VITA CLODII ALBINI IULII CAPITOLINI
I. 1 Uno eodemque prope tempore post Pertinacem, qui auctore Albino interemptus est, Iulianus a senatu Romae, Septimius Severus ab exercitu in Syria, Pescennius Niger in Oriente, Clodius Albinus in Gallia imperatores appellati. 2 Et Clodium quidem Herodianus dicit Severi Caesarem fuisse. Sed cum alter alterum indignaretur imperare nec Galli ferre possent aut Germaniciani exercitus, quod et ipsi suum specialem principem haberent, undique cuncta turbata sunt. 3 Fuit autem Clodius Albinus familia nobili, Hadrumetinus tamen ex Africa. 4 Quare sortem illam, quae Severum laudatum in Pescennii vita diximus, ad se traherat, nolens intellegi "pessimus Albus", quod eodem versu continebatur, quo et Severi laus et adprobatio Nigri Pescennii. 5 Sed priusquam vel de vita eius vel de morte dissero, etiam hoc discendum est, quod eum nobilem fecit.
II. 1 Nam ad hunc eundem quondam Commodus, cum [eum] successorem Albino daret, litteras dederat, quibus iusserat, ut Caesar esset. exemplum indidi : "Imperator Commodus Clodio Albino. Alias ad te publice de successione atque honore tuo misi, sed hanc familiarem et domesticam, omnem, ut vides, mea manu scriptam, qua tibi do facultatem, ut, si necessitas fuerit, ad milites prodeas et tibi Caesareanum nomen adsumas. 3 Audio enim et Septimium Severum et Nonium Marcum male de me apud milites loqui, ut sibi parent stationis Augustae procurationem. 4 Habebis praeterea, cum id feceris, dandi stipendii usque ad tres aureos liberam potestatem, quia et super hoc ad procuratores meos litteras misi, quas ipse signatas excipies signo Amazonio et, cum opus fuerit, rationalibus dabis, ne te non audiant, cum de aerario volueris imperare. 5 Sane ut tibi insigne aliquod imperialis maiestatis accedat, iam habebis utendi coccini pallii facultatem vel me praesente et ad me et cum mecum fueris, habiturus et purpuram sed sine auro, quia ita et proavus meus Verus, qui puer vita functus, ab Hadriano, qui eum adoptavit, accepit."
III. 1 His litteris acceptis [Albinus] facere id, quod iubebat, noluit, videns Commodum propter mores suos, quibus rem pub. perdiderat et se dedecoraverat, quandocumque feriendum et timens, ne ipse pariter occideretur. 2 Extat denique illius contio, qua, cum accepit imperium et quidem Severi, ut quidam, voluntate firmatum, huius rei memoriam facit. 3 Cuius hoc exemplum est : " Invitum me, conmilitiones, ductum ad imperium etiam illud probat, quod Commodum donantem me Caesareano nomine contempsi; sed et vestrae voluntati et Severi Augusti parendum est, quia credo sub homine optimo et viro forti posse benerem p. regi." 4 Nec negari potest, quod etiam Marius Maximus dicit, hunc animum Severo primum fuisse, ut si quid ei contingeret, Pescennium Nigrum et Clodium Albinum sibi substitueret. 5 Sed postea et filiis iam maiusculis studens et Albini amori invidens sententiam mutasse atque illorum utrumque bello oppressisse, maxume precibus uxoris adductus. 6 Denique Severus eum et consulem designavit, quod utique nisi de optimo viro non fecisset, homo in legendis magistritibus diligens.
IV. 1 Sed ut ad eum redeam, fuit, ut dixi, Albinus Hadrumetinus oriundo, sed nobilis apud suos et originem a Romanis familiis trahens, Postumiorum scilicet et Albinorum et Ceioniorum. 2 Quae familia hodie quoque, Constantine maxime, nobilissima est et per te aucta et augenda, quae per Gallienum et Gordianos plurimum crevit. 3 Hic tamen natus lare modico, patrimonio pertenui, parentibus sanctis, patre Ceionio Postumo, matre Aurelia Messalina, primus suis parentibus fuit. 4 Cum exceptus utero, quod contra consuetudinem puerorum, qui nascunturet solent rubere, esset candidissimus, Albinus est dictus. 5 Quod verum esse patris epistula ad Aelium Bassianum tunc proconsulem Africae data designat, adfinem, quantum videtur, eorum ipsorum. 6 Epistula Ceioni Postumi ad Aelium Bassianum : " Filius mihi natus est VII. kal. Decembres, ita candidus statim toto corpore, ut linteamen, quo exceptus est, vinceret. 7 Quare susceptum eum Albinorum familiae, quae mihi tecum communis est, dedi, Albini nomine inposito. Fac, ut rem publicam et te et nos, ut facis, diligas."
V. 1 Hic ergo omnem pueritiam in Africa transegit, eruditus litteris Graecis ac Latinis mediocriter, quod esset animi iam inde militaris et superbi. 2 Nam fertur in scolis saepissime cantasse inter puerulos :
Arma amens capio, nec sat rationis in armis
repetens :
arma amens capio.
3 Huic multa imperii signa, cum esset natus, facta dicuntur; nam et bos albus purpureis ad plenum colorem cornibus natus est, quod mirandum fuit cum cornibus [tum colore]. 4 Quae tamen in templo Apollinis Cumani ab eodem posita iam tribuno diu fuisse dicuntur, quod, cum illic sortem de fato suo tolleret, his versibus eidem dicitur esse responsum :
Hic rem Romanam magno turbante tumultu
sistet eques, sternet Poenos Gallumque rebellem.
5 Et in Gallia quidem eum multas gentes domuisse constat. Ipse autem suspicabatur de Severo sibi praedictum "sternet Poenos", quod Septimius Afer esset. Fuit et aliud signum futuri imperii. 6 Nam cum Caesareana familia hoc speciale habuerit, ut parvuli domus eius in testudineis alveis lavarentur, nato infantulo testudo ingens patri eius munere piscatoris adlata est : 7 quod ille homo litteratus omen accipiens et testudinem libenter accepit et eam curari iussit atque infantulo ad excaldationes pueriles dicari, nobilitandum etiam hinc sperans. 8 Cum rarum esset aquilas in his locis videri, in quibus natus est Albinus, septima eius die hora convivii, quod celebritati pueri deputabatur, cum ei fierent nomina, septem aquilae parvulae denidis adlatae sunt et quasi ad iocum circa cunas pueri constitutae: ne hoc omen pater abnuit, iussit aquilas ali et diligenter curari. 9 Accessit omen, quod, cum pueri eius familiae russulis fasciolis inligarentur, quod forte lotae atque udae essent russulae fasciolae, quas mater praegnas paraverat, purpurea matris [fascea] inligatus est fascea: unde illi ioco nutricis etiam Porfyri nomen inditum est. 10 Haec atque alia signa imperii futuri fuere. quae qui volet nosse, Aelium Cordum legat, qui frivola super huius modi ominibus cuncta persequitur.
VI. 1 Adulescens igitur statim se ad militiam contulit atque Antoninis per Lollium Serenum et Baebium Maecianum et Ceionium Postumianum suos adfines innotuit. 2 Egit tribunus equites Dalmatas; egit et legionem quartanorum et primanorum; Bithynicos exercitus eo tempore, quod Avidius rebellabat, fideliter tenuit. 3 Dein per Commodum ad Galliam translatus, in qua fusis gentibus Transrenanis celebre nomen suum et apud Romanos et apud barbaros fecit. 4 Quibus rebus accensus Commodus Caesareanum ei nomen obtulit et dandi stipendii facultatem et pallii coccini utendi. 5 Quibus omnibus ille prudenter abstinuit dicens Commodum quaerere, qui aut cum eo perirent, aut quos cum causa ipse posset occidere. 6 Quaesturae gratia illi facta est. Qua concessa aedilis non amplius quam decem diebus fuit, quod ad exercitum festino mitteretur. 7 Dein praeturam egit sub Commodo famosissimam. Nam eiusdem ludis Commodus et in foro et in theatro pugnas exhibuisse perhibetur. 8 Consul a Severo declaratus est eo tempore, quo illum sibi paraverat cum Pescennio subrogaret.
VII. 1 Ad imperium venit natu iam grandior et maior Pescennio Nigro, ut Severus ipse in vita sua loquitur. 2 Sed victo Pescennio, cum et filiis suis imperium servare cuperet et ingentem senatus amorem circa Clodium Albinum videret, quod esset viranti quae familiae, litteras ad eum per quosdam summi amoris ac summae adfectionis misit, quibus hortabatur, ut, quoniam occisus esset Pescennius Niger, ipse cum eo fideliter rem p. regeret. Quarum exemplum hoc esse Cordus ostendit : 3 "Imperator Severus Augustus Clodio Albino Caesari, fratri amantissimo et desiderantissimo, salutem. 4 Victo Pescennio litteras Romam dedimus, quas senatus tui amantissimus libenter accepit. Te quaeso, ut eo animo rem p. regas, quo dilectus es frater animi mei, frater imperii. 5 Bassianus et Geta te salutant. Iulia nostra et te et sororem salutat. Infantulo tuo - Pescennio Princo munera digna suo loco tuoque mittemus. 6 Tu velim exercitus rei p. ac nobis retentes, mi unanime, mi carissime, mi amantissime."
VIII. 1 Et has quidem litteras missis stipatoribus fidelissimis dedit, quibus praecepit, ut epistolam publice darent, postea vero dicerent se velle pleraque occulte suggerere, quae ad res bellicas pertinerent et ad secreta castrorum atque aulicam fidem; ubi vero in secretum venissent quasi mandata dicturi, quinque validissimi eum interimerent gladiolis infra vestem latentibus. 2 Nec illorum quidem fides defuit; nam cum ad Albinum venissent et epistolam dedissent, qua lecta cum dicerent quaedam secretius suggerenda et locum se motum ab omnibus arbitris postularent, et cum omnino neminem paterentur ad porticum longissimam cum Albino progredi ea specie, ne mandata proderentur, Albinus intellexit insidias. 3 Denique indulgens suspicionibus eos tormentis dedit. Qui diu primo pernegarunt, sed postea victi necessitate confessi sunt ea, quae Severus isdem praeceperat. 4 Tunc iam proditis rebus et apertis insidiis ea, quae suspicabatur, Albinus clara esse intellegens exercitu ingenti collecto contra Severum atque eius duces venit.
IX. 1 Et primo quidem conflictu habito contra duces Severi potior fuit, post autem Severus ipse, cum id egisset apud senatum, ut hostis iudicaretur Albinus, contra eum profectus acerrime fortissimeque pugnavit in Gallia non sine varietate fortunae. 2 Denique cum sollicitus augures consuleret, responsum illi est, ut dicit Marius Maximus, venturum quidem in potestatem eius Albinum, sed non vivum nec mortuum. Quod et factum est. 3 Nam cum ultimo proelio commissum esset, innumeris suorum caesis, plurimis fugatis, multis etiam deditis Albinus fugit et, ut multi dicunt, se ipse percussit, ut alii, servo suo percussus semivivus ad Severum deductus est - unde confirmatum est augurium, quod fuerat ante praedictum -, multi praeterea dicunt, a militibus, qui eius nece a Severo gratiam requirebant. 5 Fuit Albino unus, ut aliqui dicunt, filius; Maximus dicit, duo. Quibus primum veniam dedit, postea vero eos cum matre percussit et in profluentem abici iussit. 6 Caput eius excisum pilo circumtulit Romamque misit litteris ad senatum datis, quibus insultavit, quod Albinum tantopere dilexissent, ut eius adfines et fratrem praecipue ingenti honore cumularent. 7 Iacuisse ante praetorium Severi Albini corpus per dies plurimos dicitur usque ad fetorem, Ianiatumque a canibus in profluentem abiectum est.
X. 1 De moribus eius varia dicuntur. Et Severus quidem ipse haec de eodem loquitur, ut eum dicat turpem, malitiosum, improbum, inhonestum, cupidum, luxuriosum. 2 Sed haec belli tempore vel post bellum, quando ei iam de hoste credi non poterat, 3 cum et ipse ad eum quasi ad amicissimum frequentes miserit litteras et multi de Albino bene senserint et Severus ipse Caesarem suum eundem appellari voluerit et, cum de successore cogitaret, hunc primum habuerit ante oculos. 4 Extant praeterea Marci epistolae de hoc eodem, quae testimonium et virtutum eius ferant et morum. 5 Quarum unam inserere ad praefectos datam super eius nomine absurdum non fuit. 6 "Marcus Aurelius Antoninus praefectis suis salutem. Albino ex familia Ceioniorum, Afro quidem homini sed non multa ex Afris habenti, Plautilli genero, duas cohortes alares regendas dedi. 7 Est homo exercitatus, vita tristis, gravis moribus. puto eum rebus castrensibus profuturum, certe offuturum [non] esse [non] satis novi. 8 Huic salarium duplex decrevi, vestem militarem simplicem, sed loci sui, stipendium quadruplum. Hunc vos adhortamini, ut se rei p. ostentet, habiturus praemium quod merebitur." 9 Est et alia epistula, qua idem Marcus Avidii Cassi temporibus de hoc eodem scripsit, cuius exemplum hoc est : 10 "Laudanda est Albini constantia, qui graviter deficientes exercitus tenuit, cum ad Avidium Cassium confugerent. Et nisi hic fuisset, omnes fecissent. 11 Habemus igitur virum dignum consulatu, quem sufficiam in locum Cassi Papiri, qui mihi exanimis prope iam nuntiatus est. 12 Quod interim a te publicari nolo, ne aut ad ipsum Papirium aut ad eius affectus perveniat nosque videamur in locum viventis consulem subrogasse."
XI. 1 Et istae igitur epistulae constantem virum Albinum fuisse indicant, et illud praecipue, quod ad eas civitates instaurandas, quas Niger adtriverat, pecuniam misit, quo facilius sibi earum accolas conciliaret. 2 Gulosum eum Cordus, qui talia persequitur in suis voluminibus, fuisse dicit, et ita quidem ut pomorum tantum hauserit, quantum ratio humana non patitur. 3 Nam et quigentas ficus passarias, quas Graeci callistruthias vocant, ieiunum comedissa dicit et centum persica Campana et melones Ostienses decem et uvarum Labicanarum pondo viginti et ficadulas centum et ostrea quadringenta. 4 Vini sane parcum fuisse dicit, quod Severus negat, qui eum adserit ebrium etiam in bello fuisse. 5 Cum suis ei numquam convenit vel propter vinulentiam, ut dicit Severus, vel propter morum [vi] acrimoniam. 6 Uxori odiosissimus fuit, servis iniustus, atrox circa militem, nam saepe etiam ordinarios centuriones, ubi causae qualitas non postulavit, in crucem sustulit. Verberavit certe virgis saepissime neque umquam delictis pepercit. 7 In vestitu nitidissimus fuit, in convivio sordidissimus et soli studens copiae, mulierarius inter primos amatores, aversae Veneris semper ignarus et talium persecutor, agri colendi peritissimus, ita ut etiam Georgica scripserit. 8 Milesias nonnulli eiusdem esse dicunt, quarum fama non ignobilis habetur, quamvis mediocriter scriptae sint.
XII. 1 A senatu tantum amatus est, quantum nemo principum, in odium speciatim Severi, quem vehementer ob crudelitatem oderant senatores. 2 Denique victo eo plurimi senatores a Severo interfecti sunt, qui eius partium vel vere fuerant vel esse videbantur. 3 Denique cum apud Lugdunum eundem interfecisset, statim litteras requiri iussit, ut inveniret vel ad quos ipse scripsisset, vel qui ad eum rescripsissent, omnesque illos, quorum epistolas repperit, hostes iudicari a senatu fecit; 4 nec his pepercit, sed et ipsos interemit et bona eorum proposuit atque in aerarium publicum rettulit. 5 Extat epistola Severi, quae ostendit animum suum, missa ad senatum, cuius hoc exemplum est : 6 "Nihil mihi gravius potest evenire, p. c., quam ut vestrum iudicium Albinus haberet potius quam Severus. 7 Ego frumenta rei p. detuli, ego multa bella pro re p. gessi, ego populo Romano tantum olei detuli, quantum rerum natura vix habuit. Ego interfecto Pescennio Nigro vos a malis tyrannicis liberavi. 8 Magnam sane mihi reddidistis vicem, magnam gratiam: unum ex Afris et quidem Hadrumetinis, fingentem, quod de Ceioniorum stemmate sanguinem duceret, usque adeo extulistis, ut eum principem habere velletis me principe, salvis liberis meis. 9 Defuitne quaeso tanto senatu, quem amare deberetis, qui vos amaret? Huius fratrem honoribus extulistis, ab hoc consulatus, ab hoc praeturas, ab hoc speratis cuiusvis magistratus insignia. 10 Non eam gratiam mihi redditis quam maiores vestri contra Pisonianam factionem, quam item pro Traiano, quam nuper contra Avidium Cassium praestiterunt : fictum illum et ad omnia mendaciorum genera paratum, qui nobilitatem quoque mentitus est, mihi praeposuistis. 11 Quin etiam audiendus in senatu fuit Statilius Corfulenus, qui honores Albino et eius fratri decernendos ducebat, cui hoc superfuit, ut de me ille decerneret homo nobilis et triumphum. 12 Maior fuit dolor, quod illum pro litterato laudandum plerique duxistis, cum ille neniis quibusdam anilibus occupatus inter Milesias Punicas Apulei sui et ludicra litteraria consenesceret." 13 Hinc apparet, quanta severitate factionem vel Pescennianam vel Clodianam vindicaverit. 14 Quae quidem omnia in vita eius posita sunt. Quae qui diligentius scire velit, legat Marium Maximum de Latinis scriptoribus, de Graecis scriptoribus Herodianum, qui ad fidem pleraque dixerunt.
XIII. 1 Fuit statura procerus, capillo renodi et crispo, fronte lata, candore mirabili et [stupendo], ut plerique putent, quod ex eo nomen acceperit, voce muliebri et prope ad eunuchorum sonum, motu facili, iracundiam gravi, furore tristissimo, in luxurie varius, nam saepe appetens vini, frequenter abstinens, 2 armorum sciens, prorsus ut non male sui temporis Catilina diceretur. 3 Non ab re esse credimus causas ostendere, quibus amorem senatus Clodius Albinus meruerit: 4 cum Brittannicos exercitus regeret iussu Commodi atque illum interemptum adhuc falso comperisset, cum sibi ab ipso Commodo Caesareanum nomen esset delatum, processit ad milites et hac contione usus est : 5 "Si senatus p. R. suum illud vetus haberet imperium nec in unius potestate res tanta consisteret, non ad Vitellios neque ad Nerones neque ad Domitianos publica fata venissent. [essent] in imperio consulari nostrae illae gentes Ceioniorum, Albinorum, Postumiorum, de quibus patres vestri, qui et ipsi ab avis suis audierant, multa didicerunt. 6 Et certe Africam Romano imperio senatus adiunxit, Galliam [senatus addidit], senatus sebegit Hispanias, orientalibus populis senatus dedit leges, Parthos temptavit senatus; subegisset, nisi tam avarum principem Romano exercitui fortuna rei p. tunc dixisset. 7 Brittanias Caesar subegit, certe senator nondum tamen dictator. Hic ipse Commodus quanto melior fuisset, si timuisset senatum? 8 Et usque ad Neronem quidem senatus auctoritas valuit, qui sordidum et inpurum principem damnare non timuit, cum sententiae in eum dictae sint, qui vitae necisque potestatem atque imperium tunc tenebat. 9 Quare, conmilitones, ego Caesareanum nomen, quod mihi Commodus detulit, nolo. di faxint, ut ne alii quidem velint. 10 Senatus imperet, provincias dividat, senatus nos consules faciat. Et quid dico senatus? Vos ipsi et patres vestri; eritis enim ipsi senatores."
XIV. 1 Haec contio vivo adhuc Commodo Romam delata est. Quae Commodum in Albinum exasperavit, statimque successorem misit Iunium Severum, unum ex contubernalibus suis. 2 Senatui autem tantum placuit, ut miris adclamationibus absentem eum ornaret et vivo Commodo et deinceps interempto, ita ut nonnulli etiam Pertinaci auctores fuerint, ut eum sibi socium adscisceret, [et] apud Iulianum de occidendo Pertinace ipsius plurimum auctoritas valuerit. 3 Ut autem hoc verum intellegatur, epistolam Commodi ad praef. praet. suos datam inserui, qua de occidendo Albino significavit suam mentem : 4 "Aurelius Commodus praefectis salutem. Audisse vos credoprimum fictum esse, quod ego meorum consilio interfectus essem, deinde contionem Clodii Albini apud milites meos habitam, qui semultum senatui commendat, idque, quantum videmus, non frustra. 5 Nam qui principem unum in re p. negat esse debere quique adserit a senatu oportere totam rem p. regi, is senatum sibi petit imperium. Cavete igitur diligentissime; iam enim hominem scitis vobis, militibus populoque vitandum." Has litteras cum Pertinax invenisset, in Albini odium publicavit. Quare Albinus occidendi Pertinacis Iuliano auctor fuit.