CAII JULII SOLINI DE MIRABILIBUS MUNDI
CAPITULA I - VI

I  II   III  IV  V  VI

I. De origine urbis Romæ et temporibus ejus, de diebus intercalaribus, de genitura hominis, et his quæ memorabilia in hominibus fuere, de alectorio lapide.

Sunt, qui videri velint, Romæ vocabulum ab Evandro primum datum, quum oppidum ibi offendisset, quod extructum antea Valentiam dixerat juventus Latina: servataque significatione impositi prius nominis, Romam Græce Valentiam nominatam: quam Arcades quoniam in excelsa habitassent parte montis, derivatum deinceps ut tutissima urbium arces vocarentur. Heraclidi placet, Troja capta quosdam ex Achivis in ea loca, ubi nunc Roma est, devenisse per Tiberim, deinde suadente Rome, nobilissima captivarum, quæ his comes erat, incensis navibus, posuisse sedes, instruxisse mœnia, et oppidum ab ea Romen vocavisse. Agathocles scribit Romen non captivam fuisse, ut supradictum est; sed ab Ascanio natam, Æneæ neptem, appellationis istius causam fuisse. Traditur etiam proprium Romæ nomen, et verum magis, quod nunquam in vulgum venit, sed vetitum publicari, quandoquidem quo minus enuntiaretur, cerimoniarum arcana sanxerunt, ut hoc pacto noticiam eius aboleret fides placite taciturnitatis. Denique Valerius Soranus, quod contra interdictum id eloqui ausus foret; ob meritum profanæ vocis neci datum. Inter antiquissimas sane religiones sacellum colitur Angeronæ, cui sacrificatur ante diem duodecimum kalendarum januariarum: quæ diva præsul silentii istius prænexo obsignatoque ore simulachrum habet.

De temporibus Urbis conditæ ambiguitatum quæstiones excitavit, quod quædam ibi multo ante Romulum culta sint. Quippe ante aram Hercules, quam voverat, si amissas boves reperisset, punito Caco, Patri Inventori dicavit. Qui Cacus habitavit locum, cui Salinæ nomen est, ubi Trigemina nunc porta. Hic ut Gellius tradit, quum ab Tarchone Tyrreno, ad quem legatus venerat missu Marsyæ regis, socio Megale Phryge, custodiæ foret datus, frustratus vincula, et unde venerat redux, præsidiis amplioribus occupato circa Vulternum et Campaniam regno, dum attrectat etiam quæ concesserant in Arcadum jura, duce Hercule, qui tunc forte aderat, oppressus est. Megalen Sabini receperunt, disciplinam augurandi ab eo docti.

Suo quoque numini idem Hercules instituit aram, quæ Maxima apud pontifices habetur, quum se ex Nicostrata, Evandri matre, quæ a vaticinio Carmentis dicta est, immortalem comperisset fore: conseptum etiam intra quod ritus sacrorum, factis bovicidiis, docuit Potitios. Hoc sacellum Herculi in boario foro est, in quo argumenta et convivii et majestatis ipsius remanent: nam divinitus illo neque canibus neque muscis ingressus est. Et enim cum viscerationem sacricolis daret, Myagrum deum dicitur imprecatus; clavam vero in aditu reliquisse, cuius olfactum refugerent canes; id usque nunc durat.

Aedem etiam quæ Saturni ærarium fertur, comites ejus condiderunt in honorem Saturni, quem cultorem regionis illius cognoverunt extitisse. Iidem et montem Capitolinum Saturnium nominaverunt. Castelli quoque, quod excitaverant, portam Saturniam apellaverunt, quæ postmodum Pandana vocitata est. Pars infima et Capitolini montis habitaculum Carmenti fuit, ubi et Carmentis nunc fanum est, a qua Carmentali portæ nomen datum est. Palatinum nemo dubitaverit, quin Arcades habeat auctores, a quibus primum Pallanteum oppidum: quod aliquandiu Aborigines habitatum, propter incomodum vicinæ paludis, quam præterfluens Tiberis fecerat, profecti Reate, postmodum reliquerunt. Sunt, qui velint a balatibus ovium mutata littera, vel a Pale pastorali dea, aut, ut Silenus probat, a Palantho Hyperborei filia, quam Hercules ibi compresisse visus est, nomen monti adaptatum. Sed quamquam ista sic congruant palam est, prospero illi augurio deberi Romani nominis gloriam, maxime quum annorum ratio faciat cardinem veritati: nam ut affirmat Varro, auctor diligentissimus, Romam condidit Romulus, Marte genitus et Rhea Silvia: vel, ut nonnulli, Marte et Ilia: dictaque est primum Roma Quadrata, quod ad æquilibrium foret posita.

Ea incipit a silva, quæ est in area Apollinis, et ad supercilium scalarum Caci habet terminum, ubi tugurium fuit Faustuli. Ibi Romulus mansitavit qui auspicato murorum fundamenta jecit duodeviginti natus annos, undecimo kalendas maias, hora post secundam ante tertiam plenam: sicut Lucius Tarruntius prodidit, mathematicorum nobilissimus, Jove in piscibus, Saturno, Venere, Marte, Mercurio in Scorpione, Sole in Tauro, Luna in Libra constitutis. Et observatum deinceps, ne qua hostia Parilibus cæderetur, ut dies ista a sanguine purus esset, cujus significationem de partu Iliæ tractam volunt. Idem Romulus regnavit annos septem et triginta. De Cæninensibus egit primum triumphum, et Acroni regi eorum detraxit spolia, qua Jovi Feretrio primus suspendit, et opima dixit. Rursum de Antemnatibus triumphavit. De Veientibus tertio. Apud Capreæ paludem nonis quintilibus apparere desiit. Ceteri reges quibus locis habitaverunt, dicemus. Tatius in arce, ubi nunc est ædes Junonis Monetæ: qui anno quinto, postquam ingressus Urbem fuerat, a Laurentibus interemptus, septima et vicesima olympiade hominem exivit. Numa in colle primum Quirinali. Deinde propter ædem Vestæ in Regia, quæ adhuc ita appellatur: qui regnavit annis tribus et quadraginta, sepultus sub Janiculo. Tullus Hostilius in Velia, ubi postea deum Penatium ædes facta est: qui regnavit annos duos et triginta, obiit olympiade quinta et tricesima. Ancus Martius, in summa Sacra via, ubi ædes Larum est: qui regnavit annos quatuor et viginti, obiit olympiade prima et quadragesima. Tarquinius Priscus ad Mugoniam portam supra summam Novam viam: qui regnavit annos septem et triginta. Servius Tullius Esquiliis supra clivum Urbium: qui regnavit annos duos et quadraginta. Tarquinius Superbus, et ipse Esquiliis supra clivum Pullium ad Fagutalem lacum: qui regnavit annos quinque et viginti.

Cincio Romam duodecima olympiade placet conditam; Pictori octava; Nepoti et Lutatio, opinionem Erathostenis et Appollodori comprobantibus, olympiadis septimæ anno secundo: Pomponio Attico et M. Tullio olympiadis sextæ anno tertio. Collatis igitur nostris et Græcorum temporibus, invenimus, incipiente olympiade septima Romam conditam, anno post Ilium captum quadringentesimo tricesimo tertio. Quippe certamen Olympicum, quod Hercules in honorem atavi materni Pelopis ediderat, intermissum Iphitus Eleus instauravit, post excidium Trojæ, anno quadringentesimo ocatavo. Ergo ab Iphito numeratur olympias prima. Ita sex mediis olympiadibus interjectis, quibus singulis anni quaterni imputantur cum septima cœptante, Roma condita sit, inter exortum Urbis et Trojam captam, jure esse annos quadringentos et triginta tres constat. Huic argumento illud accedit, qui cum Caius Pompeius Gallus et Quintus Verannius Urbis conditæ anno octingentesimo primo fuerint consules, consulatu eorum olympias septima et ducentesima actis publicis annotata est. Quarter ergo multiplicatis sex et ducentis olympiadibus erunt anni octingenti viginti quatuor, quibus de septimæ olympiade annectendus primus annus est, ut in solido colligantur octingenti viginti quinque. Ex qua summa detractis viginti annos, et quatuor olympiadum retro sex, manifeste anni octingenti et unus reliqui fient. Quapropter cum octingentesimo primo anno Urbis conditæ ducentesima septima olympias computetur, par est Romam septimæ olympiadis anno primo credi conditam. In qua regnatum est annis ducentis quadraginta tribus.

Decemviri creati anno trecentesimo secundo. Primum Punicum bellum anno quadringentesimo octogesimo nono. Secundum quingentesimo tricesimo quinto. Tertium sexcentesimo quarto. Sociale sexcentesimo sexagesimo secundo. Ad Hircium et Caium Pansam consules anni septingenti et decem: quorum consulatu Cæsar Augustus est consul creatus, octavum decimum annum agens: qui principatum ita ingressus est, ut vigilantia illius uon modo securum, verum etiam tutum imperium esset. Quod tempus ferme solum repertum est, quo plurimum et arma cessaverint, et ingenia floruerint, scilicet ne inerti justitio languerent virtutis opera, bellis quiescentibus.

Tunc ergo primum cursus anni perspecta ratio est, quæ a rerum origine profunda caligine tegebatur. Nam ante Augustum Cæsarem incerto modo annum computabant, qui apud Ægyptios quatuor mensibus terminabatur, apud Arcadas tribus, apud Acarnanas sex, in Italia apud Lavinios tredecim, quorum annus trecentis septuaginta et quatuor diebus ferebatur. Romani initio annum decem mensibus computaverunt, a Martio auspicantes, adeo ut ejus die prima de annis vestalibus ignes accenderent, mutarent veteribus virides laureas, senatus et populus comitia agerent, matronæ servis suis cœnas ponerent, sicuti Saturnalibus domini: illæ, ut per honores promptius obsequium provocarent; hi quasi gratiam repensarent perfecti laboris: maximeque hunc mensem principem testatur fuisse, quod qui ab hoc quintus erat, quintilis dictus est, deinde numero decurrente, december solemnem circuitum finiebat intra diem trecentesimum quartum: tunc enim iste munerus explebat annum, ita ut sex menses tricenum dierum essent, quatuor reliqui tricenis et singulis expedirentur. Sed quum ratio illa ante Numam a luna cursu discreparet, lunari computatione annum peræquarunt, quinquaginta et uno die auctis. Ut ergo perficerent duodecim menses, de sex mensibus superioribus detraxerunt dies singulos, eosque quinquaginta istis et uno diebus adnexuerunt, factique quinquaginta septem divisi sunt in duos menses, quorum alter novem et viginti, alter octo et viginti dies detinebant. Sic annus habere quinque atque quinquaginta et trecentos dies cœpit. Postmodum, quum perspicerent, temere annum clausum intra dies, quos supra diximus, quandoquidem appareret, solis meatum non ante trecentesimum sexagesimum quintum diem, abundante insuper quadrantis particula, zodiacum conficere decursum; quadrantem illum et decem dies addiderunt, ut ad liquidum annus trecentis diebus sexaginta quinque et quadrante constaret, hortante observatione imparis numeri, quem Pythagoras monuit præponi in omnibus oportere. Unde propter dies impares, diis superis et januarius dicatur et martius: propter pares februarius, quasi ominosus, diis inferis deputatur. Quum itaque hæc definitio toto orbe placuisset, custodiendi quadrantis gratia, a diversis gentibus varie intercalabatur, nec unquam tamen ad liquidum fiebat temporum peræquatio. Græci ergo singulis annis undecim dies et quadrantem detrahebant, eosque octies multiplicatos in anno nonum reservabant, ut contractus nonagenarius numerus in tres menses per tricenos dies scinderetur: qui anno nono restituti efficiebant dies quadringentos quadraginta quatuor, quos embolimos, vel hyperballontas nominabant.

Quod quum in initio Romani probassent, contemplatione parilis numeri offensi neglectum brevi perdiderunt, translata in sacerdotes intercalandi potestate: qui plerumque gratificantes rationibus publicanorum, pro libidine sua subtrahebant tempora, vel augebant. Quum hæc sic forent constituta, modusque intercalandi interdum cumulatior, interdum fieret imminutior, vel omnino dissimulatus præteriretur, nonnunquam accidebat ut menses qui fuerant transacti hieme, modo æstivum, modo autumnale tempus inciderent. Itaque Cæsar universam hanc inconstantiam, incisa temporum turbatione, composuit, et, ut statum certum præteritus error acciperet, dies viginti et unum et quadrantem simul intercalavit: quo pacto regradati menses, de cetero statuta ordinis sui tempora detinerent. Ille ergo annus solus trecentos quatuor et quadraginta dies habuit: alii deinceps trecentenos sexagenos quinos et quadrantem, et tunc quoque vitium admissum est per sacerdotes. Nam quum præceptum esset, anno quarto ut intercalarent unum diem, et oporteret confecto quarto anno id observari ante quam quintus auspicaretur, illi incipiente quarto intercalarunt, non desinente. Sic per annos sex et triginta quum novem dies tantummodo sufficere debuissent, duodecim sunt intercalati. Quod reprehensum Augustus reformavit, jussitque annos duodecim sine intercalatione decurrere, ut tres illi dies, qui ultra novem necessarios temere fuerant intercalati, hoc modo possent repensari. Ex qua disciplina omnium postea temporum fundata ratio est.

Verum quum hoc, et multa alia Augusti temporibus debeantur, qui pæne sine exemplo rerum potitus est, tanta et tot in vita ejus inveniuntur adversa, ut non sit facile discernere, calamitosior an beatior fuerit. Primum, quod apud avunculum in petitione magisterii equitum prælatus est ei Lepidus tribunus, cum quadam auspicantium cœptorum nota; mox triumviratus collegium præ gravi potestate Antonii; Philippensis inde proscriptionis invidia; abdicatio Postumi Agrippæ post adoptionem; deinde desiderio ejus insignis pœnitentia; naufragia Sicula; turpis ibi in spelunca occultatio; seditiones militum plurimæ; Perusina cura; detectum filiæ adulterium, et voluntas parricidalis; nec minore dedecore neptis infamia; incusatæ mortes filiorum: et amissis liberis non solus orbitatis dolor; Urbis pestilentia, fames Italiæ, bellum Illyricum, angustiæ rei militaris, corpus morbidum, contumeliosa dissensio privigni Neronis, uxoris etiam et Tiberii cogitationes parum fidæ, atque in hunc modum plura. Hujus tamen suprema quasi lugeret seculum, penuria insequuta est frugum omnium; ac ne fortuitum, quod acciderat, videretur, imminentia mala non dubiis signis apparuerunt: nam Fausta quædam ex plebe, partu uno edidit quatuor geminos, mares duos, totidemque feminas, monstruosa fecunditate portendens futura calamitatis indicium: quamvis Trogus auctor affirmet in Ægypto septenos uno utero simul gigni: quod ibi minus mirum, quum fœtifero potu Nilus, non tantum terrarum, sed etiam hominum, materna fecundet arva. Legimus Cnæum Pompeium Eutychidem feminam Asia exhibitam, quam constabat tricies enixam, quum viginti ejus liberis in theatro suo publicasse. Unde competens hoc loco duco super hominis generatione tractare.

Etenim quum de animalibus, quæ digna dictu videbuntur, prout patria cujusque admonebit, simus notaturi, jure ab eo potissimum ordiemur, quod rerum natura sensus judicio, et rationis capacitate præposuit omnibus. Itaque, ut Democritus physicus ostendit, mulier solum animal menstruale est, cujus profluvia non parvis spectata documentis, inter monstrifica merito numerantur. Contactæ his fruges non germinabunt, acescent musta, morientur herbæ, amittent arbores fœtus, ferrum rubigo corripiet, nigrescent æra. Si quid canes inde ederint, in rabiem efferabuntur nocituri morsibus, quibus lymphaticos faciunt. Parva hæc sunt: bitumen in Judæa Asphaltites gignit lacus, adeo lentum mollitie glutinosa, ut a se nequeat separari: enimvero si abrumpere partem velis, universitas sequetur: scindique non potest, quoniam in quantum ducatur, extenditur; sed ubi admota fuerint cruore illo polluta fila, sponte dispergitur, et applicita tabe diducitur paulo ante corpus unum, fitque de tenacitate connexa contagione partitio repentina. Habet plane illud in se solum salutare, quod avertit sidus Helenæ perniciosissimum navigantibus. Ceterum ipsæ feminæ, quibus munus est necessitatis hujusmodi, quamdiu sunt in sua lege, non innocentibus oculis contuentur; aspectu specula vitiant, ita ut hebetetur visu fulgor offensus, et solitam æmulationem vultus exstinctu splendor amittat, faciesque obtusi nitoris quadam caligine nubiletur.

Mulierum aliæ in æternum steriles sunt; aliæ mutatis conjugiis exuunt sterilitatem. Nonnullæ tantum semel pariunt; quædam aut feminas, aut mares semper. Post annum quinquagesimum fecunditas omnium conquiescit; nam in annum octogesimum viri generant, sicuti Masinissa rex Mathumannum filium octogesimum et sextum annum agens genuit. Cato octogesimo exacto, ex filia Salonii clientis sui avum Uticensis Catonis procreavit. Compertum et illud est, quod inter duos conceptus quum intercessit paululum temporis, uterque residet, sicut in Hercule et Iphicle apparuit, fratre ejus, qui gestati eodem onere, intervallis tamen, quibus concepti fuerant, nati videntur. Et de Proconensi ancilla, quæ e duplici adulterio geminos edidit, utrumque patri suo similem. Hic Iphicles Iolaum creat, qui Sardiniam ingressus, palantes incolarum animos ad concordiam eblanditus, Olbiam, atque alia Græca oppida exstruxit. Iolenses ab eo dicti, sepulcro ejus templum addiderunt, quod imitatus virtutem patrui, malis plurimis Sardiniam liberasset.

Ante omnia sobolem cogitantibus sternutatio post coitus cavenda, ne prius semen excutiat impulsus repentinus, quam penetralibus se matris insinuet humor paternus. Quod si naturalis materia hæserit, decimus a conceptu dies dolore gravidas admonebit. Jam inde incipiet et capitis inquietudo, et caligine visus hebetabitur. Ciborum quoque fastidiis stomachi claudetur cupido.

Convenit inter omnes, corda primum ex universa formari carne, eaque in diem quintum et sexagesimum crescere, dein minui; ex ossibus spinas. Ea propter capital est, si pars alterutra noceatur. Plane si corpusculum in marem figuretur, melior est color gravidis, et pronior partitudo uteri; denique a quadragesimo dic motus. Alter sexus nonagesimo primum die palpitat. Et concepta femina gestantis vultum pallore inficit: crura quoque præpedit languida tarditate. In utroque sexu quum capilli germinant, incommodum majus est: fitque pleniluniis auctior agritudo, quod tempus etiam editis semper nocet. Quum salsiores escas edit gravida, unguiculis caret partus. At quum prope ad uterum liberandum venerint momenta maturitatis, enitenti spiritum retinere plurimum congruit, quandoquidem letali mora oscitatio suspendit puerperia. Contra naturam est, in pedes procedere nascentes: quapropter velut ægre parti appellantur Agrippæ. Ita editi minus prospere vivunt, et de vita ævo brevi cedunt. Denique in uno Marco Agrippa felicitatis exemplum est, nec tamen usque eo inoffensæ, ut non plura adversa pertulerit, quam secunda: nam et misera pedum valetudine, et aperto conjugis adulterio, et aliquot infelicitatis notis præposteri ortus omen luit.

Feminis perinde est infausta nativitas, si concretum virginal fuerit, quo pacto genitalia fuere Corneliæ, quæ editis Gracchis ostentum hoc piavit sinistro exitu liberorum. Rursum, necatis matribus, natus est auspicatior, sicut Scipio Africanus prior, qui defuncta parente, quod excisus utero in diem venerat, primus Romanorum: Cæsar dictus est. E geminis, si remanente altero, alter abortivo fluxu exciderit, alter, qui legitime natus est, Vopiscus nominatur. Quidam et cum dentibus procreantur, ut Cnæus Papirius Carbo, et M. Curius, Dentatus ob id cognominatus. Quidam vice dentium continui ossis armantur soliditate, qualem filium Bithynorum rex Prusias habuit. Ipsum dentium numerum discernit qualitas sexus, quum in viris plures sint, in feminis pauciores. Quos kunñdontaw vocant, quibus gemini procedunt ab dextera parte, fortunæ blandimenta promittunt: quibus ab læva, versa vice.

Nascentium vox prima vagitus est: lætitiæ enim sensus differtur in quadragesimum diem. Itaque unum novimus, eadem hora risisse, qua erat natus, scilicet Zoroastrem, mox optimarum artium peritissimum. At Crassus avus ejus, quem rapuerunt bella Parthica, quod nunquam riserit, Agelastus cognominabatur. Inter alia Socratis magna, præclarum illud est, quod in eodem vultus tenore etiam adversis interpellantibus perstitit. Heraclitus et Diogenes Cynicus nihil unquam de rigore animi remiserunt, calcatisque turbinibus fortuitorum, adversum omnem dolorem vel misericordiam uniformi duravere proposito. Pomponium pœtam consularem virum nunquam ructasse, habetur inter exempla. Antoniam Drusi non spuisse, percelebre est. Nonnullos nasci accepimus concretis ossibus, eosque neque sudare, neque consuesse sitire, qualis Syracusanus Lygdamis fertur, qui tertia et tricesima olympiade primus ex Olympico certamine pancratii coronam reportavit; cujusque ossa deprehensa sunt medullam non habere.

Maximam virium substantiam nervos facere certissimum est, quantoque fuerint densiores, tanta propensius angescere firmitatem. Varro, in relatione prodigiosæ fortitudinis, annotavit Trittannum gladiatorem natura Samnitem fuisse, qui, et rectis et transversis nervis, non modo crate pectoris, sed et manibus cancellatis, et brachiis, omnes adversarios levi tactu, pæne securis congressionibus vicerit. Ejus filium, militem Cnæi Pompeii pari modo natum, ita sprevisse hostem provocantem, ut inermi eum dextra et superaret, et captum digito uno in castra imperatoris sui reportaret. Milonem quoque Crotoniensem egisse omnia, supra quam homo valet. Etiam hoc proditur, quod ictu nudæ manus taurum fecit victimam: eumque solidum, qua mactaverat die, absumpsit solus non gravatim. Super hoc nihil dubium: nam factum elogium exstat.

Victor ille omnium certaminum quæ obivit, alectoria usus traditur, qui lapis specie crystallina, fabæ modo, in gallinaceorum ventriculis invenitur, aptus, ut dicunt, prœliantibus. Milon porro Tarquinii Prisci temporibus emicuit.

Jam vero qui deflexum animum referat ad similitudinum causas, quantum artificis naturæ ingenium deprehendet! Interdum enim ad genus spectant, et per sobolem in familias transitus faciunt: sicut plerumque parvuli modo nævos, modo cicatrices, modo qualescumque originis suæ notas ferunt: ut in Lepidis, quorum tres, intervulsa tamen serie, ex eadem domo, obducto membrana oculo, similes geniti reperiuntur: vel in Byzantino nobili pugile, qui, quum matrem haberet adulterio ex Æthiope conceptam, quæ nihil patri comparandum reddidisset, ipse Æthiopem avum regeneravit. Sed hoc minus mirum, si respiciamus ad ea, quæ spectata sunt inter externos. Regem Antiochum Artemon quidam e plebe Syriatica sic facie æmula mentiebatur, ut postmodum Laodice uxor regia, objecto populari isto, tamdiu dissimulaverit defunctum maritum, quoad ex arbitratu ejus regni successor ordinaretur. Inter Cnæum Pompeium et Cn. Vibium, humili loco natum, tantus error exstitit de paribus lineamentis, ut Romani Vibium Pompeii nomine, Pompeium Vibii vocabulo cognominarent. Oratorem Lucium Plancum Rubrius histrio sic implevit, ut et ipse Plancus a populo vocaretur. Armentarius myrmillo, et Cassius Severus orator, ita se mutuo reddiderunt, ut, si quando pariter viderentur, dignosci non possent, nisi discrepantiam habitus indicaret. Marcus Messalla censorius et Menogenes, e face vulgari, hoc fuerunt uterque, quod singuli, nec alium Messallam quam Menogenem, nec Menogenem alium quam Messallam putaverunt. Piscator ex Sicilia, proconsuli Suræ præter alia etiam rictu oris comparabatur: ita in eadem vocis impedimenta, et tardatæ sonum lingua naturalibus offendiculis congruebant. Interdum non modo inter externos, sed etiam inter conductos ex diversissima Parte orbis miraculo indiscreti vultus fuere. Denique quum Antonio jam triumviro Thoranius quidam eximios forma pueros, velut geminos, trecentis sestertiis vendidisset, quorum alterum de Transalpina Gallia, alterum ex Asia comparaverat, adeoque una res viderentur, ut solus sermo fidem panderet, atque ideo inrisum se Antonius gravaretur, non infacete Thoranius, id vel præcipue, quod emptor criminabatur, pretiosius probavit: neque enim mirum, si forent pares gemini: illud nullis posse taxationibus æstimari, quod tantis spatiis diversitas separata, plus quam geminos atulisset. Quo responso adeo Antonius mitigatus est, ut deinceps nihil se habere carius in substantia jactitaret.

Nunc si de ipsis hominum formis requiramus, liquido manifestabitur, nihil de se antiquitatem mendaciter prædicasse, sed corruptam degeneri successione sobolem nostri temporis per nascentium detrimenta decus veteris proceritudinis perdidisse. Licet ergo plerique definiant, nullum posse excedere longitudinem pedum septem, quod intra mensuram istam Hercules fuerit, deprehensum tamen est Romanis temporibus sub divo Augusto, Pusionem et Secundillam denos pedes et amplius habuisse proceritatis, quorum reliquiæ adhuc in conditorio Sallustianorum videntur: postmodum, divo Claudio principe. Gabbaram nomine, ex Arabia advectum, novem pedum et totidem unciarum. Sed ante Augustum annis mille ferme non apparuit forma hujusmodi, sicut nec post Claudium visa est. Quis enim jam ævo isto non minor parentibus suis nascitur? Priscorum autem testantur molem etiam Orestis suprema, cujus ossa olympiade quinquagesima et octava Tegea inventa a Spartanis oraculo monitis, discimus implesse longitudinem cubitorum septem. Scripta quoque, quæ ex antiquitate memorias accersunt in fidem veri, hoc etiam receperunt, quod bello Cretico, quum elata flumina plus quam vi amnica terras copissent, post discessum fluctuum inter plurima humi discidia humanum corpus repertum sit cubitum trium atque triginta: cujus inspectandi cupidine L. Flaccum legatum, Metellum etiam ipsam impendio captos miraculo, quod auditu refutaverant, oculis potitos. Non omiserim Salamine Euthymenis filium crevisse in triennio tria cubita sublimitatis, sed incessu tardum, sensu hebetem, robusta voce, pubertate festina, statimque obsessum morbis plurimis, immoderatis ægritudinum suppliciis compensasse præcipitem incrementi celeritatem. Mensuræ ratio bifariam convenit: nam quantus manibus expansis inter digitos longissimus modus est, tantum constat esse inter calces et verticem, Ideoque physici hominem minorem mundum judicaverunt. Parti dextera habilior adscribitur modus, lævæ firmitas major: unde altera gesticulationibus promptior est, altera oneri ferendo accommodatior. Pudoris disciplinam etiam inter defuncta corpora natura discrevit: ac si quando cadavera necatorum fluctibus evehuntur, virorum supina, prona fluitant feminarum.

Verum ut ad pernicitatis titulum transeamus, primam palmam velocitatis Ladas quidam adeptus est, qui ita supra cavum pulverem cursitavit, ut in arenis pendentibus nulla indicia relinqueret vestigiorum. Polymnestor Milesius puer, quum a matre locatus esset ad caprarios pastus, ludicro leporem consequutus est, et ob id statim productus a gregis domino, olympiade sexta et quadragesima, ut Bocchus auctor est, victor in stadio meruit coronam. Philippides biduo mille ducenta quadraginta stadia ab Athenis Lacedæmonem decucurrit. Anystis Lacon, et Philonides, Alexandri Magni cursores, Elin ab usque Sicyone mille ducenta stadia uno die transierunt. Fonteio Vipsanioque consulibus, in Italia novem annos puer natus, quinque et septuaginta millia passuum a meridie transivit ad vesperum.

Visu deinde plurimum potuit Strabo nomine, quem perspexisse per centum quinque et triginta millia passuum, Varro significat, solitumque exeunte e Carthagine classe Punica numerum navium manifestissime ex Lilybetana specula nolare. Cicero tradit Iliadum Homeri ita subtiliter in membranis scriptam, ut testa nucis clauderetur. Callicrates formicas ex ebore sic scalpsit, ut portio earum a ceteris secerni nequiverit. Apollonides perhibet, in Scythia feminas nasci, quæ bityæ vocantur, eas in oculis pupillas geminas habere, et perimere visu, si forte quem iratæ aspexerint.

Prævaluisse fortitudine apud Romanos L. Sicinium Dentatum, titulorum numerus ostendit. Tribunus hic plebi fuit non multo post exactos reges, Spurio Tarpeio, A. Haterio, consulibus. Idem ex provocatione octies victor, quadraginta et quinque adversas habuit cicatrices, in tergo nullam notam: et spolia ex hoste tricies et quater cepit. In phaleris, hastis puris, armillis, coronis, trecenta duodecim dona meruit: novem imperatores, qui opera ejus vicerant, triumphantes prosequutus. Post hunc Marcus Sergius duobus stipendiis primis adverso corpore ter et vicies vulneratus: secundo stipendio in prœlio dextram perdidit. Qua de causa postea sibi manum ferream fecit: et quum neutra pæne idonea ad prœliandum valeret, una die quater pugnavit, et vicit sinistra, duobus equis eo insidente confossis. Ab Hannibale bis captus refugit, quum viginti mensibus, quibus captivitatis sortem perferebat, nullo momento sine compedibus fuerit et catenis. Omnibus asperrimis prœliis, quæ tempestate illa Romani experti sunt, insignitus donis militaribus, a Thrasymeno, Trebia, Ticinoque coronas civicas retulit: Cannensi quoque prœlio, de quo refugisse eximium opus virtutis fuit, solus accepit coronam. Beatus profecto tot suffragiis gloriarum, nisi heres in posteritatis ejus successione Catilina tantas adoreas odio damnati nominis obumbrasset! Quantum inter milites Sicinius, aut Sergius, tantum inter duces, immo, ut verius dicam, inter omnes homines, Cæsar dictator enituit. Hujus ductibus undecies centum triginta et duo millia cæsa sunt hostium: nam quantum bellis civilibus fuderit, noluit annotari. Signi, collatis quinquagies et bis dimicavit: M. Marcellum solus supergressus, qui novies et tricies pari modo fuerat prœliatus. Ad hæc nullus celerius scripsit: nemo velocius legit. Quaternas etiam epistolas perhibetur simul dictasse. Benignitate adeo præditus, ut quos armis subegerat, clementia magis vicerit.

Cyrus memoriæ bono inclaruit, qui in exercitu, cui numerosissimo præfuit, nominatim singulos alloquebatur. Fecit hoc idem in populo Romano L. Scipio. Sed et Cyrum et Scipionem consuetudine credamus profecisse. Cineas Pyrrhi legatus, postero die quam ingressus Romam fuerat, et equestrem ordinem et senatum propriis nominibus salutavit. Rex Ponticus Mithridates duabus et viginti gentibus, quibus imperitabat, sine interprete jura dixit. Memoriam et arte fieri palam factum est, sicut Metrodorus philosophus, qui temporibus Diogenis Cynici fuit, in tantum se meditatione assidua provexit, ut a multis simul dicta, non modo sensuum, sed etiam verborum ordinibus detineret. Nihil tamen in homine aut metu, aut casu, aut morbo facilius intercipi, sæpe perspectum est. Qui lapide ictus fuerat, accepimus oblitum litterarum. Messallam certe Corvinum post ægritudinem, quam pertulerat, percussum proprii nominis oblivione, quamlibet alias ei sensus vigeret. Memoriam metus perimit: invicem vocis interdum est incitamentum, quam non solum acuit, sed etiam, si nunquam fuerit, extorquet. Denique cum olympiade octava et quinquagesima victor Cyrus intrasset Sardis Asiæ oppidum, ubi tunc Cresus latebat, Atys filius regis, mutus ad id locorum, in vocem erupit vi timoris: exclamasse enim dicitur: " Parce patri meo, Cyre, et hominem te esse vel casibus disce nostris! "

Tractare de moribus superest, quorum excellentia maxime in duobus enituit. Cato princeps Porciæ gentis, senator optimus, imperator optimus, optimus orator, causam tamen quadragies et quater dixit, diversis odiorum simultatibus appetitus, semper absolutus. Unde Scipionis Æmiliani laus propensior, qui præter bona, quibus Cato clarus fuit, etiam publico amore præcessit. Vir optimus Nasica Scipio judicatus est, non privato tantum testimonio, sed totius senatus sacramento: quippe quod inventus dignior non fuit, cui præcipuæ religionis crederetur ministerium, quum oraculum moneret arcessi sacra deum Matris Pessinunte.

Plurimi inter Romanos eloquentia floruerunt; sed hoc bonum hereditarium nunquam fuit, nisi in familia Curionum; in qua tres serie continua oratores fuere. Magnum hoc habitum est sane eo seculo, quo facundiam præcipue et humana et divina mirata sunt: quippe tunc percussores Archilochi pœtæ Apollo prodidit, et latronum facinus deo coarguente detectum. Quumque Lysandcr Lacedæmonius Athenas obsideret, ubi Sophoclis tragici inhumatum corpus jacebat, identidem Liber pater ducem monuit per quietem, sepeliri delicias suas sineret: nec prius destitit, quam Lysander cognito qui obisset diem, et quid a numine posceretur, inducias bello daret, usque dum congruæ supremis talibus exsequiæ ducerentur. Pindarum lyricum e convivii loco, cui imminebat ruina, ne cum ceteris interiret, forinsecus Castor et Pollux vocarunt, inspectantibus universis: quo effectum, ut solus impendens periculum evaderet.

Numerandus post deos Cn. Pompeius Magnus, intraturus Posidonii domum, clarissimi tunc sapientiæ professoris, percuti ex more a lictore fores vetuit, submissisque fascibus, quamlibet confecto Mithridatico bello, et orientis victor, sententia propria cessit januæ litterarum. Africanus prior Quinti Ennii statuam imponi sepulcro suo jussit. Uticensis Cato unum cx tribunatu militum philosophum, alium ex Cypria legatione Romam advexit, professus, plurimum se eo facto senatui et populo contulisse, quamlibet proavus ejus sæpissime censuisset Græcos Urbe pellendos. Dionysius tyrannus vittatam navem Platoni obviam misit; ipse, cum albis quadrigis egredientem in littore occurrens honoratus est.

Perfectam prudentiam soli Socrati oraculum Delphicum adjudicavit. Pietatis documentum nobilius quidem in Metellorum domo refulsit, sed eminentissimum in plebeia puerpera reperitur. Humilis hæc, atque ideo famæ obscurioris, quum ad patrem, qui supplicii causa claustris pœnalibus continebatur, ægre obtinuissct ingressus, exquisita sæpius a janitoribus, ne forte parenti cibum subministraret, alere eum uberibus suis deprehensa est: quæ res et locum et factum consecravit: nam qui morti destinabatur, donatus filiæ, in memoriam tanti præconii, reservatus est: locus dicatus suo numini, Pietatis sacellum est. Navis a Phrygia gerula sacrorum, dum sequitur vittas castitatis, contulit Claudiæ principatum pudicitiæ. At Sulpitia Paterculi filia, M. Fulvii Flacci uxor, censura omnium matronarum e centum probatissimis haud temere dilecta est, quæ simulacrum Veneris, ut Sibyllini libri monebant, dedicaret. Quod attinet ad titulum felicitatis, necdum repertus est, qui felix censeri jure debuerit: namque Cornelius Sulla dictus potius est, quam fuit Felix. Solum certe beatum cortina Aglaum judicavit, qui in angustissimo Arcadiæ angulo pauperis soli dominus, nunquam egressus paterni cespitis terminos invenitur.

II. De Italia. In ea de boa angue, de lupis, de lyncibus, de lyncurio alpide, de lapide curalio, de gemma sytite, de gejentana gemma, de mutis cicadis, de Diomedis avibus.

De homine satis dictum habeo. Nunc, ut ad destinatum revertamur, ad locorum commemorationem stilus dirigendus est, atque adeo principaliter in Italiam,cujus decus jam in Urbe contigimus. Sed Italia tanta cura omnibus dicta, præcipue M. Catoni, ut jam inveniri non possit, quod non veterum auctorum præsumpserit diligentia, largiter in laudem excellentis terra materia suppetente, dum scriptores præstantissimi reputant locorum salubritatem, cœli temperiem, ubertatem soli, aprica collium, opaca nemorum, innoxios saltus, vitium olearumque proventus, nobilia pecuaria, tot amnes, lacus tantos, bifera violaria, inter hæc Vesuvium flagrantis animæ spiritu vaporantem, tepentes fontibus Baias, colonias tam frequentes, tam assiduam novarum urbium gratiam, tam clarum decus veterum oppidorum, quæ primum Aborigines, Aurunci, Pelasgi, Arcades, Siculi, totius postremo Græciæ advenæ, et in summa, victores Romani condiderunt: ad hæc laterum portuosa, orasque patentibus gremiis commercio orbis accommodatas.

Verum ne prorsus intacta videatur, in ea, quæ minus trita sunt, animum intendere haud absurdum videtur, et parcius depavita levibus vestigiis inviare: nam quis ignorat vel dicta, vel condita, a Jano Janiculum, a Saturno Latium, atque Saturniam, a Danæ Ardeam, a comitibus Herculis Polieon, ab ipso in Campania Pompeios, quia victor ex Hispania pompam boum duxerat? In Liguria quoque Lapidarios campos, quod ibi eo dimicante. creduntur pluisse saxa: regionem Ionicam ab Ione Naulochi filia, quam procaciter, insidentem vias Hercules, ut ferunt, interemit: Archippen a Marsya rege Lydorum, quod hiatu terræ haustum, dissolutum est in lacum Fucinum; ab Iasone templum Junonis Argivæ; a Pelopidis Pisas; a Cleolao, Minois filio, Daunios; Iapygas a Iapyge Dædali filio; Tyrrhenos a Tyrrheno Lydiæ rege; Coram a Dardanis; Agyllam a Pelasgis, qui primi in Latium litteras intulerunt; ab Haleso Argivo Phaliscam; a Phalerio Argivo Phalerios; Fescenninum quoque ab Argivis; portum Parthenium a Phocensibus; Tibur, sicut Cato facit testimonium, a Catillo Arcade præfecto classis Evandri; sicut Sextius ab Argiva juventute. Catillus enim Amphiarai filius, post prodigialem patris apud Thebas interitum Œclei avi jussu, cum omni fœtu ver sacrum missus tres liberos in Italia procreavit, Tiburtum, Coram, Catillum, qui depulsis ex oppido Siciliæ veteribus Sicanis, a nomine Tiburti fratris natu maximi urbem vocaverunt. Mox in Bruttiis ab Ulyxe exstructum templum Minervæ. Insula Ligea appellata ab ejecto ibi corpore sirenis ita nominatæ; Parthenope a Parthenopæ sirenis sepulcro, quam Augustus postea Neapolin esse maluit. Præneste, ut Zenodotus, a Præneste Ulyxis nepote Latini filio; ut Prænestini sonant libri, a Cæculo, quem juxta ignes fortuitos invenerunt, ut fama est, Digitorum sorores. Notum est, a Philocteta Petiliam constitutam: Arpos et Beneventum a Diomede, Patavium ab Antenore, Metapontum a Pyliis, Scyllaceum ab Atheniensibus, Sybarim a Trœzeniis, et a Sagari Ajacis Locri filio, Salentinos a Lyctiis, Anconam a Siculis, Gabios a Galato et Bio, Siculis fratribus; ab Heraclidis Tarentum, insulam Tensam ab Ionibus, Pæstum a Dorensibus: a Myscello Achæo Crotonam, Regium a Chalcidensibus, Cauloniam et Terinam a Crotonirensibus, a Nariciis Locros, Heretum a Græcis in honorem Heræ (sic enim Junonem Græci vocant); Ariciam ab Archilocho Siculo, unde et nomen, ut Heminæ placet, tractum. Hoc in loco Orestes oraculo monitus simulacrum Scythicæ Dianæ, quod de Taurica extulerat, prius quam Argos peteret, consecravit. A Zanclensibus Metaurum locatum, a Locrensibus Metapontum, quod nunc Vibo dicitur.

Bocchus absolvit Gallorum veterem propaginem Umbros esse; Marcus Antonius refert eosdem, quod tempore aquosæ cladis imbribus superfuerint, Umbrios Græce nominatos. Liciniano placet, a Messapo Græco Messapiæ datam originem, versam postmodum in nomen Calabriæ, quam in exordio Œnotri frater Peucetius Peucetiam nominarat. Par sententia est inter auctores, a gubernatore Æneæ appellatum Palinurum, a tubicine Misenum, a consobrina Leucosiam insulam a nutrice Caietam, ab uxore Lavinium, quod post Trojæ excidium, sicut Cosconius perhibet, quarto anno exstructum est. Nec omissum sit, Æneam æstate ab Ilio capto secunda, Italicis littoribus appulsum, ut Hemina tradit, sociis non amplius sexcentis, in agro Laurenti posuisse castra: ubi dum simulacrum, quod secum ex Sicilia advexerat, dedicat Veneri matri, quæ Frutis dicitur, a Diomede Palladium suscipit, tribusque mox annis cum Latino regnat socia potestate, quingentis jugeribus ab eo acceptis. Quo defuncto, summam biennio adeptus, apud Numicum parere desivit anno septimo, Patrisque Indigetis ei nomen datum. Deinde constituta ab Ascanio Longa Alba, Fidenæ, Antium, Nola a Tyriis, ab Eubœensibus Cumæ: ibidem Sibyllæ sacellum est, sed ejus, quæ rebus Romanis quinquagesima olympiade interfuit, cujusque librum ad Cornelium usque Sullam pontifices nostri consulebant. Tunc enim una cum Capitolio igni absumptus est: nam priores duo, Tarquinio Superbo parcius pretium offerente quam postulabatur, ipsa exusserat. Hujus sepulcrum in Sicilia adhuc manet. Delphicam autem Sibyllam ante Trojana bella vaticinatam Bocchus autumat, cujus plurimos versus operi suo Homerum inseruisse manifestat. Hanc Herophile Erythrea annis aliquot intercedentibus consequuta est, Sibyllaque appellata est de scientiæ parilitate, quæ inter alia magnifica Lesbios amissuros imperium maris multo ante præmonuit, quam id accideret. Ita Cumanam tertio fuisse post has loco, ipsa ævi series probat. Ergo Italia, in qua Latium antiquum antea a Tiberis ostiis ad usque Lirim amnem pertinebat, universa consurgit a jugis Alpium, porrecta ad Reginum verticem, et litora Bruttiorum, quo in maria meridiem versus protenditur. Inde procedens paulatim, se Apennini montis dorso attollit, extenta inter Tuscum et Adriaticum, id est inter Superum mare et Inferum, similis querneo folio, proceritate amplior, quam latitudine. Ubi longius abiit, in cornua duo scinditur, quorum alterum Ionium respectat æquor, alterum Siculum. Inter quas prominentias non uno margine accessum insinuati freti recipit, sed linguis projectis sæpius, ac procurrentibus, distinctum promontoriis pelagus accipit. Ibi, ut sparsim notemus, arces Tarentinæ, Scyllacea regio cum Scylleo oppido, et Cratæide flumine Scylæ matre, ut vetustas fabulata est, Regini saltus, Pæstanæ valles, Sirenum saxa, amœnissimus Campaniæ tractus, Phlegræi campi, Circæ domus, Tarracina insula ante circumflua immenso mari, nunc ævo nectente addita continenti, diversamque fortunam a Reginis experta, quos fretum medium a Siculis vi abscidit: Formiæ etiam Læstrigonibus habitatæ, multa præterea pollentissimis ingeniis edissertata, quæ præterire, quam inferius exsequi, tutius duximus. Verum Italiæ longitudo, quæ ab Augusta Prætoria per Urbem Capuamque porrigitur usque ad oppidum Regium, decies centena et viginti millia passuum colligit: latitudo ubi plurimum quadringenta decem; ubi minimum, centum sex et triginta: arctissima est ad portum, quem Hannibalis Castra dicunt: neque enim excedit quadraginta millia. Umbilicum, ut Varro tradit, in agro Reatino habet. At in solidum spatium circuitus universi vicies quadragies noviesque centena sunt. In quo ambitu adversa Locrensium fronte ortus a Gadibus finitur Europæ sinus primus: nam secundus a Lacinio auspicatus, in Acroceraunio metas habet.

Ad hæc Italia Pado clara est, quem mons Vesulus superantissimus inter juga Alpium gremio suo fundit, visendo fonte in Ligurum finibus, unde se primum Padus proruit, subversusque cuniculo rursus in agro Vibonensi extollitur, nulli amnium inferior claritate, a Græcis dictus Eridanus. Intumescit exortu Canis tabefactis nivibus, et liquentibus brumæ pruinis, auctusque aquarum accessione, triginta flumina in Adriaticum defert mare.

E memorabilibus inclytum et insigniter per omnium vulgatum ora, quod perpaucæ familiæ sunt in agro Faliscorum, quos Hirpos vocant. Hi sacrificium annuum ad montem Soractis Apollini faciunt: id operantes gesticulationibus religiosis, impune insultant ardentibus lignorum struibus, in honorem divinæ rei flammis parcentibus. Cujus devotionis mysterium munificentia senatus honorata, Hirpis perpetuo consulto omnium munerum vacationem dedit. Gentem Marsorum serpentibus illæsam esse, nihil mirum: a Circæ filio hi genus ducunt, et de avita potentia deberi sibi sciunt servitium venenorum: ideo venena contemnunt. Cœlius Æetæ tres filias dicit, Angitiam, Medeam, et Circen: Circen Circeios insedisse montes, carminum maleficiis varias imaginum facies mentientem: Angitiam vicina Fucino occupavisse, ibique salubri scientia adversus morbos resistentem, quum dedisset hominem vivere, deam habitam: Medeam ab Jasone Buthroti sepultam, filiumque ejus Marsis imperasse. Sed quamvis Italia habeat hoc præsidium familiare, a serpentibus non penitus libera est. Denique Amunclas, quas Amyclas ante Græci condiderant, serpentes fugavere. Illic frequens vipera insanabili morsu: brevior hæc ceteris, quam in aliis advertimus orbis partibus, ac propterea, dum despectui est, facilius nocet.

Calabria chelydris frequentissima, et boam gignit, quem anguem ad immensam molem ferunt convalescere. Captat primo greges bubulos, et quæ plurimo lacte rigua bos est, ejus se uberibus innectit, suctuque continuo saginata longo in seculo, ita fellebri satietate ultimo extuberatur, ut obsistere magnitudini ejus nulla vis queat; et postremo depopulatis animantibus regiones, quas ohsederit, cogit ad vastitatem. Denique divo Claudio principe, ubi Vaticanus ager est, in alvo occisæ boæ spectatus est solidus infans.

Italia lupos habet, et quod cum ceteris simile non sit, homo, quem prius viderint, conticescit, et anticipatus obtutu nocentis aspectus, licet clamandi voluntatem habeat, non habet vocis ministerium. Sciens de lupis multa prætereo. Spectatissimum illud est: caudæ animalis hujus villus amatorius inest perexiguus, quem spontivo damno amittit, quum capi metuit: nec habet potentiam, nisi viventi detrahatur. Cœunt lupi toto anno non amplius dies duodecim. Vescuntur in fame terram. At hi, quos cervarios dicimus, quamvis post longa jejunia repertas ægre carnes mandere cœperint, ubi quid casu respiciunt obliviscuntur, et immemores præsentis copiæ eunt quæsitum quam reliquerant satietatem. In hoc animalium genere nominantur et lynces, quarum urinas coire in duritiem pretiosi calculi fatentur, qui naturas lapidum exquisitius sunt persequuti. Istud etiam ipsas lynces persentiscere hoc documento probatur, quod egestum liquorem illico arenarum tumulis, quantum valent, contegunt, invidæ scilicet ne talis egeries transeat in nostrum usum, ut Theophrastus perhibet. Lapidi isti ad succinum color est, pariter spiritu attrahit propinquantia, dolores renum placat, medetur regio morbo; Græce lyngurium dicitur.

Cicadæ apud Reginos mutæ, nec usquam alibi: quod silentium miraculo est, nec immerito, quum vicinæ quæ sunt Locrensium, ultra ceteras sonent. Causas Granius tradit, quum obmurmurarent illic Herculi quiescenti, deum jussisse ne streperent: itaque ex eo cœptum silentium permanere.

Ligusticum mare frutices procreat, qui quantisper fuerint in aquarum profundis fluxi sunt, tactu prope carnulento; deinde, ubi in supera attolluntur, natalibus saxis derogati, lapides fiunt. Nec qualitas illis tantum sed et color vertitur: nam puniceo protinus rubescunt. Ramuli sunt, quales arboris visimus, ad semipedem frequentius longi. Rarum est pedaneos deprehendi. Excuduntur ex illis multa gestamina; habet enim, ut Zoroastres ait, materia hæc quamdam potestatem, ac propterea, quidquid inde fit, ducitur inter salutaria; curalium alias dicunt; nam Metrodorus gorgian nominat. Idem quod resistat typhonibus et fulminibus affirmat.

Eruitur gemma in parte Lucanie, facie adeo jucunda, ut languentes intrinsecus stellas, et subnubilo renidentes, croceo colore perfundat. Ea quoniam in littore Syrtium inventa primum est, syrtites vocatur. Est et veietana a loco dicta, cui nigricolor facies propria, quam ad gratiam varietatis albi limites intersecant notis candicantibus.

Insula, quæ Apuliæ oram videt, tumulo ac delubro Diomedis insignis est, et Diomedeas aves sola nutrit: nam hoc genus alitis præterquam ibi nusquam gentium est, idque solum poterat memorabile judicari, nisi accederent non omittenda. Forma illis pæne quæ fulicis, color candidus, ignei oculi, ora dentata; congreges volitant, nec sine ratione pergendi; duces duo sunt, qui regant cursum: alter agmen anteit, alter insequitur; ille ut ductu certum iter dirigat, hic ut instantia urgeat tarditatem, Hæc in meantibus disciplina est. Quum fœtificum adest tempus, rostro scrobes excavant; deinde surculis inversum superpositis, imitantur texta cratium: sic contegunt subtercavata, et ne operimenta desint, si forte lignorum cassa venti auferunt, hanc struicem comprimunt terra, quam egesserant, quum puteos excitassent. Sic nidos moliuntur bifori accessu, nec fortuitu: adeo ut ad plagas cœli metentur exitus, vel ingressus. Aditus, qui mittiit ad pastus, in ortum destinatur; qui excipit revertentes, versus occasui est: ut lux et morantes excitet, et receptui non denegetur. Levaturæ alvum adversis flatibus subvolant, quibus proluvies longius auferatur. Judicant inter advenas: qui Græcus est, propius accedunt, et quantum intelligi datur, ut civem blandius adulantur; si quis erit gentis alterius, involant et impugnant. Ædem sacram omni die celebrant studio ejusmodi: aquis imbuunt plumas, alisque impendio madefactis confluunt rorulentæ: ita ædem excusso humore purificant: tunc pinnulis superplaudunt: inde disceditur quasi peracta religione. Ob hoc credunt Diomedis socios aves factos. Sane ante adventum Ætoli ducis nomen Diomediæ non habebant, inde sic dictæ.

Italicus excursus per Liburnos, quæ gens Asiatica est, procedit in Dalmatiæ pedem, Dalmatia in limitem lllyricum, in quo sinu Dardani sedes habent, homines ex Trojana prosapia in mores barbaros efferati. At ex altera parte per Ligurum oram in Narbonensem provinciam pergit, in qua Phocenses quondam fugati Persarum adventu, Massiliam urbem olympiade quadragesima quinta condiderunt. Et C. Marius bello Cimbrico, factis manu fossis, invitavit mare, perniciosamque ferventis Rhodani navigationem temperavit: qui amnis præcipitatus Alpibus primo per Helvetios ruit, occursantium aquarum agmina secum trahens, auctuque magno, ipso quod invadit freto turbulentior; nisi quod fretum ventis excitatur, Rhodanus sævit et quum serenum est: atque ideo inter tres Europæ maximos fluvios et hunc computant. Aquæ quoque Sextiliæ eo loco claruerunt, quondam hiberna consulis, postea excultæ mœnibus: quarum calor olim acrior, exhalatus per tempora evaporavit, nec jam par est famæ priori. Si Græcias cogitemus, præstat respicere litus Tarentinum: unde a promontorio, quod Acran Iapygian vocant, Achaiam destinantibus, citissima navigatio est.

III. Corsica. In ea de catochite lapide.

Flectendus hinc stilus est: terrarum vocant aliæ, et longum est, ut memoratim insularum omnium oras legamus, quascumque promontoria Italica prospectant: quamvis sparsæ recessibus amœnissimis, et quodam naturæ quasi spectaculo expositæ, non erant omittendæ; sed quantum residendum est, si dilatis, quæ præcipua sunt, per quamdam desidiam, aut Pandatariam, aut Prochytam dicamus, aut Iluam ferri feracem, aut Caprariaus, quam Græci Aàgilon dicunt, aut Planasiam de facie supinitatis sic vocatam, vel Columbariam avium hoc nominis matrem, vel Ithacesiam Ulyxis, ut proditur, speculam, vel Enariam, Inarimen ab Homero nominatam, aliasque lætas non secus, inter quas Corsicam plurimi in dicendo latius circumvecti, plenissima narrandi absolverant diligentia, nihilque omissum, quod retractanti non sit supervacuum: ut exordium incolis Ligures dederint, ut oppida structa sint, ut colonias ibi deduxerint Marius et Sulla, ut ipsam Ligustici sinus æquor alluat. Sed hæc facessant.

Verum ager Corsicanus, quod in eo agro unicum est, solus edit, quem katoxÛthn vocant, lapidem fatu dignissimum. Major est ceteris, qui ad ornatum destinantur, nec tam gemma, quam cautes. Idem impositas manus detinet ita se junctis corporibus annectens, ut cum ipso hæreant, quibus tangitur: sic ei inest velut de glutino lentiore nescio quid, parque gummi. Accipimus Democritum Abderiten ostentatione scrupuli hujus frequenter usum, ad probandam occultam naturæ potentiam in certaminibus, quæ contra magos habuit.

IV. Sardinia. In ea de solifuga, et herba Sardonia.

Sardinia quoque, quam apud Timæum SandaliÇtin legimus, 'Ixnoèsan apud Crispum, in quo mari sita sit, quos incolarum auctores habeat, satis celebre est. Nihil ergo attinet dicere, ut Sardus Hercule, Norax Mercurio, procreati, quum alter a Libya, alter ab usque Tartesso Hispaniæ, in hosce fines permeavissent, a Sardo terra, a Norace Noræ oppido nomen datum. Mox Aristæum regnando his proximum in urbe Caralis, quam condiderat ipse, conjuncto populo utriusque sanguinis, sejuges usque ad se gentes ad unum morem conjugasse, imperium ex insolentia nihil aspernatas.

Sed ut hæc et Iolaum, qui ad id locorum agros ibi insedit, præterea et Ilienses, et Locrenses transeamus, Sardinia est quidem absque serpentibus, sed quod aliis locis serpens, hoc solifuga Sardis agris. Animal perexiguum, qua aranei forma, solifuga dicta, quod solem fugiat. In metallis argentariis plurima est: nam solum illud argenti dives est. Occultim reptat, et per imprudentiam supersedentibus pestem facit. Huic incommodo accedit et herba Sardonia, quæ in defluviis fontaneis provenit justo largius. Ea si edulio fuerit nescientibus, nervos contrahit, rictu diducit ora, ut, qui mortem oppetunt, facie ridentium intereant. Contra quidquid aquarum est, varie commodis servit. Stagna pisculentissima, hibernæ pluviæ in æstivam penuriam reservantur: nam homo Sardus opem plurimam de imbrido cœlo habet. Hoc collectaneum depascitur, ut sufficiat usui, ubi defecerint scaturigines.

Fontes calidi et salubres aliquot locis effervescunt, qui medelas afferunt, aut solidant ossa fracta, aut abolent a solifugis insertum venenum, aut etiam ocularias dissipant ægritudines; sed qui oculis medentur, et coarguendis valent furibus: nam quisquis sacramento raptum negat, lumina aquis attrectat: ubi perjurium non est, cernit clarius; si perfidia abnuit, detegitur facinus cæcitate, et captus oculis admissum tenebris fatetur.

V. Sicilia. In ea memorabilia soli et aquarum. Item de achate lapide.

Si respiciamus ad ordinem temporum, vel locorum, post Sardiniam res vocant Siculæ. Primo, quod utraque insula in Romanum arbitratum redacta, iisdem temporibus facta est provincia: cum eodem anno Sardiniam M. Valerius, alteram C. Flaminius prætor sortiti sunt. Adde, quod freto Siculo excipitur nomen Sardi maris. Ergo Sicilia, quod cum primis assignandum est, diffusis prominentibus triquetra specie figuratur. Pachynus adspectus in Peloponnesum, et meridianam plagam dirigit; Pelorias adversa vespero Italiam videt; Lilybæum in Africam extenditur. Inter quæ Pelorias præstat, laudata unico soli temperamento, quod neque humido in lutum madefiat, neque fatiscat in pulverem siccitate. Ea ubi introrsum recedit, et in latitudinem panditur, tres lacus obtinet: quorum unus quod piscium copiosus est, non equidem ad miraculum duxerim, sed quod ei proximans condensus arbustis inter virgultorum opaca feras nutriat, et admissis venantibus per terrenos tramites, quibus pedestris accessus excipit, duplicem piscandi venandique præbeat voluptatem, numeratur inter eximia. Tertium ara sacrum approbat, qua in media sita, brevia dividit a profundis. Qua ad eam pergitur, aqua crurum tenus pervenit: quod ultra est, nec explorari licet, nec attingi; et si fiat, qui id ausus sit, malo plectitur, quantamque sui partem gurgiti intimaverit, tantam it perditum. Ferunt quemdam in hæc alta quam longissime jecisse lineam, eam ut recuperaret dum demerso brachio nisum adjuvat, cadaver manum factam.

Peloritana ora habitatur colonia Taurominia, quam prisci Naxum vocabant; oppido Messana; Regio Italiæ opposito, quod Regium a dehiscendi argumento „R®gion Græci dictitabant. Pachyno multa thynnorum inest copia, echinis et omnibus mari nantibus pisculentissimum, ac propterea semper captura larga. Lilybitano Lilybæum oppidum decus est, et Sibyllæ sepulcrum. Sicaniæ diu ante Trojana bella Sicanus rex nomen dedit, advectus cum amplissima Iberorum manu; post Siculus Neptuni filius. In hanc plurimi Corinthiorum, Argivorum, Iliensium, Dorensium, Cretensium confluxerunt. Inter quos et Dædalus fabræ artis magister. Principem urbium Syracusas habet; in qua etiam cum hiberno conduntur serena, nullo non die sol est. Adde quod Arethusa fons in hac urbe est. Eminet montibus Ætna et Eryce. Vulcano Ætna sacer est, Eryx Veneri. In Ætnæ vertice hiatus duo sunt, crateres nominati, per quos eructatus erumpit vapor, præmisso prius fremitu, qui per æstuantes cavernarum latebras longo mugitu intra terræ viscera diu volvitur, nec ante se flammarum globi attollunt, quam interni strepitus antecedant. Mirum hoc est; nec illud minus, quod in illa ferventis naturæ pervicacia mixtas ignibus nives præfert, et licet vastis exundet incendiis, apicis canitie perpetua brumalem detinet faciem. Itaque, invicta in utroque violentia, nec calor frigore mitigatur, nec frigus calore dissolvitur. Laudant alios montes duos, Nebroden et Neptunium: e Neptunio specula est in pelagus Tuscum, et Adriaticum; Nebroden damæ et hinnuli gregatim pervagantur: inde Nebrodes. Quidqquid Sicilia gignit sive soli sive hominis ingenio, proximum est his, quæ optima judicantur, nisi quod fœtus terræ Centuripino croco vincitur. Hic primum inventa comœdia. Hinc et cavillatio mimica in scena stetit. Hinc domo Archimedes, qui juxta siderum disciplinam machinarius commentator fuit. Hinc Lais illa, quæ eligere patriam maluit, quam fateri. Gentem Cyclopum testantur vasti specus. Læstrigonum sedes adhuc sic vocantur. Ceres inde magistra sationis frumentariæ. Hic ibidem campus Ennensis in floribus semper, et in omni vernus die. Quem propter est demersum foramen, quo Ditem patrem ad raptus Liberæ exeuntem fama est lucem hausum.

Inter Catinam et Syracusas certamen est de illustrium fratrum memoria, quorum nomina sibi diversæ partes adoptant. Si Catinenses audiamus, Anapis fuit, et Amphinomus; si quod malunt Syracusæ, Emantiam putabimus, et Critonem. Catinensis tamen regio causam dedit facto, in quam se quum Ætnæ incendia protulissent, juvenes duo sublatos parentes evexerunt in flammas illæsi ignibus. Horum memoriam ita posteritas munerata est, ut sepulcri locus nominaretur Campus piorum.

De Arethusa, et Alpheo verum est hactenus, quod conveniunt fons et amnis. Fluminum miracula abunde varia sunt. Dianam, qui ad Camerinam fluit, si habitus impudice hauserit, non coibunt in corpus unum latex vineus et latex aquæ. Apud Segestanos Helbesius in medio flumine subita exæstuatione fervet. Acidem, quamvis demissum Ætna, nullus frigore antevertit. Himeræum cœlestes mutant plagæ: amarus denique est, dum in aquilonem fluit, dulcis ubi ad meridiem flectitur. Quanta in aquis, tanta novitas in salinis. Salem Agrigentinum si igni junxeris, dissolvitur ustione; cui si liquor aquæ proximaverit, crepitat, veluti torreatur. Purpureum Enna mittit: in Pachyno translucidus invenitur. Cetera salinarum metalla, quæ sunt aut Agrigento, aut Centuripiis proximantia, funguntur cautium ministerio: nam illinc excuduntur signa ad facies hominum, vel deorum. Thermitanis locis insula est arundinum ferax, quæ accommodatissimæ sunt in omnem sonum tibiarum; seu præcentorias facias, quarum locus est ad pulvinaria præcinendi; seu vascas, quæ foraminum numeris præcentorias antecedunt; seu puellatorias, quibus a sono clariore vocamen datur; sive gingrinas, quæ breviores licet, subtilioribus tamen modis insonant; aut milvinas, qua in accentus exeunt acutissimos; aut Lydias, quas et turarias dicunt; vel Corinthias, vel Ægyptias, aliasve a musicis per diversas officiorum et nominum species separatas. In Halesina regione fons alias quietus et tranquillus quum siletur, si insonent tibiæ exsultabundus ad cantus elevatur, et quasi miretur vocis dulcedinem, ultra margines intumescit. Gelonium stagnum tetro odore abigit proximantes. Ibi et fontes duo: alter, de quo si sterilis sumpserit, fecunda fiet; alter, quem si fecunda hauserit, vertitur in sterilitatem. Stagnum Petrensium serpentibus noxium est, homini salutare. In lacu Agrigentino oleum supernatat: hoc pingue hæret arundinum comis de assiduo volutabro, e quarum capillamentis legitur unguentum medicum contra armentarios morbos. Nec longe inde collis Vulcanius, in quo, qui divinæ rei operantur, ligna vitea super aras struunt, nec ignis apponitur in hanc congeriem: quum prosicias intulerunt, si adest deus, si sacrum probatur, sarmenta licet viridia sponte concipiunt, et nullo inflagrante habitu, ab ipso numine fit accendium. Ibi epulantes alludit flamma, quæ flexuosis excessibus vagabunda, quem contigerit, non adurit: nec aliud est quam imago nuntia perfecti rite voti. Idem ager Agrigentinus eructat limosas scaturigines, et ut venæ fontium sufficiunt ripis subministrandis, ita in hac Siciliæ parte, solo nunquam deficiente, æterna rejectatione terram terra evomit.

Achatem lapidem Sicilia primum dedit in Achatæ fluminis ripis repertum, non vilem, quum ibi tantum inveniretur: quippe interscribentes eum venæ naturalibus sic notant formis, ut, quum optimus est, varias præferat rerum imagines. Unde annulus Pyrrhi regis, qui adversus Romanos bella gessit, non ignobilis famæ fuit, cujus gemma achates erat, in quo novem Musæ cum insignibus suis singulæ, et Apollo tenens citharam videbatur, non impressis figuris, sed ingenitis. Nunc diversis locis apparet. Dat Creta, quem curaliachatem vocant, curalio similem, sed illitum guttis auro micantibus, et scorpionum ictibus resistentem. Dat India reddentem nunc nemorum, nunc animalium facies, quem vidisse oculis favet, quique intra os receptus sedat sitim. Sunt et qui usti redolent myrrhæ odorem, hæmachates sanguineis maculis irrubescit; sed qui maxime probantur, vitream habent perspicuitatem, ut Cyprius: nam, qui sunt facie cerea, abundantes trivialiter, negliguntur. Omnis ambitus hujus insulæ clauditur stadiorum tribus millibus.

VI. Volcaniæ insulæ.

In freto Siculo Hephestiæ insulæ quinque et viginti millibus passuum ab Italia absunt. Itali Vulcanias vocant: nam et ipsæ natura soli ignea per occulta commercia, aut mutuantur Ætnæ incendia, aut subministrant. Hic dicta sedes deo ignium. Numero sunt septem. Liparæ nomen rex dedit Liparus, qui eam ante Æolum rexit. Alteram Hieram vocaverunt: ea præcipue Vulcano sacrata est, et plurimum colle eminentissimo nocte ardet. Strongyle tertia, Æoli domus, vergitur ad exortus solis, minime angulosa, quæ flammis liquidioribus differt a ceteris. Hæc causa efficit, quod ex ejus fumo potissimum incolæ præsentiscunt, quinam flatus in triduo pertendant. Quo factum, ut Æolus rex ventorum crederetur. Ceteras Didymen, Ericusam, Phœnicusam, Euonymon, quoniam similes sunt, dictas habe.

The Miscellany The Latin Library The Classics Page