CAII JULII SOLINI DE MIRABILIBUS MUNDI
CAPITULA XXXV - LVI

XXXV. Iudaea inlustris est aquis, sed natura non eadem aquarum omnium. Iordanis amnis eximiae suavitatis, Paneade fonte dimissus, regiones praeterfluit amoenissimas; mox in Asphaltitem lacum mersus stagno corrumpitur. qui Asphaltites gignit bitumen, animal non habet, nihil in eo mergi potest: tauri etiam camelique inpune ibi fluitant. est et lacus Sara extentus passuum sedecim milibus, circumsaeptus urbibus plurimis et celebribus, ipse par optimis. sed lacus Tiberiadis omnibus anteponitur, salubris ingenuo aestu et ad sanitatem usu efficaci. Iudaeae caput fuit Hierosolyma, sed excisa est. successit Hierichus: et haec desivit, Artaxerxis bello subacta. Callirrhoe Hierosolymis proxima, fons calore medico probatissimus et ex ipso aquarum praeconio sic vocatus.

In hac terra balsamum nascitur, quae silva intra terminos viginti iugerum usque ad victoriam nostram fuit: at cum Iudaea potiti sumus, ita luci illi propagati sunt, ut iam nobis latissimi colles sudent balsama. similes vitibus stirpes habent: malleolis digeruntur, rastris nitescunt, aqua gaudent, amant amputari, tenacibus foliis sempiterno inumbrantur. lignum caudicis attrectatum ferro sine mora moritur: ea propter aut vitro aut cultellulis osseis, sed in sola cortice artifici plaga vulneratur, e qua eximiae suavitatis gutta manat. post lacrimam secundum in pretiis locum poma obtinent, cortex tertium, ultimus honos ligno.

Longo ab Hierosolymis recessu tristis sinus panditur, quem de caelo tactum testatur humus nigra et in cinerem soluta. ibi duo oppida, Sodomum nominatum alterum, alterum Gomorrum, apud quae pomum quod gignitur, habeat licet speciem maturitatis, mandi tamen non potest: nam fuliginem intrinsecus favillaciam ambitio tantum extimae cutis cohibet, quae vel levi pressa tactu fumum exhalat et fatiscit in vagum pulverem.

Interiora Iudaeae occidentem quae contuentur Esseni tenent, qui memorabili disciplina recesserunt a ritu gentium universarum, maiestatis ut reor providentia ad hunc morem destinati. nulla ibi femina: venere se penitus abdicaverunt. pecuniam nesciunt. palmis victitant. nemo ibi nascitur nec tamen deficit hominum multitudo. locus ipse addictus pudicitiae est. ad quem plurimi licet undique gentium properent, nullus admittitur, nisi quem castitatis fides et innocentiae meritum prosequatur: nam qui reus est vel levis culpae, quamvis summa ope adipisci ingressum velit, divinitus submovetur. ita per inmensum spatium saeculorum, incredibile dictu, aeterna gens est cessantibus puerperiis. Engada oppidum infra Essenos fuit, sed excisum est. verum inclitis nemoribus adhuc durat decus lucisque palmarum eminentissimis nihil vel de aevo vel de bello derogatum. Iudaeae terminus Massada castellum.

XXXVI. Transeo Damascum Philadelphiam Rhaphanam. Scythopoli primos incolas et auctorem dabo. Liber pater cum humo nutricem tradidisset, condidit hoc oppidum, ut sepulturae titulum etiam urbis moenibus ampliaret. incolae deerant: e comitibus suis Scythas delegit, quos ut animi firmaret ad promptam resistendi violentiam, praemium loci nomen dedit. in Seleucia alter Cassius mons est, Antiochiae propinquus, cuius e vertice vigilia adhuc quarta conspicitur globus solis et brevi corporis circumactu radiis caliginem dissipantibus illinc nox hinc dies cernitur. talis e Cassio specula est, ut lucem prius videas quam auspicetur dies.

XXXVII. Euphraten fundit Armenia maior, ortu supra Zimam sub radicibus montis, quem Catopen accolae nominant, Scythis proximo. hic receptis in se aliquot amnibus convalescit et stipatus convenis aquis luctatur cum montis Tauri obiectu, quem apud Elegeam scindit, resistat licet duodecim milium passuum latitudine: longisque excursibus dextera Commagenem, Arabiam laeva relinquit: deinde praelabens plurimas gentes Babyloniam quondam Chaldacorum caput dividit. Mesopotamiam opimat inundationis annuae excessibus, ad instar Aegyptii amnis terras contegens, invecta soli fecunditate, iisdem ferme temporibus quibus Nilus exit, sole scilicet in parte cancri vigesima constituto: tenuatur cum iam leone decurso ad extima virginis curricula facit transitum. quod gnomonici similibus parallelis accidere contendunt, quos pares in terrarum positione aequalitas normalis facit lineae. unde apparet ista duo flumina ad modulum eiusdem perpendiculi constituta, licet e diversis manent plagis, easdem incrementi causas habere.

De Tigri quoque dicere hoc loco par est. in Armeniae regione caput tollit mire quam lucidum, conspicuo fonte in loco edito qui Elegos nominatur. nec ab exordio statim totus est. primum pigre fluit non suo nomine: at cum fines Medorum invectus est, Tigris statim dicitur: ita enim nominant Medi sagittam. influit in Aretisam lacum omnia pondera sustinentem: cuius pisces numquam se alveo Tigridis miscent, sicut nec amnici pisces in stagnum transeunt Aretisae, per quam dissimilis colore et volucri meat cursu. mox Tauro resistente in profundum specum mergitur, quem subterlabens in altero eius latere apud Zomada emicat, ulvas et purgamenta plurima secum trahens. deinde identidem absconditur rursusque redditur: Adiabenos Arabasque praeterfluit: Mesopotamiam amplectitur. amnem nobilissimum Choaspen accipit: Euphraten defert in sinum Persicum.

Quaecumque Euphraten bibunt gentes, diverso nitent lapide. zmilanthis in ipso alveo legitur, gemma ad imaginem marmoris Proconnensis nisi quod in medio umbilico lapidis istius glauci velut oculi pupula internitet. sagada a Chaldaeis ad nos usque fluxit, haud facilis repertu, ni ut perhibent ipsa se capessendam daret: namque ingenita spiritus efficacia supermeantes naves e profundo petit et carinis ita tenaciter adcorporatur, ut nisi abrasa parte ligni aegre separetur. ea sagada apud Chaldaeos propter effectus, quos ex ea sciunt, habetur loco principe, ceteris propter gratiam magis complacet iucundissime virens. myrrhites Parthis familiaris est. hunc si visu aestimes, myrrhae colore est et non habet quod adficiat: si penitus explores et attritu incites ad calorem, spirat nardi suavitatem.

In Perside lapidum tanta copia est tantaque diversitas, ut longum paene sit ipsis vocabulis inmorari. mithridax sole percussa coloribus micat variis. tecolithos nucleo olivae similis spernitur cum videtur, sed remediis bonus vincit aliorum pulchritudinem: solutus quippe et haustus pulsis calculis renium dolores ac vesicae levat. hammochrysos harenis auro intermixtis nunc brattearum nunc pulveris habet quadrulas. aetites et fulvus est et tereti positione alterum lapidem intrinsecus cohibens, cuius crepitu sonorus est cum movetur: quamlibet tinnitum illum non internum scrupulum facere, sed spiritum scientissimi dicant. hunc aetiten Zoroastres praefert omnibus maximamque illi tribuit potestatem. invenitur aut in nidis aquilae aut in litoribus oceani: in Perside tamen plurimus. subnexus spem uteri defendit a fluxibus abortivae. pyrites furvus est tenerique se vehementius non sinit ac si quando artiori manu premitur, digitos adurit. chalazias grandinis et candorem praefert et figuram, duritia robustissima et invicta. echites vipereas habet maculas. dionysias fuscus est, rubentibus notis sparsus. idem si aquae mixtus conteratur, vinum fragrat et, quod in illo odore mirificum est, ebrietati resistit. glossopetra deficientibus lunis caelo cadit, linguae similis humanae, non modicae ut magi ferunt potestatis, qui ex ea lunares motus excitari putant. solis gemma percandida est ad speciem fulgidi sideris, rutilosque ex sese iacit radios. Veneris crinis nitet nigro, internis ductibus ostentans ruforum crinium similitudinem. selenites translucet fulgore candido melleoque, continens lunae imaginem, quam iuxta cursum astri ipsius perhibent diebus singulis vel minui vel augeri. meconites papavera exprimit. myrmecites reptantis formicae effigie notatur. chalcophonos resonat ut pulsata aera: pudice habitus servat vocis claritatem. siderites a contemplatione ferri nihil dissonat, verum maleficus quoquo inferatur discordias excitat. phlogites ostentat intra se quasi flammas aestuantes. anthracites coruscat velut scintillantibus stellis. enhydros exudat, ut clausam in eo putes fontaneam scaturriginem.

XXXVIII. Ciliciam, qua de agitur, si ut nunc est loquamur, derogasse videbimur fidei vetustatis: si terminos sequimur quos habuit olim, absonum est a contemplatione rerum praesentium. ergo inter utramque culpam factu optimum est amborum temporum statum persequi.

Cilicia antea usque ad Pelusium Aegypti pertinebat Lydis Medis Armeniis Pamphylia Cappadocia sub imperio Cilicum constitutis: mox ab Assyriis subacta in breviorem modum scripta est. plurima iacet campo, sinu lato recipiens mare Issicum, a tergo montium Tauri et Amani iugis clausa. a Cilice nomen trahit, quem aetas pristina paene ultra aevum memoriae abscondit. hunc Phoenice ortum, qui antiquior Iove de primis terrae alumnis habetur. matrem urbium habet Tarson, quam Danaae proles nobilissima Perseus locavit. hanc urbem intersecat Cydnus amnis. hunc Cydnum alii praecipitari Tauro, alii derivari ex alveo Choaspi tradiderunt. qui Choaspes ita dulcis est, ut Persici reges, quamdiu inter ripas Persidis fluat soli, sibi ex eo pocula vindicaverint et cum eundum foret peregre, aquas eius secum vectitarent. ex illo parente Cydnus miram trahit suavitatem. quicquid candidum est cydnum gentili lingua Syri dicunt: unde amni huic nomen datum est. tumet vere cum nives soluuntur, reliquis anni temporibus tenuis est et quietus. circa Corycum Ciliciae crocum plurimum optimumque: det licet Sicilia, det Cyrena, det et Lycia, hoc primum est: spirat fragrantius, colore plus aureo est, suci ope citius proficit ad medellam.

Ibi Corycos oppidum est et specus, qui montem inpositum mari a summo cavat vertice, patulus hiatu amplissimo: nam deiectis lateribus in terrae profundum nemoroso orbe amplectitur mediam inanitatem, virens introrsus lucis pendentibus. descensus in eum per duo milia et quingentos passus non sine largo die, hinc inde fontium adsidua scaturrigine. ubi perventum ad ima primi sinus, alter rursus specus panditur. quod antrum latis primum patet faucibus, postmodum in processu per angustias obscuratur. in eo sacrum est Iovis fanum, in cuius recessu intimo Typhonis gigantis cubile positum qui volunt credunt.

Heliopolis antiquum oppidum Ciliciae fuit, patria Chrysippi stoicae sapientiae potentissimi: quod a Tigrane Armenio subactum et diu Solum, Pompeiopolim devictis Cilicibus Cn. Magnus cognominavit.

Mons Taurus ab Indico primum mari surgit, deinde a scopulis Chelidoniis, inter Aegyptium et Pamphylium pelagus, obiectus septemtrioni dextero latere, laevo meridianae plagae, occidenti obversus fronte profusa. palam est terras eum continuare voluisse penetrato mari, nisi profundis resistentibus extendere radices suas vetaretur. denique qui periclitantur naturas locorum, temptasse eum omnes exitus promunturiis probant: etenim quoquovorsum mari adluitur, procedit in prominentias: sed modo intercluditur Phoenicio, modo Pontico sinu, interdum Caspio vel Hyrcano: quibus renitentibus subinde fractus contra Maeotium lacum flectitur multisque difficultatibus fatigatus Ripaeis se iugis adnectit. pro gentium ac linguarum varietate plurifariam nominatus, apud Indos Imaus, mox Propanisus, Choatras apud Parthos, post Niphates, inde Taurus atque ubi in excelsissimam consurgit sublimitatem, Caucasus. ll interea etiam a populis appellationem trahit: a dextero latere Caspius dicitur vel Hyrcanus, a laevo Amazonicus, Moschicus, Scythicus: ad haec vocabula habet alia multa. ubi dehiscit hiulcis iugis, facit portas, quarum primae sunt Armeniae, tum Caspiae, post Ciliciae. in Graeciam verticem exerit, ubi Ceraunius praedicatur. a Ciliciae finibus Asiaticum limitem dispescit. quantus meridiem videt, sole inaestuat: quicquid septemtrioni oppositum est, vento tunditur et pruina: quo silvestris est, efferatur multis bestiis et leonibus inmanissimus.

XXXIX. Quod in Campania Vesubius, in Sicilia Aetna, hoc in Lycia mons Chimaera est: hic mons nocturnis aestibus fumidum exhalat. et quoniam natura ibidem subest ignea, Vulcano urbem proximam Lycii dicaverunt, quam de vocabulo sui nominis Hephaestiam vocant. Olympus quoque inter alia ibi oppidum fuit nobile, sed intercidit: nunc castellum est, infra quod aquae Regiae ob insigne fluoris spectaculo sunt visentibus.

XXXX. Sequitur Asia: sed non eam Asiam loquor, quae in toto orbis divortio terminos amnes habet ab Aegyptio mari Nilum, a Maeotio lacu Tanaim: verum eam quae a Telmesso Lyciae incipit, unde etiam Carpathius auspicatur sinus. eam igitur Asiam ab oriente Lycia includit et Phrygia, ab occidente Aegaea litora, a meridie mare Aegyptium, Paphlagonia a septemtrione.

Ephesus in ea urbs clarissima est: Epheso decus templum Dianae, Amazonum fabrica, adeo magnificum, ut Xerxes , cum omnia Asiatica templa igni daret, huic uni pepercerit. sed haec Xerxis clementia sacras aedes non diu a malo vindicavit: namque Herostratus, ut nomen memoria sceleris extenderet, incendium nobilis fabricae manu sua struxit, sicut ipse fassas est, voto adipiscendae famae latioris. notatur ergo eadem die conflagravisse templum Ephesi, qua Alexander Magnus Pellae natus est. quod cum postmodum ad cultum augustiorem Ephesii reformarent, faber operi Dinocrates praefuit: quem Dinocratem Alexandri iussu Alexandriam in Aegypto metatum supra exposuimus. nusquam autem orbe toto tam adsiduos terrae motus et tam crebras urbium demersiones quam in Asia esse cladibus Asiaticis patuit, ll cum Tiberio principe urbes duodecim simul una ruina occiderint.

Ingenia Asiatica inclita per gentes fuere. poetae Anacreon, inde Mimnermus et Antimachus, deinde Hipponax, deinde Alcaeus, inter quos etiam Sappho mulier. at historiae conditores Xanthus, Hecataeus, Herodotus, cum quibus Ephorus et Theopompus. nam de septem sapientia praeditis Bias, Thales, Pittacus, Cleanthes Stoicae eminentissimus, Anaxagoras naturae indicator, Heraclitus etiam subtilioris doctrinae arcanis immoratus.

Asiam excipit Phrygia, in qua Celaenae, quae antiquato priore nomine in Apameam transiere, oppidum a rege Seleuco postmodum constitutum. istic Marsyas ortus, istic et sepultus: unde qui proximat fluvius, Marsyas dicitur: nam sacrilegi certaminis factum et audaces in deum tibias testatur non procul vallis, quae eventum gestae rei signat et ab Apamea decem milibus passuum separata Aulocrene usque adhuc dicitur. ex arce huiusce oppidi Maeander amnis caput tollit, qui recurrentibus ripis flexuosus inter Cariam et Ioniam praecipitat in sinum qui Miletum dividit et Prienam. ipsa Phrygia Troadi superiecta est, aquilonia parte Galatiae conlimitanea, meridiana Lycaoniae Pisidiae Mygdoniaeque contermina. eadem ab oriente vicina Lydiae, a septemtrione Moesiae, Cariae a parte qua dies medius est. mons Lydiae Tmolus croco florentissimus: amnis Pactolus, quem aurato fluore incitum aliter Chrysorrhoam vocant. in his locis animal nascitur quod bonacum dicunt, cui taurinum caput ac deinceps corpus omne, tantum iuba equina: cornua autem ita multiplici flexu in se recurrentia, ut si quis in ea offendit, non vulneretur. sed quicquid praesidii monstro illi frons negat, alvus sufficit: nam cum in fugam vertit, proluvie citi ventris fimum egerit per longitudinem trium iugerum, cuius ardor quicquid attigerit amburit: ita egerie noxia submovet insequentes.

Miletos Ioniae caput, Cadmi olim domus, sed eius, qui primus invenit prosae orationis disciplinam. non longe Ephesum Colophon civitas, nobilis oraculo Clarii Apollinis. unde haud procul Mimas surgit, cuius vertices de nubilis supervolantibus futurae tempestatis significant qualitatem. caput Maeoniae Sipylus excipit, Tantalis antea dictus et in illam vocabuli memoriam orbitatibus datus Niobae. Zmyrnam Meles circumfluit, inter flumina Asiatica facile praecipuus amnis. Zmyrnaeos vero campos fluvius Hermus secat, qui ortus Dorylao Phrygiae Phrygiam scindit a Caria. hunc quoque Hermum fluctibus aureis aestuasse antiquitas credidit. Zmyrna, unde praecipue nitet, Homero vati patria extitit, qui post Ilium captum fuit anno ducentesimo septuagesimo secundo, Agrippa Silvio Tiberini filio Albae regnante, anno ante urbem conditam centesimo sexagesimo. inter quem et Hesiodum poetam, qui in auspiciis olympiadis primae obiit, centum triginta octo anni interfuerunt. in Rhoeteo litore Athenienses et Mytilenaei ad tumulum ducis Thessali Achillion oppidum condiderunt, quod propemodum interiit: deinde interpositis quadraginta ferme stadiis in altero cornu eiusdem litoris ob honorem Salaminii Aiacis alterum oppidum, cui Aeantio datum nomen, Rhodii extruxerunt.

At iuxta Ilium Memnonis stat sepulcrum, ad quod sempiterno ex Aethiopia catervatim aves advolant, quas Ilienses Memnonias vocant. Cremutius auctor est has easdem anno quinto in Aethiopia catervatim coire et undiqueversum, quo usquam gentium sint, ad regiam Memnonis convenire. mediterranea quae sunt supra Troadis partem Teuthrania tenet regio, quae prima Moesorum fuit patria. haec Teuthrania perfunditur Caico flumine.

Per omnem Asiam chamaeleon plurimus, animal quadrupes, facie qua lacertae, nisi crura recta et longiora. ventri iungerentur: prolixa cauda eademque in vertiginem torta: hamati ungues subtili aduncitate: incessus piger et fere idem qui testudinum motus: corpus asperum cute, qualem in crocodilis deprehendimus: subducti oculi et recessu concavo introrsum recepti, quos numquam nictatione obnubit, visum denique non circumlatis pupulis, sed obtutu rigidi orbis intentat. hiatus eius aeternus ac sine ullius usus ministerio: quippe cum neque cibum capiat neque potu alatur nec alimento alio quam haustu aeris vivat. color varius et in momenta mutabilis, ita ut cuicumque rei se coniunxerit, concolor ei fiat. colores duo sunt quos fingere non valet, rubrus et candidus: ceteros facile mentitur. corpus paene sine carne, vitalia sine liene nec nisi in corculo pauxillum sanguinis deprehenditur. latet hieme, producitur vere. impetibilis est coraci, a quo cum interfectus est, victorem suum perimit interemptus: nam si vel modicum ales ex eo ederit, ilico moritur: sed corax habet praesidium, ad medellam natura manum porrigente: nam cum adflictum se intellegit, sumpta fronde laurea recuperat sanitatem.

Pythonos come in Asia locus est campis patentibus, ubi primo adventus sui tempore ciconiae advolant et eam quae ultima advenerit lancinant universae. aves istas ferunt linguas non habere, verum sonum quo crepitant oris potius quam vocis esse. eximia illis inest pietas: etenim quantum temporis inpenderint fetibus educandis, tantum et ipsae a pullis suis invicem aluntur: ita enim inpense nidos fovent, ut incubitus adsiduitate plumas exuant. noceri eis omnibus quidem locis nefas ducunt, sed in Thessalia vel maxime, ubi serpentium immanis copia est: quos dum escandi gratia insectantur, regionibus Thessalicis plurimum mali detrahunt.

XXXXI. Galatiam primis saeculis priscae Gallorum gentes occupaverunt Tolostobogi Veturi Ambitoti, quae vocabula adhuc permanent: quamvis Galatia unde dicta sit, ipso sonat nomine.

XXXXII. Bithynia in Ponti exordio ad partem solis orientis adversa Thraciae, opulenta ac dives urbium, a fontibus Sagari fluminis primos fines habet: ante Bebrycia dicta, deinde Mygdonia, mox a Bithyno rege Bithynia. in ea Prusiadem urbem et adluit Hylas flumen et perspergit Hylas lacus, in quo resedisse credunt delicias Herculi, Hylan puerum, Nymphis rapinam: in cuius memoriam usque adhuc sollemni cursitatione lacum populus circumit et Hylan voce clamant. in Bithyno quoque agro Libyssa locus Nicomediae proximus, sepulcro Hannibalis famae datus: li qui post Carthaginense iudicium transfuga ad regem Antiochum, dein post Antiochi apud Thermopylas pugnatam malam pugnam fractumque regem fortunae vicibus in hospitium Prusiae devolutus, ne traderetur T. Quintio ob hanc causam in Bithyniam misso captivusque Romam veniret, veneni mali poculo animam expulit.

XXXXIII. In ora Pontica post Bospori fauces et Rhesum amnem portumque Calpas Sagaris fluvius ortus in Phrygia dictusque a plerisque Sagarius exordium facit Mariandyni sinus, in quo oppidum Heraclea adpositum Lyco flumini: et Acone portus, qui proventu matorum graminum usque eo celebris est, ut noxias herbas aconita illinc nominemus. proximus inde Acherusius specus, quem foraminis caeci profundo ad usque inferna aiunt pertendere.

XXXXIV. Paphlagoniam limes a tergo Galaticus amplectitur. ea Paphlagonia Carambi promunturio spectat Tauricam, consurgit Cytoro monte porrecto in spatium trium et sexaginta milium, insignis loco Eneto: a quo, ut Cornelius Nepos perhibet, Paphlagones in Italiam transvecti mox Veneti sunt nominati. plurimas in ea regione urbes Milesii condiderunt, Eupatoriam Mithridates: quo subacto a Pompeio Pompeiopolis est dicta.

XXXXV. Cappadocia gentium universarum quae Pontum accolunt praecipue introversus recedit. latere laevo utrasque Armenias et Commagenen simul transit: dextero plurimis Asiae populis circumfusa. attollitur ad Tauri iuga et solis ortus. praeterit Lycaoniam Pisidiam Ciliciam. vadit super tractum Syriae Antiochiae, parte regionis alterius in Scythiam pertendens, ab Armenia maiore divisa Euphrate amne: quae Armenia unde Panedri montes sunt auspicatur. multae in Cappadocia urbes inclitae: verum ut ab aliis referamus pedem, coloniam Archelaidem, quam deduxit Claudius Caesar, Halys praeterfluit: Neocaesaream Lycus alluit: Melitam Samiramis condidit: Mazacam sub Argaeo sitam Cappadoces matrem urbium numerant: qui Argaeus nivalibus iugis arduus ne aestivo quidem torrente pruinis caret quemque indidem populi habitari deo credunt.

Terra illa ante alias altrix equorum et proventui equino accommodissima est: quorum hoc in loco ingenium reor persequendum. nam equis inesse iudicium documentis plurimis patefactum est, cum iam aliquot inventi sunt, qui nonnisi Primos dominos recognoscerent, obliti mansuetudinis, si quando mutassent consueta servitia. inimicos partis suae norunt adeo, ut inter proelia hostes morsu petant. sed illud maius est, quod rectoribus perditis quos diligebant arcessunt fame mortem. verum hi mores in genere equorum praestantissimo reperiuntur: nam qui infra nobilitatem sati sunt, nulla documenta sua praebuerunt. sed ne quid videamur dicendi licentia contra fidem adrogasse, exemplum frequens dabimus. Alexandri Magni equus Bucephalus dictus sive de aspectus torvitate seu ab insigni, quod taurinum caput armo inustum habebat, seu quod de fronte eius quaedam corniculorum minae protuberabant, cum ab equario suo alias etiam molliter sederetur, accepto regio stratu neminem umquam alium praeter dominum vehere dignatus est. documenta eius in proeliis plura sunt, quibus Alexandrum e durissimis certaminibus sospitem ope sua extulit: quo merito effectum, ut defuncto in India exequias rex duceret et supremis sepulcrum daret, urbem etiam conderet, quam in nominis memoriam Bucephalam nominavit. equus C. Caesaris nullum praeter Caesarem dorso recepit: cuius primores pedes facie vestigii humani tradunt fuisse, sicut ante Veneris genetricis aedem hac effigie locatus est. regem Scytharum cum singulari certamine interemptum adversarius victor spoliare vellet, ab equo eius calcibus morsuque est lancinatus. Agrigentina etiam regio frequens est equorum sepulcris, quod munus supremitatis meritis datum credimus. voluptatem his inesse circi spectacula prodiderunt: quidam enim equorum cantibus tibiarum, quidam saltationibus, quidam colorum varietate, nonnulli etiam accensis facibus ad cursus provocantur. affectum equinum lacrimae probant: denique interfecto Nicomede rege equus eius vitam inedia expulit. cum proelio Antiochus Galatas subegisset, Cintareti nomine ducis, qui in acie ceciderat, equum insilivit ovaturus isque adeo sprevit lupatos, ut de industria cernuatus ruina pariter et se et equitem adfligeret. ingenia equorum etiam Claudii Caesaris circenses probaverunt, cum effuso rectore quadrigae currus aemulos non minus astu quam velocitate praeverterent et post decursa legitima spatia ad locum palmae sponte consisterent, velut victoriae praemium postularent. excusso quoque auriga, quem Rutumannam nominabant, relicto certamine ad Capitolium quadriga prosilivit nec ante substitit quam Tarpeium Iovem trina dextratione lustrasset. in huiusce animalis genere aetas longior maribus: legimus sane equum ad annos LXX vixisse. iam illud non venit in ambiguum, quod in annum tertium et tricesimum generant, utpote qui etiam post vicesimum mittantur ad subolem reficiendam. notatum etiam advertimus Opuntem nomine equum ad gregariam venerem durasse in annos quadraginta. equarum libido extinguitur iubis tonsis. in quarum partu amoris nascitur veneficium, quod in frontibus praeferunt recens editi, furvo colore, caricis simile, hippomanes nominatum: quod si praereptum statim fuerit, nequaquam mater pullo ubera praebet fellitanda. quo quis acrior fuerit speique maioris, profundius nares mersitat in bibendo. mas ad bella numquam producitur apud Scythas, eo quod feminae exonerare vesicas etiam in fuga possunt. edunt equae et ventis conceptos: sed hi numquam ultra triennium aevum trahunt.

XXXXVI. Assyriorum initium Adiabene facit: in cuius parte Arbelitis regio est, quem locum victoria Alexandri Magni non sinit praeteriri. nam ibi copias Darii fudit, ipsum subegit expugnatisque eius castris in reliquo apparatu regis repperit scrinium unguentis refertum, unde primum Romana luxuria fecit ingressum ad odores peregrinos. aliquantisper tamen virtute veterum ab hac vitiorum inlecebra defensi sumus atque adeo in tempus censorum P. Licinii Crassi et C. Iulii Caesaris: qui edixerunt anno urbis conditae quingentesimo sexagesimo quinto, ne quis unguenta inveheret peregrina. postmodum vicerunt nostra vitia et senatui adeo placuit odorum delicia, ut ea etiam in poenalibus tenebris uteretur: sicut L. Plotium fratrem Planci bis consulis proscriptum a triumviris in Salernitana latebra unguenti odor prodidit.

Hos terrarum ductus excipit Media, cuius arbor inclaruit etiam carminibus Mantuanis. ingens ipsa et cui tale ferme quale unedonibus folium est tantum eo differt, quod spinulentis fastigiis hispida turgescat. malum inimicum venenis: sapore asperum et amaritudinis merae: odoris autem fragrantia plus quam iucundum longeque sensibile. verum pomorum illi tanta ubertas inest, ut onere proventus semper gravetur: nam protinus atque poma eius deciderunt maturitate, alia protuberant, eaque tantum est opimitati mora, ut fetus decidant ante nati. usurpare sibi nemora ista optaverunt et aliae nationes per industriam germinis transferendi, sed beneficium soli Mediae datum natura resistente terra alia non potuit mutuari.

XXXXVII. Portae Caspiae panduntur itinere manu facto longo octo milibus passuum: nam latitudo vix est plaustro permeabilis. in his angustiis etiam illud asperum, quod praecisorum laterum saxa liquentibus inter se salis venis exundant humorem affluentissimum, qui constrictus vi caloris velut in aestivam glaciem corporatur: ita labes invia accessum negat. praeterea octo et viginti milium passuum tractus omnis, quoquo inde pergitur humo arida, sine praesidio sitit. tunc serpentes undique gentium convenae a verno statim die illuc confluunt. ita periculi ac difficultatis concordia ad Caspios nisi hieme accessus negatur.

XXXXVIII. A Caspiis ad orientem versus locus est, quod Direum appellatur, cuius ubertati non est quippiam quod comparari queat. quem locum circumsident Lapyri, Naricli et Hyrcani. ei proximat Margine regio inclita caeli ac soli commodis, adeo ut in toto illo latifundio vitibus sola gaudeat. in faciem theatralem montibus clauditur, ambitu stadiorum mille quingentorum, paene inaccessa ob incommodum harenosae solitudinis, quae per centum et viginti milia passuum undiqueversum circumfusa est. regionis huius amoenitatem Alexander Magnus usque adeo miratus est, ut ibi primum Alexandriam conderet: quam mox a barbaris excisam Antiochus Seleuci filius reformavit et de nuncupatione domus suae dixit Seleuciam: cuius urbis circuitus diffunditur in stadia septuaginta quinque. in hanc Orodes Romanos captos Crassiana clade deduxit. et aliud in Caspiis Alexander oppidum excitarat idque Heraclea dictum dum manebat: sed hoc quoque ab iisdem eversum gentibus, deinde ab Antiocho restitutum, ut ille maluit, Achais postmodum nominatum est.

XXXXIX. Oxus amnis oritur de lacu Oaxo, cuius oras hinc inde Bateni et Oxistacae accolunt: sed praecipuam partem Bactri tenent. Bactris praeterea est proprius amnis Bactros: unde et oppidum quod incolunt Bactrum. gentis huius quae pone sunt, Propanisi iugis ambiuntur: quae adversa, Indi fontibus terminantur: reliqua includit Ochus flumen. ultra hos Panda oppidum Sogdianorum, in quorum finibus Alexander Magnus tertiam Alexandriam condidit ad contestandos itineris sui terminos. hic enim locus est, in quo primum a Libero patre, post ab Hercule, deinde a Samiramide, postremo etiam a Cyro arae sunt constitutae, quod proximum gloriae omnes duxerunt illo usque promovisse itineris sui metas.

Universi eius ductus dumtaxat ab illa terrarum parte Laxates fluvius secat fines, quem tamen Laxatem soli vocant Bactri: nam alii Scythae Silim nominant. hunc eundem esse Tanain exercitus Alexandri Magni crediderunt: verum Demodamas dux Seleuci et Antiochi, satis idoneus vero auctor, transvectus amnem istum, titulos omnium supergressus est aliumque esse quam Tanain deprehendit. ob cuius gloriae insigne dedit nomini suo, ut altaria ibi strueret Apollini Didymaeo. hoc est conliminium, in quo limes Persicus Scythis iungitur. quos Scythas Persae lingua sua Sacas dicunt et invicem Scythae Persas Chorsacos nominant montemque Caucasum Croucasim, id est nivibus candicantem. densissima hic populorum frequentia cum Parthis legem placiti ab exordio moris incorrupta custodit disciplina: e quibus celeberrimi sunt Massagetae et Essedones, Satarchae et Apalaei. post quos, immanissimis barbaris interiacentibus, de ritu aliarum nationum paene inconstanter definitum advertimus.

Bactri camelos fortissimos mittunt, licet et Arabia plurimos gignat: verum hoc differunt, quod Arabici bina tubera in dorso habent, singula Bactriani. hi numquam pedes atterunt: sunt enim illis reciprocis quibusdam pulmunculis vestigia carnulenta. unde et contraria est labes ambulantibus nullo favente praesidio ad nisum insistendi. habentur in duplex ministerium: sunt alii oneri ferundo accommodati, alii perniciores: sed nec illi ultra iustum pondera recipiunt nec isti amplius quam solita spatia volunt egredi. geniturae cupidine efferantur adeo, ut saeviant cum venerem requirunt. oderunt equinum genus. sitim etiam in quadriduum tolerant: verum cum occasio bibendi data est, tantum implentur, quantum et satiet desideria praeterita et in futurum diu prosit. lutulentas aquas captant, puras refugiunt: denique nisi caenosior liquor fuerit, ipsi adsidua proculcatione limum excitant, ut turbidetur. durant in annos centum, nisi forte translati in peregrina insolentia mutati aeris morbos trahant. ad bella feminae praeparantur inventumque est ut desiderium eis coitionis quadam castratione execaretur: putant enim fieri validiores, si coitibus arceantur.

L. Qua ab Scythico oceano et mari Caspio in oceanum eoum cursus inflectitur, ab exordio huiusce plagae profundae nives: mox longa deserta: post Anthropophagi gens est asperrima: dein feris spatia obsita ferme dimidiam itineris partem inpenetrabilem reddiderunt. quarum difficultatum terminum facit iugum mari imminens, quod Tabim barbari dicunt: post quae adhuc longinquae solitudines. sic in tractu eius orae, quae spectat aestivum orientem, post inhumanos situs primos hominum Seras cognoscimus, qui aquarum aspergine inundatis frondibus vellera arborum adminiculo depectunt liquoris et lanuginis teneram subtilitatem humore domant ad obsequium. hoc illud est sericum in usum publicum damno severitatis admissum et quo ostendere potius corpora quam vestire primo feminis, nunc etiam viris luxuriae persuasit libido. Seres ipsi quidem mites et inter se quietissimi, alias vero reliquorum mortalium coetus refugiunt, adeo ut ceterarum gentium commercia abnuant. primum eorum fluvium mercatores ipsi transeunt, in cuius ripis nullo inter partes linguae commercio, sed depositarum rerum pretia oculis aestimantibus sua tradunt, nostra non emunt.

LI. Sequitur Attacenus sinus et gens hominum Attacorum, quibus temperies praerogativa miram aeris clementiam subministrat. arcent sane adflatum noxium colles, qui salubri apricitate undique secluso obiecti prohibent auras pestilentes: atque ideo, ut Amometus adfirmat, par illis et Hyperboreis genus vitae est. inter hos et Indiam gnarissimi Ciconas locaverunt.

LII. A Mediis montibus auspicatur India, a meridiano mari porrecta ad eo, favonii spiritu saluberrima. in anno bis aestatem habet, bis legit frugem, vice hiemis etesias patitur. hanc Posidonius adversam Galliae statuit. sane nec quicquam ex ea dubium: nam Alexandri Magni armis comperta et aliorum postmodum regum diligentia peragrata penitus cognitioni nostrae addicta est. Megasthenes sane apud Indicos reges aliquantisper moratus res Indicas scripsit, ut fidem, quam oculis subiecerat, memoriae daret. Dionysius quoque, et ipse a Philadelpho rege spectator missus, gratia periclitandae veritatis paria prodidit.

Tradunt ergo in India fuisse quinque milia oppidorum praecipua capacitate, populorum novem milia. diu etiam credita est tertia pars esse terrarum. nec mirum sit vel de hominum vel de urbium copia, cum soli Indi numquam a natali solo recesserint. Indiam Liber pater primus ingressus est, utpote qui omnium primus triumphavit. ab hoc ad Alexandrum Magnum numerantur annorum sex milia quadringenti quinquaginta unus additis et amplius tribus mensibus, habita per reges conputatione, qui centum quinquaginta tres tenuisse medium aevum deprehenduntur.

Maximi in ea amnes Ganges et Indus. quorum Gangen quidam fontibus incertis nasci et Nili modo exultare contendunt: alii volunt a Scythicis montibus exoriri. Hypanis etiam ibi nobilissimus fluvius, qui Alexandri Magni iter terminavit, sicuti arae in ripa eius positae probant. minima Gangis latitudo per octo milia passuum, maxima per viginti patet: altitudo, ubi vadosissimus est, mensuram centum pedum devorat.

Gangarides extimus est Indiae populus: cuius rex equites mille, elephantos septingentos, peditum sexaginta milia in apparatu belli habet. Indorum quidam agros exercent, militiam plurimi, merces alii: optimi ditissimique res publicas curant, reddunt iudicia, adsident regibus. quietum ibi eminentissimae sapientiae genus est vita repletos incensis rogis mortem accersere. qui vero ferociori sectae se dediderunt et silvestrem agunt vitam, elephantos venantur, quibus perdomitis ad mansuetudinem aut arant aut vehuntur. in Gange insula est populosissima, amplissimam continens gentem, quorum rex peditum quinquaginta milia, equitum quattuor milia in armis habet. omnes sane, quicumque praediti sunt regia potestate, non sine maximo elephantorum, equitum etiam peditumque numero militarem agitant disciplinam.

Prasia gens validissima. Palibothram urbem incolunt, unde quidam gentem ipsam Palibothros nominaverunt. quorum rex sexcenta milia peditum, equitum triginta milia, elephantorum octo milia omnibus diebus ad stipendium vocat. ultra Palibothram mons Maleus, in quo umbrae hieme in septemtriones, aestate in austros cadunt, vicissitudine hac durante mensibus senis. septemtriones in eo tractu in anno semel nec ultra quindecim dies parent, sicut auctor est Baeton, qui perhibet hoc in plurimis Indiae locis evenire. Indo flumini proximantes versa ad meridiem plaga ultra alios torrentur calore: denique vim sideris prodit hominum color. montana Pygmaei tenent. at hi quibus est vicinus Oceanus sine regibus degunt. Pandaea gens a feminis regitur, cui reginam primam adsignant Herculis filiam. et Nysa urbs regioni isti datur, mons etiam Iovi sacer, Meros nomine, in cuius specu nutritum Liberum patrem veteres Indi adfirmant: ex cuius vocabuli argumento lascivienti famae creditur Liberum femine natum. extra Indi ostium sunt insulae duae Chryse et Argyre adeo fecundae copia metallorum, ut plerique eas aurea sola habere prodiderint et argentea.

Indis omnibus promissa caesaries, non sine fuco caerulei aut crocei coloris. cultus praecipuus in gemmis. nullus funerum apparatus. praeterea, ut Iubae et Archelai regum libris editum est, in quantum mores populorum dissonant, habitus quoque discrepantissimus: alii lineis, alii laneis peplis vestiuntur, pars nudi, pars obscaena tantum amiculati, plurimi etiam flexibilibus libris circumdati. quidam populi adeo proceri, ut elephantos velut equos facillima insultatione transiliant. plurimis placet neque animal occidere neque vesci carnibus. plerique tantum piscibus aluntur et mari vivunt. sunt qui proximos parentesque priusquam annis aut aegritudine in maciem eant, velut hostias caedunt, deinde peremptorum viscera epulas habent: quod ibi non sceleris, sed pietatis loco numerant. sunt etiam qui, cum incubuere morbi, procul a ceteris in secreta abeunt nihil anxie mortem expectantes.

Astacanorum gens laureis viret silvis, lucis buxeis: vitium vero et arborum universarum, quibus Graecia dulcis est, proventibus copiosissima. philosophos habent Indi (gymnosophistas vocant), qui ab exortu ad usque solis occasum contentis oculis orbem candentissimi sideris contuentur in globo igneo rimantes secreta quaedam harenisque ferventibus perpetem diem alternis pedibus insistunt. ad montem, qui Nulo dicitur, habitant quibus aversae plantae sunt et octoni digiti in plantis singulis. Megasthenes per diversos Indiae montes esse scribit nationes capitibus caninis, armatas unguibus, amictas vestitu tergorum, ad sermonem humanum nulla voce, sed latratibus tantum sonantes rictibusque. apud Ctesiam legitur quasdam feminas ibi semel parere natosque canos ilico fieri. esse rursum gentem alteram, quae in iuventa cana sit, nigrescat in senectute, ultra aevi nostri terminos perennantem. legimus monocolos quoque ibi nasci singulis cruribus et singulari pernicitate, qui ubi defendi se velint a calore, resupinati plantarum suarum magnitudine inumbrentur. Gangis fontem qui accolunt, nullius ad escam opis indigi odore vivunt pomorum silvestrium longiusque pergentes eadem illa in praesidio gerunt, ut olfactu alantur. quod si taetriorem spiritum forte traxerint, exanimari eos certum est. perhibent esse et gentem feminarum, quae quinquennes concipiant, sed ultra octavum annum vivendi spatium non protrahant. sunt qui cervicibus carent et in umeris habent oculos. sunt qui silvestres, hirti corpora, caninis dentibus, stridore terrifico. apud eos vero, quibus ad vivendi rationem exactior cura est, multae uxores in eiusdem viri coeunt matrimonium, et cum maritus homine decesserit, apud gravissimos iudices suam quaeque de meritis agunt causam, et quae officiosior ceteris sententia uicerit iudicantium, hoc palmae refert praemium, ut arbitrio suo ascendat rogum coniugis et supremis eius semet ipsam det inferias: ceterae nota vivunt.

Enormitas in serpentibus tanta est, ut cervos et animantium alia ad parem molem tota hauriant: quin etiam oceanum Indicum quantus est penetrent insulasque magno spatio a continenti separatas pabulandi petant gratia. idque ipsum palam est non qualibet magnitudine evenire, ut per tantam sali latitudinem ad loca permeent destinata.

Sunt illic multae ac mirabiles bestiae, quarum e multitudine et copia vel particulam persequemur. leucrocota velocitate praecedit feras universas: ipsa asini feri magnitudine, cervi clunibus, pectore ac cruribus leonis, capite melium, bisulca ungula, ore ad usque aures dehiscente, dentium locis osse perpetuo. haec quod ad formam: nam voce loquentium hominum sonos aemulatur.

Est et eale, alias ut equus, cauda elephanti, nigro colore, maxillis aprugnis, praeferens cornua ultra cubitalem modum longa ad obsequium cuius velit motus accommodata: neque enim rigent sed moventur, ut usus exigit proeliandi: quorum alterum cum pugnat protendit, alterum replicat, ut si ictu aliquo alterius acumen offenderit, acies succedat alterius. hippopotamis comparatur: et ipsa sane aquis fluminum gaudet.

Indicis tauris color fulvus est, volucris pernicitas, pilus in contrarium versus, hiatus omne quod caput. hi quoque circumferunt cornua flexibilitate qua volunt, tergi duritia omne telum respuentes, tam inmiti feritate, ut capti animas proiciant furore.

Mantichora quoque nomine inter haec nascitur, triplici dentium ordine coeunte vicibus alternis, facie hominis, glaucis oculis, sanguineo colore, corpore leonino, cauda velut scorpionis aculeo spiculata, voce tam sibila ut imitetur modulos fistularum tubarumque concinentum. humanas carnes avidissime affectat. pedibus sic viget, saltu sic potest, ut morari eam nec extentissima spatia possint nec obstacula latissima. sunt praeterea boves unicornes et tricornes solidis ungulis nec bifissis.

Sed atrocissimus est monoceros, monstrum mugitu horrido, equino corpore, elephanti pedibus, cauda suilla, capite cervino. cornu e media fronte eius protenditur splendore mirifico, ad magnitudinem pedum quattuor, ita acutum ut quicquid impetat, facile ictu eius perforetur. vivus non venit in hominum potestatem et interimi quidem potest, capi non potest.

Aquae etiam gignunt miracula non minora. anguillas ad tricenos pedes longas educat Ganges. quem Statius Sebosus inter praecipua miracula ait vermibus abundare caeruleis nomine et colore. hi bina habent brachia longitudinis cubita non minus sena, adeo robustis viribus, ut elephantos ad potum ventitantes mordicus conprehensa ipsorum manu rapiant in profundum.

Indica maria balaenas habent ultra spatia quattuor iugerum, sed et quos physeteras nuncupant. qui enormes supra molem ingentium columnarun ultra antemnas se navium extollunt haustosque fistulis fluctus ita eructant, ut nimbosa adluvie plerumque deprimant alveos navigantium.

Sola India mittit avem psittacum colore viridem torque puniceo, cuius rostri tanta duritia est, ut cum e sublimi praecipitat in saxum, nisu se oris excipiat et quodam quasi fundamento utatur extraordinariae firmitatis: caput vero tam valens, ut si quando ad discendum plagis sit admonendus, nam studet ut quod homines loquatur, ferrea clavicula sit verberandus. dum in pullo est atque adeo intra alterum aetatis suae annum quae monstrata sunt et citius discit et retinet tenacius: paulo senior et obliviosus est et indocilis. inter nobiles et ignobiles discretionem digitorum facit numerus: qui praestant, quinos in pedes habent digitos, ceteri ternos. lingua lata multoque latior quam ceteris avibus: unde perficitur ut articulata verba penitus eloquatur. quod ingenium ita Romanae deliciae miratae sunt, ut barbari psittacos mercem fecerint.

Indorum nemora in tam proceram sublimantur excelsitatem, ut transiaci ne sagittis quidem possint. pomaria ficus habent, quarum codices in orbem spatio sexaginta passuum extuberantur: ramorum umbrae ambitu bina stadia consumunt: foliorum latitudo formae Amazonicae peltae conparatur: pomum eximiae suavitatis. quae palustria sunt, harundinem creant ita crassam, ut fissis internodiis lembi vice vectitet navigantes. e radicibus eius humor dulcis exprimitur ad melleam suavitatem. Tylos Indiae insula est: ea fert palmas, oleam creat, vineis abundat. terras omnes hoc miraculo sola vincit, quod quaecumque in ea arbos nascitur, numquam caret folio.

Ibi mons Caucasus, qui maximam orbis partem perpetuis iugis penetrat, fronte qua soli obversus est arbores piperis ostentat, quas ad iuniperi similitudinem diverse fructus edere adseverant. qui paene inmaturi exeunt, dicitur piper longum. quod incorruptum est, piper album: quorum cutem rugosam et torridam calor fecerit, nomen trahunt de colore.

Hebenum ex India Mithridatico triumpho Romae primum Magnus Pompeius exhibuit. mittit India et calamos odoratos et multa alia fragrantia mirifici spiritus suavitate.

Indicorum lapidum in adamantibus dignitas prima, utpote qui lymphationes abigunt, venenis resistunt, mentium vanos metus pellunt. haec primum de his praedicari oportuit, quae respicere ad utilitatem videbamus: nunc reddemus quae adamantium sint species et quis color cuique. eximius in quodam crystalli genere invenitur, materiae in qua nascitur adaeque similis splendore liquidissimo, in mucronem sexangulum utrimque secus leviter turbinatus nec umquam ultra magnitudinem nuclei Abellani repertus. huic proximus in excellentissimo auro deprehenditur, pallidior ac magis ad argenti colorem renitens. tertius in venis cypri apparet, propior ad aeream faciem. quartus in metallis ferrariis legitur, pondere ceteros antecedens, non tamen et potestate. nam et hic et qui in cypro deprehenduntur frangi queunt, plerique etiam ab adamante altero perforantur. at illi quos primos significavimus nec ferro vincuntur nec igni domantur: verum tamen si diu in sanguine hircino macerentur, non aliter quam si calido vel recenti, malleis aliquot ante fractis et incudibus dissipatis aliquando cedunt atque in particulas dissiliunt. quae fragmenta scalptoribus in usum insigniendae cuiuscemodi gemmae expetuntur. inter adamantem et magnetem est quaedam naturae occulta dissensio, adeo ut iuxta positus non sinat magnetem rapere ferrum vel si admotus magnes ferrum traxerit, quasi praedam quandam adamans magneti rapiat atque auferat.

Lychniten perinde fert India, cuius lucis vigorem flagrantia excitat lucernarum, qua ex causa lychniten Graeci vocaverunt. duplex ei facies: aut in purpurae emicat claritatem aut meracius suffunditur cocci rubore, per omne intimum sui, si quidem pura sit, inoffensam admittens perspicuitatem. at si excanduit radiis solis incita vel ad calorem digitorum attritu excitata est, aut palearum cassa aut chartarum fila ad se rapit: contumaciter scalpturis resistens ac si quando insignita est, dum signa exprimit, quasi quodam animali morsu partem cerae retentat.

Beryllos in sexangulas formas Indi atterunt, ut hebetem coloris lenitatem angulorum repercussu excitent ad vigorem. beryllorum genus dividitur in speciem multifariam: eximii intervirente glauci et caeruli temperamento quandam praeferunt puri maris gratiam. infra hos sunt chrysoberylli, qui languidius micantes nube aurea circumfunduntur. chrysoprasos quoque, ex auro et porraceo mixtam lucem trahentes, aeque beryllorum generi adiudicaverunt. hyacinthizontas, scilicet qui hyacinthos prope referant, et ipsos probant. eos vero, qui crystalli similes capillamentis intercurrentibus obscurantur (hoc enim vitio illorum nomen est), scientissimi lapidum plebi dederunt. Indici reges hoc genus gemmarum in longissimos cylindros amant fingere eosque perforatos elephantorum setis suspendunt ac monilia habent, vel plerumque ex utroque capite insertis aureis umbilicis incendunt ad nitellam pinguiorem, ut per industriam metallo hinc inde addito fulgentiorem trahant lucem.

LIII. Taprobanem insulam, antequam temeritas humana exquisito penitus mari fidem panderet, diu orbem alterum putaverunt et quidem quem habitare Antichthones crederentur. verum Alexandri Magni virtus ignorantiam publici erroris non tulit ulterius permanere, sed in haec usque secreta propagavit nominis sui gloriam. missus igitur Onesicritus praefectus classis Macedonicae terram istam, quanta esset, quid gigneret, quomodo haberetur, exquisitam notitiae nostrae dedit. patet in longitudinem stadiorum septem milia, in latitudinem quinque milia. scinditur amni interfluo. nam pars eius bestiis et elephantis repleta est maioribus multo quam fert India: partem homines tenent. margaritis scatet et gemmis omnibus. sita est inter ortum et occasum. ab eoo mari incipit praetenta Indiae. a Prasia Indorum gente dierum viginti primo in eam fuit cursus, sed cum papyraceis et Nili navibus illo pergeretur: mox cursu nostrarum navium septem dierum iter factum est. mare vadosum interiacet altitudinis non amplius senum passuum, certis autem canalibus depressum adeo, ut nullae umquam ancorae ad profundi illius fundamenta potuerint pervenire. nulla in navigando siderum observatio: utpote ubi septemtriones nequaquam videntur vergiliaeque nunquam apparent. lunam ab octava in sextam decimam tantum supra terram vident. lucet ibi canopos sidus clarum et amplissimum. solem orientem dextera habent, occidentem sinistra. observatione itaque navigandi nulla suppetente, ut ad destinatum pergentes locum capiant, vehunt alites, quarum meatus terram petentium magistros habent cursus regendi. quaternis non amplius mensibus in anno navigatur.

In Claudii principatum de Taprobane haec tantum noveramus: tunc enim fortuna patefecit scientiae viam latiorem. nam libertus Annii Plocami, qui tunc Rubri maris vectigal administrabat, Arabiam petens, aquilonibus praeter Carmaniam raptus, quinto decimo demum die adpulsus est ad hoc litus portumque advectus qui Hippuros nominatur. sex deinde mensibus sermonem perdoctus admissusque ad conloquia regis quae compererat reportavit. stupuisse scilicet regem pecuniam quae capta cum ipso erat, quod tametsi signata disparibus foret vultibus, tamen parem haberet modum ponderis: cuius aequalitatis contemplatione cum Romanam amicitiam flagrantius concupivisset, Rachia principe legatos ad nos usque misit, a quibus cognita sunt universa.

Ergo inde homines corporum magnitudine omnes homines antecedunt: crines fuco inbuunt, caeruleis oculis ac truci visu, terrifico sono vocis. quibus inmatura mors est in annos centum aevum trahunt: aliis omnibus annosa aetas et paene ultra humanam extenta fragilitatem. nulli aut ante diem aut per diem somnus. aedificia modice ab humo elevata. annona eodem semper tenore. vites nesciunt: pomis abundant. colunt Herculem. in regis electione non nobilitas praevalet, sed suffragium universorum. populus enim eligit spectatum moribus et inveterata clementia, etiam annis gravem. sed hoc in eo quaeritur, cui liberi nulli sunt: nam qui pater fuerit, etiamsi vita spectetur, non admittitur ad regendum: et si forte dum regnat pignus sustulit, exuitur potestate: idque eo maxime custoditur, ne fiat hereditarium regnum. deinde etiamsi rex maximam praeferat aequitatem, nolunt ei totum licere: triginta ergo rectores accipit, ne in causis capitum solus iudicet: quamquam sic quoque si displicuerit iudicatum, ad populum provocatur atque ita datis iudicibus septuaginta fertur sententia, cui necessario adquiescitur. cultu rex dissimili a ceteris vestitur syrmate, ut est habitus quo Liberum patrem amiciri videmus. quod si etiam ipse in peccato aliquo arguitur, morte multatur: non tamen ut cuiusquam attrectetur manu, sed consensu publico rerum omnium interdicta ei facultate: etiam conloquii potestas punito denegatur. culturae student universi. venatibus indulgent nec plebeias agunt praedas, quippe cum tigrides aut elephanti tantum requirantur. maria quoque piscationibus inquietant marinasque testudines capere gaudent, quarum tanta est magnitudo, ut superficies earum domum faciat et numerosam familiam non arte receptet.

Maior pars insulae huius calore ambusta est et in vastas deficit solitudines. latus eius mare adluit perviridi colore fruticosum, ita ut iubae arborum plerumque gubernaculis atterantur. cernunt latus Sericum de montium suorum iugis. mirantur aurum et ad gratiam poculorum omnium gemmarum adhibent apparatum. secant marmora testudinea varietate. margaritas legunt plurimas maximasque. conchae sunt, in quibus hoc genus lapidum requiritur, quae certo anni tempore luxuriante conceptu sitiunt rorem velut maritum, cuius desiderio hiant: et cum maxime lunares liquuntur aspergines, oscitatione quadam hauriunt humorem cupitum: sic concipiunt gravidaeque fiunt. de saginae qualitate reddunt habitus unionum: nam si purum fuerit quod acceperint, candicant orbiculi lapillorum, si turbidum, aut pallore languent aut rufo innubilantur. ita magis de caelo quam de mari partus habent. denique quotiens excipiunt matutini aeris semen, fit clarior margarita, quotiens vespere, fit obscurior quantoque magis hauserit, tanto magis proficit lapidum magnitudo. si repente micaverit coruscatio, intempestivo metu conprimuntur clausaeque subita formidine vitia contrahunt abortiva: aut enim perparvuli fiunt scrupuli aut inanes. conchis ipsis inest sensus: partus suos maculari timent cumque flagrantioribus radiis excanduit dies, ne fucentur lapides solis calore, subsidunt in profundum et se gurgitibus ab aestu vindicant. huic tamen providentiae aetas opitulatur: nam candor senecta disperit et grandescentibus conchis flavescit margarita. in aqua mollis est unio, duratur exemptus. numquam duo simul reperiuntur: inde unionibus nomen datum. ultra semiunciales inventos negant. piscantium insidias timent conchae: unde est, ut aut inter scopulos aut inter marinos canes plurimum delitescant. gregatim natant: certus examini dux est: illa si capta sit, etiam quae evaserint in plagas revertuntur.

Dat et India margaritas, dat et litus Brittannicum: sicut divus Iulius thoracem, quem Veneri genetrici in templo eius dicavit, ex Brittannicis margaritis factum subiecta inscriptione intellegi voluit. Lotliam Paulinam Gaii principis coniugem vulgatum est habuisse tunicam ex margaritis sestertio tunc quadringenties aestimatam: cuius parandae avaritie pater ipsius Manilius spoliatis orientis regionibus offendit C. Caesarem Augusti filium interdictaque amicitia principis veneno interiit. illud quoque expressit vetus diligentia, quod Sullanis primum temporibus Romam inlati sunt uniones.

LIV. Ab insula eus ea, ut consequens, ad continentem: igitur a Taprobane in Indiam revertamur. sed si Indicis urbibus aut nationibus resistamus, egrediemur repromissae concinnitatis modum.

Proximam Indo flumini urbem habuere Caphisam, quam Cyrus diruit. Arachosiam Erymantho amni inpositam Samiramis condidit. Cadrusium oppidum ab Alexandro Magno ad Caucasum constitutum est. ibi et Alexandria, quae patet amplitudinis stadia triginta. multa et alia sunt, sed haec cum eminentissimis. post Indos montanas regiones Ichthyophagi tenent, quos subactos Alexander Magnus vesci piscibus vetuit: nam antea sic alebantur.

Ultra hos deserta Carmaniae, Persis deinde atque ita navigatio: in qua Solis insula rubens et omni animantium generi inaccessa, quippe quae nullum non animal inlatum perimat. ex India revertentes ab Hyani Carmaniae flumine septemtriones primum vident. Achaemenidis in hoc tractu sedes fuerunt. inter Carmaniae promunturium et Arabiam quinquaginta milia passuum interiacent: deinde tres insulae, circa quas hydri marini egrediuntur vicenum cubitum longitudine.

Dicendum hoc locorum, quatenus ab Alexandria Aegypti pergatur in usque Indiam. Nilo vehente Copton usque etesiis flantibus cursus est. deinde terrestre iter Hydreum tenus. post transactis aliquot mansionibus Berenicen pervenitur, ubi Rubri maris portus est. inde Oceli Arabiae portus tangitur. proximum Indiae emporium excipit Zmirim infame piraticis latronibus. deinde per diversos portus Cottonare pervenitur, ad quam monoxylis lyntribus piper convehunt. petentes Indiam ante exortum canis aut protinus post exortum navigia media aestate solvunt, revertentes renavigant Decembri mense. secundus ex India ventus est vulturnus: at cum ventum est in Rubrum mare, aut africus aut auster vehunt. spatium Indiae decies septies quinquaginta milia passuum proditur: at Carmaniae centum milia, cuius pars non caret vitibus. praeterea habet genus hominum, qui non alia quam testudinis carne vivunt, hirsuti omnia facie tenus, quae sola laevis est: iidem coriis piscium vestiuntur, Chelonophagi cognominati.

Inrumpit haec litora Rubrum mare idque in duos sinus scinditur. quorum qui ab oriente est Persicus appellatur, quoniam quidem oram illam habitavere Persidis populi, vicies et sexagies centena milia circuitu patens: ex adverso unde Arabia est alter Arabicus vocatur: Oceanum vero qui ibi influit Azanium nominaverunt.

Carmaniae Persis adnectitur, quae incipit ab insula Aphrodisia variarum opum dives, translata in Parthicum nomen, litore quo occasui obiacet porrecta milia passuum quingenta quinquaginta. oppidum eius nobilissimum Susa, in quo templum Susiae Dianae. a Susis [Carbyle sive] Babitae oppidum centum triginta quinque milibus passuum distat, in quo mortales universi odio auri coemunt hoc genus metalli et abiciunt in terrarum profunda, ne polluti usu eius avaritia corrumpant aequitatem. hic inconstantissimus terrarum modus: nec inmerito, cum aliae circa Persidem nationes schoenis, aliae parasangis terras metiantur et incertam fidem faciat mensurae ratio discors.

LV. Parthia quanta omnis est a meridie Rubrum mare, a septemtrione Hyrcanum salum claudit. in ea regna duodeviginti dissecantur in duas partes. undecim quae dicuntur superiora incipiunt ab Armenico limite et Caspio litore, porrecta ad terras Scytharum, quibuscum concorditer degunt: reliqua septem inferiora, sic enim vocitant, habent ab ortu Arios , Carmaniam Arianosque a medio die, Medos ab occidui solis plaga, a septemtrione Hyrcanos. ipsa autem Media ab occasu transversa utraque Parthiae regna amplectitur: septemtrione Armenia circumdatur: ab ortu Caspios videt: a meridie Persidem. deinde tractus hic procedit usque ad castellum quod Magi obtinent, Fidasarcida nomine: hic Cyri sepulcrum.

LVI. Chaldaeae gentis caput Babylonia est, tam nobilis ut propter eam et Assyrii et Mesopotamia in Babyloniae nomen transierint. urbs est sexaginta milia passuum circuitu patens, muris circumdata, quorum altitudo ducentos pedes detinet, latitudo quinquaginta, ternis in singulos pedes digitis ultra quam mensura nostra est altioribus. interluitur Euphrate. Beli ibi Iovis templum, quem inventorem caelestis disciplinae tradidit etiam ipsa religio, quae deum credit. in aemulationem urbis huius Ctesiphontem

Parthi condiderunt.

Tempus est ad Oceani oras reverti, represso in Aethiopiam stilo: namque ut Atlanticos aestus occipere ab occidente et Hispania dudum dixeramus, ab bis quoque partibus mundi unde primum Atlantici nomen induat, exprimi par est. pelagus Azanium usque Aethiopum litora promovetur, Aethiopicum ad Massylicum promunturium, unde rursus oceanus Atlanticus.

Iuba igitur universae partis, quam plurimi propter solis ardorem perviam negaverunt, facta etiam vel gentium vel insularum commemoratione ad confirmandae fidei argumentum, omne illud mare ab India usque Gades voluit intellegi navigabile, cori tamen flatibus, cuius spiritus praeter Arabiam, Aegyptum, Mauretaniam evehere quamvis queant classem, dummodo ab eo promunturio Indiae cursus dirigatur, quod alii Lepten acran, alii Drepanum nominaverunt. addidit etiam stationum loca et spatiorum modum: nam ab Indica prominentia ad Malichu insulam adfirmat esse quindecies centena milia passuum: a Malichu ad Scaeneon ducenta viginti quinque milia: inde ad insulam Adanum centum quinquaginta milia: sic confici ad apertum mare decies octies centena et septuaginta quinque milia. idem opinioni plurimorum, qui solis flagrantia maxima partis istius ferunt humano generi inaccessa, sic reluctatur, ut mercantium ibi transitus infestari ex Arabicis insulis dicat: quas Ascitae habent Arabes. quibus e re nata datum nomen. nam bubulis utribus contabulatas crates superponunt vectitatique hoc ratis genere praetereuntes infestant sagittis venenatis. habitari etiam addit Aethiopiae adusta Trogodytarum et Ichthyophagorum nationibus: quorum Trogodytae tanta pernicitate pollent, ut feras quas agitant cursu pedum adsequantur, Ichthyophagi non secus quam marinae belvae nando in mari valent.

Ita exquisito Atlantico mari usque in occasum, etiam Gorgadum meminit insularum. Gorgades insulae, ut accipimus, obversae sunt promunturio quod vocamus Hesperuceras. has incoluerunt Gorgones monstra et sane usque adhuc monstruosa gens habitat. distant a continente bidui navigatione. prodidit denique Xenophon Lampsacenus Hannonem Poenorum imperatorem in eas permeavisse repertasque ibi feminas aliti pernicitate atque ex omnibus quae apparuerunt duas captas tam hirto atque aspero corpore, ut ad argumentum spectandae rei duarum cutes miraculi gratia inter donaria Iunonis suspenderit, quae duravere usque ad tempora excidii Carthaginensis.

Ultra Gorgadas Hesperidum insulae, sicut Sebosus adfirmat, dierum quadraginta navigatione in intimos maris sinus recesserunt. Fortunatas insulas certe contra laevam Mauretaniae accepimus iacere, quas Iuba sub meridie quidem sitas, sed proximas occasui dicit. de harum nominibus expectari magnum non miror, sed infra famam vocabuli res est. in prima earum, cui nomen est Norion, aedificia nec sunt nec fuerunt. iuga montium stagnis madescunt. ferulae surgunt ad arboris magnitudinem: earum quae nigrae sunt, expressae liquorem reddunt amarissimum, quae candidae, aquas revomunt etiam potui accommodatas. alteram insulam Iunoniam appellari ferunt, in qua pauxilla aedes ignobiliter ad culmen fastigata. tertia huic proximat eodem nomine, nuda omnia. quarto loco Capraria appellatur, enormibus lacertis plus quam referta. sequitur Nivaria aere nebuloso et coacto ac propterea semper nivalis. deinde Canaria repleta canibus forma eminentissimis, unde etiam duo exhibiti sunt Iubae regi. in ea aedificiorum durant vestigia. avium magna copia, nemora pomifera, palmeta caryotas feritantia, multa nux pinea, larga mellatio, amnes siluris piscibus abundantes. perhibent etiam expui in eam undoso mari belvas: deinde cum monstra illa putredine tabefacta sunt, omnia illic infici taetro odore: ideoque non penitus ad nuncupationem sui congruere insularum qualitatem.

Prepared and proof-read by John White from T.H. Mommsen's edition, Bernolini, 1864.

The Miscellany The Latin Library The Classics Page