SULPICI SEVERI CHRONICA

LIBER PRIMUS

1 (1) Res a mundi exordio sacris litteris editas breviter constringere et cum distinctione temporum usque ad nostram memoriam carptim dicere aggressus sum, multis id a me et studiose efflagitantibus, qui divina compendiosa lectione cognoscere properabant, quorum ego voluntatem secutus non peperci labori meo, (2) quin ea, quas permultis voluminibus perscripta continebantur, duobus libellis concluderem, ita brevitati studens, ut paene nihil gestis subduxerim. (3) visum autem mihi est non absurdum, cum usque ad Christi crucem Apostolorumque actus per sacram historiam cucurrissem, etiam post gesta conectere; excidium Hierosolymae vexationesque populi Christiani et mox pacis tempora, ac rursum ecclesiarum intestinis periculis turbata omnia locuturus. (4) ceterum illud non pigebit fateri, me, sicubi ratio exegit, ad distinguenda tempora continuandamque seriem usum esse historicis mundialibus atque ex his, quae ad supplementum cognitionis deerant, usurpasse, ut et imperitos docerem et litteratos convincerem. (5) verumtamen ea quae de sacris voluminibus breviata digessimus, non ita legentibus auctor accesserim, ut praetermissis his, unde derivata sunt, appetantur; nisi cum illa quis familiariter noverit, hic recognoscat quae ibi legerit; (6) etenim universa divinarum rerum mysteria non nisi ex ipsis fontibus hauriri queunt. nunc initium narrandi faciam.

2 (1) Mundus a Deo constitutus est abhinc annos iam paene sex milia, sicut processu voluminis istius digeremus; quamquam inter se parum consentiant, qui rationem temporum investigatam ediderunt. (2) quod cum vel Dei nutu vel vitio vetustatis eveniat, calumnia carere debebit. mundo autem condito homo factus est; viro Adam, mulieri Eva nomen fuit. sed constituti in paradiso, cum interdicta sibi arbore degustassent, in nostram velut exules terram eiecti sunt. (3) deinde ex his Cain atque Abel nascitur; sed Cain impius fratrem interemit. filium Enoch habuit, a quo primum civitas condita est, auctoris nomine vocitata. (4) ex hoc Irad atque ex eo Ma¸iahel nascitur. hic Mathusalam filium habuit isque Lamech genuit, a quo iuvenis occisus traditur, nec tamen nomen refertur occisi; quod quidem futuro mysterio fuisse praemissum a prudentibus aestimatur. (5) igitur Adam post necem filii minoris Seth filium procreavit, cum iam trigesimum et ducentesimum annum aetatis implesset, vixit autem annos DCCCCXXX. Seth vero Enos, Enos Kainan, Kainan Malaleel, Malaleel Iared, Iared Enoch genuit; qui ob iustitiam translatus a Deo traditur. (6) huius filius Mathusalam dictus est, qui Lamech genuit; ex quo Noë natus, iustitia egregius et prae ceteris mortalibus Deo carus acceptusque. (7) qua tempestate cum iam humanum genus abundaret, angeli, quibus caelum sedes erat, speciosarum forma virginum capti illicitas cupiditates appetierunt; ac naturae suae originisque degeneres, relictis superioribus, quorum incolae erant, matrimoniis se mortalibus miscuerunt. (8) hi paulatim mores noxios conserentes humanam corrupere progeniem, exque eorum coitu Gigantes editi esse dicuntur, cum diversae inter se naturae permixtio monstra gigneret.

3 (1) Quibus rebus offensus Deus maximeque malitia hominum, quae ultra modum processerat, delere penitus humanum genus decreverat. sed Noë, virum iustum, vita innocens destinatae exemit sententiae. (2) idem admonitus a Deo diluvium terris imminere, arcam immensae magnitudinis ex lignis contexuit ac bitumine illitam impenetrabilem aquis reddidit, qua ille cum uxore ac filiis tribus et totidem nuribus clausus; volucrum etiam paria itidemque diversi generis bestiarum eodem claustro recepta, reliqua omnia diluvio absumpta. (3) igitur Noë, cum iam imbrium vim destitisse et quieto in salo arcam circumferri intellegeret, ratus, id quod erat, aquas decedere, corvum primum explorandae rei gratia, eoque non revertente - ut ego conicio, cadaveribus detentum - emisit columbam; quae cum consistendi locum non repperisset, reversa est. (4) rursum emissa folium olivae retulit, manifestum indicium, nudari cacumina arborum. tertio demum emissa non rediit; unde animadversum aquas destitisse. (5) ita Noë arcam egressus est. id gestum a mundi exordio post annos, ut ego comperio, II CC duos et quadraginta.

4 (1) Ac primum Noë gram Deo statuit hostiasque ex volucribus immolavit. mox a Deo cum filiis benedicitur, praeceptumque accepit, ne sanguine vesceretur aut sanguinem hominis effunderet, quia mundi primordia mandati istius liber Cain maculaverat. (2) igitur vacuo tum saeculo ex filiis Noë semen fuit; tres enim habuit, Sem, Cham, Iaphet. sed Cham, quod sopitum vino patrem riserat, maledictum a patre meruit. (3) huius filius, Chus nomine, Nebroth gigantem genuit, a quo Babylon civitas constructa traditur. pleraque etiam oppida ea tempestate condita memorantur, quae nominatim persequi animus non fuit. (4) sed cum multiplicaretur humanum genus diversaque loca atque insulas mortales haberent, una tamen omnes lingua utebantur, donec se in unum dispergenda per totum orbem multitudo contraxit. (5) his more humani ingenii consilium fuit, insigni aliquo opere famam quaerere, priusquam a se invicem deducerentur. (6) ita turrim facere aggressi, quae caelo accederet, nutu Dei, ut officia operantium praepedirentur, a sueto sermonis genere multa diverso neque ulli invicem intellecto linguarum ritu loquebantur; quo promptius dispersi sunt, quia alter alterum velut alienigenam facile relinquebat. (7) sed filiis Noë ita divisus orbis fuit, ut Sem intra Orientem, Iaphet Occidentem, Cham mediis contineretur. ita usque Abraham ducta successio nihil sane insigne memorabile in se habuit.

5 (1) Abraham autem patre Thara natus post diluvium anno millesimo et septuagesimo. Abraham uxor Sara dicta est, primaque eius in regione Chaldaeorum habitatio fuit. inde apud Charras una cum patre diversatus est. (2) qua tempestate admonitus a Deo, domum patriam ac patrem relinquens, assumpto Loth fratris filio in terram Chananaeorum profectus in loco, cui Sychem nomen est, consedit. (3) mox annonae inopia Aegyptum concessit, ac rursum reversus. Loth, prae multitudine familiae a patruo digressus, ut laxioribus vacuae tum regionis spatiis uterentur, in Sodomis consedit. id oppidum infame incolis, viris in viros irruentibus, atque ob id invisum Deo fuisse traditur. (4) ea tempestate reges vicinarum gentium in armis erant; cum antea nullum inter mortales certamen fuisset. sed adversum hos, qui bello vicina temptabant, reges Sodomorum et Gomorrae vicinarumque regionum in proelium erumpunt, primoque impetu fusi victoriam concessere. tum a victoribus Sodoma direpta praedae hostibus fuit, ductusque Loth in captivitatem. (5) quod cum Abraham comperisset, propere armatis servis suis, numero trecentis decem et octo, reges victoria feroces exutos praeda armisque in fugam compulit. (6) tum a Melchisedech sacerdote benedictus est, eidemque praedae decimas dedit. reliqua his, quibus erepta erant, reddidit.

6 (1) Per idem tempus Abrahae Deus locutus est, multiplicandumque semen eius, sicut arenas maris stellasque caeli, spopondit; peregrinumque eius semen futurum praedictum ac posteros in hostili solo per quadringentos annos laturos servitium, post libertati restituendos. (2) tunc ei atque uxori eius adiectione unius litterae nomen immutatum; ita nunc ex Abram Abraham, ex Sara Sarra dicitur. cuius quidem rei non inane mysterium non est huius operis exponere. (3) eodem tempore Abrahae lex circumcisionis imposita est, erat ei autem ex ancilla filius Ismahel. et cum ipse esset annorum centum, uxor autem eius nonaginta, futurum eis filium Isaac Deus pollicetur, qui cum duobus angelis ad eum venerat. (5) inde Sodomam missi angeli Loth in porta sedentem reppererunt, quos cum ille, homines existimans, hospitio receptos cenatosque domi haberet, iuventus improba ex oppido novos hospites ad stuprum flagitabant. Loth pro hospitibus filias offerens, non adquiescentibus, quibus illicita potius desiderio erant, ipse ad stuprum trahebatur. (5) quem angeli propere ab iniuria vindicantes luminibus impudicorum caecitatem offuderunt. tum Loth ab hospitibus edoctus perdendum oppidum, propere cum uxore et filiabus egressus; interdictum tamen est, ne retrorsum respicerent. (6) sed mulier parum dicto audiens - humano malo quo aegre vetitis abstinetur -, reflexit oculos statimque in molem conversa traditur. (7) at Sodoma divinis ignibus conflagravit. Loth autem filiae existimantes humanum genus interisse concubitum inebriati patris appetiverunt, unde Moab et Ammon nati sunt.

7 (1) Per idem tempus fere, cum Abraham esset iam centum annorum, Isaac filius natus est. tum ancillam, de qua Abraham filium susceperat, Sara expulit; quae habitasse in deserto una cum filio et praesidio Dei defensa traditur. (2) nec multum post Deus Abrahae fidem temptans immolandum sibi a patre filium Isaac poscit. quem ille non cunctatus offerre, cum arae puerum superposuisset gladiumque educeret, vox missa de caelo est, puero parceret; victimae aries praesto fuit. consummatoque sacrificio Abrahae Deus locutus est, promittens ea quae iam spoponderat. (3) at Sara, cum septimum et vigesimum et centesimum annum ageret, decessit; corpus cura viri sepultum in Chebron, Chananaeorum oppido, etenim illic Abraham commorabatur. (4) tum Abraham Isaac filium iuvenilis aetatis videns, siquidem cum quadragesimum annum aetatis ageret, servo suo imperavit uxorem ei quaereret, ex ea tamen tribu atque terra, de qua ipse oriundus videbatur; modo ut inventam puellam in regionem Chananaeorum deduceret, nec putaret is causa coniugis in solum patrium rediturum. atque ut ea strenue mandata exsequeretur, contacto domini femine sacramentum dedit. (5) ita servus profectus in Mesopotamiam ad oppidum Nachor, Abrahae fratris, devenit. successitque in domum Bathuelis Syri, Nachore patre geniti; huius filiam Rebeccam, speciosam virginem, conspicatus poposcit atque ad dominum adduxit. (6) post id Abraham accepit uxorem Cethuram nomine, quae in Paralipomenis concubina dicitur, suscepitque ex ea filios. sed Isaac Sara edito substantiam tradidit, his autem, quos ex concubinis susceperat, dona distribuit. atque ita ab Isaac separati sunt. (7) Abraham diem functus est, impletis annis centum et quinque et septuaginta; corpus sepulcro Sarae uxoris appositum.

8 (1) At Rebecca, diu sterilis, assiduis mariti ad Dominum precibus a die matrimonii vigesimo fere anno geminos edidit; qui in matris aluo exultasse saepius traduntur, dictumque responso Dei est, duos in his populos praenuntiari, et maiorem minoris subdendum esse principio. sed prius editus, asper saetis, Esau vocatus, minori Iacob nomen fuit. (2) ea tempestate gravis annonae inopia incesserat. qua necessitate Isaac in Geraris ad regem Abimalech cessit, admonitus a Domino, ne in Aegyptum descenderet; eidemque universae terrae illius possessio promittitur ibique benedicitur, multiplicatusque pecore atque omni substantia agente invidia ab incolis pellitur; pulsus apud puteum iuramenti consedit. (3) igitur annis gravior, luminibus obductis, cum Esau filium benedicere pararet, consilio Rebeccae matris Iacob se benedicendum pro fratre obtulit. ita Iacob adorandus principibus et gentibus fratri praeponitur. (4) quis rebus Esau accensus fratri necem moliebatur. quo metu Iacob hortante matre in Mesopotamiam confugit, admonitus a patre ut ex domo Laban, fratris Rebeccae, uxorem acciperet; tanta illis cura fuit, cum in alienis terris consisterent, genus tamen intra familiam suam ducere. (5) ita Iacob profectus in Mesopotamiam, per soporem Dominum vidisse traditur; atque ob id locum somnii sacratum habens, lapidem ex eo sumpsit; vovitque, si rebus prosperis revertisset, titulum sibi domus Dei futurum decimasque omnium, quae adquisita sibi forent, Deo daturum. (6) inde se ad Laban fratrem matris contulit quem ille sororis filium agnitum in hospitium benigne recepit.

9 (1) Erant Laban duae filiae, Lia et Rachel; sed Lia oculis deformior, Rachel pulchra traditur. cuius specie Iacob captus amore virginis conflagrabat, eamque sibi in matrimonio a patre postulans septem annorum servitio se mancipavit. (2) sed impleto tempore, Lia ei supponitur; ac rursum septennii servitio subditur, atque ei Rachel traditur. sed hanc diu sterilem, Liam fecundam fuisse accepimus. (3) filiorum, quos ex Lia Iacob habuit, haec sunt nomina; Ruben, Symeon, Levi, Iudas, Isachar, Zabulon, Dina; ex ancilla vero Liae Gad et Aser, ex ancilla Rachel Dan et Nephtalin nati sunt. at Rachel desperata iam partitudine Ioseph edidit. (4) tum Iacob redire ad patrem cupiens, rum ei Laban socer partem pecorum mercedem servitii dedisset, obque id parum. sibi eum aequum gener Iacob ratus, dolum ab eo suspectans, clam profectus est vigesimo post fere anno, quam advenerat. Rachel viro inscio patris idola furto abstulit; qua iniuria Laban generum persecutus, non repertis idolis, pace facta regressus est, multum obtestatus generum, ne uxores filiabus suis superduceret. (5) inde digressus Iacob vidisse angelos et castra Dei traditur. sed cum praeter regionem Edom, quam Esau frater incolebat, iter destinaret, missis prius legatis et muneribus suspectum sibi fratrem exploravit. tum ille obviam fratri processit; nec tamen Iacob se ultra fratri credidit. (6) sed pridie, quam inter se fratres convenirent, Deus humana specie assumpta, colluctatus cum Iacob refertur. et cum adversus Deum praevaluisset, tamen non esse mortalem non ignoravit; benedici se ab eo flagitabat. (7) tum a Deo ei immutatum nomen est, ut ex Iacob Israel diceretur. sed cum ille vicissim a Deo nomen Dei quaereret, neu esse quaerendum, quia admirabile esset, responsum. ex colluctatione autem latitudo feminis Iacob obtorpuit.

10 (1) Igitur Israel declinans fratris domum, promovit agmen in Salem Sicimorum oppidum, atque ibi loco pretio accepto tabernaculum statuit sibi. huic oppido Emor, Chorraeus princeps, praeerat. (2) huius filius Sychem Dinam filiam Iacob ex Lia genitam stupro subdidit. quo comperto Symeon et Levi, Dinae fratres, omnes in oppido sexus virilis dolo peremerunt atque impigre sororis ulti iniuriam; oppidum a filiis Iacob direptum praedaque omnis abducta. (3) id factum aegre admodum tulisse Iacob traditur. mox a Deo monitus Bethel petiit ibique altarium Deo statuit. inde in parte turris Gader tabernaculum fixit. Rachel ex partu obiit; puer Beniamin vocatus est. Isaac decessit annos natus centum et octoginta. (4) at Esau potens divitiis erat, uxoribus sibi etiam e Chananaeorum gente assumptis; cuius progeniem in hoc tam praeciso opere inserendam non putavi. si quis studiosior erit, ad originem revertatur. post excessum patris Iacob in solo eo, in quo Isaac vixerat, commorabatur. filii eius aliquando ab eo pascui gratia cum gregibus secesserunt, Ioseph tamen et Beniamin parvus domi resederant. (6) carus admodum Ioseph patri obque id invisus fratribus, simul quia frequentibus eius somniis maiorem eum omnibus futurum portendi videbatur. igitur ad inspiciendos greges revisendosque fratres a patre missus oportunus iniuriae fuit. (7) namque viso fratre consilium necis eius ceperunt. sed obsistente Ruben, cui a tanto facinore abhorrebat animus, in lacum demissus; mox suadente Iuda deducti ad mitius consilium negotiatoribus eum, qui tum Aegyptum petebant, vendiderunt. atque ab his Petefrae, praeposito Pharaonis, traditus est.

11 (1) Per idem tempus Iudas, Iacob filius, Savam Chananaeam in matrimonium assumpsit. ex qua tres filios sustulit, Her, Onan, Selam. sed Her Thamar concubio sociatur. quo mortuo Onan fratris uxorem accepit; qui, quia spermata in terram effunderet, exstinctus a Deo refertur. (2) tum Thamar meretricio habitu assumpto socero mixta est, exque eo geminos edidit. (3) in partu autem illo mirabile fuit, quod cum prodeunti puero, ad dinoscendum qui prius nasceretur, obstetrix manum eius cocco illigasset, reductus in alvum matris puer posterior editus est. nomen infantibus Fares et Zara inditum. (4) at Ioseph, cum benigne a curatore regio, qui eum pretio acceperat, haberetur domumque eius et familiam procuraret, decorus ipse insigni specie uxoris domini oculos in se converterat. cumque amore turpi deperiret, appetitum saepius nec adquiescentem sibi falso scelere infamat, ac viro queritur stuprum sibi intentatum. ita Ioseph in carcerem coniectus. erant in eadem custodia ministri regii duo; (5) qui cum somnia sua ad Ioseph retulissent, futura ex somnio coniectans, unum eorum poenas capite luiturum, alium absolvendum pronuntiavit. atque ita accidit. igitur post biennium somnium regi obiectum est. (6) quod cum a prudentibus Aegyptiorum non posset absolvi, minister regis ille carcere exemptus regem admonet, Ioseph esse mirum somniorum interpretem. (7) ita Ioseph solvitur interpretatusque est regi somnium; septem annis proximis maximam frugum ubertatem futuram, consequentibus inopiam. quo metu rex perculsus, videns divinum in Ioseph spiritum, rei eum annonariae praefecit, aequato secum imperio. (8) tum Ioseph abundantibus per totam Aegyptum frumentis magnam copiam congessit; multiplicatisque horreis adversus futuram famem consuluerat. ea tempestate spes atque salus Aegypti in illo sita erat. (9) per idem tempus duos ex Asenet filios genuit, Manassen et Ephraem; ipse autem, cum summam a rege potestatem accepit, erat annorum XXX; nam a fratribus septem decem annos natus venundatus est.

12 (1) Interea rebus in Aegypto adversus famem bene compositis, orbem terrae gravis frumenti inopia quatiebat. qua necessitate compulsus Iacob filios in Aegyptum misit, Beniamin tantum secum domi retento. (2) igitur Ioseph rerum potentem, penes quem annonae arbitrium erat, fratres adeunt et more regio adorant. quibus ille visis callide agnitionem dissimulans, hostiliter eos venisse et subdole loca explorare arguebat. (3) angebatur autem, quod Beniamin fratrem non videbat. res ergo in id deducitur, ut praesentiam eius pollicerentur, nimirum ut ex eo quaereretur, an isti explorandi causa Aegyptum intrassent. ad promissi autem fidem Symeon obses traditur; ipsis frumentum gratis datum. rursum igitur revertentes Beniamin, ut convenerat, deduxerunt. (4) tum se cognoscendum Ioseph fratribus praebuit, non sine pudore male merentium. ita eos oneratos frumento multisque donatos domum remisit, praemonens quinque adhuc annos famem futuram; cum patre atque omni progenie et familia commigrarent. (5) ita Iacob in Aegyptum descendit, Aegyptiis admodum laetantibus, gaudente rege, benigne a filio susceptus. id gestum anno aetatis Iacob centesimo et trigesimo, a diluvio autem anno MCCC et LX. ceterum ab eo tempore, quo Abraham in terra Chananaeorum consedit, in id, quo Iacob Aegyptum ingressus est, referuntur anni CCXV. (6) igitur Iacob septimo et decimo anno, quam in Aegypto advenerat, urgente morbo Ioseph filium obtestatur, corpus sepulchro redderet. (7) tum Ioseph benedicendos filios suos obtulit, quibus benedictis, cum tamen benedictionis merito maiori minorem praeposuisset, filios omnes benedictione lustravit. decessit autem annos natus CXLVII. funus magnifice curatum; corpus in sepulchro patrum Ioseph condidit. (8) fratres post patris obitum pro conscientia paventes benigne habuit. decessit autem Ioseph ipse aetatis anno decimo et centesimo.

13 (1) Igitur Hebraei, qui in Aegyptum devenerant, incredibile memoratu est quam cito numero aucti sint multiplicataque progenie Aegyptum repleverint. (2) sed defuncto rege, qui eos ob merita Ioseph benigne fovebat, succedentium regum imperio deprimebantur. nam et opus durum aedificandarum civitatium eis impositum, et quia iam multitudo abundans metuebatur, ne quandoque libertatem armis vindicarent, parvulos recens editos aquis mergere edicto regio cogebantur. (3) nec dissimulari cruentum imperium licebat. qua tempestate filia Pharaonis infantem in flumine repertum nutriendum pro filio curavit; nomen puero Moyses dedit. (4) Moyses hic, cum viriles annos ageret, conspicatur Hebraeum ab Aegyptio pulsari; quo permotus dolore. fratrem ab iniuria vindicans, Aegyptium calce perculsum interemit. (5) mox supplicium e facto metuens in terram Madian profugit; et apud Iothor sacerdotem regionis illius diversatus filiam eius Sepphoram in matrimonium accepit exque ea duos filios Gersam et Eliezer sustulit. (6) hoc tractu temporum Iob fuit, lege naturae et agnitionem Dei et omnem iustitiam complexus, praedives opibus atque eo illustrior, quod his neque integris corruptus neque amissis depravatus est. (7) nam cum per diabolum exutus bonis, filiis etiam esset orbatus, ad extremum diris ulceribus affectus, non potuit vinci, ut prae doloris impatientia aliqua in parte peccaret. (8) mercedem denique divini testimonii consecutus, sanitati redditus omnia quae amiserat in duplum recepit.

14 (1) At Hebraei multiplicato servitutis malo pressi, querelis in caelum conversis, spem auxilii a Deo exspectabant. tum Moysi pascenti oves repente rubus ardere visa, flammis tamen, quod erat mirabilius innoxiis. (2) qua novitate obstupefactus rubo propius accessit, statimque ad eum istius modi fere verbis Deus locutus est; Dominum se esse Abraham, Isaac et Iacob, quorum progeniem, Aegyptiorum dominatione depressam, ereptam malis cupiat; iret ergo ad regem Aegypti ducemque se populi in libertatem restituendi praestaret. cunctantem potestate confirmat, virtutem ei signorum faciendorum impertiens. (3) ita Moyses in Aegyptum profectus, signis prius apud suos editis, assumpto fratre Aaron regem adiit; missum se a Deo prodit verbisque se Dei dicere, populum Hebraeum uti dimitteret. at ille negans se Dominum nosse parere imperio abnuebat. (4) cumque Moyses in testimonium mandatorum Dei ex virga draconem fecisset, mox aquas omnes in sanguinem convertisset totamque terram ranis opplesset, facientibus similia Chaldaeis, magicas esse artes, quaecumque per Moysen fierent, potius quam Dei virtutem pronuntiabat, donec superductis sciniphibus terra oppleta est, Chaldaeis fatentibus maiestate divina ista fieri. (5) tum rex malo coactus, advocato ad se Moyse et Aaron, dat populo discedendi potestatem, modo ut superductam cladem averterent. (6) sed ubi clades exempta est, impotens sui animus, in se reversus, exire, ut convenerat, Israelitas non patiebatur. ad extremum decem plagis corporis et regni sui contusus et evictus est.

15 (1) Sed pridie quam Aegypto populus egressus est, mandatis Dei instruitur rudis adhuc temporum, mensem illum, qui tunc erat, primum omnium mensium esse cognosceret; sacrificium autem diei illius in sollemnitatem consequentium saeculorum ita esse celebrandum, ut quarta decima die mensis agnus immaculatus, anniculus, victima caederetur, eiusdem sanguine postes illinirentur; carnem penitus exedendam, os autem non conterendum; septem diebus fermento abstinerent, azymis uterentur, ritumque hunc posteris traderent. (2) ita populus egressus dives et suis copiis et Aegypti spoliis cumulatior; cuius numerus ex quinque et septuaginta Hebraeis, qui primi in Aegyptum descenderant, ad milia virorum sescenta pervenerat ... ab eo autem, quo primum Abraham terram Chananaeorum accesserat, anno trigesimo et quadringentesimo, a diluvio autem mille quingentis quinque et septuaginta. (3) igitur propere egressis columna nubis interdiu, noctu columna ignis praeferebatur. sed cum ob interiectum sinum rubri maris praeter terram Phylistiim via duceret, ne postea Hebraeis eremum aspernantibus redeundi in Aegyptum continentibus terris noto itinere facultas panderetur, nutu Dei aversi in rubrum mare illati sunt castraque ibi cunctantes constituerunt. quod ubi regi nuntiatum est, Hebraeum populum viae errore in obiectum mare devenisse, nullum ei esse exitum obsistente elemento, furens animi, quoniam angebatur, tot hominum milia regno suo et potestati decedere, exercitum propere educit. (5) iamque eminus arma signaque et protentae patentibus late campis acies visebantur, cum Hebraeis metu trepidis et caelum aspectantibus Moyses a Deo monitus percussum virga mare discidit. (6) ita populo, cedentibus in latera aquis, velut in continenti iter pervium fuit. nec cunctatus rex Aegyptius cedentes insequi mare, qua patebat, ingressus; mox coeuntibus aquis cum omni exercitu deletus est.

16 (1) Tunc Moyses incolumitate suorum, exitio hostium virtute exultans canticum Deo cecinit, idemque omnis turba virilis ac muliebris sexus fecit. (2) sed ingressos eremum, cum iam per triduum iter agerent, aquae penuria urgebat, repertaque ob amaritudinem usui non erat. (3) ac tum primum impatientis populi contumacia apparuit iamque in Moysen ferebatur, cum edoctus a Deo lignum aquis intulit, cuius haec vis fuit, ut dulcem saporem fluentis redderet. (4) exin promotum agmen apud Elim duodecim fontibus aquarum et septuaginta arboribus palmarum repertis consedit. rursum populus famem conquerens Moysen increpabat, Aegypti servitium cum saturitate ventris desiderans; tum grex coturnicum superne missus castra opplevit. (5) postero autem die animadvertunt qui extra castra processerant, parvis quibusdam siliquis oppletum solum; quarum species in modum coriandri seminis glaciali albitudine erat, ut crebro hibernis mensibus superductis pruinis tegi terram videmus. (6) tum per Moysen populus admonetur, panem hunc eis munere missum Dei; unumquemque in id paratis vasculis tantum usurpare debere, quantum in diem unum pro numero singulis satis esset; sexto tamen die, quia sabbato colligi non liceret, duplum praesumerent. (7) verum populus, ut semper parum dicto audiens, more humani ingenii non refrenavit cupiditatem, ex reconditis in posterum quoque diem consulens. sed reposita foetore diro in vermes effervescebant, (8) cum die sexto in sabbatum reservata integra permanerent. hoc Hebraei per XL annos cibo usi, cuius sapor melli proximus; nomen manna traditur. in testimonium autem divini muneris reservasse Moyses gomor plenum in vase aureo dicitur.

17 (1) Inde progressus populus, cum aquae penuria temptaretur, aegre ab exitio ducis temperabat. tum Moyses mandante Domino apud locum, cui Choreb nomen est, virga petram percutiens large aquae copiam fecit. (2) sed ubi Raphidin perventum, Amalecitae populum incursionibus vastabant. Moyses suis in proelium eductis, cum Iesum bellantibus praefecisset, assumpto Aaron et Ur spectator pugnae futurus, simul precandi Dominum gratia, montem conscendit. sed cum dubio eventu acies concurrissent, Moysi precibus victor Iesus hostes in noctem cecidit. (3) per idem tempus Iothor, Moysi socer, cum filia Sepphora, quae Moysi nupta, proficiscente in Aegyptum viro, domi resederat, liberisque eius, cognitis rebus quae per Moysen gerebantur, ad eum venit. (4) huius consilio Moyses ordines populi distribuit; tribunos centurionesque et decuriones praeficiens necessarium disciplinae ritum posteris tradidit; Iothor in patriam regressus. (5) exin ad Sinam montem perventum. ibi Moyses a Domino monetur, populus ut sanctificaretur, auditurus Dei voces; idque sollicite curatum. sed ubi Deus monti institit, validis tubarum clangoribus aer quatiebatur, crassaeque nubes crebris cum fulminibus advolvebantur. (6) sed Moyses et Aaron in montis cacumine Dominum propter, populus circa ima montis constitit. ita lex lata multiplex et copiosa Dei verbis, et saepe repetita; cuius si quis erit curiosior, fontem ipsum adeat, nos eam breviter perstringimus. (7) Non erunt, inquit, tibi dii alieni praeter me; non facies tibi idolum; non sumes nomen Dei tui in vanum; sabbato nullum opus facies; honorifica patrem tuum et matrem tuam; non occides; non moechaberis; non furtum facies; non falsum testimonium dices adversus proximum tuum; non concupisces quicquam proximi tui.

18 (1) His a Deo dictis, cum tubae circumstreperent, lampades inardescerent, montem fumus obtegeret, populus prae timore inhorruit, verba Dei non sustinens; poposcitque a Moyse, ut ipsi tantum loqueretur Deus atque ita audita ad populum referret. (2) edicta autem Dei ad Moysen istius modi sunt; Hebraeus puer pecunia emptus sex annis serviet, post haec liber erit; sponte autem permanenti in servitute auris forabitur. qui hominem occiderit, capite poenas luet; qui imprudens, rite exul erit. qui patrem matremve pulsaverit conviciumve eis dixerit, capitali supplicio afficitor. (3) si quis Hebraeum subreptum vendiderit, morti dabitur. si quis servum proprium servamve percusserit exque eo ictu obierit, reus in iudicio fiet. si quis partum non deformatum mulieri excusserit ... neci dabitur. si quis servo oculum aut dentem extorserit, servus vindicta liberabitur. (4) taurus si hominem occiderit, lapidabitur; si dominus sciens bestiae vitium non consuluerit, et ipse lapidabitur, aut pretio se redimat, in quantum accusator poposcerit. si servum taurus occiderit, in triginta didrachmis pecunia domino numerabitur. si quis defossum lacum non coopuerit pecusque in lacum ceciderit, pretium pecudis domino dabit. si taurus alterius taurum occiderit, pecus venumdabitur pretiumque domini partientur, peremptum etiam divident. quod si dominus vitium tauri sciens non consuluerit, taurum dabit. (6) si quis vitulum subripuerit, quinque restituet; si ovem subripuerit, quadrupli poena erit; si viva penes abactorem pecora reperientur, dupla restituet. nocturnum furem occidi licet, diurnum non licet. si cuius pecora alterius sata depaverint, dominus pecoris eversa restituet. si depositum perierit, is, penes quem depositum fuit, iurabit nihil se dolo egisse. fur inventus duplum dabit. commendatum pecus a bestia interceptum non restituetur. (7) si quis virginem nondum desponsatam corruperit, dotabit puellam et ita eam uxorem accipiet; si pater puellae nuptias recusaverit, dotem raptor dabit. si quis se pecudi miscuerit, morti dabitur. (8) sacrificans idolis pereat. viduam et orphanum non premendos; pauperem debitorem non perurguendum, nec usuram poscendam; vestimentum pauperis pro pignore non accipiendum. principem populi non increpandum. primogenita omnia Deo offerenda. carnem a fera captam non edendam. coitiones in testimonium falsum in quamcumque malitiam non esse faciendas. [inimici pecus errans non praeteribis, sed reduces. si animal inimici succubuisse oneri inveneris, erigere debebis. (9) innocentem et iustum non occides. non iustificabis impium pro muneribus.] munera non accipienda. advenam benigne habendum. sex diebus opus faciendum, sabbato requiescendum. fructus septimi anni non metendos, sed pauperibus et egenis relinquendos.

19 (1) Haec fere Moyses ad populum verba Dei retulit altariumque ex duodecim lapidibus sub monte constituit. (2) ac rursum montem, in quo Deus consistebat, conscendit, adhibito secum Aaron, Nabad et Abiud maioribusque natu septuaginta. sed hi non valentes Dominum intueri, locum tamen, in quo Deus stabat, viderunt; cuius mirabilis forma et claritudo eximia refertur. Moyses accersitus autem a Deo interiorem nubem, quae circum Deum steterat, ingressus, quadraginta diebus totidemque noctibus ibi fuisse traditur. (3) quo tempore super aedificando tabernaculo atque arca rituque sacrificandi edoctus verbis Dei est; quae ego, quia prolixa admodum videbantur, inserenda huic tam praeciso operi non putavi. (4) sed immorante diutius Moyse, quippe qui XL dies apud Dominum duceret, populus desperato eius reditu Aaron compulit simulacra facere. (5) tunc ex metallis conflatis vituli caput exstitit. cui cum populus, Dei immemor, hostias obtulisset vinoque se et ventri dedisset, Deus spectans haec iusto dolore improbum populum nisi a Moyse exoratus delesset. (6) sed regressus Moyses, cum duas ex lapide tabulas manu Dei scriptas detulisset, populumque luxui et sacrilegio deditum deprehendisset, tabulas confregit, indignam esse gentem existimans, cui lex Domini traderetur. multis tamen increpitos Levitas ad se gregavit eisdemque praecepit, ut districtis gladiis populum caederent. quo impetu XX tria milia virorum perempta traduntur. (7) tum Moyses tabernaculum extra castra constituit; quod quotiens fuisset ingressus, columna nubis astare pro foribus visebatur coramque ad Moysen Deus loquebatur. (8) poscente autem Moyse ut Dominum in maiestate propria videret, responsum formam Dei mortalibus oculis perspici non posse, posteriora tamen eius videre concessum; tabulaeque, quas Moyses prius confregerat, refectae. sed in hoc colloquio Dei XL diebus diversatus apud Dominum Moyses traditur. (9) cumque de monte descenderet tabulas praeferens, tanta claritudine facies eius renidebat, ut intueri eum populus non valeret. sed cum mandata Dei relaturus esset, vultum velamento obtexit, atque ita ad populum verbis Dei locutus est. hoc in loco tabernaculum interiorumque eius aedificatio referetur. quo consummato nubes superne decidit (10) atque ita tabernaculum obumbravit, ut ipsum Moysen aditu excluderet. haec fere duobus libris, Genesi atque Exodo, continentur.

20 (1) Exin Leviticus liber sequitur, in quo litandi praecepta traduntur, mandata etiam latae superius legi adduntur, plena omnia sacerdotalibus institutis. quae si quis cognoscere volet, perfectius inde capiet. nos enim suscepti operis modum custodientes solam historiam persequimur. (2) Igitur Levi tribu in sacerdotium segregata reliquae tribus dinumeratae repertaque hominum DC et III D. (3) cum ergo populus mannae cibo, ut supra retulimus, uteretur, tot tantisque beneficiis Dei, ut semper, ingratus viles, quibus in Aegypto assueverat, desiderabat. (4) tum Deus immensam copiam coturnicum castris intulit; quas cum avide diriperent, primoribus labiis admotis carnibus interibant. magnaque eo die in castris clades fuit, adeo ut XX et III virorum perisse tradantur. ita populus eo, quem desiderabat, cibo punitus est. (5) inde promotum agmen et in Faran ventum est; edoctusque a Deo Moyses, vicinam esse terram, cuius possessionem eis promiserat Deus, exploratoribus in eam missis renuntiatur, felicem omni copia esse regionem, sed gentes validas et munita ingentibus muris oppida. (6) quod ubi populo compertum, magna mentes omnium formido incesserat; eoque mali ventum, ut spreto Moysi imperio ducem sibi constituere pararent, cuius ductu in Aegyptum reverterentur. (7) tum Iesus et Chaleb, qui inter exploratores terrae fuerant, conscissis vestibus flentes populum obtestantur, ne exploratoribus credant, formidolosa referentibus; se quoque una cum his fuisse, nihil metuendum in solo illo repperisse; (8) promissis illos Dei confidere oportere, hostes praedae potius quam exitio fore. sed gens indomita, sanis consiliis male renitens, in perniciem eorum ferebatur. quis rebus commotus Deus partem populi hostibus caedendam obiecit, exploratoribus interfectis ad vulgi formidinem.

21 (1) Secuta est eorum contumacia, qui se Dathan et Abiron ducibus adversum Moysen et Aaron erigere conati sunt; sed eos vivos hiatu suo terra obsorbuit. (2) nec multo post totius populi in Moysen et Aaron orta seditio est, adeo ut tabernaculum, quod erat nefas ni sacerdotibus introire, irrumperent. tum vero catervatim in eos grassata mors est; momentoque omnes interissent, nisi Moysi precibus placatus Dominus cladem avertisset. numerus tamen peremptorum septingenti et XIIII milia fuit. (3) nec multo post ob aquae penuriam, ut iam saepius, populi exorta seditio est. tum Moyses a Deo monitus, ut petram virga feriret, familiari sibi experimento, siquidem id iam ante fecisset, semel atque iterum petram percussit, atque ita aqua effluxit. in quo quidem notatus a Deo Moyses refertur, quod per diffidentiam non nisi iterato ictu aquam eduxerit; denique ob hoc peccatum promissam sibi terram non ingressus est, sicut inferius ostendam. (4) igitur Moyses ex eo loco promovens, cum praeter Edom agmen ducere pararet, missis ad regem legatis transeundi copiam poposcit, ob ius sanguinis bello abstinendum ratus; etenim gens illa Esau progenies erat. sed rex supplices aspernatus transitum negavit, paratus armis contendere. (5) tum Moyses in Or montem iter convertit, vetita via abstinens, ne quam inter consanguineos causam belli praeberet, in eoque cursu regem gentis Chananaeorum delevit. Seon quoque regem Amorraeorum perculit omnibusque eorum oppidis potitus est; Basan etiam et Balac reges devicit. castra super Iordanem haud longe ab Iericho molitus est. tum adversus Madianitas certatum victique et subacti sunt. (6) Moyses mortuus est, cum XL in deserto annos populo praefuisset. ceterum Hebraei ob hanc causam tanto tempore in eremo fuisse traduntur, donec omnes, qui verbis Dei non crediderant, interirent. excepto enim Iesu et Chaleb nemo ultra XX annos natus, Aegypto profectus, Iordanem transiit. (7) ipse Moyses ut terram promissam videret tantum nec contingeret, peccato eius adscribitur, quod eo tempore, quo saxum ferire et aquam producere praeceptus est, post tot virtutum suarum experimenta dubitaverit. (8) decessit autem anno aetatis vigesimo et centesimo. de sepulchri loco parum compertum.

22 (1) Moyse mortuo summa rerum penes Iesum Nave filium erat; etenim illum sibi Moyses successorem constituerat, virum virtutibus sui simillimum. (2) principio autem suscepti imperii dimissis per castra nuntiis populum certiorem facit frumentum uti pararent, triduoque proximo iter pronuntiat. (3) sed Iordanis flumen validissimum transitum prohibebat, quia neque navium copia pro tempore erat neque vadari fluvius poterat, qui tum pleno alveo ferebatur. igitur arcam praeferri a sacerdotibus eosdemque adverso flumine consistere iubet, quo facto incisus Iordanis traditur; ita per siccum copiae traductae. (4) erat in his locis oppidum nomine Iericho, muris validissimis munitum neque expugnationi neque obsidioni facile. sed Iesus Deo fretus, non armis aut viribus urbem aggressus, ferri arcam Dei circa muros iubet sacerdotesque praeire arcam et tuba canere. sed cum arca septies circumacta esset, muri ac turres conciderunt, direptum oppidum atque incensum. (5) tum Iesus Deum traditur ... inde adversus Geth ductus exercitus, locatisque a tergo urbis insidiis, Iesus metum simulans, terga hosti dedit. quo viso qui in oppido erant patentibus portis cedentibus instare. ita hi, qui in insidiis fuerant, vacuam urbem cepere, caesique omnes absque ullius effugio; rex captus summoque supplicio affectus.

23 (1) Quod ubi vicinarum gentium regibus compertum est, in bellum conspirant Hebraeos armis depellere. verum Gabaonitae, gens valida ex urbe opulenta, ultro se Hebraeis dediderunt, iussa facturos pollicentes, receptique in fidem; ut ligna et aquam conveherent imperatum. (2) sed regibus proximarum urbium deditio eorum iras convicerat. itaque admotis copiis oppidum eorum Gabaoth nomine obsidione circumsistunt. igitur oppidani, artis rebus suis, nuntios ad Iesum mittunt, obsessis uti succurreret. (3) ita ille maturato itinere inopinantibus supervenit caesaque ad internecionem multa hostium milia. cum dies caedentes deficeret noxque victis futura praesidio videretur, merito fidei dux Hebraeus noctem avertit, dies perseveravit; ita nullum hostibus effugium fuit. quinque reges capo interfecti sunt. eodem impetu vicinae quoque urbes imperio adiectae regesque earum perempti. (4) verum quia omnia haec in ordinem persequi non fuit consilium, dum brevitati studemus, id modo annotandum curavimus, XX et novem regna imperio Hebraeorum subiecta; quorum terra per undecim tribus viritim distributa est. Levitis enim in sacerdotium assumptis nulla portio data, quo liberius servirent Deo. (5) equidem hoc exemplum non tacitus praeterierim, legendumque ministris ecclesiarum libenter ingesserim. etenim praecepti huius non solum immemores, sed etiam ignari mihi videntur; tanta hoc tempore animos eorum habendi cupido veluti tabes incessit. inhiant possessionibus, praedia excolunt, auro incubant, emunt venduntque, quaestui per omnia student. (6) at si qui melioris propositi videntur, neque possidentes neque negotiantes, quod est multo turpius, sedentes munera exspectant, atque omne vitae decus mercede corruptum habent, dum quasi venalem praeferunt sanctitatem. (7) sed longius quam volui egressus sum, dum me temporum nostrorum piget taedetque; ad inceptum redeo. igitur, ut supra dixi, diviso per tribus captivo solo, pace summa Hebraei perfruebantur, finitimis bello territis tot victoriis nobiles armis temptare. (8) eodem tractu Iesus mortuus est, anno aetatis decimo et centesimo. de imperii autem eius tempore parum definio; frequens tamen opinio est, XX et VII annis eum Hebraeis praefuisse. quod si ita est, a mundi exordio in excessum eius anni sunt III D CCC LXXX et IIII.

24 (1) Iesu mortuo populus sine duce agebat. sed cum adversus Chananaeos bellandum esset, dux belli Iudas assumptus est. huius ductu res prospere gestae; domi militiaeque summum otium; populus subactis aut per deditionem acceptis gentibus imperitabat. (2) inde, ut semper fieri secundis rebus solet, morum disciplinaeque immemor matrimonia ex victis assumere paulatimque externos mores trahere ac mox profano ritu idolis sacrificare occepit; adeo cuncta cum externis societas perniciosa est. quae Deus longo ante prospiciens salubri Hebraeos responso instruxerat, devictas gentes ut internecioni darent. sed plebs cupida dominandi imperare victis cum pernicie malebat. (3) igitur cum relicto Deo idola colerent, destituti divino auxilio, a rege Mesopotamiae evicti et subacti VIII annis captivitatem pependerunt, donec Gothoniel duce in libertatem restituti per quinquaginta annos rerum potiti sunt. (4) rursumque corrupti longae pacis malo idolis litaverunt. moxque aderat poena peccantibus; ab Eglom rege Moabitarum devicti duodeviginti annis servierunt, donec instinctu Dei Aod regem hostium dolo interemit contractoque tumultuario exercitu libertatem armis vindicavit. idem per LXXX annos in pace Hebraeis praefuit. huic Semigar successit; isque adversus Allophylos congressus secundum eventu proelium fecit. (5) rursumque Hebraeos secantes idola rex Chananaeorum Iabin nomine subiugavit gravissimamque in eos per XX annos dominationem exercuit, donec pristinum Debbora mulier statum reddidit. adeo nihil spei in eorum ducibus erat, ut muliebri auxilio defenderentur. quamquam haec in typum ecclesiae [forma] praemissa sit, cuius auxilio captivitas depulsa est. (6) sub hac duce vel iudice XL annis Hebraei fuerunt. rursumque ob peccata Madianitis traditi duro imperio habebantur, afflictique malo servitutis divinum auxilium imploraverunt. ita semper in secundis rebus immemores caelestium beneficiorum idolis supplicabant, in adversis Deo. (7) unde cum reputare in animo soleo, populum tot beneficiis Dei obligatum, tot cladibus cum peccaret coercitum, expertumque et misericordiam et severitatem Dei nequaquam emendatum, et cum semper veniam erroris acciperet, semper peccasse post veniam, nihil mirum videri potest Christum ab his non receptum, cum iam inde ab initio totiens in Domino rebelles deprehendantur; magisque mirum est, illis semper peccantibus numquam Dei, si quando eum imploraverunt, defuisse clementiam.

25 (1) Igitur cum eis, ut supra retulimus, Madianitae dominarentur, conversi ad Dominum, misericordiam solitam flagitantes, impetraverunt. (2) erat in Hebraeis Gedeon quidam nomine, vir iustus et carus Deo acceptusque. huic angelus de campo messis domum revertenti adstitit et ‘Dominns' inquit ‘tecum, potens in virtute’. (3) at ille voce humili non esse in se Deum ingemescebat, siquidem quod populum captivitas premeret, virtutumque Domini, qui eos de terra Aegypti eduxerat, flens recordabatur. (4) tum angelus ‘vade’ inquit ‘in hoc spiritu, quo locutus es, et populum de captivitate eripe.' ille vero abnuere se infractis suorum viribus, cum ipse minimus esset, tantum onus suscipere. perstare angelus, ne dubitaret posse fieri, quae Deus loquebatur. (5) perfecto sacrificio dirutaque ara, quam Baalis idolo Madianitae sacraverant, ad suos profectus castra castris hostium contulit. sed Madianitis etiam gens Amalech se coniunxerat; Gedeon vero non amplius quam ad triginta et II milia exercitum paraverat. (6) sed priusquam confligeret, Deus ad eum locutus est, nimiam esse hanc multitudinem, quam in proelium vellet educere; Hebraeos pro solita perfidia eventum pugnae non Deo, sed virtuti suae daturos; itaque daret volentibus discedendi potestatem. quod ubi populo divulgatum, XX et II a castris recesserunt. sed ex decem milibus, quae resederant, admonitus a Deo non amplius quam trecentos tenuit; (7) reliquos ab armis dimisit. ita media vigilia castra hostium ingressus, iussis omnibus tuba canere, magnum terrorem iniecit; neque cuiquam resistendi animus fuit; turpi fuga quo quisque potuit dilapsi. sed occurrentibus omni ex parte Hebraeis passim fugientes cadunt. reges Gedeon persecutus ultra Iordanem, comprehensos neci dedit. ea pugna C et XX ex hostibus caesa, XV capta traduntur. (8) tum consensu omnium Gedeoni, ut princeps populi esset, delatum. quod ille aspernatus communi iure cum civibus vivere quam praeesse suis maluit. depulsa igitur captivitate, quae septem annos populum continuerat, pax per XL annos fuit.

26 (1) Sed defuncto Gedeon filius eius Abimelech, ex concubina ortus, fratribus interemptis, pessimis quibusque consentientibus et maxime Sicimorum principibus operam navantibus, regnum occupavit. (2) isque discordiis civilibus exercitus, cum suos bello premeret; turrim quandam, in quam se amisso oppido fugientes receperant, expugnare aggressus, dum incautius subit, saxo a muliere ictus periit, cum triennio imperium tenuisset. (3) huic successit Thola, qui duobus et XX annis regno potitus est. post hunc Iair fuit, qui cum aeque viginti et duos annos principatum obtinuisset, populus relicto Deo idolis se mancipavit. obque id Israelitae subacti sunt ab Allophylis et Ammonitis duoque de XX annis sub eorum imperio fuerunt. (4) quo tempore eis Deum invocantibus divinum responsum redditum est, simulacra potius invocarent, se non ultra misericordiam ingratis praestiturum. at illi flentes culpam fateri et veniam precari, abiectisque idolis Deum implorantes negatam licet misericordiam impetraverunt. (5) igitur Iepta duce ad libertatem armis vindicandam frequentes conveniunt, missis prius ad Ammon regem legatis, finibus suis contentus bello abstineret. at ille proelium non abnuens aciem instruxit. tum Iepta prius quam signum pugnae daretur, vovisse dicitur, si prospere pugnasset, eum, qui sibi primus revertenti obvius fuisset, hostiam Deo dandum. (6) ita victis hostibus, cum domum rediret, filia ei obviam fit, quae patrem exceptura victorem cum tympanis et choris laeta processerat. tum Iepta consternatus, dolore conscissis vestibus, indicat filiae voti necessitatem. at illa non feminea constantia, mori non recusans, duos tantum tamen menses vitae spatium petit, ut aequales suas prius videret. quibus actis ultro ad patrem rediit votumque Deo reddidit. (7) Iepta principatum sex annis tenuit. huic Esebon successit, et tranquillis rebus exacto imperio anno septimo decessit. postque eum Ailon Zabulonites annis X itemque Abdon annis VIII rerum potiti, pacis tempore nihil quod historia loqueretur ediderunt.

27 (1) Rursum Israelitae ad idola conversi, divino destituti praesidio, subiecti Allophylis per XL captivitatis annos poenas perfidiae pependerunt. (2) ea tempestate Samson natus traditur. huius mater diu sterilis angelum vidit, dictumque ei est, vino et sicera atque immundis abstineret; fore uti puerum ederet libertatis vindicem et hostium ultorem. ita mulier enixa puerum Samson nomen ei indidit. (3) is intonso capite mirae virtutis fuisse traditur, adeo ut leonem in via obvium manu discerperet. uxorem ex Allophylis habuit; quae cum absente viro in alterius matrimonium convenisset, dolore ereptae coniugis perniciem genti molitus est; fretus Deo et viribus palam victores clade afficiebat. CCC siquidem vulpibus captis, ardentes lampades earum illigavit caudis atque eas agris hostium immisit. ac tum forte maturis messibus facile incendium fuit, vineaeque et olivarum arbores exustae. (4) grandi Allophylorum exitio abreptae uxoris iniuriam ultus videbatur. quo dolore Allophyli permoti mulierem tanti mali causam cum domo et patre incendio consumpserunt. sed Samson parum se vindicatum ratus, urguere omnibus incommodis profanam gentem non desinebat. (5) tum compulsi Iudaei vinctum eum Allophylis tradiderunt; sed traditus ruptis vinculis, arrepto osse asini, quod casus telum dederat, mille ex hostibus prostravit. ingravescente autem aestu, cum siti affectus esset, invocato Deo ex osse, quod manu tenebat, aqua fluxit.

28 (1) Ea tempestate Samson Hebraeis praeerat, Allophylis unius virtute domitis. igitur insidiantes vitae eius nec palam eum temptare audentes uxorem eius, quam ille postea acceperat, pecunia corripiunt, virtutem viri uti proderet. (2) illa eum blandimento muliebri aggressa diu eludentem et multa cunctantem perpulit ut indicaret, in crinibus capitis virtutem suam subsistere. (3) mox dormienti insidiata crinem eius abstulit atque ita eum Allophylis tradidit; nam saepe prius traditum comprehendere nequiverant. tum illi effossis oculis vinctum compedibus in carcerem coniecerunt. (4) sed spatio temporis accisus crinis crescere et cum eo virtus redire occeperat. iamque Samson conscius recepti roboris tempus modo iustae ultionis opperiebatur. erat Allophylis moris, cum dies festos agerent, Samson quasi in pompam publicam producere, capto insultantes. (5) ita die quodam, cum publicum epulum in honorem idoli dedissent, Samson exhiberi iubent. templum autem, in quo omnis populus omnesque Allophylorum principes epulabantur, duabus subnixum columnis mirae magnitudinis erat; (6) productus Samson inter columnas statuitur. tum ille tempore arrepto, invocato prius Domino, columnas disiecit; turbaque omnis ruina domus obruta, ipse cum hostibus non inultus occubuit, cum XX annis Hebraeis praefuisset. (7) huic Simmichar successit, de quo nihil amplius scriptura prodidit. nam neque finem imperii eius repperi et fuisse populum sine duce invenio. ideo, cum adversus Beniamin tribum civile bellum fuit, Iudas temporarius dux belli assumptus est. sed plerique, qui de temporibus scripserunt, annuum imperium eius annotaverunt; plerique ita eum praeterierunt, ut post Samson Heli sacerdotem subiunxerint. nos eam rem ut parum compertam in medio relinquemus.

29 (1) Per haec tempora civile, ut diximus, bellum exarserat, causa autem motus haec fuit. (2) Levites quidam cum concubina iter faciens, urguente nocte compulsus in oppido Gabaa, quod ab Beniamitis incolebatur, successerat. cum eum senex quidam hospitio benigne recepisset, iuvenes ex oppido hospitem circumsistunt, stupro eum subdere parantes. (3) multum a sene increpiti aegreque exorati, vicario demum concubinae eius corpore in ludibrium accepto, advenae pepercerunt, illusamque nocte tota postero die reddiderunt. Sed illa - stupri iniuria an verecundia, parum definio - viso viro animam efflavit. (4) tum Levita in testimonium diri facinoris membra eius in duodecim discissa partes per duodecim tribus misit, quo promptius omnes facti invidia commoveret. (5) quod ubi omnibus compertum, undecim reliquae tribus adversum Beniamin in bellum conspirant. huic bello Iudas, ut diximus, dux fuit. sed duobus proeliis male pugnatum; tertio demum Beniamitae victi caesique ad internecionem; ita paucorum scelus publico exitio punitum. (6) haec quoque Iudicum volumine continentur; Regum libri sequuntur. sed mihi annorum ordinem et seriem temporum persequenti parum continuata videtur historia. (7) nam cum post Samson iudicem Semigar fuerit, pauloque post historia consignet populum sine iudicibus egisse, Heli etiam sacerdos libris regnorum fuisse referatur, sed quot anni inter Heli et Samson fuerint minime scriptura prodiderit, video medii quiddam fuisse temporis, quod laboret ambiguo. (8) ceterum a die mortis Iesu usque in id tempus, quo Samson defunctus est, numerantur anni CCCC et XVIII, a mundi autem exordio anni IIII CCC et III. (9) quamquam ab hac supputatione nostra ceteros discordare non nesciam; sed mihi conscius sum, me non incuriose latentem annorum ordinem protulisse, donec in haec tempora incidi, de quibus dubitare me fateor. nunc reliqua exsequar.

30 (1) Igitur, ut supra retuli, Hebraei sine iudice aut duce ullo proprio arbitrio agebant. Heli sacerdos erat; sub hoc Samuel natus est. (2) huic pater Elchana, mater Anna. haec diu sterilis, cum conceptum a Deo peteret, vovisse traditur, si puer nasceretur, sacrandum Deo. ita enixum puerum Heli sacerdoti tradidit. mox cum adolevisset, Deus ad eum locutus est. (3) Heli sacerdoti iram denuntiat ob vitam filiorum, qui sacerdotium patris in quaestum verterant, munera a sacrificantibus exigentes; quamquam plerumque eos pater increpasse referatur, sed lenior obiurgatio non satisfecerat disciplinae. (4) igitur Allophylis in Iudaeam irruentibus obviam itum. sed victi Hebraei parant aciem restituere; arcam Domini secum in pugnam efferunt et cum ea filii sacerdotis prodeunt, quia ipse annis gravior luminibus obductis satisfacere officio nequiverat. (5) sed ubi arca in conspectum hostium deducta est, maiestate quadam praesentis Dei territi fugam parabant. assumptaque rursum constantia et non sine Deo mutatis animis, totis viribus concurrunt. (6) victi Hebraei; arca capitur, filii sacerdotis cadunt. Heli, delato ad se mali nuntio, consternatus animam exspiravit, cum per annos XX sacerdotium administrasset.

31 (1) Victores secundo proelio Allophyli arcam Dei, quas in potestatem venerat eorum, oppido Azoto in templum Dagon intulerunt. (2) sed simulacrum daemoni dicatum, ubi arca illata est, corruit; cumque idolum loco restituissent, nocte insecuta discerptum est. inde mures per omnem regionem exorti noxiis morsibus multa hominum milia leto dabant. (3) quo malo compulsi Azotii ad declinandam calamitatem arcam Dei ad Gethaeos transtulerunt. qui cum simili clade afficerentur, in oppidum Ascalonensium arcam transvexerunt. his vero, advocatis gentis eius primoribus, consilium fuit, arcam Domini Hebraeis reddere. ita ex sententia principum augurumque et sacerdotum imposita vehiculo multis cum muneribus remittitur. (4) illud mirabile, quod, cum oneri boves feminas subiecissent vitulosque earum domi retinuissent, iter nullo duce in Iudaeam pecudes direxerunt, non revocante affectu foetus relicti. cuius rei miraculo reguli Allophylorum usque in fines Hebraeorum arcam secuti religiosum officium praestiterunt. (5) Iudaei autem, ubi referri arcam viderunt, certatim ex oppido Betsamis cum gaudio obviam ruere, festinare, exsultare, grates Deo referre. mox Levitae, quorum hoc negotium erat, sacrificium Deo celebrant, bovesque eas, quae arcam adduxerant, immolant. (6) sed in oppido, quod supra diximus, teneri arca non potuit. itaque passim Dei nutu per totam urbem saevitum, arca in Cariathiarim oppidum translata est ibique per viginti annos fuit.

32 (1) Ea tempestate Samuel sacerdos Hebraeis praeerat; quietis a bello rebus populus in otio degebat. pax deinde Allophylorum irruptione turbata, trepidantibus cunctis ob conscientiam peccati. (2) Samuel caesa prius hostia Deo fretus suos in proelium eduxit, primoque impetu fusis hostibus victoria penes Hebraeos stetit. (3) sed hostili metu remoto secundis tranquillisque rebus, corruptis consiliis, more vulgi, cui praesentia fastidio, insueta desiderio sunt, regium nomen, cunctis fere liberis gentibus perinvisum, populus desiderabat; plane insigni exemplo amentiae praeoptabat libertatem servitio mutare. (4) igitur frequentes Samuelem circumsistunt, ut, quia iam ipse senuisset, regem eis constitueret. (5) at ille placide salubri oratione ab insana voluntate detorquere plebem; dominationem regiam et superba imperia exponere, libertatem extollere, servitutem detestari, postremo divinam eis iram denuntiare, siquidem homines mente corrupti. Deum regem habentes, regem sibi ex hominibus flagitarent. (6) his atque aliis istius modi frustra dictis, cum populus in sententia perseveraret, Deum consulit. qui permotus vecordia insanae gentis nihil adversum se petentibus negandum respondit.

33 (1) Ita Saul, sacerdotali prius a Samuele unguento perfusus, rex constitutus est. hic ex tribu Beniamin, Cis patre ortus, modestus animi, forma excellenti, ut merito dignitas corporis dignitati regiae conveniret. (2) sed principio regni huius aliquanta ab eo pars populi desciverat, parere imperio abnuens, seque Ammonitis coniunxerat. sed hos Saul impigre ultus est; victi hostes, venia Hebraeis data tum Saul iterato a Samuele unctus traditur. (3) inde Allophylorum irruptione atrox bellum exortum; locum exercitui ad conveniendum Saul in Galgalis constituerat. (4) et cum per septem dies Samuelem opperitur, ut sacrificium Deo fieret, tardante illo cum populus dilaberetur, illicita praesumptione rex ad vicem sacerdotis holocaustum obtulit; multumque a Samuele increpitus sera peccatum paenitentia fatebatur. (5) igitur ex peccato regis metus omnem exercitum pervaserat. castra hostium haud longe sita praesens periculum ostendebant, neque cuiquam exeundi in proelium animus; plures lamas petiverant. nam praeter imbecillitatem animorum, qui alienum a se Deum delicto regis arbitrabantur, in maxima ferramentorum inopia exercitus erat, adeo ut praeter Saul et Ionathan filium eius nemo gladium aut lanceam habuisse tradatur. nam Allophyli, superiore bello victores, cotis usum Hebraeis ademerant, neque cuiquam conficiendi teli bellici aut rustici ferramenti potestas fuerat. (6) igitur Ionatha audaci consilio, solo armigero suo comite, castra hostium ingressus viginti fere ex hostibus interemptis, universum exercitum terrore perculerat. (7) tum vero nutu Dei in fugam versi non imperia exsequi, non ordines obseruare, omne praesidium in pedibus habere. quod ubi Saul animadvertit, suis propere eductis fugientes persecutus victoria potitus est. (8) eo die rex edixisse traditur, ne quis nisi confectis hostibus cibum caperet. sed Ionatha interdicti nescius favo reperto, tincto spiculo, mel degustaverat. id ubi regi ex Dei ira compertum est, morte affici filium iussit. sed populi auxilio ab exitio vindicatus est. (9) ea tempestate Samuel a Deo monitus regem adiit, verbis Dei nuntians, uti genti Amalech, quae olim Hebraeos ex Aegypto venientes transitu prohibuerat, bellum inferret, addito interdicto, ne quid ex spoliis devictorum concupisceret. (10) ita in fines hostium ductus exercitus, rex captus, gens subacta. Saul victus praedae magnitudine, praecepti divini immemor, capta servari et ferri iubet.

34 (1) quo facto offensus Deus Samuelem alloquitur; paenitere se, quod Saul regem constituerit. (2) dictum sacerdos regi refert. mox a Deo monitus David regali unguento perlinit, parvum etiamnum puerum sub patre agentem, pastorem ovium, assuetum saepius cithara canere; ob quod postea a Saule assumptus inter ministros regios habebatur. (3) qua tempestate Allophylis atque Hebraeis bello flagrantibus, cum ex adverso acies constitissent, Goliath quidam ex Allophylis, vir mirae magnitudinis et roboris, suorum ordines praetergressus, ferocibus verbis probra in hostes iaciens singularem pugnam ciebat. (4) tum rex magna praemia et filiae nuptias despondit, si quis provocantis spolia retulisset; sed nemo ex tanto agmine aggredi audebat. (5) igitur David etiamnum puer pugnae se obtulit reiectisque armis, quibus infirma aetas gravabatur, virga tantum et quinque lapidibus sumptis in proelium processit. primoque ictu, misso funda lapide, Allophylum perculit, caput victi et spolia abstulit, gladium postea in templum posuit; Allophyli autem omnes in fugam versi victoriam concessere. (6) sed e proelio reversis multus circa David favor invidiam regis accenderat. timens autem tam carum omnibus cum invidia et pernicie necare, sub specie honoris obiectare eum periculis statuit. (7) ac primum tribunum eum fecerat, ut rem bellicam curaret; inde, cum ei filiam spopondisset, fidem fregit eamque alteri tradidit. mox filia regis natu minor, Melchol nomine, amore David flagrare occeperat. igitur nuptiarum eius istius modi conditionem proponit; si centum praeputia David ex hostibus retulisset, regiam virginem matrimonio illius cessuram; sperabat enim iuvenem periculosa audentem facile periturum. (8) sed longe aliter ac ratus erat evenit; nam, ut proposuerat, impigre David centum praeputia ex Allophylis retulit; atque ita regis filiam in matrimonio accepit.

35 (1) Crescebat in dies in eum regis odium stimulante invidia, quia bonos semper mali insectantur. igitur ministris et Ionathae filio imperavit, vitae eius ut insidias pararent. (2) sed Ionathae carus acceptusque iam inde a principio David fuerat; itaque rex increpitus a filio cruentum imperium repressit. (3) sed non diu mali boni sunt. nam cum spiritu erroris Saul affligeretur, eique David assisteret, cithara laborantem deliniens, lancea eum ferire conatus est, nisi ille letalem ictum propere declinasset. (4) exinde iam non occulte, sed palam ei necem parabat; nec ultra se David regi credidit. ac primum fugiens ad Samuelem se contulit, inde ad Abimelech, postremo ad regem Moab confugit. mox per Gad prophetam monitus in terram Iudae regressus, vitae periculum adiit. (5) ea tempestate Saul Abimelech sacerdotem interemit, cur David recepisset; et cum ex ministris regiis nemo in sacerdotem manus inferre auderet, Doec Syrus cruentum ministerium exsecutus est. (6) post id David desertum petiit. illuc quoque eum Saul persecutus est, sed inani opera eius exitium moliebatur, quem Deus protegebat. erat in deserto spelunca, vasto recessu patens. in huius interiora David se coniecerat. (7) Saul nesciens in primo speluncae aditu reficiendi corporis gratia successerat, ibique somno captus requiescebat. quod ubi David animadvertit, hortantibus cunctis, ut oportunitate uteretur, abstinuit regis exitio, diploidem tamen eius abstulit. (8) mox egressus tuto eminus loco a tergo allocutus est, sua in illum commemorans beneficia, ut saepe pro regno eius caput periculis obiectasset, ut postremo praesenti tempore a Deo sibi traditum interimere noluisset. ad haec Saul culpam fateri, veniam precari, lacrimas fundere, pietatem David extollere, malitiam suam incusare, regem eum et filium appellans. (9) tantum ex feroci illo animo mutatum; crederes nihil ultra adversum generum ausurum. sed David, qui pensius ingenium mali spectatum haberet et cognitum, nihil regi credendum ratus intra eremum se continebat. (10) Saul vecors animi, quia comprehendendi generum potestas non erat, filiam suam Melchol David, ut supra retulimus, nuptam Faltim cuidam in matrimonium dedit. David ad Allophylos confugit.

36 (1) Ea tempestate Samuel diem functus est. Saul Allophylis bellum inferentibus Deum consulit nullumque ei responsum redditum. tum per mulierem, cuius viscera spiritus erroris impleverat, Samuelem evocatum consulit. dictum ei ab eo est, postero illum die cum filiis victum ab Allophylis in proelio casurum. (2) igitur Allophyli castris in hostili solo positis postero die aciem instruunt, David tamen ex castris remisso, quia parum crediderunt sibi illum adversum suos fidum fore. sed conserto proelio Hebraei fusi, filii regis cadunt; Saul equo delapsus, ne vivus in potestatem hostium veniret, gladio suo incubuit. (3) de aetate imperii eius parum certa comperimus, nisi quod in actibus Apostolorum XL annos regnasse dictus est. quamquam ego arbitrer, tum a Paulo, cuius illa praedicatio refertur, etiam Samuelis annos sub regis istius aetate numeratos. (4) plerique tamen, qui de temporibus scripserunt, XXX eum annos regnasse annotaverunt, cui opinioni nequaquam accedimus, nam ea tempestate, qua Dei arca in Cariathiarim oppidum translata est, necdum regnare Saul coeperat; refertur autem per David regem ex illo oppido arcam sublatam, cum per XX annos ibi constitisset. ergo, cum intra id tempus Saul regnaverit atque decesserit, parvo admodum spatio tenuit imperium. (5) eadem nobis de temporibus Samuelis caligo, qui sub Heli sacerdote natus, admodum senex sacerdotio functus referatur. a nonnullis tamen, qui de temporibus scripsere, quia fere nihil de eius annis sacra historia signavit ... a plerisque autem LXX annis praefuisse populo refertur; sed unde haec auctoritas fuerit assumpta non repperi. (6) nos in tanta erroris copia Chronicorum annotationem secuti, quia eam ex Apostolorum actibus, sicut superius memoravimus, profectam arbitremur, Samuelem et Saulem XL annos principatum egisse referimus.

37 (1) Saul perempto David in terra Allophylorum, perlato ad se mortis eius nuntio, miro pietatis exemplo flevisse traditur. tum Chebron Iudaeae oppidum petiit; ibi rursum regali unguento illitus rex appellatus est. (2) sed Abenner, qui magister militiae Saul regis fuerat, spreto David, Isbaal regis Saul filium regem constituit. crebris deinde proeliis inter duces regum concursum; pulsus Abenner saepius, fratrem tamen Ioab, qui ex parte David exercitui praeerat, fugiens peremit. quo dolore postea Ioab, cum se Abenner David regi dedidisset, iugulari eum praecepit, non sine dolore regis, cuius fidem cruentaverat. (3) per idem tempus omnes fere natu maiores Hebraeorum publico consensu regnum ei totius gentis detulerunt; nam per septem annos in Chebron tantum regnaverat. ita tertio rex unguitur, annorum circiter XXX. (4) Allophylos in regnum irruentes secundis proeliis reppulit. ea tempestate arcam Dei, quae in Cariathiarim oppido, ut supra retulimus, erat, in Sion transtulit. cumque aedificare Deo templum in animo haberet, divinum ei responsum redditum, semini illius id reservari. (5) bello deinde Allophylos domuit, Moabitas subiugavit, Syriam subegit stipendiumque ei imposuit. auri atque aeris ex praeda immensum modum retulit. (6) bellum deinde adversum Ammonitas ex iniuria Annon regis eorum exortum. Syris denuo rebellantibus, qui cum Ammonitis in bellum coniuraverant, David summam rerum Ioab principi militiae permiserat, ipse a bello remotus intra Hierusalem commorabatur.

38 (1) Qua tempestate Bersaben quandam, mirae feminam pulchritudinis, stupro compertam habuit. haec Uri cuiusdam uxor, qui tum in castris erat, fuisse traditur. hunc David iniquo pugnae loco obiectum hostibus interficiendum curavit. ita mulierem matrimonio vacuam, sed iam ex stupro gravidem, numero uxorum aggregavit. (2) tum per Nathan prophetam graviter increpitus, licet agnito errore, castigationem Dei non effugit. namque filium ex furtivo illo concubitu editum paucos post dies amisit, multaque in domum familiamque eius exsecranda acciderunt. (3) ad extremum Abessalon filius eius arma impia adversus patrem sustulit, regno eum depellere cupiens. adversus hunc Ioab acie conflixit, admonitus a rege, ut victo parceret; sed ille spreto imperio parricidales conatus ferro ultus est. flebilis ea victoria fuisse regi traditur; tanta in eo pietas erat, ut etiam parricidae filio ignosci voluerit. (4) vix hoc bellum exstinctum videbatur, aliud rursum exortum, Sabaea quodam duce, qui pessimum quemque ad arma incitaverat. sed propere motus omnis morte ducis repressus. (5) crebra deinde adversus Allophylos David proelia secundo eventu habuit cunctisque bello domitis et tam exteris quam domesticis motibus compressis florentissimum regnum in pace habebat. (6) tum eum subita cupido incessit ad metiendas imperii vires populum censere; ita a Ioab militiae magistro decies centena et trecenta civium milia dinumerata. huius eum facti mox piguit paenituitque, veniam a Deo petens, cur in id animos extulisset, ut regni sui potentiam ex suorum potius multitudine quam ex favore divino aestimaret. (7) itaque missus ad eum angelus trinam ei poenam denuntiat datque arbitrium unam eligendi. sed proposita triennii fame, trium mensium fuga, morte tridui, fugam et famem detestatus mortem elegit, momentoque temporis LXX milia virorum interiere. (8) tum David videns angelum, cuius dextera populus prosternebatur, veniam precari seque unum pro omnibus poenae obicere; se dignum exitio, quia ipse peccasset. ita aversum plebis supplicium; David in loco, in quo angelum viderat, aram Deo statuit. (9) mox annis et morbo infractior Salomonem filium, ex Bersabee Uri uxore susceptum, successorem regni constituit. is regali unguento per Sadoc sacerdotem unctus, patre adhuc incolumi, rex appellatus. David, cum regnasset annos XL, defunctus est.

39 (1) Salomon initio regni urbem muro circumdedit. huic per soporem astare Deus visus est, petendi quae vellet tribuens optionem. (2) sed ille non aliud sibi quam sapientiam dari poposcit, reliqua omnia parvi aestimans. ita somno excitatus, cum ante sacrarium Dei constitisset, indultae sibi a Deo sapientiae documentum dedit. (3) namque duae mulieres una in domo diversantes, cum eodem tempore pueros edidissent atque ex his alter post diem tertium nocte obisset, mater defuncti somno alterius insidiata mortuum suum supposuit, viventem abstulit. inde inter eas de puero altercatio, postremo res ad regem delata; difficilis iudicii absolutio inter negantis, ubi testis deerat. (4) tum Salomon divinae sapientiae munere perimi puerum corpusque eius dividi inter ambigentes iubet. cumque una earum iudicio adquievisset, alia vero cedere potius puero quam discerpi eum mallet, Salomon ex affectu feminae hanc vere matrem esse coniectans, puerum illi adiudicavit, non sine circumstantium admiratione, siquidem latentem veritatem prudentia protulisset. (5) ita in admirationem ingenii prudentiaeque eius reges vicinarum gentium amicitiam ab eo foedusque petiere, parati imperata facere.

40 (1) Quis opibus confisus templum Deo immensi operis facere aggressus, paratis per triennium impendiis, quarto fere imperii anno primum fundamentum iecit, a profectione Hebraeorum ex Aegypto anno fere octavo et octogesimo et quingentesimo, licet libro Regnorum tertio CCCCXL fuisse referantur, quod nequaquam convenit, siquidem per seriem superius comprehensam facilius fuerit, ut minus fortassis annorum quam amplius annotarim. (2) sed non dubito librariorum potius neglegentia, praesertim tot iam saeculis intercedentibus, veritatem fuisse corruptam, quam ut propheta erraverit. sicut in hoc ipso nostro opusculo futurum credimus, ut describentium incuria, quae non incuriose a nobis sunt digesta, vitientur. igitur Salomon coeptum templi opus vigesimo anno explicuit. (3) celebrato deinde ibidem sacrificio dictaque oratione, qua populum templumque benedixit, Deus ad eum locutus est, denuntians fore, si quando peccassent ac Deum reliquissent, templum illud solo aequandum. quod iam pridem impletum videmus, et mox conexum rerum ordinem exponemus. (4) interea Salomon florens opibus, omnium qui umquam fuerant regum ditissimus, quique semper ordo rerum est, ab opibus in luxum et vitia delapsus, cum adversum interdictum Dei ex alienigenis coniugia sumpsisset et iam septingentas uxores et trecentas concubinas haberet, idola eis ritu gentium suarum, quibus litarent, constituit. (5) quis rebus aversus Deus graviter increpito poenam denuntiavit, fore ut regnum ex parte maiore ademptum filio servo illius traderetur. idque ita accidit.

41 (1) Nam defuncto Salomone anno imperii quadragesimo, cum Roboam filius anno aetatis sexto et decimo regnum patrium tenere coepisset, pars populi ab eo offensa discedit. etenim cum laxari sibi stipendium poposcisset, quod Salomon gravissimus imposuerat, repudiatis precibus supplicum favorem universae plebis averterat. (2) itaque consensu omnium imperium ad Ieroboam defertur. is medio genere ortus aliquamdiu Salomoni servitutem pependerat. sed cum ei responso Achiae prophetae regnum Hebraeorum annuntiatum comperisset, necare eum clam destinaverat. (3) quo ille metu in Aegyptum confugit, ibique uxore accepta ex stirpe regia, cognita demum Salomonis morte in solum patrium regressus voluntate populi, ut supra retulimus, sumpsit imperium. (4) penes Roboam tamen duae tribus, Iudae et Beniamin, resederant; ex his ad trecenta milia paravit exercitum. cumque acies promoverentur, verbis Dei populus admonetur, proelio abstineret; ex suo nutu Ieroboam regnum accepisse. (5) ita spreto regis imperio exercitus dilapsus; Ieroboam imperium invaluerat. sed cum Hierosolymam Roboam optineret, ubi templo a Salomone facto populus sacrificare Deo consueverat, veritus Ieroboam, ne ab eo plebem religio averteret, statuit animos eius superstitione occupare. (6) itaque vaccam auream in Bethel, alteram apud Dan constituit, quibus populus litaret, sacerdotesque omissa Levi tribu ex plebe instituit. invisum Deo flagitium postulatio consecuta. crebra deinde inter reges proelia dubio eventu regnum optinebant. Roboam septimo et decimo imperii anno exacto vita functus est.

42 (1) In huius locum Abiud filius eius regnum Hierosolymae sex annos tenuit, quamvis in Chronicis triennio regnasse referatur. (2) huic Asab filius successit, a David quintus fere, quippe abnepos eius. fuit religiosus Dei cultor; namque deletis aris lucisque idolorum vestigia paternae perfidiae sustulit. foedus cum rege Syriae firmavit; eius auxilio Ieroboae regnum, quod tum a filio tenebatur, multa clade affecit, ac saepe victis hostibus praedam ex victoria retulit. post unum et quadragesimum annum aeger pedibus decessit. (3) huic triplex peccatum ascribitur; unum quod societate regis Syriae nimie confisus sit, alterum quod prophetam Dei hoc ipsum increpantem in vincula coniecerit, tertium quia in pedum dolore remedium non a Deo, sed a medicis speraverit. (4) sed initio regni huius Ieroboam rex decem tribuum defunctus est, regnum Nabath filio reliquit. is malis operibus et tam suis quam paternis meritis invisus Deo non ultra biennium regno potitus est, privataque imperio indigna progenies. (5) Baasam Achiae filium successorem habuit, aeque a Deo alienissimum. isque sexto et vigesimo imperii anno defunctus est; regnum ad Elam filium devolutum nec ultra biennium retentum. namque eum Zambri, princeps equitum, epulantem interfecit regnumque occupavit, vir perinde in Deum atque homines impius. (6) ab hoc pars populi secessit; Thamni cuidam regium nomen delatum. sed Zambri ante hunc septem annos, et cum eodem duodecim regnavit. (7) at in parte tribus Iudae Asab mortuo Iosaphat filius eius regnare coepit, vir religiosis virtutibus merito clarus. is cum Zambri pacem habuit. defunctus est autem, cum regnasset annos V et XX.

43 (1) Huius imperii tempore Achab, Ambri filius, rex decem tribuum fuit, ultra omnes in Deum impius. namque Iezabel filia Basae regis ex Sidone in matrimonio accepta Bahali idolo aram lucosque constituit, prophetas Dei interemit. (2) quo tempore Elias propheta caelum oratione conclusit, ne pluviam terrae daret, idque regi denuntiavit, ut se impius causam mali esse cognosceret. igitur suspensis caelo aquis, cum loca omnia adusta solis ardoribus non victum hominibus, neu pabulum iumentis darent, ipse se intra periculum famis propheta concluserat. (3) ea tempestate cum eremum petisset, corvis cibum ministrantibus vixit; aquam torrens proximus, donec aruit, dedit. (4) inde admonitus a Deo Saraptae oppidum petiit, ad mulierem viduam divertit. cumque ab ea esuriens cibum peteret, illa causari, neu esse sibi nisi pugillum farris et pusillum olei, quo absumpto una cum filiis mortem exspectaret. (5) sed cum Elias verbis Dei polliceretur, nec hydriam farre nec vas oleo esse minuendum, mulier poscenti fidem neu cunctata prophetae credere, promissorum fidem consecuta est, siquidem diurnis incrementis tantum accresceret, quantum cotidie detrahebat. eodem tempore eiusdem viduae filium mortuum Elias in vitam reduxit. (6) tum iussu Dei regem adiit exprobratoque ei sacrilegio poposcit ad se omnem populum congregari. qui cum propere convenisset, accitis idolorum ac lucorum sacerdotibus CCCC fere et L, inter eos inde altercatio; (7) Elia Deum praedicante illi superstitiones suas asserebant. postremo placuit fieri periculum, ut, si cuius caesam hostiam missus caelo ignis absumeret, rata esset religio quae virtutem edidisset. ita sacerdotes occiso vitulo Bahal idolum invocare coeperunt, frustraque consumptis invocationibus imbecillitatem dei sui taciti fatebantur. tum Elias irridens eos ‘ne forte' inquit ‘dormiat, clamate vehementius, ut somno quo tenetur evigilet’. enimvero miseri trepidantes mussare, et tamen, quidnam Elias facturus esset, exspectare. (8) at ille caesum vitulum imposuit, cum prius sacrarium aqua opplesset, invocatoque Domino spectantibus cunctis ignis caelo delapsus aquam cum hostia absumpsit. tum vero populus solo stratus Deum fateri, idola exsecrari; postremo Eliae iussu profani sacerdotes comprehensi deductique ad torrentem necati sunt. (9) redeuntem inde regem propheta prosecutus est; sed cum ei Iezabel regis uxor vitae periculum pararet, ad remotiora secessit. ibi eum Deus allocutus est, VII milia virorum adhuc esse pronuntians, qui se idolis non dedissent. mirum id Eliae fuit, qui solum se a sacrilegio immunem esse crediderat.

44 (1) Ea tempestate Achab rex Samariae vineam Nabuthei, adhaerentem sibi, concipivit. quam cum ille ei vendere noluisset, dolis Iezabel interfectus est. ita Achab vinea potitus est, cum tamen Nabuthei mortem doluisse referatur. (2) mox per Eliam verbis Dei increpitus, agnito crimine cilicio indutus egisse paenitentiam traditur; quo facto imminentem poenam avertit. (3) namque rex Syriae magno cum exercitu, duobus et triginta regibus in societatem belli ascitis, fines Samariae ingressus urbem cum rege obsidere coepit. artis deinde obsessorum rebus dat belli conditiones, si aurum argentumque et feminas tradidissent, fore uti vitae eorum parceret. (4) sed tam iniustis conditionibus extrema perpeti satius visum. et cum iam omnium desperata esset salus, propheta a Deo missus regem adit, hortatur, ut in proelium exeat, cunctantem multis confirmat. ita eruptione facta fusi hostes copiosaque praeda reperta. (5) sed post annum reparatis viribus Syrus in Samariam regressus, acceptam cladem ultum ire cupiens, rursum victus est. eo proelio CXX milia Syrorum interiere; regi venia data, regnum ei et pristinus status concessus. (6) tum Achab verbis Dei a propheta increpitus, cur abusus divino munere hosti sibi tradito pepercisset. igitur Syrus post triennium bellum Hebraeis intulit. adversum hunc Achab pseudoprophetarum impulsu in proelium descendit, spreto Michea propheta et in vincula coniecto, cur ei exitiabilem fore pugnam denuntiasset. ita eo proelio Achab interfectus, Ochoziae filio imperium reliquit.

45 (1) Is aeger corpore cum ex ministris , qui idolum pro salute eius consulerent, misisset, Elias a Deo monitus obviam se eis optulit increpitosque renuntiare regi iubet, mortem eius consecuturam. (2) tum rex comprehendi eum ac deduci ad se iubet, sed missi caelesti igne absumpti. rex, ut propheta praedixerat, obiit. successit autem Ioram ei frater eius; isque duodecim annis imperium potitus est. at in parte duarum tribuum Iosaphat rege defuncto Ioram filius regnum tenuit annos duodeviginti. is Achab filiam uxorem habuit, socero quam patri propior. (3) post hunc Ochozias filius imperium adeptus est. hoc regnante Elias translatus refertur. eodem tempore Helisaeus, discipulus eius, multis signis potens exstitit; quae omnia notiora sunt quam ut solo egeant. (4) ab eo viduae filius resuscitatus, vel Syrus lepra purgatus, vel famis tempore omnium rerum copia fugatis hostibus invecta, vel in usum trium exercituum aquae praebitae, vel de exiguo olei immodicis incrementis solutum mulieris debitum et ipsi sufficiens vivendi substantia data. (5) huius temporibus, ut diximus, Ochozias duarum tribuum erat rex, decem vero Ioram, ut supra retulimus, imperabat; interque eos foedus ictum. nam et adversum Syros iunctis viribus bellatum, et adversum Ieu, qui per prophetam in regem decem tribuum unctus fuerat, pariter in proelium egressi eadem pugna interiere.

46 (1) Sed regnum Ioram Ieu tenuit. post Ochoziam in Iudaea regem, qui uno anno regnavit, mater eius Gotholia imperium occupavit, adempto nepoti imperio, etiam tum parvo puero, cui Ioas nomen fuit. sed huic ab avia praereptum imperium post octo fere annos per sacerdotes et populum depulsa avia redditum. (2) hic initio regni observantissimus divini cultus fuit magnisque sumptibus templum exornavit; post adulatione principum depravatus adoratusque ab eis iram meruit. namque ei Azahel rex Syriae bellum intulit; inclinatisque rebus suis auro templi pacem redemit. nec tamen ea potitus est, facti invidia a suis interfectus anno imperii quadragesimo. (3) huic Amassia filius successit. at in parte decem tribuum defuncto Ieu Ioachas filius eius regnavit, invisus Deo malis operibus, ob quae regnum eius Syris praedae fuit, donec Dei misericordia depulsis hostibus pristinum habere statum coeperunt. (4) Ioachas diem functus Ioae filio reliquit regnum. is Amassiae regi duarum tribuum civile bellum intulit; victoriam potitus multam praedam in regnum suum convertit. id Amassiae ob delictum accidisse traditur, siquidem Idumaeorum fines victor ingressus idola gentis eius assumpserat. (5) hic novem annos regnasse scribitur, quantum in libris Regnorum repperi. Sed in Paralipomenis atque etiam in Chronicis novem et viginti annos imperium tenuisse annotatus est, ea nimirum id persuadente ratione, quae in his [Regnorum] libris facile perspici potest. Ieroboam enim rex decem tribuum octavo anno imperii Amassiae traditur regnare coepisse unumque et quadraginta annos imperium tenuisse; regnante demum Ozia, Amassiae filio, quarto imperii eius anno esse defunctus. (6) qua ratione XX et VIIII annos regi Amassiae effecit. itaque nos hoc ipsum secuti, quia rationem temporum persequi placet, Chronicorum auctoritati accessimus.

47 (1) Igitur Amassiae Ozias filius successit. nam in parte decem tribuum Ioas diem functus Ieroboae filio locum fecerat, postque hunc Zacharias filius eius regnavit. (2) horum nos regum omniumque, qui in parte decem tribuum Samariae praefuerunt, annotanda esse tempora non putavimus, quia brevitati studentes superflua omisimus, et ad cognitionem temporum eius potissimum partis annos credidimus persequendos, quae in captivitatem posterius abducta prolixius tempus in regno habuit. (3) igitur Ozias regnum Iudae adeptus praecipuam curam Domini cognoscendi habuit, Zacharia propheta plurimum usus; (Iasias etiam sub hoc primum prophetasse traditur) quo merito prosperis eventibus adversum finitimos bella gessit, Arabas etiam devicit. (4) iamque Aegyptum terrore nominis sui concusserat, elatusque secundis rebus, illicita praesumens, incensum Deo obtulit, quod solis facere sacerdotibus mos erat. itaque per Azariam sacerdotem increpitus cum loco decedere cogeretur atque in iram exarsisset, lepra oppletus decessit. quo morbo affectus vita functus est, cum regnasset annos duo et quinquaginta. (5) regnum inde Ioathae filio datum; isque admodum sanctus fuisse traditur prospereque imperium administravit; gentem Ammonitarum bello victam stipendium praestare coegit. regnavit autem annis XVI eidemque Achaz filius successit.

48 (1) Celebris circa haec tempora Ninivitarum fides traditur. id oppidum olim ab Assure, Sem filio, conditum caput regni Assyriorum fuit, frequens tum incolentium multitudine, alens virorum milia C et XX atque ut in magno populo abundans vitiis. (2) quis Deus motus Ionam prophetam ex Iudaea ire praecepit ac denuntiare urbi excidium, sicut olim Sodoma et Gomorra divinis ignibus conflagrassent. (3) verum propheta praedicationis istius ministerium detrectans, non contumacia, sed praescientia, qua videbat Deum paenitentia populi placandum, navim, quae longe diversa regione Tharsos petebat, conscendit. (4) sed ubi in altum processum, nautae saevitia maris compulsi, quisnam esset mali causa, sorte exploravere. cum super Ionam sors decidisset, tamquam piaculum tempestatis in profundum proiectus est; exceptusque a ceto [marino monstro] ac devoratus, post triduum fere Ninivitarum litoribus eiectus iussa praedicat, urbem scilicet ob peccata populi triduo perituram. (5) igitur non dissimulanter, ut olim Sodomis, audita est vox prophetae; ac statim iussu regis exemploque populus universus, quin et recens nati cibo potuque abstinentur; iumenta itidem et diversi generis animalia compulsa fame ac siti lamentantium speciem cum hominibus praebebant. (6) ita imminens malum aversum. Ionae apud Deum conquerenti, quod fides dictis non adfuisset, responsum, paenitentibus veniam negari non posse.

49 (1) At in Samaria Zachariam regem admodum impium, quem superius regnasse memoravimus, Sella quidam interemit regnumque occupavit; idemque Mane insidiis exemplo facti sui periit. (2) Mane ereptum Sellae imperium tenuit filioque Pachae reliquit. eundem vero Pache quidam eiusdem nominis interemit regnumque occupavit. mox ab Osee peremptus eodem scelere quo assumpserat imperium amisit. (3) hic ultra omnes reges superiores impius poenam sibi perpetuamque genti captivitatem a Deo meruit. namque ei Salmanassar rex Assyriorum intulit bellum victumque tributarium sibi effecit. (4) sed cum occultis consiliis rebellionem pararet regemque Aethiopum, qui tum Aegyptum optinebat, in auxilium arcesseret idque Salmanassar comperisset, perpetuis eum vinculis in carcerem coniecit urbemque excidit, populum universum in regnum suum abduxit, Assyriis in hostili solo ad custodiam positis. exinde ea pars Samaria appellata, quod lingua Assyriorum custodes Samaritas vocant. ex quibus plerique divinas caeremonias receperunt, reliquis in errore gentilitatis perseverantibus. (5) hoc bello Tobias in captivitatem ductus est. at in parte duarum tribuum rex Achaz ob impietatem invisus Deo, cum finitimorum bellis saepe premeretur, deos gentium colere decrevit, nimirum quia eorum auxilio victores frequentibus proeliis exstitissent. ita in hoc nefariae mentis piaculo diem functus est, cum XVI annis in regno fuisset.

50 (1) Huic Ezechias filius successit. multum paterni dissimilis ingenii. namque initio regni populum sacerdotesque ad Dei cultum cohortatus multis disseruit, ut frequenter castigati a Domino saepius essent misericordiam consecuti, ut postremum decem tribus in captivitatem nuper abductae sacrilegii poenas dissolverent; curandum eis sedulo ne eadem pati mererentur. (2) ita conversis ad religionem omnium animis Levitas sacerdotesque omnes ad celebranda secundum legem sacrificia ordinavit celebrarique Pascha instituit, quod iam pridem fuerat omissum. (3) cumque dies festus adesset, dimissis per omnem terram nuntiis conventus diem edixit, ut, si qui post abductionem decem tribuum in Samaria resedissent, ad sollemne sacrum convenirent. ita frequentissimo conventu dies sacer publica laetitia exactus, longo post intervallo religione legitima per Ezechiam restituta. (4) pari deinde industria, qua divina curaverat, rem bellicam administravit, Allophylosque frequentibus proeliis contudit; donec ei Sennacherim rex Assyriorum bellum intulit, magno cum exercitu fines eius ingressus, lateque agris vastatis nullo obsistente urbis obsidionem urgebat; Ezechias enim multitudine inferior, non ausus manum conserere, muris se tuebatur. (5) rex Assyrius portis assultans minitari excidium, deditionem imperare; Ezechiam frustra Deo confidere, se Dei nutu potius arma sumpsisse; victorem omnium gentium, eversorem Samariae efugi non posse, ni matura deditione sibimet consuluissent. (6) in hoc rerum statu Ezechias Deo fretus Isaiam prophetam consulit, eiusque responso edocetur, nihil ex hoste periculi fore; divinum autem auxilium non defuturum. nec multo post Tarraca rex Aethiopum regnum Assyriorum invadit.

51 (1) Quo nuntio Sennacherim ad sua tuenda conversus, fremens et clamitans victori sibi victoriam eripi, bellum omisit, missis ad Ezechiam litteris cum verborum contumeliis denuntians, se paulo post rebus domi compositis ad excidium Iudaeae mature rediturum. (2) sed nihil his Ezechias motus orasse Deum traditur, ne hanc tantam hominis insolentiam inultam sineret. ita eadem nocte angelus castra Assyriorum aggressus multa hominum milia leto dedit. rex trepidus in oppidum Ninivem confugit ibique a filiis interfectus dignum se exitum tulit. (3) per idem tempus Ezechias aeger corpore morbo incubuerat. cumque Isaias ei verbis Domini annuntiasset vitae eius finem adesse, flesse rex traditur; ita XV annos prorogari sibi ad vitam meruit. (4) quibus peractis nono et vigesimo imperii anno decessit; regnum Manasse filio reliquit. is a patre multum degenerans relicto Deo culturas impias exercuit; ob quod in potestatem Assyriorum traditus malo coactus agnovit errorem, populumque adhortatus est, ut relictis idolis Deum colerent. nihil sane dignum memoria gessit, regnavit autem annos V et L. (5) Amos deinde filius eius regnum indeptus est, nec ultra biennium eo potitus est; paternae impietatis heres, Dei neglegens, suorum insidiis circumventus periit.

52 (1) Ad Iosiam filium imperium devolutum. is admodum religiosus fuisse traditur summaque cura divina administrasse, Helchia sacerdote usus bene. (2) is cum in templo librum, verbis Dei scriptum, repertum a sacerdote legisset, quo continebatur Hebraeam gentem ob crebras impietates et sacrilegia delendam, piis ad Deum precibus fletuque iugi imminentem cladem avertit. (3) quod ubi indultum sibi per Oldam prophetissam comperit, maiore cura, utpote obligatus divinis beneficiis, cultum Dei exercuit. igitur vasa omnia, anteriorum regum superstitionibus idolis consecrata, cremavit. namque eo profani ritus invaluerant, ut soli ac lunae divinos honores darent eisdemque etiam ex metallis sacraria aedificarent. (4) quibus Iosias in pulverem redactis sacerdotes quoque profanarum aedium interfecit. sed ne sepulchris quidem impiorum pepercit, quod olim praedictum a propheta, impletum animadversum est. (5) huius octavo et decimo imperii anno Pascha celebratum. post triennium fere adversus Nechao regem Aegypti, qui bellum Assyriis inferebat, in proelium egressus, priusquam inter se acies concurrerent, sagitta ictus est. exque eo vulnere in urbem relatus decessit, cum regnasset annos unum et viginti.

53 (1) Ioachas inde filius eius regnum indeptus tribus mensibus tenuit, captivitati ob impietatem destinatus. namque eum Nechao rex Aegypti vinctum captumque duxit, nec multo post in vinculis diem functus est. (2) Iudaeis stipendium annuum imperatum, rex eis Eliacim arbitrio victoris datus, qui postea immutato nomine Ioachim vocitatus est. hic Ioachae frater, Iosiae filius fuit, fratri quam patri propior, sacrilegio invisus Deo. (3) igitur cum regi Aegyptio pareret, quippe cui tributum penderet, Nabuchodonosor rex Babylonius Iudaeam terram occupavit armis et per triennium iure belli victor possedit. etenim cedente iam rege Aegypti determinatisque inter eos imperii finibus convenerat Iudaeos ad Babylonam pertinere. ita cum Ioachim, exactis in regno annis undecim, filio eiusdem nominis locum fecisset isque regis Babylonii in se iram concitasset, Deo nimirum agente, cui constitutum erat Iudaeam gentem captivitati et internecioni dare, Nabuchodonosor Hierosolymam cum exercitu ingressus urbem murosque ac templum solo stravit; auri immensum modum et sacra ornamenta vel publica vel privata, puberesque omnes virilis ac muliebris sexus transtulit, relictis, quorum imbecillitas aut aetas fastidio victoribus fuit. quae turba inutilis servitio exercendis colendisque agris, ne incultum esset solum, deputata. (5) eisdemque rex Sedechias praepositus, ademptis viribus inani tantum umbra regii nominis concessa. sed Ioachim tribus mensibus tempus imperii habuit. (6) is cum populo Babylonam translatus et in carcerem coniectus; trigesimum post annum emissus atque a rege in amicitiam receptus mensaque et consiliis participatus, non sine solacio depulsae calamitatis decessit.

54 (1) Interea Sedechias rex turbae inutilis, quamquam sine viribus, infido ingenio et Dei immemor, qui non intellegeret captivitatem ob delicta gentis illatam, postremis denique malis debitus, regis animum offendit. ita ei post novem annos Nabuchodonosor bellum intulit, compulsumque intra muros confugere triennio obsedit. (2) qua tempestate Hieremiam prophetam, qui iam saepius imminere urbi captivitatem pronuntiaverat, consulit, si quid spei forsitan superesset. sed ille caelestis irae non ignarus, eadem saepius interrogatus, respondit, ipsi regi specialem poenam denuntians. (3) tum vero Sedechias in iram excitatus trudi prophetam in carcerem iubet; moxque eum crudelis facti piguit, sed obsistentibus Iudaeorum principibus, quibus iam inde a principio moris fuerat bonos premere, absolvere innocentem non ausus. (4) isdem cogentibus in lacum immensi profundi caenoque ac sordibus atque ex eo exitiabili foetore horridum demissus est, ut ne simplici quidem morte exspiraret. sed rex licet impius, aliquanto tamen sacerdotibus mitior, educi prophetam de lacu et carceris custodiae reddi iubet. (5) interea obsessos vis hostium et penuria urgebat, consumptisque omnibus, quae mandi poterant, fames invaluerat; ita defessis inedia defensoribus oppidum captum incensumque. rex, ut propheta dixerat, effossis oculis Babylonam translatus, Hieremias misericordia hostili carcere exemptus. (6) cum eum Nabuzardan, princeps regius, captivum cum ceteris duceret, delata sibi optione ab eo, utrum in solo patrio deserto desolatoque subsistere an secum abire in summis honoribus vellet, residere in patria maluit. (7) Nabuchodonosor abducto populo, residuis quos belli conditio vel praedae fastidium relinqui a victoribus fecerat, Godoliam eiusdem gentis praeposuit absque ullo insigni regio aut imperii nomine, quia praeesse paucis et calamitosis nulla dignitas erat.

Christian Latin The Latin Library The Classics Page