MAXIMINI DUO IULI CAPITOLINI

I. 1 Ne fastidiosum esset clementiae tuae, Constantine maxime, singulos quosque principes vel principum liberos per singulos legere, adhibui moderationem, qua in unum volumen duos Maximinos, patrem filiumque, congererem; 2 servavi deinceps hunc ordinem, quem pietas tua etiam ab Tatio Cyrillo, clarissimo viro, qui Graeca in Latinum vertit, servari voluit. 3 Quod quidem non in uno tantum libro sed etiam in plurimis deinceps reservabo, exceptis magnis imperatoribus, quorum res gestae plures atque clariores longiorem desiderant textum. 4 Maximinus senior sub Alexandro imperatore enituit. Militare autem sub Severo coepit. 5 Hic de vico Threiciae vicino barbaris, barbaro etiam patre et matre genitus, quorum alter e Gothia, alter ex Alanis genitus esse perhibetur. 6 Et patri quidem nomen Micca, matri Hababa fuisse dicitur. 7 Sed haec nomina Maximinus primis temporibus ipse prodidit, postea vero, ubi ad imperium venit, occuli praecepit, ne utroque parente barbaro genitus imperator esse videretur.

II. 1 Et in prima quidem pueritia fuit pastor, iuvenum etiam procer et qui latronibus insidiaretur et suos ab incursionibus vindicaret. 2 Prima stipendia equestria huic fuere. Erat enim magnitudine corporis conspicuus, virtute inter omnes milites clarus, forma virili decorus, ferus moribus asper, superbus, contemptor, saepe tamen iustus. 3 Innotescendi sub Severo imperatore prima haec fuit causa: 4 natali Getae, filii minoris, Severus militares dabat ludos propositis praemiis argenteis, id est armillis, torquibus et balteolis. 5 Hic adulescens et semibarbarus et vix adhuc Latinae linguae, prope Thraecica imperatorem publice petit, ut sibi daret licentiam contendendi cum his, qui iam non mediocri loco militarent. 6 Magnitudinem corporis Severus miratus primum eum cum lixis conposuit, sed fortissimis quibusque, ne disciplinam militarem conrumperet. 7 Tunc Maximinus sedecim lixas uno sudore devicit sedecim acceptis praemiis minusculis non militaribus iussusque militare.

III. 1 Tertia forte die cum processisset Severus ad campum, in turba exultantem more barbarico Maximinum vidit iussitque statim tribuno, ut eum coherceret et ad Romanam disciplinam inbueret. 2 Tunc ille, ubi de se intellexit imperatorem locutum, suspicatus barbarus et notum se esse principi et inter multos conspicuum, ad pedes imperatoris equitantis accessit. 3 Tum volens Severus explorare, quantus in currendo esset, equum admisit multis circumitionibus, et cum senex imperator laborasset neque ille a currendo per multa spatia desisset, ait ei: "Quid vis Thracisce? Num quid delectat luctari post cursum?". Tum "Quantum libet", inquit, "Imperator". 4 Post hoc ex equo Severus descendit et recentissimos quosque ac fortissimos milites ei conparari iussit. 5 Tum ille more solito septem fortissimos uno sudore vicit solusque omnium a Severo post argenta praemia torque aureo donatus est iussusque inter stipatores corporis semper in aula consistere. 6 Hinc igitur factus conspicuus, inter milites clarus, amari a tribunis, a conmilitonibus suspici, impetrare ab imperatore quod vellet. Locis etiam militiae a Severo adiutus, cum esset peradulescens, longitudine autem corporis et vastitate et forma atque oculorum magnitudine et candore inter omnes excelleret.

IV. 1 Bibisse autem illum saepe in die vini Capitolinam amforam constat, comedesse et quadraginta libras carnis, ut autem Cordus dicit, etiam sexaginta. 2 Quod satis constat, holeribus semper abstinuit, a frigidis prope semper, nisi cum illi potandi necessitas. 3 Sudores saepe suos excipiebat et in calices vel in vasculum mittebat, ita ut duos vel tres sextarios sui sudoris ostenderet. 4 Hic diu sub Antonino Caracallo ordines duxit centuriatos et ceteras militares dignitates saepe tractavit. Sub Macrino, quod eum, qui imperatoris sui filium occiderat, vehementer odisset, a militia desiit et in Thracia in vico, ubi genitus fuerat, possessiones conparavit ac semper cum Gothis commercia exercuit. Amatus est autem unice a Getis quasi eorum civis. 5 Halani quicumque ad ripam venerunt, amicum eum donis vissim recurrentibus adprobabant. 6 Sed occiso Macrino cum filio suo, ubi Heliogabalum quasi Antonini filium impera[to]re conperit, iam maturae aetatis ad eum venit petitque, ut quod avus eius Severus iudicii circa se habuerat, et ipse haberet. [Sed] apud inpurum hominem valere nihil potuit; 7 nam dicitur cum eo iocatus esse Heliogabalus turpissime: "Diceris, Maximine, sedecim et viginti et triginta milites aliquando lassasse: potes tricies cum mulieres perficere ?" 8 Tum ille ubi vidit infamem principem sic exorsum, a militia discessit. 9 Et tamen retentus est per amicos Haliogabali, ne hoc quoque illius famae accederet, quod virum temporis sui fortissimum et quem alii Herculem, alii Achillem, alii Hectorem, Aiacem alii vocabant, a suo exercitu dimoveret.

V. 1 Fuit igitur sub homine inpurissimo tantum honore tribunatus, sed numquam ad manum eius accesit, numquam illum salutavit, per totum triennium huc atque illuc discurrens; 2 modo agris, modo otio, modo fictis langoribus occupatus est. 3 Occiso Heliogabalo ubi primum comperit Alexandrum principem nominatum, romam contendit. 4 Quem Alexander miro cum gaudio, mira cum gratulatione suscepit, ita ut in senatu verba faceret talia: "Maximinus, p. c., tribunus, cui ego latum clavum addidi, ad me confugit, qui sub inpura illa belua militare non potuit, qui apud divum parentem meum Severum tantus fuit, quantum illum fama conperitis". 5 Statim denique illum tribunum legionis quartae, quam ex tironibus ipse conposuerat, dedit [et] eum in haec verba provexit: 6 "Veteres milites tibi, Maximine mi carissime atque amantissime, idcirco non credidi, quod veritus sum, ne vitia eorum sub aliis inolescentia emendare non posses. 7 Habes tirones: ad tuos mores, ad tuam virtutem, ad tuum laborem eos fac militiam condiscere, ut mihi multos Maximinos rei p. optabiles solus efficias."

VI. 1 Accepta igitur legione statim eam exercere coepit. 2 Quinta quaque die iubebat milites decurrere, inter se simulacra bellorum agere. Gladios, lanceas, loricas, galeas, scuta, tunicas et omnia arma illorum cotidie circumspicere; 3 calciamenta quin etiam ipse prosciebat, prorsus ut autem patrem militibus praeberet. 4 Sed cum eum quidam tribuni reprehenderent dicentes: "Quid tantum laboras, cum eius loci iam sis, ut ducatum possis accipere?", ille dixisse fertur: 5 "Ego vero, quo maior fuero, tanto plus laborabo." Exercebat cum militibus ipse luctamina, quinos, senos et septenos, idem quindenos ad terram prosternens. 6 Denique invidentibus cunctis, cum quidam tribunus superbior, magni corporis, virtutis notae atque ideo ferocior, ei dixisset : "Non magnam rem facis, si tribunus tuos milites vincis", ille ait: "Visne congrediamur?"; 7 cumque adversarius adnuisset, venientem contra se palma in pectus percussum supinum reiecit et continuo dixit: "Date alium, sed tribunum." 8 Erat praeterea, ut refert Cordus, magnitudine tanta, ut octo pedes digito videretur egressus, pollice ita vasto, ut uxoris dextrocherio uteretur pro anulo. 9 Iam illa prope in vulgi ore sunt posita, quod amaxas manibus adtraheret, raedam onustam solus moveret, equo si pugnum dedisset, dentes solveret, si calcem, crura frangeret, lapides toficios friaret, arbores teneriores scinderet, alii denique eum Crotoniaten Milonem, alii Herculem, Antaeum alii vocarent.

VII. 1 His rebus conspicuum virum Alexander, magnorum meritorum iudex, in suam perniciem omni exercitui praefecit, gaudentibus cunctis ubique tribunis, ducibus et militibus. 2 Denique totum eius exercitum, qui sub Heliogabalo magna ex parte torpuerat, ad suam militarem disciplinam retraxit. 3 Quod Alexandro,ut diximus, optimo quidem imperatori, sed tamen cuius aetas ab initio contemni potuerit, gravissimum fuit. 4 Nam cum in gallia esset et non longe ab urbe quadam castra posuisset, subito inmissis militibus, ut quidam dicunt, ab ipso, ut alii, tribunis barbaris, Alexander ad matrem fagiens interemptus est Maximino iam imperatore appellato. 5 Et causam quidem Alexandri interimendi alii aliam fuisse dicunt. Quidam enim Mammaeam dicunt auctorem fuisse, ut filius deserto bello Germanico orientem peteret, atque ideo milites in seditionem prorupisse; 6 quidam, quod ille nimis severus esset et voluisset ita in Gallia legiones exauctorare, ut exauctoraverat in oriente.

VIII. 1 Sed occiso Alexandro Maximinus primum e corpore militari et nondum senator sine decreto senatus Augustus ab exercitu appellatus est filio sibimet in participatum dato; de quo pauca, quae nobis sunt cognita, mox dicemus. 2 Maximinus autem ea fuit semper astutia, ut milites non virtute regeret, sed etiam praemiis et lucris sui amantissimos redderet. 3 Numquam ille annonam cuiuspiam tulit. 4 Numquam sivit, [ut] quis in exercitu miles faber aut alterius rei, ut plerique sunt, artifex esset, solis venationibus legiones frequenter exercens. 5 Sed inter has virtutes tam crudelis fuit, ut illum alii Cyclopem, alii Busirem, alii Scironam, nonnulli Falarem, multi Tyfona vel Giganta vocarent. 6 Senatus eum tantum timuit, ut vota templis publice privatimque, mulieres etiam cum suis liberis facerent, ne ille umquam urbem Romam videret. 7 Audiebant enim alios in crucem sublatos, alios animalibus nuper occisi inclusos, alios feris obiectos, alios fustibus alisos, atque omnia haec sine dilectu dignitatis, cum videretur disciplinam velle regere militarem. Cuius exemplo civilia etiam corrigere voluit, 8 quod non convenit principi, qui velit diligi. Erat enim ei persuasum nisi crudelitate imperium non teneri; 9 simul et verebatur, ne propter humilitatem generis barbarici a nobilitate contemneretur; 10 meminerat praeterea se Romae etiam a servis nobilium contemptum esse, ita ut ne a procuratoribus quidem eorum videretur; 11 et, ut se habent stultae opiniones, tales eos contra se sperabat futuros, cum iam imperator esset. Tantum valet conscientia degeneris animi.

IX. 1 Nam ignobilitatis tegendae causa omnes conscios generis sui interemit, nonnullos etiam amicos, qui ei saepe misericordiae paupertatis causa pleraque donaverant. 2 Neque enim fuit crudelius animal in terris omnia sic in viribus suis ponens, quasi non posset occidi. 3 Denique cum immortalem se prope crederet ob magnitudinem corporis virtutisque, mimus quidam in theatro praesente illo dicitur versus Graecos dixisse, quorum haec erat Latina sententia: 4 "Et qui ab uno non potest occidi, a multis occiditur. Elefans grandis est et occiditur, leo fortis est et occiditur, tigris fortis est et occiditur: cave multos, si singulos non times." Et haec imperatore ipso praesente iam dicta sunt. 5 Sed cum interrogaret amicos, quid mimicus scurra dixisset, dictum est ei, quod antiquos versus cantaret contra homines asperos scriptos, et ille, ut erat Thrax et barbarus, credidit. 6 Nobilem circa se neminem passus est, prorsus ut Spartaci aut Athenionis exemplo imperabat. 7 Praeterea omnes Alexandri ministros variis modis interemit. 8 Dispositionibus eius invidit. Et dum suspectos habet amicos ac ministros eius, crudelior factus est.

X. 1 Cum esset ita moratus, ut ferarum more viveret, tristior et immanior factus est factione Magni cuiusdam consularis viri contra se parata, qui cum multis militibus et centurionibus ad eum confodiendum consilium inierant, cum in se imperium transferre cuperet. 2 Et genus factionis fuit tale: cum ponte iuncto in Germanos transire Maximinus vellet, placuerat, ut contrarii cum eo transirent, pons postea solveretur, ille in barbarico circumventus occideretur, imperium Magnus arriperet. 3 Nam omnia bella coeperat agere, et quidem fortissime, statim ut factus est imperator, peritus utpote rei militaris, volens existimationem de se habitam tenere et ante omnes Alexandri gloriam, quem ipse occiderat, vincere. 4 Quare imperator etiam in exertitio cottidie milites detinebat eratque in armis ipse, manu exercitui et corpore multa semper ostendens. 5 Et istam quidem factionem Maximinus ipse finxisse perhibetur, ut materiam crudelitatis augeret. 6 Denique sine iudicio, sine accusatione, sine delatore, sine defensore omnes interemit, omnium bona sustulit et plus quattuor militbus hominum occisis se satiare non potuit.

XI. 1 Fuit etiam sub eodem factio descicentibus sagittariis Osdroenis ab eodem ob amorem Alexandri et desiderium, quem Maximino apud eos occisum esse constabat, nec aliud persuaderi potuerat. 2 Denique etiam ipsi Titum, unum ex suis, sibi ducem atque imperatorem fecerunt, quem Maximinus privatum iam dimiserat. 3 Quem quidem et purpura circumdewderunt, regio apparatu ornarunt et quasi sui milites obsaepierunt, et invitum quidem. 4 Sed hic dormiens domi suae ab uno ex amicis suis interfectus est, qui sibi doluit illum esse praepositum, Macedonio nomine, qui eum Maximino prodidit quique caput eius ad imperatorem detulit. 5 Sed Maximinus primo ei gratias egit, postea tamen ut proditorem odio habuit et occidit. 6 His rebus in dies inmanior fiebat, ferearum more, quae vulneratae magis exulcerantur. 7 Post haec transiit in Germaniam cum omni exercitu et Mauris et Osdroenis et Parthis et omnibus, quos secum Alexander ducebat ad bellum. 8 Et ob hoc maxime orientalia secum trahebat auxilia, quod nulli magis contra Germanos quam expediti sagittarii valent. 9 Mirandum autem adparatum belli Alexander habuit, cui Maximinus multa dicitur addidisse.

XII. 1 Ingressus igitur Germaniam Transrenanam per triginta vel quadraginta milia barbarici soli vicos [incendit], greges abegit, praedas sustulit, barbarorum plurimos interemit, militem divitem reduxit, cepit innumeros, et nisi Germani a campis ad paludes et silvas confugissent, omnem Germaniam in Romanam ditionem redegisset. 2 Ipse praeterea manu sua multa faciebat, cum etiam paludem ingressus circumventus esset a Germanis, nisi cum suo equo inhaerentem [milites] liberassent. 3 Habuit enim hoc barbaricae temeritatis, ut putaret imperatorem manu etiam sua semper [uti] debere. 4 Denique quasi navale quoddam proelium in palude fecit plurimosque illic interemit. 5 Victa igitur Germania litteras Romam ad senatum et populum misit se dictante conscriptas, quarum sententia haec fuit: 6 "Non possumus tantum, p. c., loqui, quantum fecimus. Per quadraginta quinquaginta milia Germanorum vicos incendimus, greges abduximus, captivos abstraximus, armatos occidimus, in palude pugnavimus. Pervenissemus ad silvas, nisi altitudo paludium nos transire non permisisset." 7 Aelius Cordus dicit hanc omnino ipsius orationem fuisse. 8 Credibile est; quid enim in hac est, quod non posset barbarus miles? 9 Qui pari sententia et ad populum scripsit sed maiore reverentia, idcirco quod senatum oderat, a quo se contemni multum credebat. 10 Iussit praeterea tabulas pingi ita, ut erat bellum ipsum gestum, et ante curiam proponi, ut facta eius pictura loqueretur. 11 Quas quidem tabulas post mortem eius senatus et deponi iussit et exuri.

XIII. 1 Fuerunt et alia sub eo bella plurima, ex quibus semper primus victor revertit et cum ingentibus spoliis atque captivis. 2 Extat oratio eiusdem missa ad senatum, cuius hoc exemplum est : "Brevi tempore, p. c., tot bella gessi quot nemo veterum. Tantum praedae in Romanum solum attuli, quantum sperari non potuit. Tantum captivorum adduxi, ut vix sola Romana sufficiant." creliqua orationis ad hanc rem [non] necessaria. 3 Pacata Germania Sirmium venit, Sarmatis inferre bellum parans atque animo concipiens usque ad oceanum septentrionales partes in Romanam ditionem redigere; 4 quod fecisset, si vixisset, ut Herodianus dicit, Graecus scriptor, qui ei, quantum videmus, in odium Alexandri plurimum favit. 5 Sed cum Romani eius crudelitatem ferre non possent, quod delatores evocaret, accusatores inmitteret, crimina fingeret, innocentes occideret, damnaret omnes, quicumque in iudicium venissent, ex ditissimis hominibus pauperrimos faceret nec eliunde nisi malo alieno pecuniam quaereret, deinde sine delicto consulares viros et duces multos interimeret, alios siccis vehiculis exhiberet, alios in custodia detineret, nihil denique praetermitteret, quod ad crudelitatem videretur operari, contra eum defectionem pararunt. 6 Nec solum Romani sed, quia et in milites saeviebat, exercitus, qui in Africa erat, subita et ingenti seditione Gordianum senem, virum gravissimum, qui erat pro consule, imperatorem fecerunt. Cuius factionis hic ordo fuit.

XIV. 1 Erat fisci procurator in Libya, qui omnes Maximini studio spoliaverat; hic per rusticanam plebem, deinde et quosdam milites interemptus est pel[lentes] eos, qui rationalem in honorem Maximini defendebant. 2 Sed cum viderent auctores caedis eius acrioribus remediis sibi sebveniendum esse, Gordianum proconsulem, virum, ut diximus, venerabilem, natu grandiorem, omni virtutum genere florentem, ab Alexandro ex senatus consulto in Africam missum, reclamantem et se terrae adfligentem, opertum purpura imperare coegerunt, instantes cum gladiis et cum omni genere telorum. 3 Et primo quidem invitus Gordianus purpuram sumpserat, postea vero, cum vidit neque filio neque familiae suae tutum id esse, volens suscepit imperium et appellatus est omnibus Afris Augustus cum filio apud oppidum Tysdrum. 4 Inde propere Carthaginem venit cum pompa regali et protectoribus et fascibus laureatis, unde Romam ad senatum litteras misit, quae occiso Vitaliano, duce militum praetorianorum, in odium Maximini gratanter acceptae sunt. 5 Appelati etiam Gordianus senex et Gordianus iuvenis a senatu Augusti.

XV. 1 Interfecti deinde omnes delatores, omnes accusatores, omnes amici Maximini, interfectus est Sabinus prafectus urbis percussus in populo. 2 Ubi haec gesta sunt, senatus magis timens Mximinum aperte ac libere hostes appelat Maximinum et eius filium. 3 Litteras deinde mittit ad omnes provincias, ut communi saluti libertatique subveniant; quae auditae sunt ab omnibus. 4 Denique ubique amici et administratores et duces tribuni et milites Maximini interfecti sunt; 5 paucae civitates fidem hosti publico servaverunt, quae proditis his, qui missi ad eos fuerant, ad Maximinum cito per indices detulerunt. 6 Litterarum senatus exemplum hoc fuit: "Senatus populusque Romanus per Gordianos principes a tristissima belua liberari coeptus proconsulibus, praesidibus, legatis, ducibus, tribunis, magistratibus ac singulis civitatibus et municipiis et oppidis et vicis et castellis salutem, quam nunc primum recipere coepit, dicit. 7 Dis faventibus Gordianum proconsularem, virum sanctissimum et gravissimum senatorem, principem meruimus, Augustum appellavimus, nec solum illum, sed etiam in subsidium rei p. filium eius Gordianum, nobilem iuvenem. 8 Vestrum nunc est consentire ad salutem rei p. optinendam et ad scelera defendenda et ad illam beluam atque illius amicos, ubicumque fuerint, persequendos. 9 A nobis etiam Maximinus cum filio suo hostis est iudicatus."

XVI. 1 Senatus consulti autem hoc fuit exemplum: cum ventum esset in aedem Castorum die VI. kl. Iuliarum, acceptas litteras Iunius Silanus consul ex Africa Gordiani imperatoris, patris patriae, proconsulis recitavit: 2 "invitum me, p. c., iuvenes, quibus Africa tuenda commissa est, ad imperium vocarunt. Sed intuitu vestri necessitatem libens sustineo. Vestrum est aestimare, quid velitis. Nam ego usque ad senatus iudicium incertus et varius fluctuabo." 3 Lectis litteris statim senatus adclamavit: "Gordiane Auguste, di te servent. Felix imperes. Salvus imperes. Tu nos liberasti. Per te salva res p.; omnes tibi gratias agimus." 4 Item consul rettulit: "P. c., de Maximinis quid placet?" Responsum est: "Hostes, hostes. Qui eos occiderit, praemium merebitur." 5 Item consul dixit: "De amicis Maximini quid vide[re]tur?" Adclamatum est: "Hostes, hostes. Qui eos occiderit, praemium merebitur." 6 Item adclamatum est: "Inimicus senatus in crucem tollatur. Hostis senatus ubicumque feriatur. Inimici senatus vivi exurantur. Gordiani Augusti, di vos servent. Ambo feliciter agatis, ambo feliciter imperetis. 7 Nepoti Gordiani praeturam decernimus, nepoti Gordiani consulatum spondemus. Nepos Gordiani Caesar appelletur. Tertius Gordianus praeturam accipiat."

XVII. 1 Ubi hoc senatus consultum Maximinus accepit, homo natura ferus sic exarsit, ut non hominem sed beluam putares. 2 Iaciebat se in parietes, nonnumquam terrae se prosternebat, exclamabat incondite, arripiebat gladium, quasi senatum posset occidere, conscindebat vestem regiam, aliquos verberibus adficiebat, et nisi de medio recessisset, ut quidam sunt auctores, oculos filio adulescentulo sustulisset. 3 Causa autem iracundiae contra filium haec fuit, quod eum Romam ire iusserat, cum primum imperator factus est, et ille patris nimio amore neglexerat; putabat autem, quod, si ille Romae fuisset, [et] nihil ausurus esset senatus. 4 Ardentem igitur iracundia amici intra cubiculum receperunt. 5 Sed cum furorem suum tenere non posset, ut oblivionem dicitur, eo usque ut, quid actum esset, ignoraret. Alia sane die admissis amicis, qui eum videre non poterant sed tacebant et qui factum senatus tacite laudabant, consilium habuit, quid facto opus esset. 7 De consilio ad contionem processit, in qua contione multa in Afros, multa in Gordianum, plura in senatum dixit cohortatusque milites ad communes iniurias vindicandas.

XVIII. 1 Contio denique omnis militaris fuit, cuius hoc exemplum est: "Conmilitones, rem vobis notam proferimus: Afri fidem fregerunt. Nam quando tenuerunt? Gordianus senex debilis et morti vicinus sumpsit imperium. 2 Sanctissimi autem p. c. illi, qui et Romulum et Caesarem occiderunt, me hostem iudicaverunt, cum pro his pugnarem et ipsis vincerem, nec solum me sed etiam vos et omnes, qui mecum sentiunt, et Gordianos, patrem ac filium, Augustos vocarunt. 3 Ergo si viri estis, si vires habetis, eamus contra senatum et Afros, quorum omnium bona vos habebitis." 4 Dato igitur stipendio, et quidem ingenti, Romam versus cum exercitu proficisci coepit.

XIX. 1 Sed Gordianus in Africa primum a Capeliano quodam agitari coepit, cui Mauros regenti successorem dederat. 2 Contra quem filium iuvenem cum misisset, acerrima pugna interfecto filio ipse laqueo vitam finiit, sciens et in Maximino multum esse roboris et in Afris nihil virium, multum quin immo perfidiae. 3 Tunc Capelianus victor pro Maximino omnes Gordiani [metu] partium in Africa interemit atque proscripsit nec cuiquam pepercit, prorsus ut ex animo Maximini videretur haec facere. 4 Civitates denique subvertit, fana diripuit, donaria militibus divisit, plebem et principes civitatum concidit. 5 Ipse praeterea militum animos sibi conciliabat, proludens ad imperium, si Maximinus perisset.

XX. 1 Haec ubi Romam anuntiata sunt, senatus Maximini et naturalem et iam necessariam crudelitatem timens mortuis duobus Gordianis Maximum ex praefecto urbi et qui plurimas dignitates praecipue gessisset, ignobilem genere sed virtutibus clarum [et Balbinum], moribus delicatiorem, imperatores creavit. 2 Quibus a populo Augustis appellatis per milites et eundem populum etiam parvulus nepos Gordiani Caesar est dictus. 3 Tribus igitur imperatoribus contra Maximinum fulta res p. est. 4 Horum tamen Maximus vita severior, prudentia gravior, virtute constantior. 5 Denique ipsi contra Maximinum et senatus et Balbinus bellum crediderunt. 6 Profecto igitur ad bellum Maximo contra Maximinum Balbinus Romae bellis intestinis et domesticis seditionibus urguebatur occisis praecipue --- per populum [auctoribus] Gallicano et Maecenate. Qui quidem populus a praetorianis laniatus est, cum Balbinus resistere seditionibus non satis posset. Denique magna pars urbis incensa est. 7 Et recreatus quidem imperator fuerat Maximinus audita morte Gordiani atque eius filii Capeliani victoria; 8 verum ubi aliud senatus consultum accepit, quo Maximus et Balbinus et Gordianus imperatores appellati sunt, intellexit senatus odia esse perpetua et se vere hostem omnium iudicio haberi.

XXI. 1 Acrior denique Italiam ingressus est. Ubi cum consperisset Maximum contra se missum, vehementius saeviens quadrato agmine Hemonam venit. 2 Sed provincialium omnium consilium hoc fuit, ut sublatis omnibus, quae victum praebere possent, intra civitates se reciperent, ut Maximinus cum exercitu fame urgueretur. 3 Denique ubi primum castra in campo posuit neque quicquam commeatuum repperit, incensus contra eum exercitus suus, quod fame in Italia laboraret, in qua post Alpes recreari se posse credebat, murmurare primum coepit, deinde etiam aliqua libere dicere. 4 Haec cum vellet vindicare, multum exarsit exercitus. Et odium tacitum in tempus distulit, quod loco suo statim prodidit. 5 Plerique sane dicunt ipsam Hemonam vacuam et desertam inventam esse a Maximino, stulte laetante, quod quasi sibi civitas tota cessisset. 6 Post hoc Aquileiam venit, quae contra eum armatis circa muros dispositis portas clausit, nec propugnatio defuit Menofilo et Crispino consularibus viris auctoribus.

XXII. 1 Cum igitur frustra obsideret Aquileiam, Maximinus legatos in eandem urbem misit. Quibus populus paene consenserat, ni Menofilus cum collega restitisset, dicens etiam deum Belenum per haruspices respondisse Maximinum esse vincendum. 2 Unde etiam postea Maximiniani milites iactasse dicuntur Apollinem contra se pugnasse, nec illam Maximi aut senatus sed deorum fuisse victoriam. 3 Quod quidam idcirco ab his fictum esse dicunt, quod erubescebant armati[s] sic paene ab inermibus victi. 4 Ponte itaque cupis facto Maximinus fluvium transivit et de proximo Aquileiam opsidere coepit. 5 Ingens autem oppugnatio et discrimen tunc fuit, cum se cives sulfure et flammis ceterisque huius modi propugnaculis a militibus defenderent; quorum alii nudabantur armis, aliorum vestes incendebantur, aliorum oculi extinguebantur, diruebantur etiam machinamenta. 6 Inter haec Maximinus cum filio adulescente, quem Caesarem appellaverat, circumire muros, quantum a teli iactu satis tutus esse posset, nunc suos verbis, nunc oppidanos rogare. 7 Verum nihil profecit. Nam multa et in eum crudelitatis causa et in filium, qui speciosissimus erat, probra congesta sunt.

XXIII. 1 Quare Maximinus sperans suorum ignavia bellum trahi duces suos interemit, eo tempore quo minime oportebat. Unde sibi milites etiam iratiores reddidit. 2 Huc accedebat, quod defiebatur commeatibus, quia senatus ad omnes provincias et portuum custodes litteras dederat, ne aliquid commeatuum in Maximini potestatem veniret. 3 Miserat praeterea per omnes civitates praetorios et quaestorios viros, quyi ubique custodias agerent et omnia contra Maximinum defenderent. 4 Effectum denique est, ut opsessi angustias obsidens ipse pateretur. 5 Nuntiabatur inter haec orbem terrarum consensisse in odium Maximini. 6 Quare timentes milites, quorum adfectus in Albano monte erant, medio forte die, cum a proelio quiesceretur, et Maximinum et filium eius in tentorio positos occiderunt eorumque capita praefixa contis Aquileiensibus demonstrarunt. 7 In oppido igitur vicino statim Maximini statuae atque imagines depositae sunt, et eius praet. Occisus est cum amicis clarioribus. Missa etiam Romam capita sunt eorum.

XXIV. 1 Hic finis Maximinorum fuit, dignus crudelitate patris, indignus bonitate filii. Quibus mortuis ingens laetitia provincialium, dolor gravissimus barbarorum. 2 Sed milites interfectis publicis hostribus recepti sunt ab oppidanis rogantes, et primum ita ut ante imagines Maximi et Balbini ert Gordiani adorarent, cum omnes dicerent priore Gordianos in deos relatos. 3 Post hoc ingens ex Aquileia commeatus in castra, quae laborabant fame, praetio traductus refectisque militibus alia die ad contionem ventum est, et omnes in Maximi et Balbini verba iurarunt, Gordianos priores divos appellantes. 4 Dici vix potest, quanta laetitia fuerit, cum Romam per Italiam caput Maximini fertur, occurrentibus cunctis ad gaudium publicum. 5 Et Maximus quidem, quem multi Puppienum putant, apud Ravennam bellum parabat per Germanorum auxilia; qui ubi conperit consensisse exercitum sibi et collegis suis, occiso autem esse Maximinos, 6 quare statim dimissis Germanorum auxiliis, quae sibi contra hostem paraverat, Romam laureatas litteras misit, quae in urbem ingentem laetitiam fecerunt, ita ut omnes per aras et templa et sacella et loca religiosa gratias agerent. 7 Balbinus autem, homo timidior natura et qui, cum Maximini nomen audiret, etiam tremeret, hecatombem fecit iussitque per omnes civitates pari sacrificio supplicari. 8 Dein Maximus Romam venit senatumque ingressus actis sibi gratiis contionem habuit, atque inde in Palatium cum Balbino et Gordiano victores se receperunt.

XXV. 1 Interest scire, quale senatus consultum fuerit vel qui dies urbis, cum est nuntiatus interemptus Maximinus: 2 iam primum is, qui ex Aquileiensi Romam missus fuerat, tanto impetu mutatis animalibus cucurrit, ut quarta die Romam veniret, cum apud Ravennam Maximum reliquisset. 3 Et forte dies ludorum erat, cum subito sendete Balbino et Gordiano theatrum nuintius ingressus est, atque, antequam aliquid indicaretur, omnis populus exclamavit: "Maximinus occisus est". 4 Ita et nuntius praeventus, et imperatores, qui aderant, gaudium publicum nutu et consensu indicaverunt. 5 Soluto igitur spectaculo omnes statim ad suas religiones convolarunt, atque inde ad senatum principes, populus ad contionem cucurrerunt.

XXVI. 1 Senatus consultum hoc fuit: recitatis in senatu[s] per Balbinum Augustum litteris adclamavit [senatus]: 2 "Senatus hostes, populi R. hostes dii persecuntur. Iuppiter optime, tibi gratias. Apollo venerabilis, tibi gratias. Maxime Auguste, tibi gratias. Balbine Auguste, tibi gratias. Divis Gordianis templa decernimus. 3 Maximini nomen olim erasum nunc animis eradendum. Hostis publici caput in profluentem abiciatur. Corpus eius nemo sepeliat. Qui senatui mortem minatus est, ut merebatur, occisus est. Qui senatui vincla minatus est, ut debebat, interemptus est. 4 Sanctissimi imperatores, gratias vobis agimus. Maxime, Balbine, Gordiane, di vos servent. Victores hostium omnes desideramus. Praesentiam Maximi omnes desideramus. Balbine Auguste, dii te servent. Praesentem annum consules vos ornetis. In loco Maximini Gordianus sufficiatur." 5 Post rogatus sententiam Cuspidius Celerinus haecverba habuit: "P. c., eraso nomine Maximinorum appellatisque divis Gordianis victoriae causa princibus nostris Maximo, Balbino et Gordiano statuas cum elephantis decernimus, currus triumfales decernimus, statuas equestres decernimus, trophaea dercernimus." 6 Post haec misso senatu supplicationesper totam urbem decretae. 7 Victores principes in Palatium se receperunt, de quorum vita in alio libro deinceps dicemus.

MAXIMINUS IUNIOR

XXVII. 1 [De] huius genere superius dictum est, ipse autem pulchritudinis fuit tantae, ut passim amatus sit a procacioribus feminis, nonnullae etiam optaverint de eo concipere. 2 Proceritatis videbatur posse illius esse, ut ad paternam staturam perveniret, si quidem anno vicesimo et primo perit, in ipso flore iuventutis, ut aliqui autem diceunt, octavo decimo, litteris et Graecis et Latinis inbutus ad primam disciplinam. 3 Nam usus est magistro Graeeco litteratore Fabillo, cuius epigrammata Graeca multa et extant, maxime in imaginibus ipsius pueri. 4 Qui versus Graecos fecit ex illis Latinis Vergilii, cum ipsum puerum describeret:

Qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda
extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit,
talis erat iuvenis patrio sub nomine clarus.

5 Grammatico Latino usus est Filemone, iuris peritp Modestino, oratore Tatiano, filio Titiani senioris, qui provinciarum libros pulcherrimos scripsit et qui dictus est simia temporis sui, quod cuncta esset imitatus. Habuit et Graecum rhetorem Eugamium sui temporis clarum. 6 Desponsa illi erat Iunia Fadilla, proneptis Antonini, quam postea accepit Toxotius, eiusdem familiae senator, qui perit post praeturam, cuius etiam poemata exstant. 7 Manserunt autem apud eam arrae regiae, quae tales, it Iunius Cordus loquitur, (harum rerum persecutor est) fuisse dicuntur: 8 monolinum de albis novem, reticulum cum prasinis undecim, dextrocherrium cum costula de hyacinthis quattuor praeter vestes, auratas et omnes regias, ceteraque insignia sponsaliorum.

XXVIII. 1 Adulescens autem ipse Maximinus superbiae fuit insolentissimae, ita ut etiam, cum pater suus, homo crudelissimus, plerisque honoratis adsurgeret, ille resideret, 2 vitae laetioris, vini parcissimus, cibi avidus, maxime silvestris, ita ut nonnisi aprunam, anates, grues et omnia captiva ederet. 3 Infamabant eum ob nimiam pulchritudinem amici Maximi et Balbini et Gordiani et maxime senatores, qui speciem illam velut divinitus lapsam incorruptam esse noluerunt. 4 Denique illo tempore, quo circum Aquileiam muros circumiens cum patre deditionem urbis petebat, nihil aliud ei quam spurcities obiecta est, quae longe ab illius fuitvita. 5 Vestibus tam adcuratus fuit, ut nulla mulier nitidior esset in mundo. 6 Amicis paternis inmane quantum obsecutus est, sed ut donaret ac largiretur. 7 Nam in salutionibus superbissimus erat et manum porrigebat et genua sibi osculari patiebatur, nonnumquam etiam pedes; quod numquam passus est senior Maximinus, qui dicebat: "Dii prohibeant, ut quisnam ingenuorum pedibus meis osculum figat". 8 Et quoniam ad Maximinum s[eniorem] revertimur, res iucunda praetereunda non est. Nam cum esset Maximinus pedum, ut diximus, octo et pro[e]pe semis, calciamentum eius, id est campagnum regium, quidam in luco, qui est inter Aquileiam et Arciam, posuerunt, quod constitit pede maius fuisse hominis vestigio mensura. 9 Unde etiam vulgo tractum est, cum de longis et ineptis hominibus diceretur "caliga que, Maximini". 10 Quod idcirco indidi, ne, quis Cordum legeret, me praetermisisse crederet aliquid, quod ad rem pertineret. Sed redeam ad filium.

XXIX. 1 De hoc adulescente Alexander Aurelius ad matrem suam scribit Mamaeam, cupiens ei sororem suam Theocliam dare, in haec verba: 2 "Mi mater, si Maximinus senior dux noster et quidem optimus non aliquid in se barbarum contineret, iam ego Maximino iuniori Theocliam tuam dedissem. 3 Sed timeo, ne soror mea Graecis munditiis erudita barbarum socerum ferre non possit, quamvis ipse adulescens et pulcher et scolasticus et ad Graecas munditias eruditus esse videatur. 4 Haec quidem cogito sed te tamen consulo, utrum Maximinum, Maximini filium, generum velis an Messalam ex familia nobili, oratorem potentissimum eundemque doctissimum et, nisi fallor, in rebus bellicis, si adplicetur, fortem futurum." 5 Haec Alexander de Maximino. De quo nos nihil amplius habemus quod dicere. 6 Sane ne quid praetermissum esse videatur, etiam epistolam indidi patris Maximini, imperatoris iam facti, qui dicit idcirco se etiam filium suum appellasse imperatorem, ut videret urbs in pictura vel in veritate, qualis esset iunior Maximinus in purpura. 7 Fuit autem talis epistola: "Ego cum propter adfectum, quem pater filio debet, Maximinum meum imperatorem appellari permisi, tum etiam, ut populus Romanus et senatus ille antiquus iuraret se numquam pulchriorem imperatorem habuisse." 8 Usus autem est idem adulescens et aurea lorica exemplo Ptolomaeorum, usus est et argentea, usus et clypeo gemmato inaurato et hasta inaurata. 9 Fecit et spatas argenteas, fecit etiam aureas et omnino quicquid aius pulchritudinem posset iuvare, fecit et gageas gemmatas, fecit et bucculas. 10 Haec sunt quae de puero sciri et dici decuit. Reliqua qui volet nosse de rebus Veneriis et amatoriis, quibus eum Cordus aspergit, eundem legat; nos enim hoc loco finem libri faciemus, ad alia, ut iubetur velut publico iure, properantes.

XXX. 1 Omina sane imperii haec fuerunt: serpens dormienti caput circumdedit. Posita ab eodem vitis intra annum ingentes uvas purpureas attulit et mirae magnitudinis facta est. 2 Scutum eius sub sole arsit. Lanceola sic fissa est fulmine, ut tota etiam per ferrum finderetur et duas partes faceret. Quando dixerunt haruspices duos imperatores non diuturnos ex una domo isdem nominibus futuros. 3 Lorica patris eius non, ut solet, ferrugine sed tota purpureo colore infecta a plurimis visa est. 4 Filio autem haec fuerunt: cum grammatico daretur, quaedam parens sua libros Homericos omnes purpureos dedit aureis litteris scriptos. 5 Ipse puerulus cum ad cenam ab Alexandro esset rogatus in patris honorem, quod ei deesset vestis c[a]enatoria, ipsius Alexandri accepit. 6 Cum infans esset, subito per publicum veniente vehiculo Antonini Caracalli, quod vacuum erat, conscendit et sedit et vix aegreque a mulionibus carrucariis deturbatus est. 7 Nec defuerunt, qui cavendum infantem dicerent Caracallo. Tum ille dixit: "Longe est, ut mihi iste succedat." Erat enim illo tempore interignobiles et nimis parvus.

XXXI. 1 Mortis omina haec fuerunt: venienti contra Maximum et Balbinum Maximino cum filio mulier quaedam passis crinibus occurit lugubri habitu et exclamavit: "Maximini, Maximini, Maximini", neque quicquam amplius dixit et mortua est; videbatur enim dicere voluisse: "Succurite." 2 Canes circa tentorium eius in secunda mansione ultra duodecim ulularunt et animam quasi flendo posuerunt ac prima luce mortui sunt depr[a]ehensi. 3 Lupi urbem quingenti simul ingressi sunt [in eam urbem], in quam se Maximinus contulerat; plerique dicunt Hemonam, alii Archimeam, certe quae deserta a civibus venienti Maximino patuit. 4 Longum est omnia persequi, quae qui scire desiderat, is velim, ut saepe dixi, legat Cordum, qui haec omnia usque ad fabellam scripsit. 5 Sepulchra eorum nulla extant. In profluentem enim cadavera eorum missa sunt, et capita eorum in campo Martio insultante populo exusta.

XXXII. 1 Scribit Aelius Sabinus, quod praetermittendum non fuit, tantam pulchritudinem oris fuisse in filio, ut etiam caput eius mortui iam nigrum, iam sordens, iam maceratum, diffluente tabo, velut umbra pulchri oris videretur. 2 Denique cum ingens gaudium esset, quod caput Maximini videretur, prope par paeror erat, quod et filii pariter portaretur. 3 Addidit Dexippus tantum odium fuisse Maximini, ut interfectis Gordianis viginti viros senatus creaverit, quos opponeret Maximino. In quibus fuerunt Balbinus et Maximus, quos contra eum imperatores fecerunt. 4 Idem addidit in conspectu Maximini iam deserti a militibus et praefectum praetorio ipsius et filium eius occisum. 5 Nec desunt historici, qui dicant ipsum Maximinum, ubi desertus est et ubi filium interemptum ante oculos suos vidit, manu sua se interfecisse, ne quid ei muliebre contingeret.

XXXIII. 1 Praetereundum ne illud quidem est, quod tanta fide Aquileienses contra Maximinum pro senatu fuerunt, ut funes de capillis muliebribus facerent, cum deessent nervi ad sagittas emittendas. 2 Quod aliquando Romae dicitur factum, unde in honorem matronarum templum Veneri Calvae senatus dicavit. 3 Sane quod nullo in loco tacendum est: cum et Dexippus et Arrianus et multi alii Graeci scripserint Maximum et Balbinum imperatores contra Maximinum factos, Maximum autem cum exercitu missum et apud Ravennam bellum parasse, Aquileiam autem nisi victorem non victorem non vidisse, Latini scriptores non Maximum sed Puppienum contra Maximinum apud Aquileiam pugnasse dixerunt eundemque vicisse. 4 Qui error unde natus sit, scire non possum, nisi forte idem est Puppienus qui Maximus. Quod ideo testatum posui, ne quis me hoc nescisse crederet, quod re vera magnum stuporem ac miraculum creat.