L. ANNAEI SENECAE MAIORIS EXCERPTA CONTROVERSIARUM LIBRI SEXTI

Chirographum cum abdicato

1. Abdicato frater chirographum dedit dimidiam se partem daturum hereditatis, si non respondisset. ille tacuit. abdicatur alter a patre.

Tantum aeris alieni habet, quantum vivo patre non possit solvere. Vis scire, cuius fidei sis? ne frater quidem tibi sine chirographo credidit. Alterius spem moror, alterius fidem. Vivo, et iam patrimonium meum divisum est. Nisi succurritis, vincet me et ille qui tacuit. Non dissimulo me hodie duos abdicare. Chirographum prode, parricidarum foedus et nefariae spei pactum, chirographum danti impium, accipienti turpe, patri periculosum.

Pars altera. In omnem me fortunam, frater, comitem tibi iungam: si militandum, una militabimus, si peregrinandum, una urbes peragrabimus, si cotidianam rogavero stipem, et illam tecum dividam. Nolui recentem iram exagitari patris; malui, ut tacendo patrem vinceret. Meae partis heres ero, tuae custos, et quia de re maxima melius sibi quisque credit, do chirographum; tu da operam, ut istud magis a patre accipere quam a fratre videaris. Hoc, quod honeste, quod pie gerebamus, tam palam egimus, ut pater sciret. quid enim timebam, ne, si rescisset pater, moleste ferret filium suum hominem avarum non esse, fratrem pium esse? Ita mihi contingat patrem utrique nostrum placare.

Exul pater fundo prohibitus

2. EXVLEM TECTO ET CIBO IVVARE NE LICEAT. IMPRVDENTIS CAEDIS DAMNATVS QVINQVENNIO EXVLET. Quidam, cum filium et filiam haberet, imprudentis caedis damnatus in exilium profectus solebat venire in possessionem vicinam finibus. resciit hoc filius, cecidit vilicum; vilicus exclusit patrem. coepit ire ad filiam. accusata illa, quod exulem recepisset, advocato fratre absoluta est. post quinquennium pater abdicat filium.

Accusator civium me fecit exulem, filius etiam meorum. Filiam honestiorem inveni, quod accusata est, servum frugaliorem, quod caesus est. Male meruisti de patre, quem exclusisti, de sorore, cui praeiudicio nocuisti, de iudicibus, quos in tam bona timuisti causa. Aut tu peccasti aut soror. Filius (me) meus docuit, quod illum non recipio. 'Absoluta est' inquit 'me advocato soror'; ita tu patrem non recipiebas, cum tam bene istam causam agere posses? Cum absoluta est quae receperat, damnatus est qui expulerat. Filia me patrem iudicavit, servi dominum; uni filio exul fui. Ignosce, fidelissime servulorum: et tibi imprudens nocui. Quam bonam eius causam putas fuisse, quae ne te quidem advocato damnata est? Si te herede possum mori, dignus sum, qui tibi etiam hunc servum relinquam. Alii exul est, tibi pater est. Nulla lex scelus imperat; certe quae fecit absoluta est. Lex eum tenet, qui iuvat exulem, non qui patitur iuvari. Ignora, dissimula: lex te innocentem esse, non curiosum iubet. Si mea causa faciebas, me admonuisses, servum prohibuisses, non cecidisses.

Pars altera. Tacere lege prohibente non potui. Accusata et absoluta est, quia muliercula videbatur non nosse leges. Non pro me timui sed pro te: res in notitiam hominum pervenerat, captabaris; timui, ne occidereris. Vis scire notum fuisse? soror est accusata. Malui servum frugalissimum caedere quam patrem optimum amittere.

Mater nothi lecta pro parte

3. MAIOR FRATER DIVIDAT PATRIMONIVM, MINOR ELIGAT. LICEAT FILIVM EX ANCILLA TOLLERE. Quidam, cum haberet legitimum filium, alium ex ancilla sustulit et decessit. maior frater sic divisit, ut patrimonium totum ex una parte poneret, ex altera matrem nothi. minor elegit matrem et accusat fratrem circumscriptionis.

Vnus omnium exheredatus sum dividendo. 'Legisset' inquit 'alteram partem'; tu solus talis potuisti esse filius, qualis frater es. Lex te dividere, me eligere iussit; aperte, ne minor circumscribatur, timet. Sic divisit, ut, si vellem non esse mendicus, relinquerem fratrem in egestate, matrem in servitute. Non est dividere ex altera parte patrimonium ponere, ex altera onus. Talis fuit, ut illi coheredem pater ex ancilla tolleret. 'Elige, ut aut patrimonio careas aut scelere.' Circumscriptores dici solent qui aliquid abstulerunt; iste nihil reliquit. 'Tu' inquit 'voluisti pauper esse'; cur ergo queror, si egestate delector? 'Obici' inquit 'non potest quod lege factum est'; immo nihil nisi quod lege factum est, nam si quid aliter gestum est, per se irritum est. circumscriptio semper crimen sub specie legis involvit: quod apparet in illa, legitimum est; quod latet, insidiosum. semper circumscriptio per ius ad iniuriam pervenit. Lex iubet maiorem dividere, minorem eligere; nec tu divisisti nec hic elegit. sic a te alligatus est, ut necesse haberet quod non expediebat malle. Nota fuit in matrem mea pietas; non timuit, ne eligere possem alteram partem.

Pars altera. Ego nihil aliud quam divisi; circumscriptio non in divisione est sed in electione. Habes matrem, quam totis quidam bonis redemerunt; habes gloriam, quam per ignes quidam, per arma quaesierunt. Multa de patrimonio rapuit, cum haberet ius dominae, ancillae impudentia. Timebas, ne in illam saevirem? non expediebat mihi, cum in illa totum patrimonium habiturus essem. Nunc tantundem habes; habes enim partem, quam voluisti. Vt tantundem haberes, nec pater voluerat; ideo matrem tuam ancillam reliquit.

Potio ex parte mortifera

4. VENEFICII SIT ACTIO. Proscriptum uxor secuta est. quodam tempore secreto poculum tenentem (deprehendit,) interrogavit, quid esset; ille dixit venenum et mori se velle. rogavit illa, ut partem sibi daret, et dixit se nolle sine illo vivere. partem bibit ipse, partem uxori dedit. perit illa sola. testamento inventus est maritus heres. restitutus arguitur veneficii.

Sic egit, ut deprehenderetur; sic deprehensus est, ut exoraretur; sic bibit, ut viveret. Quod est istud venenum, quod tantum heredi non nocet? Nemo umquam tam palam uxori venenum dedit. Fugit, ne occideretur, qui dicit se mori cupere. Vnus proscriptione locupletior factus est. Vt vivere vellet, uxor illi persuadere non potuit; persuasit res blandior, uxoris hereditas. Sciit, quam partem potionis hauriret. Contrarias partes gladio persecutus est, suas veneno. Occidendi finem prius victores fecere quam victi. Quid iam putabatis futurum, cum in exilium uxor testamentum tulisset, maritus venenum? Vbi est uxor? ecquid te pudet? iam etiam proscripti redeunt. Statim sumpta potione collapsa est. nolite mirari, si tam efficax venenum est: heres est qui dedit. Summis fere partibus levis et innoxius umor suspenditur; gravis illa et pestifera pars pondere suo subsidit. Apparet te diu praeparatum venenum habuisse: scisti dividere. Etiamsi potest defendi qui volenti dedit, tu potes, qui fecisti, ut vellet? Id genus veneni fuit, quod pondere subsideret in imam potionem. bibit iste usque ad venenum, uxor venenum.

Pars altera. Virum in pace dilexit, in bello secuta est, in consilio ultimo non reliquit. o dignam, quam innocens sequar! Bellum civile egi, proscriptus sum, exulavi; quid his malis adici potest, nisi ut venenum bibam et vivam? 'Venenum' inquam 'est'; hoc qui daturi sunt, dissimulant. Venenum Cato vendidit. quaerite, an proscripto licuerit emere, quod licuit Catoni vendere.

Iphicrates reus

5. QVI VIM IVDICIO FECERIT, CAPITE PVNIATVR. Missus Iphicrates adversus Thracum regem bis acie victus foedus cum eo percussit et filiam eius uxorem duxit. cum Athenas redisset et causam diceret, visi sunt circa iudicium quidam Thracum cultris armati, et ipse reus gladium strinxit. cum iudices citarentur ad iudicandum, palam absolutorias tulerunt sententias. accusatur, quod vim iudicio fecerit.

Nemo iudicum tuorum non sic timuit, tamquam tu de illis iudicaturus esses. Cum toto tibi regno suo venit advocatus; non maioribus copiis bellum instruxit quam iudicium. Iphicrate, conde gladium: iudicium est. Quid tibi cum gladio? certe bis victis arma ponenda sunt. Quae est ista contra rerum naturam permutatio, in bello nuptiae, in iudicio bellum?

Pars altera. Ego vim non feci. omnia enim legitima peracta sunt: accusator suo loco dixit, reus suo respondit; perfectum per omnes numeros suos iudicium est. Cum iudices sententias ferrent, strinxi gladium, ut occiderem me, si damnatus essem. Iudices tulerunt palam absolutorias, ut gratiam duci suo referrent. Nuptiarum causa utilitas rei publicae fuit: miles pulsus saepius erat infelici proelio. Barbaros circa iudicium fuisse non propter officium armatos sed propter morem suum. 'Quid potestis' inquit 'queri? quod vobis obsidem adduxi?'

Adultera venefica

6. VENEFICII SIT ACTIO. Quidam, cum haberet uxorem et ex ea filiam nubilem, indicavit uxori, cui eam collocaturus esset. illa dixit: 'celerius morietur quam illi nubat!' decessit puella ante diem nuptiarum dubiis signis cruditatis et veneni. torsit ancillam pater, dixit illa nihil se scire de veneno sed de adulterio dominae et eius, cui collocaturus filiam erat. accusat uxorem veneficii et adulterii.

'Morietur': teneo veneficam; 'celerius quam nubat': teneo adulteram. 'morietur': factum est; 'celerius quam nubat': factum est. Adulterium deprehendi serius quam factum est, veneficium antequam fieret. Duo crimina ad vos detuli et duas indices: altera dicit quod factum est, altera etiam quid futurum sit. Generi adultera, filiae paelex. Quam infelix domus est, in qua adulterium (veneficii) argumentum est! Dixi: 'honestus est', dixi: 'pulcher est'; dum laudo generum, commendavi adulterum. O me tardissimum in malis meis! veneficium ne denuntiatum quidem credidi, adulterium in veneficio demum deprehendli. Versae sunt in exequias nuptiae mutatusque genialis lectus in funebrem, subiectae rogo felices faces. Profertur putre corpus et venenis tumens. quid ultra quaeritis? verbis signa, signis tormenta conveniunt. Ad vocem tuam facta conveniunt: 'morietur antequam nubat'; factum est, vidimus fluens corpus et in cadavere illius materna verba credidimus. Generum adulterio perdidi, uxorem parricidio, filiam veneficio.

Pars altera. Duo gravissima crimina obiecit, adulterium et veneficium; adulterium ancilla teste, veneficium ne ancilla quidem. Cum indignaretur se non rogatam, exciderunt illi verba, quae non minus quam filiam luget. At quare dixisti: 'celerius morietur quam illi nubat'? verba dolori parum considerata exciderunt, ut est saepissime fortuita divinatio.

Demens qui filio cessit uxorem

7. DEMENTIAE SIT ACTIO. Qui habebat duos filios, duxit uxorem. alter ex adulescentibus cum aegrotaret et in ultimis esset, medici dixerunt animi vitium esse. intravit ad filium stricto gladio pater, rogavit, ut indicaret sibi causam: ait amari a se novercam. cessit illi uxore sua pater. ab altero accusatur dementiae.

Audite rem novam: fratrem crudelem, novercam misericordem. Insanus sum, quia aliquis meo beneficio sanus est? Tradidi illi uxorem, sed eripueram: 'testor' inquit 'praesides pietatis deos, amare antequam duceres coepi.' Ita tu iniuriam vocas, quod fratrem habes, non habes novercam? Transii praeter istius oculos cum ferro; gladium mihi nemo nisi aeger extorsit. Patri, qui periculum filii morientis sustinere non potuit, ignoscendum in qualicumque facto est.

Pars altera. Alter lenocinio curavit, alter parricidio convaluit. Quid? hoc adulterium esse non putas, quod marito conciliante committitur? nescio, furiosius uxorem duxerit an habuerit, an dimiserit, an collocarit. Quam demens est cui adulterium pro beneficio imputatum est! Strinxit gladium maritus, non ut vindicaret adulterium sed ut faceret. Mori potius debuit frater quam sanari turpiter; quid enim, si matrem, si sororem concupisset? quaedam remedia graviora ipsis peniculis sunt. Omnia inter privignum et novercam composita; simulatum morbum et derisum mimo turpissimo patrem.

Versus virginis Vestalis

8. Virgo Vestalis scripsit hunc versum: felices nuptae! moriar nisi nubere dulce est. rea est incesti.

'Felices nuptae': cupientis est; 'peream nisi': affirmantis est; 'nubere dulce est': aut experta iuras aut inexperta peieras. neutrum sacerdotis est. Tibi magistratus suos fasces submittunt, tibi consules praetoresque via cedunt; numquid exigua mercede virgo es? Sacerdos raro iuret nec umquam nisi per suam Vestam. 'Moriar': numquid perpetuus ignis extinctus est? 'moriar': numquid de nuptiis appellata es? (Te) ad ultimum, Vesta, invoco, ut tam infesta sis sacerdoti quam invisa es. Recita carmen, dum quaero, quale sit. Tu carmen scribas, tu verba pedibus tuis emollias et severitatem templo debitam modulatione frangas? Quodsi utique laudare vis nuptias, narra Lucretiam; de illius morte scribe, antequam iurabis de tua. O te omni supplicio dignam, cui quicquam sacerdotio felicius est! 'Dulce est': quam expressa vox, quam ex imis visceribus emissa non expertae tantum sed delectatae! Incesta est etiam sine stupro quae cupit stuprum.

Pars altera. Vnus illi versus obicitur, ne hic quidem totus. 'Non oportet' inquit 'scribere carmen'; multum interest, obiurges an punias. Incesti damnari nulla potest, nisi cuius violatum corpus est. Quid, tu putas poetas quae sentiunt scribere? Vixit modeste, castigate; non cultus in illa luxuriosior, non conversatio cum viris licentiosior. unum crimen eius vobis confiteor: ingenium habet. Quidni invideat Corneliae, quidni illi, quae Catonem peperit, quidni sacerdotes parientibus?

Extra. VARIVS GEMINVS apud Caesarem dixit: Caesar, qui apud te audent dicere, magnitudinem tuam ignorant, qui non audent, humanitatem.

Seneca the Elder The Latin Library The Classics Page