L. ANNAEI SENECAE MAIORIS CONTROVERSIARVM LIBER PRIMVS

Seneca Novato, Senecae, Melae filiis salutem

[1] Exigitis rem magis iucundam mihi quam facilem; iubetis enim quid de his declamatoribus sentiam, qui in aetatem meam inciderunt, indicare et si qua memoriae meae nondum elapsa sunt ab illis dicta colligere, ut, quamvis notitiae vestrae subducti sint, tamen non credatis tantum de illis sed et iudicetis.

Est, fateor, iucundum mihi redire in antiqua studia melioresque ad annos respicere et vobis querentibus, quod tantae opinionis viros audire non potueritis, detrahere temporum iniuriam. [2] sed cum multa iam mihi ex me desideranda senectus fecerit, oculorum aciem retuderit, aurium sensum hebetaverit, nervorum firmitatem fatigaverit, inter ea quae rettuli memoria est, res ex omnibus animi partibus maxime delicata et fragilis, in quam primam senectus incurrit. hanc aliquando in me floruisse, ut non tantum ad usum sufficeret sed in miraculum usque procederet, non nego; nam et duo milia nominum recitata, quo erant ordine dicta, reddebam, et ab his, qui ad audiendum praeceptorem meum convenerant, singulos versus a singulis datos, cum plures quam ducenti efficerentur, ab ultimo incipiens usque ad primum recitabam. [3] nec ad complectenda tantum quae vellem velox mihi erat memoria sed etiam ad continenda quae acceperam (solebat bonae fidei esse.) nunc iam aetate quassata et longa desidia, quae iuvenilem quoque animum dissolvit, eo perducta est, ut, etiamsi potest aliquid praestare, non possit promittere: diu ab illa nihil repetivi. nunc quia iubetis, quid possit experiar et illam omni cura scrutabor; ex parte enim bene spero, nam quaecumque apud illam aut puer aut iuvenis deposui, quasi recentia aut modo audita sine cunctatione profert; at si qua illi intra proximos annos commisi, sic perdidit et amisit, ut, etiamsi saepius ingerantur, totiens tamen tamquam nova audiam. [4] ita ex memoria mea quantum vobis satis sit superest; neque enim de his me interrogatis, quos ipsi audistis, sed de his, qui ad vos usque non pervenerunt.

Fiat quod vultis: mittatur senex in scholas, illud necesse est impetrem, ne me quasi certum aliquem ordinem velitis sequi in contrahendis quae mihi occurrent; necesse est enim per omnia studia mea errem et passim quidquid obvenerit adprehendam. [5] controversiarum sententias fortasse pluribus locis ponam in una declamatione dictas; non enim, dum quaero aliquid, invenio, sed saepe quod quaerenti non comparuit, aliud agenti praesto est; quaedam vero, quae obversantia mihi et ex aliqua parte se ostendentia non possum occupare, eadem securo et reposito animo subito emergunt. aliquando etiam seriam rem agenti et occupato sententia diu frustra quaesita intempestive molesta est. necesse est ergo me ad delicias componam memoriae meae, quae mihi iam olim precario paret.

[6] Facitis autem, iuvenes mei, rem necessariam et utilem, quod non contenti exemplis saeculi vestri priores quoque vultis cognoscere; primum quia, quo plura exempla inspecta sunt, plus in eloquentiam proficitur. non est unus, quamvis praecipuus sit, imitandus, quia numquam par fit imitator auctori. haec rei natura est: semper citra veritatem est similitudo. deinde, ut possitis aestimare, in quantum cotidie ingenia decrescant et nescio qua iniquitate naturae eloquentia se retro tulerit. quidquid Romana facundia habet, quod insolenti Graeciae aut opponat aut praeferat, circa Ciceronem effloruit; [7] omnia ingenia, quae lucem studiis nostris attulerunt, tunc nata sunt. in deterius deinde cotidie data res est sive luxu temporum ‚ nihil enim tam mortiferum ingeniis quam luxuria est ‚ sive, cum pretium pulcherrimae rei cecidisset, translatum est omne certamen ad turpia multo honore quaestuque vigentia, sive fato quodam, cuius maligna perpetuaque in rebus omnibus lex est, ut ad summum perducta rursus ad infimum velocius quidem quam ascenderant relabantur.

[8] Torpent ecce ingenia desidiosae iuventutis, nec in unius honestae rei labore vigilatur: somnus laguorque ac somno et languore turpior malarum rerum industria invasit animos; cantandi saltandique obscena studia effeminatos tenent; [et] capillum frangere et ad muliebres blanditias extenuare vocem, mollitia corporis certare cum feminis et immundissimis se excolere munditiis nostrorum adulescentium specimen est. [9] quis aequalium vestrorum quid dicam satis ingeniosus, satis studiosus, immo quis satis vir est? emolliti enervesque quod nati sunt inviti manent, expugnatores alienae pudicitiae, neglegentes suae. in hos ne dii tantum mali ut cadat eloquentia; quam non mirarer, nisi animos, in quos se conferret, eligeret. erratis, optimi iuvenes, nisi illam vocem non M. Catonis sed oraculi creditis; quid enim est oraculum? nempe voluntas divina hominis ore enuntiata; et quem tandem antistitem sanctiorem sibi invenire divinitas potuit quam M. Catonem, per quem humano generi non praeciperet sed convicium faceret? ille ergo vir quid ait? 'orator est, Marce fili, vir bonus dicendi peritus.' [10] ite nunc et in istis vulsis atque epolitis et nusquam nisi in libidine viris quaerite oratores. merito talia habent exempla qualia ingenia. quis est qui memoriae studeat? quis est qui non dico magnis viribus sed suis placeat? sententias a disertissimis viris factas facile in tanta hominum desidia pro suis dicunt et sic sacerrimam eloquentiam, quam praestare non possunt, violare non desinunt.

Eo libentius quod exigitis faciam et quaecumque a celeberrimis viris facunde dicta teneo, ne ad quemquam privatim pertineant, populo dedicabo. [11] ipsis quoque multum praestaturus videor, quibus oblivio imminet, nisi aliquid, quo memoria eorum producatur, posteris traditur. fere enim aut nulli commentarii maximorum declamatorum extant aut, quod peius est, falsi. itaque, ne aut ignoti sint aut aliter quam debent noti, summa cum fide suum cuique reddam.

Omnes autem magni in eloquentia nominis excepto Cicerone videor audisse. ne Ciceronem quidem aetas mihi eripuerat sed bellorum civilium furor, qui tunc orbem totum pervagabatur, intra coloniam meam me continuit; alioqui in illo atriolo, in quo duos grandes praetextatos ait secum declamare, potui adesse illudque ingenium, quod solum populus Romanus par imperio suo habuit, cognoscere et, quod vulgo aliquando dici solet sed in illo proprie debet, potui vivam vocem audire.

[12] Declamabat autem Cicero non quales nunc controversias dicimus, ne tales quidem quales ante Ciceronem dicebantur, quas thesis vocabant. hoc enim genus materiae, quo nos exercemur, adeo novum est, ut nomen quoque eius novum sit. controversias nos dicimus: Cicero causas vocabat. hoc vero alterum nomem Graecum quidem, sed in Latinum ita translatum, ut pro Latino sit, 'scholastica', controversia multo recentius est, sicut ipsa 'declamatio' apud nullum antiquum auctorem ante Ciceronem et Calvum inveniri potest, qui declamationem (a dictione) distinguit; ait enim declamare iam se non mediocriter, dicere bene; alterum putat domesticae exercitationis esse, alterum verae actionis. modo nomen hoc prodiit, nam et studium ipsum nuper celebrari coepit. ideo facile est mihi ab incunabulis nosse rem post me natam.

[13] In aliis autem an beneficium vobis daturus sim, nescio; in uno accipio: Latronis enim Porcii, carissimi mihi sodalis, memoriam saepius cogar retractare et a prima pueritia usque ad ultimum eius diem perductam familiarem amicitiam cum voluptate maxima repetam. nihil illo viro gravius, nihil suavius, nihil eloquentia [sua] dignius. nemo plus ingenio suo imperavit, nemo plus indulsit. in utramque partem vehementi viro modus deerat: nec intermittere studium sciebat nec repetere. [14] cum se ad scribendum concitaverat, iungebantur noctibus dies et sine intervallo gravius sibi instabat nec desinebat nisi defecerat. rursus cum se remiserat, in omnes lusus, in omnes iocos se resolvebat. cum vero se silvis montibusque tradiderat, in silvis ac montibus natos homines illos agrestis laboris patientia et venandi sollertia provocabat et in tantam perveniebat sic vivendi cupiditatem, ut vix posset ad priorem consuetudinem retrahi. at cum sibi iniecerat manum et se blandienti otio abduxerat, tantis viribus incumbebat in studium, ut non tantum nihil perdidisse sed multum adquisisse desidia videretur. [15] omnibus quidem prodest subinde animum relaxare ‚ excitatur enim otio vigor et omnis tristitia, quae continuatione pertinacis studii adducitur, feriarum hilaritate discutitur ‚ nulli tamen intermissio manifestius proderat: quotiens ex intervallo surrexerat, multo acrius violentiusque dicebat; exultabat enim novato atque integro robore et tantum a se exprimabat, quantum concupierat. nesciebat dispensare vires suas sed immoderati adversus se imperii fuit, ideoque studium eius prohibere debebat, quia regi non poterat. itaque solebat et ipse, cum se assidua et numquam intermissa contentione fregerat, sentire ingenii lassittudinem, quae non minor est quam corporis sed occultior.

[16] Corpus illi erat et natura solidum et multa exercitatione duratum, ideoque numquam impetus ardentis animi deseruit. vox robusta sed surda, lucubrationibus et neglegentia, non natura infuscata. beneficio tamen laterum extollebatur et quamvis inter initia parum attulise virium videretur, ipsa actione adcrescebat. nulla umquam illi cura vocis exercendae fuit; illum fortem et agrestem et Hispanae consuetudinis morem non poterat dediscere: utcumque res tulerat, ita vivere, nihil vocis causa facere, non illam per gradus paulatim ab imo ad summum perducere, non rursus a summa contentione paribus intervallis descendere, non sudorem unctione discutere, non latus ambulatione reparare. [17] saepe cum per totam lucubraverat noctem, ab ipso cibo statim ad declamandum veniebat. iam vero, quin rem inimicissimam corpori faceret, vetari nullo modo poterat: post cenam fere lucubrabat nec patiebatur alimenta per somnum quietemque aequaliter digeri, sed perturbata ac dissipata in caput agebat. itaque et oculorum aciem contuderat et colorem mutaverat.

Memoria ei natura quidem felix, plurimum tamen arte adiuta. numquam ille quae dicturus erat ediscendi causa relegebat: edidicerat illa cum scripserat. quod eo magis in illo mirabile videri potest, quod non lente et anxie sed eodem paene quo dicebat impetu scribebat. [18] illi, qui scripta sua torquent, qui de singulis verbis in consilium eunt, necesse est quae totiens animo suo admovent novissime adfigant; at quorumcumque stilus velox est, tardior memoria est. in illo non tantum naturalis memoriae felicitas erat sed ars summa et ad comprehendenda quae tenere debebat et ad custodienda, adeo ut omnes declamationes suas, quascumque dixerat, teneret (et)iam. itaque supervacuos sibi fecerat codices; aiebat se in animo scribere. cogitata dicebat ita, ut in nullo umquam verbo eum memoria deceperit. historiarum omnium summa notitia: iubebat aliquem nominari ducem et statim eius acta cursu reddebat; adeo, quaecumque semel in animum eius descenderant, in promptu erant.

[19] Video vos, iuvenes mei, plus iusto ad hanc eius virtutem obstupescere; alia vos mirari in illo volo. hoc, quod tantum vobis videtur, non operosa arte tradi potest. intra exiguum paucissimorum dierum tempus poterit quilibet facere illud, quod Cineas fecit, qui missus a Pyrrho legatus ad Romanos postero die novus homo et senatum et omnem urbanam circumfusam senatui plebem nominibus suis persalutavit; (aut) quod ille fecit, qui recitatum a poeta novum carmen dixit suum esse et protinus (e) memoria recitavit, cum hoc ille, cuius carmen erat, facere non posset; aut quod fecit Hortensius, qui a Sisenna provocatus in auctione persedit per diem totum et omnes res et pretia et emptores ordine suo argentariis recognoscentibus ita, ut in nulla re falleretur, recensuit. cupitis statim discere? suspendam cupiditatem vestram et faciam alteri beneficio locum; interim hoc vobis, in quo iam obligatus sum, persolvam.

[20] Plura fortasse de Latrone meo videor vobis, quam audire desiderastis, exposuisse: ipse quoque hoc futurum provideram, ut memoriae eius, quotiens occasio fuisset, difficulter avellerer; nunc his tamen ero contentus, sed quotiens me invitaverit memoria, libentissime faciam, ut illum totum et vos cognoscatis et ego recognoscam; illud unum non differam, falsam opinionem de illo in animis hominum convaluisse: putant enim fortiter quidem, sed parum subtiliter eum dixisse, cum in illo, si qua alia virtus fuit, et subtilitas fuerit. [21] id, quod nunc a nullo fieri amnimadverto, semper fecit: antequam dicere inciperet, sedens quaestiones eius, quam dicturus erat, controversiae proponebat, quod summae fiduciae est; ipsa enim actio multas latebras habet, nec facile potest, si quo loco subtilitas defuit, apparere, cum orationis cursus audientis iudicium impediat, dicentis abscondat. at ubi nuda propuntur membra, si quid aut numero aut ordine excidit, manifestum est.

Quid ergo? unde haec de illo fama? nihil est iniquius his, qui nusquam putant esse subtilitatem nisi ubi nihil est praeter subtilitatem. et in illo cum omnes oratoriae virtutes essent, hoc fundamentum superstructis tot et tantis molibus obruebatur, nec deerat in illo sed non eminebat ‚ et nescio an maximum vitium subtilitatis sit nimis se ostendere: magis nocent insidiae, quae latent; utilissima est dissimulata subtilitas, quae effectu apparet, habitu latet.

[22] Interponam itaque quibusdam locis quaestiones controversiarum, sicut ab illo propositae sunt, nec his argumenta subtexam, ne et modum excedam et propositum, cum vos sententias audire velitis, et quidquid ab illis abduxerit molestum futurum sit. hoc quoque Latro meus faciebat, ut sententias amaret: cum condiscipuli essemus apud Marullum rhetorem, hominem satis aridum, paucissima belle sed non vulgato genere dicentem, cum ille exilitatem orationis suae imputaret controversiae et diceret: 'necesse me est per spinosum locum ambulantem suspensos pedes ponere', aiebat Latro: 'non mehercules tui pedes spinas calcant sed habent', et statim ipse dicebat sententias, quae interponi argumentis cum maxime declamantis Marulli possent.

[23] Solebat autem et hoc genere exercitationis uti, ut (aliquo die) nihil praeter epiphonemata scriberet, aliquo die nihil praeter enthymemata, aliquo die nihil praeter has translaticias quas proprie sententias dicimus, quae nihil habent cum ipsa controversia implicitum sed satis apte et alio transferuntur, tamquam quae de fortuna, de crudelitate, de saeculo, de divitiis dicuntur; hoc genus sententiarum supellectilem vocabat. solebat schemata quoque per se, quaecumque controversia reciperet, scribere ‚ et putant illum homines hac virtute caruisse, cum ingenium quidem eius et hac dote abundaverit! iudicium autem fuit strictius: non placebat illi orationem inflectere nec umquam recta via decedere, nisi cum hoc aut necessitas coegisset aut magna suasisset utilitas. [24] schema negabat decoris causa inventum sed subsidii, ut quod [palam] aures offensurum esset, si palam diceretur, id oblique et furtim subreperet. summam quidem esse dementiam detorquere orationem, cui esse rectam liceret.

Sed iam non sustineo diutius vos morari: scio, quam odiosa res mihi sit circensibus pompa. ab ea controversia incipiam, quam primam Latronem meum declamasse memini admodum iuvenem in Marulli schola, cum iam coepisset (or)dinem ducere.

1. LIBERI PARENTES ALANT AVT VINCIANTVR. Duo fratres inter se dissidebant. alteri filius erat. patruus in egestatem incidit. patre vetante adulescens illum aluit. ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est, egere coepit pater; vetante patruo alit illum. abdicatur.

[1] (PORCI LATRONIS.) Quid mihi obicis? puto luxuriam. quidquid umquam immodesta largitione effudimus, id omne consumebatur in alimentum duorum senum. Cum vetaret me pater, aiebat: 'ipse mihi, (si) egerem, alimenta non daret.' Eo iam perductus erat, ut omnem spem [ultimorum] alimentorum in ea domo poneret, in qua habebat abdicatum et inimicum. Ecce oppresserit mors egentem: quid acturus es? pluris tibi frater efferendus quam alendus est. Quisquis rogatus est, ait: 'quid porro? tam locuples frater alere non potest?' miserrimus senex divitiis tuis etiam blandimentum in stipem perdidit. [2] 'ipse' inquit 'me ali vetuit'; imitationem alienae culpae innocentiam vocas? ne eo quidem aestimas, quanta ista crudelitas sit, quod, si quis fratrem non alit, ne a filio quidem alendus est? Quid adoptionem iactas? tunc ad te veni, cum haberem divitem patrem. Parcius, quaeso, patres: praesentes habemus deos. Scis tuto te facere: etiamsi abdicaveris, alam. Fatendum est crimen meum: tardius miseritus sum; itaque do poenas: egeo. [3] Parentibus meis, cum in cetera odium sit, tantum in meam notam convenit. o felix spectaculum, si vos in gratiam possum reducere! faciam quod vultus quoque vestri hortantur: surgite, patres, adeste, iudices: alter mihi ex parentibus servatus, alter servandus est. porrigite mutuas in gratiam manus, me foederi medium pignus addite; inter contendentes duos medius elidor. Ergo fame morientem videbo per cuius cineres iuraturus sum? Omnis instabilis et incerta felicitas est: quis crederet iacentem supra crepidinem Marium aut fuisse consulem aut futurum? quid porro? tam longe exempla repeto, tamquam (in) domo non sit? qui illud vidit quid non timendum felicibus putat, quid desperandum infelicibus?

[4] IVNI GALLIONIS. Ego indicabo, cur me abdices; tu indica, cur adoptaveris. quae iam accedunt nova? Equidem [nova] illud non miror, quod misericordia obicitur; illud miror, quod hic obicit. sic enim me gessi, ut hoc crimine duos patres obligarem. Vterque me amat, uterque ali miser desiderat, uterque prohibet: nec secum nec mecum (iis nec cum) fortuna bene convenit. Componite aliquando bonos quidem sed contumaces viros. uter discordiae causam praebuerit, nolite a me exigere: uterque patruus est, uterque pater est. Transit ad istum fratris sui et fortuna et animus. Misericors sum: non mutassem patrem, si naturam mutare potuissem.

[5] P. ASPRENATIS. Fortunae lex est praestare quae exegeris. miserere, mutabilis est casus: dederunt victis terga victores, et quos provexerat Fortuna destituit. quid referam Marium sexto consulatu Carthagini mendicantem, septimo Romae imperantem? ne circa plura instabilis fortunae exempla te mittam, vide, quis alimenta rogetur et quis roget.

IVNI OTHONIS patris. Time mutationem: et ille nihil prius ex bonis quam filium perdidit.

[6] ARELLI FVSCI patris. Ecquid aperis mihi penates tuos? non sum hospes gravis: unum senem adduco. Hoc tibi vitio, pater, placui. Venit ignotus senex; volo transire iacentem: per patrem rogat. Ergo aliquis peribit fame, qui filium suum optat superstitem? Quid hoc esse dicam, quod me tam periculose abdicant, quod totiens isti fortunam mutant, quotiens ego patrem? Redite in gratiam! inter funestas acies armatae manus in foedus porriguntur. perierat totus orbis, nisi iram finiret misericordia. aut si tam pertinacia placent odia, parcite: iactatus inter duos patres, utriusque filius, semper tamen felicioris abdicatus. Positus inter duo pericula quid faciam? qui alunt abdicantur, mendicant qui non alunt. illud tamen, pater, deos testor: divitem te relinquo.

[7] CESTI PII. Tali me operi praeparaveram: volebam fratres in gratiam reducere. hoc tu obicis? at, nisi impetravero, ut boni fratres sint, (quomodo) impetrabo, ne mali patres sint? Vterque me amavit, uterque pro me vota fecit; quantum est, si dixero: 'uterque me aluit'? Quae causa fuerit discordiae, nescio; timeo, ne iste prior (odiosus fuerit, qui prior) egere coepit. Quid obicis, pater? (misericordiam, puto:) scio quendam in hac civitate propter istud crimen adoptatum. 'Fratrem' inquit 'alere noluit': invenisti quod (non) possim defendere. Possum liberos tollere, ut primum hoc illis narrem, avum illorum fame perisse? Non fefelli te, qualis essem: scivisti, cum adoptares. Bis abdicatus sum; volo utramque causam meam agere, neutram per me volo; adsit mihi altus. Semper causa mea habebit advocatum patrem. Alter alterum amet: uterque me amavit. Vis illum veras poenas dare? sentiat, quam bono fratri iniuriam fecerit.

[8] POMPEI SILONIS. De patre bene *** (quam)quam eum per aetatem nosse non possum, sed habet et ille beneficium meum: duos eius filios alui. Surge, infelix senex. quid? putatis illum flere, quod eget? immo quod abdicavit qui aluit.

ARGENTARI. Vides enim, liberalis in domo tua esse coepi. Ille propter me duxit uxorem, cum fortasse iuvenem adoptare posset. Haec abdicantis fuere verba: '(i) ad illum, quem magis amas quam patrem!' Non omnibus imperiis patris parendum est; nihil in te novi facio: scis me et priori patri non paruisse. Venit immissa barba capilloque deformi, non senectute sed fame membris trementibus, summissa et tenui atque elisa ieiunio voce, ut vix exaudiri posset, introrsus conditos oculos vix allevans. alui. quomodo, quaeritis? quomodo istum.

[9] CORNELI HISPANI. Puta me hodie non abdicari sed adoptari; volo quaedam futuro praedicere patri: hic, quem vis adoptare, inimicum patris sui invito patre aluit; reliquit aequo animo beatam domum, ut cum mendico viveret. noveris oportet hoc eius vitium: ad praestandam calamitosis misericordiam contumax est. nec tamen habeo, quod de hoc vitio meo queri possim: hoc inveni patrem; hoc perdidi. Quam multi patres optant similem filium! bis (ab his) abdicor. Homo est; non vis alam hominem? civis est; non vis alam civem? amicus est; non vis alam amicum? propinquus est; non vis alam propinquum? sic pervenitur ad patrem: homo est, civis est, amicus est, propinquus est. condicione ergo (ista) non erit vitium porrexisse stipem, nisi dixero: 'pater est'.

[10] VIBI GALLI. Circumibo tecum, pater, aliena limina, ostendam omnibus et me, qui alimenta dedi, et te, qui negasti.

ROMANI HISPONIS. Scio, pater, melius esse quod tu dicis: istud ego si possem, numquam abdicatus essem. fateor, vitium est: hoc quoque in me prior emendare voluit pater nec potuit. Impulisti me in fraudem: qui me abdicabat, aiebat: 'non oportebat fieri'; tu dicebas oportere; tibi credidi. 'Non dedit' inquit 'mihi alimenta'; defuerunt tibi? Quisquis alimenta a mendico rogatus est, nihil amplius quam monstrat: 'i ad fratrem, i ad filium'. Iam quidam nobis eandem fortunam precantur; crede mihi, sacra populi lingua est.

ALBVCI SILI. Tollite vestras divitias, quas huc atque illuc incertae fortunae fluctus appellet, redite in gratiam: innocens sum.

[11] Pars altera. VALLI SYRIACI. Crescere ex mea proposuit invidia; sequemur senes quo vocat ambitio iuvenilis, et contionem illi praebebimus? melius se potest iactare quam defendere. Ecquid iustus metus meus [tu] est, ne heredem ingratum scribam, inimicum relinquam? Inter cetera, quae mihi cum inimico fateor esse communia, et hoc est: infelicissimam ambo et tristissimam egimus vitam, excepto uno quod alter alterum egentem vidimus. Proici me adiectis verborum contumeliis iussit, ad caelum manus sustulit fassus huius se spectaculi debitorem, et tunc primum fratri vitam precatus est. Laetitiam parati patrimonii, ut ex tanto calamitatium stupore, nullam percepi, nisi quod isti daturus omnia eram, illi negaturus. Liquet nobis deos esse: qui non aluit eget; qui in domum suam fratrem non (re)cepit in publico manet. Aequavit iam potentiam meam cum illius potentia fortuna, nisi quod haec prior facere non possum. Adoptavi te, cum abdicatus es; cum adoptas, abdico.

[12] VIBI RVFI. Cum egerem, aiebam: 'satis se vindicavit, quod a dispensatore locupletis inimici consors modo omnis fortunae diurnum petam'.

MARVLLI. Ille autem audebit rogare, qui mori malit quam sua verba sibi dici? Multis debeo misericordiam, multis tuli: quisquis est, qui me ulla calamitate similis effingit, perinde habeo ac si gradu cognationis attingat. Scio, quam acerbum sit supplicare exteris; scio, quam grave sit repelli a domesticis; scio, quam crudele sit cotidie et mortem optare et vitam rogare. Etiamsi tu non odisti eum, qui mihi fecit iniuriam, ego odi eum, qui fecit tibi.

[13] Divisio. Divisio controversiarum antiqua simplex fuit; recens utrum subtilior an tantum operosior, ipsi aestimabitis: ego exponam, quae aut veteres invenerunt aut sequentes adstruxerunt.

LATRO illas quaestiones fecit: divisit in ius et aequitatem, an abdicari possit, an debeat. (an possit) abdicari, sic quaesit: an necesse fuerit illum patrem alere, et ob id abdicari non possit, quod fecit lege cogente. hoc in has quaestiones divisit: an abdicatus non desinat filius esse; an is desinat, qui non tantum abdicatus sed etiam ab alio adoptatus est. etiamsi filius erat, an quisquis patrem non alu(er)it puniatur, tamquam aeger, vinctus, captus; an aliquam filii lex excusationem accipiat; an (in) hoc accipere potuerit. an abdicari debeat, per hoc quaesit: an, etiamsi ille indignus fuit, qui aleretur, hic tamen recte fecerit, qui aluit. deinde, an dignus fuerit, qui aleretur.

[14] Novi declamatores Graecis auctoribus adiecerunt primam illam quaoestionem: an adoptatus abdicari possit. hac CESTIVS usus est; adiecit quaestionem [Gallio] alteram: an, si abdicari possit etiam adoptatus, (possit) ob id vitium, quod, antequam adoptaretur, notum fuit adoptanti. haec autem ex aequitatis parte pendet et tractatio magis est quam quaestio.

GALLIO quaestionem primam Latronis duplicavit sic: licuit mihi alere etiam te vetante; deinde, non licuit non alere. in priore parte hoc vindicavit, non posse filium ob id abdicari, quod esset suae potestatis; nulli autem interdici misericordia: quid, si flere me vetes, cum vidi hominem calamitosum? quid, si vetes propter aliquod honestum factum periclitanti succurrere? adfectus nostri in nostra potestate sunt. quaedam iura non scripta, sed omnibus scriptis certiora sunt: quamvis filius familiae sim, licet mihi et stipem porrigere mendico et humum cadaveri (inicere). iniquum est conlapsis manum non porrigere; commune hoc ius generis humani est. Nemo invidiosum ius postulat, quo alteri profuturus est.

[15] LATRO illud vehementer pressit: non feci ratione, adfectu victus sum: cum vidissem patrem egentem, mens non constitit mihi; quid vetueris, nescio. hoc aiebat non esse tractandum tamquam quaestionem, esse tamen potentius quam ullam quaestionem.

FVSCVS ARELLIVS pater hoc movit in ultimo tamquam quaestionem: putavi te, quamvis vetares, nihilominus velle ali fratrem; eo vultu vetabas aut mihi ita videbaris.

CESTIVS audacius: non fuit contentus dicere 'putavi velle te'; adiecit: 'voluisti et hodieque vis', et sub hac figura dixit omnia, propter quae velle deberet: 'quare ergo abdicas? puto, indignaris praereptum tibi officium.'

[16] LATRO colorem simplicem pro adulescente: habere non quo excuset, sed quo glorietur. non potui, inquit, sustinere illud durum spectaculum. offensam mihi putas tantum excidisse? mens excidit: non animus mihi constitit, non in ministerium sustinendi corporis suffecerunt pedes, oculi subita caligine obtorpuerunt. alioqui ego, si tunc meae mentis fuissem, expectassem dum rogarer?

FVSCVS illum colorem introduxit, quo frequenter uti solebat, religionis: movit, inquit, me natura, movit pietas, movit humanorum casuum tam manifesto approbata exemplo varietas. stare ante oculos Fortuna videbatur et dicere: 'talia his fiunt qui suos non alunt.'

[17] ALBVCIVS hoc colore: accessit, inquit, ad me pater nec summis(sis) verbis locutus est, non rogavit, sed, quomodo agendum esset cum filio, alere me iussit. recitavit legem, quam ego semper scriptam etiam patruo putavi. et deinde dixit: praestiti non quantum patri praestare debui sed quantum vetanti subripere potui.

BLANDVS colore diverso: venit subito deformis squalore, lacrimis. o graves, Fortuna, vices tuae! ille dives modo, superbus, rogavit alimenta, rogavit filium suum, rogavit abdicatum suum. interrogas, quam diu rogaverit? ne di istud nefas patiantur, ut diu rogaverit; diutius tamen quam tu. Quaeritis, quid fecerim? quod solebam.

[18] SILO POMPEIVS hoc colore: movit, inquit, me quod nihil suo iure, nihil pro potestate, quod tamquam patruus accessit. ego vero non expectavi verba, non preces: complexus sum et osculatus sum patrem. dedi alimenta: hoc unum crudeliter feci, quod dixi fratrem dedisse: non alere sed exprobrare visus sum.

TRIARIVS hoc colore: timui, inquit, si non aluissem, ne abdicarer a patre; sciebam, quomodo illi placuissem.

ARGENTARIVS hoc colore: accessit, inquit, ad me pater obrutus sordibus, tremens deficientibus membris; rogavit alimenta: interrogo vos, iudices, quid me sic facere oporteat ‚ nam istum non interrogo: scit, quid facturus sim. Non patiar, ut alteri patri faciam iniuriam, alteri invidiam. Cum vetuisset me alimenta praestare, si qua est fides, non putavi illum ex animo vetare: lenocinatur, inquam, gloriae meae, ut videar patrem etiam prohibitus aluisse.

[19] MARVLLVS novo colore egit: cecidit in pedes meos senex squalidus barba capilloque: novit, inquam, nescio qui iste misericordiam meam. adlevavi, cum ignorarem quis esset; vultis repellam, quod pater est?

CESTIVS hoc colore: haec mecum cogitavi: patrem meum egentem videt frater; non miseretur, non praestat alimenta; hoc est, inquam, non vult eripere filio officium, scit in hac fortuna meorum has iam meas esse partes. Hoc scilicet peccavi, quod non ultro ad patrem accessi; sed aiebam: nolo huic quicquam amplius praestare quam illi praestiti: non expectavi, donec patruus ad me veniret? et nunc expectabo. Venit ad me pater; quid habui facere? perducere illum ad patruum? non feci. merito irascitur: potuit enim, si aluisset, levare quidem fortunam fratris sed causam adgravare.

[20] BVTEONIS colorem non probabat Latro: praestitisse se dixit exiguum, tantum quo spiritum posset producere, et cum descripsisset pallorem eius ac maciem, adiecit: apparet illum ab inimicis ali. hunc colorem cum improbaret LATRO, hac sententia usus est: non est, inquit, abdicato quicquam ex gloria criminis sui detrahendum.

HISPANVS hunc colorem venustius, nam et miserationi eius, qui non bnignissime alitur, adiecit aliquid et pietati suae nihil detraxit: quomodo autem, inquit, illum alo? exiguos furtive cibos mitto et si quid de mensa mea detrahere potui, famelico seni porrigo. non credis, qui scis, quomodo te aluerim?

[21] Colorem ex altera parte, quae durior est, LATRO aiebat hunc sequendum, ut gravissimarum iniuriarum inexorabilia et ardentia induceremus odia Thyes(teo) more: aiebat patrem non irasci tantum debere sed furere. ipse (in) declamatione usus est summis clamoribus illo versu tragico: cur fugis fratrem? scit ipse.

Hunc colorem secutus SYRIACVS VALLIVS durum sensum videbatur non dure posuisse in narratione sic: infelicissimam ambo et tristissimam egimus vitam, excepto quod alter alterum egentem vidimus. aeque efficaciter odium videbatur expressisse fraternum hac sententia: vos, iudices, audite quam valde eguerim: fratrem rogavi!

[22] Hanc partem memini apud Cestium declamari ab ALFIO FLAVO, ad quem audiendum me fama perduxerat. qui cum praetextatus esset, tantae opinionis fuit, ut populo Romano puer eloquentia notus esset. semper de illius ingenio Cestius et praedicavit et timuit: aiebat tam immature magnum ingenium non esse vitale. sed tanto concursu hominum audiebatur, ut raro auderet post illum Cestius dicere. ipse omnia mala faciebat ingenio suo, naturalis tamen illa vis eminebat, quae post multos annos iam et desidia obruta et carminibus enervata vigorem tamen suum tenuit. semper autem commendabat eloquentiam eius aliqua res extra eloquentiam: in puero lenocinium erat ingenii aetas, in iuvene desidia. [23] hic cum declamaret partem abdicantis, hanc summis clamoribus dixit sententiam: quis es tu, qui de facto patrum sententiam feras? 'ille tunc peccavit; tu nunc peccas.' ad te arbitrum odia nostra non mittimus: iudices habemus deos. et illam sententiam: audimus fratrum fabulosa certamina et incredibilia, nisi nos fuissemus; impias epulas, detestabili parricidio fugatum diem: hoc uno modo iste frater a fratre ali meruit. quam innocenter me contra parricidium vindico! filium illi suum reddo.

[24] CESTIVS hunc colorem tam strictum non probavit sed dixit temperandum esse, et ipse hoc colore usus est, quem statim a principio induxit: miratur aliquis, quod, cum duo gravissimam fratris acceperimus iniuriam, ego et filius; ego solus irascor? non est, quod miretur: iam filio satisfactum est. Debuisti, inquit, me rogare, ut ipse praestarem; debuisti illum ad me perducere; debuisti reconciliationem temptare, non famam pietatis ex nostra captare discordia. Fortasse ego, cum egerem, fratrem rogassem, si tu non fuisses; fortasse ille me rogasset, si tu non fuisses; poterit nobis convenire, si non fuerit in medio quem potius miseri contumaces rogent.

[25] HERMAGORAS in hac controversia transit a prooemio in narrationem eleganter, rarissimo quidem genere, ut eadem res transitus esset, sententia esset, schema esset, sed, ut Latroni placebat, schema quod vulnerat, non quod titlllat: ***

Ex altera parte transit a prooemio in narrationem GALLIO et ipse per sententiam sic: quidni filium mihi nolim cum isto communem esse, cum quo utinam communem nec patrem habuissem?

DIOCLES CARYSTIVS illum sensum a Latinis iactatum dixit brevissime, rarissimo genere, quod sententias verbis (duobus) consummat (nec enim paucioribus potest): ***

EVCTEMON, levis declamator sed dulcis, dixit nove et amabiliter illum aeque ab omnibus vexatum sensum, quo reconciliatio fratrum temptatur: ***

2. SACERDOS CASTA E CASTIS, PVRA E PVRIS SIT. Quaedam virgo a piratis capta venit; empta a lenone et prostituta est. venientes ad se exorabat stipem. militem, qui ad se venerat, cum exorare non posset, colluctantem et vim inferentem occidit. accusata et absoluta remissa ad suos est; petit sacerdotium.

[1] PORCI LATRONIS. Sacerdos vestra adhuc in lupanari viveret, nisi hominem occidisset. Inter barbaros quid passa sit, nescio: quid pati potuerit, scio. Sacerdoti ne purus quidem contigit dominus. Absint ex hoc foro lenones, absint meretrices, ne quid parum sanctum occurrat, dum sacerdos legitur. Si nihil aliud, certe osculatus est te quisquis plura imputavit. O egregium pudicitiae patrocinium: 'militem occidi'; at hercule lenonem non occidisti. Deducta es in lupanar, accepisti locum, pretium constitutum est, titulus inscriptus est: hactenus in te inquiri potest; cetera nescio. quid in cellulam me et obscaenum lectulum vocas? de pudicitia sacerdotis hic quaeritur. 'Nemo' inquit 'mihi virginitatem eripuit'; sed omnes quasi erepturi venerunt, sed omnes quasi eripuissent recesserunt. Quo mihi sacerdotem, cuius precaria est castitas? Cum ex illo lupanari cruenta fugeres, si qua tibi occurrisset *** Si mater tua prostitisset, tibi noceret; propter te liberis tuis sacerdotium non dare(tur).

[2] FVLVI SPARSI. Quid inclusa feceris, nec quaerere debemus nec scire possumus.

CORNELI HISPANI. Occidisti hominem; quid respondes? 'vim adferebat mihi.' etiam, puto. Sacerdoti pro libertate vota facienda sunt: captivae mandabi(ti)s? pro pudicitia vota facienda sunt: prostitutae mandabitis? pro militibus vota facienda sunt: isti mandabitis? Id enim deerat, ut templa recipiant quas aut carcer aut lupanar eiecit.

MARVLLI. Vt sciamus illam apud lenonem fuisse, blanda est; ut sciamus apud piratas, cruenta est. 'Nemo' inquit 'me attigit'; da mihi lenonis rationes: captura conveniet. Age si quis venit pertinax? age si quis hoc ipsum concupit, quod virgo eras? age si quis, ne negare posses, ferrum attulit?

[3] P. VINICI. Eam sacerdotem facite, quae aut honeste maneat quod semper fuit, aut poenam sentiat, si esse desierit. Cuius audaciae es, puella! etiamsi nos nobis non timeremus, tu tibi metuere deberes. aliter deorum numini subiecta uniuscuiusque conscientia est, aliter nostrae aestimationi: nos tantum quae palam feceras vidimus, illi etiam quae secreta sunt. Indignam te sacerdotio dicerem, si transisses per lupanar. Praecedens hanc lictor summovebit? huic praetor via cedet? summum imperium, consules cedent tibi? quaecumque meretrix prostabit, fugiet? Fas sacerdoti non esset ancillam tibi similem habere: te fieri sacerdotem fas erit? nam quod ad sortem pertinet, ne reliquae virgines contaminarentur, haec segregata est. Castam te putas, quia invita meretrix es? Nuda in litore stetit ad fastidium emptoris: omnes partes corporis et inspectae et contrectatae sunt. vultis auctionis exitum audire? vendit pirata, emit leno, excipitur nihil. eo deducta es, ubi tu aliud nihil honestius facere potuisti quam mori. Impensius stipem rogasti quam sacerdotium rogas. 'Fortuna' inquit 'haec me coegit pati; misereri debent omnes mei.' et ego misereor tui, puella, sed non facimus miserandas sacerdotes. non est apud nos maximus honor ultimorum malorum solacium.

[4] MENTONIS. Honorem habitum aurium maiestatisque vestrae velim, quod necesse est in hac causa nominare lupanar, lenonem, meretricios quaestus, homicidium. quis credat? inter haec sacerdos quaeritur! at mehercules futurae sacerdoti nihil ex his audiendum erat. Sacerdotis vestrae summa notitia est quod prostitit, summa virtus quod occidit, summa felicitas quod absoluta est. Non potest in ea sperari sacerdos, in qua sperari meretrix potest: aliis oculis virginem leno aestimat, aliis pontifex.

BLANDI. 'Virgo sum,' inquit 'interroga, si dubitas, archipiratam, interroga gladiatorem, an rogatus virginitati pepercerit.' non refello, dum scias clausa esse testibus tuis templa. in auctione nemo voluit liceri, ut enotuit servisse piratis. non videbatur iste virginis vultus, ista constantia et ne armatum quidem timens audacia.

[5] ARELLI FVSCI patris. +neme tue puellam pudicam+ es, sed sic te viro lauda, non templo. Meretrix vocata es, in communi loco stetisti, superpositus est cellae tuae titulus, venientem recepisti: cetera, etiamsi in communi loco essem, tamen potius (ne)scirem.

POMPEI SILONIS. Excipitur meretricium osculis, docetur blanditias et in omnem corporis motum confingitur. avertite aures, petiturae sacerdotium, dum reliqua narro. Nihil ad vos deferam dubium, nihil audietis, nisi quod vicina civitas vidit. Tu sacerdos? quid, si tantum capta, quid, si (tantum) prostituta, quid, si tantum homicida, quid, si tantum rea fuisses?

[6] ROMANI HISPONIS. Numquid hoc negas, conluctatam te tamen cum viro, quem in illa volutatione necesse est prius super te fuisse? Aiebat leno merito occisum militem plus ausum quam in prosti(tu)tam licebat. Exorasti populum? numquid et lenonem, numquid et piratam illum, quem non poteras occidere?

ARGENTARI. 'Armatum' inquit 'occidi': quid inermes? gloriatur homicidio eius, quem nescio an sero occiderit.

[7] CESTI PII narratio. Ita domi custodita est, ut rapi posset; ita cara fuit suis, ut rapta non redimeretur; ita raptae pepercere piratae, ut lenoni venderent; sic emit leno, ut prostitueret; sic venientes deprecata est, ut ferro opus esset. Coniectum in urnam nomen eius non exit sed eiectum est: tempus erat nos sortiri; urna purgata est. Stetisti, puella, in lupanari: iam te ut nemo violaverit, locus ipse violavit. stetisti cum meretricibus, stetisti sic ornata, ut populo placere posses, ea veste quam leno dederat. nomen tuum pependit in fronte, pretia stupri accepisti, et manus, quae dis datura erat sacra, capturas tulit. Cum deprecareris intrantis amplexus, ut alia omnia impetrares, osculo rogasti. Ancillae ex lupanaribus sacerdoti non emuntur. Coram sacerdote obscenis homines abstinent. Non sine causa sacerdoti lictor apparet: occurrent(em) tibi meretricem summovisset. [8] Non est credibile temperasse a libidine piratas omni crudelitate efferatos, quibus omne fas nefasque lusus est, simul terras et maria latrocinantes, quibus in aliena impetus per arma est; iam ipsa fronte crudeles et humano sanguine adsuetos, praeferentes ante se vincula et catenas, gravia captis onera, a stupris removere potuisti, quibus inter tot tanto maiora scelera virginem stuprare innocentia est? sed lupanar excepit: omnis sordida iniuriosaque turba huc influit, nec quisquam eo, ut +iudicet+, venit. at omnes favere fabulis tuis, at omnibus persuasum est? nemo in tanta euntium redeuntiumque turba inventus est, qui fortunae tuae vellet inludere? Ergo tu, cum tam innocens quam dicis vixeris, ista passa es (et) credis deos esse? 'nihil' inquit 'passa sum': hoc satis est nupturae, sacerdoti parum. Vbi adhuc fuisti? discede, ignota es; discede, (immo) nimium nota es.

[9] P. ASPRENATIS. Contradico non (odio, non) inimicitiis [cuiquam] impulsus. quod enim odium, quae inimicitiae cuiquam (cum ea) esse possunt, quam nemo civium suorum norat, antequam prostitit? movet me respectus omnium virginum, de quibus gravis hodie fertur sententia, si in civitate nulla inveniri potest neque meretrice castior neque homicida purior. Piratae te inviolatam servaverunt? a sacerdote se non abstinuisset pirata, leno, mango. de sacerdotis pudicitia his sponsoribus credendum est? iacuisti in piratico myoparone, contrecta(ta) es alicuius manu, alicuius osculo, alicuius amplexu. an melius pirata servavit quam pater? Conversata es cruentis et humano sanguine delibutis; inde est profecto, quod potes hominem occidere. [10] Proclama ingenuam esse te: quid expectas, dum in lupanar veneris? iam tibi omnia templa praeclusa sunt. Conservarum osculis inquinatur, inter ebriorum convivarum iocos iactatur modo in puerilem, modo in muliebrem habitum composita; istinc ne patri quidem redimenda est. Nulla satis pudica est, de qua quaeritur. Non legerem te sacerdotem, etiamsi sacerdoti servisses. Virginem esse sacerdotem nostram cui credimus? meretrici, lenoni, piratis; haec enim testium summa est. Castigationem [ex] pontificis maximi meruerat sacerdos, si te e lupanari redemisset. Convenit omnis libidinosorum turba et concurrit ad meretricem novam. Illud certe fateberis: pudicitia tua precaria est. Tot intraverunt cellam tuam gladiatores, tot (petulantes) iuvenes, tot ebrii; et omnes ante militem inermes? Ego illam dico prostitisse, illa se dicit etiam mendicasse. Pudicitiam sacerdotis meae etiam carnifici debeo.

[11] IVNI GALLIONIS. Ambitiosa lex est: ad sacerdotium non ullas (nisi integrae) non sanctitatis tantum sed felicitatis admittit; inquirit in maiores, in corpus, in vitam: vide, quemadmodum tam morosae legi satisfacias. Capta es a piratis: inter sicarios, inter homicidas in illis myoparonis angustiis posita es. viderimus, quid in te audere potuerit feritas hostium, libido barbarorum, licentia dominorum. Certum habeo, iudices, cum hanc feritatem barbarorum audiatis, favetis illi, ut quam primum mutet servitutem (sacerdotio). Sic istam servaverunt piratae, quemadmodum qui lenoni essent vendituri. *** stare in illo ordine, ex eadem vesci mensa, in eo loco vivere, in quo etiamsi non patiaris stuprum, videas. [12] Aliquis fortasse inventus est, quem hoc ipsum inritaret, quod rogabas. Ipse autem leno pepercit? ignoramus istos, quibus vel hoc in eiusmodi quaestu praecipue placet, quod illibatam virginitatem decerpunt? servavit te leno, quam prostiturus erat in libidinem populi? ita est: sic leno tamquam nos: 'castam [tam] e castis'. 'Omnes' inquit 'exorabam': si quis dubitabat, an meretrix esset, audiat, quam blanda sit. Haesisti in complexu: osculo pacta es; ut felicissima fueris, pro pudicitia impudice rogasti. Quid faciam mulieri in(ter) crimina sua delitescenti? cum dico: 'vim passa es', 'occidi' inquit; cum dico: 'hominem occidisti', 'inferebat' inquit 'vim mihi': sacerdos nostra stuprum homicidio, homicidium stupro defendit.

[13] Divisio. LATRO in has quaestiones divisit: an per legem fieri sacerdos non possit; etiamsi lex illi non obstat, (an) tamen sacerdotio indigna sit. an lege prohibeatur, in haec duo divisit: an casta sit, an pura sit. an casta sit, in haec divisit: utrum castitas tantum ad virginitatem referatur an ad omnium turpium et obscenarum rerum aestimationem: puta enim virginem quidem esse te sed contrectatam oculis omnium; etiamsi citra stuprum, cum viris tamen volutatam: es casta talis, qualis videri potest cui lex nocere vult matrem quoque incestam? etiamsi ad virginitatem tantum refertur castitas, an haec virgo sit. [14] aiebat Apolladoreis quidem placere fixa esse themata et tuta, sed hic non repugnare controversiam huic suspicioni; non enim ponit ut adhuc virginem, et multa sunt, propter quae credibile sit non esse. illud adiciebat: denique, etiamsi non effecero, ut credant iudices non esse virginem, consequar tamen, ut non putent dignam sacerdotio, de qua dubitari potest, an virgo sit. an pura sit, in haec divisit: an, etiamsi merito occidit hominem, pura tamen non sit homicidio coinquinata; deinde, an merito occiderit hominem innocentem, uti corpore prostituto volentem: absoluta est; ostendit non puram se esse sed tutam. an idonea sit, in tractationes quas quisque vult dividit: an idonea sit tam infelix, ut caperetur, ut veniret, ut lenoni potissimum, ut prostitueretur, (ut) occidere hominem cogeretur, ut causam diceret.

[15] CESTIVS etiam altius petit et obiecit, quod tam vilis suis fuisset, ut non redimeretur.

SILO POMPEIVS dum praeceptum sequitur, quo iubemur, ut, quotiens possumus, de omnibus legis verbis controversiam faciamus, illam quaestionem movit: 'casta e castis': lex, inquit, 'e castis' cum dicit, hoc non tantum ad parentes refert sed ad omnes, quibus conversata est virgo; non enim adicit 'e castis parentibus', sed 'e castis' cum dicit, vult illos, a quibus venit virgo, castos esse. intellego, inquit, sub hoc verbo multa: 'castis' cum dicit, (intellego castis) penatibus; tu ex incestis venis. intellego castis disciplinis: tu ex obscenissimis venis; quid enim didicisti? et quaecumque hoc loco dici poterant. idem et in illa parte fecit, 'pura e puris'.

[16] HISPO ROMANIVS accusatoria usus pugnacitate negavit puram esse, non ad animum hoc referens sed ad corpus: tractavit impuram esse quae osculum impuris dederit, quae cibum cum impuris ceperit.

ALBVCIVS figura divisit controversiam, dixit enim: putemus tres sacerdotium petere, unam quae capta est, alteram quae prostitit, tertiam quae hominem occidit: omnibus nego. et sic causam contra singulas egit.

FVSCVS ARELLIVS sic divisit: probabo indignam sacerdotio, primum, etiamsi pudica sit; deinde, quia nescimus, an pudica sit; novissime, quia non sit pudica.

[17] FVSCVS pro puella colorem hunc introduxit: voluerunt di immortales in hac puella vires suas ostendere, ut appareret, quam nulla vis humana divinae resisteret maies(tati). putaverunt posse miraculo esse in captiva libertatem, in prostituta pudicitiam, in accusata innocentiam.

LATRO dixit: aliqua capta felicior fuit, nulla fortior.

MARVLLVS cum descripsisset dignationem puellae magnam fuisse altius quiddam superbiusque vultu ipso praeferentem, hanc adiecit sententiam, quam solebat mirari. Latro, immo, ut ipse aiebat, exosculari: narrate sane omnes tamquam ad prostitutam venisse, dum tamquam a sacerdote discesserint.

[18] ALBVCIVS dixit: nescio quis feri et violenti animi venit, ipsis credo dis illum impellentibus, ut futurae sacerdotis non violaret castitatem (sed) vindicaret. praedixit illi, abstineret a sacro corpore manum: 'non est, quod audeas laedere pudicitiam, quam homines servant, dii expectant.' ridenti et in perniciem ruenti suam 'en' inquit 'arma, quae nescis te ferre pro pudicitia', et raptum gladium in pectus stupratoris mersit. hoc factum eius ne lateret, iisdem dis immortalibus fuit curae: accusator inventus est, qui pudicitiae eius in foro testimonium redderet. nemo credebat occisum virum a femina, iuvenem a puella, armatum ab inermi; maior res videbatur, quam ut posset credi sine deorum immortalium adiutorio gesta.

[19] CESTIVS timuit se in narrationem demittere; sic illam transcucurrit: haec dixit in sacerdote futura maxime debere aestimari, pudicitiam, innocentiam, felicitatem: quam pudica sit, miles ostendit; quam innocens, iudex; quam felix, reditus. etiam habemus quandam praerogationem sacerdoti ab ipso numine datam: licet isti obiciant fuisse illam captivam, lenoni postea servisse, causam novissime dixisse; inter tot pericula non servassent illam dii nisi sibi.

ARGENTATIVS illud in narratione dixit: accusator in hoc maxime premebat ream: aiebat occisum esse intra verba, antequam vim adferret.

[20] SILO POMPEIVS hac figura narravit: eam vobis sacerdotem promitto, quam incestam nulla facere possit fortuna. potest aliquam servitus cogere: servit et barbaris et piratis, inviolata apud illos mansit. potest aliquam corrumpere prolapsi in vitia saeculi prava consuetudo et iam matronarum vul(ga)tum in libidine magisterium: pudica permanebit. licet illam ponatis in lupanari; et per hoc illi intactam pudicitiam efferre contigit. fuit in loco turpi, probroso, leno illam prostituit: populus adoravit; nemo non plus ad servandam pudicitiam contulit quam quod ad violandam attulerat. multum potest ad certum quoque pudici animi propositum hostis gladio: non succumbet, immo, si opus fuerit, pudicitiam vindicabit. incredibilem videor in puella rem promittere; iam praestitit: adulescentem misericordis populi beneficium polluere temptantem gladio reppulit. Fuit qui illam accusaret caedis: absoluta est. ne qua posset esse vobis dubitatio, quae ventura ad sacerdotium erat an pura esset, an integra, iam iudicatum est.

[21] TRIARIVS dixit: negabat se puella fecisse, negabat illum suis cecidisse manibus: 'altior' inquit 'humana visa est circa me species eminere et puellares lacertos supra virile robur attollere.' quicumque estis, dii immortales, qui pudicitiam ex illo infami loco cum miraculo voluistis emergere, non ingratae puellae opem tulistis: vobis pudicitiam dedicat, quibus debet.

Alterius partis color nihil habet difficultatis; (ex sententiis) apparet, quas praeposui. dicendum est in puellam vehementer, non sordide nec obscene; sordide, ut BASSVS IVLIVS, qui dixit: extra portam hanc virginem! et: ostende istam aeruginosam manum; (ut) VIBIVS RVFVS, qui dixit: redolet adhuc fuliginem fornicis; obscene, quemadmodum MVRREDIVS rhetor, qui dixit: unde scimus, an cum venientibus pro virginitate alio libidinis genere deciderit? [22] hoc genus sensus memini quendam praetorium dicere, cum declamaret controversiam de illa, quae egit cum viro malae tractationis, quod virgo esset, et damnavit; postea petit sacerdotium: novimus, inquit, istam maritorum abstinentiam, qui, etiamsi primam virginibus timidis remisere noctem, vicinis tamen locis ludunt. audiebat illum SCAVRVS, non tantum disertissimus homo sed venustissimus, qui nullius umquam impunitam stultitiam transire passus est: statim Ovidianum illud 'inepta loci', et ille excidit nec ultra dixit.

Hoc autem vitium aiebat Scaurus a Graecis declamatoribus tractum, qui nihil et non permiserint sibi et +penetraverunt+. [23] HYBREAS, inquit, cum diceret controversiam de illo, qui tribadas deprehendit et occidit, describere coepit mariti adfectum, in quo non deberet exigi inhonesta inquisitio: EGO D ESCHOPESA PROTERON ANDRA (EI) EGGEGENEETAI TIS E PROSERRAPTAI. +GRANDAVS+, Asianus aeque declamator, cum diceret in eadem controversia: 'non ideo occidi *** adulteros non paterentur', dixit: EI DE FELARRENA ELABON; in hac controversia de sacerdote non minus obscene dixit MVRREDIVS: fortasse, dum repellit libidinem, manibus excepit. longe recedendum est ab omni obscenitate et verborum et sensuum; quaedam satius est causae detrimento tacere quam verecundiae dicere.

VIBIVS RVFVS videbatur cotidianis verbis usus non male dixisse: 'ista sacerdos quantum mihi abstulit!'

3. INCESTA SAXO DEICIATVR. Incesti damnata, antequam deiceretur de saxo, invocavit Vestam. deiecta vixit. repetitur ad poenam.

[1] (PORCI) LATRONIS. Hoc expectatis, ut capite demisso verecundia se ipsa, antequam impelleretur, deiecerit? id enim deerat, ut modestior in saxo esset quam in sacrario fuerat. constitit et circumlatis in frequentiam oculis sanctissimum numen, quasi parum violasset inter altaria[que], coepit in ipso quo vindicabatur violare supplicio: hoc alterum damnatae incestum fuit. Damnata est, quia incesta erat; deiecta est, quia damnata erat; repetenda est, quia et incesta et damnata et deiecta est. Dubitari potest, quin usque eo deicienda sit, donec efficiatur propter quod deiecta est? Patrocinium suum vocat pereundi infelicitatem. Quid tibi, importuna mulier, (im)precer, nisi ut ne bis quidem deiecta pereas? Veniet ad colendum Romani imperii pignus etiamsi non stupro, at certe carnificis manu incesta? 'Invocavi' inquit 'deos'; statuta in illo saxo deos nominasti et miraris, si te iterum deici volunt? si nihil aliud, loco incestarum stetisti.

[2] CESTI PII narratio. Quid agam? exponam, quando stuprum commiserit, cum quo, quibus consciis? ista quia probavi, damnata est'; quid postea accessit, quod illam virginem faceret? quod iacuit in carcere, quod ducta est ad saxum, quod inde proiecta? Ait se innocentem, quia perire non potuit: ita lex de sacerdote impura in iudicio quaeri voluit, de iudicibus in supplicio? ampliatur a iudicibus in poenam? postulat, ut, cum contra poenam causa tuta non fuerit, contra causam tuta poena sit; non putas legem cavisse, ut perires, quae cavit, quemadmodum perires? Exoremus te, mulier, ut iterum absolvaris? Aut tu sacerdotium violasti aut hi sacerdotem. Male de diis existimas, si sacerdoti suae tam sero succurrunt. Lata est sententia, pronuntiatum est, damnata es; interrogo te hoc loco, mulier, responde mihi: sunt dii?

[3] ARELLI FVSCI patris. Iterum experiamur. quid times propitios deos? 'Erat' inquit 'praeruptus locus et immensae altitudinis (tristis aspectus)': decebat, ubi incestam lex mori voluit. stat moles abscisa in profundum, frequentibus exasperata saxis, quae aut elidant corpus aut de integro gravius impellant; inhorrent scopulis enascentibus latera. [et immensae altitudinis tristis aspectus] electus (is) potissimum locus, ne damnati saepius deiciantur.

FVLVI SPARSI. A superis deiecta, ab inferis non recepta, in cuius poenam saxum extruendum est.

[4] IVLI BASSI. Nihil putaram amplius adici posse audaciae istius, quam quod in illa rupe Vestam nominaverit; tamen ab ipso supplicio in templum usque revoluta quidquid secundum deos sanctissimum est contactu suo polluit et, quam a saxo nusquam reverti fas est nisi ad saxum, quanto minus quam in templum resiluit! Hoc potius venit, ubi damnatur, quam illo, ubi absolvitur.

ALBVCI SILI. Si quis (ad)huc dubitabat de deiecta, veniat et sibi ipse credat: haec impudentia virginis est? in urbe tam beata cum tot superfiuant virgines, cum tot principum filiae sint, postulat, ut praeteritis his potissimum ab inferis eruatis sacerdotem. 'Quare ergo, si incesta sum, vivo?' nescio; hoc unum scio, nec fieri quod non potest nec portentum esse quod potest. Absit nefas, [et] ut id saxum absolvat, quod tantum damnatas accipit.

[5] ARGENTARI narratio. Paene, iudices, narrare coepi, qualis esset rea; sed quid efficiam, cum illam incestam probavero? nempe ut de saxo deicienda videatur; iam visa est. non imitabor istius impudentiam, ut repetendo iudicium, quod factum est, improbasse videar. quod exigebatur probavi, quod iudicastis exsequor.

CORNELI HISPANI. Deos deasque invoco, quos priore iudicio non frustra invocavi: incesta quam tardissime pereat! 'Invocavi' inquit 'numina': quid invocas, mulier? si innocens es, dii non sunt. Videte, quantum sacerdos peccaverit, quae nec absolvi potuit nec mori. Aut tu sacerdotium violasti aut nos sacerdotem. Erras, (si) satis ad sacerdotium putas penire non posse.

[6] ROMANI HISPONIS. Ab Tarpeio ad Vestam, cuius vittam carnifex rupit; a templo ad saxum, a saxo ad templum: hac pudicae sacerdotis inter supplicia et vota discursus est. Inter superos (inferos)que iactata in novam poenam revixisti.

POMPEI SILONIS narratio. Quod ad rerum expositionem pertinet, iudices, non committam, ut ultionem deorum immortalium morer. Incesta saxo deiciatur: lege damnata est, habetis iudicium; deiecta eat, habetis exemplum.

VIBI GALLI narratio. Brevis expositio rerum est: adversariam incesti postulavi, accusavi, damnavi, carnifici tradidi. (si) permittis, iam ab rea accusator recedam; eamus ad absolutionem tuam. Ita dii damnatam maluerunt absolvere quam sacerdotem? Sero innocentiam damnata concupisti, vitam deiecta.

[7] Ex altera parte. FVLVI SPARSI. Damnata deiecta est, absoluta descendit.

ARELLI FVSCI patris. Putares puellam demitti, non cadere.

CESTI PII. Nullam habebat gratiam, in templo vixerat; itaque tantum deos invocabat. Lex sacerdotem non usque ad saxum differret, nisi expectaret deorum sententiam.

CORNELIVS HISPANVS descripsit altitudinem montis etiam secure despicientibus horrendam et adiecit: carnifex quoque recedens impellit. Nihil fecit tamquam rea; contumax est innocentia. turpe putabat sacerdos rogare nisi deos.

MARVLLI. Mirandum est, si oppressa est virgo sine gratia? cuius enim genibus submisit manus, quem deprecata est, quae tarde rogavit etiam deos?

[8] Divisio. LATRO (in) has quaestiones divisit: Vtrum lex de incesta tantum sit, vel quae deiciat(ur) nec pereat, an etiam damnata, si innocens post damnationem apparuit, deici [non] debeat. an haec innocens sit. an haec deorum adiutorio servata sit.

CESTIVS et illa subiunxit huic ultimae quaestioni: an dii immortales rerum humanarum curam agant. etiamsi agunt, an singulorum agant. si singulorum agunt, an huius egerint. Impro(ba)bat ALBVCIVM, quod haec non tamquam particulas incurrentes in quaestionem tractasset sed tamquam problemata philosophumena.

FVSCVS ARELLIVS pater sic divisit: utrum incestae poena sit deici an perire. utrum providentia deorum an casu servata sit. si voluntate deorum servata est, an in hoc, ut crudelius periret.

[9] Hic color fere sententiis, quas praeposui, permixtus est; quid tamen CESTIVS senserit, indicabo: contra sacerdotem qui(dam) dixerunt videri deos infestos illi, in hoc eam servasse, ut diutius torqueretur; aiebat Cestius malle se casu videri factum quam deorum voluntate; nam si semel illos intervenire huic rei fatemur, manifestius erit (a) poena servatam (es)se sacerdotem quam in poenam. itaque non probabat illud TRIARI: remissam tibi poenam putas? ampliata es. ea ipsa, inquit, ampliatio, quae apud iudices fieri solet, ex qua verbum in sententiam petitum est, non est damnantis sed dubitantis.

[10] Declamaverat apud illum hanc ipsam controversiam VARVS QVINTI(LI)VS, tunc Germanici gener, ut praetextatus; cum descripsisset circumstantium (indignationem), quod tam cito oculis poena subduceretur, dixit: exaudierunt dii immortales publici[um] voti preces: incestam, ne cito supplicium transcurreret, revocaverunt. CESTIVS multa contumeliose dixit in istam sententiam: sic, inquit, quomodo quadrigas, revocaverunt? nam et ante posuisti (istam) similitudinem, quia et haec de carcere exierat. cum multa dixisset, novissime adiecit rem, quam omnes improbavimus: 'ista neglegentia pater tuus exercitum perdidit.' filium obiurgabat, patri male dixit.

[11] PASTOR AIETIVS hanc controversiam apud Cestium dixit iam senator, et hunc colorem optimum putavit: sic veneficiis corpus induruit, ut saxa reverberet. multum CESTIVS hunc corripuit et dixit: hoc est, quare ego auditores meos vetem ad alios audiendos ire. haec mala mihi facit ille, qui aut athleta aut phthisicus est. dicebat autem in ALBVCIVM, qui illis diebus dixerat in hac controversia 'durius saxo'; et in BASSVM IVLIVM multa, qui dixerat 'virgo desultrix'.

OTHONEM IVNIVM patrem memini colorem [in]stultum inducere, quod (eo) minus ferendum est, quod libros colorum edidit: 'fortasse' inquit 'poenae se praeparavit, et, ex quo peccare coepit, cadere condidicit.'

[12] SILO POMPEIVS hunc colorem temptavit: praestatur, inquit, quaedam (et dam)natis sacerdotibus verecundia: erubuimus quicquam ex damnatae veste detrahere.

HISPANVS dixit: ita putaveras una te poena posse defungi, cum in saxo deos nominasses?

TRIARIVS indignantium voces descripsit et dicentium: quia non potes bis mori, (semel morere!)

MARVLLVS dixit: constituta in saxo invocavit deos; publica indignatio exorta est: 'audet ista nominare deos, audet hoc loco! quid autem habet iam, quod illos roget, nisi bonam mortem?'

DIOCLES CARYSTIVS dixit: CHATAPEDA CHAI DEUTERON CHAI TRITON CHAI MECHRI AN OU PESES EF D BEBLESAI.

4. ADVLTERVM CVM ADVLTERA QVI DEPRENDERIT, DVM VTRVMQVE CORPVS INTERFICIAT, SINE FRAVDE SIT. LICEAT ADVLTERIVM IN MATRE ET FILIO VINDICARE. Vir fortis in bello manus perdidit. deprendit adulterum cum uxore, ex qua filium adulescentem habebat, imperavit filio, ut occideret: non occidit, adulter effugit. abdicat filium.

[1] PORCI LATRONIS. Adulteros meos tantum excitavi: me miserum, quamdiu iacuerunt, postquam deprehenderam! Ego te non abdicem? maluissem posse occidere! O acerbam mihi virtutis meae recordationem, o tristem victoriae memoriam! ille onustus modo hostilibus spolis vir militaris adulteris meis tantum maledixi; solus ego ex omnibus maritis nec dimisi adulteros nec occidi. 'Quid ridetis? inquam, 'habeo manus!' voca(vi) filium. Tu viri fortis filius, qui stringere ferrum non potes? Ne truncus quidem capi potui nisi domi. Vtcumque tamen potui, obluctatus sum et truncum corpus opposui. exierunt adulteri tantum meo sanguine cruenti.

CORNELI HISPANI. 'O dignum, cui aut pudica contingat uxor aut impudica, dum armatus est!' Te, res publica, invoco, quae manus meas possides. Quis non putet aut me sine filio fuisse aut filium sine manibus?

[2] CESTI PII. Conceptus est iste ‚ ex quo, sciemus, cum adulteros deprendero. Numquam putavi futurum salva re publica, ut vir fortis sentiret se manus perdidisse.

MARVLLI. Adulteros meos usque ad limen prosecutus sum. Cucurri miser ad ferrum, quasi manus haberem.

TRIARI. Deciderunt arma cum manibus. tunc primum sensi me manus perdidisse. descriptio pugnantis viri fortis. dii boni, et has aliquis manus derisit?

P. ASPRENATIS. Arcessitus, ut occideret adulteros, venit, ut dimitteret. Ita ego manus etiam pro adulteris perdidi? steti deprehensus ab adulteris meis: patris desertor, matris leno, quem, puto, iam creditis non esse: filium viri fortis, tertius in cubiculo derisor stetit.

[3] FVLVI SPARSI. In bello suas, in domo etiam filii manus perdidit. Processit in bellum hic unus omnium adulescentis filii vicarius. In acie vicit, domi captus est. monstrat inter spolia viri fortis volutantes adulteros: 'adulescens, venit tempus militiae tuae.' indigna res: deceptus est; tam frustra ad filium quam ad gladium cucurrit. ridebant adulteri truncas viri fortis manus circa sua arma labentis.

ARGENTARI. Ante patriae quam patri negavit manus. Libenter causam eius suscepi; quis enim illum non vindicet? Quid hoc infelicius, quem adulteri tunc riserunt, cum deberent mori? Vir fortis in civitate truncus integros adulteros spectat?

[4] IVLI BASSI. Non est, quod putetis puniri illum; ad suos dimittitur. (dimittitur), inquam, ad matrem suam, nescio an et patrem; meruit hereditatem illius, quem occidere parricidium putavit. Nulli umquam plus debuistis viro forti: usque eo pro vobis pugnavit, ut pro se non posset. Adulescens, quos dimisisti sequere.

[5] Pars altera. VIBI GALLI. 'Matrem' inquit 'non occidisti': quem minus hoc crimine perdere debui quam patrem? Pater occidere iussit, lex vetat. non comparassem patri legem, nisi cum illa lex fuisset. Alterum putavi parricidium matrem coram patre occidere.

ARELLI FVSCI patris. O misera pietas, inter quae parentum vota constitisti! Non semper scelera nostri iuris sunt, et truces quoque animos misericors natura debilitat.

[6] Divisio. LATRO hac usus est divisione: an licuerit filio tunc vindicare, (an) oportu(er)it. an, si licuit et oportuit, ignoscendum sit illi, si non potuit indulgentia repugnante. an licuerit, in illa divisit: an tunc liceat adulterium filio vindicare, cum maritus (in eo loco) non est; an tunc liceat, ubi maritus in eo loco est, quasi omnino non esset. an oportuerit, tractationis quidem est, quam ut quisque vult variat, Latro sic tamen ordinavit: oportuit, etiamsi pater non iuberet, occidere adulteram viri fortis uxorem. oportuit iubente patre, etiamsi ipse posset occidere. oportuit, cum et iuberet et ipse non posset.

Novi declamatores illam quaestionem temptaverunt ex verbo legis natam ADVLTERVM CVM ADVLTERA QVI DEPREHENDERIT, DVM VTRVMQVE CORPVS INTERFICIAT, SINE FRAVDE SIT: an nemo possit occidere nisi qui deprehenderit. temptaverunt et illam: an non possit abdicari filius ob id, quod illi facere sua lege licuit.

[7] Color pro adulescente unus ab omnibus, qui declamaverunt, introductus est: non potui occidere, ex illa Ciceronis sententia tractus, quam in simili controversia dixit, cum abdicaretur is, qui adulteram matrem occidendam acceperat et dimiserat: ter non *** LATRO descripsit stuporem totius corporis in tam inopinati flagitii spectaculo et dixit: pater, tibi manus defuerunt, mihi omnia. et cum oculorum caliginem, animi defectionem, membrorum omnium torporem descripsisset, adiecit: antequam ad me redeo, exierunt. GORGIAS inepto colore sed dulci ***

PAMMENES ex novis declamatoribus dixit: *** GORGIAS egrege dixit: *** PAMMENES dixit: ***

[8] FVSCVS ARELLIVS dixit: maius erat scelus quod imperabas quam quod deprehenderas.

ALBVCIVS non narravit, sed hoc colore egit ab initio usque ad finem: ego me defendere debeo? si quid mihi obiectum erit, aut negabo aut excusabo. si quid exegeris maius viribus meis, dicam: ignosce, non possum. ignoscit filio pater navigationem recusanti, si non fert mare; ignoscit non sequenti castra, si non potest, quamvis pater ipse militaris sit: non possum occidere. agedum ipsam legem recita: LICEAT ET MARITO, LICEAT ET PATRI, LICEAT ET FILIO: quare tam multos nominat, nisi quod putat aliquos esse, qui non possint? et in descriptione dixit: cum me vocavit pater, 'hoc' inquam 'putat supplicium futurum morte gravius, si adulteram filio ostenderit.' et illud dixit: exierunt adulteri inter patrem debiem et filium stupentem.

SILO hoc colore narravit: non putavi mihi licere.

[9] BLANDVS hoc colore: utrimque fili nomen audio: pater rem petit iustiorem, mater faciliorem. et illud post descriptionem adiecit: fatebor vobis, parricidium coram patre facere non potui.

CESTIVS hoc colore egit: prosiluit, inquit, protinus mater et amplexu suo manus meas alligavit. Ago confusioni meae gratias, quod nihil in illo cubiculo vidi praeter matrem et patrem. (Pater) rogabat, ut occiderem, mater, ut viveret; pater, ne nocens impunita esset, mater, ut ego innocens essem; pater recitabat legem de adulteris, mater de parricidis. et ultimam sententiam dixit: occidere [si] matrem (si) turpe est noluisse, non potui.

ARGENTARIVS dixit: non est, quod me ex hoc habitu aestimetis: quod manus habeo, tunc non habui. et illud dixit: dat poenas tibi: perdidit virum, perdidit filium: aegrotanti non adsidebo, egentem non alam. omnia mihi libera sunt: iam vitam illi non debeo.

[10] Ex altera parte multa sunt pulcherrime dicta, sed nescio an Graecis nostri cessuri sint. in hac controversia dixit DAMAS: *** habet aliquid corrupti haec sententia.

LATRO dixit: quantum ego tunc questus sum cum fortuna mea, quod non et oculos perdidissem!

SILO POMPEIVS dixit: fili, aut oculos erue aut manus commoda. Omnes aliquid belli dixerunt illo loco, quo deprensi sunt adulteri (et) dimissi. LATRO dixit: adulteros meos tantum excitavi. FVSCVS ARELLIVS illius sententiae frigidius dixit contrariam [illi sententiam]: adulteros interventu meo ne excitavi quidem. VIBIVS RVFVS dixit: adulteri marito non adsurrexerunt. POMPEIVS dixit: adulescens, denique adulteros excita. postquam tu venisti, securius iacent. LATRO dixit: 'erratis, qui me putatis manus non habere.' filium vocavi; ut intravit, ab adultero salutatus est. [11] FVSCVS dixit: fili, tuam fidem! ostende te integro manus me non perdidisse. controversiam mihi de te facit adulter: veni, utrius sis filius, indica. P. VINICIVS et pulchre dixit et nove (sen)sum etsi ab omnibus bene dictum: inrupi in cubiculum adulterorum ‚ quid mentior, miser? aperto cubiculo expectabant adulteri. CESTIVS dixit: voca(vi) filium; risit adulter, tamquam qui diceret 'meus est'.

VIBIVS RVFVS dixit: adulter meus exit, et commodo suo. HYBREAS hunc sensum optime dixit: *** DIONYSIVS, filius eius Dionysii, qui Ciceronis filium docuit, elegans magis declamator quam vehemens, hunc sensum et vehementer dixit et eleganter: *** [12] VIBIVS RVFVS dixit: quam otiosi, quam securi adulteri transierunt praeter oculos meos, praeter filii manus!

LATRO cum exeuntis adulteros descripsisset, adiecit: adulescens, parentes tuos sequere.

NICETES illam sententiam pulcherrimam, qua nescio an nostros antecesserit: *** sed illud ALBVCI utique Graecos praeminet: cum pugnantem se acie descripsisset, dixit: me miserum, quas manus adulter effugit! et illud Albuci: 'non potui' inquit 'matrem occidere': quo excusatior sis, adice et 'patrem'. Albucius sic narravit, tamquam filio sciente factum esset adulterium; suspectum quasi conscium matri suae fecit. P. ASPRENAS dixit: exit novissime maritus et dedit adulteris suis locum. idem dixit: matrem occidere non potes? adulterum certe occide. an et iste pater est?

Dixerat NICETES: *** MVRREDIVS, dum hanc sententiam imitari vult, stultissimam dixit: reliqui in acie pugnantes manus.

5. RAPTA RAPTORIS AVT MORTEM AVT INDOTATAS NVPTIAS OPTET. Vna nocte quidam duas rapuit. altera mortem optat, altera nuptias.

[1] PORCI LATRONIS. Iam se parabat in tertiam, nisi nox defecisset. Stupro accusatur, stupro defenditur; cum altera rapta litigat, alteram advocat. Vindicate, patres, vindicate, fratres, vindicate, mariti; fortior publicae disciplinae severitas surgat: iam binae rapiuntur!

MENTONIS. Postero die erat in huius domo fletus, lamentatio matris spes suas deplorantis, cum interim ex alia domo alia vociferatio oritur, alius tumultus: coit populus velut publico metu exterritus; vix credit duos tantum fuisse raptores, cum interim producitur publicus pudicitiae hostis, quem una nocte unius virginis iniuria non satiaverat.

CESTI PII. Alteram iniuriae rapuit, alteram patro(ci)nio. Quantum suspicor, ne rapta quidem es. quaeris argumentum? non irasceris. quomodo istud fit? duabus iniuriam fecit, una queritur? 'Misericors sum' inquit: gaude, habes qui te vindicet. Vide, qualem habitura sis virum: non est una contentus.

ARGENTARIVS eundem sensum dixit hoc adiecto: non est una contentus, (ne) una quidem nocte.

[2] POMPEI SILONIS. At quam bene mimum egit! quomodo raptam se questa est, qua vociferatione! quam paene illi optione cessimus!

TRIARI. Perieras, raptor, nisi bis perire meruisses.

IVNI GALLIONIS. Sumatur de illo supplicium, constituatur in conspectu publico, caedatur diu: toto die pereat qui tota nocte peccavit. Subito fastidiosus raptor occurrit et ait: 'iam nec nuptias volo.' Stulta, deciperis: dicam, si vis, quid dixerit tibi; idem enim dixit et huic: 'dum te puto, in illam incidi.'

ARELLI FVSCI patris. Retro amnes fluant et sol contrario cursu orbem ducat, confugiat sacrilegus ad aras: raptorem rapta vindicat.

[3] Ex altera parte. POMPEI SILONIS. Postero die cum illi narratus esset nocturnus error, dum putat se in unam incidisse, huic priori supplices summisit manus, hanc prius deprecatus est, exoravit. propter hoc, puto, ista magis raptori irascitur. Altera ex puellis raptorem mori vult, altera servari; reum alter iudex damnat, alter absolvit: inter pares sententias mitior vincat. Dicam quod sentio: magis irasceretur, si unam tantum rapuisset; diceret: 'ergo ego sola digna visa sum, cui iniuriam faceret?'

ARGENTARI. Refer nunc Verginiam, refer Lucretiam; plures tamen Sabinae sunt. Ex tribunis potentior est, qui intercedit. Non est invidiosa potestas, quae misericordia vincit. Quid cessas, puella? pro marito roga. haec sententia deridebatur a CESTIO quasi improba.

[4] Divisio. In hac controversia de prima quaestione nulli cum altero convenit. LATRO primam fecit quaestionem: non posse raptorem, qui ab rapta mori iussus esset, servari. si legatus, inquit, exire debet, peribit; si militare debet, peribit; si lege +ducere+ debet, peribit; si raptam ducere debet, aeque peribit. Si is te ante rapuisset et nuptias optasses, interposito deinde tempore, antequam nuberes, hanc vitiasset, negares illum debere mori rapta iubente? atqui nil interest, nisi quod dignior est raptor morte, cuius inter duos raptus ne una quidem nox interest. si rapta nupsisses, deinde post tertium diem rapuisset aliam, negares illum mori debere? atqui quid interest, nisi quod honestius tunc maritum defenderes quam nunc raptorem defendis? [5] Alteram fecit: an rapta, quae nuptias optat, nihil amplius raptori praestare possit quam ne sua lege pereat, contra alienam legem nullum ius habeat. optasti nuptias: non occidetur tamquam raptor tuus, at idem eadem nocte, qua te rapuit, (si) stationem deseruit, fuste ierietur; si sacrilegium fecit, occidetur, licet tu dicas: 'quid ergo? ego non nubam?' tu raptori praestas, ut illum ipsa non occidas; non potes praestare, ne quis occidat. quomodo sacrilegus quamvis a te servatus periret, sic alterius puellae raptor licet a te servatus peribit. si rapuisset te, deinde in adulterio deprehensus adservaretur in tormentum diutius pereundi, tu interim educta nuptias optasses ‚ datur enim optio et in absentem ‚ vetares illum occidi a marito? quid interest, qua lege pereat, nisi quod modestius alienam legem interpellares quam tuam?

[6] Tertiam fecit: cum quod utraque optat fieri non possit, an ea eligenda sit optio, qua ultio ad utramque perveniat. ait quae mortem optat: 'mea optio et te vindicat, tua me non vindicat; et hoc tibi mea optio praestat, quod +et+ mihi occiso raptore invidiam.' illa respondet: 'optio tua me non vindicat: vindictam tu meam putas non fieri quod volo, fieri quod nolo? etiam contumeliosum mihi erit te dignam videri, in cuius honorem (occidatur, me indignam, in cuius honorem) servetur. isto modo et mea te vindicat: nempe lex duas poenas scripsit vitiatori; alteram passurus est. non eris inulta, nam raptor non erit impunitus: habebit poenam, indotatam uxorem.' respondet eodem modo: morietur (utrique, tibi servabitur) sed non mihi.

Quartam fecit quaestionem: si non potest utriusque rata esse optio, utra, quae (vale)at, dignior sit. ultimam non quaestionem sed tractationem (fecit: neminem) non raptorem impunitum futurum, si haec via impunitatis monst(ra)retur, ut, qui plures rapuisset, tutior esset; neminem non inventurum aliquam humilem, quae se in optionem commodaret.

[7] FVSCVS ARELLIVS primam quaestionem hanc fecit: (an), qui duas rapuit, perire utique debeat: lex, inquit, quae dicit: RAPTA RAPTORIS AVT MORTEM OPTET AVT NVPTIAS de eis loquitur, qui singulas rapuerunt. non putavit quemquam futurum, qui una nocte raperet duas. non quaero, quid optetis; quod severissime optare potestis occupo: necesse est raptorem mori. quare? utrique raptae ultio debet contingere: utramque non potest ducere, utrique mori potest. una pars legis ad hunc raptorem pertinet, in qua mors est. putate enim utramque nuptias optasse: quid futurum est? in raptoris matrimonium ambitus erit. putate illum plures rapuisse quam duas: quid fiet? una nubet? nuptiae ad unam pertinebunt, mors ad omnes. qui duas rapuit, utique debet mori. quare? dicam. quod (quaeque) vult eligat: aut (mortem aut) nuptias optabunt aut altera mortem, altera nuptias; si nuptias (utraque aut altera mortem, altera nuptias) optaverint, non poterit fieri quod utraque volet. uno modo poterit fieri quod utraque volet: si utraque mortem optaverit. ergo fiat quo uno duae vindicari possunt. [8] hic tractavit: ne exemplum quidem utile esse non utique perire eum, qui duas rapuerit; nam hunc morem perniciosissimum civitati introduci, ut aliquis propter hoc non pereat, quia perire saepius meruit. reliquam partem controversiae Fuscus in haec divisit: utra optio honestior sit, utra iustior, utra utilior.

CESTIVS hanc partem controversiae sic divisit: utra puella dignior sit, quae valeat; utra optione raptor dignior sit. Cestius et coniecturalem quaestionem temptavit: an haec cum raptore colluserit et in hoc rapta sit, ut huic opponeretur. [9] LATRO aiebat non quidquid spargi posset supiciose, id etiam vindicandum: colorem hunc esse, non quaestionem; eam quaestionem esse, quae impleri argumentis possit. Cestius aiebat et hanc posse impleri argumentis *** hunc sensum a Latinis iactatum NICETES dixit: EPI TEN TRITEN NUKS ECHLINEN. GLYCON dixit: *** DIOCLES CARYSTIVS dixit: *** hunc sensum VIBIVS RVFVS subtiliter dixit: volo tibi malam gratiam cum sponso tuo facere: habet amicam. in hac controversia dixit ALBVCIVS: ambulet in masculos. adeo nullum sine amatore vitium est, ut hoc quidam disertum putaverint; ego tamen magis miror hoc potuisse Albucium dicere quam aliquos potuisse laudare.

Ex Latinis dixit TRIARIVS: gratulor vobis, virgines, quod citius illuxit. ARGENTARIVS dixit: quaeritis, quid isti finem rapiendi fecerit? dies. LATRO: iam se parabat in tertiam, nisi nox defecisset.

6. Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. archipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iuravit. relicto patre secuta est adulescentem. redit ad patrem, duxit illam. orba incidit: pater imperat, ut archipiratae filiam dimittat et orbam ducat. nolentem abdicat.

[1] PORCI LATRONIS. Pro di boni, et haec puella hospitio patris excepta est? prohibeo domo terra prohibendam. Bonae spei uxor, bonae spei nurus, quae amare potest captivum, odisse vel patrem. 'Captus' inquit 'in tenebris iacebam'; narra, obsecro, soceri tui beneficia. Possum, iudices, esse securus? filius meus ait se uxori parricidium debere.

CESTI PII. Quis interfuit nuptiis tuis? pater? denique puellae pater?

[2] Ex altera parte. IVLI BASSI. Hodie captivus essem, nisi haec archipiratae filia fuisset. Vt dixi: 'patrem habeo', inter bonos captivos sepositus sum. Archipiratae filia vocatur, puto, ex aliqua nata captiva; certe animum eius natura a patre abduxerat: misericors erat, deprecabatur, flebat, movebatur periculis omnium. nihil in illa deprehendi poterat piraticum. Promisi nuptias et quasi aliquam sacram testationem tuum nomen inserui. Eo loco me non deseruit, in quem venire etiam patres timuerunt. Artius nos fortuna alligavit, [nisi corpus omnia vinculis] quam ut orba posset divellere. Vidisses tectum pannis corpus, omnia membra vinculis pressa, macie retractos introrsus oculos, obtritas catenis et inutiles manus; talem quis amare nisi misericors posset? [3] Decepi te, puella, alia pollicitus: 'cum veneris in patriam mecum, ibi tibi gratiam referam; hic catenatus, egens, squalidus quid possum? pater meus, socer tuus' ‚ hoc enim te iam pridem vocabat ‚ 'socer' inquam 'tibi tuus gratiam referet.' Quidam avitas paternasque flagitiis obruerunt imagines, quidam ignobiles nati fecere posteris genus. in illis non servasse quod acceperant maximum dedecus, in illis quod nemo dederat fecisse laudabile est. si possent homines facere sibi sortem nascendi, nemo esset humilis, nemo egens: unusquisque felicem domum invaderet. sed quando non (pos)sumus, natura nos regit et (in) quemcumque vult casum quemque mittit. tunc sumus aestimandi, cum sumus nostri. [4] quis fuit Marius, si illum suis inspexerimus maioribus? in VII his consulati(bus) nihil habet clarius quam se auctorem. Pompeium si hereditariae sustulissent imagines, nemo Magnum dixisset. Servium regem tulit Roma, in cuius virtutibus humilitate nominis nihil est clarius. quid tibi videntur illi ab aratro, qui paupertate sua beatam fecere rem publicam? quemcumque volueris revolve nobilem: ad humilitatem pervenies. quid recenseo singulos, cum hanc urbem possim tibi ostendere? nudi stetere colles, interque tam effusa moenia nihil est humili casa nobilius, (etsi) fastigatis supra tectis auro puro fulgens praelucet Capitolium. potes obiurgare Romanes, quod humilitatem suam, cum obscurare possint, ostendunt; sed haec non putant magna, nisi apparuerit ex parvis surrexisse.

[5] 'Misereri illius oportet, quia orba est.' ista tamen est (dives,) habet propinquos, habet amicos paternos, habet te imbecillitatis suae tutorem fortissimum. omnes uxores divites servitutem exigunt: crede mihi, volet in suis regnare divitiis, et tamen aecum est eam possidere domum, quae mea non erit. si coeperimus esse magis liberi, si paulo speciosior animo eius adfulserit domus, si parum blande fecerimus, relinquet, et tunc est tormentum carere divitiis, cum illas iam senseris. vides, quid inter duas uxores intersit: ista, si nos reliquerit, repetet sua; haec, quod dedit, dimissa non auferet, multi duxere sine dotibus uxorem, quidam dictas non accepere dotes, quidam etiam emptis contenti fuere mancipiis et, cum possent accipere divitias, emere quibus libertatem darent maluerunt quam suam vendere. [6] aliquis in adoptionem iuvenis petitur: si volet ire, quaerat, senex ille qui petit quales et quos habeat maiores, quanta bona; an satis magno se possit addicere. aliquis capere orbos senes vult et suas spes in alienas mortes diffundere: excutiat testamenta, scrutetur census. ubi vero quaeret uxorem, videat, an nupta sua se amet, an nil pluris faciat marito, an misericors sit, an fortis sit, an possit, si quid viro inciderit, mala una tolerare: si his bonis fuerit instructa, dotata est.

Non possumus una felices esse: quod solemus, una infelices erimus. 'Fac' inquit 'quod imperat. nolo propter me patrem tuum offendas; ibo' inquit; 'sola'. tu ibis, quoque, infelix, quas petitura regiones? est enim tibi aliquis locus? pater tuus nobis maria praeclusit, meus terras.

[7] CESTI PII. Solent qui coguntur a patribus, ut uxores ducant, illa dicere: 'non sumus etiamnunc apti nuptiis.' ego contra refugio uxorem, quia uxorius sum.

ARELLI FVSCI patris. Impotens malum est beata uxor. cum immensum pondus auri orba attulerit, cum pecunia arcas nostras oneraverit, quid aliud quam beati serviemus? Altera filium dat tibi, altera patrimonium: pater, utra magis dives est? Locuples est, pater, quam mihi concilias; o si scires, quam dives et haec fuisset! 'Orba' inquit 'est': et haec orba est. inter duas orbas ea mihi curanda est magis, quam orbam ego feci.

[8] Divisio. In hac controversia nihil litium fuit; fere omnes consentiunt. LATRO primam quaestionem fecit: an pater propter matrimonium abdicare filium possit, cum liberum cuique huius rei arbitrium sit. GALLIO subiecit huic: etiamsi potest imperare filio, ut uxorem ducat, an ei, qui iam habet. LATRO secundam fecit: si ius est patri etiam propter matrimonium abdicandi, an huic liberum non fuerit parere, cum iurasset. hoc in haec divisit: an nemo iure iurando teneatur, quo per necessitatem adactus est. an expleverit ius iurandum ducendo illam uxorem. an, etiamsi non explevit, non teneatur religione qui coactus aliquid contra ius iurandum facit; hunc autem cogi a patre. si per ius iurandum [facit hunc] potest parere patri, an debeat. hic de meritis puellae et moribus.

[9] Colore hoc usus est Latro pro patre: puellam non misericordia motam sed libidine, et ideo non esse beneficium. in argumentis eleganter hanc partem tractavit: etiamsi beneficium dedisset, non esse sic referendam gratiam. deinde beneficium esse quod iudicio detur, non quod furore aut morbo.

HISPO ROMANIVS alio colore dixit illam non amore adulescentis sed odio patris sui secutam: voluit illi et amoris commendationem detrahere.

BVTEO longe arcessito colore usus est; voluit enim videri non invito patre sed secreto suadente, palam dissimulante totum hoc gestum: +re illae+ honestam condicionem nuptiarum inventam, cum alio nullo modo posset; neque enim aliter effugere illos potuisse nisi patiente patre. [10] sed aiebat LATRO non esse tanti detrahere illi commendationem soluti adulescentis, ut detraheretur invidia relicti patris.

FVSCVS ARELLIVS egregie declamavit; non enim propter nuptias orbae dimitti illam, sed quasi orba non esset, eici iussit: non aliam sibi magis placere sed illam displicere dixit et hoc, quod LATRO transcurrerat, pressit: timere se puellam temerariam, inter piratas natam, inter piratas educatam, impiam in patrem.

GALLIO illud, quod omnes scholastici transierunt, dixit: timere se, ne haec speculatrix esset et piratis occasiones omnes indicaret, aut certe, ne videretur; nolle se suspectum esse rei publicae.

*** illi iurasse; timuit, ne puella videretur improbe ius iurandum exegisse: ne quid liberi sibi esset, adiecit iurasse se per patrem. [11] TRIARIVS dum sententiam parem illi captat, inepte dixit iurasse se et per orbam. aiebat enim CESTIVS valde fieri (praescium; si per) hanc orbam et iam iurasset. LATRO aiebat *** quoque ius iurandum ineptum esse; nihil enim minus convenire quam aliquem per patrem iurare patrem relicturae.

Omnes honestam mentem puellae dederunt, omnes dixerunt eam (etiam) misericordia motam, non amore. solus POLLIO iudicio fecisse vult eam [etiam misericordia discessisse]; dixit enim illam non potuisse cum piratis vivere: ut primum honestam occasionem invenerit discedendi, discessisse.

[12] Q. HATERIVS a parte patris pulcherrimam imaginem movit: coepit enim subito, quo solebat, cursu orationis (de)scribere, quasi exaudiret aliquem tumultum, vastari omnia ac rapi, corruere incendiis villas, fugas agrestium; et cum omnia implesset terrore, adiecit: quid exhorruisti, adulescens? socer tuus venit.

GLYCONIS valde levis et Graeco sententia est: CHATAPONTOSON TON IDION GENETOSA ECHOMEN PATERA. tolerabilem dixit illam rem, cum iuris iurandi vim describeret: hoc esse, quod foedera sanciret, quo astringerentur exercitus: OPCHOS ESTIN MEISMA CHAI PARA PEIRATAIS PEPISTEUMENON.

ARTEMON circa eundem sensum versatus est a parte adulescentis; cum dixisset relictum patrem, adiecit: LOIDOREI NUN TON ARCHIPEIRATEN, TON MIAIFONON, TON IEROSULON, EI THELEIS, CHAI TON EPIORCHON.

7. LIBERI PARENTES ALANT AVT VINCIANTVR. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistulam scripsit: si praecidissent manus, duplam se daturum. piratae illum dimiserunt. patrem egentem non alit.

[1] PORCI LATRONIS. Da mihi epistulam esurientis istius: 'manus' inquit 'praecidantur'; in quam(cumque) corporis partem potius saevitia incurrat: cetera membra mea sunt, manus publicae sunt. Numquid (nimium) peto tyrannicida: 'talem me dimittite, qualem a piratis recepistis'? Non habeo, quod de fortuna queri possim [eum]: qui manus meas (praecidi voluit, ad manus meas) confugit. 'Si praecideritis' inquit 'manus'; si irasceris, scribe potius 'si occideritis'; tyrannicida exitum tyranni rogo. Non timeo, ne, quas manus piratae solverunt, iudices alligent. [2] Ex omnibus, quae mihi fortuna terra marique privatim mala publiceque congessit, tyrannum adulterumque, piratas, nihil expertus sum durius quam patrem: tyrannus, cum timeret manus meas, non praecidit. iniuria matrimonii nihil abstulit corpori. piratae, quasi beneficio meo viverent, gratis miseriti sunt. unum hostem inexorabilem habui. o felicem rem (publicam), quod sub isto inimico non ante tyrannidem navigavi! 'Genui' inquit, 'educavi': nempe istud beneficium et tyranno praestitisti et adultero. Has manus si per te redimere non potes, rem publicam appella. Adulter cum manibus sepultus, tyrannus cum manibus proiectus est. (In) magnis sceleribus iura naturae intereunt: non magis tu pater es quam illi fratres. Audite novam captivi vocem: tutus sum, si pater meus nihil habet. 'Quidquid habes pro redemptione filii mitte; non est, quod timeas: non deerunt tibi alimenta, cum dixeris tyrannicidae (te) patrem.' Pro adultero filio rogas(ti, pro tyrannicida non rogas): quaerite nunc, quomodo tyranni fiant.

[3] CESTI PII. Cedo mihi epistulas patris. quaeris, unde habeam, cum mihi nullas miseris? (piratae mihi dederunt, ut primus legerem miser.) 'duplam dabo pecuniam': apparet, pro unico filio rogat. 'duplam pecuniam dabo': unam [pecuniam dabo iam] summam pro filio, alteram pro tyrannicida. 'si manus praecideritis'; hoc ne (in) adulteros quidem licet. 'Non habui pecuniam': sed rogare illos potes, et audacter roga: in misericordes piratas incidi. Quare non alo? quia captum filium tuum [agere] parum est si dixero non redemisti. Alere non possum: perdidi manus. non credis? epistulas lege: duplam pecuniam dabas, avaris dabas, piratis dabas. sic excusabant piratae ipsi se mihi, cum praeciderent manus: 'pater iussit'; aiebant: 'magnum facinus est, sed magno licet.' [4] 'Egens sum' inquit: mentiris, cedo mihi patris mei censum. 'Quid ergo, ales patrem?' dimissus fortasse promittam, cum rogaveris; nihil paciscor: etiamnunc manus meas petis.

*** Nega tuam esse epistulam, et habes argumentum; dic: 'ego rogare etiam pro adultero soleo'. 'Qui non aluit' inquit 'patrem, adligetur': plus de manibus meis timui.

CORNELI HISPANI. Quid me rogarit pater, nescio: publica vindicta cruentum gladium privato tyranno impressi. Captum me piratae nihil amplius quam alligaverunt. 'Duplam pecuniam dabo.' quid? plus polliceris quam petitur? unde tantas patrimoni vires habes? etiamnunc tamquam (quantumlibet facile hausurus ex) tyranni arca loqueris? Corrupit frater uxorem meam, quam nec tyrannus violaverat. Vt pretium piratae constituerunt, gavisus sum: ('salvus sum') inquam, 'locuples est pater; poterat dare, etiamsi duplam poposcissent!' Remiserunt me rei publicae cum manibus, patri cum epistulis.

[5] POMPEI SILONIS. Pactus sum de redemptione, scripsi patri. quicumque pro tyrannicida vestro pependistis, certum habeo, solliciti optatis, ut hae litterae ad patrem perveniant. 'Egeo' inquit: sic subito? Quod ex toto emi non debet, duplo emit.

ARELLI FVSCI patris. Causam meam tenui apud eos, qui nihil debebant manibus meis. Tunc primum egere (se) querit(ur) iste, cum manus meas vidit. Quid mirum, si non putaverant turpe piratae accipe(re) mercedem, quam pater dabat? 'Ades, Pietas: si sancte vixi, si innocenter, effice, ut iste manus meas qui odit desideret.' Tarde mihi epistula solvi videbatur. Hoc prorsus fabulis, repleto sceleribus nostro saeculo, deerat, ut narretur aliquis solutus a piratis, adligatus a patre.

[6] BLANDI. Hic, qui unde vivat non habet, quam care tyrannicidas vestros emancat! Quid ais, pirata fili, piratarum magister, eius crudelitatis emptor, cuius nec pirata venditor est?

ROMANI HISPONIS. 'Pater piratis salutem': hanc eripis filio. 'duplam dabo': quid necesse est? potui vilius solvi. 'ut praecidatis manus': obstipuerunt piratae, et cum dimitterent, dixerunt: 'indica patri tuo non omnia piratas vendere.'

MENTONIS. Adhuc, iudices, tamquam pro meis manibus egi; verum confitendum: vobis remissae sunt. exhibeo, res publica, piratarum depositum tibi: manus hae tuae salvae ad te perlatae sunt. fac quod voles, illud unum rogo: si peccaverunt, cuilibet tu vinciendas trade; si isti trades, sic alligabit, quomodo (qui) voluit praecidere.

[7] ALFI FLAVI. Adhuc, qualem optem patrem, nescio; divitem? debilitat. egentem? adligat. neutrum manibus meis expedit. 'Duplam dabo, ut manus praecidatis': filium minus crudelem habuisti.

MARVLLI. Vt adlata est epistula, [que] coeperunt iam me piratae solvere; ut recitata 'dupla' in epistula 'pecunia' est, 'hic est' inquam 'pater, quem vobis laudaveram.'

TRIARI. Vbi est patrimonium tuum illud, quod tyrannos instruit, quod adulteros facit? ubi est? certe in me nil impendisti.

[8] Pars altera. IVLI BASSI. Infelix futura est etiam victoria mea: si non tenuero causam, fame moriar; si tenuero, hoc tantum consequar, ne fame moriar. Duxi uxorem nimium fecundam; peperit mihi tria nescioquae prodigia variis generibus inter se +et iuditia+ furentia; alium qui patriam posset opprimere, alium qui fratrem, alium qui patrem. Testor, iudices, omnes cives meos: una servivimus; nemo tyrannidem (me) uno sensit magis. argumentum habeo maximum, quod vivo: non pepercissetis mihi, si putassetis me patrem tyranni. Dum inter se pugnant, vicit res publica. reliqui duo, quia non poterant in nos, inter se tyrannidem exercuerunt. Habebat iste nescioquam uxorem, quam in arce cognoverat. Si alligare te possem, proficiscentem alligassem. [9] Non opus est tibi magna impensa ad sustinendum patrem; [magna omnia sunt] tu mecum alimenta partire. nolo me tam bene alas, quam ego te alui. Nolo ignoscas mihi; quidquid passus es, quidquid timuisti, patiar: posce flagella, scinde rugas, usturos subice ignes, emeritam hanc pau(perta)tem, quae tantum in contumeliam suam spirat, quia extingui non potest, exure. si parum est, fac quod ais ne piratas quidem fecisse: manus praecide. exhibeo tibi: hae sunt illae, quae quidlibet scribunt. Vbi est gladius tuus? stringe. tyranno licuit vulnere mori, adulter uno ictu breviter confectus est: pater te pro beneficio similem sortem rogo. Ne tu quidem apud piratas famem timuisti; neminem tyrannus sic torsit.

[10] PORCI LATRONIS. Fili, nihil amplius quam famem deprecor; si tamen inexorabilis es, illud pro beneficio peto, ut aut tamquam adulter moriar aut tamquam [adulter] tyrannus. Par erat utriusque fortuna illo tempore: [ut] tu alligatus eras, ego in senectute immobilis et vincto simillimus; tu in solitudine mei, ego in omnium meorum solitudine; tu lucem non videbas, ego etiam oderam. hoc unum inter nos interest, quod tu etiam a piratis cibum accepisti.

BLANDI. Deprecabar non pro adultero sed pro domo, ne fratrem occideret, tyrannicidam inquinaret, patrem respergeret. roganti mihi et has interponenti manus paene praecidit. Haec sententia deridebatur a LATRONE tamquam puerilis: hoc ei provisum est, ut aliquem ex suis reliquisse videatur, quem non occiderit.

VIBI RVFI. Hae nempe scripserunt epistulam manus; praebeo. praecide et ale.

POMPEI SILONIS. LIBERI PARENTES ALANT AVT VINCIANTVR: ad te legem meam transfero: licet alliges et alas.

[11] Divisio. Fere (omnes) hac usi sunt divisione: an lex causam nec patris nec filii aestimet, sed omnis pater a filio alendus sit. (LATRO) dixit legem hanc pro malis patribus scriptam esse; bonos etiam sine lege ali. (si) non omnes alendi sunt, an hic alendus sit. hanc quaestionem Latro in haec divisit: an alendus sit, qui filium a piratis non redemit. hoc loco quaesit, an non potuisset redimere, an noluisset. deinde, (an) alendus sit, etiam si praecidi filii manus voluit. novissime, an praecidi voluerit.

[12] HISPO ROMANIVS separatim quasi iuris quaestionem fecit: an, qui non redemit filium, non possit ab eo alimenta petere; sed hoc utraque quaestio continet, ut aiebat GALLIO, et prior, in qua quaeritur, an omnis pater alendus sit; dicitur enim: quid, si quis filium excaecaverit? quid, si quis non redemerit? et cum ad alteram quaestionem ventum est, in qua quaeritur, an hic pater alendus sit, nihil aliud potest dici, quare non alatur, quam quod non redemit, quam quod duplam promisit, ut manus praeciderentur.

Graecorum improbam quaestionem satis erit in eiusmodi controversiis semel aut iterum adnotasse: an in tyrannicidam uti pater hac lege possit: quasi sacras et publicas manus esse, in quas sibi ne piratae quidem licere quicquam putent. nostri hoc genus quaestionis submoverunt.

[13] SILO POMPEIVS non eis tantum usus est quibus ceteri, cum dicerent non debere hunc patrem ali, quod non redemisset filium et quod praecidi manus filio voluisset, sed a privatis causis transit ad publicam causam; dixit enim non debere ali hominem perniciosum rei publicae, qui tyrannum filium habuisset, qui non occidisset, qui desideraret amissum, qui vindicaret; et negavit ullam aliam illi causam esse persequendi tyrannicidam nisi libertatem publicam, et descripsit mores hominis impii, cruenti, quia per liberos non posset, per piratas tyrannidem exercentis. quae ut liberius diceret, patronum filio dedit. et illud in hac parte laudatum est [a] Silone declamante: coeperat hoc tractare, non debere ali tyranni patrem; omnibus faventibus illum fame necandum. et cum diu pressisset illum tyranni patrem esse, adiecit: aude postulare, ut illud tibi prosit, quod tyrannicidae pater es. BLANDVS hunc sensum, cum postero die declamaret, in ironiam vertit, et, cum obiecisset, quod tyranni pater esset, adiecit: nolite illum aversari; habet quod apponat: et adulteri pater est.

[14] Colorem pro patre alius alium introduxit. FVSCVS iratum se illi confessus est fuisse, quod fratrem in conspectu patris occidisset, et huic loco vehementer institit, quom nemo hoc tyrannus, nemo pirata fecisset. 'iratus' inquit 'ob hoc ipsum fui, quod hoc scelere etiam tyrannicidium inquinaveras; apparet te morbo quodam adversus tuos furere.' et servavit hunc actionis tenorem: 'iratus fui hodieque irascor nec queror.' nec se demisit in preces aut rogavit sed iure patrio usus est. illud ad excusandam epistulae crudelitatem adiciebat: scripsi piratis non eo animo, ut manus tibi praeciderentur, sed ut exprobrarem tibi cruen(ta)tas in conspectu patris fraterno sanguine manus. tuto autem scribebam; sciebam enim piratas non facturos, nisi pecuniam accepissent, quam non mittebam; denique nec praeciderunt. et si sperassent, utique praecidissent, sed apparuit illas epistulas irascentis esse, non promittentis. in ultimo descripsit, quam miser futurus esset alimenta accipiens illis manibus, quas paulo ante spectaverit fratrem occidentes, et adiecit, quod aiebat praeceptore suo dicente summa cum admiratione exceptum, illud Homeri (in) Priamo dictum [Il. 24,478-479]:

(CHAI CHUSE CHEIRAS

DEINAS, ANDROFONOUS, AI OI MOLEAS CHTANON UIAS.)

[15] SILO POMPEIVS et ipse iram fassus est; aiebat enim non habiturum fidem, si negasset iratum fuisse, sed irae causam non dixit quam Fuscus: transeundas aiebat eas offensas, quibus ille gloriaretur. hanc causam posuit, quod relictus esset ab unico filio, quod invito se navigasset, cum videret senem, orbum, iam paene egentem. iam tum illum fugisse, ne aleret. et ad preces patrem deduxit et rogavit in epilogo filium.

Et SPARSVM hoc colore declamasse memini, hominem inter scholasticos sanum, inter sanos scholasticum.

[16] CESTIVS (longe) alio colore [longe] usus est: dixit non iram fuisse illam patris sed calliditatem. 'non habebam' inquit 'unde redimerem. quem rogarem pecuniam in tam avara civitate, in qua ne filii quidem patres alunt? usus sum consilio: sciebam piratas non crudeles esse sed avaros. volui efficere, ut desperarent +non+ illum redimi et propter hoc supervacuum et sum(ptui) futurum dimitterent. an prudenter cogitaverim, nescio; interim, feliciter cogitavi: post epistulas illas, quas accusat, dimissus est.'

LATRO totum se ab istis removit coloribus et advocavit vires suas tanto totius actionis impetu, ut attonitos homines tenuerit; hoc enim colore usus est: nescio, quid scripserim. olim iam mihi excussa mens est. ex quo vidi filium unum in arce, alterum in adulterio, tertium in parricidio, ex quo respersus sum fili morientis sanguine, ex quo relictus sum solus, orbus, senex, odi meos. hic color illius viribus approbandus est; quanta enim vi opus est, ut aliquis accusando se miserabilem faciat!

[17] ALBVCIVS omnes colores miscuit, et, ut hoc liberum esset, patronum patri dedit nec voluit narrare. a propositione coepit: alumenta pater a filio petit. deinde, cum ad defendendum venit quod scripsit duplam se daturum, si manus praecidissent, primum Latroniano colore usus est: hoc, inquit, respondeo: nescit, quid fecerit, (in) insaniam malis actus est. hic philosophumenum locum introduxit, quomodo animi magnis calamitatibus everterentur, deinde anthypophoran sumpsit: 'mentiris, ille vero iratus fuit.' cogis, inquit, me dicere iratum tibi merito fuisse; (et) exsecutus est omnia; hoc illi inter cetera obiecit, quod occupat(urum arcem) fratrem suum ignorasset aut dissimulasset, ut tyrannicidio quoque eius commendationem (de)traheret. deinde ad illum colorem redit Cestianum: sed puta illum consilio fecisse quae fecit; quid ergo? quid iste tamen dicit? quare scripsisti? nihil dicit: flet, mori vult, sed non fame.

[18] In hac declamatione ALBVCIVS hanc sententiam dixit dubiam inter admirantes et deridentes: panem, quem cani das, patri non das.

GLYCON egregie dixit: ELEESATE AUTON UIOS CHINDUNEUEI MATERA THREPSAI.

GARGONIVS fuit Buteonis auditor, postea scholae quoque successor, vocis obtusae sed pugnacissimae, cui Barrus scurra rem venustissimam dixit: centum raucorum vocem habes. hic putavit se vafrum colorem excogitasse pro patre: ego, inquit, dictavi: 'duplam dabo, si manus non praecideritis'; librario una syllaba excidit, 'non', et scripsit 'si praecideritis'. digna res, quae voce illa diceretur!

ARTEMON dixit: FILOTEXHNE PATER, CHAI SOI TIMOREIN APOCHNEI TIS;

ADAEVS dixit: EIDOMEN TACHINON SCHAFOS. CHAI TIS TON ANTIONTON EN TOUTO TO SCHAFEI PATEO ESTIN;

NICETES dixit: DIPLA DOSO, AN APOCHOPSETE TAS CHEIRAS. EZETOUN OI PEIRATAI ME TI ETURANNSAS; ME TI EMOICHEUSAS;

8. QVI TER FORTITER FECERIT, MILITIA VACET. Ter fortem pater in aciem quarto volentem exire retinet; nolentem abdicat.

[1] PORCI LATRONIS. Miserrimus pater iam non viderem filium, nisi abdicarem. Fortis plus quam legi aut patri (satis) est tertio mihi non redit sed relatus est. quod patriae superest, patri vindico. Fugit me filius, et quidem ad hostem. Quousque pavidus proeliorum nuntios expectabo? filii mihi vacationem peto.

CESTI PII. Abdico filium, ut habeam. Non minus vacatio mea rei publicae profuit quam militia: duxi uxorem. sic descendit in narrationem: tertio audivi velut denuntiantes deos: faceret adulescens iam felicitatis suae finem. ego advocationem in unam pugnam petii. accidat, inquam, quidquid timeo, si illum amplius in aciem dimisero; cum diis pactus sum. 'Non timeo' inquit; hoc est, cur timeam. Obicitur mihi, quod me filius oderit.

[2] ARELLI FVSCI patris. O me filio pugnante iam lassum! Magna omina sunt: nihil hoc putas, quod viri fortis pater timeat? Miserum me, iam hosti nimis notus es, iam pro te nescioquid etiam lex timet. miraris, si, quod legi satis est, patri nimis est? 'Numquid luxuriam' inquit 'obicis?' ego vero te etiam hortari possum in voluptates: quousque duro castrorum iacebis cubili? quousque somnum classico rumpes? quousque cruentus vives? simus hilares: trium victoriarum vota solvenda sunt. Tot acies sustinuisti, tot vulnera; possum cum re publica queri: sero dimitteris. Subinde audio te dicentem: 'malo gloriam quam vitam.' hoc ergo me exanimat, quod mori tibi tam facile est. Denique uno quiesce bello.

[3] POMPEI SILONIS. Causa mihi abdicandi est, ne sine filio vivam, quem tam diu non viderem, nisi abdicarem. Abdicatio mea in potestate abdicati est.

ROMANI HISPONIS. Quid fatigatae felicitati molestus es? quid expectas, donec castris eiciaris?

MENTONIS. Erubescit res publica tam cicatricoso milite uti. Non oportet tantam virtutem sine successore concidere; ducenda uxor est, sed iam nunc te admoneo, ne unum tollas.

CORNELI HISPANI. Non ante te retinere coepi quam dimisit res publica. Nullum iam tibi vulnus nisi per cicatricem imprimi potest. Adhuc diutius fuisti cum hoste quam apud patrem: domi tantum sanatus es.

IVNI OTHONIS patris. Optimus virtutis finis est antequam deficias desinere.

[4] Ex altera parte *** Ter fortiter *** certe pugnare abdicatis licet.

ALBVCI SILI. Quis hic subitus insonuit tumultus? numquid imperator vocat? venio. Plurimum in prima acie laboravi *** Pudet me: ter victi militant.

P. ASPRENATIS. 'Quousque' inquit 'periclitaberis?' bene habet, iudices: pater me putat dignum esse, qui salvus sim. Senator post sexagesimum et quintum annum in curiam venire non cogitur, non vetatur. praetorio licet praetexta toga uti festis aut sollemnibus diebus: numquid necesse est? quidquid aut praemii aut honoris nomine datur, in utramque partem licet; alioqui desinit praemium esse, cui necessitas iniungitur. Pareo illi patri, qui gloria nos immortales fieri dicebas, qui ex acie redeuntis vulnera osculabaris. [5] ad haec nova et diversa imperia subito me circumagi putas posse? non ita est: ille in nos dominatur affectus, qui animum primus intravit; luxuria, avaritia, desidia, [iustitia] timor non dediscuntur, et cotidie omnia haec aut castigantur aut puniuntur: tam[en] etiam vitiorum tenaces sumus. Crede mihi, pater, non sum mei iuris, cum ille proelii clamor exortus est; invadere hostes libet, obstantis cuneos gladio diducere. Hic impetus, hic ardor animi domum tuam trinis hostium spoliis adornavit, huic supplicationes illas debes, propter hunc me, etiam cum abdicas, diligis. Non animus mihi, (non) lingua constat; in alieno opere comprehensus sum; toga ipsa humeris non sedet. [6] ad obsidendum hostem, ad occupandum castris locum, ad intercipiendos hostium commeatus ire iusseris: non animo (nec viribus deficiar). otium imperas animo non otioso. quotienscumque tumultus aliquis exortus est, in me civium deriguntur oculi, me(as) spectant manus; et adhoc ‚ verum dicendum est ‚ nihil patria debet mihi: numquam pugnavi nisi coactus. Credisne quicquam referre, ubi simus, quem vitae cursum agamus? eadem pericula nos ubique circumstant, et totidem ad mortem viae sunt. Interdum continuatus labor firmiores facit; saepe, quod corroboraverat, desidia consumpsit.

MARVLLI. Sine me aliquod meritum in patriam conferre: adhuc militia mea legis munus est. Pugnabo et abdicatus, nec verebor, ne (in)utilis sit opera mea patri(ae): Athenienses abdicato vicerunt duce. quantum inter me et illum interest! ille abdicationem virtute delevit, ego merui.

[7] Divisio. Prima quaestio illa ab omnibus facta est vulgaris: an filius ob id, quod sui iuris sit, abdicari possit. deinde, an debeat. haec tota tractationis est. Graeci illam quaestionem primam solent temptare, quam Romanae aures non ferunt: an vir fortis abdicari possit. non video autem, quid adlaturi sint, quare non possit, nam quod et vir fortis est et totiens fortiter fecit, non plus iuris illi adfert, sed plus commendationis.

[8] Colorem a parte patris quidam duriorem fecerunt; voluerunt enim videri invisum filio patrem, itaque illum malle (cum) hostibus vivere quam cum patre. paene omnes: esse adulescentem insatiabilem gloriae et propter (id) ipsum patri et moderandum et continendum. quidam ex toto ad patris indulgentiam refugerunt et non disputaverunt hoc modo, quo SILO POMPEIVS disputavit, qui sic divisit, ut diceret: etiamsi patrem non haberes, desinere debebas; qui patrem habes, desinere debes, quia pater vetat. [9] aut illo modo, quo GALLIO, qui sic divisit hanc partem: hoc impero rei publicae (causa), tua causa, mea causa. sequentia duo videris quemadmodum potuerit implere; illud, rei publicae causa se imperasse, sic tractavit: primum, ut pluribus iuvenibus pateat ad virtutem aditus, non debere omnem occasionem fortiter faciendi ab uno occupari. deinde, expedire rei publicae non videri ex uno pendere: futurum, ut animi et hostium crescerent et suorum frangerentur, si casu ter fortis occidisset. ad ultimum, utile esse rei publicae ter fortem servari, ut sit, qui ostendatur iuventuti: iam illum magis posse ornamentum esse quam praesidium. illum sensum veterem, 'iam pro viro forti nescioquid etiam lex timet', hoc loco Gallio posuit: haec quoque, inquit, ter viro forti aut diffidit aut consulit.

[10] Ne illam quidem secuti sunt tractationem, qua usus est Blandus, qui dixit: militia tibi supervacua est, invidiosa est, periculosa est. supervacua est, quia non cogeris, immo verecunde vetaris. gloriae causa aliquis militat: consecutus es gloriam; vacationis causa: consecutus es; praemii (causa): tria domi praemia sunt. et sic transit, ut diceret invidiosum esse unum hominem totiens optare omnes honores intercipere; quam periculosa res esset invidia, quam magnos viros oppressisset. hic exempla. periculosam esse militiam eodem modo collegit quo ceteri. illud unum [non] adiecit de lege, non posse iam illum fortiter facere, quia omnes illum hostes peterent; et adiecit: ideo lex ter fortem dimisit; scit illum iam observari ab hoste.

[11] His ergo omissis illi, qui amantem patrem induxerant, hoc genere egerunt: non possum pati, non possum desiderium tui sustinere. hoc loco AESCHINES ex novis declamatoribus, cum diceret: non me gloria cupidiorem tui fecit, non omnibus admiranda virtus, 'confitebor' inquit 'adfectus patris, quos ut quisque volet interpretetur: OUTOS AN CHAI DEILON EFILOUN.' videbatur hic, dum indulgentiam exprimit, non servasse dignitatem patris.

Placebat autem LATRONI potius ratione retinere patrem quam affectu, cum in ratione habeat aliquem locum et affectus.

[12] ASPRENAS colorem secutus est longe alium; dixit enim se non negare rei publicae viri fortis operas, sed ad necessarios casus reservare: si magnum aliquod bellum incidat, tunc et veteranos vocari ad arma. et illa sententia eius hoc loco valde laudata est: nunc illi militent, quibus necesse est; tu militabis, si erit necesse. sic venisse populum Romanum ad Scipionem Aemilianum, cum maius bellum Numantinum apparuisset, quam quod sustinere alii duces possent; magnum intervallum inter Carthaginem et Numantiam Scipioni datum. sic ad Pompeium, cum piratae maria clausissent. magna praesidia non esse consumenda. hoc loco Asprenas de lege dixit et ipse sententiam: videlicet ad hos casus lex ter fortem seposuit.

[13] A parte filii colorem induxerunt quidam, ut illum cupidum gloriae et bellicosum facerent. NICETES quidem hoc usus est verbo: PARASTESOMEN AUTOR TOIS DICHASTAIS AREIMANION, et sic egit, ut quereretur, quod cessarent manus suae, quod inermes essent.

LATRONI non placebat hic color: malebat adulescentem iudicio quam morbo militare. hoc est, inquit, quod pater efficaciter dicat: detrahere illum operibus suis glo(riam ut te)merarium, sanguinarium, quem nec pater possit retinere nec lex dimittere.

[14] Quidam pacti sunt cum patre tamquam MENTO, qui dixit semel tantum militare se velle, ut aliquid videretur rei publicae supra legem praestitisse. quidam perpetuam denuntiaverunt militiam: quamdiu vires fuissent, non defuturum rei publicae (virum) fortem. non probabat hunc colorem LATRO: negabat patri abscidendam spem filii in perpetuum.

VIBIVS RVFVS hoc colore egit, quo Mento, sed illud adiecit: pervenire ad se voces invidentium illas: 'numquid amplius pugnavit quam dum necesse illi fuit?' quidam hoc quoque compositum et simulatum inter nos putaverunt, ut ego militare vellem, tu vetares.

[15] LATRO vehementer egit a parte patris et adiecit: abdicato quoque non permittam exire: iniciam manus, tenebo, novissime ante limen exeuntis cadaver hoc sternam. ut ad hostem pervenias, patrem calca.

Putabat PLANCVS, summus amator Latronis, hunc sensum a Latrone fortius dictum, a LESBOCLE Graeco tenerius, qui dixit sic: CHEISOMAI OS TEICHOS, (OS) TAFRON UPERBETHI CHAI PATERA.

FVSCVS ARELLIVS religio(sum) patrem induxit ominibus territum; aiebat praeceptorem suum in hac controversia describentem pericula futuri proelii ab hoc Homeri versu coepisse: DAIMONIS, FTHISEI SE TO SON MENOS. GLYCON dixit: OPSESTHE, POS THANATON CHATAFRONO TOUTON PATER EIMI. DIOCLES CARYSTIVS dixit: AN EPITUCHES, MIAN PROSTHESEIS ARISTEIAN AN D APOTUCHES, TREIS ARISTEIAS APOLESEIS. [16] GLYCON dixit: OUCH ESTIN EUOIONISTION UPO CHLAIONTOS PROPEMPESTHAI. AESCHINES, non ille orator (tunc enim non declamandi studium erat) sed hic ex declamatoribus novis dixit, cum denuntiaret filio periculum et praesagiis tangi se diceret: ESTIN TI PATER EIS UIOU TUCHEN MANTICHOTATON.

DIOCLES CARYSTIVS dixit sententiam, quae non in declamatione tantum posset placere sed etiam in solidiore aliquo scripti genere, cum de fortunae varietate locum diceret: MIA GAR ESTIN PROS TUCHEN ASFALEIA TO ME POLLACHIS AUTEN PEIRASAI. DORION dixit rem paulo quidem elatiorem quam pressa et civilis oratio recipit, sed qua egregie attonitos patris affectus exprimeret: TIS EPITHUMIA, TECHNON, EMAGMENA PIEIN, EMAGMENA FAGEIN; FOBOUMAI, ME PON PARATAXIS, ME POU LOIMOS, ME POU PATHE S ELE. FOBOUMAI PERI TES (SES TUCHES). OICHOI MENE. TI, TECHNON, FRUASSE;

(EXCERPTA CONTROVERSIARVM LIBRI PRIMI)

Patruus abdicans

1. LIBERI PARENTES ALANT AVT VINCIANTVR. Duo fratres inter se dissidebant. alteri filius erat. patruus in egestatem incidit. patre vetante adulescens illum aluit. ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est, eger coepit pater; vetante patruo alit illum. abdicatur. contradicit.

Eo iam perductus erat, ut omnem spem ultimorum alimentorum in ea sola domo poneret, in qua habebat abdicatum et inimicum. 'Ipse' inquit 'me ali vetuit'; imitationem alienae culpae innocentiam vocas? Omnis instabilis et incerta felicitas est: quis crederet iacentem supra crepidinem Marium aut fuisse consulem aut futurum? Quid non timendum felicibus putas, quid desperandum infelicibus? Ne circa plura instabilis fortunae exempla te mittam, vide, quis alimenta rogetur et quis roget. Non sum hospes gravis: unum senem advoco. Hoc tibi vitio, pater, placui. Perierat totus orbis, nisi iram finiret misericordia. Iactatus inter duos patres, utriusque filius, semper tamen felicioris abdicatus. Illud tamen, pater, deos testor: divitem te relinquo. Circumibo, pater, aliena tecum limina, ostendam omnibus et me, qui alimenta dedi, et te, qui negasti. Abdicari non possum ob id, quod feci lege cogente. Quid, si flere me vetes, cum vidi hominem calamitosum? non sunt affectus nostri in nostra potestate. quaedam iura non scripta sed scriptis omnibus certiora sunt.

Pars altera. Crescere ex mea proposuit invidia homo, qui se melius iactare potest quam defendere. Iustus meus metus est, ne heredem ingratum scribam, inimicum relinquam. Etiamsi tu non odisti eum, qui mihi fecit iniuriam, ego odi eum, qui fecit tibi. Desinit esse filius, qui non tantum abdicatus sed et ab alio adoptatus est. Audite, quam valde eguerim: fratrem rogavi! Quis es tu, qui de facto patrum sententiam feras? Ad te arbitrum odia nostra non mittimus; iudices habemus deos.

Extra controversiam dicta. Alfius Flavus praetextatus apud Cestium controversias declamabat. Semper autem commendabat eloquentiam eius aliqua res extra eloquentiam: in puero [eloquentia] lenocinium erat ingenii aetas.

Sacerdos prostituta

[2] SACERDOS CASTA E CASTIS, PVRA E PVRIS SIT. Quaedam virgo a piratis capta venit; empta a lenone et prostituta est. venientes ad se exorabat stipem. militem, qui ad se venerat, cum exorare non posset, colluctantem et vim inferre volentem occidit. accusata et absoluta et remissa ad suos est. petit sacerdotium. contradicitur.

Sacerdos vestra adhuc in lupanari viveret, nisi hominem occidisset. Quid mihi sacerdotem, cuius precaria est castitas? Id enim deerat, ut eas templa recipiant, quas aut carcer aut lupanar eiecit. Indignam te sacerdotio dicerem, si transisses per lupanar. 'Fortuna pati coegit, et misereri debent omnes mei'; at nos non facimus miserandas sacerdotes, nec est apud nos maximus honor ultimorum malorum solacium. Ita domi custodite est, ut rapi posset; ita cara fuit suis, ut rapta non redimeretur; ita raptae pepercere piratae, ut lenoni venderent; sic emit leno, ut prostitueret; sic venientes deprecata est, ut ferro opus esset. Movet me respectus omnium virginum, si in civitate nulla inveniri potuit neque meretrice castior neque si quis dubitabat, an meretrix esset, audiat, quam blanda sit. Putemus tres sacerdotium petere, unam quae capta sit, alteram quae prostiterit, tertiam quae hominem occiderit: omnibus nego.

Pars altera. Volueruut dii esse miraculo in captiva libertatem, in prostituta pudicitiam, in homicida innocentiam. Narrate sane omnes tamquam ad prostitutam venisse, dum tamquam a sacerdote discesserint. Quam pudica sit, miles ostendit; quam innocens, iudex; quam felix, reditus. Inter tot pericula dii non servassent, nisi sibi servaturi fuissent. Totus populus ad servandam pudicitiam contulit quidquid ad violandam attulerat. Dicat diis pudicitiam, quibus debet.

Extra. Longe recedendum est ab omni obscenitate et verborum et sensuum. quaedam satius est causae detrimento tacere quam verecundiae dicere.

Incesta de saxo

[3] INCESTA SAXO DEICIATVR. Incesti damnata, antequam deiceretur, Vestam invocavit. deiecta vixit. repetitur ad poenam.

Id enim deerat, ut modestior in saxo esset quam in sacrario fuerat. Dubitari potest, quin usque (eo) deicienda sit, donec efficiatur, propter quod deiecta est? patrocinium suum putat pereundi infelicitatem. quid, importuna mulier, precer, nisi ut ne bis quidem deiecta pereas? Exponam, cum quo stuprum vel quando commiserit? quia probavi ista, damnastis. Non putas legem cavisse, ut perires, quae cavit, quemadmodum perires? Male de diis aestimas, si sacerdoti suae tam sero succurrunt. Ita dii damnatam maluerunt absolvere quam sacerdotem?

Pars altera. Damnata deiecta est, absoluta descendit. Putares puellam non deici sed demitti. Lex sacerdotem non ad saxum usque differret, nisi sententiam expectaret deorum. Erat altitudo montis etiam secure despicientibus horrenda.

Fortis sine manibus

[4] ADVLTERVM CVM ADVLTERA QVI DEPREHENDERIT, DVM VTRVMQVE CORPVS INTERFICIAT, SINE FRAVDE SIT. liceat adulterium in matre et filio vindicare. vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore, de qua filium adulescentem habebat, imperavit filio, ut occideret: non occidit, adulter effugit. abdicat filium. contradicit.

Solus ego ex omnibus maritis nec dimisi adulteros nec occidi. Quis non putet aut me sine filio fuisse aut filium sine manibus? Conceptus est iste ‚ ex quo, sciemus, cum adulteros deprendere. Tunc primum sensi ad filium quam ad gladium cucurri. In bella non venit et ante patriae quam patri negavit manus. Vsque eo pugnavit pro vobis, ut pro se non posset. adulescens, quos dimisisti sequere. 'Non potui' inquit 'matrem occidere': quo sis excusatior adice et 'patrem'.

Pars altera. Alterum putavi parricidium matrem coram patre occidere. Non semper scelera nostri iuris sunt, et truces quoque animos misericors natura debilitat. In tam inopinati flagitii spectaculo toto corpore stupui. pater, tibi manus defuerunt, mihi omnia. Priusquam in mei memoriam reverterer, exierunt. Maius erat scelus quod imperabas quam quod deprehenderas. Si quid exegeris maius viribus meis, dicam: ignosce, non possum. ignoscit filio pater navigationem recusanti, si non ferat mare; ignoscit non sequenti castra, si non potest, quamvis pater ipse militaris sit. Ipsam legem recita: 'liceat marito, liceat et filio'; quare tam multos nominat, nisi quod putat esse aliquos, qui non possint? Exierunt adulteri inter patrem debilem et filium stupentem.

Raptor duarum

[5] RAPTA RAPTORIS AVT MORTEM AVT INDOTATAS NVPTIAS OPTET. Vna nocte quidam duas rapuit. altera mortem optat, altera nuptias.

Stupro accusatur, stupro defenditur; cum altera rapta litigat, alteram advocat. vindicate, patres, fortior publicae disciplinae severitas surgat: iam binae rapiuntur! Coit populus velut publico metu territus et vix credens duos fuisse raptores. Alteram iniuriae rapuit, alteram patrocinio. Perieras iam, raptor, nisi bis perire meruisses. Si te ante rapuisses et nuptias optasses, deinde hanc vitiasset antequam nuberes, negares illum iubente rapta debere mori? Nihil amplius raptori praestare potes quam ne tua lege pereat; contra alienam legem nullum ius habes. Tu raptori praestas, ut illum ipsa non occidas; non potes praestare, ne quis occidat.

Pars altera. Inter pares sententias mitior vincat. Refer Virginiam, die Lucretiam; plures tamen Sabinae sunt. Contumeliosum mihi erit te dignam videri, in cuius honorem homo occidatur, me dignam non videri, in cuius honorem servetur.

Archipiratae filia

[6] Captus a piratis scripsit de redemptione; non redimebatur. archipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iuravit. relicto patre secuta est adulescentem; duxit illam. orba incidit: pater imperat, ut archipiratae filiam dimittat et orbam ducat. nolentem abdicat.

Bonae spei uxor, bonae spei nurus, quae amare potest vel captivum, odisse vel patrem. 'In carcere' inquit 'ac tenebris iacebam'; narra, obsecro, soceri beneficia! Puella non misericordia mota sed libidine.

Pars altera. Eo me loco non deseruit, in quem venire etiam pater timuit. Vidisses membra vinculis pressa, macie retractos introrsus oculos, attritas catenis et inutiles manus; talem quis amare nisi misericors potest? In tot consulatibus Marius nihil habet clarius quam se auctorem. Pompeium si hereditariae extulissent imagines, nemo Magnum dixisset. Servium regem tulit Roma. Quid tibi videntur illi ab aratro, qui paupertate sua beatam fecere rem publicam? Non possumus una felices esse: quod solemus, una infelices erimus.

A piratis tyrannicida dimissus

[7] LIBERI PARENTES ALANT AVT VINCIANTVR. Quidam alterum fratrem tyrannum, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistulam misit: si praecidissent illi manus, duplam pecuniam se daturum. piratae illum dimiserunt. pater in egestatem incidit, petit alimenta. negantem vult in vincla ducere. contradicit.

'Si praecideritis'; si irasceris, scribe potius 'si occideritis'; tyrannicida exitum tyranni rogo. non timeo, ne, quas manus piratae solverunt, iudices alligent. Pro adultero filio rogas: quaerite nunc, quomodo tyranni fiant. 'Duplam dabo': apparet, pro unico filio rogat. 'Duplam dabo': alteram pro filio, alteram pro tyrannicida. 'si manus praecideritis': hoc nec adultero fecimus nec tyranno. Etiamnunc manus meas petis. nega tuam esse epistulam, et habes argumentum; dic: 'ego rogare etiam pro adultero soleo'. Remiserunt me rei publicae cum manibus, patri cum epistulis. Hoc nostro saeculo ad fabulas deerat, ut narraretur aliquis solutus a piratis, alligatus a patre. Eius crudelitatis emptor, cuius nec pirata venditor. 'Duplam dabo': quid necesse est? potui vilius solvi. 'ut praecidatis manus': obstipuere praedones et 'indica' inquiunt 'patri non omnia piratas vendere'. Qualem optem patrem, nescio: dives debilitat, egens alligat. neutrum manibus meis expedit. Vbi est patrimonium tuum, quo tyrannos instruis, quo adulteros facis?

Pars altera. Suscepi tria prodigia inter se et me furentia; unum qui patriam posset opprimere, alium qui fratrem violare, alium qui patrem. Lex haec scripta est pro malis patribus, nam boni etiam sine lege aluntur. Sciebam piratas non facturos, nisi pecuniam accepissent, et si sperassent, utique praecidissent. Non ira illa patris sed calliditas fuit: unde redimerem, non habebam; rogare in tam avara civitate neminem poteram, in qua ne filii quidem patres alunt. usus consilio sum sciens piratas non crudeles sed avaros: feci, ut desperarent posse redimi. An prudenter cogitaverim, nescio; interim, feliciter cogitavi. Excussa mens est, ex quo vidi unum in arce filium, alterum in adulterio, tertium in parricidio; relictus solus, orbus, senex. Qui color approbandus est impetu; magna enim vi opus est, ut aliquis accusando se miserabilem faciat.

(Extra.) Sparsum memini hominem inter scholasticos sanum, inter sanos scholasticum.

Ter fortis

[8] QVI TER FORTITER FECERIT, MILITIA VACET. pater ter fortem in aciem quarto volentem exire retinet; nolentem abdicat.

Quod patriae superest, patri vindico. O me filio pugnante iam lassum! Iam pro te nescioquid etiam lex timet. miraris, si, quod legi satis est, patri nimis est? Causa mihi abdicandi est, ne sine filio vivam. Abdicatio mea in potestate abdicati est. Optimus virtutis finis est antequam deficias desinere. Lex quoque in ter viro forti aut diffidit aut consulit.

Pars altera. Certe abdicatis pugnare licet. Pudet me: ter victi militant. Senator post sexagesimum et quintum annum in curiam venire non cogitur nec vetatur. Quidquid honoris nomine datur, in utramque partem licet; alioqui desinit praemium esse, cui necessitas iniungitur. Otium imperas animo non otioso. Tumultus exortus est: in me omnium civium diriguntur oculi: et adhuc ‚ verum dicendum est ‚ nihil mihi patria debet: numquam pugnavi nisi coactus. Adhuc militia mea legis munus est. Athenienses abdicato vicerunt duce. quantum interest! ille abdicationem virtute delevit, ego merui.

Seneca the Elder The Latin Library The Classics Page