L. ANNAEI SENECAE MAIORIS CONTROVERSIARVM LIBER NONVS

Seneca Novato, (Senecae), Melae filiis salutem.

[1] Iam videbar promissum meum implesse; circumspiciebam tamen, num quid me praeteriret. ultro Votieni Montani mentionem intulistis, et velim vos subinde aliqua nomina mihi offerre, quibus (e)vocetur memoria mea; quae quomodo senilis per se marcet, admonita et aliquando lacessita facile se colliget.

MONTANVS VOTIENVS adeo numquam ostentationis (de)clamavit causa, ut ne exercitat(ion)is quidem declamaverit. rationem quaerenti mihi ait: utram vis, honestam an veram? si honestam, ne (***; si veram, ne) male adsuescam. qui declamationem parat, scribit non ut vincat sed ut placeat. omnia itaque lenocinia [ita] conquirit; argumentationes, quia molestae sunt et minimum habent floris, relinquit. sententiis, explicationibus audientis delinire contentus est. cupit enim se approbare, non causam. [2] sequitur autem hoc usque in forum declamatores vitium, ut necessaria deserant, dum speciosa sectantur.

Accedit etiam illud, quod adversarios quamvis fatuos fingunt: respondent illis et quae volunt et cum volunt. praeterea nihil est, quod errorem aliquo damno castiget; stultitia eorum gratuita est. vix itaque in foro futurus periculosus stupor discuti potest, qui crevit dum tutus est.

Quid quod laudationibus crebris sustinentur, et memoria illorum adsuevit certis intervallis quiescere? cum ventum est in forum et desiit illos ad omnem gestum plausus excipere, aut deficiunt aut labant. [3] adice nunc, quod +ab+ illis nullius interventu excutitur: nemo ridet, nemo ex industria obloquitur; familiares sunt omnium vultus. in foro, ut nihil aliud, ipsum illos forum turbat. hoc, quod vulgo narratur, an verum sit, tu melius potes scire: Latronem Porcium, declamatoriae virtutis unicum exemplum, cum pro reo in Hispania Rustico Porcio, propinquo suo, diceret, usque eo esse confusum, ut a soloecismo inciperet, nec ante potuisse confirmari (tectum) ac parietem desiderantem, quam impetravit, ut iudicium ex foro in basilicam transferretur. [4] usque eo ingenia in scholasticis exercitationibus delicate nutriuntur, ut clamorem, silentium, risum, caelum denique pati nesciant.

Non est autem utilis exercitatio nisi quae operi simillima est, in quod exercet; itaque durior solet esse vero certamine: gladiatores gravioribus armis discunt quam pugnant; diutius illos magister armatos quam adversarius detinet. athletae binos simul ac ternos fatigant, ut facilius singulis resistant. cursores, quom intra exiguum spatium de velocitate eorum iudicetur, id saepe in exercitationem decurrunt, quod semel decursuri sunt in certamine. multiplicatur ex industria labor quo condiscimus, ut levetur quo decernimus.

[5] In scholasticis declamationibus contra (e)venit: omnia molliora et solutiora sunt. in foro partem accipiunt, in schola eligunt. illic iudici blandiuntur, hic imperant. illic inter fremitum consonantis turbae intendendus animus est, vox ad aures iudicis perferenda; hic ex vultu dicentis pendent omnium vultus. itaque, velut ex umbroso et obscuro prodeuntes loco clarae lucis fulgor obcaecat, sic istos e scholis in forum transeuntes omnia tamquam nova et inusitata perturbant, nec ante in oratorem corroborantur quam multis perdomiti contumeliis puerilem animum scholasticis deliciis languidum vero labore durarunt.

Lepidus, vir egregius et qui declamatorio non studio ***

1. ADVLTERVM CVM ADVLTERA QVI DEPRENDERIT, DVM VTRVMQVE CORPVS INTERFICIAT, SINE FRAVDE SIT. INGRATI SIT ACTIO. Miltiades peculatus damnatus in carcere alligatus decessit. Cimon, filius eius, ut eum sepeliret, vicarium se pro corpore patris dedit. Callias dives sordide natus redemit eum a re publica et pecuniam solvit; filiam ei suam collocavit, quam ille deprensam in adulterio deprecante patre occidit. ingrati reus est.

[1] ALBVCI SILI. Non movet me periculum meum: semper nos in malis nostris non fortunam sed causam spectavimus. Non dubito, quin Callias redempturus fuerit Miltiaden si iam habuisset filiam nubilem.

MVSAE. Alius aliud pati non potest: mihi adulterium (gravius) carcer est.

ARELLI FVSCI patris. 'Nihil' inquit 'filiae plus possum dare quam Cimonem virum. quando(que) mihi ex eo contingent nepotes.' Ferrum a lege mihi traditum ad vindictam pudicitiae proiciam? perdidisti pecuniam, Callia, si tales solvisti manus. Damnatus peculatus nihil aliud heredi suo reliquit quam se patrem.

[2] CESTI PII. Non potest generosus animus contumeliam pati. Merito tu ex Cimone habere nepotes concupisti. Quid magis in me probasti quam carcerem? Non sum innocentior quam pater, ne (fe)licior quidem: hoc unum interest inter parentis et fili fortunam, quod illius calamitatium exitus fuit carcer, mearum initium. Exponam vobis, quam in neminem meorum ingratus sim: unus Miltiadis census inventus est Cimon filius. ne hic quidem quicquam habuit, quod daret pro patre praeter se. Poteram in Cynaegiri domo sperare nuptias, poteram in Callimachi, nec verebar, ne Cynaegirus suas pluris aestimaret manus: redemptus Cimon redemptoris felicitas est.

[3] VOTIENI MONTANI. Facis iam ut dicam: non accepi beneficium, aut: reddidi. certius reddam, cum tam honeste desideraris quam dedisti. Ego adulteros dimittam? quid aliud facerem, si alligatas haberem manus? Egit me attonitum dolor. Non mehercules me exorasset Miltiades pater. Nihil Calliae debeo, nisi liber sum. Est vir egregius Callias, est misericors ‚ sed utinam tantum adversus bonos! Maior iniuria est, si nunc manus Cimonis alligantur, quam fuit beneficium, quod tunc solutae sunt. Non iste iniquiore animo filiam amisit quam ego uxorem, sed aequiore animo impudicam pati voluit. Vis tu divitias tuas abscondere, cum in eos incideris, qui mendicitate censentur? nihil habet domus nostra melius, quod ostendat, quam paupertatem: da pecuniam Miltiadi, qua damnationem luat; nocens erit. da Cimoni, qua patrem redimat; pius non erit.

[4] VIBI GALLI. Nullo mihi felicior videor quam quod Miltiadis pretium fui. alligatus iacebat Persicae potentiae vindex, libertatis publicae adsertor; alligatus iacebat crimen ingratae civitatis. Adulteram dimittam, patiar adulteram, qui non tam glorior, quod filius sum Miltiadis quam quod vicarius? quid? tu poenam putas pro Miltiade alligari? Si adulterum solum occidero, exulandum est; quid faciam? occidam? plus quam praestitisti exigis: pro carcere exilium. non occidam? plus quam praestitisti exigis: unum beneficium dedisti, duo petis. 'Vterque magnum beneficium dedistis (et) statim, dum datis, recepistis: Cimon quod Miltiadem redemit, tu quod Cimonem.' Videbatur mihi omnis maiorum meorum circa me turba fremere dicentium: 'ubi sunt illae manus, quae solvere Miltiadem?' non mihi occurrit indulgentia uxoris, non Callias socer, non ullius aut rei aut benefici memoria; feci quod soleo: nihil aliud respexi quam patrem.

[5] MENTONIS. Cogita adulteros esse, pro quibus rogas; cogita, qualium misereri soleas. turpe est ab eodem dimitti et adulteros et Cimonem. Ego sum, qui referre gratiam ne mortuis quidem desino. Ita mihi veros habere liberos contingat, quod quantum esset, Miltiades expertus est.

[6] PORCI LATRONIS. Ego adulteros dimittam? ardet cupiditate vindictae animus. has manus continere non posset Miltiades, quas alligare potuit. Si in hoc solutus (sum,) redde me carceri. Ille Graeciae servator et vindex Persarum Orientisque domitor, cui modo tam insignem triumphum Fortuna de hoste detulerat, damnatus est peculatus ob hoc videlicet ipsum, ut innocentia eius, quae alioqui latere potuerat, ipsa damnatione ostenderetur. damnatus est innocens. (si) quis in civitate misericors est, nunc occasio(nem) misericordiae invenit: Miltiades redimendus est. Redemi corpus tuum, Miltiade, ne funeri quidem interfuturus, in quod me ipsum impenderam. Misereor accusatoris mei, non quia perdidit filiam, sed quia habuit: dignus erat Callias tales habere, quales redemit. Quodsi me in hanc stuprorum patientiam redemisti, matrimonio carcerem praefero. honestius patri alligor quam adultero solvor. Vt audivi esse qui pecuniam numeraret, miratus sum fuisse in civitate nostra quemquam, qui Cimonem redimere quam Miltiaden maluisset. Ego ne patrem quidem meum, nisi innocens fuisset redemissem.

[7] BLANDI. Obiciat licet vincula, numquam tamen efficiet, ut non magis carcere glorier quam matrimonio. diversi sunt hominum adfectus: tu fortasse, Callia, vincula non potes ferre; ego adulteram uxorem. Effugient ergo adulteri tamquam alligatas Cimonis manus?

ARGENTARI. Redemptum me protinus appellare coepit de filiae nuptiis. 'statim' inquam 'Callias experitur an gratus sim'. +habes in gallian sine Cimone+ Pro una rogat, duos eripit.

FVLVI SPARSI. Dic nunc: 'ego te carceri exemi', dum ego respondeam: ego me carceri tradidi. numquam effici poterit, ut melius actum putem, quod a Callia redemptus sum quam quod pro Miltiade alligatus. Filia tua abstulit tibi generum Cimonem. Ductus est pater meus in carcerem etiamnunc captivis suis plenum.

[8] IVNI GALLIONIS. 'Beneficium' inquit 'tibi dedi, quod filiam tibi collocavi': nunc vero, Miltiade, graviorem fortunam carcere sustines: Callias tecum (nepotes) communicare dignatus est. Ego me redemptum putabam; filiae istius emptus sum. Steterunt ante oculos meos maiorum imagines emissusque sede sua Miltiades maiestate imperatoria refulsit et iterum meas invocavit manus.

IVLI BASSI. Calliae filiam uxorem duxi: hanc tibi, pater, iniuriam feci, dum ingratus esse nolo. Placeas tibi licet et istas iactes divitias, tantidem tamen redemi patrem, quanti a te redemptus sum.

[9] Divisio. LATRO in has quaestiones divisit: an non quisquis gratiam non rettulit, cum posset, ingrati teneatur: multa, inquit, interveniant, propter quae non debeam facere, etiamsi possum. si non tenetur quisquis non rettulit gratiam cum posset, an hic teneatur. hoc in haec divisit: an [id] possit ob id damnari, quod lege fecit. deinde, an facere debuerit, novissume, an, si adfectu et indignatione ablatus non fuit in sua potestate, ignoscendum illi sit. hoc non tamquam quaestionem sed, ut illi mos erat, protractatione aut loco.

[10] MONTANVS VOTIENVS quaestionem hanc adiecit, an gratiam rettulerit Cimon Calliae: duxi, inquit, filiam tuam uxorem; filia tua Miltiadis nurus facta est. non putas beneficium communes cum Miltiade nepotes?

GALLIO illam quaestionem duram movit sed diligenter executus est, quae solet esse (in) ingrati controversiis prima, an beneficium acceperit: non erat, inquit, mihi poena in carcere esse; mea voluntate illo perveneram. ita putas me libentius in cubiculo meo iacuisse? nullus tunc erat locus Athenis honestior quam qui Miltiaden habuerat. deinde et illam subiunxit quaestionem, an teneatur is, qui beneficium accepit, quod non petit: non rogavi, inquit, te; dedisti istud iactationi tuae, putasti ad gloriam tuam pertinere. ita tu non accepisses beneficium, si tibi solvere Miltiaden contigisset?

[11] SILO POMPEIVS a parte Calliae duo beneficia se dixit dedisse, quod redemisset et quod egenti filiam collocasset. hoc, quod secundum posuit, nemo alius pro beneficio imputavit; in quo adeo non est dubium, an beneficium non dederit, ut dubium sit, an receperit.

BRVTVS BRVTTEDIVS illas praeterea quaestiones fecit: an, si sua causa fecit hoc Callias, ut redimeret, Cimoni sit beneficium: beneficium enim est, inquit, quod totum eius causa praestatur, in quem confertur. ubi aliquis ex eo aut sperat quid aut praeparat, non est beneficium: consilium est. et diu executus est et argumentis et exemplis. deinde, an sua causa Callias fecerit. voluisti, inquit, opinionem sordium inlustri facto effugere; petisti ex hoc aeternam memoriam: non magis poterat ignotum esse, a quo Cimon solutus esset, quam pro quo alligatus. voluisti habere generum nobilem, pium.

HISPO ROMANIVS duram quaestionem fecit: an rettulerit gratiam hoc ipso quod occidit: liberavi te, inquit, summo dedecore; invito tibi beneficium dedi. non est, quod mireris, nam et tu me non rogantem redemisti. hoc loco illos patres, qui filias vitiatas occiderunt, qui incluserunt.

[12] Color et GALLIONI et LATRONI et MONTANO placuit, ut nihil in Callian diceretur contumeliose, et redemptorem et socerum et infelicem. CESTIVS multa in avarum et feneratorem et mensularium et lenonem dixit, dum vult illud probare, reddidisse se beneficium, quod talem socerum habere sustinuisset.

LATRO dixit: filiam tuam dimittam? quid adultero faciam? pro una rogas, duos eripis. hanc HYBREAS aliter dixit sententiam: SOI DE, MOICHE, TI POIESO; ME CHAI SOU KALLIAS PATER ESTIN; haec tota diversa sententia est a priore, etiamsi ex eadem est petita materia.

Illa non est similis sed eadem, quam dixit prior ADAEVS, rhetor ex Asianis, non proiecti nominis, deinde ARELLIVS FVSCVS: ACHARISTOS SOI DOcho, KALLIA; OUCH OIDAS, POU MOI TEN CHARIN EDOCHAS; [13] hanc sic mutavit Arellius Fuscus: non dices me, Callia, ingratum: unde redemeris, cogita. memini deinde Fuscum, cum haec (ei) Adaei sententia obiceretur, non infitiari transtulisse se eam in Latinum; et aiebat non commendationis id se aut furti sed exercitationis causa facere: do, inquit, operam, ut cum optimis sententiis certem, nec illas corrumpere conor sed vincere. (multa oratores, historici, poetae Romani a Graecis dicta non subripuerunt sed provocaverunt.) tunc deinde rettulit [qua] Thucydidis sententiam: DEINAI GAR AI EUPRAKSIAI SUGCHRUPSAI CHAI SUSCHIASAI TA ECHASTON AMARTEMATA, deinde Sallustianam: res secundae mire sunt vitiis optentui. cum sit praecipua in Thucydide virtus brevitas, hac eum Sallustius vicit et in suis illum castris cecidit; nam in sententia Graeca tam brevi habes, quae salvo sensu detrahas: deme vel SUGCHRUPSAI vel SUSCHIASAI, deme ECHASTON; constabit sensus, etiamsi non aeque comptus, aeque tamen integer. at ex Sallusti sententia nihil demi sine detrimento sensus potest. [14] Titus autem Livius tam iniquus Sallustio fuit, ut hanc ipsam sententiam et tamquam translatam et tamquam corruptam dum transfertur obiceret Sallustio. nec hoc amore Thucydidis facit, ut illum praeferat, sed laudat quem non timet et facilius putat posse a se Sallustium vinci, si ante a Thucydide vincitur.

CESTIVS colorem pro Callia hunc habuit: obiecit ultro Cimoni, quod passus esset uxorem suam adulteram fieri, quod non custodisset, quod expectasset, dum superveniret pater, ut spectator calamitatis suae fieret. iam, inquit, etiamsi dimiseris, ingratus es: ego non expectaveram, dum rogarer.

[15] HISPO ROMANIVS hunc colorem secutus est: dixit adulescentem tumidum et nobilitatis suae cogitatione insolentem invisa habuisse beneficia sua, moleste ferentem socerum suum dici Callian; itaque omnem operam dedisse, ut mores puellae in vitia non tantum labi pateretur sed ipse impelleret, ut haberet iustam dimittendi causam. nanctum occasionem non intermisisse, expectasse tamen, dum superveniret pater. Hoc se cogitasse: 'expectat me: vult mecum pares rationes facere.' fecisset, si non ostendisset patri adulteram filiam.

GARGONIVS in hac controversia foedo genere cacozeliae usus dixit: istud publicum adulterium est, sub Miltiadis tropaeis concumbere.

DORION, cum descripsisset gloriae sibi fuisse carcerem, numquam non se illam fortunam ostentasse, dixit: OTE EISELTHEN KALLIAS, TAS PEDAS APECHALUPSA. HYBREAS dixit: SUGGNOMEN ECHE MOI ***

2. MAIESTATIS LAESAE SIT ACTIO. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam vidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis.

[1] MENTONIS. Iam etiam perituri dormiebant. Peragitur totus ordo supplici, ne quid se meretrix negaret vidisse. O miserum, si quis meretricem offendit, o miseram matrem familiae, si quoius formae meretrix invidet! nihil petenti praetor negaturus est.

MVSAE. Hic est Flamininus, qui exiturus in provinciam uxorem a porta dimisit.

ARGENTARI. Obicio luxuriam, obicio histrionium iocos ‚ an vos [revixerunt] in convivio nihil aliud nisi occiditis? Qui in carcere vixerunt, in convivio perierunt.

[2] BLANDI. Feriatur in foro; omnes videant, meretrix audiat. Reliquiae praetoris unco trahebantur. Maiestatem laesam dixissem, si exeunti tibi lictor a conspectu meretricem non summovisset.

VIBI RVFI. Paratus erat accusator cum commentariis, (ut) aiebat, '(si) quid meretrix desiderarit'. In hoc tecum uxorem non misimus? Vt salva provincia sit, optemus meretrici bonam mentem. Dedimus tibi legatum, dedimus quaestorem, ut tu cum meretrice cenares? meretrix uxoris loco accubuit, immo praetoris.

[3] P. ASPRENATIS. Vni fortasse osculo donavit homicidium. Etiam carnifices cenaturi manus abluunt.

PORCI LATRONIS. Ne a sobrio quidem lictore percussus est. Non inquiro in totum annum; una nocte contentus sum. 'Bibe, lictor, ut fortius ferias': ecquid intellegitis, quemadmodum damnatus sit, qui sic occisus est? Qui scio, an, in cuius gratiam occisus est, in eiusdem etiam damnatus sit? Quantum tibi populus Romanus dederat, tantum tu meretrici dedisti. Si negaret, quos testes haberem? quis enim in illo convivio fuit, quoi esset credendum? Facilius est, ut, qui alia meretrici dederit, homicidium neget, quam ut, qui hoc quoque dederit, quicquam. ('Numquam) vidi': (ni)mirum numquam istud mulierum oculis ostendi solet, aut ista iam saepe vidisset.

[4] IVLI BASSI. Inter temulentas reliquias sumptuosissimae cenae et fastidiosos ob ebrietatem cibos modo excisum humanum caput fertur; inter purgamenta et iactus cenantium et sparsam in convivio scobem humanus sanguis everritur. Gratulor sorti tuae, provincia, quod desiderante tale spectaculum meretrice plenum carcerem damnatis habuisti. Servum si verberari voluisses, extra convivium abduxisses.

ROMANI HISPONIS. Quis ferret te, si in triclinio tuo iudicium coegisses? scelus est in convivio damnare hominem; quid occidere? Ad arbitrium meretricis de reis pronuntiasti ‚ nisi forte facilius in honorem eius decollas quam iudicas.

[5] FVLVI SPARSI. Contactam sanguine humano mensam loquor, strictas in triclinio secures; quis credat ista aut concupisse meretricem aut fecisse praetorem? cadaver, secures, sanguinem loquor: quis inter haec de convivio cogitat? 'Hominem' inquit 'occidi numquam vidi'; alioqui Flaminino praetore omnia alia vidisti?

SILONIS POMPEI. Virum nobilissimum et tantis honoribus functum turpiter meretrix clementem fecisset: crudelem fecit. 'Numquam vidi'; adice, si vis: 'nec alio praetore videre potero'.

[6] ALBVCI SILI. Si quis autem est, iudices, qui desideret, ut praetoris referam crudelitatem, quot praeter hunc iugulaverit, quot innoxios damnaverit, quot carcere incluserit, huic ego me satisfacturum esse polliceor: uno convivio cum sua praetura reum evolvam. Instituuntur ab isto in provincia epulae et magnifico apparatu exstruitur convivium; distinguuntur argenteis poculis aurea. quid multa, iudices? convivii eius apparatum sensit provincia. Extrahitur quidam e carcere in convivium praetoris, cui stupenti misero meretrix arridet. interim virgae promuntur, et victuma crudelitatis ante mensam ac deos trucidatur. me miserum! imperi Romani terrore lusisti. [7] O qui crudelitate omnis superasti tyrannos! soli tibi inter epulas voluptati sunt morientium gemitus. hic ultimus apparatus cenae fuit.

(ää) In eodem triclinio video praetorem amatorem, scorta, caedis; et meretrix praetori, praetor provinciae imperat. In convivio constituitur catenatus qui, cum languentis praetoris istius aspexit oculos, existimans ipsum praetoris beneficio dimitti, gratias isti agens et utrisque manibus mensam tenens 'di tibi' inquit 'immortales parem gratiam referant.' quicumque in eodem accubabant triclinio alius ubertim demisso capite flebat, alius avertebat ab illa crudelitate oculos, alius ridebat, quo gratior esset meretrici. [8] hic iste inter varios convivarum vultus submoveri iubet et miserum stare ad praebendas cervices immotum. interim distinguitur mora poculis. ne sobri quidem carnificis manu civis Romanus occisus est. Non veto, quominus securi percutiatur; illud rogo, legi potius quam scorto cadat. memento terrorem imperio quaeri, non oblectamenta mulierculis. Quid ego nunc referam, iudices, ludorum genera, saltationes et illud dedecoris certamen, praetorne se mollius moveret an meretrix?

[9] CAPITONIS. Exsurgite nunc, Bruti, Horatii, Decii et cetera imperi decora: vestri fasces, vestrae secures in quantum, pro bone Iuppiter, dedecus recciderunt! istis obscenae puellae iocantur. Quid? si, per deos immortales, nullo sollemni die populo inspectante in foro convivium habuisses, non minuisses maiestatem imperii nostri? atqui quid interest, convivium in forum an forum in convivium attrahas? [10] deinde descripsit, qua(nto a)liter in foro decolletur: ascendit praetor tribunal inspectante provincia. noxio post terga deligantur manus; stat intento ac tristi omnium vultu. fit a praecone silentium; adhibentur deinde legituma verba, canitur [ex altera parte] classicum. numquid vobis videor describere convivales iocos? Heu quam dissimiles exitus initiis habes! accusavit te eques Romanus, iudicaverunt equites Romani, praetor damnatum pronuntiavit, occidit meretrix.

[11] BVTEONIS. Vt iste cum amica cenaret iucundius, homo occisus est. Numquid, iudi(ces), [quod] pro rostris vidistis praetorem cum meretrice cenantem?

VOTIENI MONTANI. Qui sic convivatur, quomodo irascitur? Damnaturi iurant nihil se gratiae, nihil precibus dare; postulo, ut in hanc legem iures. Maiestas populi Romani per omnis nationes, per omnis diffusa provincias in sinu meretricum iacet. ea imperat praetori nostro quae prostitit, cuius osculo nemo se abstinuit, nisi qui pepercit suo. Convivas tuos ipse narra: fuere, credo, tribuni, fuere praefecti, fuere equites Romani: cum his ergo praetor ***

[12] CASSI SEVERI. Ne de servo quidem aut captivo omni loco aut omni genere aut per quos libebit aut cum libebit supplicium sumi fas est, adhibeturque ad ea magistratus ob custodiam, non ob laetitiam.

TRIARI. Quo crimine damnatus erat? caedis? non tamen in convivio occiderat. Animadverte diligenter, meretrix, ne iterum homicidium roges.

[13] MONTANVS VOTIENVS has putabat quaestiones esse: an, quidquid in magistratu peccavit proconsul, vindicari possit maiestatis lege (reus [unum] enim, qui tueri se facto non potest, ad ius confugit et dicit hac se non lege teneri). non quidquid peccavit aliquis in magistratu maiestatem laedit: puta aliquem, dum magistratus est, patrem suum occidere, veneno uxorem suam necare; puto, non hac lege causam dicet sed illis, parricidii et veneficii. vis scire non a quo fiat ad rem pertinere sed quid fiat? privatus potest accusari maiestatis laesae, si quid fecit, quo maiestatem populi Romani laederet. puta, amicam habet proconsul; ideo maiestatis damnabitur? quod amplius est dico: puta, matronam corrumpit, dum proconsul est; adulterii causam dicet, non maiestatis. [14] singula, inquit, aestima quae obicis: si tantum amicam habuisset, numquid accusares? si animadvertisset in aliquem nullo rogante, numquid accusari posset? si non omne non recte factum hac lege vindicari potest, an id, quod sub auctoritate publica geritur. nam cum adulterium committit, (cum veneficium,) tamquam civis peccat [cum veneficium]; cum animadvertit, auctoritate publica utitur. in eo autem, quod sub praetexto publicae maiestatis agitur, quidquid peccatur maiestatis actione vindicandum est. dic enim mihi, si, cum animadvertere debeat, non legitimo cultu ac more sollemni usus interdiu tribunal conscenderit convivali veste, si, cum classicum canere debeat, symphoniam canere iusserit, non laedet maiestatem? atqui quod fecit foedius est (et comparavit).

[15] Deinde, si potest vindicari maiestatis lege id, quod proconsul maiestatis publicae et iure et apparatu usus peccavit, an hoc possit: non potest, inquit; nihil enim detractum est populi Romani magnitudini. is laedit populi Romani maiestatem, qui aliquid publico nomine facit; tamquam legatus falsa mandata adfert: sic audiuntur, tamquam illa populus Romanus dederit. imperator (turpe) foedus percussit: videtur populus Romanus percussisse et continetur indigno foedere. nunc nec viribus quicquam populi Romani detractum est nec opinioni; (ipsi) enim imputatur, si quid fecit, non populo Romano. 'at ex te ceteros aestimant.' non; nam et ante hunc alii fuerunt, ex quibus aestimari possit, et post hunc erunt. et singulorum vitia nemo urbibus adscribit. [16] 'at tamen factum ipsum turpe est.' sed multa alia, nec ideo illis maiestas laeditur. nemo paene sine vitio est: ille iracundus est, ille libidinosus. non tamen, si quid in aliquo mutatum malis, eo statim maiestas laeditur.

Deinde ad facti ipsius aestimationem venit et dixit haec obici, quod meretricem habuit, quod aliquem in domo occidit, quod nocte, quod in convivio, quod rogante meretrice.

[17] SILO POMPEIVS has adiecit quaestiones: an, si, quod facere ei licuit, fecit, non possit maiestatis lege accusari: potest, inquit; haec enim lex, quid oporteat, quaerit, aliae, quid liceat. licet ire in lupanar; si praecedentibus fascibus praetor deducetur in lupanar, maiestatem laedet, et(iamsi) quod licet fecerit. licet qua quis velit veste uti; si praetor ius in veste servili vel muliebri dixerit, violabit maiestatem. deinde illam fecit quaestionem, an hoc facere ei licuerit: non licuit, inquit, illo loco aut illo tempore aut ex illa causa occidere. quaedam quae licent tempore et loco mutato non licent.

[18] De colore [inquit] quaeritur, quo uti debeat is, qui pro Flaminino dicit. quaedam controversiae sunt, in quibus factum defendi potest, excusari non potest; ex quibus est et haec. non possumus efficere ut propter hoc non sit reprehendendus; non speramus, ut illum iudex probet sed ut dimittat; itaque sic agere debemus tamquam pro facto non emendato, non scelerato tamen.

Itaque negabat se pro Flaminino narraturum MONTANVS sed iis quae obiciuntur responsurum. [19] aiebat autem illam sententiam RVFI VIBII colorem actionis esse: [bonum setionis esse] bonum se animum habere pro reo, in quo libido omnis intra meretricem esset, crudelitas intra carcerem. ipse Montanus illum locum pulcherrime tractavit, quam multa populus Romanus in suis imperatoribus tulerit: in Gurgite luxuriam, in Manlio impotentiam, cui non nocuit et filium et victorem occidere, in Sulla crudelitatem, in Lucullo luxuriam, in multis avaritiam. (in hoc iam), inquit, praetore, cum illi constiterit abstinentia, diligentia, ne excutiatis, quomodo una nocte cenaverit. utrum tandem, inquit, iniqui(us) est? [quod] obiciunt, quod damnatus perierit meretrici; postulant proconsulem perire damnato.

[20] Colorem FVSCVS ARELLIVS hunc introduxit: ebrium fuisse nec scisse, quid fecerit.

SILO POMPEIVS hoc colore usus est: non putavit, inquit, ad rem pertinere, ubi aut quando periret, qui perire deberet.

TRIARIVS ineptum introduxit colorem: sermo erat, inquit, in [contemni in] convivio (contemni) nimiam praetoris lenitatem; alios fuisse proconsules, qui cotidie animadverterent; huius anno nullum esse occisum. dixit aliquis ex convivis: 'ego numquam [iratus] (vidi hominem occidi)'; dixit et mulier: 'et ego numquam'. iratus, quod clementia sua contemptui esset, 'curabo' inquit 'sciant non deesse mihi (severitatem: adducatur) sceleratus, quem videre lucem ultra non oportet!' occisus est; quis? damnatus. ubi? in praetorio. quo tempore? est enim ullum, quo nocens perire non debeat?

[21] GALLVS VIBIVS dixit: 'meretrix oravit.' timebam mehercules, ne exorasset, ut aut indemnatus (occideretur aut damnatus) viveret.

Ex altera parte multa bene dicta sunt, multa corrupte. in descriptione supplici utique illi, qui voluerunt omnia legitima supplici verba in sententias trahere, in vitia inciderunt, tamquam dixit TRIARIVS: 'summove'; audis, lictor? summove a praetore meretricem. hoc non male adiecit: 'verbera'; sed vide, ne virgae tuae pocula nostra disturbent. +Silo Pompeius+ dixit: 'despolia'; meretrix, agnoscis hoc verbum? certe provincia agnoscit.

[22] SILO POMPEIVS, homo qui iudicio censebatur, et ipse ad hanc descriptionem accessit, minimum tamen mali fecit; ait: animadvertit meretrix; 'age lege'; quicquam enim lege hic agitur?

HISPANVS dixit: 'age lege'; tibi dicitur, Flamini(ne): vive sine meretrice, cena sine carnifice.

ARGENTARIVS in quae solebat schemata minuta tractationem violentissime fregit: 'age lege'; scis, inquit, quid dicat? interdiu age, in foro age. stupet lictor; idem dicit quod meretrix tua, hoc numquam se vidisse.

MONTANVS VOTIENVS dixit: percussurus lictor ad praetorem respexit, praetor ad meretricem.

[23] VIBIVS GALLVS dixit: lictori, quia bene percusserat, propinatum est.

Illud quod tamquam Latronis circumfertur non esse Latronis pro testimonio dico et Latronem a sententia inepte tumultuosa vindico. ipse enim audivi Florum quendam, auditorem Latronis, dicentem (non apud Latronem; neque enim illi mos erat quemquam audire declamantem. declamabat ipse tantum et aiebat se non esse magistrum sed exemplum. nec ulli [nec] alii contigisse scio quam apud Graecos Niceti, apud Romanos Latro(ni), ut discipuli non audiri desiderarent sed contenti essent audire. initio contumeliae causa a deridentibus discipuli Latronis auditores vocabantur, deinde in usu verbum esse coepit et promiscue poni pro discipulo auditor. hoc erat non patientiam suam sed eloquentiam vendere.) [24] ut ad FLORVM revertar, ille dixit in Flaminino: refulsit inter privata pocula publicae securis acies. inter temulentas ebriorum reliquias humanum everritur caput. numquam Latro sic composuisset, ut, quia 'publicam' securem dicturus erat, diceret 'privata' pocula, nec in tam mollem compositionem sententia eius evanuisset; nec tam incredibilis umquam figuras concipiebat, ut in ipso triclinio inter lectos [et loco] et mensas percussum describeret. ille, cum in hac controversia descripsisset atrocitatem supplicii, adiecit: quid exhorruistis, iudices? meretricios lusus loquor. et illam dixit minus notam sententiam sed non minus bonam: in socium nostrum praetor populi Romani animadvertit in privato, nocte, tumultuario tribunali, ebrius fortasse, ne calceatus quidem ‚ nisi si, ut omnia spectaret meretrix, diligenter exegit.

[25] RVFVS VIBIVS erat qui antiquo genere diceret. belle cessit illi sententia sordidioris notae: praetor ad occidendum hominem soleas poposcit. altera eiusdem generis sed non eiusdem successus sententia: cum deplorasset condicionem violatam maiestatis (et) consuetudinem maiorum descripsisset, qua semper voluissent ad supplicium (luce) advocari, sententiam dixit: at nunc a praetore lege actum est ad lucernam. Pollio tamen Asinius aiebat hanc se sententiam recipere.

[26] Livius de oratoribus, qui verba antiqua et sordida consectantur et orationis obscuritatem severitatem putant, aiebat MILTIADEN rhetorem eleganter dixisse: EPI TO DEKSION MAINONTAI. tamen in his, etiamsi minus est insaniae, minus spei est. illi qui tument, illi qui abundantia laborant, plus habent furoris sed plus et corporis. semper autem ad sanitatem proclivius est quod potest detractione curari; illi succurri non potest, qui simul et insanit et deficit.

[27] Sed ne hoc genus furoris protegere videar, in Flaminino tumidissime dixit MVRREDIVS: praetorem nostrum in illa ferali cena saginatum meretricis sinu excitavit (ict)us securis. et illud tetracolon: serviebat forum cubiculo, praetor meretrici, carcer convivio, dies nocti. novissima pars sine sensu dicta est, ut [in] impleretur (numerus); quem enim sensum habet 'serviebat dies nocti'? hanc ideo sententiam rettuli, quia et in tricolis et in omnibus huius generis sententiis curamus, ut numerus constet, non curamus, an sensus. omnia autem genera corruptarum quoque sententiarum de industria pono, quia facilius et quid imitandum et quid vitandum sit docemur exemplo.

[28] Ecce et illud genus cacozeliae est, quod amaritudinem verborum quasi adgravaturam res petit, ut in hac controversia LICINIVS NEPOS dixit: reus damnatus est legi, perit fornici. et illud quod SAENIANVS dixit, habet sui generis insaniam: cum diceret nocte non debere sumi supplicium, post longam descriptionem +cum nunc+ ne victumae quidem occiduntur.

[29] Et ad hanc controversiam Graeci porrexerunt manum. dixit in hac NICETES: OS D' ECHOUSAN, OTI SUMPOSION ESTIN, ERIZON. EVCTEMON dixit: PANTES ENOMIZON, OTI +ESLTO+. GLAVCIPPVS Cappadox, cum cenam luxuriosam descripsisset, indignam maiestate praetoris, adiecit: DIEGESOMAI NUN CHAI TON CHOMON. hoc idem elegantius dixit ADAEVS, cum descripsisset cenam nocturnam: OS EROTICHOS O CHOMOS. NICETES dixit: 'OUDEPOTE TETHEAMAI ANAIROUMENON.' AN E POLIS EUTUCHE, OUDE OPSE. ARTEMON eodem loco aliam dixit sententiam: 'OUDEPOTE TETHEAMAI ANAIROUMENON.' GUNAI, +OUTOLLNOU AEISIS+. GLYCON dixit: OS DE APEGGELE TOIS EN TO DESMOTERIO. 'POTOS ESTI CHAI ETAIRA CHAI ANESIS', ANECHRAGE TIS TALAS. EME APAGE, EGO GAR ADICHOS CHATECHRITHEN.

3. PER VIM METVMQVE GESTA NE SINT RATA. PACTA CONVENTA LEGIBVS FACTA RATA SINT. EXPOSITVM QVI AGNOVERIT SOLVTIS ALVMENTIS RECIPIAT. Quidam duos filios expositos sustulit, educavit. quaerenti patri naturali pollicitus est se indicaturum, ubi essent, si sibi alterum ex illis dedisset. pactum interpositum est. reddit illi duos filios, repetit unum.

[1] ARELLI FVSCI patris. Aecum est, ut cum alienis dividamus liberos, quos non dividimus cum matribus? 'Si alterum nobis abstuleris, utrumque habebis.' quid faciam? utrumque genui, utrumque desideravi; pro utroque pactus sum.

ALBVCI SILI. Una nati sunt, una expositi, una educati; redditi potissimum distrahuntur? Distraxit illos fortuna aliquando a parentibus, numquam ab ipsis. Miseremi(ni), iudices, gravis indiciva est.

[2] IVNI GALLIONIS. Duos exposui, quia alterum eligere non poteram; periclitor, ne, qui cum duobus liberis in iudicium veni, sine ullo revertar, nam quem perdam eligere non possum. Causa pacti mei fuit, ut haberem filios, consummatio, ut perderem. Pro filiis tibi debeo, non filios: pete quantum vis pro disciplinis, imputa quantum vis pro alumentis; licet plus petas, dum (ne) minus reddas. Maiores nostri viderunt, quam effusa esset indulgentia pro suis timentium, quam parata quidquid posceretur dare; itaque pro patre lex [non] cum educatore pacta est. [3] Non potui obligari de eis, qui in mea potestate non erant. Si ex aequo dividimus, habeatur utriusque ratio: habeam ego tamdiu duos, quamdiu tu habuisti. Nolite timere, pueri: non diducam vos; aut utrumque habebo aut neutrum. in auctione fratres quamvis hostilis hasta non dividit. plus quiddam est geminos esse quam fratres: perdit uterque gratiam suam, nisi cum altero est.

[4] FVLVI SPARSI. Ignoscere mihi adversarius debet meos retinenti, cum ipse alienos concupiscat. Repetit quos adhuc habuit; retineo quos modo agnovi. Agnitio dividet quos iunxit etiam expositio?

CORNELI HISPANI. Dic, uter obsequentior sit, uter indulgentior: 'uterque' inquis; miraris, si tam pios dividere non possum? Omnia pro filio paciscor praeter filium.

[5] VOTIENI MONTANI. Ego vero ne patrocinium quidem habeo: si tam facile liberos remitto, libenter exposui. Reddere est istud liberos an eripere? utroque modo perdendi erant vel paciscenti vel neganti. Pactus sum flens, tremens, tamquam cum exponerem.

CESTI PII. Ne dividerem filios, una exposui. iste quoque duos sustulit, qui tantum uno contentus est. Iterum cogor exponere.

[6] (Contra.) IVNI GALLIONIS [contra]. Expeditae partes vestrae sunt: utrumque potestis ex hoc iudicio patrem dimittere.

MENTONIS. Iste adsuevit carere liberis; ego, etiamsi unum accipiam, tamen necesse est torquear: duobus adsuevi. Quid(quid) umquam commisi ‚ et habes domi, quos de me interroges ‚ nihil umquam sine illis feci nisi indicium. Vim vocas quae te patrem fecit? Sine herede ero, qui paulo (ante) habui filios duos tales, ut ex illis vel unus quoilubet satis sit?

POMPEI SILONIS. Videte, quam modeste agam: ego sustuli, ego educavi, ego reddidi: iste eligat.

[7] VIBI RVFI. 'Salvi sunt' inquam 'liberi tui'; post hanc vim meam iste me osculatus est.

PASSIENI. Cedo mihi tabulas testamenti: plures in testamento habeo quam in pacto. hoc testamentum delere non cogito: si meos filios heredes facere non possum, tuos faciam. Preces meas ad filios transferam; hoc enim nomen licebit, puto, mihi usurpare, dum litigo.

ARELLI FVSCI patris. Fertis hoc, optimi iuvenes? ego vos expositos sustuli, ego educavi, ego aegrotantibus adsedi: senem me fecistis, et relinquitis?

ARGENTARI. In ista vi duos filios perdidi.

[8] Divisio. LATRO sic divisit: (an) in re vis aut necessitas sit: nulla, inquit, vis est: arma lex et vincula et ultimum periculum complectitur, quorum nihil fuit in tua persona. ille ait: vis est et necessitas, ubi velim nolim succumbendum est mihi. tum autem necesse mihi (erat): non enim poteram habere alterum filium, nisi alterum promisissem. respondetur: primum non est vis, ubi aliquid expediendae rei causa patiendum est, sed ratio; tamquam non possum domum habere, nisi hanc emero; nulla alia venalis est. hanc occasionem vidit venditor et premit. non tamen hanc emptionem rescindes; alioqui in infinitum calumnia excedet. dicat alius: 'necesse mihi erat'; tibi necesse? carere primum etiamnum poteras; deinde et alia via poteras invenire, sperare alium indicem. an aliter invenire non poteras? ergo hoc tibi plus praestiti.

[9] An, si in re vis et necessitas est, ita tantum rescindantur quae per vim et necessitatem gesta sunt, si vis et necessitas a paciscente adhibita est: nihil, inquit, mea, an tu cogaris, si non a me cogeris. meam culpam esse oportet, ut mea poena sit. non, inquit; neque enim lex adhibenti vim irascitur sed passo succurrit, et iniquum illi videtur id ratum esse, quod aliquis non quia voluit pactus est, sed quia coactus est. nihil autem refert, [quam] per quem illi necesse fu(er)it; iniquum enim quod rescinditur facit fortuna eius, qui passus est, non persona facientis.

Deinde, an ab hoc vis admota sit: tu, inquit, mihi vim admovisti, qui non aliter indicabas, quam si pactus essem. non est, inquit, admovere vim aliquid sub certa condicione promittere. si qua vis est, a te tibi adhibita est quod exponere *** et ad exonerandum se venisse, ut tantum patri redderet quantum educatori superfuisset.

[10] Pro educatore GALLIO hunc colorem secutus est: se misericordia motum: cum viderem, inquit, orbum sine herede, dixi mihi ipse: 'quid avidus es? possumus duo patres esse.' et dixit illam amabilem sententiam: do itaque nunc poenas, misericors!

MONTANVS VOTIENVS sic coepit: si quis me videt, iudices, modo duorum liberorum patrem, nunc solitudine periclitantem, certum habeo, dicit crudelem indicem. et summisse cum adversario egit; rogavit, ut altero contentus esset, et illam sumpsit contradictionem: 'nescio' inquit 'utrum', et dixit: mihi crede, qui illos optume novi: utrum vis elige. ideo sic pactus sum, quia nihil intererat.

[11] HISPO ROMANIVS erat natura qui asperiorem dicendi viam sequeretur; itaque hoc colore egit, ut inveheretur tamquam in malum patrem et diceret crudeliter exponentem, perfide recipientem: in hoc, inquit, repetit, non quia habere vult sed quia eripere; irascitur mihi, quod duos educavi, quod indicavi. et cum descripsisset saevitiam exponentis, adiecit: etiamnum mihi videtur eiusdem animi, eiusdem duritiae, quia nihil putat se debere ei, qui liberos suos educavit. durus est pater, crudelis est; nolite credere ex illa feritate tam subitam mutationem. sinite me in filio uno non experiri.

Dixerat in hac controversia (CESTIVS) in illa quaestione, qua dicebat se nequaquam vim adhibuisse: quid ergo? quis adhibuit vim? tu tibi. non est quod dicat aliquis: 'quis sibi ipse vim adhibet?' solet fieri: ecce ego ipse mihi nocui. et illud dixerat: placet mihi in inritum revocari quae gesta sunt; quid do, ne indicaverim?

[12] ARGENTARIVS dixit ex altera parte miseriorem se nunc esse quam cum ignoraret suos, et cum tormenta paterni animi descripsisset, ait: etiamnunc pacisci volo: quid do, ut liberos meos recipiam? quid do, ne agnoverim? indignabatur Cestius detorqueri ab illo totiens et mutari sententias suas: quid putatis, aiebat, Argentarium esse? Cesti simius est. solebat et Graece dicere: O PITHECHOS MOU. fuerat enim Argentarius Cesti auditor et erat imitator. aiebat invicem: quid putatis esse Cestium nisi Cesti cinerem? et sic solebat iurare: 'per manes praeceptoris mei Cesti', cum Cestius viveret. [13] omnibus autem insistebat Cesti vestigiis: aeque ex tempore dicebat, aeque contumeliose multa interponebat. illud tamen optima fide praestitit, cum uterque Graecus esset, ut numquam Graece declamaret (et) illos semper admiraret(ur), qui non fuerunt contenti unius linguae eloquentia: cum Latine declamaverant, toga posita sumpto pallio quasi persona mutata rediebant et Graece declamabant. ex quibus fuit SABINVS CLODIVS, in quem uno die et Graece et Latine declamantem multa urbane dicta sunt: [14] dixit HATERIVS quibusdam querentibus pusillas mercedes eum accepisse, cum duas res doceret: numquam magnas mercedes accepisse eos, qui hermeneumata docerent. MAECENAS dixit: TUDEIDEN D' OUCH AN GNOIES, POTEROISI METEIE. CASSIVS SEVERVS venustissimam rem ex omnibus, qui, ab auditione eius cum rediret, interrogatus, quomodo dixisset, respondit: male CHAI CHACHOS.

GLYCON dixit: AN AMFOTEROUS MOI ME APODOS, APOLESEIS AUTON TO DIDUMON.

GALLIO autem elegantissime dixit a parte patris, cum [ut] ultima per testamenti figuram tractaret: quandoque ego mortuus ero, tunc mihi heres sit: vis interrogem uter?

TRIARIVS dixit a parte educatoris: ergo ego tollere potui, educare potui, tacere non potui?

4. QVI PATREM PVLSAVERIT, MANVS EI PRAECIDANTVR. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis accersit; imperavit adulescentibus, ut patrem caederent. alter ex his praecipitavit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium accepit. petuntur manus eius; pater defendit.

[1] CESTI PII. Felicior essem, si plures reos defenderem.

TRIARI. Haec vulnera, quae in ore videtis meo, postea feci quam dimissus sum.

IVNI GALLIONIS. Gratias ago filio, quod me non reliquit solum tyranno, quod manus illius +usum+. Ego iussi; itaque crimini meo adsum. 'Amicus' inquit 'tyranni fuit'; age, hoc tantum filius meus in arce simulavit? Procumbo ad genua vestra, iudices, ille contumax, qui cum vapularem non rogavi.

[2] MVSAE. Occisus est tyrannus; a quo putatis, nisi ab eo, qui patrem pulsare non poterat? Praecidetis tyrannicidae manus? quid hoc est? integer tyrannus iacet. praecisas tyrannicidae manus arci prae(fi)gite. Non vindicem filium, propter quem ne a tyranno quidem impune vapulavi? Postquam occupavit arcem, secuti sunt illum homicidae, secuti venefici, secutus quisquis patrem pulsare poterat. Necesse fuit patrem caedere, tam hercules quam necesse fuit spoliare templa, virgines rapere. Aiebam: 'fili, fortius feri; tyrannus spectat.' Si talis erat filius meus, qualem describitis, nescio, cui magis expedierit tyrannum vivere. O quantum istis debemus manibus, per quas iam nihil necesse est! Occidit tyrannum: sic huius iratae manus feriunt. Cum occideret tyrannum, aiebat: 'frater te ferit, pater ferit.' Sic feriunt qui volunt. Tecum, fili inconsideratae pietatis, queror: validius patrem cecidisti quam iussit tyrannus. Iratus iacenti ipsas cadaveris manus in me ingessi.

[3] FVLVI SPARSI. Tales fuerunt, ex quibus posset alter tyrannum contemnere, alter occidere.

IVLI BASSI. Compressas fili manus in os meum impegi; caedentem consolatus sum.

PORCI LATRONIS. 'Caede' inquit 'patrem'; dum ego neglegens sum, occupavit (praecipitare) se ex arce filius. hoc non est patri parcere sed sibi. 'Dura, fili: ad tyrannum tibi per patrem eundum est.'

[4] BLANDI. Vt vidi tyrannicidam ex arce descendentem, nihil prius quam manus osculatus sum: 'tenent ecce cruentum tyranni caput!' nunc illas praecidite.

POMPEI SILONIS. Vtrum ex filiis meis probatis? alter se occidit, alter tyrannum. Nemo ius habet in istas manus; meae sunt. istae, etiam cum tyranno servirent, mihi paruerunt. Ita mihi superstite filio mori liceat, ut ego illum, qui mori maluit, parricidam vocavi.

ARELLI FVSCI patris. Rogo vos per securitatem publicam, per modo restitutae libertatis laetitiam, per coniuges liberosque vestros. nemo tam suppliciter audit me rogantem, cum vapularem. Quam languidae caedentis manus erant! non putares illum posse tyrannicidium facere. istae mihi salutares porrexerunt cibos, istae potiones; numquam tamen indulgentiores sensi manus, quam cum me caederent.

[5] VOTIENI MONTANI. 'Pereat' inquit 'potius'; cum sint, qui tam fortiter loquantur, vix inventus est, qui tyrannum occideret. 'Fili, fortius' inquam 'feri, ne nos colludere tyrannus intellegat'; suspensas leviter admovebat manus; filius simulabat ictus, pater gemitus. Si qua est fides, iratus filium extuli, quod me non ceciderat. Necessitas magnum humanae imbecillitatis patrocinium est: haec excusat Saguntinos, quamvis non ceciderint patres sed occiderint; haec excusat Romanos, quos ad servilem dilectum Cannensis ruina compulit; quae quidquid coegit defendit. Ille quoque mihi (non) pepercisset, si unicus fuisset. ille me fratri relinquebat, hic tyranno. 'Etiamnunc' inquit 'in facie tua vulnera apparent'; fili, nocet tibi, quod tam cito occidisti tyrannum.

MENTONIS. Quaeritis, quis haec fecerit vulnera? ille, cuius in funere me cecidi. Ita mihi libero et vivere contingat et mori, ita oculos meos fili manus operiant, ut ego inter liberos meos fortior steti.

[6] Ex altera parte. ARELLI FVSCI patris. Tamdiu cecidit patrem, donec placeret tyranno satelles. Quid? tu tyrannicidium facere non potes, nisi in parricidio exercueris manus? 'Pater' inquit 'adest': malo; non enim tantum patrem, etiam patronum cecidisti.

IVLI BASSI. Quoniam usque eo saeculum mutatum est, (ut) parricidae pater adsit, nos istius advocationi adsimus. Defendit quamvis nocentem. ecquid agnoscitis indulgentiam? illius est pater, qui maluit perire quam patrem caedere; infelix causam suam cum fratre iungebat. Exclamat iste: 'nihil illi mandabis! ego tibi et pro illo satis faciam?' 'Vt validius caederem, pro re publica' inquit 'feci'; vis tu pudorem habere nec imputare idem et rei publicae et tyranno? 'Pater' inquit 'mihi adest'; at mehercules frater non adesset. habuisti quod tyranno iactares: frater maluit mori. Quisquis caedendus erat civis, [quisquis] isti tradebatur. 'Tyrannum' inquit 'occidi'; at patrem quantulo minus quam occidisti!

[7] POMPEI SILONIS. Gaudeo in subselliis istius esse patrem; quomodo enim aliter efficere potuissem, ut vulnera eius videretis? Non multum refert mea, ubi sit: ab hac parte crimen obicitur, ab illa ostenditur. gravior esse testis solet, qui a reo surgit. Talis prorsus pater, quem nemo alius posset caedere, nisi (qui) amicus esse posset tyranni. Perit, ne parricidium aut faceret aut videret. in illo praecipitio non minus, inquam, fratrem fugit quam tyrannum.

[8] CORNELI HISPANI. Descendebat cruentus pater, vexato laceratoque ore vix agnoscendus. putares duos fuisse, qui cecidissent. Fecit quod debebat qui patrem ceciderat: amicum occidit.

CESTI PII. 'Ego' inquit 'caesus sum: poenam remitto.' mirarer, nisi pro tam bono patre fuisset qui mori vellet. dignus est, quem invitum vindicetis; quid apud nos tantum crud(el)es patres vindicantur? 'Pater' inquit 'iussit'; ergo frater tuus impius fuit, qui patri non paruit? Si quando lente parebant satellites, aiebat tyrannus: 'non spectastis, quemadmodum patrem ceciderit?' QVI PATREM CECIDERIT, MANVS EIVS PRAECIDANTVR; hanc legem moriens laudavit tyrannus. Novissime inter filium et patrem tyrannus intercessit.

[9] (Divisio. LATRO sic divisit:) an non quisquis patrem ceciderit puniatur: in lege, inquit, nihil excipitur, sed multa, quamvis non excipiantur, intelleguntur, et scriptum legis angustum, interpretatio diffusa est. quaedam vero tam manifesta sunt, ut nullam cautionem desiderent: [quam] quid interest lege excipere, ne fraudi sit ei, qui per insaniam patrem pulsavit, cum illi non supplicio sed remedio opus sit? quid opus est caveri lege, ne puniatur infans, si pulsaverit patrem? quid opus est lege caveri, ne puniatur, si quis vi patrem sopitum et subita corporis gravitate conlapsum excitavit, cum illa non iniuria sed medicina fuerit? nondum de propria sed de communi causa loquor. si efficio [si], (ut) [quis] qui cecidit patrem possit absolvi, pro hoc animosius agam, ut dignus sit supplicio, nisi praemio fuerit.

[10] Si (non), quisquis patrem [non] pulsavit, puniri debet, (an hic debeat). hanc quaestionem in partes plures divisit: an tutus sit qui tyranno iubente fecit: cogitate, (quam) multa [quam] tyrannus exegerit. pro publica innocentia est non licere hoc quoque tyrannis, ut nos faciant nocentes. hoc qui cogente tyranno fecit miserior fuit ipso vapulante. illa non dicitur (impudica, quae arcessita est a tyranno; ille non dicitur) sacrilegus, qui deorum immortalium dona manibus suis tulit ad tyrannum aut qui funestas tyranni imagines inter effigies deorum immortalium consecravit. [11] an tutus sit qui patre iubente fecit: non cecidit sed paruit. et illud dixit in narratione: obstabat contumaci frater[no] vultu; intellexi non posse cogi (a) tyranno. an tutus sit qui pro patria fecit; an hic pro patria fecerit, id est, an illo iam tempore cogitationem tyrannicidi habuerit et hoc animo ceciderit, ut aditum sibi faceret [sibi] ad amicitiam tyranni.

MONTANVS et illam quaestionem ultimam fecit: an, etiamsi quid peccatum est, tanto merito redemptum sit.

[12] GALLIO illam quaestionem primam fecit: an ultio caesi patris nullius sit nisi patris: invitum, inquit, me (ne)mo vindicabit. si a quolibet alieno caesus essem et nollem agere iniuriarum, nemo nomine meo ageret. atqui nihil interest: poena maior est eius qui cecidit, ius idem eius, qui caesus est. contra ait omnibus actionem dari; non enim privatam iniuriam esse sed publicam; itaque nec taxatione defungi damnatum aut iniuriarum poena sed manus perdere, ad omnes patres pertinere hoc exemplum, ad omnes filios, ad ipsam rem publicam. tales esse qui fiant tyranni, certe qui tyrannorum amici. [13] et ultimas fecit has quaestiones: an, si pio animo fecit, non teneatur; an pio animo fecerit. et illi quaestioni Latronis, an tutus sit qui patre volente fecit, ***: nunc, inquit, fingis in fili patrocinium sed tunc noluisti. et adiecit: ne dixerit idem voluisse patrem quod tyrannum. quaeritis, utri paruerit? tyrannus illum amavit, tamquam sibi paruisset. 'pater' inquit 'voluit': sed frater noluit. 'pater' inquit 'voluit': ita tu non tyranno tantum sed etiam patri dignus parricidio visus es? (et) cum descripsisset impium in fratrem, impium in patrem, adiecit: tyrannum quoque tunc, cum amare deberes, occidisti.

[14] MONTANVS partem accusatoris declamavit et hoc colore usus est: indulgentissimum fuisse in liberos patrem; nimiam eius pietatem tyranno notam fuisse; itaque illum, qui quaereret pudicis dolorem ex impudicitia, contumacibus ex servitute, piissimo patri tormentum quaesisse ex filiorum impietate. et induxit illum animose loquentem, qui iussus est prior patrem caedere: 'quid, si non cecidero' inquit 'quid facturus es? torquebis? occides? peius est quod imperas quam quod minaris.' certamen erat in uno homine, utrum plus posset natura an tyrannus. 'caede' inquit: 'non caedo'. 'verbera': 'non ferio'. haec fratre audiente. et illud dixit: cum promitteret amicitiam tyrannus, magis praemium extimuit tyrannici imperi quam imperium. et cum descripsisset cicatrices pulsati patris et deformem adhuc faciem, dixit: ab utroque caesum putes.

[15] Montanus tamen aiebat nihil posse melius dici (quam quod Marcellus Marcius dixit:) ex hac parte tyrannus iubet, ex altera lex vetat. 'morieris, (ni)si cecideris'; morere, ne caedas.

CESTIVS dixit: tyrannus imperat, ut patrem caedas: non est novum. noluisti facere: laudaturum me putas? ego vero non laudo; alterius ista gloria est. tu fratrem (saltem) imitatus es?

ARGENTARIVS dixit: tu patrem cecidisti, cum et legem nosses et fratrem.

MONTANVS dixit: parricida, [voluisti] violasti patris corpus, fratris beneficium.

[16] Ab altera parte hoc colore omnes declamaverunt, tamquam patre iubente fecisset. TRIARIVS dixit: in fili mei manus incucurri.

BASSVS IVLIVS dixit: ego me fili mei manibus cecidi.

HATERIVS dixit: ago gratias tyranno, quod alterum filium meum custodiri iussit, ne mori posset.

CESTIVS ait in narratione: tyrannus iubet caedere, exposita tormenta sunt; quid faciat? moriatur, inquis; hoc dicis: ne caedat patrem, occidat.

FVSCVS ARELLIVS dixit: complecti volo istas manus optume de me etiam ante tyrannicidium meritas.

GALLIO dixit: viderit, quantum tibi se putet debere, res publica; ego plus me quam illam debere tibi iudico: diffic(il)ius est quod me iubente fecisti.

MONTANVS VOTIENVS dixit in narratione: si perseveras, fili, fratrem sequar. videris, utrum caedere patrem malis an occidere.

[17] Hanc controversiam et ab ASILIO [et a] SABINO bene declamari memini: describe, inquit, describe tyrannum occisum et te cum ingenti gloria ex arce deductum. o te parricidam, nisi post tyrannicidium quoque intellegis, quanto frater tuus honestius perierit quam tu occideris. illud non probavi, quod multa in re severa temptavit salse dicere. erat autem urbanissimus homo, ut vobis saepe narravi, ut quidquid in eloquentia illi deerat urbanitate pensaret. [18] memini illum, cum Syriacus Vallius, homo disertus, accusaret et videretur laturus calumniam, tristem circa coronam iudici obversari et totiens occurrere eunti Syriaco et quaerere, quid haberet spei; deinde post iudicium, cum Syriacus gratias illi ageret, quod tantam curam sui egisset, 'at mehercules' inquit 'timebam, ne uno rhetore plus haberemus'. et testis productus cum interrogatus esset, an accepisset a parte (adversa ***) sestertia, dixit accepisse; an haberet: (scire se) negavit. deinde interrogatus, an calumniam haberet, 'ipse' inquit 'neglegentiam meam nosti; an habeam, nescio, accepisse me scio.' et in Domitium, nobilissimum virum, in consulatu cum thermas prospicientis viam Sacram aedificasset, coepisset deinde rhetores circumire et declamare, 'ego' inquit 'sciebam hoc te facturum et matri tuae querenti de tua desidia dixeram: PROTON CHOLUMBAN, DEUTERON DE GRAMMATA.

[19] Duas eius urbanas res praeterire non possum. secutus erat in provinciam Cretam Occium Flammam proconsulem. Graeci coeperunt in theatro postulare, ut Sabinus maximum magistratum gereret. mos autem est barbam et capillum magistratui Cretensium summitte(re). surrexit Sabinus et silentium manu fecit, deinde ait: hunc magistratum ego Romae bis gessi. bis enim reus causam dixerat. Graeci non intellexerunt sed bene precati Caesari petebant, ut illum honorem Sabinus et tertio gereret. [20] postea deinde offendit illos tota comitum cohors; oppressi sunt in templo ab omni multitudine, quae postulabat, ut Romam Sabinus cum Turdo proficisceretur (erat inter infames maxime et invisos homines Turdus). cum Turdus promitteret iturum se, ut inde posset exire, Sabinus silentio facto ait: ego ad Caesarem non sum iturus cum mattea. postea hoc Sabino, cum causam diceret, obiectum est.

Multa illum diserte dixisse memini, cum introductus es(se)t ex carcere in senatum postulaturus, ut diaria acciperet. tunc dixit de fame questus: nihil onerosum a vobis peto, sed ut me aut mori velitis aut vivere. et illud dixit: nolite, inquam, superbe audire hominem calamitosum:

saepe qui misereri potuit misericordiam rogat.

[21] et cum dixisset Seianianos locupletes in carcere esse, 'homo' inquit 'adhuc indemnatus, ut possim vivere, parricidas panem rogo.' cum movisset homines et flebili oratione et diserta, redit tamen ad sales: rogavit, ut in lautumias transferretur; non est, inquit, quod quemquam vestrum decipiat nomen ipsum lautumiae; illa (enim) minime lauta res est.

Hoc rettuli, ut et ipsum hominem ex aliqua parte nossetis et illud sciretis, quam difficile es(se)t naturam suam effugere. quomodo posset ab illo obtineri, ne in declamationibus iocaretur, qui iocabatur in miseriis ac periculis suis, in quibus iocari eum non debuisse quis nescit, potuisse quis credit?

[22] MVRREDIVS non degeneravit in hac controversia, nam colorem stultissimum induxit: voluit, inquit, et hic sequi fratris exemplum; dum retineo, dum luctor, visus est patrem cecidisse.

Vnum ex his, quos audivi declamantis, scio MENTONEM usum non patrono patre sed advocato. ipsum tyrannicidam induxit dicentem et (hoc) colore usus est: non iussum se a patre (quia aiebat incredibile omnibus videri patrem coram tyranno caedi se iussisse) sed inisse se parricidi consilium, ut per hoc ad amicitiam perveniret, per amicitiam ad tyrannicidium. haec eius sententia laudata est, cum describeret se patri manus adferentem: nihil in toto tyrannicidio difficilius feci. et illud dixit: iam tum factum esset tyrannicidium, si me frater non dereliquisset. et illud dixit: vos ego tunc respexi, templa, leges, rem publicam; nam si me tantum spectassem, facile tyrannidem effugissem illa, qua frater effugerat.

5. DE VI SIT ACTIO. Quidam duos filios sub noverca amisit; dubia cruditatis et veneni signa insecuta sunt. tertium filium eius maternus avus rapuit, qui ad visendos aegros non fuerat admissus. quaerenti patri per praeconem dixit apud se esse. accusatur de vi.

[1] IVNI GALLIONIS. Violentus et impotens senex hominem liberum sinu meo rapui. Quod servare tibi difficile est avo dona. Quotiens, miserrume puer, audies (a) noverca: 'quis est, fugitive, reductus es'? Habui filiam, quamvis iste unum filium habeat, fecundam. quam indulgenter puerperia divisit! natus est filius; [tertius] dixit: 'filius hic meus est'. natus est alter; dixit: 'hic patris est'. natus est tertius; dixit: 'hic avi est'. Cum quaereret iste filium, erant qui suaderent et dicerent: 'tace, meruit excludi'.

CESTI PII. Quam causam rapiendi habui impotens senex? numquid fratres eius occideram? Ignoscite mihi, si tantum filiae meae mandata narro: hanc solam ex meis morientem vidi. Habui filiam; de omnibus meis habeo dicendum 'habui'. Vagabatur lugubri sordidaque praetexta: omnes illi(us) miserebantur; quosdam etiam dicentis audivi: 'quid? iste puer matrem non habet? patrem non habet? avum non habet?'

[2] ARELLI FVSCI patris. Tres filios filiae meae debes, unum mihi. Sine apud me nutriatur. quid times? ne non admittare, cum veneris? Exposuisse hactenus iuvat; iam nunc fortuna aut noverca narranda est. Vt vidit me, haesit complexibus meis puer. osculabar miser, interrogabam de fratribus. dum interrogo, dum fleo, perveneram domum. Rogo, ne hoc causam meam peiorem fecerit, quod ille, quem rapui, unicus erat.

[3] VOTIE(NI) MONTANI. (Si) mittis praeconem, adice illi omnia insignia: 'hic puer matrem perdidit, fratres amisit, novercam habet'; adfirmo tibi: non indicabit quisquis faverit. Erras et vehementer erras: filios quos perdidisti non quaeris, quem quaeris non perdidisti. Vtra tandem iustior querella est? pater ab avo unum repetit, avus duos a patre.

VIBI RVFI. Raptor ille [et] impotens, dum moriuntur nepotes mei, ad ianuam steti. Plus habeo quod avo quam quod reo timendum sit.

[4] FVLVI SPARSI. Vnus perit, alter perit: totiens fortunam accusas, numquam novercam. Facinus indignum! puer ad supplicium indiciva patris quaeritur. Ad aegrotantem nepotem veni, non sum admissus: haec vera vis fuit.

ARGENTARI. 'Per quos (venenum paravit, quos) conscios habuit?' nescio; domi non fui. Amissa filia volui aliquem adoptare ex nepotibus, sed aiebam: 'quid necesse est? quotiens videre volam, in domum veniam; quotiens volam, domum abducam'. Agamus tamquam adfines: tres habes filios, dividamus; et vide, quam non improbam divisionem desiderem: [et] ex tribus unum posco. Vtinam omnis, quos perdidit, quaereret!

[5] BLANDI. Cum tradere vellem puerum, nescio quis exclamavit: 'puer, nunc peristi!' Nihil vobis subtraham; quidni? praeconi quoque omnia indicavi.

MENTONIS. Rapui nepotem, habeo. redderem, si pater quaereret.

[6] Divisio. MONTANVS VOTIENVS in has quaestiones divisit: an in re vis sit. nulla, inquit, vis est: quae arma, quam pugnam, quae vulnera habet? volo mihi describi comitatum istius tumultus: quae turba est unus puer et unus senex? 'rapuisti' inquit 'filium meum'; immo nepotem suum sustulit, immo venientem non potuit excludere. an, si pro illo fuit fieri vim, quoi facta dicitur, non teneatur qui fecit: vis iniuriosa damnatur; solet enim esse et salutaris. cum latrones aliquem obsiderent, si perfodissem villam armata manu, coniugem, liberos eius rapuissem, accusari posset beneficium meum? et medici alligant et corporibus nostris, ut medeantur, vim adferunt. an pro illo fuerit rapi: hoc loco accusatio novercae et insectatio patris tam patienter suos perdentis.

[7] GALLIO et illam quaestionem fecit et prius sumendam quaestionem putavit ex persona quam ex re: an cum avo nepotis nomine agi possit: non magis, inquit, quam cum patre fili nomine, non magis quam cum matre. habet sua iura natura, et hoc inter avum patremque interest, quod avo suos servare licet, patri et occidere. non potes, inquit, sic mecum agere tamquam cum alieno, ut dicas: 'quid tibi (cum) illo? quis es tu?' cuius intestati filius tuus heres futurus est, quem dementem alligaturus est. quaedam iura non lege sed natura nobis attributa. nepotem suum avus peccantem aliquid et inter pueriles iocos petulantius lascivientem feriet, nec iniuriarum quisquam cum illo aget. [8] et ultimam illam Gallio fecit, cum tractasset illa: licet mihi, ut prosim, vim facere; deinde, huic profuit: an avo ignoscendum sit, cum pro nepote adfectu (ab)latus fecerit. hoc loco tractavit, quam indignum esset damnari illum ob hoc.

LATRO duas ultumas quaestiones aliter posuit et plus complexus est: etiamsi vim fecit, an tamen damnari non possit, si bono animo fecerit; (deinde, an bono animo fecerit.) ait enim et de animo fieri controversiam avo et dicere patrem: 'non ut nepotem servaret, fecit, sed ut infamaret uxorem meam tamquam veneficam, me tamquam veneficae emancipatum, quoi male liberi sui committerentur.'

[9] Colore ergo LATRO hoc eodem usus est pro patre, ut diceret ne viva quidem uxore bene sibi cum socero convenisse, mortua vero professas inimicitias illum gessisse secum. languente puero venisse illum cum convicio, cum vociferatione, nefaria et dicentem et auspicantem: auctores amicos (fuis)se, ne admitteret hominem non ad officium nepotum sed ad invidiam et contumeliam ge(ne)ri venientem, qui ad sanos nepotes numquam dignatus esset accedere. medicos vero suasisse, ne veniret et puerum confunderet et impleret suspicionibus.

[10] SILONIS POMPEI color fuit, ut Latroni videbatur, qui controversiae repugnaret; dixit enim venisse avum ad imbecillum puerum. ad aegros non semper admitti, utique ad eos, qui graviter aegrotant; saepe et patrem non admissum. sic avo quoque intempestive venienti dictum: 'nunc non potes'. statim cum convicio abisse. in altero idem fecisse. Latro aiebat hunc colorem optumum esse, si res ita esset, sed recipi non posse, quia ponatur: 'non est admissus'; sub hoc themate intellegere nos non hoc illi dictum: 'nunc non potes', sed 'ex toto non potes'.

[11] GALLIO utrumque miscuit et hoc colore, qui videri potest alioqui thema evertere, parcius usus est: dictum est, inquit, illi: 'quiescit puer, paulum commorare; medici vetuerunt quemquam admitti'. scitis solere illos dicere: 'nec si pater venerit'. protinus iste clamare coepit: 'testor me non admitti' et tantum non tabellis signatis denuntiare. avum distuleram; accusatorem exclusi. iterum, inquit, venit cum convicio: 'iam unum occidistis, alterum occiditis!' nihil est miserius quam ubi aliquoi ex miseria sua invidia quaeritur. non est admissus, cum diceret se nepotem suum non videre velle sed inspicere.

*** sic egit: veni, non ut istum accusarem sed ut me defenderem.

+GALLIO+ hoc colore usus est: non admisi avum, quia dictum erat mihi hoc illum animo venire, ut raperet.

[12] Ex altera parte colorem hunc CESTIVS induxit: timuisse se de puero; (nec) frustra, inquit: duos occiderat noverca. et ait: vellem ad vos nocentior venirem reus, vellem tres raperem.

ARGENTARIVS hoc colore usus est: rogatum a puero avum. negabat, inquit, posse se vivere, si in illa relinqueretur domo.

HISPANVS hoc colore usus est: affectu se ablatum. sustuli, inquit, nepotem meum; non potui satiari osculis, non potui ab illo tam cito distrahi. nolite mirari: post longum tempus illum videram.

[13] ALBVCIVS hoc colore usus est, ut diceret noluisse illum in tam infausta domo educari, ex qua duo iam fratres eius elati essent; qui postea decessit, inter causas moriendi casum fratris fuisse. et servavit hunc colorem, ne quid in novercam, ne quid in patrem diceret; aiebat iustissimum futurum avum, si tantum defendere se voluisset. 'quid ergo? quare rapuisti?' amabam. huic maxime ab initio animum meum addix(er)am. in domo vestra (nihil) praeter ipsam domum timui. si apud me duo decessissent, ex domo illum mea transtulissem.

[14] (MONTANVS VOTIENVS) MARCELLVM MARCIVM aiebat sic narrasse: puer me secutus est. non criminor vobis illum: quidquid est, (meo) potius quam illius periculo fiat: ego rapui. 'ubi est?' inquit; vivit, salvus est. veni et cum voles aspice. 'redde' inquit; solus ego abs(tuli)? age, monstrabo, si vis, quis ante me tibi filios abstulerit.

VARIVS GEMINVS eundem sensum dixit: quae est ista aut tam sera pietas (aut) tam praepostera? quaerere tuos a tertio incipis.

[15] MONTANUS VOTIENVS, homo rarissumi etiamsi non emendatissimi ingeni, vitium suum, quod in orationibus non evitat, in scholasticis quoque evitare non potuit; sed in orationibus, quia laxatior est materia, minus [ex] earundem rerum adnotatur iteratio. in scholasticis si eadem sunt quae dicuntur, quia pauca sunt, notantur. memini illum pro Galla Numisia apud centumviros tirocinium ponere. ex uncia heres erat patris sui Galla; obiciebatur illi veneficium. dixit rem disertissumam et omnibus saeculis duraturam, qua nescio an quicquam melius in eiusmodi genere causarum dictum sit: uncia nec filiae debetur nec veneficae. non fuit contentus; adiecit: in paternis tabulis filiae locus aut suus debetur aut nullus. et(iam)nunc adiecit: relinquis nocenti nimium, innocenti parum. [16] ne sic quidem satiare se potuit; adiecit: non potest filia tam anguste paternis tabulis adhaerere, quas aut totas possidere debet aut totas perdere. et plura multo, quae memoria non repeto. ex eis quaedam in orationem contulit et alia plura quam dixerat adiecit. nihil non ex eis bellum est, si solum sit; nihil non rursus ex eis alteri obstat. idem in hac declamatione fecisse eum memini: erras, inquit, pater, et vehementer erras: quos perdidisti non quaeris, quem quaeris non perdidisti. deinde: puer iste (si) invenitur, perit. deinde: quisquis puero favet, ne inveniatur, optet. deinde: puer, nisi avum sequitur, fratres secuturus est; desine quaerere quem, si inveneris, sic perdes, ut invenire non possis. et deinde: rapuit istum avos, ne raperet noverca. et deinde: unum tantum pater ex liberis suis quaerit, qui salvus est.

[17] GLYCON hunc sensum semel dixit, sed genere corrupto: TOUTO TO PAIDION, OTAN EURETHE, TOTE APOLEITAI. habet hoc Montanus vitium: sententias suas repetendo corrumpit. dum non est contentus unam rem semel bene dicere, efficit, ne bene dixerit. et propter hoc et propter alia, quibus orator potest poetae similis videri, solebat Scaurus Montanum 'inter oratores Ovidium' vocare; nam et Ovidius nescit quod bene cessit relinquere. ne multa referam, quae 'Montaniana' Scaurus vocabat, uno hoc contentus ero: cum Polyxene esset abducta, ut ad tumulum Achillis immolaretur, Hecuba dicit:

cinis ipse sepulti in genus hoc pugnat.

poterat hoc contentus esse; adiecit:

tumulo quoque sensimus hostem.

nec hoc contentus esse; adiecit:

Aeacidae fecunda fui.

aiebat autem Scaurus rem veram: non minus magnam virtutem esse scire dicere quam scire desinere.

6. VENEFICA TORQVEATVR, DONEC CONSCIOS INDICET. Quidam mortua uxore, ex qua filium habebat, duxit alteram et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens. accusavit maritus novercam venefici. damnata, cum torqueretur, dixit consciam sibi filiam esse. petitur puella ad supplicium. pater defendit.

[1] CESTI PII. Non est, quod putetis has lacrimas aut filiae esse aut re(ae): fratrem (desiderat). Non prodesset tibi, puella, ne hoc quidem, quod te frater amavit, nisi mater odisset. Hoc me occidisti, noverca, quod scisti consciam eligere. Paene dixi: 'ante actam eius vitam excutiamus'!

FVLVI SPARSI. Nefaria mulier, filiae quoque noverca, ne mori quidem potuit, nisi ut occideret. inter gladiatores quoque victoris condicio pessuma est cum moriente pugnantis. nullum magis adversarium timeas quam qui vivere non potest, occidere potest.

[2] VIBI GALLI. Concitatissuma est in morte rabies, et desperatione ultima in furorem animus impellitur. quaedam ferae tela ipsa commordent et ad mortis auctorem per vulnera sua ruunt. abscisa missione gladiator quem armatus fugerat nudus insequitur. praecipitati non quod impulit tantum trahunt sed quod occurrit, et naturali quodam deploratae mentis adfectu morientibus gratissimum est commori.

[3] VOTIENI MONTANI. Dum filium vindico, ubi gravissime mihi noceri posset, ostendi. Veneficio simile mendacium! Si incredibile est parricidium in (noverca, in) sorore creditis? non timeo, ne quis hoc in sorore credat, quod ego vix probavi in noverca. Natam mihi filiam quasi futurae pacis obsidem sustuli; aiebam: 'dum matris meminit, obliviscetur novercae'. at illa, dum novercae meminit, matris oblita est. 'Filia' inquit 'mihi conscia est': post hanc vocem remissa putares tormenta; similis facta torquenti est. Soror fratri venenum dedit? quamdiu luctati sumus, ut crederetur noverca privigno dedisse! Noverca, quod volueras consecuta es: damnasse iam paenitet.

[4] ARGENTARI. Facio rem, iudices, non novam: liberos meos a noverca vindico. [ne] peto, ne, quia filium vindicavi, filiam perdam. Nisi succurritis, noverca vicit, ego victus sum. Duxi nescio peiorem uxorem an novercam. Hoc mihi carior est, quod tam invisa matri fuit.

CORNELI HISPANI. Si conscia esset, neminem expectarem; scitis, quemadmodum veneficam oderim. Instabam tormentis, aiebam: 'morere peius quam o(cci)disti'. non satis mihi ardere ignes videbantur, non satis insidere verbera; dixi: '[si] quid adicere tormentis tuis possum? puto, iubebo filiam adferri; vocet hoc aliquis!' [matrem] quid expavisti, puella? quid ad sinus meos refugisti? quid extimuisti (matrem) tamquam novercam?

[5] MARVLLI. Ne inter supplicia quidem desit occidere, et hanc quisquam putet non potuisse venenum sine conscia dare? Puella, quae occidisse fratrem dicitur, quid ante peccavit? noverca quoque ante privignum occidit quam filiam. Haec bonae spei est; quaeritis argumentum? matri suae non placet.

ARELLI FVSCI. Etiam cineribus tuis infesta est noverca: quod unum potest, persequitur sororem tuam. Quid potest adhuc nosse nisi fratrem? Prosit illi apud vos, quod illam pater laudat, et prosit, quod talis mater accusat.

[6] MENTONIS. Non misereris huius? miserior est quam frater: ille habuit sine dubio novercam. 'Conscia' inquit 'est filia'; ego torqueri coepi, noverca torquere. Consecuta es, mulier, quod voluisti: solus omnium magis sensi novercam, cum perdidi.

PORCI LATRONIS. Habui filium tam bonum, ut illum amare posset etiam noverca, nisi in eam incidisset, quae posset etiam filiam odisse. Hucine scelera recciderunt, ut parricidium puellare sit? Illa si magnitudinem rei non intellegit, num est idonea parricidio? 'sed veneficae' inquit 'filia est': si parentes inspiciuntur, cur non potius patri videatur similis, cui placet, quam matri, cui displicet? denique non recuso, quominus in illa vel matris exigatur imitatio: illa, cum huius aetatis esset, nec noverca erat nec venefica.

[7] ALBVCI SILI. Duxi uxorem nullis adhuc inquinatam fabulis. nec miror innocentem tunc fuisse: adhuc puella erat.

BLANDI. Vt scelerata sit, nempe matri suae similis est; ante veneficium oportet faciat quam parricidium. 'Filia' inquit 'conscia est': di te perdant! etiam dum torqueris, occidis. servus tortus Catonem conscium furti dixit.; quid agitis? utrum plus creditis tormentis an Catoni?

BVTEONIS. Si conscius a te, puella, quaeretur, nominato patrem. Quod noverca tam sero, puella tam cito? 'Filia' inquit 'conscia est': male pereas! at ego te putabam unius novercam.

[8] TRIARI. 'Filia' inquit 'tua conscia est'; videbatur sibi post hanc vocem vicisse. Amissum fratrem flevit in funere, totius populi lacrimas suis expressit; itaque illam noverca peius perire voluit quam privignum. 'Filia' inquit 'conscia est': hoc ultumum fuit novercae veneficium.

Q. HATERI. Succurrite, quaeso, ne, cum torta sit, quia filium meum occiderat, filiam etiam, dum torquetur occiderit. Liberos effero semper unius mulieris aut mendacio aut veneno. Non flet quantum reae satis est: quemadmodum illi extorquebo lacrimas? adferte mihi imaginem fratris. videte subito desiderio fletus concitatos. numquid talem vultum, cum mater torqueretur, habuit?

[9] Pars altera. TRIARI. Si odissemus te, pateremur cum eiusmodi filia vivere. Quarundam ferarum catuli cum rabie nascuntur. venena statim (a) radicibus pestifera sunt. quantum illi ad scelera aetatis adiecit, quod illam noverca peperit! Quid illa, quae fratrem in moram sequentis patris sparsit? habes exemplum, quod et sorori conveniat et virgini.

[10] Divisio. CESTIVS in duas partes coniecturam divisit et primum quaesiit, an illi conscia opus fuerit. deinde, si opus [est aut] fuit, an hanc habuerit. non servavit autem modum, nam et illum locum diu tractavit: non posse sororem in mortem fratris impelli; et interim tam puellam voluit videri, ut nulli esset idonea ministerio. itaque elegantissime deridebat MONTANVS VOTIENVS in hac controversia ineptias rhetorum, quod sic declamarent, tamquam haec, quae nominata est, infans esset, nec intellegerent, si talis esset, ne futuram quidem ream. itaque hoc de(be)mus, inquit, nobis proponere: puellam eius aetatis, in qua est certe credibile scelus. illud quidem intolerabile esse aiebat: induxerat CESTIVS matrem dicentem filiae: 'da fratri venenum', (filiam respondentem: 'mater, quid est venenum?')

[11] TRIARIVS multo rem magis ineptam, quia non invenit illam sed corrupit (nam ex Cesti sententia traxit). induxerat novercam dicentem: 'do fratri venenum', fecit illam respondentem: 'mater, et mihi da'. quid enim est tam absurdum quam matrem sic locutam cum puella: 'do fratri venenum'? non ferebat nec illam Triari sententiam, qua aliter Haterius usus (est), cum ad epilogum pervenisset: hoc loco debebat reus flere. num flet puella? inveniam, quemadmodum fleat: aliquis hoc imaginem fratris! illa enim, si tam puella est, ut dicat: 'mater, quid est venenum?' non potest tantae pietatis esse, ut eam imago fratris in lacrimas concitet.

Tantus autem error est in omnibus quidem studiis, maxime in eloquentia, cuius regula incerta est, ut vitia quidam sua et intellegant et ament. [12] CESTIVS pueriliter se dixisse intellegebat: 'mater, quid est venenum?'; deridebat enim MVRREDIVM, qui hanc sententiam imitatus in epilogo, cum adloqui coepisset puellam et diceret: 'compone te in periclitantium habitum, profunde lacrimas, manus ad genua dimitte, rea es', fecerat respondentem puellam: 'pater, quid est rea?' et aiebat Cestius: quod si ad deridendum me dixit, homo venustus fuit; et ego (non)numq(uam) scio me ineptam sententiam dicere. multa autem dico non quia mihi placent sed quia audientibus placitura sunt.

[13] Et illud RVFI VIBI tolerabilius aiebat esse sed et ipsum aliqua obiurgatione dignum: dixerat in epilogo: nutrix, ream tolle.

Illud in HATERIO, qui et promisit oratorem et praestitit, negabat se perferre, quod dixerat: haec rea non mittenda in exilium sed ferenda est; cum sciret, inquit, in exilium deportandos locari solere. quid enim intellegi vult hac sententia? ex toto puellam ambulare non posse, (an non posse) usque in exilium? verum est, sed nec mater eius potuisset.

[14] SILO (a) parte patris comparationem fecit inter se matris et filiae (et) totam hac figura declamavit: non sum, inquit, vobis dicturus, qualis debeat esse venefica. operam perdam, si coepero describere debere (esse) aetate provectam, usu exercitatam, invisam viro, quae possit etiam filiam occidere. supervacuum est uti pluribus verbis: in hac ipsa causa habemus veneficae exemplar. comparemus inter se duas reas, nec est, quod quaeratis aliquem, qui cognitionem vestram per omnis comparationis partis ducat; ego vobis dicam, quomodo illam accusaverim. ego illi obieci ante actam vitam; vos huic potestis obicere? et sic omnia circumit et comparando defendit. [15] illam quaestiunculam, quae in prima parte tractata erat a quibusdam, an illi utique opus fuisset conscia, sic transcucurrit: aiebat, inquit, tota actione rea: 'dic, quam consciam habuerim'. ego negabam opus illi fuisse, aiebam: in eadem domo eras, venenum notum erat, novercae occasio facilis conviventi, non eras suspecta, nemo te timebat propter sororem.

Ex altera parte hoc usus est colore: novercam ideo privigno venenum dedisse, ut filia sua sola heres esset. eandem illi et consciam fuisse venefici et causam.

[16] Omnes declamatores aiebat voluisse aliquid novi dicere illo loco, quo nominabat noverca filiam consciam. dixit, inquit, HYBREAS: TI OUN; EFEUSATO CHATA TES IDIAS THUGATROS; OUCH. ALLA CHATA TES EMES.

Hanc sententiam FVSCVS ARELLIVS, cum esset ex Asia(nis), non casu dixit sed transtulit, ad verbum quidem: quid ergo? inquit, mentita est de filia sua? immo de mea.

Modestius hanc sententiam vertit HATERIVS: quid ergo? mentita est? quidni illa mentiretur de accusatoris sui filia?

[17] CESTIVS dixit: nominavit privigni sui sororem.

ALBVCIVS dixit: quid habuit, quod dubitaret, an parceret filiae eius, a quo occidebatur, sorori eius, quem occiderat?

TRIARIVS dixit: 'quid ergo? mater mentita est?' tolle matris nomen; post damnationem noverca est.

BLANDVS dixit: 'nominabo istam, quae patri adfuit, istam, quae mortuo fratre (flevit, tort)a matre non flevit.'

SILO POMPEIVS dixit: 'filia' inquit 'mihi conscia est.' post hoc eundem vultum eius notavi, quem videram moriente privigno.

[18] MONTANVS VOTIENVS MARCELLVM MARCIVM, amicum suum, cuius frequenter mentionem in scriptis suis facit tamquam hominis diserti, aiebat hanc dixisse sententiam: invenit, quomodo damnata accusaret, moriens occideret, torta torqueret. non est hoc indicium sed alterum novercae veneficium.

LATRO dixerat, cum descripsisset tormenta: instabam super caput non accusator sed tortor; ipse ignes subiciebam, ipse ad intendendum eculeum manus admovebam: 'ego non bibam sanguinem istius, non eruam oculos? filium mihi eripuit. nisi citius illam oppressissem, et filiam abstulisset.'

TRIARIVS dixit: cum accusarem, obieci veneficium. in ultima parte inter preces meas excitavi puellam ad ultionem fratris sui. haec res maxime iudices movit, haec maxime novercam offendit.

ALBVCIVS dixit: postquam nominavit filiam, ad me respexit, videlicet ut sciret, an satis torsisset.

NICETES egregie dixit in hoc eodem loco: SUNOIDE MOI, FESIN, E THUGATER. CHAI PROSETHECHEN. E TOUTOU.

[19] MONTANVS, cum diceret illum locum: quamvis sceleratos parentes velle tamen innocentes liberos suos esse, dixit: potest ista filiam veneficam fingere, si potest facere. difficilius est liberos inquinare quam perdere. et illud: favete saeculo, iudices, cum ingentia scelera ferat, ne etiam immatura tulerit; favete, ut nullum scelus commissum sit, nisi quod solet; favete, ut potius noverca non desierit parricidium facere quam soror coeperit. damnare illam potui, effugere non potui. sero fecisti, noverca: si hoc ante dixisses, potuisti praevaricationem pacisci. recte, cum damnareris, animosa eras, recte (aiebas: 'filiam habes; impune nihil) mihi potes facere'. si qua est fides, accusator insidias reae timui: nusquam a sinu meo dimisi puellam, ipse omnes praegustavi cibos. incauta futuri mortalitas! postquam ad tortorem perduxi novercam, timere de filia desii.

[20] Omnes illo colore usi sunt: a noverca nomi(na)tam filiam in dolorem patris. GALLIO plura dixit: fortasse, inquit, hanc nominavit, ut veros conscios celaret, fortasse ut, quia acerrume instabat accusator, hoc metu territus finem tormentis imponeret. fortasse nimio dolore tormentorum stupefacta nescit, quid loqueretur. novissume dixit: fortasse in hoc, ut, quae poenas venefici dabat, accusationis exigeret. illum sensum adiecit: ex meis hoc adfectibus aestumo: tunc, cum ira, cum odio furerem, circumspiciebam omnis ultionis vias oblitus innocentiae. si proprios habuisset filios noverca, occidissem. in hanc ipsam quotiens impetum facere volui! sed propter hoc a me tuta erat, quod a matre non erat.

(EXCERPTA CONTROVERSIARVM LIBRI NONI)

Cimon ingratus Calliae

1. ADVLTERVM CVM ADVLTERA QVI DEPREHENDERIT, DVM VTRVMQVE INTERFICIAT, SINE FRAVDE SIT. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus in carcere alligatus decessit. Cimon, filius eius, ut eum sepeliret, vicarium se pro patris corpore dedit. Callias dives sordide natus redemit eum a re publica et pecuniam solvit eique filiam collocavit. ille deprehensam in adulterio deprecante patre occidit uxorem. ingrati reus est.

Adulterium mihi carcer est. Ferrum mihi a lege traditum ad vindictam pudicitiae proiciam? perdidisti pecuniam, Callia, si solvisti tales manus. Non potest generosus animus contumeliam pati. Hoc interest inter fortunam parentis et fili, quod illius calamitatum exitus fuit carcer, mearum initium. Vnus Miltiadis census inventus est Cimon filius. Redemptus Cimon redemptoris felicitas est. Reddam beneficium, cum tam honestum desideraveris quam dedisti. ego adulteros dimittam? quid aliud facerem, si adhuc alligatas haberem manus? Quid? tu poenam putas pro Miltiade alligari? Magnum uterque beneficium, dum damus, recepimus: ego quod Miltiadem redemi, tu quod Cimonem. Turpissimum duxi ab eodem dimitti et adulteros et Cimonem. ego sum, qui referre gratiam ne mortuis quidem desino: ita mihi veros habere liberos contingat, quod quantum sit, Miltiades expertus est. Dignus erat Callias talem genuisse, qualem redemit. Dic nunc: 'ego te carceri exemi', cum respondeam: ego me carceri tradidi. numquam fiet, ut melius actum putem, quod a Callia redemptus sum quam quod pro Miltiade alligatus. Ego me a te redemptum putabam; emisti me filiae tuae. Calliae filiam duxi: hanc tibi, pater, dum ingratus esse nolo, iniuriam feci. Non possum ob id damnari, quod lege feci. Beneficium est quod totum eius causa praestatur, in quem confertur. ubi aliquis ex eo quid sperat aut praeparat, non beneficium sed consilium est. Summo te dedecore liberavi; invitus beneficium (accepisti). redemisti me et tu non rogantem. hic Virginios et quicumque vitiatas filias vel clauserunt vel occiderunt.

(Pars altera.) Duo beneficia dedi: et redemi et egenti filiam collocavi. Obicio tibi, quod uxorem passus es adulteram fieri, quod non custodisti, quod moratus es, dum superveniret pater spectator suae calamitatis. Ego non expectaveram, dum rogarer. Moleste ferebas socerum tuum dici Calliam. Mores puellae non tantum passus (es) in vitia labi sed ipse impulisti; nactus occasionem non omisisti.

Extra. Color et GALLIONI et LATRONI et MONTANO placuit, ut nihil in Calliam diceretur contumeliose, in redemptorem, in socerum, (in) infelicem. Multa oratores, historici, poetae Romani a Graecis dicta non subripuerunt sed provocaverunt. Thucydidis sententia est: DEINAI GAR AI EUPRAKSIAI SUGCHRUPSAI CHAI SUSCHIASAI TA ECHASTON AMARTEMATA. Sallusti: res secundae mire sunt vitiis obtentui. cum sit praecipua in Thucydide virtus brevitas, hac eum Sallusti(us) vicit et suis illum castris cecidit; nam in sententia Graeca tam brevi (habes), quae salvo sensu detrahas: deme vel SUGCHRUPSAI vel SUSCHIASAI vel ECHASTON; constabit sensus, etiamsi non aeque comptus, aeque tamen integer. at ex Sallustii sententia nihil demi sine detrimento sensus potest. Titus autem Livius tam iniquus Sallustio fuit, ut hanc ipsam sententiam et tamquam translatam et tamquam corruptam dum transfertur obiceret Sallustio. nec amore Thucydidis facit, ut illum praeferat, sed laudat quem non timet et facilius putat posse a se Sallustium vinci, si ante a Thucydide vincatur.

Flaminius in cena reum puniens

2. MAIESTATIS LAESAE SIT ACTIO. Flaminius praetor inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat numquam se vidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur laesae maiestatis.

Obicio luxuriam, histrioniam, iocos; an in convivio nihil aliud nisi occiditis? Vni fortasse osculo donavit homicidium. cenaturi carnifices manus abluunt. Non inquiro in totum annum; una nocte contentus sum. Facilius est, ut, qui multa meretrici dederit, homicidium neget, quam ut, qui homicidium dederit, quicquam negarit. Servum si verberari voluisses, extra convivium abduxisses. Contactam sanguine humano mensam, strictas in triclinio secures; quis credit ista concupisse meretricem vel fecisse praetorem? Virgae promuntur, et ante mensam deosque crudelitatis victima trucidatur. me miserum! imperii Romani terrore lusisti. Legi potius quam scorto cadat. Exsurgite, Bruti, Horatii, Decii et cetera imperii decora: vestris fascibus, securibus vestris iam puellae iocantur obscenae. In eo, quod sub praetexto publicae maiestatis agitur, quidquid peccatur maiestatis actione vindicandum est. Percussurus lictor ad praetorem respicit, praetor ad meretricem.

Pars altera. Si legatus falsa mandata affert, sic audiuntur, tamquam illa populus Romanus dederit. imperator foedus percussit: videtur populus percussisse Romanus et foedere continetur. nunc nec viribus quicquam populi detractum est nec opinioni. 'at ex te ceteros [ex] aestimant.' et ante hunc alii fuerunt, pro quibus aestimari possent. nemo adscribit urbibus vitia singulorum. Obiciunt, quod damnatus perierit meretrici et postulant praetorem perire damnato. Libido omnis intra meretricem est, crudelitas intra carcerem. Multa populus Romanus in suis imperatoribus tulit: in Manlio impotentiam, a quo et filius et victor occisus est, in Sylla crudelitatem, in Lucullo luxuriam, in multis avaritiam. Non putavi ad rem pertinere, ubi aut quando (periret), qui perire deberet. Occisus est; quis? damnatus. ubi? in praetorio. quo tempore? est enim tempus, quo noxius perire non debeat?

Extra. Quaedam controversiae sunt, in quibus factum defendi potest, excusari non potest. non speramus, ut Flaminium iudex probet, sed ut dimittat; itaque sic agere debemus tamquam pro facto non emendato, sed non scelerato. Titus Livius de oratoribus, qui verba antiqua (et) sordida consectantur et oratoris obscuritatem severitatem putant: *** tamen in his, etiamsi minus est insaniae, minus spei est. illi qui tument, qui abundantia laborant, plus habent furoris sed plus et corporis. semper ad sanitatem proclivius est quod potest detractione curari; illi succurri non potest, qui simul et insanit et deficit. MVRREDIVS dixit tetracolon: serviebat forum cubiculo, praetor meretrici, carcer convivio, dies nocti. novissima pars sine sensu dicta est, ut expleretur [sensus] (numerus); quem enim sensum habet 'serviebat dies nocti'? hanc ideo sententiam rettuli, quia et in tricolis et in omnibus huius generis sententiis curamus, ut numerus constet, non curamus, ut sensus, omnia autem (genera) corruptarum sententiarum de industria pono, quia facilius et quid imitandum et quid vitandum sit docemur exemplo.

Expositum repetens ex duobus

3. PER VIM METVMQVE GESTA NON SINT RATA. PACTA CONVENTA LEGIBVS FACTA RATA SINT. EXPOSITVM QVI COGNOVERIT, SOLVTIS ALIMENTIS RECIPIAT. Quidam duos expositos sustulit, educavit. quaerenti patri naturali pollicitus est se indicaturum, ubi essent, si sibi alterum ex illis dedisset. pactum interpositum est. reddit illi duos, repetit unum.

Cum alienis dividemus liberos, quos non dividimus cum matribus? Vtrumque genui, utrumque desideravi, pro utroque pactus sum. Vna nati sunt, una expositi, una educati; redditi distrahuntur? distraxit illos fortuna aliquando a parentibus, numquam ab ipsis. Duos exposui, quia alterum eligere non poteram. In auctione fratres quamvis hostilis hasta non dividit. plus quiddam est geminos esse quam fratres: perdit uterque gratiam suam, nisi cum altero est. Ignoscat retinenti meos, cum ipse concupiscat alienos. Agnitio dividet quos iunxit etiam expositio? Omnia pro filio paciscor praeter filium. Pactus sum flens, tremens, tamquam exponerem. Mihi tunc vis et necessitas erat; non enim poteram invenire filios, nisi alterum promisissem.

Pars altera. Vtrumque potestis ex hoc iudicio patrem dimittere. Liberis hic carere consuevit; ego et cum unum accepero necesse est torquear: duobus adsuevi. Vim vocas quae te patrem fecit? Ego sustuli, ego educavi, ego reddidi; iste electurus est. In ista vi duos filios perdidi. Lex arma et vincula et ultimum periculum complectitur.

Extra. In Sabinum Clodium uno die et Graece et Latine declamantem multa urbane dicta sunt. dixit HATERIVS quibusdam querentibus, quod pusillas mercedes acciperet, cum duas res doceret: numquam magnas mercedes accipere eos, qui hermeneumata docent. MAECENAS dixit: TUDEIDEN D' OUCH AN GNOIES, POTEROISI METEIE. CASSIVS SEVERVS ab auditione eius rediens interrogatus, quomodo dixisset, respondit: male CHAI CHACHOS.

A filio in arce pulsatus

4. QVI PATREM PVLSAVERIT, MANVS EI PRAEDICANTVR. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis accersiit; imperavit adulescentibus, ut patrem caederent. alter ex his praecipitavit se, alter cecidit. post in amicitiam tyranni receptus est. occiso tyranno praemium accepit. petuntur eius manus; pater defendit.

Felicior essem, si plures reos defenderem. Praecidetis tyrannicidae manus? quid hoc est? integer tyrannus iacet. Tam necesse fuit patrem caedere quam spoliare templa, virgines rapere. O quantum istis debemus manibus, per quas iam nihil necesse est! Tales fuerunt, ut ex his posset tyrannum alter contemnere, alter occidere. Praecipitasti te, fili. hoc non est patri parcere, sed tibi. dura, fili; in tyrannum tibi per patrem eundum est. Vtrum ex filiis meis probatis? alter se occidit, alter tyrannum. Suspensas leviter admovebat manus; filius simulabat ictus, pater gemitus. Necessitas magnum humanae infelicitatis patrocinium: haec excusat Saguntinos, quamvis non ceciderint patres sed occiderint. Si (unicus fuisset,) nec iste cecidisset. ille me fratri reliquerat, hic tyranno. In lege, inquit, nihil excipitur, sed multa, licet non excipiantur, intelleguntur, et scriptum legis angustum, interpretatio diffusa est. Quid interest lege excipere, ne fraudi sit ei, qui per insaniam patrem pulsavit, cum illi non supplicio sed remedio opus sit? Ne puniatur infans, si pulsaverit patrem? Hoc qui cogente tyranno fecit, ipso fuit miserior vapulante. non est impudica, quae accersita est a tyranno; non est sacrilegus sacerdos, qui deorum immortalium dona suis manibus pertulit ad tyrannum. Patre iubente fecit, nec cecidit iste sed paruit. Vltio caesi patris nullius est nisi patris. Si a quolibet alieno caesus essem et iniuriarum agere nollem, nemo nomine meo ageret. nunc nihil interest: poena maior est eius, qui cecidit, ius idem eius, qui caesus est.

Pars altera. Tamdiu cecidit patrem, donec placeret tyranno satelles. 'Pro re publica feci'; idem et rei publicae imputas et tyranno? Habuisti, quod iactares tyranno: frater maluit mori. Perit, ne parricidium faceret aut videret. 'Caesus' inquit 'poenam dimitto'. mirarer, nisi pro tam bono patre fuisset qui mori vellet. 'Pater' inquit 'voluit'; sed frater noluit. 'pater' inquit 'voluit': ita tu nonÝtyranno tantum sed etiam patri dignus visus es parricidio? Cecidisti patrem, cum et legem nosses et fratrem.

Extra. Ab Oppio proconsule, cum quo in Cretam Sabinus ierat, in theatro Graeci postulare coeperant, ut Sabinus maximum magistratum gereret. mos autem est barbam et capillos magistratui Cretensium summittere. surrexit Sabinus et silentio manu facto 'hunc magistratum' inquit 'ego Romae bis gessi'. bis enim reus causam dixerat. Graeci non intellexerunt sed bene precati Caesari petebant, ut illum honorem Sabinus et tertio gereret. Idem, cum reus rogaret, ut in lautumias transferretur, 'non est' inquit '(quod) quemquam vestrum decipiat nomen ipsum lautumiae; illa enim minime lauta res est.' Iocabatur in miseriis ac periculis suis, in quibus iocari eum non debuisse quis nescit, potuisse quis credit?

Privignus ab avo raptus novercae

5. DE VI SIT ACTIO. Quidam duos filios sub noverca amisit dubiis signis crudelitatis et veneni. tertium filium avus maternus rapuit, qui ad visendos aegros non fuerat admissus. quaerenti patri per praeconem dixit apud se esse. accusatur de vi.

Habui filiam, quamvis unus filius supersit, fecundam. Apud me nutriatur sine. quid times? ne non admittare, cum veneris? Non quaeris filios, quos perdidisti; quem non perdidisti quaeris. Pater a me unum repetit, ego duos a patre. Plus habeo quod avo quam quod reo timendum sit. Veni ad aegrotantes nepotes, admissus non sum. haec vera vis fuit. Nulla vis est, quae arma, pugnam, vulnera non habet. describe istius comitatum tumultus: unus (puer) est et unus senex. 'rapuisti' inquit 'filium meum'; immo nepotem meum sustuli, immo venientem non potui excludere. Si cuius obsessi a latronibus armata manu coniugem liberosque rapuissem, (accusari posset) beneficium meum? et medici alligant et corporibus nostris vi medentur. Non potest mecum agere tamquam cum alieno. habet sua iura natura, et hoc inter avum et patrem interest, quod avo servare licet suos, patri et occidere. Quae ista est tam sera pietas, tam praepostera? quaerere tuos a tertio incipis. Quisquis puero favit, ne inveniretur, optavit.

Pars altera. Non ut nepotem servaret, fecit, sed ut infamaret uxorem veneficii, me veneficae (e)mancipatum. Mihi cum socero, iudices, ne viva quidem priore uxore convenit; mortua vero inimicum professus languente puero cum vociferatione atque convicio auspicans, quidquid accidit. Venit qui ad sanos nepotes numquam ante venisset. Non admisi; et tunc enim vidi venire rapturum.

Extra. Habet hoc Montanus vitium: sententias suas repetendo corrumpit, dum non contentus unam rem semel bene dicere efficit, ne bene dixerit. propter hoc solebat Scaurus Montanum 'inter oratores Ovidium' vocare; nam et Ovidius nescit quod bene cessit relinquere. cum Polyxene esset adducta tumulo Achillis immolanda, Hecuba dixit:

cinis ipse sepulti in genus hoc pugnat.

poterat esse contentus; adiecit:

tumulo quoque sensimus hostem.

neque hoc contentus adiecit:

Aeacidae fecunda fui.

aiebat Scaurus non minus magnam virtutem esse scire dicere quam scire desinere.

Filia conscia in veneno privigni

6. VENEFICA TORQVEATVR, DONEC CONSCIOS INDICET. Quidam mortua uxore, ex qua filium habebat, duxit alteram et ex ea sustulit filiam. (decessit adulescens. accusavit maritus novercam) veneficii. damnata, dum torqueretur, dixit consciam filiam. petitur ad supplicium puella. pater defendit.

Non prodesset tibi, puella, quod te amavit frater, nisi mater odisset. Nefanda mulier, etiam filiae noverca, ne mori quidem potuit, nisi et occideret. in gladiatoribus quoque condicio dura victoris est cum moriente pugnantis. nullum magis adversarium timeas quam qui vivere non potest, occidere potest. Concitatissima est rabies in morte et desperatione ultima in furorem animus impellitur. quaedam ferae tela ipsa commordent et in mortis auctorem per vulnera ruunt. gladiator quem armatus fugerat, nudus insequitur, et praecipitati non quod impulit tantum trahunt sed quod occurrit. naturali quodam deploratae mentis affectu morientibus gratissimum est commori. O mendacium simile veneficio! Dum novercae meminit, matris oblita est. Peto, ne, quia filium vindicavi, filiam perdam. nisi succurritis, noverca vicit, ego victus sum. Ne inter supplicia quidem desivit occidere. Prosit apud vos puellae, quod eam pater laudat, prosit, quod mater accusat. 'Conscia' inquit 'est filia'; ego torqueri coepi, noverca torquere. Habui filium talem, ut illum amare posset noverca, nisi in eam incidisset, quae odisse etiam filiam posset. Servus tortus furti Catonem conscium dixit; utrum plus tormentis creditis aut Catoni? Quod noverca tam sero, puella tam cito? In hoc poenas veneficii dabat, ut accusationis exigeret.

Pars altera. Quarundam ferarum catuli cum rabie nascuntur; venena radicibus statim pestifera sunt. Quid illa, quae fratrem in moram sequentis patris sparsit? habes exemplum quod et sorori conveniat et virgini. Noverca in hoc privigno dedit venenum, ut filia sola heres esset; idcirco adhibuit et consciam.

Seneca the Elder The Latin Library The Classics Page