et fructu eius apud Abacuc: Existi in salutem populi tui ad salvos faciendos christos tuos; erecturos scilicet se et capita levaturos, in tempore regni redemptos. Igitur cum et haec quae sunt promissionum proinde conveniant sicut et illa quae sunt concussionum, ex consonantia propheticarum et dominicarum pronuntiationum, nullam hic poteris interstruere distinctionem, ut concussiones quidem referas ad creatorem, saevitiae scilicet deum, quas nec sinere, nedum expectare deberet deus optimus, promissiones vero deo optimo deputes, quas creator ignorans illum non prophetasset. Aut si suas prophetavit, non distantes a promissionibus Christi, par erit in libertate optimo deo, nec plus videbitur a Christo tuo repromitti quam a meo filio hominis. [13] Ipsum decursum scripturae evangelicae ab interrogatione discipulorum usque ad parabolam fici ita invenies contextu sensus filio hominis hinc atque illinc adhaerere ut in illum compingat et tristia et laeta et concussiones et promissiones, nec possis separare ab illo alteram partem. [14] Unius enim filii hominis adventu constituto inter duos exitus concussionum et promissionum necesse est ad unum pertineant filium hominis et incommoda nationum et vota sanctorum, qui ita positus est in medio ut communis exitibus ambobus, alterum conclusurus adventu suo, id est incommoda nationum, alterum incipiens, id est vota sanctorum, ut, sive mei Christi concesseris adventum filii hominis, quo mala imminentia ei deputes [15] quae adventum eius antecedunt, cogaris etiam bona ei adscribere quae ab adventu eius oriuntur, sive tui malueris, quo bona ei adscribas quae ab adventu eius oriuntur, cogaris mala quoque ei deputare quae adventum eius antecedunt. Tam enim mala cohaerent adventui filii hominis antecedendo quam et bona subsequendo. Quaere igitur quem ex duobus Christis constituas in persona unius filii hominis in quam utraque dispositio referatur. Aut et creatorem optimum aut et deum tuum asperum dedisti natura. [16] In summa ipsius parabolae considera exempluna. Aspice ficum et arbores omnes: cum fructum protulerint, intellegunt homines aestatem appropinquasse; sic et vos cum videritis haec fieri, scitote in proximo esse regnum dei. Si enim fructificationes arbuscularum signum aestivo tempori praestant, antecedendo illud, proinde conflictationes orbis signum praenotant regni, praecedendo illud. Omne autem signum eius est <cuius et> res cuius est signum, et omni rei ab eo imponitur signum cuius est res. [17] Ita si conflictationes signa sunt regni, sicut fructificationes aestatis, ergo et regnum creatoris est, cuius conflictationes deputantur quae signa sunt regni. Praemiserat oportere haec fieri tam atrocia, tam dira, deus optimus, certe a prophetis et a lege praedicata; adeo legem et prophetas non destruebat, cum quae praedicaverant confirmat perfici oportere. [18] Adhuc ingerit non transiturum caelum ac terram, nisi omnia peragantur. Quaenam ista? Si quae a creatore sunt, merito sustinebunt elementa domini sui ordinem expungi; si quae a deo optimo, nescio an sustineat caelum et terra perfici quae aemulus statuit. Hoc si patietur creator, zelotes deus non est. Transeat age nunc terra et caelum; sic enim dominus eorum destinavit: dum verbum eius maneat in aevum; sic enim et Esaias praenuntiavit. Admoneantur et discipuli, ne quando graventur corda eorum crapula et ebrietate et saecularibus curis, et insistat eis repentinus dies ille velut laqueus, utique oblitis deum ex plenitudine et cogitatione mundi. Moysi erit admonitio. Adeo is liberabit a laqueo diei illius qui hanc admonitionem retro intulit. [19] Erant et loca alia apud Hierusalem ad docendum, erant et extra Hierusalem ad secedendum. Sed enim per diem in templo docebat, ut qui per Osee praedixerat: In templo meo me invenerunt, et illic disputatum est ad eos. Ad noctem vero in elaeonem secedebat. Sic enim Zacharias demonstrarat: Et stabunt pedes eius in monte elaeone. Erant horae quoque auditorio competentes. Diluculo conveniendum erat, quia per Esaiam cum dixisset, Dominus dat mihi linguam disciplinae, adiecit, Apposuit mihi mane aurem ad audiendum. Si hoc est prophetias dissolvere, quid erit adimplere?
40. [1] Proinde scit et quando pati oporteret eum cuius passionem lex figurat. Nam ex tot festis Iudaeorum paschae diem elegit. In hoc enim sacramentum pronuntiarat Moyses, Pascha est domini. Ideo et aflfectum suum ostendit: Concupiscentia concupivi pascha edere vobiscum, antequam patiar. O legis destructorem, qui concupierat etiam pascha servare! Nimirum vervecina illum Iudaica delectaret? An ipse erat qui tanquam ovis ad victimam adduci habens, et tanquam ovis coram tondente sic os non aperturus, figuram sanguinis sui salutaris implere concupiscebat? [2] Poterat et ab extraneo quolibet tradi: ne dicerem et in hoc psalmum expunctum: Qui mecum panem edit, levabit in me plantam. Poterat et sine praemio tradi. Quanta enim opera traditoris circa eum qui populum coram offendens nec tradi magis potuisset quam invadi? Sed hoc alii competisset Christo, non qui prophetias adimplebat. Scriptum est enim: Pro eo quod venumdedere iustum. Nam et quantitatem et exitum pretii, postea Iuda paenitente revocati et in emptionem dati agri figuli, sicut in evangelio Matthaei continetur, Hieremias praecanit: Et acceperunt triginta argenteos, pretium appretiati, vel honorati, et dederunt eos in agrum figuli. [3] Professus itaque se concupiscentia concupisse edere pascha ut suum (indignum enim ut quid alienum concupisceret deus), acceptum panem et distributum discipulis corpus suum illum fecit, Hoc est corpus meum dicendo, id est figura corporis mei. Figura autem non fuisset nisi veritatis esset corpus: ceterum vacua res, quod est phantasma, figuram capere non posset. Aut si propterea panem corpus sibi finxit quia corporis carebat veritate, ergo panem debuit tradere pro nobis. Faciebat ad vanitatem Marcionis, ut panis crucifigeretur. Cur autem panem corpus suum appellat, et non magis peponem, quem Marcion cordis loco habuit? Non intellegens veterem fuisse istam figuram corporis Christi, dicentis per Hieremiam, Adversus me cogitaverunt cogitatum, dicentes, Venite coniciamus lignum in panem eius, scilicet crucem in corpus eius. [4] Itaque illuminator antiquitatum quid tunc voluerit significasse panem satis declaravit corpus suum vocans panem. Sic et in calicis mentione testamentum constituens sanguine suo obsignatum, substantiam corporis confirmavit. Nullius enim corporis sanguis potest esse nisi carnis. Nam et si qua corporis qualitas non carnea opponetur nobis, certe sanguinem nisi carnea non habebit. [5] Ita consistet probatio corporis de testimonio carnis, probatio carnis de testimonio sanguinis. Ut autem et sanguinis veterem figuram in vino recognoscas, aderit Esaias: Quis, inquit, qui advenit ex Edom, rubor vestimentorum eius ex Bosor, sic decorus in stola violenta cum fortitudine? Quare rubra vestimenta tua, et indumenta sicut de foro torcularis pleno conculcato? [6] Spiritus enim propheticus velut iam contemplabundus dominum ad passionem venientem, carne scilicet vestitum, ut in ea passum, cruentum habitum carnis in vestimentorum rubore designat, conculcatae et expressae vi passionis tanquam in foro torcularis; quia exinde quasi cruentati homines de vini rubore descendunt. Multo manifestius Genesis in benedictione Iudae, ex cuius tribu carnis census Christi processurus, iam tunc Christum in Iuda delineabat: Lavabit, inquit, in vino stolam suam et in sanguine uvae amictum suum, stolam et amictum carnem demonstrans et vinum sanguinem. Ita et nunc sanguinem suum in vino consecravit, qui tunc vinum in sanguine figuravit.
41. [1] Vae, ait, per quem traditur filius hominis. Ergo iam Vae constat imprecationis et comminationis inclamationem intellegendam et irato et offenso deputandam; nisi si Iudas impune erat tantum sceleris relaturus. Aut si impune, vacat Vae: si non impune, utique ab eo puniendus in quem scelus traditionis admisit. Porro si sciens passus est hominem quem ipse comitatui suo asciverat in tantum scelus ruere, noli iam de creatore circa Adam retractare quae in tuum quoque deum retorquentur; aut ignorasse illum, qui non ex providentia obstitit peccaturo, aut obsistere non potuisse si ignorabat, aut noluisse si et sciebat et poterat; atquc ita malitiosum iudicandum, qui passus sit hominem suum ex delicto perire. [2] Suadeo igitur agnoscas potius et in isto creatorem, quam parem illi deum optimum adversus sententiam tuam facias. Nam et Petrum praesumptorie aliquid elocutum negationi potius destinando, zdoten deum tibi ostendit. Debuit etiam osculo tradi propheticus scilicet Christus, ut eius scilicet filius qui labiis a populo diligebatur. Perductus in consessum an ipse esset Christus interrogatur. De quo Christo Iudaei quaesissent nisi de suo? Cur ergo non vcl tunc alium eis prodidit? Ut pati posset, inquis. Id est ut ille optimus ignorantes adhuc in scelus mergeret. Atquin et si dixisset, passurus esset: [3] Si dixero, enim inquit, vobis non credetis: porro non credituri perseverassent in necem eius. Et cur non magis passurus esset, si alterius dei ac per hoc adversarium creatoris se manifestasset? Ergo non ut pateretur, alium se tunc quoque supersedit ostendere; sed quoniam ex ore eius confessionem extorquere cupiebant, nec confesso tamen credituri, qui eum ex operibus scripturas adimplentibus agnovisse debuerant, ita eius fuit occultasse se cui ultro debebatur agnitio. [4] Et tamen adhuc eis manum porrigens, Abhinc, inquit, erit filius hominis sedens ad dexteram virtutis dei. Suggerebat enim se ex Danielis prophetia filium hominis, et e psalmo David sedentem ad dexteram dei. Itaque ex isto dicto et scripturae comparatione illuminati quem se vellet intellegi, Ergo, inquiunt, tu dei filius es? Cuius dei, nisi quem solum noverant? Cuius dei, nisi quem in psalmo meminerant dixisse filio suo, Sede ad dexteram meam? Sed respondit, Vos dicitis, quasi non ego. [5] Atquin confirmavit id se esse quod illi dixerant, dum rursus interrogant. Unde autem probabis interrogative et non ipsos confirmative pronuntiasse, Ergo tu filius dei es? Ut, quia oblique ostenderat se per scripturas filium dei intellegendum, sic senserunt, Ergo tu dei es filius, quod te non vis aperte dicere, aeque ita et ille, Vos dicitis, confirmative respondit; et adeo sic fuit pronuntiatio eius, ut perseveraverint in eo quod pronuntiatio sapiebat.
42. [1] Perductum enim illum ad Pilatum onerare coeperunt quod se regem diceret Christum, sine dubio dei filium, sessurum ad dei dexteram. Ceterum alio eum titulo gravassent, incerti an filium dei se dixisset, nisi, Vos dicitis, sic pronuntiasset, hoc se esse quod dicerent. Pilato quoque interroganti, Tu es Christus? proinde, Tu dicis, ne metu potestatis videretur amplius respondisse. [2] Constitutus est igitur dominus in iudicio; et statuit in iudicio populum suum. Ipse dominus in iudicium venit cum presbyteris et archontibus populi, secundum Esaiam. Atque exinde omne scriptum passionis suae implevit. Tumultuatae sunt ibidem nationes, et populi meditati sunt inania: astiterunt reges terrae, et archontes congregati sunt in unum adversus dominum et adversus Christum eius. Nationes, Romani qui cum Pilato fuerant; populi, tribus Israelis; reges, in Herode; archontes, in summis sacerdotibus. [3] Nam et Herodi velut munus a Pilato missus Osee vocibus fidem reddidit: de Christo enim prophetaverat, Et vinctum eum ducent xenium regi. Delectatus est denique Herodes viso Iesu, nec vocem ullam ab eo audivit. Tanquam agnus enim coram tondente, sic non aperuit os suum, quia dominus dederat illi linguam disciplinae, ut sciret quomodo eum oporteret proferre sermonem, illam scilicet linguam quam in psalmo adglutinatam gutturi suo tunc probabat non loquendo. [4] Et Barrabas quidem nocentissimus vita ut bonus donatur, Christus vero iustissimus ut homicida morti expostulatur. Sed et duo scelesti circumfiguntur illi, ut inter iniquos scilicet deputaretur. Vestitum plane eius a militibus divisum, partim sorte concessum, Marcion abstulit, respiciens psalmi prophetiam: Dispertiti sibi sunt vestimenta mea, et in vestitum meum sortem miserunt. Aufer igitur et crucem ipsam. Idem enim psalmus de eo non tacet: Foderunt manus meas et pedes meos. Totus in illo exitus legitur. Circumdederunt me canes, synagoga maleficorum circumvallavit me: omnes qui spectabant me, naso irridebant me: locuti sunt labiis, et capita moverunt: Speravit in deum, liberet eum. Quo iam testimonium vestimentorum? Habe falsi tui praedam; totus psalmus vestimenta sunt Christi. [5] Ecce autem et elementa concutiuntur. Dominus enim patiebatur ipsorum. Ceterum adversario laeso caelum luminibus floruisset, magis sol radiis insultasset, magis dies stetisset, libenter spectans pendentem in patibulo Christum Marcionis. Haec argumenta quoque mihi competissent, et si non fuissent praedicata. Caelum, inquit Esaias, vestiam tenebris. Hic erit dies de quo et Amos: Et erit illa die, dicit dominus, occidet sol meridie (habes et horae sextae significationem), et contenebrabit super terram. Scissum est et templi velum, angeli eruptione, derelinquentis filiam Sionis tanquam in vinea speculam et in cucumerario casulam. [6] O quantum perseveravit etiam tricesimo psalmo Christum ipsum reddere! Vociferatur ad patrem, ut et moriens ultima voce prophetas adimpleret. Hoc dicto expiravit. Quis? spiritus semetipsum, an caro spiritum? Sed spiritus semetipsum expirare non potuit. Alius est qui expirat, alius qui expiratur. Si spiritus expiratur, ab alio expiretur necesse est. Quodsi solus spiritus fuisset, discessisse potius diceretur quam expirasse. Quis igitur expirat spiritum nisi caro, quae et spirat quando illum habet, et ita eum cum amittit expirat? [7] Denique si caro non fuit, sed phantasma carnis, phantasma autem spiritus fuit, spiritus autem semetipsum expiravit et expirando discessit, sine dubio phantasma discessit cum spiritus, qui erat phantasma, discessit, et nusquam comparuit phantasma cum spiritu. Nihil ergo remansit in ligno, nihil pependit etiam post expirationem, nihil de Pilato postulatum, nihil de patibulo detractum, nihil sindone involutum, nihil sepulcro novo conditum. Atquin non nihil. Quid igitur illud fuit? Si phantasma, adhuc ergo inerat et Christus. Si discesserat Christus, ergo abstulerat phantasma. [8] Superest impudentiae haereticae dicere phantasma illic phantasmatis remansisse. Sed si et Ioseph corpus fuisse noverat quod tota pietate tractavit, ille Ioseph qui non consenserat in scelere Iudaeis, Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestium non sedit.
43. [1] Oportuerat etiam sepultorem domini prophetari ac iam tunc merito benedici, si nec mulierum illarum officium praeterit
prophetia quae ante lucem convenerunt ad sepulcrum cum odorum paratura. De hoc enim per Osee, Ut quaerant, inquit, faciem meam, ante lucem vigilabunt ad me dicentes, Eamus et
convertamur ad dominum, quia ipse eripuit et curabit nos, percussit et miserebitur nostri, sanabit nos post biduum, in die tertia
resurgemus.
[2] Quis enim haec non credat in recogitatu mulierum illarum volutata inter dolorem praesentis destitutionis, qua percussae sibi videbantur a domino, et spem resurrectionis ipsius, qua
restitui rite arbitrantur? Corpore autem non invento sublata erat
sepultura eius de medio, secundum Esaiam. Sed et duo ibidem angeli apparuerunt. Tot fere laterensibus uti solebat in duobus testibus consistens dei sermo. Revertentes quoque a sepulcro
mulieres, et ab illa angelorum visione, prospiciebat Esaias: Mulieres, inquit, venientes a visione, venite, ad renuntiandam scilicet domini resurrectionem. [3] Bene autem quod incredulitas discipulorum perseverabat, ut in finem usque defensio nostra consisteret
Christum Iesum non alium se discipulis edidisse quam prophetarum. Nam cum duo ex illis iter agerent et dominus eis adhaesisset, non comparens quod ipse esset, etiam dissimulans de conscientia rei gestae, Nos autem putabamus, inquiunt, ipsum esse redemptorem
Israelis, utique suum Christum, id est creatoris. [4] Adeo nec alium se ediderat illis. Ceterum non existimarent eum creatoris, et cum creatoris existimaretur, non sustinuisset hanc de se
existimationem, si non is esset qui existimatur. Aut ipse erit auctor erroris et praevaricator veritatis, adversus dei optimi titulum. Sed nec post resurrectionem alium se eis ostendit quam quem existimatum sibi dixerant. Plane invectus est in illos: O insensati et tardi corde in non credendo omnibus quae locutus est ad vos. Quae locutus
non alterius se dei esse probat, sed eiusdem dei. [5] Nam eadem et angeli ad mulieres: Rememoramini quae locutus sit vobis in
Galilaea, dicens quod oportet tradi filium hominis et crucifigi et tertia die resurgere. Et quare oportebat, nisi quia ita a deo
creatore scriptum? Igitur increpavit illos ut de sola passione scandalizatos, et ut dubios de fide resurrectionis annuntiatae sibi a feminis, per quae non crediderant ipsum fuisse quem
existimarant. Itaque quod existimaverant, id volens credi se, eum se confirmabat quem existimaverant, creatoris scilicet Christum,
redemptorem Israelis. [6] De corporis autem veritate quid potest clarius? cum haesitantibus eis ne phantasma esset, immo
phantasma credentibus, Quid turbati estis? inquit, et quid cogitationes
subeunt in corda vestra? Videte manus meas et pedes, quia ego ipse sum, quoniam spiritus ossa non habet, sicut me videtis habere.
[7] Et Marcion quaedam contraria sibi illa, credo industria, eradere de evangelio suo noluit, ut ex his quae eradere potuit nec erasit, illa quae erasit aut negetur erasisse aut merito erasisse dicatur. Nec parcit nisi eis quae non minus aliter interpretando quam delendo subvertit. Vult itaque sic dictum quasi, Spiritus ossa non habet sicut me videtis habentem, ad spiritum referatur, sicut me videtis habentem, id est non habentem ossa sicut et spiritus. Et quae ratio tortuositatis istius, cum simpliciter pronuntiare
potuisset, Quia spiritus ossa noh habet, sicut me videtis non habentem?
[8] Cur autem inspectui eorum manus et pedes suos offert, quae membra ex ossibus constant, si ossa non habebat? Cur adicit, Et scitote quia
ego sum, quem scilicet corporeum retro noverant? Aut si phantasma erat usquequaque, cur illos phantasma credentes increpabat? Atquin adhuc eis non credentibus propterea cibum
desideravit, ut se ostenderet etiam dentes habere. [9] Implevimus, ut opinor, sponsionem. Exhibuimus Iesum Christum
prophetarum doctrinis, sententiis, affectibus, sensibus, virtutibus, passionibus, etiam resurrectione, non alium quam creatoris; siquidem et apostolos mittens ad praedicandum universis nationibus, in omnem terram exire sonum eorum et in terminos terrae voces eorum, psalmum adimplendo praecepit. Misereor tui, Marcion, frustra laborasti. Christus enim Iesus in evangelio tuo meus est.
Tertullian | Christian Latin | The Latin Library | The Classics Page |