ANTONINUS HELIOGABALUS AELI LAMPRIDI
I. 1 Vitam Heliogabali Antonini, qui Varius etiam dictus est, numquam in litteras misissem, ne quis fuisse Romanorum principem sciret, nisi ante Caligulas et Nerones et Vitellios hoc idem habuisset imperium. 2 Sed cum eadem terra et venera ferat et frumentum atque alia salutaria, eadem serpentes et cicures, conpensationem sibi lector diligens faciet, cum legerit Augustum, Traianum, Vespasianum, Hadrianum, Pium, Titum, Marcum contra hos prodigiosos tyrannos. 3 Simul intelleget Romanorum iudicia, quod illi et diu imperarunt et exitu naturali functi sunt, hi vero interfecti, tracti, tyranni etiam appellati, quorum nec nomina libet dicere. 4 Igitur occiso Macrino eiusque filio Diadumeno, qui pari potestate imperii Antonini etiam nomen acceperat, in Varium Heliogabalum imperium conlatum est, idcirco quod Bassiani filius diceretur. 5 Fuit autem Heliogabali vel Iovis vel Solis sacerdos atque Antonini sibi nomen adsciverat vel in argumentum generis vel quod id nomen usque adeo carum esse cognoverat gentibus, ut etiam parricida Bassianus causa nominis amretur. 6 Et hic quidem prius dictus est Varius, post Heliogabalus a sacerdotio dei Heliogabali, cui templum Romae in eo loco constituit, in quo prius aedes Orci fuit, quem e Suria secum advexit. 7 Postremo cum accepit imperium, Antoninus appellatus est atque ipse in Romano imperio ultimus Antoninorum fuit.
II. 1 Hic tantum Symiamirae matri deditus fuit, ut sine illius voluntate nihil in re p. faceret, cum ipsa meretricio more vivens in aula omnia turpia exerceret, Antonino autem Caracallo stupro cognita, ita ut hic vel Varius vel Heliogabalus vulgo conceptus putaretur; 2 et aiunt quidam Varii etiam nomen idcirco eidem inditum a condiscipulis, quod vario semine, de meretrice utpote, conceptus videretur. 3 Hic fertur occiso Macrini factione patre, ut dicebatur, Antonino in templum dei Heliogabali confugisse, velut in asylum, ne interficeretur a Macrino, qui saevissime cum filio luxurioso et crudeli exercuit imperium. 4 Sed de nomine hactenus, quamvis sanctum illud Antoninorum nomen polluerit, quod tu, Constantine sacratissime, ita veneraris, ut Marcum et Pium inter Constantios Claudiosque, velut maiores tuos, aureos formaveris adoptans virtutes veterum tuis moribus congruentes et tibi amicas caras.
III. 1 Sed ut Antoninum Varium revertamur, nanctus imperium Romam nunctios misit; excitatisque omnibus ordinibus, omni etiam populo ad nomen Antoninum, quod non solum titulo, ut in Diadumeno fuerat, sed etiam in sanguine redditum videbatur, cum se Antonini Bassiani filium scripsisset, ingens eius desiderium factum est. 2 Erat praeterea etiam rumor, qui novis post tyrannos solet donari principibus, qui nisi ex summis virtutibus non permanet et quem multi mediocres principes amiserunt. 3 Denique ubi in senatu lectae sunt litterae Heliogabali, statim fausta in Antoninum et dira in Macrinum eiusque filium dicta sunt, appellatusque Antoninus princeps volentibus cunctis et studiose credentibus, ut sese habent vota hominum ad credulitatem festinantium, cum, quod optant, verum esse desiderant. 4 Sed ubi primum ingressus est urbem, omissis, quae in provincia gerebantur, Heliogabalum in Palatino monte iuxta aedes imperatorias consecravit eique templum fecit, studens et Matris typum et Vestae ignem et Palladium et ancilia et omnia Romanis veneranda in illud transferre templum et id agens, ne quis Romae deus nisi Heliogabalus coleretur. 5 Dicebat praeterea Iudaeorum et Samaritanorum religiones et Christianam devotionem illuc transferendam, ut omnium culturarum secretum Heliogabali sacerdotium teneret.
IV. 1 Deinde ubi primum diem senatus habuit, matrem suam in senatum rogari iussit. 2 Quae cum venisset, vocata ad consulum subsellia scribendo adfuit, id est senatus consulti conficiendi testis, solusque omnium imperatorum fuit, sub quo mulier quasi clarissima loco viri senatum ingressa est. 3 Fecit et in colle Quirinali senaculum, id est mulierum senatum, in quo ante fuerat conventus matronalis, solemnibus dum taxat diebas et si umquam aliqua matrona consularis coniugii ornamentis esset donata, quod veteres imperatores adfinibus detulerunt et his maxime, quae nobilitatos maritos non habuerant, ne innobilitate remanerent. 4 Sub Symiamira facta sunt senatus consulta ridicula de legibus matronalibus: quae quo vestitu incederet, quae cui cederet, quae ad cuius osculum veniret, quae pilento, quae equo, quae sagmario, quae asino veheretur, quae carpento mulari, quae bovum, quae sella veheretur et utrum pellicia an ossea an eborata an argentata, et quae aurum vel gemmas in calciamentis haberent.
V. 1 Ergo cum hibernasset Nicomediae atque omnia sordide ageret inireturque a viris et subaret, statim milites facti sui paenituit, quod in Macrinum conspiraverant, ut hunc principem facerent, atque in consobrinum eiusdem Heliogabali Alexandrum, quem Caesarem senatus Macrino interempto appellaverat, inclinavere animos. 2 Quis enim ferre posset principem [qui] per cuncta cava corporis libidinem recipientem, cum ne beluam quidem talem quisquam ferat? 3 Romae denique nihil egit aliud, nisi ut emissarios haberet, qui ei bene vasatos perquirerent eosque ad aulam perducerent, ut eorum conditionibus frui posset. 4 Agebat praeterea domi fabulam Paridis ipse Veneris personam subiens, ita ut subito vestes ad pedes defluerent, nudusque una manu ad mammam altera pudendis adhibita ingenicularet posterioribus eminentibus in subactorem reiectis et oppositis. 5 Vultum praeterea eodem quo Venus pingitur, schemate figurabat corpore toto expolitus eum fructum vitae praecipuum existimans, si dignus atque aptus libidini plurimorum videretur.
VI. 1 Vendidit et honores et dignitates et potestates tam per se quam per omnes servos ac libidinum ministros. 2 In senatum legit sine discrimine aetatis, census, generis pecuniae merito, militaribus etiam praeposituris et tribunatibus et legationibus et ducatibus venditis, etiam procurationibus et Palatinis officiis. 3 Aurigas Protogenen et Cordium primo in certamine curruli socios. post in omni vita et actu participes habuit. 4 Multos, quorum corpora placuerant, de scena et circo et harena in aulam traduxit. 5 Hieroclen vero sic amavit, ut eidem inguina oscularetur, quod dictu etiam inverecundum est, Floralia sacra se adserens celebrare. In virginem Vestalem incestum admisit. 6 Sacra p. R. sublatis penetralibus profanavit. 7 Ignem perpetuum extinguere voluit. Nec Romans tantum extinguere voluit religiones, sed per orbem terrae, unum studens, ut Heliogabalus deus ubique coleretur, et in penum Vestae, quod solae virgines solique pontifices adeunt, inrupit pollutus ipse omni contagione morum cum his, qui se polluerant. 8 Et penetrale sacrum est auferre conatus cumque seriam quasi veram rapuisset, quamque virgo maxima falso monstraverat atque in ea nihil repperisset, adplosam fregit; nec tamen quicquam religioni dempsit, quia plures similes factae dicuntur esse, ne quis veram umquam possit auferre. haec cum ita essent, signum tamen, quod Palladium esse credebat, abstulit et auro vinctum in sui dei templo locavit.
VII. 1 Matris etiam deum sacra accepit et tauroboliatus est, ut typum eriperet et alia sacra, quae penitus habentur condita. 2 Iactavit autem caput inter praecisos fanaticos et genitalia sibi devinxit et omnia fecit, quae Galli facere solent, ablatumque sanctum in penetrale dei sui transtulit. 3 Salambonem etiam omni planctu et iactatione Syriaci cultus exhibuit omen sibi faciens inminentis exitii. 4 Omnes sane deos sui dei ministros esse aiebat, cum alios eius cubicularios appellaret, alios servos, alios diversarum rerum ministros. 5 Lapides, qui divi dicuntur, ex proprio templo, <simulacrum> Dianae Laodiciae ex adyto suo, in quo id Orestes posuerat, adferre voluit. 6 Et Orestem quidem ferunt non unum simulacrum Dianae nec uno in loco posuisse, sed multa in multis; 7 posteaquam se apud Tria flumina circa Hebrum ex responso purificavit, etiam Orestam condidit civitatem, quam saepe cruentari hominum sanguine necesse est. 8 - Et Orestam quidem urbem Hadrianus suo nomini vindicari iussit eo tempore, quo furore coeperat laborare, ex responso, cum ei dictum esset, ut in furiosi alicuius domum vel nomen inreperet; 9 nam ex eo emollitam insaniam ferunt, per quam multos senatores occidi iusserat, quibus servatis Antoninus Pii nomen meruit, 10 quod eos post ad senatum adduxit, quos omnes iussu principis interfectos credebant.-
VIII. 1 Caedit et humanas hostias lectis ad hoc pueris nobilibus et decoris per omnem Italiam patrimis et matrimis, credo ut maior esset utrique parenti dolor. 2 Omne denique magorum genus aderat illi operabaturque cottidie hortante illo et gratias dis agente, quos eorum invenisset, cum inspiceret exta puerilia et excruciaret hostias ad ritum gentilem suum. 3 Cum consulatum inisset, in populum non nummos vel argenteos vel aureos <vel> bellaria vel minuta animalia, sed boves op[t]imos et camelos et asinos et cervos populo diripiendos abiecit, imperatorium id esse dictitans. 4 Insecutus est famam Macrini crudeliter, sed multo magis Diadumeni, quod Antoninus dictus est, Pseudoantoninum ut Pseodophilippum eum appellans, simul quod ex luxuriosissimo extitisse vir fortissimus, optimus, gravissimus, severissimus diceretur. 5 Coegit denique scriptores nonnullos nefanda, immo potius impia de eiusdem [dictum] luxuria disputare, ut in vita eius [dictum]. 6 Lavacrum publicum in aedibus aulicis fecit, simul et Plautiani populo exhibuit, ut ex eo condiciones bene vasatorum hominum colligeret. 7 Idque diligenter curatum est, ut ex tota penitus urbe atque ex nauticis onobeli quaererentur; sic eos appellabant, qui viriliores videbantur.
IX. 1 Cum Marcomannis bellum inferre vellet, quod Antoninus pulcherrime profligarat, dictum est a quibusdam per Chaldaeos et magos Antoninum Marcum id egisse, ut Marcomanni p. R. semper devoti essent atque amici, idque factum carminibus et consecratione. Cum quaereret, quae illa esset vel ubi esset, suppressum est. 2 Constabat enim illum ob hoc consecrationem quaerere, ut eam dissiparet spe belli concitandi, idcirco maxime quod audierat responsum fuisse ab Antonino bellum Marcomannicum finiendum, cum hic Varius et Heliogabalus et Iudibrium publicum diceretur, nomen autem Antonini pollueret, in quod invaserat. 3 Prodebatur autem per eos maxime, qui dolebant sibi homines ad exercendas libidines bene eius cogitari coepit. et haec quidem domi.
X. 1 Sed milites pestem illam imperatoris velari nomine pati nequierunt ac primum inter sese dein per coronas iecere sermones, in Alexandrum omnes inclinantes, qui iam Caesar erat a senatu eo tempore, consobrinus huius Antonini, nam Varia una is erat avia, unde Heliogabalus Varius dicebatur. 2 Zoticus sub eo tantum valuit, ut ab omnibus officiorum principibus sic haberetur quasi domini maritus. 3 Erat praeterea idem Zoticus, qui hoc familiaritatis genere abutens omnia Heliogabali dicta et facta venderet fumis quam maxime divitias enormes parans, cum aliis minaretur, aliis polliceretur, omnes falleret egrediensque ab illo singulos a[u]diret dicens : "De te hoc locutus sum, de te hoc audivi, de te hoc futurum est." 4 Ut sunt homines huius modi, qui si admissi fuerint ad nimiam famimiaritatem principum, famam non solum malorum sed et bonorum principum vendunt et qui stultitia vel innocentia imperatorum, qui hoc non perspiciunt, infami rumigeratione pascuntur. 5 Nubsit et co<it cum illo> ita, ut et pronubam haberet clamaretque "Concide Magire", et eo quidem tempore quo Zoticus aegrotabat. 6 Quaerebat deinde a philosophis et gravissimis viris, an et ipsi in adulescentia perpesse essent, quae ipse pateretur, <et> quidem inpudentissime; neque enim umquam verbis pepercit infamibus, cum et digitis inpudicitiam ostentaret, nec ullus in conventu et audiente populo esset pudor.
XI. 1 Fecit libertos praesides, legatos, consules, duces omnesque dignitates polluit ignobillitate hominum perditorum. 2 Cum ad vindemias vocasset amicos nobiles et ad corbes sedisset, gravissimum quemque percontari coepit, an promtus esset in venerem, erubescentibusque senibus exclamabat : "Erubuit, salva res est", silentium ac ruborem pro consensu ducens. 3 Addidit praeterea ipse, quae faceret, sine ullius pudoris velamento. 4 Postquam senes vidit erubescere ac tacere, vel quia aetas vel quia dignitas talia refutabat, contulit se ad iuvenes et ab his coepit omnia exquirere. 5 A quibus cum audiret congrua, gaudere coepit, dicens vere liberam vindemiam esse, quam sic celebreret. 6 Ferunt multi ab ipso primum repertum, ut in vindemiarum festivo multa in dominos iocularia et audientibus dominis dicerentur, quae ipse conposuerat, et Graeca maxime. Horum pleraque Marius Maximus dicit in vita ipsius Heliogabali. 7 Erant amici inprobi et senes quidam et specie philosophi, qui caput reticulo componerent, qui inproba quaedam pati se dicerent, qui maritos se habere iactarent. Quos quidam finxisse dicunt, ut illi fierent vitiorum imitatione cariores.
XII. 1 Ad praefecturam praetorii saltorem, qui histrionicam Romae fecerat, adscivit, praefectum vigilum Cordium aurigam fecit, praefectum annonae Claudium tonsorem. 2 Ad honores reliquos promovit commendatos sibi pudibilium inormitate membrorum. Ad vicensimam hereditatium mulionem curare iussit, iussit et cursorem, iussit et cocum et claustrarium artificem. 3 Cum ingressus est vel castra vel curiam aviam suam Variam nomine, de qua superius dictum est, secum induxit, ut eius auctoritate honestior fieret, quia per se non poterat; nec ante eum, quod iam diximus, senatum mulier ingressa est ita, ut ad scribendum rogaretur et sententiam diceret. 4 In conviviis exsoletos maxime iuxta se ponebat eorumque adtrectatione et tactu praecipue gaudebat, nec quisquam ei magis poculum, cum bibisset, dabat.
XIII. 1 Inter haec mal vitae inpudicissimae Alexandrum, quem sibi adoptaverat, a se amoveri iussit, dicens se paenitere adoptionis, mandavitque ad senatum, ut Caesaris ei nomen abrogaretur. 2 Sed in senatu hoc prodito ingens silentium fuit; si quidem erat optimus iuvenis Alexander, ut postea conprobatum genere imperii eius, cum ideo displiceret patri, quod inpudicus non esset. 3 Erat autem eidem consobrinus, ut quidam dicunt; a militibus etiam amabatur et senatui acceptus erat et equestri ordini. 4 Nec defuit tamen furor usque ad exitium voti pessimi. Nam ei percussores immisit, et hoc quidem modo : 5 ipse secessit ad hortos Spei veteris, quasi contra nocuum iuvenem vota concipiens, relicta in Palatio matre et avia et consobrino suo iussitque, ut trucidaretur iuvenis optimus et rei p. necessarius; 6 misit et ad milites litteras, quibus iussit, ut abrogaretur nomen Caesaris Alexandro; 7 misit qui et in castris statuarum eius titulos luto tegeret, ut fieri solet de tyrannis; 8 misit et ad nutritores eius, quibus imperavit sub praemiorum spe atque honorum, ut eum occiderent quo vellent modo, vel in balneis vel veneno vel ferro.
XIV. 1 Sed nihil agunt improbi contra innocentes. Nam nulla vi quis adduci potuit, ut tantum facinus impleret, cum in ipsum magis conversa sint tela, quae parabat aliis, ab hisque <sit> interfectus, quibus alios adpetebat. 2 Sed ubi primum lutati sunt tituli statuarum, milites omnes exarserunt, et pars in Palatium, pars in hortos, in quibus erat Varius, ire tendunt, ut Alexandrum vindicarent hominemque inpurum eundemque parricidalis animi tandem a re p. depellerent. 3 Et cum in Paladium venissent, Alexandrum cum matre atque avia custoditum diligentissime postea in castra duxerunt. 4 Secuta autem erat illos Symiamira mater Heliogabali pedibus, sollicita filio. 5 Inde itum est in hortos, ubi Varius invenitur certamen aurigandi parans, exspectans tamen intentissime, quando eidem nuntiaretur consobrinus occisus. 6 Qui subito militum strepitu exterritus in angulum se condit obiectuque veli cubicularis, quod in introitu erat cubiculi, se texit, 7 missis praefectis alio ad conpescendos milites in castra, alio vero ad eos placandos, qui iam in hortos venissent. 8 Antiochianus igitur e praefectis unus milites, qui in hortos venerant, sacramenti admonitione exoravit, ne illum occiderent, quia nec multi venerant et plerique cum vexillo, quod Aristomachus tribunus retinuerat, remanserat. Haec in hortis.
XV. 1 In castris vero milites precanti praefecto dixerunt se parsuros esse Heliogabalo, si et inpuros homines et aurigas et histriones a se dimoveret atque ad bonam frugem rediret his maxime summotis, qui cum omnium dolore apud eum plurimum poterant et qui omnia eius vendebant vel veritate vel fumis. 2 Remoti sunt denique ad eo Hierocles, Gordius et Myrismus et duo improbi familiares, qui eum ex stulto stultiorem faciebant. 3 Mandatum praeterea a militibus praefectis, ne paterentur illum ita diutius vivere et ut Alexander custodiretur nevel illi aliqua vis adferretur, simul ne Caesar quempiam amicum Augusti videret, ne ulla fieret imitatio turpitudinis. 4 Sed Heliogabalus et ingenti prece Hieroclem reposcebat inpudicissimum hominem et insidias in dies Caesaris propagabat. 5 Denique kal. Ianuariis, cum simul tum designati essent consules, noluit cum consobrino procedere. 6 Ad extremum cum ei avia et mater dicerent inminere milites ad eius exitium, nisi concordiam viderent inter se consobrinorum, sumpta praetexta hora diei sexta processit ad senatum avia sua ad senatum vocata et ad sellam perducta. 7 Deinde in Capitolium ad vota concipienda et perficienda solemnia ire noluit, omniaque per pr(aetorem) urbanum facta sunt, quasi consules illic non essent.
XVI. 1 Nec distulit caedem consobrini, sed timens, ne senatus ad alium quempiam se inclinaret, si ille consobrinum occidisset, iussit subito senatum urbe decedere. Omnesque, quibus aut vehicula aut servi deerant, subito proficisci iussi sunt, cum alii per baiulos, alii per fortuita animalia et mercede conducta veherentur. 2 Sabinum consularem virum, ad quem libros Ulpi[ci]anus scripsit, quod in urbe remansisset, vocato centurione mollioribus verbis iussit occidi. 3 Sed centurio aure surdiori imperari sibi credidit, ut urbe pelleretur, itaque fecit. Sic vitium centurionis Sabino saluti fuit. 4 Removit et Ulpianum iuris consultum ut bonum virum et Silvinum rhetorem, quem magistrum Caesaris fecerat. Et Silvinus quidem occisus est, Ulpianus vero reservatus. 5 Sed milites et maxime praetorianus, vel scientes, quo<d> mala in <Alexandrum> Heliogabalus pararat, vel quod sibi viderent invidiam <fore ex Alexandri amore, inter se congressi sunt> factaque conspiratione ad liberandam rem p. primum conscii <libidinum eius occisi sunt vario> genere mortis, cum alios genitalibus exemptis necarent, alios ab ima parte perfoderent, ut mors esset vitae consentiens.
XVII. 1 Post hoc in eum impetus factus est atque in latrina, ad quam confugerat, occisus. Tractus deinde per publicum. Addita iniuria cadaveri est, ut id in cloacam milites mitterent. 2 Sed cum non c[a]episset cloaca fortuito, per pontem Aemilium adnexo pondere, ne fluitaret, in Tiberim abiectum est, ne umquam sepeliri posset. 3 Tractum est cadaver eius etiam per circi spatia. Priusquam in Tiberim praecipitaretur. 4 Nomen eius, id est Antonini, erasum est senatu iubente remansitque Varii Heliogabali, si quidem illud adfectato retinuerat, cum vult videri filius Antonini. 5 Appellatus est post mortem Tiberinus et Tractatitius et Inpurus et multa, si quando ea erant designanda, quae sub eo facta videbantur. 6 Solusque omnium principum et tractus est et in cloacam missus et in Tiberim praecipitus. 7 Quod odio communi omnium contigit, a quo speciatim cavere debent imperatores, si quidem nec sepulchra mereantur, qui amorem senatus populi ac militum non merentur. 8 Opera publica ipsius praeter aedem Heliogabali dei, quem Solem alii, alii lovem dicunt, et amphitheatri instaurationem post exustionem et lavacrum in vico Sulpicio, quod Antoninus Severi filius coeperat, nulla extant. 9 Et lavacrum quidem Antoninus Caracallus dedicaverat et lavando et populum admittendo, sed porticus defuerant, quae postea ob hoc subditivo Antonino extructae sunt, ab Alexandro perfectae.
XVIII. 1 Hic ultimus Antoninorum fuit (quamvis cognomine postea Gordianos multi Antoninos putent, qui Antonii dicti sunt, non Antonini) vita, moribus, improbitate ita odibilis, ut eius senatus et nomen eraserit. 2 Quem nec ego Antoninum vocassem nisi causa cognitionis, quae cogit plerumque dici ea etiam nomina, quae sunt abolita. Occisa est cum eo et mater Symiamira, probrosissima mulier et digna filio. 3 Cautumque ante omnia post Antoninum Heliogabalum, ne umquam mulier senatum ingrederetur utique inferis eius caput dicaretur devovereturque, per quem id esset factum. 4 De huius vita multa in litteras missa sunt obscaena, quae quia digna memoratu non sunt, ea prodenda censui, quae ad luxuriam pertinebant, quorum aliqua privatus, aliqua iam imperator fecisse perhibetur, cum ipse privatus diceret se Apicium, imperatorem vero <Neronem>, Othonem et Vitellium imitari.
XIX. 1 Nam primus omnium privatorum toros aureis toralibus texit, quia tunc ex Antonini Marci auctoritate id fieri licebat, qui omnem apparatum imperatorium publice vendiderat. 2 Deinde aestiva convivia coloribus exhibuit, ut hodie prasinum, vitreum alia, <alia> die venetum et deinceps exhiberet, semper varie per dies omnes aestivos. 3 Primus deinde authepsas argenteas habuit, primus etiam caccabos, vasa deinde centenaria argentea scalpta et nonnulla schematibus libidinosissimis inquinata. 4 Et mastichatum et puleiatum et omnia haec, quae nunc luxuria retinet, primus invenit. 5 Nam rosatum ab aliis acceptum pinearum etiam adtritione odoratius redidit. Denique haec genera poculorum ante Heliogabalum non leguntur. 6 Nec erat ei ulla vita nisi exquirere novas voluptates. Primus fecit de piscibus isicia, primus de ostreis et lithostreis et aliis huiusmodi marinis conchis et lucustis et cammaris et scillis. 7 Stravit et triclinia de rosa et lectos et porticus ac sic ea deambulavit, idque omni florum genere, liliis, violis, hyacinthis et narcissis. 8 Hic non nisi unguento nobili aut croco piscinis infectis natavit. 9 Nec cubuit in accubitis facile nisi his, quae pilum leporinum haberent aut plumas perdicum subalares, saepe culcitas mutans.
XX. 1 Senatum nonnumquam ita contempsit, ut mancipia togata appellaret, p. R. unius fundi cultorem, equestrem ordinem in nullo loco habens. 2 Praefectum urbicum saepe post cenam ad potandum vocabat adhibitis et praefectis praetorio, ita ut, si recusarent, magistri officiorum eos cogerent. 3 Voluit et per singulas urbis regiones praefectos urbi facere [et], ut essent in urbe quattuordecim. Et fecisset, si vixisset, promoturus omnes turpissimos et ultimae professionis homines. 4 Hic solido argento factos habuit lectos et tricliniares et cubiculares. 5 Comedit saepius ad imitationem Apicii calcanea camelorum et cristas vivis gallinaceis demptas, linguas pavonum et lusciniarum, quod qui ederet a pestilentia tutus diceretur. 6 Exhibuit et Palatinis <patinas> ingentes extis mullorum refertas et cerebellis foenicopterum et perdicum ovis et cerebellis turdorum et capitibus psittacorum et fasianorum et pavonum. 7 Barbas sane mullorum tantas iubebat exhiberi, ut pro nasturtiis, apiasteris et faselaribus et feno Graeco exhiberet plenis fabatariis et discis. Quod praecipue stupendum est.
XXI. 1 Canes iecineribus anserum pavit. Habuit leones et leopardos exarmatos in deliciis, quos edoctos per mansuetarios subito ad secundam et tertiam mensam iubebat accumbere ignorantibus cunctis, quod exarmati essent, ad pavorem ridiculum excitandum. 2 Misit et uvas Apamenas in praesepia equis suis et psittacis atque fasianis leones pavit et alia animalia. 3 Exhibuit et sumina apruna per dies decem tricena cottidie cum suis vulvis, pisum cum aureis, lentem cum cerauniis, fabam cum electris, orizam cum albis exhibens. 4 Albas praeterea in vicem piperis piscibus et tuberibus conspersit. 5 Oppressit in tricliniis versatilibus parasitos suos violis et floribus, sic ut animam aliqui efflaverint, cum erepere ad summum non possent. 6 Condito piscinas et solia temperavit et rosato atque absentato. Vulgum ad bibendum invitavit et ipse cum populo tantum bibit, ut in piscina eum bibisse intellegeretur, viso quod unus bibisset. 7 Eunuchos pro apophoretis dedit, dedit quadrigas, equos stratos, mulos, basternas et redas, dedit et aureos millenos et centena pondo argenti.
XXII. 1 Sortes sane convivales scriptas in coclearibus habuit tales, ut alius exiret "decem camelos", alius "decem muscas", alius "decem libras auri", alius "decem plumbi", alius "decem strusiones", alius "decem ova pullina", ut vere sortes essent et fata temptarentur. 2 Quod quidem et ludis suis exhibuit, cum et ursos decem et decem glires et decem lactucas et decem auri libras in sorte habuit. 3 Primusque hunc morem sortis instituit, quem nunc videmus. sed vere ad sortem scaenicos vocavit, cum et canes mortuos et libram bubulae carnis haberet in sorte et item centum aureos et mille argenteos et centum folles aeris et alia talia. 4 Quae populus tam libenter accepit, ut eum postea imperare gratularentur.
XXIII. 1 Fertur in euripis vino ploenis navales circenses exhibuisse, pallia de oenanthio fudisse et elefantorum quattuor quadrigas in Vaticano agitasse dirutis sepulchris, quae obsistebant, iunxisse etiam camelos quaternos ad currus in circo privato spectaculo. 2 Serpentes per Marsicae gentis sacerdotes collegisse fertur eosque subito ante lucem, ut solet populus ad ludos celebres convenire, effudisse, multosque adflictos morsu et fuga. 3 Usus est aurea omni tunica, usus et purpurea, usus et de gemmis Persica, cum gravari se diceret onere voluptatis. 4 Habuit et in calciamentis gemmas, et quidem scalptas. quod risum omnibus movit, quasi possent scalpturae nobilium artificum videri in gemmis, quae pedibus adhaerebant. 5 Voluit uti et diademate gemmato, qui pulchrior fieret et magis ad feminarum vultum aptus. Quo et usus est domi. 6 Fertur et promisisse foenicem convivis vel pro eo libras auri mille, ut imperatorie eos dimitteret. 7 Marinae aquae colymbos exhibuit, in mediterraneis locis maxime et iterum cum piscibus implevit. 8 Montem nivium in virdiario domus aestate fecit advectis nivibus. Ad mare piscem numquam comedit, in longissimis a mari locis omnia marina semper exhibuit. Murenarum lactibus et luporum in locis mediterraneis rusticos pavit.
XXIV. 1 Pisces semper quasi in marina aqua cum colore suo coctos conditura veneta comedit. Momentarias de rosato et rosis piscinas exhibuit et lavit cum omnibus suis caldarias de nardo exhibens. Idem in lucernis balsamum exhibuit. 2 Idem mulieres numquam iteravit praeter uxorem. Lupanaria domi amicis, clientibus et servis exhibuit. 3 Idem numquam minus centum sestertiis c[a]enavit, hoc est argenti libris triginta; aliquando autem tribus milibus sestertium cenavit omnibus supputatis, quae inpendit. 4 Cenas vero et Vitellii et Apicii vicit. Pisces e vivariis suis bubus traxit. Per macellum transiens mendicitatem publicam flevit. 5 Parasitos ad rotam aquariam ligabat et cum vertigine sub aquas mittebat rursusqua in summum revolvebat eosque Ixionios amicos vocavit. 6 Stravit et saxis Lacedaemoniis ac porphyreticis plateas in palatio, quas Antoninianas vocavit. Quae saxa usque ad nostram memoriam manserunt, sed nuper eruta <et> exsecta sunt. 7 Constituerat et columnam unam dare ingentem, ad quam ascenderetur intrinsecus, ita ut in summo Heliogabalum deum collocaret, sed tantum saxum non invenit, cum id de Thebaide adferre cogitaret.
XXV. 1 Ebrios amicos plerumque claudebat et subito nocte leones et leopardos et ursos exarmatos immittebat, ita ut expergefacti in cubiculo eodem leones, ursos, pardos cum luce vel, quod est gravius, nocte invenirent, ex quo plerique exanimati sunt. 2 Multis vilioribus amicis folles pro accubitis sternebat eosque reflabat prandentibus illis, ita ut plerumque subito sub mensis invenirentur prandentes; 3 primus denique invenit simma in terra sternere, non in lectulis, ut a pedibus utres per pueros ad reflandum spiritum solverentur. 4 In mimicis adulteriis ea, quae solent simulato fieri, effici ad verum iussit. 5 Meretrices a lenonibus cunctis redemit saepe et manumisit. 6 Cum inter fabulas privatas sermo esset ortus, quanti herniosi esse possent in urbe Roma, iussit omnes notari eosque ad balneas suas exhiberi et cum isdem lavit, nonnullis etiam honestis. 7 Gladiatores ante convivium pugnantes sibi et pyctas frequenter exhibuit. 8 Stravit sibi triclinium in summo lusorio et, dum pranderet, noxios et venationes sibi exhibuit. 9 Parasitis in secunda mensa saepe ceream cenam, saepe ligneam, saepe eburneam, aliquando fictilem, nonnumquam vel marmoream vel lapideam exhibuit, ita ut omnia illis exhiberentur videnda de diversa materia, quae ipse cenabat, cum tantum biberent per singula fercula et manus, quasi comedissent, lavarent.
XXVI. 1 Primus Romanorum holoserica veste fertur, cum iam subsericae in usu essent. Linteamen lotum numquam attigit, mendicos decens qui lineis lotis uterentur. 2 Dalmaticus in publico post cenam saepe visus est, Gurgitem Fabium et Scipionem se appellans, quod cum [cum] ea veste esset, cum qua Fabius et Cornelius a parentibus ad corrigendos mores adulescentes in publicum essent producti. 3 Omnes de circo, de theatro, de stadio et omnibus locis et balneis meretrices collegit in aedes publicas et apud eas contionem habuit quasi militarem, dicens eas commilitiones, disputavitque de generibus schematum et voluptatum. 4 Adhibuit in tali contione postea lenones, exsoletos undique collectos et luxuriosissimos puerulos et iuvenes. 5 Et cum ad meretrices muliebri ornatu processisset papilla eiecta, <ad> exoletos habitu puerorum, qui prostituuntur, post continuum pronuntiavit his quasi militibus ternos aureis donativum petitque ab his, ut a dis peterent, ut alios haberet ipsis commendandos. 6 Iocabantur sane ita cum servis, ut eos iuberet millena pondo sibi aranearum deferre proposito praemio, collegisseque dicitur decem milia pondo aranearum, dicens et hinc intellegendum, quam magna esset Roma. 7 Mittebat parasitis pro cellario salaria annua vasa cum ranis et scorpiis et cum serpentibus et huiusmodi monstris. 8 Claudebat in cuiuscemodi vasis infinitum muscarum, apes mansuetas eas appellans.
XXVII. 1 Quadrigas circensium in tricliniis et in porticibus sibi semper exhibuit pransitans et cenitans, convivas senes agitare cogens, nonnullos honoratos. 2 Iam imperator iubebat sibi et decem milia murum exhiberi, mille mustelas, mille sorices. 3 Dulciarios et lactarios tales habuit, ut, quaecumque coqui de diversis edulibus exhibuissent vel structores vel pomarii, illi modo de dulciis modo de lactariis exhiberent. 4 Exhibuit parasitis cenas et de vitreis et nonnumquam tot picta mantelia in mensam mittebat, his edulibus picta quae adponerentur, quot missus esset habiturus, ita ut de acu aut de textili pictura exhiberentur. 5 Nonnumquam tamen et tabulae illis pictae exhibebantur, ita ut quasi omnia illis exhiberentur et tamen fame macerarentur. 6 Miscuit gemmas pomis ac floribus. Iecit et per fenestram cibos totidem, quot exhibuit amicis. 7 Iusserat et canonem p. R. unius anni meretricibus, leonibus, exoletis intramuranis dari, extramuranis alio promisso, cum eo tempore iuxta provisionem Severi et Bassiani septem annorum canon frumentarius Romae esset.
XXVIII. 1 Canes quaternos ingentes iunxit ad currum et sic est vectatus intra domum regiam, idque privatus in agris suis fecit. 2 Processit in publicum et quattuor cervis iunctis ingentibus. Iunxit sibi et leones, Matrem magnam se appellans. Iunxit et tigres, Liberum sese vocans eodem habitu agens, quo dii pinguntur, quos imitabatur. 3 Aegyptios dracunculos Romae habuit, quos illi agathodaemonas vocant. Habuit et hippopotamos et crocodillum et rhinocerotem et omnia Aegyptia, quae per naturam sui exhiberi poterant. 4 Struthocamelos exhibuit in cenis aliquotiens, dicens praeceptum Iudaeis, ut ederent. 5 Illud sane mirum videtur, quod dicitur ab eo factum ut de croco sigma straverit, cum summos viros rogasset ad prandium, pro eorum dignitate se dicans fenum exhibere. 6 Transegit et dierum actus noctibus et nocturnos diebus, aestimans hoc inter instrumenta luxuriae, ita ut sero de somno surgeret et salutari inciperet, mane autem dormire inceptaret. Amicis cottidie <largiebatur> nec quemquam facile indonatum relinquebat, nisi quem frugi quasi perditum repperisset.
XXIX. 1 Habuit gemmata vehicula et aurata contemptis argentatis et eboratis et aeratis. 2 Iunxit et quaternas mulieres pulcherrimas et binas ad pabillum vel ternas et amplius et sic vectatus est, sed plerumque nudus, cum illum nudae traherent. 3 Habuit et hanc consuetudinem, ut octo calvos rogaret ad cenam et item octo luscos etitem octo podagrosos, octo surdos, octo nigros, octo longos et octo pingues, cum capi non possent uno sigmate, ut de his omnibus risus citaret. 4 Donavit et argentum omne convivis, quod habuit in convivio, et omnem apparatum poculorum, idque saepius. 5 Hydrogarum Romanorum ducum primus publice exhibuit, cum antea militaris mensa esset, quam postea statim Alexander reddidit. 6 Proponebat praeterea his quasi themata, ut iura nova dapibus condiendis invenirent, et cuius placuisset commentum, ei dabat maximum praemium, ita ut sericam vestem donaret, quae tunc et in raritate videbatur et in honore; 7 si cuius autem displicuisset, iubebat, ut semper id comesset, quamdiu tamen melius inveniret. 8 Semper sane aut inter flores sedit aut inter odores pretiosos. 9 Amabat sibi pr[a]etia [rerum] maiora dici earum rerum, quae mensae parabantur, orexin convivio hanc esse adserens.
XXX. 1 Pinxit se ut coppedinarium, ut seplasiarium, ut popinarium, ut tabernarium, ut lenonem, idque totum domi semper et exercuit. 2 Sescentorum strutionum capita una c[a]ena multis mensis exhibuit ad edenda cerebella. 3 Exhibuit aliquando et tale convivium, ut haberet viginti et duo fercula ingentium epularum, sed per singula lavarent et mulieribus uterentur et ipse et amici cum iure iurando, quod efficerent voluptatem. 4 Celebravit item tale convivium, ut apud amicos singulos singuli missus appararentur et, cum alter maneret in Capitolio, alter in Palatio, alter super aggerem, alter in Caelio, alter trans Tiberim et ut quisque mansisset, tamen per ordinem in eorum domibus singula fercula ederentur ireturque ad omnium domos. 5 Sic unum convivium vix toto die finitum est, cum et lavarent per singula fercula et mulieribus uterentur. 6 Sybariticum missum semper exhibuit ex oleo et garo, quem quo anno Sybaritae reppererunt, et perierunt. 7 Dicitur et balneas fecisse multis locis ac semel lavisse atque statim destruxisse, ne ex usu balneas haberet. Hoc idem de domibus, de praetoriis, de zetis fecisse dicitur. 8 Sed et haec &et alia> nonnulla fidem transeuntia credo esse ficta ab his, qui gratiam Alexandri Heliogabalum deformare voluerunt.
XXXI. 1 Fertur et meretricem notissimam et pulcherrimam redemisse centum sestertiis eamque intactam velut virginem coluisse. 2 Huic eidem privato cum quidam diceret "Non times pauper fieri?", dixisse dicitur : "Quid melius quam ut ipse mihi heres sim et uxori meae?" 3 Habuerat praeterea facultates a multis dimissas gratia patris. idem filios se nolle dicebat, ne quis frugi contingeret. 4 Odores Indicos sine carbonibus ad vaporandas zetas iubebat incendi. Iter privatus numquam minus sexaginta vehiculis fecit avia sua Varia reclamante, quod omnia perditurus esset; 5 imperator vero etiam sescenta vehicula dicitur duxisse, adserens decem milibus camelorum Persarum regem iter facere et Neronem quingentis carrucis iter inisse. 6 Causa vehiculorum erat lenonum, lenarum, meretricum, exoletorum, subactorum etiam bene vasatorum multitudo. 7 In balneis semper cum mulieribus fuit, ita ut eas ipse psilothro curaret, ipse quoque barbam psilothro accurens, quodque pudendum dictu sit, eodem quo mulieres accurabantur et eadem hora; rasit et virilia subactoribus suis ad novaclum manu sua, quo postea barbam fecit. 8 Scobe auri porticum stravit et argenti dolens, quod non posset et electri, idque frequenter quamcumque fecit iter pedibus usque ad equum vel carpentum, ut fit hodie de aurosa harena.
XXXII. 1 Calciamentum numquam iteravit, anulos etiam negatur iterasse; pretiosas vestes saepe conscidit. Ballenam cepit et appendit atque ad eius aestimationem ponderis pisces amicis exhibuit. 2 Naves onustas mersit in portum, magnanimitatis hoc esse dicens. Onus ventris auro excepit, in myrrinis et onychis minxit. 3 Idem dixisse fertur : "Si habuero heredem, dabo illi tutorem, qui illum haec facere cogat, quae ipse feci facturusque sum". 4 Habuit etiam istam consuetudinem, ut cenas sibi exhiberet tales, ut una die nonnisi de fasianis totum ederet omnesque missus sola fasianorum carne strueret, item alia die de pupillis, alia de pisce illo et item illo, alia de porcis, alia de strutionibus, alia de holeribus, alia de pomis, alia de dulciis, alia de opere lactario. 5 Saepe amicos suos cum Aethiopibus aniculis inclusit nocturnis mansionibus et usque ad lucem detinuit, cum pulcherrimas his diceret apparatas. 6 Fecit hoc idem etiamde pueris et tunc, ante Philippum utpote, licebat. 7 Ridebat autem sic nonnumquam, ut publice in theatro solus audiretur. 8 Ipse cantavit, saltavit, ad tibias dixit, tuba cecinit, pandurizavit, organo modulatus est. 9 Fertur et una die ad omnes circi et theatri et amphitheatri et omnium urbis locorum meretrices textus cucullione mulionico, ne agnosceretur, ingressus, cum tamen omnibus meretricibus sine affectu libidinis aureos donaret addens : "Nemo sciat, Antoninus haec donat".
XXXIII. 1 Libidinum gerena quaedam invenit, ut spinthrias veterum (i)m(per)atorum vinceret, et omnis apparatus Tiberii et Caligulae et Neronis norat. 2 Et praedictum eidem erat a sacerdotibus Syris biothanatum se futurum. 3 Paravereat igitur funes blatta et serico et cocco intortos, quibus, si necesse esset laqueo, vitam finiret. 4 Paraverat et gladios aureos, quibus se occideret, si aliqua vis urgeret. 5 Paraverat et in cerauneis et in hyacinthis et in smaragdis venena, quibus se interimeret, si quid gravius inmineret. 6 Fecerat et latissimam turrem substratis aureis gemmatisque ante se tabulis, ex qua se praecipitaret, dicens etiam mortem suam pretiosam esse debere et ad speciem luxuriae, ut diceretur nemo sic perisse. Sed nihil ista valuerunt. 7 Nam, ut diximus, et occisus est per scutarios et per plateas et sordidissime per cloacas ductus et in Tiberim submissus est. 8 Hic finis Antoninorum nomini in re p. fuit, scientibus cunctis istum Antoninum falsum fuisse quam nomine.
XXXIV. 1 Mirum fortasse cuipiam videatur, Constantine venerabilis, quod haec clades, quam rettuli, loco principum fuerit, et quidem prope triennio: ita nemo inre p. tum fuit, qui istum a gubernaculis Romanae maiestatis abduceret, cum Neroni, Vitellio, Caligulae ceterisque huius modi numquam tyrannicida dufuerit. 2 Sed primum omnium ipse veniam peto, quod haec, quae apud diversos repperi, litteris tradidi, cum multa improba reticuerim et quae ne dici quidem sine maximo pudore possunt; 3 ea vero, quae dixi, praetextu verborum adhibito, quantum potui, texi. 4 Deinde illud, quod clementiam tua solet dicere, credidi, esse respiciendum : "Imperatorem esse fortunae est." 5 Nam et minus boni reges fuerunt et pessimi. Agendum vero, quod pietas tua solet dicere, ut sint imperio digni, quos ad regenmdi necessitatem vis fatalis adduxerit. 6 Et quoniam hic ultimus Antoninorum fuit neque postea hoc nomen in re p. loco principum frequentatum est, etiam illud addendum est, ne quis error oriatur, cum duos Gordianos narrare coepero, patrem et filium, qui se de Antoninorum genere dici volebant : non nomen in illis primum fuit sed praenomen; 7 deinde, ut in plerisque libris invenio, Antoni dicti sunt, non Antonini.
XXXV. 1 Haec sunt de Heliogabalo, cuius vitam me invitum et retractantem ex Graecis Latinisque collectam scribere ac tibi offere voluisti, cum iam aliorum ante tulerimus. 2 Scribere autem ordiar, qui post sequentur. quorum Alexander optimus et cum cura dicendus est annorum tredecim princeps, semestres alii et vix annui et bimi, Aurelianus praecipuus et horum omnium decus auctor tui generis Claudius. 3 De quo vereor ad clementiam tuam scribens vera dicere, ne malivolis adulator videar esse, sed absolvar contra livorem inproborum, cum et apud alios clarum esse perspexerint. 4 His iungendi sunt Diocletianus, aurei parens saeculi, et Maximianus, ut vulgo dicitur, ferrei, ceterique ad pietatem tuam. 5 Te vero, Auguste venerabilis, multis paginis isdemque disertioribus illi prosequentur, quibus id felicior natura detulerit. 6 His addendi sunt Licinius, Severus, Alexander atque Maxentius, quorum omnium ius in dicionem tuam venit, sed ita ut nihil eorum virtuti derogetur. 7 Non enim ego id faciam, quod plerique scriptores solent, ut de his detraham, qui victi sunt, cum intellegam gloriae tuae accedere, si omnia de illis, quae bona in se habuerint, vera praedicaro.