[TERTULLIANI] AD SENATOREM EX CHRISTIAN REIGIONE AD IDOLORUM SERVITUTEM CONVERSUM



CAPUT PRIMUM.

Cum te diversis iterum vanisque viderem
Inservire sacris, priscoque errore teneri;
Obstipui monitus; quia carmina semper amasti,
Carmine respondens, properavi scribere versus;
Ut te corriperem, tenebras praeponere luci.
Quis patiatur enim, te Matrem credere magnam
Posse Deam dici, rursusque putare colendam,
Cujus cultores infamia turpis inurit?
Namque sacerdotes tunicis mulieribus iidem
Interius ritum cultu interiore fatentur;
Idque licere putant, quod non licet; unde per orbem
Leviter incedunt, mollita voce loquentes,
Lapsatosque tenent extenso pollice lumbos,
Et proprium mutant vulgato crimine sexum.
Cumque suos celebrant ritus, his esse diebus
Se castos memorant; at si tantummodo tunc sunt,
Ut perhibent, casti; reliquo jam tempore quid sunt?
Sed quia coguntur saltem semel esse pudici,
Mente fremunt, lacerant corpus, funduntque cruorem.
Quale sacrum est vero, quod fertur nomine sanguis?

CAPUT II.

Nunc etiam dicis, quod te non fecerit aetas.
Sed tua religio calvum, caligaque remota
Gallica, sit pedibus molli redimita papyro.
Res miranda satis dejectaque culmine summo.
Si quis ab Isiaco Consul procedat in urbem,
Risus oris erit: quis te non rideat autem,
Qui fueris Consul, nunc Isidis esse ministrum?
Quodque pudet primo, te non pudet esse secundo:
Ingeniumque tuum turpes damnare per hymnos
Respondente tibi vulgo et lacerante Senatu.
Teque domo propria pictum cum fascibus ante,
Nunc quoque cum sistro faciem portare caninam.
Haec non humilitas, sed humilitatis imago est.
Aedibus illa tuis semper monumenta manebunt.
Rumor et ad nostras pervenit publicus aures,
Te dixisse: Dea, erravi, ignosce, redivi.
Dic mihi si valeas, cum talia saepe rogares,
Et veniam peteres; quae tecum verba locuta est?
Vere mente cares, sequeris qui mente carentes.
Haec iterum repetis, nec te delinquere sentis.
Quid mereare vide; minus esses forte notandus,
Si tantum hoc scires, et in hoc errore maneres;
At cum vericolae penetraveris ostia legis,
Et tibi nosse Deum paucis accesserit annis;
Cur linquenda, tenes aut cur retinenda relinquis?
Nilque colis, dum cuncta colis; nec corde retractas
Vera quid a falsis, quid ab umbris lumina distent.
Philosophum fingis, cum te sententia mutet;
Nam tibi si stomachum popularis moverit aura;
Et Judaeus eris, totusque incertus haberis.
Indulge dictis, sapientia non placet alta;
Omne quod est nimium, contra cadit, unum operantur
Et calor et frigus; sic hoc, sic illud adurit;
Sic tenebrae visum, sic sol contrarius aufert;
Et pariter laedunt gelidum fervensque lavacrum;
Esca alitur corpus, corpus corrumpitur esca;
Vimque suam minuit, si quid protenditur ultra.
Denique si sedeas, requies est magna laboris:
Si multum sedeas, labor est. Maro namque poeta
Pro poena posuit: Sedet, aeternumque sedebit
Infelix Theseus; semper nocet utile longum;
Prandia longa nocent, jejunia longa fatigant;
Sic nimium sapere stultum facit improba secta.
Me dea sic docuit, moderamen amabile, dixit.
Sed tu nec sectam modo, nec moderamina curas
Mens autem stabilis nullo pervertitur aestu,
Ipsaque simplicitas nunquam mala cogitat ulla.
Hinc sincera fides aeterna fide fruetur;
Et contra dolus longo cruciabitur igni.
Elige quid velis, ut digna piacula vites.
Sic tamen hanc veniam mereatur creditor inquam;
Ut leve crimen erit, si nolis noscere vera;
Non leve crimen erit, si cognita vera relinquas.
Sed te correctum forsan matura senectus
In melius revocat satiatum erroribus istis:
Tempus enim mutat mala, digerit omnia tempus.
Tunc igitur cum te consulta reduxerit aetas,
Disce Deo servare fidem, ne forte bis unum
Incurras lapsum, quia vere dicitur illud
Qui pedis offensi lapidem vitare secundo
Nescit, et incautus iterum vexaverit artus:
Imputet ipse sibi, nec casibus imputet ullis.
Corrige delictum fidamine, corrige mentem.
Suffecit peccare semel, desiste vereri:
Non erit in culpa, quem poenitet ante fuisse.



Tertullian Christian LatinThe Latin Library The Classics Page