L. ANNAEI SENECAE MAIORIS CONTROVERSIARVM LIBER DECIMVS
[1] Quod ultra mihi molesti sitis, non est: interrogate, si qua vultis, et sinite me ab istis iuvenilibus studiis ad senectutem meam reverti. fatebor vobis, iam res taedio est. primo libenter adsilui velut optimam vitae meae partem mihi reducturus, deinde me iam pudet, tamquam diu non seriam rem agam. hoc habent scholasticorum studia: leviter tacta delectant, contrectata et propius admota fastidio sunt. sinite ergo me semel exhaurire memoriam meam et dimittite vel adactum iure iurando, quo adfirmem dixisse me quae scivi quaeque audivi quaeque ad hanc rem pertinere iudicavi.
[2] Pertinere autem ad rem non puto, quomodo L. Magius, gener T. Livi, declamaverit (quamvis aliquo tempore suum populum habuerit, cum illum homines non in ipsius honorem laudarent sed in soceri ferrent), quomodo L. Asprenas aut Quintilianus senex declamaverit. transeo istos; quorum fama cum ipsis extincta est.
De SCAVRO si me interrogatis, cum illum mecum audieritis, iniqui estis. non novi quemquam, cuius ingenio populus Romanus pertinacius ignoverit. dicebat neglegenter: saepe causam in ipsis subselliis, saepe, dum amicitur, discebat. deinde litiganti similior quam agenti cupiebat evocare aliquam vocem adversariorum et in altercationem pervenire; vires suas noverat: nihil erat illo venustius, nihil paratius. genus dicendi antiquum, verborum quoque non vulgarium gravitas, ipse voltus habitusque corporis mire ad auctoritatem oratoriam aptatus. [3] sed ex his omnibus sciri potest, non quantum oratorem praestaret ignavia Scaurus sed quantum desereret. pleraeque actiones malae, in omnibus tamen aliquod magni neglectique ingeni vestigium extabat. raro aliqua actio bona, sed quam fortunae imputares. eo illum longa, immo perpetua desidia perduxerat, ut nihil curare vellet, nihil posset. orationes septem edidit, quae deinde (ex) senatus consulto combustae sunt. bene cum illo ignis egerat, sed extant libelli, qui cum fama eius pugnant, multo quidem solutiores ipsis actionibus; illas enim, cum destitueret cura, calor adiuvabat; hi caloris minus habent, neglegentiae non minus. declamantem audivimus, et novissume quidem M. Lepido, ita ut, quod difficillimum erat, sibi displiceret.
[4] De T. LABIENO interrogatis. declamavit non quidem populo sed egregie. non admittebat populum et quia nondum haec consuetudo erat inducta et quia putabat turpe ac frivolae iactationis. adfectabat enim censorium supercilium, cum alius animo esset: magnus orator, qui multa impedimenta eluctatus ad famam ingeni confitentibus magis hominibus pervenerat quam volentibus. summa egestas erat, summa infamia, summum odium. magna autem debet esse eloquentia, quae invitis placeat, et cum ingenia favor hominum ostendat, favor alat, quantam vim esse oportet, quae inter obstantia erumpat! nemo erat, qui non, cum homini omnia obiceret, ingenio multum tribueret. [5] color orationis antiquae, vigor novae; cultus inter nostrum ac prius saeculum medius, ut illum posset utraque pars sibi vindicare. libertas tanta, ut libertatis nomen excederet, et, quia passim ordines hominesque laniabat, Rabie(nu)s vocaretur. animus inter vitia ingens et ad similitudinem ingeni sui violentus et qui Pompeianos spiritus nondum in tanta pace posuisset.
In hoc primum excogitata est nova poena; effectum est enim per inimicos, ut omnes eius libri comburerentur. res nova et inusitata, supplicium de studiis sumi. [6] bono hercules publico ista in poenas ingeni versa crudelitas post Ciceronem inventa est. quid enim futurum fuit, si triumviris libuisset et ingenium Ciceronis proscribere? sunt di immortales lenti quidem sed certi vindices generis humani et mala exempla in caput invenientium regerunt, ac iustissima patiendi vice quod quisque alieno excogitavit supplicio saepe imitat(ur) suo. quae vos, dementissimi homines, tanta vecordia agitat? parum videlicet in poenas notae crudelitatis est: conquirite in vosmet ipsos nova, quibus pereatis, et si quid ab omni patientia rerum natura subduxit, sicut ingenium memoriamque nominis, invenite, quemadmodum reducatis ad [eadem rem] corporis mala. [7] facem studiis subdere et in monumenta disciplinarum animadvertere quanta et quam non contenta cetera materia saevitia est! di melius, quod eo saeculo ista ingeniorum supplicia coeperunt, quo ingenia desierant! eius, qui hanc in scripta Labieni sententiam dixerat, postea viventis adhuc scripta combusta sunt, iam non malo exemplo, quia suo.
Non tulit hanc Labienus contumeliam nec superstes esse ingenio suo voluit sed in monumenta se maiorum suorum ferri iussit atque ita includi, veritus scilicet, ne ignis, qui nomini suo subiectus erat, corpori negaretur. non finivit tantum se ipse sed etiam sepelivit.
[8] Memini aliquando, cum recitaret historiam, magnam partem illum libri convolvisse et dixisse: haec, quae transeo, post mortem meam legentur. quanta in illis libertas fuit, quam etiam Labienus extimuit! Cassi Severi, hominis Labieno invisissimi, belle dicta res ferebatur illo tempore, quo libri Labieni ex senatus consulto urebantur: nunc me, inquit, vivum uri oportet, qui illos edidici. monstrabo bellum vobis libellum, quem a Gallione vestro petatis: recitavit rescriptum Labieno pro Bathyllo Maecenatis, in quo suspicietis adulescentis animum illos dentes ad mordendum provocantis.
[9] Puto, iam nihil, quod interrogetis, restat. MVSA rhetor, quem interdum solebatis audire, licet Mela meus contrahat frontem, multum habuit ingeni, nihil cordis. omnia usque ad ultimum tumorem perducta, ut non extra sanitatem sed extra naturam essent. quis enim ferat hominem de siphonibus dicentem 'caelo repluunt' et de sparsionibus 'odoratos imbres' et in cultum virid(ar)ium 'caelatas silvas' et 'in picturam nemora surgentia'? aut illud, quod de subitis mortibus memini eum dicentem, cum vos me illo perduxissetis: quidquid avium volitat, quidquid piscium natat, quidquid ferarum discurrit, nostris sepelitur ventribus. quaere nunc, cur subito moriamur: mortibus vivimus. [10] non ergo, etiamsi iam manu missus erat, debuit de corio eius nobis satis fieri? nec sum ex iudicibus severissimis, qui omnia ad exactam regulam redigam. multa donanda ingenis puto, sed donanda vitia, non portenta sunt. si qua tamen tolerabiliter dicta sunt, non subtraham, licet non [plura] (multa) videantur; (plura) vos subiciatis.
MOSCHVS non incommode dixit sed ipse sibi nocuit, nam dum nihil non schemate dicere cupit, oratio eius non figurata erat sed prava. itaque non inurbane PACATVS rhetor, cum illi Massiliae mane occurrisset, schemate illum salutavit: poteram, inquit, dicere: ave, Mosche. ipse ab eloquentia multum aberat; natus ad contumelias omnium ingeniis inurendas nulli non impressit aliquid, quod effugere non posset. [11] ille Passieno prima eius syllaba in Graecum mutata obscenum nomen imposuit; ille Sparso dixit scholam communem cum rhetore quodam, (declamatore subtili sed arido,) habenti: tu potes controversiam intellegere, qui non intellegis te laterem lavare?
SPARSVS autem dicebat valenter sed dure. ad imitationem se Latronis derexerat nec tamen umquam similis illi erat, nisi cum eadem diceret. utebatur suis verbis, Latronis sententiis. [12] cum BASSO certamen illi fuit, quem vos quoque audistis, homine diserto, cui demptam velles quam consectabatur amaritudinem et simulationem actionis oratoriae. nihil est indecentius, quam ubi scholasticus forum, quod non novit, imitatur. amabam itaque CAPITONEM, cuius declamatio est de Popillio, quae +misero+ Latroni subicitur: bona fide scholasticus erat, in his declamationibus, quae bene illi cesserunt, nulli non post primum tetradeum praeferendus.
[13] Primum tetradeum quod faciam, quaeritis? Latronis, Fusci [cesti], Albuci, Gallionis. hi quotiens conflixissent, penes Latronem gloria fuisset, penes Gallionem palma, reliquos ut vobis videbitur componite; ego vobis omnium feci potestatem. hos minus nobiles sinite in partem abire, PATERNVM et MODERATVM, FABIVM et si quis est nec clari nominis nec ignoti.
Cum vobis ad satietatem vestram me praestiterim, permittite [me] mihi et aliquos, quos non nostis, ex sinu proferre; quibus, quominus ad famam pervenirent, non ingenium defuit sed locus. [14] bene declamavit GAVIVS SILO, cui Caesar Augustus, cum frequenter causas agentem in Tarraconensi colonia audisset, plenum testimonium reddidit; dixit enim: numquam audivi patrem familiae disertiorem. erat, qui patrem familiae praeferret, oratorem subduceret: partem esse eloquentiae putabat eloquentiam abscondere.
Solebat declamare studiose et TVRRINVS CLODIVS, cuius filius fraterno vobis amore coniunctus est, adulescens summae eloquentiae futurus, nisi mallet exercere quantum habet quam consequi quantum potest. [15] sed Turrinus pater [et clodius] multum viribus dempserat, dum Apollodorum sequitur ac summam legem dicendi sectam putat. tantum tamen superfuit illi virium, quantum valeret, etiam cum aberrasset: sententias dicebat excitatas, insidiosas, aliquid petentis. numquam non de colore Latroni controversiam fecit. Latro numquam solebat disputare in convivio aut alio quam quo declamare poterat tempore. dicebat quosdam esse colores prima facie duros et asperos; eos non posse nisi actione adprobari. negabat itaque ulli se placere posse nisi totum; nosse enim se et suas vires et illarum fiducia aliis metuenda et praerupta audere. multa se non persuadere iudici sed auferre. [16] Turrinus contra nihil probare nisi tutum, non quia imbecillus erat sed quia circumspectus. causas nemo diligentius proposuit, nemo respondit paratius. et pecuniam itaque et dignitatem, quam primam in provincia Hispania habuit, eloquentiae debuit. natus quidem erat patre splendidissimo, avo divi Iuli hospite, sed civili bello attenuatas domus nobilis vires excitavit et ita ad summam perduxit dignitatem, ut, si quid illi defuerit, scias loco defuisse.
Inde filius quoque eius, id est meus ‚ numquam enim illum a vobis distinxi ‚ habet in dicendo conservatam paternam diligentiam, qua vires ingenii sui ex industria retundit. hoc et in ipso genere vitae sequitur ad summa evasurus iuvenis, nisi modicis contentus esset; et ideo dignus est, cuius tam modestis cupiditatibus Fortuna praestet fidem.
Horum nomina non me a nimio favore sed a certo posuisse iudicio scietis, cum sententias eorum rettulero aut pares notissimorum auctorum sententiis aut praeferendas.
1. INIVRIARVM SIT ACTIO. Quidam, cum haberet filium et divitem inimicum, occisus (in)spoliatus inventus est. adulescens sordidatus divitem sequebatur. dives eduxit in ius eum et postulavit, ut, si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: 'accusabo, cum potero' et nihilominus sordidatus divitem sequebatur. cum peteret honores dives, repulsus accusat iniuriarum pauperem.
[1] VIBI GALLI. Gratias ago diviti, quod quos odit iam reos facere contentus est. Interdiu nobis publico interdicitur; quaerite quid nocte fiat. 'Non ambulabis', inquit, 'eadem via qua ego, non calcabis vestigia mea, non offeres delicatis oculis sordidam vestem, non flebis invito me, non tacebis'; perieramus, si magistratus esset.
ALBVCI SILI. Quod sordidatus fui, luctus est; quod flevi, pietatis est; quod non accusavi, timoris est; quod repulsus est, vestrum est. Non taceam, qui adhuc vivo quod tacui? Nostis populi loquacis suspiciones: 'quare iste honores illo vivo numquam petit?' Ego vero omnes [quero omnes] (precor,) ut me in inquisitionem paternae mortis adiuvent. et ad tua genua, dives, venissem, nisi timerem, ne invidiam tibi fieri diceres. et iam pridem hoc animo sequor: occasionem loquendo capto, nec mehercules possum dicere inhumanitate tua fieri, quod non audeo, sed vitium me meum sequitur: taceo. utinam hoc vitium habuisset et pater! dum libere loquitur, multos offendit; neque enim, puto, te solum in civitate habuit inimicum. Vt iste ait, 'causam meam populo probavi'.
[2] IVLI BASSI. Quando autem istis divitibus non sordidati sumus? 'Accusa' inquit: pauper divitem, lugens candidatum ego accusem? ambulare mihi meo arbitrio non licet. In ius vocavit: 'reum' inquit 'me perage, perora'. quis haec loquentem auderet accusare? 'Cur me' inquit 'sequeris?' quasi aliud iter pauperes, aliud divites habeant.
CESTI PII. Non essem reus, si accusare possem. barba demissa, sordidatus cum criminibus meis ad vos veni. Omnia licet fiant, non desinam inquirere percussorem; et fortasse iam inveni. Cum subito pater meus in media civitate ‚ quid me intueris? quid observas, quid dicam? ‚ subductus est.
[3] ARELLI FVSCI. Incedere magno comitatu, splendido cultu non est fortunae meae; ista divites possunt. satis est, si vivimus. Cum (in)spoliatum cadaver [meum] inventum sit, quis fuerit percussor, nescio; quisquis fuit, quasi dives spolia contempsit. 'Quare' inquit 'me sequeris per publicum?' facinus indignum commissum est: dives et pauper eadem via incessimus.
MOSCHI. 'Accusa' inquit; ubi est, qui primo coeperat [acceperat]? Vellem pater meus quoque a te non discessisset: viveret. 'Quare' inquit 'me reum non facis?' qui(a) accusatorem me non times. Mortuo patre ‚ timeo [mi] enim, ne quis sibi iniuriam fieri putet [et], si dixero 'occiso'. Occisus est pater meus; a quo, si permittitis, nescio.
[4] IVNI GALLIONIS. 'Sordidatus es', inquit 'fles'; quid aliud facere possum filius occisi pauperis? pater meus in media civitate salvis legibus occisus est: quis hoc sine lacrimis narrare possit? non deponam has sordes, nisi invenero, cui induam. Quis occidit patrem meum? nescio. nihil amplius testari potes quam hanc vocem meam. adhuc nescio; delibero interim et illam induo vestem, quam patri meo reliquit percussor. 'Cur me sequeris?' magistratus post terga sua non summovent.
[5] FVLVI SPARSI. Quid iste accusanti fecisset, qui persequitur tacentem? 'Cur non agis?' quia vis tecum agi. Numquid nunc tibi iniuriam facio sordidatus? quod reo licet, lugenti non licet? Quid potui patri meo minus praestare? in honorem eius vestem mutavi.
ARGENTARI. Non vis patrem meum fleam? lacessere nos ultro non solebas.
CLODI TVRRINI patris. 'Quare' inquit 'sordes sumpsisti?' quid ergo? [non] ne lugebo quidem quem vindicare non possum? nulli iniuriam facio nisi patri, quem adhuc tacitus fleo.
[6] PORCI LATRONIS. Cuius inter necessarium ita crudeliter interempti patris dolorem nihil fortius est quam quod gemit. 'Accusa' inquit 'me'; unde tam securus es? invenisse videris, quis alius occiderit. Non erat praeda, quam grassator sequeretur, sed erat summa virtus, sed erat firmissimum inopiae munimentum, contumax adversus fastidium divitiarum innocentia. haec ab inimico spolia petita sunt. Nescio quomodo miserum esse inter miserias iuvat, et plerum(que) omnis dolor per lacrimas effluit. Nimium funere nostro exultat: non solebat vivo illo provocare nos, ut reus fieret. Si quis omnium mortalium miserrimi inter necessarias super occisum patrem lacrimas ita creditam adhuc inertiam miratus est, in hac indignitate praesentis periculi omnem suam ponat admirationem: si pauper accusandi divitis animos non sumpsit, miramini? quia tacet, reus est! [7] Per has lacrimas, per hunc squalorem, per haec necessaria omnibus periclitantibus instrumenta non invidiosum vestrae misericordiae praemium petimus, ut absoluto sic esse tamquam reo liceat. Potens iste et gratiosus, ut ne ipse quidem negat, dives fuit, et qui nihil umquam putaret sibi timendum, etiam [a] reo. crescere deinde in dies odium alterius impotentia, alterius libertate. dives nihil aliud quam nos pauperes aestimare, nos nihil aliud quam innocentes, inter cotidianas acies semper invicti. quis de nostra interim morte cogitaverit, nescio; quod dissimulari non potest, scio, quis optaverit. Venit iste cum turba clientium ac parasitorum et adversus paupertatem totam regiam suam effundit: 'cur me non accusas, non postulas?' vix temperabat, quin diceret: 'quid ego in te accusatorem non audeam, qui occidendum curavi eum, qui tantum mecum litigaverat?'
[8] Civitates plerumque finitimae inter repentinam discordiam bello tument. inter civilia certamina tantum in ultionem satis est, quantum quisque ad male dicendum occupavit. Macerio qua violentia in absentiam Metelli strepit! M. Cato Pulchro obiciente furtorum crimina audivit. quae maior indignitas illius saeculi esse potuit quam aut Pulcher accusator aut reus Cato! in Cn. Pompeium terra marique victorem fuit qui carmen componeret, uno, ut ait, digito caput scalpentem; fuit aliquis, qui licentia carminis tres auratos currus contemneret! M. Brutus atrocissima eum eloquentia lacerat, cum quidem eius civili sanguine non inquinatas solum manus sed infectas ait. atque ille tamen, cum tres consulatus ac tres triumphos scinderet, adeo non timuit, ne esset reus, ut etiam disertus esse curaverit. solus hic est in nostra civitate innocentior Catone, nobilior Metello, Pompeio fortior.
[9] LATRO sic divisit: an in re iniuria sit. nulla, inquit, iniuria est. sordidatus sum; (nonne omnes lugentes? te secutus sum;) quam multi faciunt! omnia iniuriae genera comprehensa sic: pulsare non licet, convicium facere contra bonos mores non licet. (Hoc loco SCAVRVS dixit: nova formula iniuriarum componitur: 'quod ille contra bonos mores (tac)uit'.) etiamsi in re iniuria est, an, si non malo animo facit, tutus sit; an malo animo faciat. hoc Latro in duas quaestiones divisit: an, si credidit ab hoc patrem suum occisum et propter hoc secutus est, ignoscendum illi sit. deinde, an crediderit.
GALLIO illam fecit primam quaestionem, an, quod licet cuique facere si facit, iniuria(ru)m non teneatur. licet, inquit, flere, licet ambulare qua velis, licet vestem quam velis sumere. nihil, inquit, licet in alienam invidiam facere. sordidatus es: non queror, sed si sordes tuae invidiam mihi concitant, queror.
[10] De colore quaesitum est: quidam aperte invecti sunt in divitem, quidam ex toto nihil dixerunt, quidam secuti sunt mediam viam. cum praeter haec nihil sit, LATRO volebat videri invenisse quartum genus, ut hoc modo in divitem diceret: tu quidem non fecisti, sed tamen ego habui causas, propter quas possem decipi et de te aliquid frustra suspicari: quia inimicus eras, quia inspoliatus pater inventus est, et cetera. hoc est autem medium illud genus nec dimittendi divitem nec accusandi; nam et dimittere non debet quem distulit et accusare propter hoc ipsum non debet, quia distulit.
[11] ALBVCIVS nihil dixit in divitem; hoc colore declamavit: committit, inquit, iniuriam, si quem non postulavit accusat. 'quare' inquit 'sequeris me?' ut aliquando mei miserearis, ut desinas afflictam domum persequi, ut scias me in (hoc) habitu accusare non posse, ut concupiscas gloriam vindicatae mortis: tu solus potes, si voles, invenire, quis occiderit, tu accusare. 'at me quidam propter hoc suspectum habent'. potes discutere istam suspicionem: quaere, quis fecerit. 'ut scias' inquit 'te invidiam mihi facere', cum dixissem: 'accusa me', non negasti te accusaturum sed respondisti: 'accusabo, cum potero.' ignosce mihi; non magis quemquam adhuc accusare possum quam absolvere. quaero, quis fecerit. 'haec levia argumenta sunt.' vana sunt quae alios tangunt, quod inimicus es, quod ille inspoliatus inventus est? non est, quare accusem; est, quare suspicer.
[12] RVFVS VIBIVS hoc pro colore posuit: sordidatus sum; lugeo; sequor te; ut tutior sim. timeo nescioquem illum, qui patrem meum occidit. scio me, quamdiu tecum fuero, perire non posse.
Dum hunc colorem sequitur MVRREDIVS, ineptissime dixit: quare te sequor? pater meus, quia solus inambulabat, occisus est.
MOSCHI color non placebat Gallioni: sequor, inquit, ut inveniam, quis fecerit. hoc mecum cogito: quisquis est ille qui fecit, volet hoc inimico imputare; ad divitem veniet. multo, inquit, hoc iniuriosius est, si inquirendi causa facit, si non tantum in convicium sed periculum divitis sequitur.
GALLIO subtiliter agendum putavit et ad positionem controversiae colorem actionis derigendum, ut diceret: suspicor a te patrem meum occisum. quis enim illum alius magis oderat, quis tam potens alius est? vestem sine dubio ille nescioquis percussor concupierat. dicet aliquis: 'quid ergo? si inimicus est, protinus interfector est?' non; ideo non accuso.
[13] HISPO ROMANIVS palam accusavit et dixit non causam sibi desse sed vires, et hanc sententiam in prooemio magno cum adsensu hominum dixit: eum accusatorem habeo, qui se reum non esse miratur.
BASSVS IVLIVS in hac controversia dixit: 'quare me sequeris per publicum?' facinus indignum, iudices, factum est: pauper et dives [ex] eandem terram calcavimus! consectari autem solebat res sordidas et inveniebat, qui illas unice suspicerent. memini illum declamantem [declarasse] controversiam de lenone, qui decem iuvenibus denuntiavit, ne in lupanar accederent, et foveam igne repletam terra superiecta obruit, in quam adulescentibus lapsis et consumptis accusatur rei publicae laesae. audit illum declamantem ALBVCIVS, fastidiosus auditor eorum, quibus invidere poterat; admirabatur hanc Bassi sententiam: non mehercules te ferrem, si canem ad ostium alligasses. [14] (Idem LATRONIS illas sententias aiebat tumidas magis esse quam fortes, (quae) summa hominum admiratione circumferebantur: legunt argumenta patres et ossa liberorum coniectura dividunt. et illam: produc iam sacerdotes tuas. et illam: supra cineres liberorum nostrorum lupanar de(di)catum est.) ipse autem laudabat haec utique (quae) adaequaret, nam in hac ipsa controversia, ne Bassus videretur aliquid dixisse sordidius, dixit ipse: itane sic peribunt decem iuvenes propter dipondios tuos?
[15] EVCTEMON (a) fili parte, cum patrem suum narrasset solum sine comite oppressum et occisum, dixit: DIA TOUTO ASFALESTATON ESTIN META PLOUSION PERIPATEIN. et idem: DIA TI SIGO; O PATER MOU LEGON APETHANEN.
HERMAGORAS dixit: CHTISOMEN IDIA, O PENETES, POLIN. OI GAR PLOUSIOI TEN AUT(ON ***). illud in narratione: UPO TINOS ANERETHE, OUCH OIDA. EICHEN ECHTHROUS FUSEI PARRESIASTES CHACHEGOREIN DUNAMENOS.
ARTEMON dixit: OTAN EURO TON FONEA, TOT' AU GRAPSOMAI. CHAI TOTE DE, AN EURO PENETA.
2. VIR FORTIS QVOD VOLET PRAEMIVM OPTET. SI PLVRES ERVNT, IVDICIO CONTENDANT. Pater et filius fortiter fecerunt. petit pater a filio, sibi cederet; ille non vult. iudicio contendit, vicit patrem. praemio statuas patri petivit. abdicatur.
[1] IVNI GALLIONIS. Dubito, quid de eventu huiusce iudici optem, cum crimen meum sit vicisse. Videtis, quemadmodum in hoc quoque iudicio opera sua iactet; et miratur quisquam, si hoc patre natus gloriae cupidior est? Faciles habetis partes: viros fortes iungite. Dissidemus, quia nimium similes sumus. Cum exiremus in aciem, aiebat: si adulescens essem, nemo pugnaret fortius. maiorum quoque suorum (gloriam) et virtutes referebat, sed omnibus se praeferebat. Cum ad aetatem tuam pervenero, non contendam cum ullo, quamvis, si exemplum tuum sequi voluero, etiam cum filio contendendum. [2] Quia patriae iudicium habeo, patris perdidi. Dicam abdicanti: 'non luxuriabor, non amabo'; hanc emendationem criminum meorum non possum promittere: ('non fortiter pugnabo.') ego vero pugnabo et fortiter et fortissime: vidi patrem iam senem loricam induentem. multum est pugnare cum exemplo. Iudicium vocat, quo pater et filius spolia contulimus? Ecce commilito(ni) ego tibi possum cedere, seni non possum. Quod contendi, legis, quod vici, iudicum, quod pugnavi, patris est. Volui cedere. concurrerunt iuvenes, aetatis causa agebatur. vici non filius patrem sed iuvenis senem. Ego vici, sed omnes patri gratulati sunt. [3] Parui adulescens magnis exemplis: deceptus sum, dum cogito mecum Horatium Etruscas acies corpore suo summoventem et Mucium in hostili ara ma(num) urentem et dum te, Deci, cogito, qui et ipse noluisti patri cedere. Transibo in subsellia tua, complectar invitum. licet repugnes, fortior sum.
[4] FVLVI SPARSI. Necesse fuit mihi fortiter militare: pugnandum habebam non imperatori tantum sed patri. Si tu vicisses, diceretur: 'patri cessit, abdicationem enim timuit.' Solebas semper optare, ut contingeret tibi filium habere meliorem. Iudicium vocas duplicem domus nostrae triumphum?
[5] CLODI TVRRINI. Tu Mucio diceres: 'non est, quod ostendas istam manum', tu Scipioni post deletam Carthaginem: 'tace'? loquax est virtus nec ostendit se tantum sed ingerit. Aiunt ecce nunc quidam: 'cessit pater filio et in hoc abdicat, ut videatur verum fuisse certamen'. Opta, pater, ut et a nepote vincaris. 'Postea' inquit 'pugnare fortiter poteris'; unde scio? vulneribus me senem feci. Quis te felicior? tu omnes vicisti, te filius. Quanto honestius modo pater et filius inter se contenderunt, honestiorem facturus victum uter vicisset! [6] Dubito quid faciam: taceam? sed silentium videtur confessio. narrem virtutes meas? sed illud quoque mihi novum accidit, quod uni mihi abdicato eas narrare non (prodest). Processi in aciem coram patre: 'fortiter' inquit 'pugna; turpe est adulescenti vinci a sene.' Avidus sum gloriae; hoc si vitium est, paternum est. Fortis sum; numquid improbas, pater? at iam abdicabis, si di(xe)ro: 'fortissimus sum'. dicam tamen audaciter: 'fortissimus sum' nec timeo in ea civitate hoc crimen, in qua fortes etiam senes novimus.
[7] IVLI BASSI. Ad te quoque ignominiae meae pars redundat: pudeat te, pater, si a filio abdicando victus es.
ARELLI FVSCI patris. Ignosce; iuvenis erravi. ambitiosus non ero, cum senex fuero.
GAVI SILONIS. Vtrum putas vicisse? ego praemium tantum habeo, tu et praemium et virum fortem.
[8] (Divisio. *** sic divisit: an filius abdicari possit propter id, quod per)mittente lege fecit. nemo, (inquit), in eadem re et habet legem et timet. contra ait: si quid fecerit, quod non licet, lex vindicabit; si quid, quod licet, sed non oportet, pater. non quaeritur de scelere filii sed de officio. deinde: utatur sua quisque lege. tibi illud licuit; et mihi hoc licet. abdicare liberos liceat. est aliqua lex, quae filio patrem praeferat. si potest abdicari etiam propter id, quod lege permittente fecit, an abdicari [etiam] propter hoc non possit, quo praemium accepit. non potest, inquit, in ea re privatim puniri, in qua publice honoratur. eidem rei non potest et praemium dari et nota denuntiari. cetera iura puta paterno imperio subiecta esse: hoc ius maius est ceteris, quo de victoria, de summa virtute quaeritur. non potes propter hanc legem filium abdicare, propter quam a filio victus es. [9] si potest abdicari, an debeat. hoc (in haec) divisit: an, etiamsi non debuit cum patre contendere, ignoscendum tamen sit, si adulescens gloriae cupiditate lapsus est. deinde, an contendere debuerit. tibi, inquit, et honestum erat certamen et tutum: quid est enim gloriosius quam aut virum fortem vincere aut a filio vinci? si non debuisset contendere, non vicisset. et potuit fieri, ut, si hic tibi cessisset, alius aliquis ad certamen procederet, qui nunc non processit, quia sciebat nihil sibi profuturum, si te vicisset, cum deberet a filio tuo vinci. nulla laus tua fuisset; apparuisset enim illam victoriam non viri fortis fuisse sed patris. silentio virtutes vestrae transissent; nunc illustratae sunt, dum conferuntur.
[10] TVRRINVS hoc loco belle dixit: plures tibi invidere coeperunt, postquam victus es. itaque novi generis res accidit: filius vicerat, omnes aiebant: 'o felicem patrem!'
Novissimam quaestionem fecit: an, etiamsi quid iudicio peccavit, praemio emendaverit.
Hoc loco dixit GALLIO illam sententiam, quae valde excepta est: cum diu deprecatus esset, ait: si nihil prof(ec)ero, quid me facturum putas? ad templa iturum aut ad deos supplicem? ad statuas tuas confugiam.
[11] SILO POMPEIVS temptavit et in hac controversia illam quaestionem, quam in omnibus virorum fortium abdicationibus putabat esse temptandam: an vir fortis abdicari possit. aiebat in nulla magis controversia illam posse tractari. non potes, inquit, eum abdicare, qui te potest vincere. miraris, si patri hac lege subducitur, qua et comparatur et praefertur?
[12] Colorem pro adulescente GALLIO illum (in)duxit: (concurrerunt ad) me, inquit, iuvenes; aetatis causa agi videbatur. Cum dubitarem, exaudivi nescioquem dicentem: 'nihil agis. ego tibi cedo, illi non cedo.'
CESTIVS hoc colore usus est: putasse se ipsi patri honestius hoc esse, certe domui, laudes utriusque in foro inspici.
MONTANVS VOTIENVS ait: cogitavi non quid imperares, sed quid praecepisses; dixeras semper, cum me hortareris ad gloriam, ut nulli cederem. Invidiosa omnibus in illo iudicio fortuna tua videbatur, cum quaereretur, utrum pugnasses felicius an genuisses. Non est, quod me putes visum illis fortiorem: decepti sunt, pater, iudicaverunt non quod erat sed quod te malle crediderunt.
[13] ARGENTARIVS ait: occasionem benefici quaesivi, non concupivi accipere praemium. honor ad utrumque pervenit: alter praemium habet, alter accepit.
FVSCVS ARELLIVS pater ait: si navigare imperasses, per hibernos fluctus egissem ratem; si peregrinari, nihil fuisset iubente te durum. hanc rem imperabas difficilem forti viro, vinci.
BLANDVS hoc colore narravit: pater mihi obicit, quod illi in una re non cesserim. ego multiplicabo crimina mea: numquam illi, quotiens recte faciendum fuit, cessi. semper volui videri frugalior, videri volui laboriosior, nam cum ad vires ventum erat, etiam ipse cedebat. Non ego illum vincebam sed aetas.
[14] TVRRINVS hoc colore usus est: volui, inquit, cedere, sed erant, qui dicerent non licere: hoc enim modo nobis legem saluberrimam tolli. disputaturi contra praemium patris videbantur et dicturi: 'non licet inter se cedere fortibus. non ipsorum tantum causa agitur sed publica. omnium interest scire, quis sit fortissimus.' his vocibus hominum mis(sus) sum ad id certamen, in quo ad istum utraque pertineret victoria. quid putatis me dicturum? fortiorem me visum? falsum est, cum hoc quoque, quod ego fortis eram, istius esset. quid ergo? quare vicerim, quaeritis? visum est ad ruborem totius iuventutis pertinere neminem pugnasse fortius quam senem. et cum dixisset se praemia in patrem contulisse, dixit: vici te, pater, sed nempe vici tibi.
[15] ALBVCIVS hoc colore narravit: nolui, inquit, videri per collusionem patri titulum fortissimi viri contigisse; non cessi ante iudicium, ut in iudicio cederem, et feci nihil aliud quam laudavi patrem, virtutes eius rettuli. visus sum propter hoc ipsum praemio dignus.
[16] SILO GAVIVS ait: solebas mihi, pater, insignium virorum exempla narrare, quaedam etiam domestica; aiebas: 'avom fortem virum habuisti; vide, ut sis fortior.' Processi tecum in aciem, nec illic *** ubi redimus, omnis gloria in una domo erat. Volebat res publica fortes viros recognoscere. O quantam ego cupiditatem gloriae in patre meo vidi, quam iuvenilem! contendere me vetabat imperio, iubebat exemplo. ventum est in iudicium: omnium, quas ego novi, res invidiosissima quaerebatur de patre meo, utrum fortior esset an felicior.
[17] MOSCHVS hoc colore narravit: (erant, qui) accederent et dicerent: 'roga patrem tuum, cedat tibi. non est utile rei publicae excitari hostium animos. excitabuntur, si scierint neminem in hac civitate esse fortiorem quam senem.' illi me coegerunt, quasi tum quoque aliquid praestaturus essem rei publicae, venire in iudicium. in quo quid habet (quod queratur pater, nescio, nisi quod) ego iudicatus sum iuvenior.
MENTO dixit: timeo, ne ob hoc ipsum patri vilior fiam, (quod seni cessero. iam) ergo sciamus, quam gloriosus sit.
[18] TRIARIVS hoc colore usus est: in iudicio volui tibi cedere, ut non imperasse videreris sed vicisse; et cessi: defunctorie causam meam egi +set notum sit illum cedere quia parum est illi non putabat+
NICETES in hac controversia dixit: EI O PAPPOS UPO TES FUSEOS APODOTHEIS [EMEIS] EMIN PARESTE TO TOTE DICHASTERIO, OUCH AN EIPEN.
TIS NU MOI EMERE EDE, THEOI FILOI; E MALA CHAIRO. (UIOS TH' UIO)NOS T' ARETES PERI DERIN ECHOUSIN;
et:
POLLON D' OGE PATROS AMEINON.
[19] SCAVRVS hunc sensum aliter dixit: o si avos meus interesset iudicio, quam libenter spectaret [et] discordiam nostram! clamasset mihi: 'non est, quod cedas; ipse mihi numquam cessit.'
LABIENVS partem patris declamavit et dixit: quod etiam desertoribus licet, nolo habitare cum adversario meo. non capit idem contubernium fortem virum et victum. 'statuam' inquit 'tibi posui'; immo, ne possem umquam victum me oblivisci, ignominiam meam in aes incidisti.
3. DEMENTIAE SIT ACTIO. Bello civili quaedam virum secuta est, cum in diversa parte haberet patrem et fratrem. victis partibus suis et occiso marito venit ad patrem. non recepta in domum dixit: 'quemadmodum tibi vis satisfaciam?' ille respondit: 'morere!' suspendit se ante ianuam eius. accusatur pater a filio dementiae.
[1] PORCI LATRONIS. Sic sibi satisfieri ne victor quidem voluit; excusavit victos, quin restituit. 'Quoniam reposcis vitam quam dedisti, accipe.' Nullum fuit in proscriptione mulierculae caput.
MOSCHI. Inquinasti filiae sanguine penates ‚ quamquam quid ego dico penates, tamquam in domo perierit? Adlatum ad se Caesar Pompei caput flevit. hoc ille propter filiam praestitit.
ARELLI FVSCI. 'Quemadmodum tibi vis satisfaciam?' hoc ipso satisfecisse debuerat. Filiam habuit piam et in maritum et in patrem: alterum usque in mortem secuta est, alteri etiam per mortem satisfecit. Quam periculose istum offendo, qui, simul irasci coepit, nescit ignoscere!
[2] CLODI TVRRINI patris. 'Morere!' Quid aliud meruerat, si satisfacere nollet? Nisi occupasses, soror, fortasse pater sibi satisfecisset. Hoc, certum habeo, unusquisque vestrum suadebat puellae: 'ad iratum patrem venis. in quas potes te compone blanditias, roga, deprecare. si nihil proficies, habes, quemadmodum cogas: morituram te denuntia.' Hoc quod ignovisti, victor, ad viros pertinet, illi tibi gratias agunt; nam feminas ne si irascereris quidem proscripsisses. 'Quare secuta est virum?' adeo tibi vetera exempla exciderunt bonarum coniugum, in (quae) filiam tuam solebas sanus hortari: 'aliqua spiritum viri redemit suo, aliqua se super ardentis rogum misit'? impendisset se puella viro, nisi servasset patri.
[3] FVLVI SPARSI. Filia ante limen paternum in cruore suo volutatur. quid exhorruistis? paterna satisfactio est. Nostis domus nostrae legem: aut vincendum mihi aut moriendum est. Qualis est ista satisfactio, qua filia exoratum sibi patrem non sentit?
ALBVCI SILI. Vtrae meliores partes essent, soli videbantur iudicare di posse. 'Si vis satisfacere mihi, morere.' quod ad me attinet, irascare malo. Si parricidium (esset) fuisse in diversis partibus, numquam defendisset apud Caesarem Ligarium Cicero. M. Tulli, quam leve iudicasti crimen, de quo confessus es! Dona filiam, si misericors es, deprecanti, si hostis, edicto, si pater, naturae, si iudex, causae, si iratus es, fratri.
[4] BVTEONIS. Ante ipsum limen domus decessit, ne dubitari posset, utrum marito perisset an patri. Vbi (i)stud vidisti, ubi audisti? nego te istuc in bello didicisse.
MARVLLI. 'Meruerat' inquit 'mori'; etiamnunc accusas? certe iam tibi satisfactum est. O novum monstrum! irato victore vivendum est, exorato patre moriendum est.
PASSIENI. Vtinam intervenissem; non satisfecisses sola patri. Furiosum te dicerem, si pro genero non rogasses. Secutus est gener diversas partes, uxor suas.
[5] LABIENI. Hoc obsequio consequatur denique, ut intra domum moriatur. M. Cato, quo viro nihil speciosius civilis tempestas abstulit, potuit beneficio Caesaris vivere, si tamen ullius voluisset. Optima civilis belli defensio oblivio est.
MVSAE. Allato ad se capite Cn. Pompei Caesar avertisse oculos dicitur, quod tu ne in morte filiae quidem fecisti.
CORNELI HISPANI. Pervagata est illa crudelis belli fortuna omnem ordinem; usque (in) infimae plebis supplicia descendit. nihil in civitate nostra immune a victoris ira praeter feminas fuit. hanc laudem miserae urbi servare licuit. Aut pater noster aut victor insanit.
[6] MENTONIS. Semel repulsa iterum redit, iterum repulsa tertio rogat. non fatigatur: scit exorari etiam hostes. O te crudelem, nisi iam tibi etiam pro genero satisfactum est! Non ignoro, in quanto periculo sim: nescit placari iratus et voce etiam [si] filiae excanduit.
TRIARI. An non exoraretur victor, cum pro alio (victo rogaret filia, pro alio) pater? 'Morere!' illi quoque, quibus animadvertere in damnatos necesse est, non dicunt 'occide', non 'morere' sed 'age lege'; crudelitatem imperi verbo mitiore subducunt.
[7] Divisio. LATRO usus est in hac controversia illa calcata quaestione, an possit dementiae agi cum patre ob ullam aliam rem quam ob dementiam: impotens sum, crudelis sum, immitis; non tamen demens. mores tuos patri debes adprobare, non patris regere. dic: 'desipis, nihil intellegis'; ego sanitatis meae, si potuero, argumenta colligam, dicam: 'in senatu non stulte sententiam dixi'. quid tibi videor fecisse dementer? partes male (el)egi? multa debes dementiae signa colligere. damnare non potes patrem propter verba, immo propter verbum.
[8] Si damnari dementiae aliquis pater etiam non demens ob aliquod improbandum factum potest, an hic possit. hoc in duo divisit: an, etiamsi hoc animo dixit, ut filiam mori vellet, damnandus tamen non sit. hic accusatio filiae contrarias partes et patri (et fratri) sequentis, cum illam ipsa natura publicis excepisset malis. animadvertit Manlius in filium et victorem, animadvertit Brutus in liberos non factos hostes sed futuros; vide, an sub his exemplis patri fortius loqui liceat. [9] Deinde, an non eo animo dixerit, ut illam mori vellet: dixi, inquit, iratus, cum vellem castigare, non occidere.
TVRRINVS CLODIVS belle dixit: nolite mirari, si durioribus verbis utor: non sum processurus ultra verba. minabor, deinde ignoscam. fecit et victor.
[10] GALLIO et illam quaestionem fecit, an non (ob) hoc puella perierit, quod pater illi tam dure responderit: perit, inquit, propter desiderium viri. alioqui unius verbi amaritudinem morte pensasset? immo mulier praeceps, temeraria, insano flagrans amore et attonita, quem virum patre relicto secuta fuerat, reversa consecuta est.
[11] SILO POMPEIVS huic quaestioni praeponebat illam, ex qua in hanc transitus fit, an, etiamsi propter hoc verbum patris perit, damnari tamen pater non debeat; nec enim eventus imputari debet cuiusque rei sed consilium. si post hoc verbum puella vixisset, numquid patrem dementiae damnare posses? atque post hoc verbum si quid factum est, non a patre sed a puella factum est. non oportet autem illius temeritatem dementiam videri patris. post hanc quaestionem faciebat illam, an ob hoc perierit.
[12] Color a parte accusatoris simplex est. (LATRO) ait patrem durum fuisse, crudelem; bono publico hunc non fuisse [a] partium ducem. dixit, inquit, eo vultu, ea adfirmatione, ut videretur non iubere tantum sed occidere.
Hoc loco dixit TVRRINVS CLODIVS: hoc post bellum, immo post edictum? et adiecit: nunc intellegit res publica, imperator, quantum tibi debeat, cui sine sanguine satisfactum est.
Omnes (a parte patris eodem fere colore usi sunt; omnes) enim dixerunt patre nolente illam perisse. [13] GALLIO dixit: nondum mihi videbatur scire, quid meruisset. volui illam intellegere crimen suum.
CESTIVS hoc colore: contumaciter, inquit, rogavit, sic quomodo periit: non vultu demisso, non summissioribus verbis, nondum tamquam victa. nihil agnovi filiae, nihil victae. primum, quare ad me non fratrem suum mittit? an etiamnunc fratri irascitur?
[14] ARGENTARIVS ait: nos ducem exoravimus, quorum liberi in diversis partibus fuerant; diximus: 'ignos(ce; licebit) nobis severis esse, si licuerit esse securis.' Quid peccavi, quod filiam ex hostium castris venientem non primo verbo recepi?
TVRRINVS CLODIVS ait: volui fratrem sorori dare beneficium: 'eo durius loquar, ut ille me pro sorore sua deprecetur.' Primum quare me solum rogat, cum debeat duobus satisfacere?
SILO GAVIVS dixit: volui illam mora torqueri: 'sine' inquam 'et iterum et tertio roget; ne mitissimus quidem victor statim ignovit.'
[15] LABIENVS ait: non sum statim exoratus. et si vixisset, non essem fractus proximis precibus eius, ne tertio quidem rogatus aut quarto. 'at victor cito exoratus est.' noli mirari: facilius est ignoscere bello quam parricidio.
HISPANVS de morte eius hoc dixit: etiam morte patri quaesivit invidiam. Iterum illam nobis vir abduxit.
ALBVCIVS ait: tuto me [ait] putavi loqui fortius. non dubitavi enim, quin frater illi dicturus esset: 'non est, quod timeas, exorabitur. si difficilior erit, ego illum rogabo'; et si rogasses, adulescens, fecissem. non magis tibi ego quicquam *** sorori tuae maritus.
[16] MONTANVS VOTIENVS dixit: Non est, quod putes illam cecidisse irae patris: cui vixerat perit, illi se cui addixit impendit. et eundem sensum in argumentis, cum dixisset non propter patrem illam perisse: 'Quid ergo?' inquis, 'propter quem?' scis illam unum habuisse, pro quo mori posset.
4. REI PVBLICAE LAESAE SIT ACTIO. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. rei publicae laesae accusatur.
[1] PORCI LATRONIS. Aestimate, quale sit scelus istius, in quo laesi patres, (ne) liberos suos aut agnoscant aut recipiant, etiam confessas iniurias tacent. Vectigalis isti crudelitas fuit eo magis, quod omnes praeter istum misericordes sumus. Mendicares, nisi tot mendicos fecisses. Effecit scelestus iste, ut novo more nihil esset miserius expositis quam tolli, parentibus quam agnoscere.
[2] CASSI SEVERI. Hinc caeci innitentes baculis vagantur, hinc trunca bracchia circumferunt; huic convulsi pedum articuli sunt et (ex)torti tali, huic elisa crura, [in] illius inviolatis pedibus cruribusque femina contudit. aliter in quemque saeviens ossifragus iste alterius bracchia amputat, alterius enervat; alium distorquet, alium delumbat; alterius diminutas scapulas in deforme tuber extundit et risum [in] crudelitate captat. produc agedum familiam semivivam, tremulam, debilem, caecam, mancam, famelicam; ostende nobis captivos tuos. volo mehercules nosse illum specum tuum, illam humanarum calamitatium officinam, illud infantium spoliarium: sua quoique calamitas tamquam ars adsignatur. huic recta membra sunt, et, si nemo naturae (occurrit,) proceritas (e)micabit; ita frangantur, ut humo se adlevare non possit, sed pedum crurumque resolutis vertebris reptet. huic ***; extirpentur radicitus. huic non (in)speciosa facies est; potest formosus mendicus esse; reliqua membra inutilia sint, ut Fortunae iniquitas in beneficia sua saevientis magis hominum animos pervellat. miseris satellitibus tyrannus calamitates humanas dispensat.
[3] VIBI GALLI. Intuemini debilia infelicium membra nescioqua tabe consumpta: illi praecisas manus, illi erutos oculos, illi fractos pedes. quid exhorrescitis? sic iste miseretur. Tot membra franguntur, ut unum ventrem impleant, et ‚ o novom monstrum! ‚ integer alitur, debiles alunt.
ALBVCI SILI. 'Perissent' inquit; ita non infelicius supersunt quam perituri fuerant? 'perissent' inquit; interroga patres, utrum maluerint. 'Eruantur' inquit 'oculi illius, (illius) praecidantur manus'; quid, si aliquis ex istis futurus est (vir fortis? quid, si futurus est) tyrannicida? quid, si sacerdos? nec, puto, incredibilia in hac turba loquor. certe ex hac fortuna origo Romanae gentis apparuit. Egregius educator plus acceptum crudelitati quam expensum misericordiae refert.
[4] TRIARI. 'Perissent' inquit. puto, expertus es nos non esse crudeles; tamen nemo non nostrum, cum istis stipem porrigeret, mortem precatus est. Surge tu, debilis: conatur et corruit. surge tu, mute ‚ sed quid excitaris? rogare non potes. surge tu, caece ‚ sed ad quorum eas genua, nescis. o te inter omnis debiles ante hoc iudicium felicissimum, quod istum dominum non videbas, in hoc iudicio infelicissimum, quod istum reum non vides! Expositos aluerunt etiam ferae, satis futurae mites, si praeterissent.
[5] CORNELI HISPANI. Ergo, si illis temporibus iste carnifex apparuisset, conditorem suum Roma non haberet. Timeo, ne hoc prosit reo, quod nemo ex istis quemquam videri volt suum.
IVLI BASSI. Intuemini utramque partem et ei succurrite, quae miserabilior est. Liceat videre mercedarios tuos: hic caecus est, hic debilis, hic mutus. his tu mori non permittis? Vis in te iudices more tuo misericordes sint, tuo exemplo?
ARGENTARI. Quorum cum ubique audiantur preces, in sua tantum causa cessant. 'Adiciamus aliquid ad quaestum: deme huic oculos, illi manus.'
[6] ARELLI FVSCI patris. 'Praecidatur' inquit 'lingua; genus est rogandi rogare non posse.' Miseremini horum, iudices, ut misereri etiam singulorum soletis.
CESTI PII. Vt hanc causam susciperem, ne ab eis quidem rogatus sum, pro quibus ago. quid enim miseri rogare sciunt nisi stipem? Quid infelix iste peccavit aliud quam quod natus est?
CLODI TVRRINI patris. Age, si quis agnoverit suum, petes alimenta, tamquam alueris? non est, quod timeas: nemo agnoscet. O miserum, si quis alimenta suo dat! o miserum, si negat! Ita nos istis vindictam negaturos putas, quibus ne id quidem negamus, quod tibi daturi sunt? Et quod indignissimum est: cum tam crudelis sit, misericordia publica vivit. Venite, miseri, et hodie primum vobis rogate.
[7] MENTONIS. Errant miseri circa parentum suorum domos, et fortasse aliquis a patre alumenta non impetrat. Nulli plus reddunt integra mancipia. 'Cur tu tam exiguum refers? +vitus est equas+ poterat, ut non rogares, ut non acciperes. spiritum tibi non relinquerem, [tibi] nisi crudelior futurus essem relinquendo.' 'Tibi cotidiana captura non respondet. apparet te nondum hominibus satis miserum videri.'
GAVI SILONIS. 'Tu' inquit 'in illa vicinia mendicabis, tu ad (illud) limen accedes', et crudelissi(mus) miseris parentium domos monstrat. 'Hic non facile stipem impetrat; etiamnunc aliquid illi detrahatur.'
[8] IVNI GALLIONIS. 'Serva oculos, ut videat, quem roget. serva manus, ut habeat, quibus stipem accipiat.' Occurrunt nuptiis dira omina, sacris publicis tristia auspicia. feriatis maxime ac sollemnibus et in hilaritatem dicatis diebus semianimes isti greges oberrant. +a te fortasse aliquis acceptam stipem ad deos+
FVLVI SPARSI. Scio, iudices, variis quemque causis ad accusandum solere compelli: quosdam ambitio gloriae, quam ex damnato petierunt, provocavit, alios odia et simultates protraxerunt. non dubito fuisse quosdam, qui praemium peterent. ego omnibus ceteros impellentibus causis vaco. quae enim gloria est in tam sordido reo? quae simultates, ut non eas quoque contraxisse pudeat? aut quod praemium, cum istum alant, qui se alere non possunt? [9] Non is est, qui rogare nesciat: etiam docere solet. Quos adfectus vestros optare debeam, nescio: si misericordiae propiores fueritis, crimina rei vobis ostendam; si severitati, reum: hunc nos publice pascimus. Exigi a te talio non (potest: non) habes totidem membra quot debes. Oblita feritatis placida velut fetibus suis ubera praebuisse fertur; sic lupa venit ad infantes, (ut) expectemus hominem. gratulor tibi, Roma, quod in conditores tuos homo non incidit. Ergo tu, cum de publica misericordia cogitares, tam crudelis esse potuisti? [10] 'Proxima' inquit 'die hic plurimum rettulit; faciendus est huic similis alter. hic satis rettulit; fiat et alius miser ad hoc exemplum.' 'Ite nunc' inquit 'et alimenta mihi quaerite. tu' inquit 'qui oculos non habes, per oculos rogato. tu' inquit 'qui manus perdidisti, per manus rogato. tu per illa membra, quae trahis debilia. per ea quisque, quae non habet, ambiat.' o miseros, qui sic rogant, miseriores qui rogantur! ecce nescioquis 'meus' inquit 'filius, si viveret, huic fortassis similis esset. numquid ego meum transeo?' alius 'potuit' inquit 'meus in eundem incidere dominum. quid, si incidit?' omnes omnibus congerunt, dum unusquisque timet, ne suo neget.
Pars altera. ARELLI FVSCI. 'Debilitasti' inquit; plus illis patres nocuerant.
[11] LATRO sic divisit: an laesa sit res publica. primum, (in)quit, crimen constare oportet, deinde tunc reum quaeri. an laesa sit res publica, non solet argumentis probari; manifesta statim rei publicae damna sunt, si muri diruti sunt, si classis incensa est, si exercitus amissus, si vectigalia deminuta. hoc damnum, quod tu obicis, (quis) videbat? dic mihi: quando rem publicam laesit? cum unum expositum debilitavit? atqui etiam qui occidit unum non tamen rei publicae laesae tenetur sed caedis; etiam qui duos, etiam qui plures. dic mihi, quis numerus efficiat, ut laesa videatur res publica. duo debilitantur: nondum res publica (laesa est. tres: nondum. ne si plures quidem debilitantur, laesa est res publica.) [iuvenes qui suadere infantes perdidit et infelices] 'potuerunt,' inquit, 'duces fieri': potuerunt et sacrilegi esse et homicidae, potuerunt et perire. 'at tamen crudelem rem facit (qui sua de re infantes perdit et infelices mendicare cogit.' facit) et lanista, qui iuvenes cogit ad gladium, nec damnatur rei publicae laesae, et leno, qui cogit invitas pati stuprum, nec laedit rem publicam. ego non laudari reum desidero sed absolvi. noceat hoc illi, cum honores petet. potest aliquis et non esse homo honestus et esse innocens reus.
[12] Deinde, an, si laesa est res publica, ab hoc laesa sit. non a me, inquit, sed a parentibus, qui proiecerunt. hic crudelis, ut multum illis abstulerit, vitam reddidit. contra ait: illi singulos exponunt, tu omnes debilitas; illi spem, (tu instrumenta vivendi) detrahis.
Deinde, an teneatur rei publicae laesae, si fecit quod ei facere licet. non potest, inquit, ulla res lege damnari, quae lege (per)mittitur. si domum meam diruo, numquid dicis me rem publicam laedere? et poteras describere, quam inhumanum sit illos parietes maiorum in nostram usque perductos memoriam in hostilem modum deici. (numquid dicis,) si in agris meis arbusta succidere velim?
[13] Deinde, an hoc non licuerit illi facere. licuit, inquit; expositi in nullo numero sunt, servi sunt. hoc educatori visum est. denique, si non licet, habent legem: talionis agere singuli possunt, iniuriarum possunt. rei publicae quidem laesae non potest agi eorum nomine, qui extra rem publicam sunt. non potest pro omnibus agi, pro quibus singulis non potest.
[14] Scio quosdam putare quaestionem esse, an possit a privato homine laedi res publica. SPARSVM certe ita declamare memini. quod si quisquam recipit, et illam recipiet, an a muliere possit, an a sene, an a paupere possit; quorum nihil umquam quaeritur, sed dici tamen solet; quomodo, cum illa quaestio tractatur, an res publica laesa sit, totiens reus in(ter) argumenta non laesae rei publicae dicit: ne potuit quidem laedi a privato, a paupere, ab aegro, [ab] a sene.
GALLIO fecit et illam quaestionem, an in expositis laedi possit res publica. non potest, inquit, res publica laedi [possit] (nisi) in aliqua sui parte. haec nulla rei publicae pars est: non in censu illos invenies, non in testamentis. sed haec quoque in illam incurrit, an res publica laesa sit. dicitur enim: ne laedi quidem potuit in eis, quos non habebat.
[15] Pro illo, qui debilitabat expositos, pauci admodum dixerunt. dixit GALLIO et hoc colore usus est: egentem hominem et qui ne se quidem alere nedum alios posset, sustulisse eos, qui iam relicti sine spe vix spiritum traherent, quibus non iniuria fieret, si aliquid detraheretur, sed beneficium daretur, si vita servaretur: faciant invidiam, (dicant) alicui oculos desse, alicui manus; dicant illos per hunc tam misere vivere, dum fateantur per hunc vivere. Gallio illud quoque in argumentis temptavit: adeo, inquit, haec res non nocuit rei publicae, ut possit videri etiam profuisse: pauciores erunt qui exponant filios.
[16] TVRRINVS CLODIVS hoc colore usus est: multos patres exponere solitos inutiles partus. nascuntur, inquit, quidam statim aliqua corporis parte mulcati, infirmi et in nullam spem idonei, quos parentes sui proiciunt magis quam exponunt. aliqui etiam vernulas aut omine infausto editos aut corpore invalidos abiciunt. ex his aliquos hic sustulit et eas partes, quae cuique possent miserabiliores esse, manu abstulit. stipem rogant et unius misericordia vivunt, omnium aluntur. 'at res foeda est mendicos habere, a mendicis ali, inter debiles versari.' age, non pudet vos ex hoc producere contubernio reum, (a) quo dicatis laesam rem publicam? et sic descendit ad argumenta, ut diceret: quomodo hic potuit laedere?
[17] SILO POMPEIVS illo colore usus est: misericordem hunc fuisse; voluisse vitam dare sed non potuisse alere. itaque eo conpulsum, ut unusquisque aliquam partem corporis pro toto dependeret.
LABIENVS tam diserte declamavit partem eius, qui debilitabat expositos, quam nemo alteram partem, cum illam omnes disertissimi viri velut ad experimentum suarum virium dixerint. illum autem locum vehementissime dixit: vacare homines huic cogitationi, ut curent, quid homo mendicus inter mendicos faciat! principes, inquit, viri contra naturam divitias suas exercent: castratorum greges habent; exoletos suos, ut ad longiorem patientiam impudicitiae idonei sint, amputant et, quia ipsos pudet viros esse, id agunt, ut quam paucissimi sint. his nemo succurrit delicatis et formosis debilibus. [18] curare vobis in mentem venit, quis ex solitudine infantes auferat perituros, nisi auferantur. non curatis, quod solitudines suas isti beati ingenuorum ergastulis excolunt, non curatis, quod iuvenum miserorum simplicitatem circumeunt et speciosissimum quemque ac maxime idoneum castris in ludum coniciunt. in mentem vobis venit misereri horum, quod membra non habeant; quid(ni) illorum, quod habent? et hoc genere insectatus saeculi vitia egregia figura inquinatum et infamem reum maiorum criminum inpunitate defendit.
Celebris haec apud Graecos controversia est. multa ab illis pulchre dicta sunt, a quibus non abstinuerunt nostri manus, multa corrupte, quibus non cesserunt nec ipsis. [19] dixit GLYCON: CHAI TOUTOUS TROFAS AITEIS, OUS ME TREFEIN ASEBES ESTIN;
Hunc dixit sensum P. ASPRENAS eodem modo, uno verbo magis proprio usus: hos aliqui alimenta poscit, quibus crudelis est qui negat?
Circa hunc sensum est et ille a QVINTILIANO dictus: nescio, utrumne vos miseriores dicam, quod alimenta accipitis, an huic quod datis. accipitis enim, quia debiles estis, (datis) ei, per quem debiles estis.
ADAEVS rhetor: CHLAIOUSAI METERES ERANIZON, EI MEN EMOS, LEGOUSAI TON EMON, EI DE ALLOTRIOS, INA CHAI TON EMON ALLOI.
[20] Hunc sensum quidam Latini dixerunt, sed sic, ut putem illos non mutuatos esse +arti+ hanc sententiam sed imitatos. BLANDVS dixit: porrigit aliqua mendico rogata stipem, utique si peperit (et) exposuit. o [te] quam misera cogitatio porrigentis est: 'hic fortasse meus est'! MOSCHVS dixit: aliqua, quia iam proiecit pluribus stipem, suo negat. ARELLIVS FVSCVS dixit: alit rogata filium mater, misera, si scit suum esse, misera, si nescit.
ARTEMON dixit: TA MEN TON ALLON EUROSTA. PLEI, GEORGEI. TA D' EMETERA ANAPERA. TREFEI AR(A) TON OLOCHLERON. [21] hanc sententiam LATRO PORCIVS virilius dixit, qui non potest (de) furto suspectus esse; Graecos enim et contemnebat et ignorabat. cum descripsisset debiles artus omnium et alios incurvatos, alios reptantes, adiecit: pro di boni! ab his aliquis alitur integer?
DAMAS SCOMBROS dixit: PALAI MEN ECHTHETOIS CHINDUNOS EN TO RIFENAI, NUN DE TO TRAFENAI. hunc sensum CESTIVS transtulit: effecisti, inquit, ut maius esset periculum educari quam exponi.
FVSCVS ARELLIVS aliter dixit: illa adhuc in miserae sortis infantia timebantur: ferae serpentesque et inimicus teneris artubus rigor et inopia; inter expositorum pericula non numerabamus educatorem.
[22] GLYCON corruptam dixit sententiam: CHROUSATO TIS TEN THURAN TON ECHONTON, (INA) PROSAGAGE TIS. et illam: AGE, SU DE CHLAIE, SU DE THRENEI. O CHACHON SUMFONION.
Sed nostri quoque bene insanierunt. MVRREDIVS dixit: producitur miserorum longus ordo, maior pars se sine se trahit. Et LICINIVS NEPOS: ut solvendo sis, in poenas quotiens tibi renascendum est!
[23] Illud SPARSVS dixit, quod non corruptum tantum sed contrarium dicebat esse Montanus: solus plura habes membra quam tot hominibus reliquisti. ita enim hic potest videri laesisse rem publicam, si multi sunt debilitati; apparet autem non esse multos, si plura habet membra quam debilitatis reliquit. et illud aeque aiebat ab illo corrupte dictum: prodierunt plures mendici (quam) membra.
Graecas sententias in hoc refero, ut possitis aestimare, primum quam facilis e Graeca eloquentia in Latinam transitus sit et quam omne, quod bene dici potest, commune omnibus gentibus sit, deinde ut ingenia ingeniis conferatis et cogitetis Latinam linguam facultatis [non] minus habere, licentiae (non) minus.
[24] LABIENI sententiam separavi, quia locuti de illa homines erant: sed(et) ad cotidianum diurnum et mendicantium quaestus recognoscit: 'tu hodie minus attulisti; cedo lora. gaudeo me non omnes emancasse. quid fles? quid rogas? plus rettulisses, si sic rogasses.' dixit et illam sententiam: date miseris quod unum percipere gaudium possint: aliquis ex illis damnatum istum videat, aliquis audiat.
GLYCON dixit: AUT(E) MONE TOIS TALAIPOROIS CHARA CHATALELEIPTAI.
[25] P. VINICIVS, summus amator Ovidi, hunc aiebat sensum disertissime apud Nasonem Ovidium esse positum, quem ad fingendas similes sententias aiebat memoria tenendum. occiso Achille hoc epiphonema poni:
quod Priamus gaudere senex post Hectora posset, hoc fuit.
CASSIVS SEVERVS dixerat: ostende nobis captivos (tuos). IVLIVS BASSVS dixerat: ostende mercedarios tuos. LABIENVS commodius videbatur dixisse: ostende nobis alumnos tuos. P. ASPRENAS dixit, cum induxisset stipem porrigentem mendico: 'o (in)felicem patrem!' et hoc qui dicit, ipse fortassis pater est.
5. LAESAE REI PVBLICAE SIT ACTIO. Parrhasius, pictor Atheniensis, cum Philippus captivos Olynthios venderet, emit unum ex iis senem. perduxit Athenas, torsit et ad exemplar eius pinxit Promethea. Olynthius in tormentis perit. ille tabulam in templo Minervae posuit. accusatur rei publicae laesae.
[1] GAVI SILONIS. Infelix senex vidit iacentis divulsae patriae ruinas; abstractus a coniuge, abstractus a liberis super exustae Olynthi cinerem stetit. iam ad figurandum Promethea satis tristis est. [quo] Pro Iuppiter! quem enim melius invocem adversus Parrhasium quam quem imitatus est? Olynthium tantum picturae tuae excipio? nemo, ut naufragum pingeret, mersit. Caeditur: 'parum est' in(quit); uritur: 'etiamnunc parum est'; laniatur: 'hoc' inquit 'irato Philippo satis est sed nondum [in] irato Iove'.
IVLI BASSI. Producitur puer: 'supervacuum est', inquit 'nondum quantum satis sit Prometheo potest gemere'. Vltima Olynthi deprecatio est: 'Atheni(ensi)s, redde me Philippo!' Non est istud donum, sacrilegium est. 'Servus' inquit 'meus fuit'; putes Philippum loqui. Aedem Minervae tamquam castra Macedonum fugiunt.
[2] CLODI TVRRINI. 'Parum' inquit 'tristis est'; aliquis Olynthius parum tristis est? *** nisi qui Atheniensem dominum sortitus est. vis [Parrhasi] tristem videre? dabo tibi, Parrhasi, maiora tormenta: duc illum ad iacentem Olynthum, duc illo, ubi liberos, ubi domum perdidit. scis certe, quam tristem illum emeris. Olynthiis urbem aperuimus, templa praeclusimus. Ergo nemo Olynthius tortus esset, si omnes illos Macedones emissent. torqueatur; hoc nec sub Philippo factum est. moritur; hoc nec sub Iove.
[3] ARGENTARI. Hoc hospitio Olynthius Athenis exceptus est? Tantum [porro] Olynthium torsit Parrhasius? quid (porro)? non et oculos nostros torquet? ibi ponit tabulam, ubi fortasse nos tabulam foederis posuimus. Hoc Promethea facere est, non pingere. Aiebat tortoribus: 'sic intendite, sic caedite, sic istum quem fecit cum maxime vultum servate, ne sitis ipsi exemplar'.
[4] CESTI PII. 'Emi' inquit; immo, si Atheniensis es, redemisti. Si nescis, Parrhasi, in isto templo pro Olynthiis vota suscepimus; (ita per te vota) solventur? Crudelis ille Graeciae carnifex istum tamen nihil amplius quam vendidit. Producitur nobilis senex longa miseriarum tabe confectus, reductis introrsus oculis, tam tristis quam si iam tortus esset. ut admoveri sibi catenas vidit, 'supervacuae sunt' inquit; 'si ad alium dominum pervenissem, Athenas fugerem'. Istud tibi in nullo Olynthio permitto, nisi si Lasthenen emeris.
[5] TRIARI. Corrupisti duo maxima Promethei munera, ignem et hominem. Quemcumque praeco flentem viderat, sciebat emptorem: miserebantur omnes. Te fortasse ipse Philippus reduci iussisset, nisi Atheniensem vidisset emptorem. (Promethea torsisse ferunt Iovem,) quod ego fabulosum esse non dubito; sed utrum vult Parrhasius eligat: parum pie aut infamavit Iovem aut imitatus est. Clamabat iste: 'nondum satis tristis es, nondum satis, (in)quam, adiecisti ad priorem vultum.' talis in auctione Philippus?
[6] MVSAE. Narraturus sum Olynthi senis ignes, verbera, tormenta; aliquis nunc me queri de Philippo putat? dii deaeque te perdant! misericordem Philippum fecisti. Si isti creditis, iratum Iovem imitatus est; si nobis, iratum vicit Philippum. Pinge Philippum cru(re) debili, oculo effosso, iugulo fracto, per tot damna a dis immortalibus tortum.
CORNELI HISPANI. Vltima membrorum tabe (consumptus) tormentis immoritur. Parrhasi, quid agis? non servas propositum: hoc supra Promethea est. tantum patiendum est pingente Parrhasio quantum irato Iove.
[7] ARELLI FVSCI patris. Pinge Promethea, sed homines facientem, sed ignis dividentem. pinge, sed inter munera potius quam inter tormenta. Inter altaria Olynthi senis crucem posuit. Miserrime senex, aliquis fortassis ex servis tuis felicius servit; utique felicior est quisquis Macedoni servit.
[8] FVLVI SPARSI. Si ad succurrendum profectus es, queror, quod unum emisti; si ad torquendum, queror, quod ullum. Vtinam, Philippe, auctionem cum exceptione fecisses, ne quis Atheniensis emeret! Non vidit Phidias Iovem, fecit tamen velut tonantem, nec stetit ante oculos eius Minerva; dignus tamen illa arte animus et concepit deos et exhibuit. Quid facturi sumus, si bellum volueris pingere? diversas virorum statuemus acies et in mutua vulnera armabimus manus; victos sequentur victores, revertentur cruenti. ne Parrhasii manus temere ludat coloribus, internecione humana emendum est. [9] Si necesse est aliquem torqueri, eme nocentem servum, ut eodem tempore (et) exem(plum) sumas et supplicium. Statuitur ex altera parte Parrhasius cum coloribus, ex altera tortor cum ignibus, flagellis, eculeis. ista aut videntem aut expectantem, Parrhasi, parum tristem putas? Dicebat miser: 'non prodidi patriam. Athenienses, si nihil merui, succurrite, si merui, reddite Philippo.' Inter ista Parrhasius dubium est studiosius pingat an ille saeviat: 'torque, verbera, ure!' sic iste carnifex colores temperat. [10] Quid ais? parum tristis videtur quem Philippus vendidit, emit Parrhasius? 'Etiamnunc torque, etiamnunc; bene habet, sic tene: hic vultus esse debuit lacerati, hic morientis.'
PORCI LATRONIS. Si videtur tibi, istis muneribus aram Misericordiae orna. Nemo ergo ex Olynthiis miserius servit quam qui Atheniensem dominum sortitus est? Miser ubicumque Philippum non viderat, pacem putabat. 'Alliga' inquit; aiebat: 'solutus apud Philippum fui.'
[11] ALBVCI SILI. Expecta, dum Euthycrates aut Lasthenes capiantur. Phidias omnia opera sine tortore fecit. Philippus quoque vendidisse contentus est. Producitur senex nobilis, flens, respiciens patriam: placuit isti vultus, habuit aliquid Promethei simile etiam ante tormenta. Quam diligenter causam agit! ut Philippus Olynthio *** non est, ego pecuniam perdidi. redi ad auctorem.' Propter homines Prometheus distortus, propter [me] Promethea homines ne torseris. Philippus sic rogabatur: 'liceat Olynthios vivere'; Parrhasius aliter rogandus: 'Olynthiis mori l(ic)eat'. 'Tristem volo facere': nemo faciet, si Philippus non fecit.
[12] Hanc controversiam magna pars declamatorum sic dixit, ut (non) controversiam divideret sed accusationem, quomodo solent ordinare actionem suam in foro qui primo loco accusant. in scholastica, quia non duobus dicitur locis, semper non dicendum tantum sed respondendum est. obiciunt, quod hominem torserit, quod Olynthium, quod deorum supplicia imitatus sit, quod tabulam in templo Minervae posuerit. si Parrhasius responsurus non est, satis bene dividunt. nihil est autem turpius quam aut eam controversiam declamare, in qua nihil ab altera parte responderi possit, aut non refellere, si responderi potest.
[13] GALLIO fere similem divisionem in Parrhasio habuit ei, quam habuerat in illa controversia, cuius mentio est in hoc ipso libro, de illo, qui debilitabat expositos, detractis quibusdam. divisit autem sic: an laesa sit res publica. quid perdidit? inquit; nihil. nondum de iure controversiam facio. perdidit unum senem Olynthus. fac Atheniensem: non ages mecum rei publicae laesae, si Atheniensem senatorem occidero, sed caedis. 'at vero opinio Athenarum corrumpitur; misericordia semper censi sumus.' numquam unius facto publica fama corrumpitur; solidior est opinio Atheniensium, quam ut labefactari illo modo possit. [14] 'laesa est' inquit 'res publica'; [laesae] non, ut existimo. aliquis Olynthio depositum negaverit: videbitur [non] hominem, (non) rem publicam laesisse. [Olynthiis hoc tribuisti, ut eodem loco essent quo Athenienses.] 'laesisti' inquit 'rem publicam, quod hanc picturam in templo posuisti'; laedunt rem publicam qui aliquid illi auferunt, non qui adiciunt; qui diruunt templa, non qui ornant. peccaverunt ergo et sacerdotes, qui tabulam receperunt. quare tamen non reciperent? deorum adulteria picta sunt, positae sunt picturae Herculis liberos occidentis.
[15] Deinde, an ob id accusari possit laesae (rei publicae), quod illi facere licuit. ea lege persequere, quae non licent. dicis mihi: 'hoc facere non oportet'; huic rei aestimatio immensa est, itaque nulla vindicta est; et id tantum punitur, quod non licet. satis abundeque (est), si opifex rerum imperitus ad legem innocens est.
An hoc ei facere licuerit. hoc in illa divi(di)tur: an Olynthius apud Atheniensem, etiam antequam fieret decretum, servus (esse non potuerit. servus,) inquit, est meus, quem ego belli iure (possideo. rata autem esse quae parta sunt belli iure) vobis, Athenienses, expedit: alioqui imperium vestrum in antiquos fines redigitur. quidquid est, bello partum [et] est. contra ait: ille servos alii emptori potest esse, Atheniensi non. [16] quid enim, si Atheniensem a Philippo emisses? atqui sciebas Olynthios coniunctos nobis esse foedere. ut scias, inquit, servos fuisse, decretum postea factum est Atheniensium, quo iuberentur et liberi et cives (es)se: quare hoc illis ius, si iam habebant, dabatur?
Deinde, an decreto hoc non contineatur, ut liberi fiant, sed ut esse liberi iudicentur. hoc censuimus, Olynthios cives nostros esse; ita et ille civis noster fuit. non, inquit, nam decretum in futurum factum est, non in praeteritum. vis hoc scire [vis]? num quis, qui Olynthium servum habuit, accusabitur, quod civem in sua servitute tenuerit? si quis tunc inter necessaria servilium officiorum ministeria percussit aut ce(ci)dit, iniuriarum accusabitur? atqui, quantum ad ius attinet, nihil interest, occiderit an ceciderit; nam aut nec caedere licuit aut (et) occidere.
[17] (LATRO) a parte Parrhasii fecit hunc colorem: emptum esse a Parrhasio senem inutilem, expiraturum. si verum, inquit, vultis, non occidit illum sed deficientis et alioqui expiraturi morte usus est. torsit, inquit, tamen: si lucri causa, obice; nempe huius crudelitatis pretium Athenae habent. in argumentis dixit, quan(tum) semper artibus licuisset: medicos, ut vim ignotam morbi cognoscerent, viscera rescidisse; hodie cadaverum artus rescindi, ut nervorum articulorumque positio cognosci possit.
ALBVCIVS hoc colore: calamitosum fuisse, orbum, palam mortem optantem, nec aliter illum Philippus vendidisset, nisi putasset illi poenam esse vivere.
[18] SILO POMPEIVS putabat commodius esse, si hoc animo isset ad auctionem Parrhasius, ut aliquem in hunc usum emeret. poterit enim videri elegisse vilissimum et maxime inutilem.
FVSCO ARELLIO placebat emptum quidem illum in alios usus sed, cum deficeret et mori vellet, in id, quod unum ex cadavere artifex poterat, impensum.
GALLIO ad neutrum se alligavit nec dixit, quo animo emisset.
+gallionis+ color intolerabilis est: dixit enim senem ex noxiis Olynthiis emisse; quod si illi licet fingere, non video, quare non [ex] eadem opera dicat et conscium proditionis Lastheni fuisse et se poenae causa torsisse.
[19] HISPO ROMANIVS ignorantia illum excusavit: pictor, inquit, intra officinam suam clausus, qui haec tantum vulgaria iura noverat, [si] in servum nihil non domino licere, pictori nihil (non) pingere, mancipium suum operi suo impendit. 'non omnia' inquit 'narras: Olynthius fuit ille qui perit.' quid autem ad rem pertinet, cuius nationis servos fuerit? 'audes' inquit 'servum dicere Olynthium?' etiam, post bellum et ante decretum. alioqui quod vos illis beneficium dedistis, nisi quod iam illos nec torquere licet nec occidere?
Graeci nefas putaverunt pro Parrhasio dicere; omnes illum accusaverunt. in eosdem sensus incurrerunt. [20] GLYCON dixit: PUR CHAI ANTHROPOS, PROMETHEU, TA SA SE DORA BASANIZEI. TRIARIVS hoc ex aliqua parte, cum subriperet, inflexit. hos aiebat SEVERVS CASSIVS, qui hoc facerent, similes sibi videri furibus alienis poculis ansas mutantibus. multi sunt, qui detracto verbo aut mutato aut adiecto putent se alienas sententias lucri fecisse. Triarius autem sic vertit: corrupisti duo maxima Promethei munera, ignem et hominem.
[21] Sed et Graeci illam subrupuerunt: EVCTEMON, qui dixit: PROMETHEU, EPI SE TIS PUR CHAI ANTHROPON; sanius quam Glycon ADAEVS: PROMETHEU, SE TIS GRAFON ANTHROPON AFANIZEI. DAMAS corruptissime: DICHAIOS, PROMETHEU. DIA TI GAR PUR ECHLEPTES ANTHROPO; CRATON furiosissime, qui dixit: PROMETHEU, NUN EDEI SE PUR CHLEPSAI. hic est Craton, venustissimus homo et [pro homo et] professus Asianus, qui bellum cum omnibus Atticis gerebat. cum donaret illi Caesar talentum, in quo viginti quattuor sestertia sunt Atheniensium more: E PROSTHES, FESIN, E AFEL', INA ME ATTICHON E. hic Caesari, quod illum numquam nisi mense Decembri audiret, dixit: OS BAUNO MOI CHRE; et (cum) commendaretur a Caesare Passieno nec curaret, interroganti, quare non conplecteretur tanti viri gratiam: ELIOU CHAIONTOS LUCHNON OUCH APTO. [22] saepe solebat apud Caesarem cum TIMAGENE confligere, homine acidae linguae et qui nimis liber erat ‚ puto, quia diu non fuerat. ex captivo cocus, ex coco lecticarius, ex lecticario usque in amicitiam Caesaris +felix+ usque eo utram(que) fortunam contempsit, et in qua erat et in qua fuerat, ut, cum illi multis de causis iratus Caesar interdixisset domo, combureret historias rerum ab illo gestarum, quasi et ipse illi ingenio suo interdiceret; disertus homo et dicax, a quo multa improbe sed venuste dicta.
[23] Ne modum excedam excurrendo, ad Parrhasium revertor. NICETES dixit: EI PURI (CHAI) SIDERO ZOGRAFOUNTAI, TIN(I) TURANNOUNTAI;
HISPO ROMANIVS dixit: ignis, ferrum, tormenta: pictoris ista an Philippi officina est?
SPARSI sententia in descriptione picturae habet aliquid corrupti: et ubicumque sanguine opus est, humano utitur. dixit enim quod fieri non potest.
Illum locum omnes temptaverunt: quid, si volueris bellum pingere, quid, si incendium, quid, si parricidium? e Graecis DORION furiose dixit: TIS OIDIPOUS ESTAI, TIS ATREUS; OU GRAPSEIS GAR, AN ME MUTHOUS IDES ZONTAS. sed nihil est, quod minus ferri possit (quam) quod a METRODORO dictum est: [24] ME MOI TROADAS MEDE NIOBEN. EPITHES TO PUR. OUPO MOI TON PROMETHEA APEDOCHEN.
Triarius dixit: nondum dignum irato Iove gemuisti.
HATERIVS dixit sanius: nondum vultus ad fabulam convenit. et illud: Parrhasi, ut omnia fiant ad exemplum, vivat qui tortus est.
Sed si vultis, audire supra quod non possit procedere insania: LICINIVS NEPOS ait: si vultis digne punire Parrhasium, ipse se pingat.
[25] Non minus stulte AEMILIANVS quidam, Graecus rhetor, quod genus stultorum amabilissimum est, ex arido fatuus, dixit: APOCHTEINATE PARRASION, ME THELESAS GRAFEIN EKS UMON ARCHETUPON EURE.
PAVSANIAS dixit: DIA SE, PARRASIE, DEI TOUS ECHPOREUOMENOUS TOU NAOU AFAGNISASTHAI.
OTHO pater, cum (pro) Parrhasio diceret, in hoc colore derisus est: quia conciderat, inquit, per proditores Olynthos, volui pingere iratum proditori suo Iovem.
GARGONIVS multo stultius, quare Promethei Parrhasius supplicium pinxisset: ego, inquit, ardente Olyntho non odissem ignium auctorem?
[26] LATRONIS illa celebris sententia est, quam SPARSVS quoque subtractis quibusdam verbis dixit in descriptione tormentorum: 'Parrhasi, morior!' sic tene! hanc sententiam aiunt et DIOCLEN CARYSTIVM dixisse non eodem modo: APISTOS E UPEROPSIA. PROS TO ARESCHON EIDOS EBOA. MENE.
[27] SPYRIDION honeste Romanos fecit; multo enim vehementius insanit quam nostri phrenetici. voluit videri volturios ad tabulam Parrhasi advolare, fabula eleganti ad turpem sententiam perductus: traditur enim Zeuxin, ut puto, pinxisse puerum uvam tenentem, et cum tanta esset similitudo uvae ut etiam (aves advolantes temptarent iniuriam) facere operi, quendam ex spect(at)oribus dixisse aves male existimare de tabula; non fuisse enim advolaturas, (si) puer similis esset. Zeuxin aiunt oblevisse uvam et servasse id, quod melius erat in tabula, non quod similius. [28] Spyridion aeque familiariter in templum volturios subire putavit quam passeres aut columbas; dixit enim: SARCHOFAGA SOU G' E GRAFE EPATA ZOA.
Sed nolo Romanos in ulla re vinci restituet aciem MVRREDIVS, qui dixit: pinge Triptolemum, qui iunctis draconibus sulcavit auras.
Inter illos, qui de Prometheo corrupte aliquid dixerunt, et APATVRIVS locum sibi vindicat; dixit enim: +OTOGTO+ TO PUR EIS THEOUS PALIN CHLAPENAI.
6. FVR CONTIONE PROHIBEATVR. Quidam, cum divitem proditionis postulasset, noctu parietem eius perfodit, et scrinium in quo erant missae ab hostibus epistulae, sustulit. damnatus est dives. accusator contionari cum vellet, a magistratu prohibitus agit iniuriarum.
[1] PORCI LATRONIS. Id solum sustuli, quod fur reliquisset. Nihil tam valde fur timui, quam ne dominus res suas non agnosceret. Fac mihi invidiam, pro(fer) furtum meum! Ago magis(tratui) tamen isti gratias, quod, cum ad illum furtum meum detulissem, furem summoveri non iussit. Ruentem civitatis statum unius parietis ruina reposui.
MOSCHI. Sollicitus erat, ne quod perdiderat quaereretur. Indicium profiteor: multos furti conscios habeo. Ad illum tuli, illi ostendi: hoc furtum non solus habeo. Furtum est quod timet dominus agnoscere? Potui non esse pauper: habui quod magno venderem. teneo ecce epistulas, in quibus manifesta proditionis argumenta sunt, in quibus hostium consilia. te interrogo: si furtum est, repono?
MVSAE. Furtum vocas, quod qui perdiderat negabat suum? furtum feci, sed hostibus.
CLODI TVRRINI. Furtum vocas, quod qui perdiderat, supplicium tulit, qui subripuerat, praemium? utri permisisses loqui, si eodem tempore et fur venisset et dominus? Potui rem publicam magno vendere vel proditori.
[2] ARELLI FVSCI patris. Mille navium duces furto Troiam cepistis. si bene furto evertuntur urbes, quanto melius servantur! Si non indicavero, cuius sit, nemo agnoscet.
VIBI RVFI. Cuius ego, si potuissem, non parietem tantum, pectus ipsum perfodissem. Nondum totum consummavi officium: non est tam angusta res publica, ut ab uno opprimi possit.
CESTI PII. Nolite a me omnia exigere, quae scio; multa sunt, quaedam et in contione dicenda. Hoc furtum liberos vestros docete. Rogo vos, iudices, per furtum meum. Quotiens furtum meum protuli, tacet dominus. Ego fur? ecce altera iniuria! Non tu, inquit, perfodisti domum? tace, ego [non] ista melius narrare soleo. Non nego rem +precio ***
(EXCERPTA CONTROVERSIARVM LIBRI DECIMI)
Lugens divitem sequens filius pauperis
1. INIVRIVM SIT ACTIO. Quidam, cum haberet filium et divitem inimicum, occisus inspoliatus inventus est. adulescens sordidatus sequi divitem coepit; dives eduxit in ius eum et postulavit, ut, si quid suspicaretur, argueret. adulescens ait: 'accusabo, cum potero.' dives petens honores repulsus est. accusat iniuriarum pauperis filium. contradicit.
Gratias diviti, quod quos odit iam reos facere contentus est. 'Non ambulabis' inquit 'eadem via, non calcabis vestigia mea, non offeres delicatis oculis sordidam vestem, non flebis invito me, non tacebis'; perieramus, si hic magistratus esset. Quod sordidatus fui, luctus est; quod flevi, pietatis; quod non accusavi, timoris; quod repulsus est, vestrum est. Honores patre meo (vivo) numquam petivit. Vitium me meum sequitur: taceo. utinam hoc vitium habuisset et pater! Quando vobis non sordidati sumus? 'accusa' inquit; pauper divitem? Ambulare mihi arbitrio meo non licet. 'accusa', inquit 'reum perage, perora'. quis accusare sic loquentem potest? 'cur' inquit 'me sequeris?' aliud ergo pauperes iter, aliud divites habent? Quisquis percussor fuit, quasi dives spolia contempsit. Mortuo patre meo ‚ metuo enim, ne quis se laedi putet, si dixero occisum. 'Sordidatus' inquit 'fles'; quid aliud facere possum occisi pauperis filius? Quid accusanti fecisset qui persequitur tacentem? 'Quare' inquit 'sequeris me?' ut aliquando mei miserearis, ut desinas adflictam domum persequi. Eum accusatorem habeo, qui se reum non esse miratur. 'Cur non agis?' quia adeo non metuis, ut cogas. Sordidatus sum. quod reo licet, lugenti non licet? An ne lugebo quidem quem vindicare non possum? Non erat in illo praeda, quam grassator adpeteret; erat summa virtus, contumax adversus fastidium divitiarum innocentia. haec ab inimico petita sunt spolia. Quis caedem machinatus est? scire non possum; quod dissimulari non potest, scio, quis optaverit. Et tu dives inimicus es et ille inspoliatus inventus est; non est, cur accusem, sed est, cur suspicer.
Pars altera. Vt scias te invidiam mihi facere, cum dixissem 'accusa me', non negasti sed respondisti: 'accusabo, cum potero'.
Fortis non cedens forti patri
2. VIRO FORTI PRAEMIVM. SI PLVRES ERVNT, IVDICIO CONTENDANT. Pater et filius fortiter fecerunt. petit pater a filio, ut sibi cederet; ille noluit. iudicio contenderunt, vicit patrem. petit praemio statuas patri. abdicatur.
Quem optem nescio iudicii huius eventum, cum crimen meum sit vicisse. Patriae iudicium habeo, patris perdidi. Patrem in acie vidi, pugnavi cum exemplo. iudicium vocat, quo pater et filius spolia contulimus? Vici non filius patrem sed iuvenis senem. ego vici, sed omnes gratulati sunt patri. Cogitavi Horatium Etruscas acies corpore suo submoventem; cogitavi Decium, qui nec ipse patri cessit. Pugnabam non tantum imperatori sed etiam patri. Avidus sum gloriae; hoc si vitium est, paternum est. Pudeat, pater, si te vicit filius abdicandus. Ego praemium habeo, tu et praemium et virum fortem. Virtutes nostrae silentio praeterissent; illustratae sunt, dum conferuntur. Iudicaverunt non quod erat sed quod te malle credebant. Honor ad utrumque pervenit: alter praemium habet, alter accepit.
Pars altera. Nolo habitare cum adversario meo. non capit idem contubernium victum et virum fortem. 'statuas' inquit 'tibi posui'; immo, ne possem umquam victum me oblivisci, ignominiam meam in aes incidisti.
Demens quod mori coegerit filiam
3. DEMENTIAE SIT ACTIO. Bello civili quaedam virum secuta est, cum in diversa parte haberet patrem et fratrem. victis partibus suis et occiso marito venit ad patrem; a quo non recepta ait patri: 'quemadmodum vis tibi satisfaciam?' ille respondit: 'morere!' suspendit se ante ianuam eius. accusatur pater a filio dementiae. contradicit.
Sic sibi satisfieri ne victor quidem voluit. Nullum fuit in proscriptione mulieris caput. Inquinasti filiae sanguine penates ‚ quamquam quid loquor penates, tamquam in domo perierit? adlatum ad se Caesar Pompei caput flevit, et hoc ille propter filiam fecit. 'Quemadmodum vis satis tibi faciam?' hoc ipso satisfecisse debuerat. puella adeo et in maritum et in patrem pia, ut alterum usque in mortem secuta sit, alteri etiam morte satisfecerit. periculose offendo patrem, qui nescit ignoscere. 'Morere!' quid aliud meruerat, si satisfacere noluisset? Defendisti Ligarium, Cicero. quam leve iudicasti crimen, de quo confessus es! Ante ipsum domus limen extincta est, ne dubitari posset, marito perisset an patri. 'Meruerat' inquit; accusas etiamnunc? et certe iam tibi satisfactum est. Secutus est gener diversas partes, uxor suas. Optima civilis belli defensio oblivio est. 'Morere' inquit; etiam quibus animadvertere in damnatos necesse est, non dicunt 'occide', non 'morere' sed ''age lege'; crudelitatem imperii verbo mitiore subducunt.
Pars altera. Mores tuos patri debes approbare, non patris regere. Multa debes dementiae signa colligere. non potes patrem propter verba damnare. Animadvertit Manlius in filium et in victorem quidem, animadvertit Brutus in liberos non factos hostes sed futuros: vide, an sub his exemplis liceat patri fortius tantum loqui. Contumaciter rogavit et quemadmodum periit. Nihil agnovi filiae, nihil victae. Non misit ad patrem fratrem. an etiamnunc irascitur fratri? Cur me solum rogat, cum duobus satisfacere debeat? 'Victor' inquit 'cito exoratus est'; facilius est ignoscere bello quam parricidio. Etiam morte patri quaesivit invidiam. Perisse propter patrem dicitur mulier, quae unum habuit, propter quem mori posset?
Mendici debilitati
4. REI PVBLICAE LAESAE SIT ACTIO. Quidam expositos educebat et debilitatos mendicare cogebat, ut sibi mercedem referrent. accusatur laesae rei publicae.
Factum est, ne liberos patres aut agnoscant aut recipiant. Vectigalis isti crudelitas eo magis, quod omnes praeter istum misericordes sumus. Effectum est, ut nihil esset miserius expositis quam tolli, parentibus quam agnoscere. Alterius comminutas scapulas in deforme tuber extundit. Produc familiam tuam. Volo nosse illam humanarum calamitatum officinam. Sua cuique calamitas tamquam ars adsignatur. Intuemini illi erutos oculos, illi fractos pedes. quid exhorrescitis? sic iste miseretur. Novum monstrum: integer alitur, debiles alunt. 'Perissent' inquit; ita non infelicius supersunt? 'Perissent' inquit; interroga patres, utrum maluerint. Quanti ex his viri fortes, quanti tyrannicidae, quanti futuri sacerdotes? nec incredibilia loquor; ex hac fortuna (origo) Romanae gentis apparuit. Plus acceptum crudelitati quam expensum misericordiae refert. Expositos aluerunt etiam ferae, satis futurae mites, si praeterissent. Quorum cum ubique audiantur preces, in sua tantum causa cessant. Abscisa est illi lingua; et est rogandi genus rogare non posse. miseremini omnium, iudices, quorum singulorum misereri soletis. Istis nos vindictam negaturos putas, quibus ne id quidem negavimus, quod tibi daturi erant? Res indignissima: cum, tam crudelis sit, misericordia publica vivit. Exsurgite, miseri, et hodie primum vobis rogate. 'Tibi' inquit 'cotidiana captura non constat. apparet te nondum satis miserum videri.' Occurrunt nuptiis dira omina, sacris publicis auspicia feralia et diebus in hilaritatem dicatis semianimes isti greges oberrant. Alunt istum qui se alere non possunt. non est, qui rogare nesciat: solet etiam docere. Non habes tot membra, quot debes. Ergo tu, cum de misericordia publica cogitares, tam crudelis esse potuisti? Miseros qui sic rogant, miseriores qui sic rogantur! Omnes omnibus stipem conferunt, dum unusquisque timet, ne filio neget. Effecisti, ut maius esset malum educari quam exponi. Timebantur ferae atque serpentes et inimicus teneris artubus rigor, inopia quoque; inter expositorum pericula non numerabamus educatorem.
Pars altera. 'Debilitasti' inquit; plus illis patres nocuerunt. Quid videtur lanista, qui iuvenes cogit ad gladium et tamen non accusatur laesae rei publicae? quid leno, qui stuprum pati cogit invitas nec rem publicam laedit? ego reum non laudari desidero sed absolvi. noceat hoc illi, cum honores petet. potest enim aliquis et non esse homo honestus et esse innocens reus. Vt illis multum ablatum sit, vita reddita est. Rei publicae laesae non potest agi eorum nomine, qui sunt extra rem publicam. Egens homo et qui ne me quidem alere nedum alios possem, sustuli relictos, quibus non iniuria fieret, si aliquid detraheretur, sed beneficio cederet, si vita servaretur: faciant invidiam, dicant illos per me tam misere vivere, dum fateantur per me vivere. Vnius misericordia vivunt, omnium aluntur. Mirum est vacare homines huic cogitationi, ut curent, quid homo mendicus inter mendicos agat. civitatis istius principes divitias suas exercent contra naturam: excisorum greges habent; exoletos suos, ut ad longiorem patientiam impudicitiae idonei sint, amputant et, quia ipsos pudet viros esse, id agunt, ut quam paucissimi sint. his nemo succurrit delicatis et formosis debilibus. curatis, quis ex solitudine infantes auferat perituros, nisi auferantur; non curatis, quod solitudines suas isti beati ingenuorum ergastulis excolunt et miserrimorum iuvenum simplicitate decepta speciosissimum quemque ac maxime idoneum castris in ludum detrudunt.
Parrhas(ius) et Prometheus
5. REI PVBLICAE LAESAE SIT ACTIO. Parrhasius, pictor Atheniensis, cum Philippus captivos Olynthios venderet, emit unum senem. Athenas perduxit, deinde torsit. ad exemplar torti Promethea pinxit. Olynthius in tormentis periit. ille in templo Minervae tabulam posuit. accusatur laesae rei publicae.
Senex abstractus a liberis super exustae patriae cinerem stetit. ad figurandum Promethea satis tristis est. Nemo, ut naufragum pingeret, mersit hominem. Vltima Olynthii deprecatio fuit: 'redde me Philippo'. 'Servus' inquit 'meus fuit'; putes Philippum loqui. aedem Minervae sic fugimus tamquam castra Macedonum. 'Parum' inquit 'tristis est'; aliquis Olynthius parum tristis est? vis, Parrhasi, tristem videre? duc illum ad Olynthum iacentem. scis certe, quam tristem emeris. Olynthiis urbem aperuimus, templa praeclusimus. nemo Olynthius tortus esset, si omnes illos Macedones emissent. 'torqueatur'; hoc nec sub Philippo. 'moriatur'; hoc nec sub Iove. Sic iste hospitalis Olynthio fuit? Hoc Promethea est facere, non pingere. 'Emi' inquit; immo, si Atheniensis es, redemisti. In isto templo (pro) Olynthiis vota suscepimus. Ille carnifex Graeciae istum tamen non amplius quam vendidit. Senex longa miseriarum tabe confectus et tam tristis quam si iam tortus esset. Quemcumque praeco flentem viderat, agnoscebat emptorem. Vereor, ne quis, cum audierit Olynthii verbera, tormenta, ignes, queri me de Philippo putet. Si isti creditis, iratum Iovem imitatus est; si nobis, iratum vicit Philippum. Tantum patiendum est pingente Parrhasio quantum irato Iove. Miserrime senex, aliquis fortassis ex servis tuis felicius servit. Si ad succurrendum profectus es, queror, quod unum emisti; si ad torquendum, queror, quod ullum. Statuitur ex altera parte Parrhasius cum coloribus, ex altera tortor cum ignibus. Dubium est, inter ista Parrhasius studiosius pingat an saeviat. Producitur respiciens patriam senex; placuit Parrhasio vultus infelix: Olynthius aliquid habuit Promethei simile etiam ante tormenta. Ignis, tormenta, ferrum; officina haec pictoris an Philippi est?
Pars altera. Numquam unius malo publica fama corrumpitur; solidior est opinio Atheniensium, quam ut labefactari tormentis captivi possit. 'laesisti' inquit 'rem publicam, quod hanc picturam in templo posuisti'; laedunt rem publicam qui aliquid illi auferunt, non qui adiciunt. Peccaverunt ergo recipiendo tabulam etiam sacerdotes. cur tamen [cur] non reciperent? deorum crimina in templis picta sunt. Multum semper artibus licuit: medici, ut vim ignotam morbi cognoscerent, viscera hominum resciderunt.
Fur accusator proditionis
6. INIVRIARVM SIT ACTIO. FVR CONTIONE PROHIBEATVR. Quidam, cum divitem proditionis accusasset, noctu parietem eius perfodit et scrinium, in quo missae erant ab hostibus litterae, sustulit. damnatus est dives. cum contionari vellet accusator, a magistratu prohibitus agit iniuriarum.
Id solum sustuli quod fur reliquisset. nihil magis fur timui, quam ne dominus furtum nollet agnoscere. Ruentem civitatis statum unius parietis ruina suspendit. Profiteor indicium: furti mei civitas conscia est. Furtum est quod timet dominus agnoscere? Quod qui perdidit, supplicium tulit, praemium qui subripuit? cui magis permisisses loqui, si eodem tempore et fur venisset et dominus? Mille navium duces furto Troiam cepistis. si bene furto evertuntur urbes, quanto melius liberantur!
In forum veni, narravi nocturnam expeditionem meam. convenerant omnes tamquam ad contionem. Cur me summoves ante accusationem, cum nec proditores inauditi pereant? O furtum in contione narrandum! Proditoris vigilantissimum pectus et in exitia semper nostra sollicitum publica fata sopierant; ita etiam ministros eius alligaverat somnus, ut mihi liceret eligere quod tollerem. Diruere mihi videbar hostium muros. Furtum vocas, quo nihil melius anno tuo factum est? Nemo fur rem publicam cogitat. Nihil non licet pro re publica facere.
Pars altera. Quale illud, di, spectaculum fuit! composuerat inter se fortuna rei publicae furem et proditorem. Vt vidit inutile furtum suum, prodidit, ut vobis venderet quod nulli poterat. Tam callidus fur, ut etiam proditori posset imponere. Consilium videri volt infelicitatem furti sui. Lex, quae nocturnum furem occidi quoquo modo iubet, non de damnato tantum sed de fure loquitur; odit hoc vitium, nec immerito: non multum abest a proditore. Sustulit non quod elegit sed quod illi fatum publicae felicitatis obiecit. Vno tempore et proditorem nobis ostendit et furem, qui divitem compilare quam damnare mallet. Effregit domum suspensa manu; elucet illum non tunc primum fecisse. Sustulit non quod voluit sed quod potuit. Bono exemplo damnatus est proditor, malo inventus.
Seneca the Elder | The Latin Library | The Classics Page |