LIBER TERTVLLIANI DE BAPTISMO



CAP. 1. [1] De Sacramento aquae nostrae qua ablutis delictis pristinae caecitatis in vitam aeternam liberamur non erit otiosum digestum istud, instruens tam eos qui cum maxime formantur quam et illos qui simpliciter credidisse contenti, non exploratis rationibus traditionum, temptabilem fidem per imperitiam portant. [2] atque, adeo nuper conversata istic quaedam de caina haeresi vipera venenatissima doctrina sua plerosque rapuit, imprimis baptismum destruens. plane secundum naturam: nam fere viperae et aspides ipsique reguli serpentes arida et inaquosa sectantur. [3] sed nos pisciculi secundum i0xqu\n nostrum Iesum Christum in aqua nascimur, nec aliter quam in aqua permanendo salvi sumus. itaque illa monstrosissima, cui nec integre quidem docendi ius erat, optime norat necare pisciculos de aqua auferens.

CAP. 2. [1] Sedenim quanta vis est perversitatis ad fidem labefactandam vel in totum non recipiendam, ut ex his eam impugnet ex quibus constat. nihil adeo est quod obduret mentes hominum quam simplicitas divinorum operum quae in actu videtur, et magnificentia quae in effectu repromittitur. et hinc quoque, quoniam tanta simplicitate, sine pompa sine apparatu novo aliquo, denique sine sumptu, homo in aqua demissus et inter pauca verba tinctus non multo vel nihilo mundior resurgit, eo incredibilis existimatur consecutio aeternitatis. [2] mentior si non e contrario idolorum sollemnia vel arcana de suggestu et apparatu deque sumptu fidem et auctoritatem sibi extruunt. pro misera incredulitas, quae denegas deo proprietates suas, simplicitatem et potestatem. quid ergo? nonne mirandum est lavacro dilui mortem? quia mirandum est, idcirco non creditur? atquin eo magis credendum est: qualia enim decet esse opera divina nisi super omnem admirationem? nos quoque ipsi miramur, sed quia credimus. ceterum incredulitas miratur quia non credit: miratur enim simplicia quasi vana, magnifica quasi impossibilia. [3] et sit plane ut putas: satis ad utrumque divina pronuntiatio praecucurrit: Stulta mundi elegit deus ut confundat sapientiam eius: et, Quae difficilia penes homines facilia penes deum. nam si deus et sapiens et potens, quod etiam praetereuntes eum non negant, merito in adversis sapientiae potentiaeque, id est in stultitia et impossibilitate, materias operationis suae instituit: quoniam virtus omnis ex his causam accipit a quibus provocatur.

CAP. 3. [1] Huius memores pronuntiationis tanquam praescriptionis, nihilo minus quam stultum et impossibile sit aqua reformari tractamus. quod utique ista materia tantae dignationis meruit officium, ut opinor auctoritas liquidi elementi exigenda est. atquin plurima suppetit, et quidem a primordio. [2] nam unum ex his est quae ante omnem mundi suggestum impolita adhuc specie penes deum quiescebant in principio. In primordio, inquit, fecit deus caelum et terram: terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, et spiritus dei ferebatur super aquas. habes, homo, imprimis aetatem venerari aquarum, quod antiqua substantia; dehinc dignationem, quod divini spiritus sedes, gratior scilicet ceteris tunc elementis. nam et tenebrae totae adhuc sine cultu siderum informes, et tristis abyssus et terra imparata et caelum rude: solus liquor, semper materia perfecta laeta simplex de suo pura, dignum vectaculum deo subiciebat. [3] quid quod exinde dispositio mundi modulatricibus quodammodo aquis deo constitit? nam ut firmamentum caeleste suspenderet in medietate, distinctis aquis fecit; ut terram aridam expanderet, segregaris aquis expediit. [4] ordinato dehinc per elementa mundo cum incolae darentur, primis aquis praeceptum est animas producere: primus liquor quod viveret edidit, ne mirum sit in baptismo si aquae animare noverunt. [5] non enim ipsius quoque hominis figulandi opus sociantibus aquis absolutum est? adsumpta est de terra materia [convenit], non tamen habilis nisi humecta et sucida, quam scilicet ante quartum diem segregatae aquae in stationem suam superstite humore limo temperarant. [6] si exinde universa vel plura prosequar quae de elementi istius auctoritate commemorem, quanta vis eius aut gratia, quot ingenia quot officia quantum instrumenti mundo ferat, vereor ne laudes aquae potius quam baptismi rationes videar congregasse: licet eo plenius docerem non esse dubitandum si materiam quam in omnibus rebus et operibus suis deus disposuit, etiam in sacramentis propriis parere fecit, si quae vitam terrenam gubernat etiam caelestia procura.

CAP. 4. [1] Sed ea satis erit praecerpsisse in quibus et ratio baptismi recognoscitur prima illa quae iam tunc etiam ipso habitu praenotabatur ad baptismi figuram, dei spiritum qui ab initio super aquas vectabatur super aquas intinctorem moraturum. sanctum autem utique super sanctum ferebatur, aut ab eo quod superferebatur id quod ferebat sanctitatem mutuabatur, quoniam subiecta quaeque materia eius quae desuper imminet qualitatem rapiat necesse est, maxime corporalis spiritalem et penetrare et insidere facilem per substantiae suae subtilitatem. ita de sancto sanctificata natura aquarum et ipsa sanctificare concepit. [2] ne quis ergo dicat, 'numquid ipsis enim aquis tinguimur quae tunc in primordio fuerunt?' non utique ipsis, si non ex ea parte ipsis qua genus quidem unum, species vero complures. quod autem generi attributum est etiam in species redundat. [3] ideoque nulla distinctio est mari quis an stagno, flumine an fonte, lacu an alveo diluatur, nec quicquam refert inter eos quos Ioannes in Iordane et quos Petrus in Tiberi tinxit: nisi si et ille spado quem Philippus inter vias fortuita aqua tint plus salutis aut minus rettulit. [4] igitur omnes aquae de pristina originis praerogativa sacramentum sanctificationis consequuntur invocato deo. supervenit enim statim spiritus de caelis et aquis superest sanctificans eas de semetipso, et ita sanctificatae vim sanctificandi combibunt. [5] quanquam ad simplicem actum competat similitudo, ut quoniam vice sordium delictis inquinamur aquis abluamur. sed delicta sicut in carne non comparent, quia nemo super cutem portat maculasidololatriae aut stupri aut fraudis, ita et eiusmodi in spiritu sordent, qui est auctor delicti: spiritus enim dominatur, caro famulatur. tamen utrumque inter se communicant reatum, spiritus ob imperium, caro ob ministerium. igitur medicatis quodammodo aquis per angeli interventum et spiritus in aquis corporaliter diluitur et caro in eisdem spiritaliter emundatur.

CAP. 5. [1] Sedenim nationes extraneae ab omni intellectu spiritalium potestatem eadem efficacia idolis suis subministrant. sed viduis aquis sibi mentiuntur. nam et sacris quibusdam per lavacrum initiantur Isidis alicuius aut Mithrae. ipsos etiam deos suos lavationibus efferunt. ceterum villas domos templa totasque urbes aspergine circumlatae aquae expiant. passim certe ludis Apollinaribus et Pelusiis tinguuntur, idque se in regenerationem et impunitatem periuriorum suorum agere praesumunt. item penes veteres quisque se homicidio infecerat purgatrices aquas explorabat. [2] igitur si idolo, natura aquae quod propria [materia] sit abluendi, auspici emundationis blandiuntur, quanto id verius aquae praestabunt per dei auctoritatem a quo omnis natura earum constituta est: si religione aquas medicari putant, quae potior religio quam dei vivi agnitio? [3] hic quoque studium diaboli recognoscimus res dei aemulantis, cum et ipse baptismum in suis exercet. quid simile? immundus emundat, perditor liberat, damnatus absolvit? suam videlicet operam destruet diluens delicta quae inspirat ipse. haec quidem in testimonium posita sort repellentibus fidem, si minime credant rebus dei, quarum adfectationibus apud aemulatorem dei credunt. [4] an non et alias sine ullo sacramento immundi spiritus aquis incubant adfectantes illam in primordio divini spiritus gestationem? sciunt opaci quique fontes et avii quique rivi, et in balneis piscinae et euripi in domibus vel cisternae, et putei qui rapere dicuntur, scilicet per vim spiritus nocentis. nam et esetos et lymphaticos et hydrophobas vocant quos aquae necaverunt aut amentia vel formidine exercuerunt. [5] quorsum ista rettulimus? ne quis durius credat angelum dei sanctum aquis in salutem hominis temperandis adesse, cum angelus mali profanus commercium eiusdem elementi in perniciem hominis frequentet. angelum aquis intervenire si novum videtur, exemplum futuri praecucurrit. piscinam Bethsaidam angelus interveniens commovebat. observabant qui valetudinem querebantur. nam si quis praevenerat descendere illuc, queri post lavacrum desinebat. figura ista medicinae corporalis spiritalem medicinam canebat, ex forma qua semper carnalia in figura spiritalium antecedunt. [6] proficiente itaque in omnibus gratia dei plus aquis et angelo accessit: qui vitia corporis remediabant nunc spiritum medentur, qui temporalem operabantur salutem nunc aeternam reformant, qui unum semel in anno liberabant nunc quotidie populos conservant deleta morte per ablutionem delictorum. exempto scilicet reatu eximitur et poena. [7] ita restituitur homo deo ad similitudinem eius qui retro ad imaginem dei fuerat: imago in effigie, similitudo in aeternitate censetur: recipit enim illum dei spiritum quem tunc de adflatu eius acceperat sed post amiserat per delictum.

CAP. 6. [1] Non quod in aqua spiritum sanctum consequimur, sed in aqua emundati sub angelo spiritui sancto praeparamur. hic quoque figura praecessit. sicut enim Ioannes antepraecursor domini fuit praeparans vias eius, ita et angelus baptismi arbiter superventuro spiritui sancto vias dirigit abolitione delictorum, quam fides impetrat obsignata in patre et filio et spiritu sancto. [2] nam si in tribus testibus stabit omne verbum, dei quarto magis donum? habemus benedictione eosdem arbitros fidei quos et sponsores salutis. sufficit ad fiduciam spei nostrae etiam numerus nominum divinorum. cum autem sub tribus et testatio fidei et sponsio salutis pigneretur, necessario adicitur ecclesiae mentio, quoniam ubi tres, id est pater et filius et spiritus sanctus; ibi ecclesia quae trium corpus est.

CAP. 7. [1] Exinde egressi de lavacro perungimur beriedicta unctione de pristina disciplina qua ungui oleo de cornu in sacerdotium solebant, ex quo Aaron a Moyse unctus est. unde christus dicitur a chrismate quod est unctio, quae <et> domino nomen accommodavit, facta spiritalis quia spiritu unctus est a deo patre: sicut in Actis, Collecti sunt enim vero in ista civitate adversus sanctum filium tuum quem unxisti. [2] sic et in nobis carnaliter currit unctio sed spiritaliter proficit, quomodo et ipsius baptismi carnalis actus quod in aqua mergimur, spiritalis effectus quod delictis liberamur.

CAP. 8. [1] Dehinc manus imponitur per benedictionem advocans et invitans spiritum sanctum. sane humano ingenio licebit spiritum in aquam arcessere et concorporationem eorum accommodatis desuper manibus alio spiritu tantae claritatis animare, deo autem in suo organo non licebit per manus sanctas sublimitatem modulari spiritalem? [2] sed est hoc quoque de veteri sacramento quo nepotes suos ex Ioseph, Ephrem et Manassem, Iacob [capitibus] impositis et intermutatis manibus benedixit, et quidem ita transversim obliquatis in se ut Christum deformantes iam tunc portenderent benedictionem in Christo futuram. [3] tunc ille sanctissimus spiritus super emundata et benedicta corpora libens a patre descendit superque baptismi aquas tanquam pristinam sedem recognoscens conquiescit: columbae figura delapsus in dominum ut natura spiritus sancti declararetur per animal simplicitatis et innocentiae, quod etiam corporaliter ipso felle careat columba. [4] ideoque Estote, inquit, simplices ut columbae: ne hoc quidem sine argumento praecedentis figurae: quemadmodum enim post aquas diluvii quibus iniquitas antiqua purgata est, post baptismum ut ita dixerim mundi, pacem caelestis irae praeco columba terris adnuntiavit dimissa ex arca et cum olea reversa - quod signum etiam ad nationes pacis praetenditureadem dispositione spiritalis effectus terrae, id est carni nostrae, emergenti de lavacro post vetera delicta columba sancti spiritus advolat pacem dei adferens, emissa de caelis ubi ecclesia est arcae figura. [5] 'sed mundus rursus deliquit, quo male comparetur baptismus diluvio.' itaque igni destinatur, sicut et homo cum post baptismum delicta restaurat: ut hoc quoque in signum admonitionis nostrae debeat accipi.

CAP. 9. [1] Quot igitur patrocinia naturae, quot privilegia gratiae, quot sollemnia disciplinae, figurae praestructiones praedicationes, religionem aquae ordinaverunt. primum quidem, cum populus de Aegypto [libere] expeditus vim regis Aegypti per aquam transgressus evadit, ipsum regem cum totis copiis aqua extinguit. quae figura manifestior in baptismi Sacramento? liberantur de saeculo nationes per aquam scilicet, et diabolum dominatorem pristinum in aqua oppressum derelinquunt. [2] item aqua de amaritudinis vitio in suum commodum suavitatis Mosei ligno remediatur. lignum illud erat Christus venenatae et amarae retro naturae venas in saluberrimam aquam, baptismi scilicet, ex sese remedians. [3] haec est aqua quae de comite petra populo profluebat: si enim petra Christus, sine dubio aqua in Christo baptismum videmus benedici. quanta aquae gratia penes deum et Christum eius ad baptismi confirmationem. [4] nunquam sine aqua Christus: siquidem et ipse aqua tinguitur, prima rudimenta potestatis suae vocatus ad nuptias aqua auspicatur, cum sermonem facit sitientes ad aquam suam invitat sempiternam, cum de agape docet aquae calicem parvo oblatum inter opera dilectionis probat: ad puteum vires resumit, super aquam incedit, libenter transfretat, aquam discentibus ministrat. perseverat testimonium baptismi usque ad passionem: cum deditur in crucem aqua intervenit - sciunt Pilati manus: cum vulneratur aqua de latere prorumpit - scit lancea militis.

CAP. 10. [1] Diximus quantum mediocritati nostrae licuit de universis quae baptismi religionem instruunt. nunc ad reliquum statum eius aeque ut potero progrediar de quaestiunculis quibusdam. baptismus a Ioanne denuntiatus iam tunc habuit quaestionem ab ipso quidem domino propositam ad pharisaeos, caelestisne is baptismus esset an veto terrenus: de quo illi non valuerunt constanter respondere, utpote non intelligentes quia nec credentes. [2] nos quidem quantula fide sumus tantulo et intellectu possumus aestimare divinum quidem eum baptismum fuisse, mandatu tamen non et potestate, quod et Ioannem a domino missum legimus in hoc munus, ceterum humanum condicione. nihil enim caeleste praestabat, sed caelestibus praeministrabat, paenitentiae scilicet praepositus quae est in hominis voluntate. [3] denique legis doctores et pharisaei, qui credere noluerunt, nec paententiam inire voluerunt. quodsi paenitentia humanum est et baptismus ipsius eiusdem condicionis fuerit necesse est: aut daret et spiritum sanctum et remissionem peccatorum si caelestis fuisset. sed neque peccata dimittit neque spiritum indulget nisi solus deus. [4] etiam ipse dominus nisi ipse prius ascenderet ad patrem aliter negavit spiritum descensurum. ita quod dominos nondum conferebat servus utique praestare non posset. adeo postea in Actin Apostolorum invenimus [quoniam] qui Ioannis baptismum habebant spiritum accepisse sanctum, quem ne auditu quidem noverant. [5] ergo non erat caeleste quod caelestia non exhibebat, cum ipsum quod caeleste in Ioanne fuerat, spiritus prophetiae, post totius spiritus in dominum translationem usque adeo defecerit ut quem praedicaverat, quem advenientem designaverat, postmodum an ipse esset miserit sciscitatum. agebatur itaque baptismus paenitentiae quasi candidatus remissionis et sanctificarionis in Christo subsecuturae. [6] nam quod legimus, Praedicabat baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum, in futuram remissionem enuntiatum est, siquidem paenitentia antecedit, remissio sequitur, et hoc est viam praeparare: qui autem praeparat non idem ipse perficit sed alii perficiendum procurat. [7] ipse profitetur sua non esse caelestia sed Christi dicendo, Qui de terra est terrena loquitur, qui de supernis venit super omnes est: item soli se paenitentiae tinguere, venturum mox qui tingueret in spiritu et igni: scilicet quia vera et stabilis fides spiritu tinguitur in salutem, simulata autem et infirma igni tinguitur in iudicium.

CAP. 11. [1] 'Sed ecce', inquiunt, 'venit dominus et non tinxit: legimus enim, Et tamen Iesus non ipse tinguebat verum discipuli eius.' quasi revera ipsum suis manibus tincturum Ioannes praedicasset. [2] non utique sic intelligendum est, sed simpliciter dictum more communi, sicut est verbi gratia 'imperator proposuit edictum' aut 'praefectus fustibus cecidit'. numquid ipse proponit aut numquid ipse caedit? semper is dicitur facere cui praeministratur. ita erit accipiendum Ipse vos tinguet pro eo quod est 'per ipsum tinguemini', vel 'in ipsum'. [3] sed nec moveat quosdam quod non ipse tinguebat. in quem enim tingueret? in paenitentiam? quo ergo illi praecursorem? in peccatorum remissionem, quam verbo dabat? in semetipsum, quem in humilitate celabat? in spiritum sanctum, qui nondum ad patrem ascenderat? in ecclesiam, quam nondum apostolis struxerat? [4] itaque tinguebant discipuli eius ut ministri, ut Ioannes antepraecursor, eodem baptismo Ioannis, ne quo alio putes: quia nec extat alias nisi postea Christi, qui tunc utique a discentibus dari non poterat utpote nondum adimpleta gloria domini nec instructa efficacia lavacri per passionem et resurrectionem, quia nec mors nostra dissolvi posset nisi domini passione nec vita restitui sine resurrectione ipsius.

CAP. 12. [1] Cum vero praescribitur nemini sine baptismo competere salutem, ex illa maxime pronuntiatione domini qui ait, Nisi natus ex aqua quis erit non habebit vitam, suboriuntur scrupulosi immo temerarii retractatus quorundam quomodo ex ista praescriptione [praestructione] apostolis salus competat quos tinctos non inveniamus in domino praeter Paulum: [2] immo cum Paulus solus ex illis baptismum Christi induerit, aut praeiudicatum esse de ceterorum periculo qui careant aqua Christi ut praescriptio salva sit, aut rescindi praescriptionem si etiam et non tinctis salus statuta est. audivi, domino teste, eiusmodi, ne qui me tam perditum existimet ut ultro excogitem libidine stili quae aliis scrupulum incutiant. [3] et nunc illis ut potero respondebo qui negant apostolos tinctos. nam si [humanum] Ioannis baptismum impetrarant, domini cur desiderabant, quatenus unum baptismum definierat ipse dominus dicens Petro perfundi volenti, Qui semel lavit non habet necesse rursum, quod utique non tincto non omnino dixisset? et haec est probatio exerta adversus illos qui adimunt apostolis etiam Ioannis baptismum, ut destruant aquae sacramentum. [4] an credibile videri potest in eis personis viam tunc domino non praeparatam, id est baptismum Ioannis, quae ad viam domini per totum orbem aperiendam destinabantur? ipse dominos nullius paenitentiae debitor tinctus est: peccatoribus non fuit necesse? quod ergo alii tincti non sint, non iam comites Christi sed aemuli fidei, legis doctores et pharisaei. [5] unde et suggeritur, cum adversantes domino tingui noluerint, eos qui dominum sequebantur tinctos fuisse nec cum aemulis [suis] sapuisse, maxime quando dominus cui adhaerebant testimonio Ioannem extulisset, Nemo, dicens, maior inter natos feminarum Ioanne baptizatore. [6] alii plane satis coacte iniciunt tunc apostolos baptismi vicem implesse cum in navicula fluctibus mergerentur: ipsum quoque Petrum [per] mare ingredientem satis mersum. ut opinor autem aliud est aspergi vel intercipi violentia maris, aliud tingui disciplina religionis. [7] ceterum navicula illa figuram ecclesiae praeferebat quod in mari, id est in saeculo, fluctibus id est persecutionibus et temptationibus inquietetur, domino per patientiam velut dormiente donec orationibus sanctorum in ultimis suscitatus compescat saeculum et tranquillitatem suis reddat. [8] nunc sive tincti quoquo modo fuerunt sive illoti perseveraverunt ut et illud dictum domini de uno lavacro sub Petri persona ad nos tantummodo spectet, de salute tamen apostolorum satis temerarium est aestimare: quia illis vel primae adlectionis et exinde individuae familiaritatis praerogativa compendium baptismi conferre posset, cum illum opinor sequebantur [illum] qui credenti cuique salutem pollicebatur: Fides tua te, aiebat, salvum fecit, et, Remittuntur tibi peccata, credenti utique nec tamen tincto. [9] id si apostolis defuit nescio quorum fides tuta sit. uno verbo domini suscitatus teloneum dereliquit, patrem et navem et artem qua vitam sustentabat deseruit, [qui] patris exsequias despexit, summum illud domini praeceptum, Qui patrem aut matrem mihi praeposuerit non est me dignus, ante perfecit quam audivit.

CAP. 13. [1] Hinc ergo scelestissimi illi provocantes quaestiones, Adeo, dicunt, baptismus non est necessarius quibus fides satis est: nam et Abraham nullius aquae nisi fidei Sacramento deo placuisse. sed in omnibus posteriora concludunt et sequentia antecedentibus praevalent. [2] fuerit salus retro per fidem nudam ante domini passionem et resurrectionem: at ubi fides aucta est, credentibus in nativitatem passionem resurrectionemque eius addita est ampliato sacramento obsignatio baptismi, vestimentum quodammodo fidei quae retro erat nuda, nec potest iam sine sua <salvare> lege. [3] lex enim tinguendi imposita est, et forma praescripta: Ite, inquit, docete nationes tinguentes eas in nomine patris et filii et spiritus sancti. huic legi collata definitio illa, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto non introibit in regno caelorum, obstrinxit fidem ad baptismi necessitatem. itaque omnes exinde credentes tinguebantur. [4] tunc et Paulus ubi credidit tunc tinctus est: et hoc est quod ei dominus in illa plaga orbationis praeceperat; Exsurge, dicens, et introi in Damascum: illic tibi demonstrabitur quid debeas agere, scilicet tingui, quod solum ei deerat. alioquin satin didicerat atque crediderat Nazarenum esse dominum dei filium.

CAP. 14. [1] Sed et de ipso apostolo revolvunt, quod dixerit, Non enim me ad tinguendum Christus misit, quasi hoc argumento baptismus adimatur. cur ergo tint Gaium et Crispum et Stephanae domum? quanquam etsi non eum miserat Christus ad tinguendum, attamen aliis apostolis praeceperat tinguere. [2] verum haec pro condicione tunc temporis ad Corinthios scripta sunt, quoniam schismata inter illos et dissensiones movebantur dum alius Paulo se deputet, alius Apollo. propter quod pacificus apostolus, ne sibi omnia defendere videretur, non ad tinguenduxn se missum ait sed ad praedicandum. nam et prius est praedicare, posterius tinguere si prius praedicatum. puto autem licuit et tinguere cui licuit et praedicare.

CAP. 15. [1] Nescio si quid amplius ad controversiam baptismi ventilatur. sane retexam quod supra omisi, ne imminentes sensus videar interscindere. unus omnino baptismus est nobis tam ex domini evangelio quam et apostoli litteris, quoniam unus deus et unum baptisma et una ecclesia in caelis. [2] sed circa haereticos sane quae custodiendum sit digne quis retractet. ad nos enim editum est: haeretici autem nullum consortium habent nostrae disciplinae, quos extraneos utique testatur ipsa ademptio communicationis. non debeo in illis cognoscere quod mihi est praeceptum, quia non idem deus est nobis et illis, nec unus Christus, id est idem: ergo nec baptismus unus, quia non idem. quem cum rite non habeant sine dubio non habent, nec capit numerare quod non habetur: ita nec possunt accipere, quia non habent. sed de isto plenius iam nobis in Graeco digestum est. [3] semel ergo lavacrum inimus, semel delicta abluuntur, quia ea iterari non oportet. ceterum Israel Iudaeus quotidie lavat quia quotidie inquinatur. quod ne in nobis quoque factitaretur propterea de uno lavacro definitum est. felix aqua quae semel abluit, quae ludibrio peccatoribus non est, quae non adsiduitate sordium infecta rursus quos diluit inquinat.

CAP. 16. [1] Est quidem nobis etiam secundum lavacrum, unum et ipsum, sanguinis scilicet, de quo dominos Habeo, inquit, baptismo tingui, cum iam tinctus fuisset. venerat enim per aquam et sanguinem, sicut Ioannes scripsit, ut aqua tingueretur sanguine glorificaretur. [2] proinde nos faceret aqua vocatos sanguine electos hos duos baptismos de vulnere percussi lateris emisit, quia qui in sanguinem eius crederent aqua lavarentur, qui aqua lavissent et sanguine oporterent. hic est baptismus qui lavacrum et non acceptum repraesentat et perditum reddit.

CAP. 17. [1] Superest ad concludendam materiolam de observatione quoque dandi et accipiendi baptismi commonefacere. dandi quidem summum habet ius summus sacerdos, si qui est episcopus: dehinc presbyteri et diaconi, non tamen sine episcopi auctoritate, propter ecclesiae honorem quo salvo salva pax est. [2] alioquin etiam laicis ius est: 'quod enim ex aequo accipitur ex aequo dari potest; nisi episcopi iam aut presbyteri aut diaconi vocabuntur discentes domini: id est, ut sermo non debet abscondi ab ullo, proinde et baptismus segue dei census ab omnibus exerceri potest'. sed quanto magis laicis disciplina verecundiae et modestiae incumbit cum ea [quae] maioribus competat, ne sibi adsumant [dicatum] episcopi ofFicium. episcopates aemulatio schismatum mater est. omnia licere dixit sanctissimus apostolus sed non omnia expedire. [3] sufficit scilicet in necessitatibus [ut] utaris sicubi aut loci aut temporis aut personae condicio compellit: tunc enim constantia succurrentis excipitur cum urguetur circumstantia periclitantis, quoniam reus erit perditi hominis si supersederit praestare quod libere potuit. [4] petulantia autem mulieris quae usurpavit docere utique non etiam tinguendi ius sibi rapiet, nisi si quae nova bestia venerit similis pristinae, ut quemadmodum illa baptismum auferebat ita aliqua per se [eum] conferat. [5] quod si quae Acta Pauli, quae perperam scripta sunt, exemplum Theclae ad licentiam mulierum docendi tinguendique defendant, sciant in Asia presbyterum qui eam scripturam construxit, quasi titulo Pauli de suo cumulans, convictum atque confessum id se amore Pauli fecisse loco decessisse. quam enim fidei proximum videtur ut is docendi et tinguendi daret feminae potestatem qui ne discere quidem constanter mulieri permisit? Taceant, inquit, et domi viros suos consulant.

CAP. 18. [1] Ceterum baptismum non temere credendum esse sciunt quorum officium est. Omni petenti te dato, suum habet titulum proprie ad eleemosynam pertinentem. immo illud potius respiciendum, Nolite dare sanctum canibus et porcis proicere margaritam vestram, et, Manus ne facile imposueritis nechamartiis alienis communicaveritis. [2] quodsi quia Philippus tam facile tinxit eunuchum, recogitemus manifestam et exertam dignationem domini intercessisse. spiritus Philippo praeceperat in eam viam tendere: spado et ipse inventus est non otiosus nec qui subito tingui concupisceret, sed ad templum orandi gratia profectus scripturae divinae impressus: sic oportebat deprehendi cui ultro deus apostolum miserat, [ad] quem rursus spiritus ut se curriculo eunuchi adiungeret iussit: scriptura ipsius fidei | occurrit in tempore, exhortatus adsumitur, dominos ostenditur, fides non moratur, aqua non expectatur, apostolus perfecto negotio abripitur. [3] sed et Paulus revera cito tinctus est: cito enim cognoverat Simon hospes vas eum esse electionis constitutum. dei dignatio suas praemittit praerogativas: omnis petitio et decipere et decipi potest. [4] itaque pro cuiusque personae condicione ac dispositione, etiam aetate, cunctatio baptismi utilior est, praecipue tamen circa parvulos. quid enim necesse, si non tam necesse est, sponsores etiam periculo ingeri, qui et ipsi per mortalitatem destituere promissiones suas possunt et proventu malae indolis falli? [5] ait quidem dominos, Nolite illos prohibere ad me venire: veniant ergo, dum adolescunt, dum discunt, dum quo veniant docentur: fiant Christiani cum Christum nosse potuerint. quid festinat innocens aetas ad remissionem peccatorum? cautius agetur in saecularibus, ut cui substantia terrena non creditur divina credatur? norint petere salutem, ut petenti dedisse videaris. [6] non minore de causa innupti quoque procrastinandi, in quibus temptatio praeparata est tam virginibus per maturitatem quam viduis per vagationem, donec aut nubant aut continentiae corroborentur. si qui pondus intellegant baptismi magis timebunt consecutionem quam dilationem. fides integra secura est de salute.

CAP. 19. [1] Diem baptismo sollemniorem pascha praestat, cum et passio domini in qua tinguimur adimpleta est. nec incongruenter ad figuram interpretabitur quod cum ultimum pascha dominus esset acturus, missis discipulis ad praeparandum, Convenietis, inquit, hominem aquam baiulantem: paschae celebrandae locum de signo aquae ostendit. [2] exinde pentecoste ordinandis lavacris laetissimum spatium est, quo et domini resurrectio inter discipulos frequentata est et gratia spiritus sancti dedicata et spes adventus domini subostensa, quod tunc in caelos recuperato eo angeli ad apostolos dixerunt sic venturum quemadmodum et in caelos conscendit, utique in pentecoste. sedenim Hieremias cum dicit, Et congregabo illos ab extremis terrae in die festo paschae, diem significat et pentecostes, qui est proprie dies festus. [3] ceterum omnis dies domini est: omnis hora, omne tempus habile baptismo. si de sollemnitate interest, de gratia nihil refert.

CAP. 20. [1] Ingressuros baptismum orationibus crebris, ieiuniis et geniculationibus et pervigiliis orare oportet, et cum confessione omnium retro delictorum, ut exponant etiam baptismumIoannis: Tinguebantur, inquit, confitentes delicta sua - nobis gratulandum est si non publice confitemur iniquitates aut turpitudines nostras - simul enim de pristinis satisfacimus conflictatione carnis et spiritus, et subsecuturis temptationibus munimenta praestruimus. Vigilate et orate, inquit, ne incidatis in temptationem. [2] et ideo credo temptati sunt quoniam obdormierunt, ut adprehensum dominum destituerint et qui cum eo perstiterit et gladio sit usus ter etiam negaverit. nam et praecesserat dictum, neminem intemptatum regna caelestia consecuturum. [3] ipsum dominum post lavacrum statim temptationes circumsteterunt quadraginta diebus ieiuniis functum. 'ergo et nos' dicet aliquis, 'a lavacro potius ieiunare oportet.' et quis enim prohibet, nisi necessitas gaudii gratulatio salutis? [4] sed dominus, quantulum aestimo, de figura Israelis exprobrationem in ipsum retorsit. namque populus mare transgressus et in solitudinem translatus, per quadraginta annos illic cum divinis copiis aleretur, nihilominus ventris et gulae meminerat quam dei. deinde dominos, post aquam segregates in deserta quadraginta dierum ieiunia emensus, ostendit non pane vivere hominem dei sed dei verbo, temptationesque plenitudini et immoderantiae ventris appositas abstinentia elidi. [5] igitur benedicti, quos gratia dei expectat, cum de illo sanctissimo lavacro novi natalis ascenditis et primas manus apud matrem cum fratribus aperitis, petite de patre, petite de domino, peculia gratiae, distributiones charismatum subiacere. Petite et accipietis, inquit. quaesistis enim et invenistis, pulsastis et apertum est vobis. tantum oro, ut cum petitis etiam Tertulliani peccatoris memineritis.

EXPLICIT LIBER TERTULLIANI DE BAPTISMO


Tertullian Christian LatinThe Latin Library The Classics Page