AELIUS AELII SPARTIANI

Diocletiano Augusto Aelius Spartianus suus sal.

I. 1 In animo mihi est, Diocletiane Auguste, tot principum maxime, non solum eos, qui principum locum in hac statione, quam temperas, retentarunt, ut usque ad divum Hadrianum feci, sed illos etiam, qui vel Caesarum nomine appellati sunt nec principes aut Augusti fuerunt vel quolibet alio genere aut in famam aut in spem principatus venerunt, cognitioni numinis tui sternere. 2 Quorum praecipue de Aelio Vero dicendum est, qui primus tantum Caesaris nomen accepit, adoptione Hadriani familiae principum adscitus. 3 Et quoniam nimis pauca dicenda sunt, nec debet prologus inormior esse quam fabula, de ipso iam loquar.

II. 1 Ceionius Commodus, qui et Aelius Verus appelatus est, quem sibi Hadrianus aevo ingravescente morbis tristioribus pressus peragrato iam orbe terrarum adoptavit, nihil habet in sua vita memorabile, nisi quod primus tantum Caesar est appellatus, 2 non testamento, ut antea solebat, neque eo modo quo Traianus est adoptatus, sed eo prope genere, quo nostris temporibus a vestra clementia Maximianus atque Constantius Caesares dicti sunt, quasi quidam principum fili, visi et designati augustae maiestatis heredes. 3 Et quoniam de Caesarum nomine in huius praecipue vita est aliquid disputandum, qui hoc solum nomen indeptus est, Caesarem vel ab elephanto, qui lingua Maurorum caesai dicitur, in proelio caeso eum, qui primus sic appellatus est, doctissimi viri et eruditissimi putant dictum, 4 vel quia mortua matre, sed ventre caeso, sit natus, vel quod cum magnis crinibus sit utero parentis effusus, vel quod oculis caesiis et ultra humanum morem viguerit. 5 Certe quaecumque illa, felix necessitas fuit, unde tam clarum et duraturum cum aeternitate mundi nomen effloruit. 6 Hic ergo, de quo sermo est, primum Lucius Aurelius Verus est dictus, sed ab Hadriano ascitus in Aeliorum familiam, hoc est in Hadriani, transscriptus et appellatus est Caesar. 7 Huic pater Ceionius Commodus fuit, quem alii Verum, alii Lucium Aurelium, multi Annium prodiderunt. 8 Maiores omnes nobilissimi, quorum origo pleraque ex Etruria fuit vel ex Faventia. 9 Et de huius quidem familia plenius in vita Lucii Aurelii Ceionii Commodi Veri Antonini, filii huiusce, quem sibi adoptare Antoninus iussus est, disseremus. 10 Is enim liber debet omnia, quae ad stemma generis pertinent, continere, qui habet principem, de quo plura dicenda sunt.

III. 1 Adoptatus autem Aelius Verus ab Hadriano eo tempore, quo iam, ut superius diximus, parum vigebat et de successore necessario cogitabat, 2 statimque praetor factus et Pannonis dux ac rector impositus, mox consul creatus et, quia erat deputatus imperio, iterum consul designatus est. 3 Datum etiam populo congiarium causa eius adoptionis conlatumque militibus sestertium ter milies, circenses editi, neque quicquam praetermissum, quod posset laetitiam publicam frequentare. 4 Tantumque apud Hadrianum principem valuit, ut praeter adoptionis adfectum, quo ei videbatur adiunctus, solus omnia, quae cuperet, etiam per litteras impetraret. 5 Nec provinciae quidem, cui praepositus erat, defuit. 6 Nam bene gestis rebus vel potius feliciter etiamsi non summi, medii tamen optinuit ducis famam. 7 Hic tamen valetudinis adeo miserae fuit, ut Hadrianum statim adoptionis paenituerit potueritque eum amovere a familia imperatoria, cum saepe de aliis cogitaret, si forte vixisset. 8 Fertur denique ab his, qui Hadriani vitam diligentius in litteras rettulerunt, Hadrianum Veri scisse genituram et eum, quem non multum ad rem publicam regendam probarat, ob hoc tantum adoptasse, ut suae satisfaceret voluptati et, ut quidam dicunt, iuri iurando, quod intercessisse inter ipsum ac Verum secretis conditionibus ferebatur. 9 Fuisse enim Hadrianum peritum matheseos Marius Maximus usque adeo demonstrat, ut eum dicat cuncta de se scisse, sic ut omnium dierum usque ad horam mortis futuros actus ante perscripserit.

IV. 1 Satis praeterea constat eum de Vero saepe dixisse:

Ostendent terris hunc tantum fata neque ultra
esse sinent.

2 Quos versus cum aliquando in hortulo spatians cantitaret, atque adesset unus ex litteratis, quorum Hadrianus speciosa societate gaudebat, velletque addere:

Nimium vobis Romana propago
visa potens, superi, propria haec si dona fuissent.

3 Hadrianus dixisse fertur "Hos Versus vita non capit Veri", illud addens:

manibus date lilia plenis;
purpureos spargam flores animamque nepotis
his saltim accumulem donis et fungar inani
munere.

4 Cum quidem etiam illud dicitur cum risione dixisse : "Ego mihi divum adoptavi, non filium." 5 Nunc tamen cum eum consolaretur unus de litteratis, qui aderat, ac diceret : "Quid? si non recte constellatio eius collecta est, quem credimus esse victurum?", Hadrianus dixisse fertur : "Facile ista dicis tu, qui patrimonii tui, non rei p. quaeris heredem." 6 Unde apparet eum habuisse in animo alium deligere atque hunc ultimo vitae suae tempore a re publica summovere. 7 Sed eius consiliis iuvit eventus. nam cum de provincia Aelius redisset atque orationem pulcherrimam, quae hodieque legitur, sive per se seu per scriniorum aut dicendi magistros parasset, qua kalendis ianuariis Hadriano patri gratias ageret, accepta potione, qua se aestimaret invari, kalendis ipsis Ianuariis perit. 8 Iussusque ab Hadriano, quia Vota interveniebant, non lugeri.

V. 1 Fuit hic vitae laetissimae, eruditus in litteris, Hadriano, ut malivoli locuntur, acceptior forma quam moribus. 2 In aula diu non fuit, in vita privata etsi minus probabilis, minus tamen reprehendendus ac memor familiae suae, comptus, decorus, pulchritudinis regiae, oris venerandi, eloquentiae celsioris, versu facilis, in re publica etiam non inutilis. 3 Huius voluptates ab his, qui vitam eius scripserunt, multae feruntur, et quidem non infames sed aliquatenus diffluentes. 4 Nam tetrafarmacum, seu potius pentefarmacum, quo postea semper Hadrianus est usus, ipse dicitur repperisse, hoc est sumen, fasianum, pavonem, pernam crustulatam et aprunam. 5 De quo genere cibi aliter refert Marius Maximus, non pentefarmacum sed tetrafarmacum appellans, ut et nos ipsi in eius vita persecuti sumus. 6 Fertur etiam aliud genus voluptatis, quod Verus invenerat. 7 Nam lectum eminentibus quattuor anacliteriis fecerat minuto reticulo undique inclusum eumque foliis rosae, quibus demptumesset album, replebat iacensque cum concubinis vel amine de liliis facto se tegebat unctus odoribus Persicis. 8 Iam illa frequentantur a nonnullis, quod et accubitationes ac mensas de rosis ac liliis fecerit et quidem purgatis. quae etsi non decora, non tamen ad perniciem publicam prompta sunt. 9 Atque idem Ovidii libros Amorum ad verbum memoriter scisse fertur, idem Apicii, ut ab aliis relatum, in lecto semper habuisse, idem Martialem epigrammaticum poetam, Vergilium suum dixisse. 10 Iam illa leviora quod cursoribus suis exemplo Cupidinum alas frequenter adposuit eosque ventorum nominibus saepe vocitavit, Boream alium, alium Notum et item Aquilonem aut Circium ceterisque nominibus appellans et indefesse atque inhumaniter faciens cursitare. 11 Idem uxori conquerenti de extraneis voluptatibus dixisse fertur : "Patere me per alias exercere cupiditates meas: uxor enim dignitatis nomen est, non voluptatis." 12 Eius est filius Antoninus Verus, qui adoptatus est a Marco, -vel certe cum Marco- et cum eodem aequale gessit imperium. 13 Nam ipsi sunt qui primi duo Augusti appellati sunt, et quorum fastis consularibus sic nomina praescribuntur, ut dicantur nonduo Antonini set duo Augusti. 14 Tantumque huius rei et novitas et dignitas valuit, ut fasti consulares nonnulli ab his sumerent ordinem consulum.

VI. 1 Pro eius adoptione infinitam pecuniam populo et militibus Hadrianus dedit. 2 Sed cum eum videret homo paulo argutior, miserrimae valetudinis, ita ut scutum solidius iactare non posset, dixisse fertur: 3 "Ter milies perdidimus, quod exercitui populoque dependimus; si quidem satis in caducum parietem incubuimus et qui non ipsam rem publicam, sed nos ipsos sustentare vix possit." 4 Et haec quidem Hadrianus cum praefecto suo locutus est. 5 Quae cum prodidisset praefectus, ac per hoc Aelius Caesar in dies magis magisque sollicitudine, utpote desperati hominis, adgravaretur, praefecto suo Hadrianus, qui rem prodiderat, successorem dedit volens videri, quod verba tristia temperasset. 6 Sed nihil profuit. nam, ut diximus, Lucius Ceionius Commodus Verus Aelius Caesar (nam his omnibus nominibus appellatus est) perit sepultusque est imperatorio funere, neque quicquam de regia ni mortis habuit dignitatem. 7 Doluit ergo illius mortem, ut bonus pater, non, ut bonus princeps. nam cum amici solliciti quaererent, qui adoptari posset, Hadrianus dixisse fertur his : "Etiam vivente adhuc Vero decreveram." 8 Ex quo ostendit aut iudicium suum aut scientiam futurorum. 9 Post hunc denique Hadrianus diu anceps, quid faceret, Antoninum adoptavit Pium cognomine appellatum. Cui conditionem addidit, utipse sibi Marcum et Verum Antoninus adoptaret filiamque suam Vero, non Marco daret. 10 Nec diutius vixit gravatus languore ac diverso genere morborum saepe dicens sanum principem mori debere, non debilem.

VII. 1 Statuas sane Aelio Vero per totum orbem colossas poni iussit, templa etiam in nonnullis urbibus fieri. 2 Denique illius merito filium eius Verum, nepotem utpote suum, qui pereunte Aelio in familia ipsius Hadriani remanserat, adoptandum Antonino Pio cum Marco, ut iamdiximus, dedit saepe dicens : "Habeat res publica quodcumque de Vero." 3 Quod quidem contrarium his, quae de adoptionis paenitentia per auctores plurimos intimata sunt, cum Verus posterior nihil dignum praeter clementiam in moribus habuerit, quod imperatoriae familiae lumen adferret. 4 Haec sunt, quae de Vero Caesare mandanda litteris fuerunt. 5 De quo idcirco non tacui, quia mihi propositum fuit omnes, qui [vel] post Caesarem dictatorem, hoc est divum Iulium, vel Caesares vel Augusti vel principes appellati sunt, quique in adoptationem venerunt, vel imperatorum filii aut parentes Caesarum nomine consecrati sunt, singulis libris exponere, meae satisfaciens conscientiae, etiamsi multis nulla sit necessitas talia requirendi.