L. ANNAEI SENECAE PHOENISSAE

ACTUS PRIMUS
OEDIPUS, ANTIGONE

Oedipus Caeci parentis regimen, ac fessi unicum
Lateris leuamen, nata, quam tanti est mihi
Genuisse uel sic, desere infaustum patrem.
In recta quid deflectis errantem gradum?
Permitte labi: melius inueniam uiam,               5
Quam quaero; solus, quae me ab hac uita extrahat,
Et hoc nefandi capitis aspectu leuet
Coelum atque terras. Quantulum hac egi manu!
Non uideo noxae conscium nostrae diem;
Sed uideor. Hinc iam solue inhaerentem manum,               10
Et patere caecum, qua uolet, ferri pedem.
Ibo, ibo, qua praerupta protendit iuga
Meus Cithaeron; qua peragrato celer
Per saxa monte iacuit Actaeon, suis
Noua praeda canibus; qua per obscurum nemus,               15
Siluamque opacae uallis instinctas deo
Egit sorores mater, et gaudens malo,
Vibrante fixum praetulit thyrso caput;
Vel qua cucurrit corpus inuisum trahens
Zethi iuuencus, qua per horrentes rubos               20
Tauri ferocis sanguis ostentat fugas;
Vel qua alta maria uertice immenso premit
Inoa rupes, qua scelus fugiens sui,
Nouumque faciens, mater insiluit freto
Mersura natum seque. Felices, quibus               20
Fortuna melior tam bonas matres dedit!

Est alius istis noster in siluis locus,
Qui me reposcit; hanc petam cursu incito;
Non haesitabit gressus; huc omni duce
Spoliatus ibo. Quid moror sedes meas?               30
Montem, Cithaeron, redde, et hospitium mihi
Illud meum restitue, ut exspirem senex,
Ubi debui infans. Recipe supplicium uetus
Semper cruente, saeue, crudelis, ferox,
Quum occidis, et quum parcis: olim iam tuum               35
Est hoc cadauer: perage mandatum patris,
Iam et matris: animus gestit antiqua exsequi
Supplicia. Quid me, nata, pestifero tenes
Amore uinctum? quid tenes? genitor uocat.
Sequor, sequor: iam parce - sanguineum gerens               40
Insigne regni Laius rapti furit;
Et ecce inanes manibus infestis petit
Foditque uultus. Nata, genitorem uides?
Ego uideo --. Tandem spiritum inimicum exspue,
Desertor anime, fortis in partem tui;               45
Omitte poenas languidas longae morae,
Mortemque totam recipe. Quid segnis traho
Quod uiuo? nullum facere iam possum scelus -
Possum miser! praedico, discede a patre;
Discede, uirgo: timeo post matrem omnia.               50

Antigone Vis nulla, genitor, a tuo nostram manum
Corpore resoluet: nemo me comitem tibi
Eripiet unquam. Labdaci claram domum,
Opulenta ferro regna germani petant;
Pars summa magni patris e regno mea est               55
Pater ipse: non hunc auferet frater mihi,
Thebana rapto sceptra qui regno tenet;
Non hunc cateruas alter Argolicas agens.
Non si reuulso Iupiter mundo tonet,
Mediumque nostros fulmen in nexus cadat,               60
Manum hanc remittam: prohibeas, genitor, licet,
Regam abnuentem; dirigam inuiti gradum.
In plana tendis? uado: praerupta appetis?
Non obsto, sed praecedo: quouis utere
Duce me; duobus omnis eligitur uia               65
Perire sine me non potes; mecum potes.
Hic alta rupes arduo surgit iugo,
Spectatque longe spatia subiecti maris.
Vis hanc petamus? Nudus hic pendet silex;
Hic scissa tellus faucibus ruptis hiat:               70
Vis hanc petamus? Hic rapax torrens cadit,
Partesque lapsi montis exesas rotat;
In hunc ruamus. Dum prior, quo uis, eo.
Non deprecor, non hortor. Exstingui cupis,
Votumque, genitor, maximum mors est tibi?               75

Si moreris, antecedo: si uiuis, sequor.
Sed flecte mentem; pectus antiquum aduoca,
Victasque magno robore aerumnas doma.
Resiste: tantis in malis uinci malum est.

Oedipus Unde in nefanda specimen egregium domo?               80
Unde ista generi uirgo dissimilis suo?
Fortuna, credis? aliquis est ex me pius?
Non esset umquam, fata benenoui mea,
Nisi ut noceret. Ipsa se in leges nouas
Natura uertet, regeret in fontem citas               85
Reuolutus undas amnis, et noctem afferet
Phoebea lampas, Hesperus faciet diem.
Ut ad miserias aliquid accedat meas,
Pii quoque erimus. Unica Oedipodae est salus,
Non esse saluum. Liceat ulcisci patrem               90
Adhuc inultum. Dextra quid cessas iners
Exigere poenas? quidquid exactum est adhuc,
Matri dedisti. Mitte genitoris manum,
Animosa uirgo: funus extendis meum,
Longasque uiui ducis exsequias patris.               95
Aliquando terra corpus inuisum tege.
Peccas honesta mente: pietatem uocas,
Patrem insepultum trahere. Qui cogit mori
Nolentem, in aequo est, quique properantem impedit.
Occidere est, uetare cupientem mori.               100
Nec tamen in aequo est: alterum grauius reor:
Malo imperari, quam eripi mortem mihi.
Desiste coepto, uirgo: ius uitae ac necis
Meae penes me est. Regna deserui libens;
Regnum mei retineo. Si fida es comes,               105
Ensem parenti trade, sed notum nece
Ensem paterna. Tradis? an nati tenent
Cum regno et illum? faciet, ubicunque est, scelus.
Ibi sit; relinquo: natus hunc habeat meus,
Sed uterque. Flammas potius et uastum aggerem               110
Compone: in altos ipse me immittam rogos.
Erectam ad ignes funebrem escendam struem,
Pectusque soluam durum, et in cineres dabo
Hoc quidquid in me uiuit. Ubi saeuum est mare?
Duc, ubi sit altis prorutum saxis iugum,               115
Ubi torta rapidus ducat Ismenos uada:
Duc, ubi ferae sint, ubi fretum, ubi praeceps locus,
Si dux es. Illuc ire morituro placet,
Ubi sedit alta rupe semifero dolos
Sphinx ore nectens: dirige huc gressus pedum,               120
Hic siste patrem: dira ne sedes uacet,
Monstrum repone maius. Hoc saxum insidens
Obscura nostrae uerba fortunae loquar,
Quae nemo soluat. Quisquis Assyrio loca
Possessa regi scindis, et Cadmi nemus               125
Serpente notum, sacra quo Dirce latet,
Supplex adoras, quisquis Eurotam bibis,
Spartenque fratre nobilem gemino colis,
Quique Elin et Parnason, et Boeotios
Colonus agros uberis tondes soli,               130
Aduerte mentem: saeua Thebarum lues
Luctifica caecis uerba committens modis,
Quid simile posuit? quid tam inextricabile?
Aui gener, patrisque riualis sui,
Frater suorum liberum, et fratrum parens;               135
Uno auia partu liberos peperit uiro,
Sibi et nepotes. Monstra quis tanta explicet?
Ego ipse, uictae spolia qui Sphingis tuli,
Haerebo, fati tardus interpres mei.
Quid perdis ultra uerba? quid pectus ferum               140
Mollire tentas precibus? hoc animo sedit,
Effundere hanc cum morte luctantem diu
Animam, et tenebras petere: nam sceleri haec meo
Parum alta nox est. Tartaro condi iuuat,
Et si quid ultra Tartarum est. Tandem libet,               145
Quod olim oportet. Morte prohiberi haud queo.
Ferrum negabis? noxias lapso uias
Cludes? et arctis colla laqueis inseri
Prohibebis? herbas, quae feront letum, auferes?
Quid ista tandem cura proficiet tua?               150
Ubique mors est. Optime hoc cauit deus.
Eripere uitam nemo non homini potest;
At nemo mortem: mille ad hanc aditus patent.
Nil quaero: dextra noster et nuda solet
Bene animus uti. Dextra, nunc toto impetu,               155
Toto dolore, uiribus totis ueni.
Non destino unum uulneri nostro locum.
Totus nocens sum: qua uoles, mortem exige.
Effringe corpus, corque tot scelerum capax
Euelle; totos uiscerum nuda sinus.               160
Fractum incitatis ictibus guttur sonet;
Laceraeue fixis unguibus uenae fluant.
Aut dirige iras, quo soles: haec uulnera
Rescissa multo sanguine ac tabe irriga.
Hac extrahe animam, duram, inexpugnabilem.               165
Et tu, parens, ubicunque poenarum arbiter
Adstas mearum non ego hoc tantum scelus
Ulla expiari credidi poena satis
Unquam, nec ista morte contentus fui,
Nec me redemi parte: membratim tibi               170
Volui perire, debitum tandem exige:
Nunc soluo poenas; tunc tibi inferias dedi.
Ades, atque inertem dexteram introrsus preme,
Magisque merge: timida tum paruo caput
Libauit haustu, uixque cupientes sequi               175
Eduxit oculos. Haeret etiam nunc mihi
Ille animus, haeret, cum recusantem manum
pressere uultus. Audies uerum, Oedipe:
Minus eruisti lumina audacter tua,
Quam praestitisti. Nunc manum cerebro indue.               180
Hac parte mortem perage, qua coepit mori.

Antigone Pauca, o parens magnanime, miserandae precor
Ut uerba natae mente placata audias.
Non te ut reducam ueteris ad specimen domus,
Habitumque regni flore pollentem inclito;               185
Peto; ast ut iras, tempore aut ipsa mora
Fractas, remisso pectore ac placido feras.
Et hoc decebat roboris tanti uirum,
Non esse sub dolore, nec uictum malis
Dare terga. Non est, ut putas, uirtus, pater,               190
Timere uitam, sed malis ingentibus
Obstare, nec se uertere, ac retro dare.
Qui fata proculcauit, ac uitae bona
Proiecit, atque abcidit, et casus suos
Onerauit ipse, cui deo nullo est opus,               195
Quare ille mortem cupiat, aut quare petat?
Utrumque timidi est.: nemo contemsit mori,
Qui concupiuit. Cuius haud ultra mala
Exire possunt, in loco tuto est situs.

Quis iam deorum, uelle fac, quidquam potest               200
Malis tuis adiicere? iam nec tu potes,
Nisi hoc, ut esse te putes dignum nece.
Non es; nec ulla pectus hoc culpa attigit.
Et hoc magis te, genitor, insontem uoca,
Quod innocens es, diis quoque inuitis. Quid est               205
Quod te efferarit, quod nouos suffixerit
Stimulos dolori? quid te ad infernas agit
Sedes? quid ex his pellit? ut careas die?
Cares; ut altis nobilem muris domum,
Patriamque fugias? patria tibi uiuo periit.               210
Natos fugis, matremque? ab aspectu omnium
Fortuna te submouit, et quidquid potest
Auferre cuiquam mors, tibi haec uita abstulit.
Regni tumultus, turba fortunae prior
Abscessit a te iussa. Quem, genitor, fugis?               215

Oedipus Me fugio; fugio conscium scelerum omnium
Pectus, manumque hanc fugio, et hoc caelum, et deos:
Et dira fugio scelera, quae feci nocens.
Ego hoc solum, frugifera quo surgit Ceres,
Premo? has ego auras ore pestifero traho?               220
Ego laticis haustu satior? aut ullo fruor
Almae parentis munere? ego castam manum
Nefandus, incestificus, exsecrabilis
Attrecto? ego ullos aure concipio sonos,
Per quos parentis nomen, aut nati audiam?               225
Utinam quidem rescindere has quirem uias,
Manibusque adactis omne, qua uoces meant,
Aditusque uerbis tramite angusto patet,
Eruere possem, nata: iam sensum tui,
Quae pars meorum es criminum, infelix pater               230
Fugissem. Inhaeret ac recrudescit nefas
Subinde; et aures ingerunt, quidquid mihi
Donastis, oculi. Cur caput tenebris graue
Non mitto ad umbras Ditis aeternas? quid hic
Manes meos detineo? quid terram grauo?               235
Mixtusque superis erro? quid restat mali?
Regnum, parentes, liberi, uirtus quoque,
Et ingenii solertis eximium decus
Periere: cuncta sors mihi infesta abstulit.
Lacrimae supererant; has quoque eripuit mihi.               240

Absiste: nullas animus admittit preces,
Nouamque poenam sceleribus quaerit parem.
Et esse par quae poterit? Infanti quoque
Decreta mors est. Fata quis tam tristia
Sortitus unquam? uideram nondum diem,               245
Uterique nondum solueram clusi moras;
Et iam timebar. Protinus quosdam editos
Nox occupauit, et nouae luci abstulit.
Mors me antecessit. Aliquis intra uiscera

Materna letum praecoquis fati tulit:               250
Sed numquid et peccauit? Abstrusum, abditum,
Dubiumque an essem, sceleris infandi reum
Deus egit. Illo teste damnauit parens,
Calidoque teneros transuit ferro pedes,
Et in alta nemora pabulum misit feris,               255
Auibusque saeuis, quas Cithaeron noxius
Cruore saepe regio tinctas alit.
Sed quem deus damnauit, abiecit pater,
Mors quoque refugit. Praestiti Delphis fidem
Genitorem adortus impia straui nece.               260
Hoc alia pietas redimet: occidi patrem,
Sed matrem amaui. Proloqui hymenaeum pudet.
Taedasque nostras: has quoque inuitum pati
Te toge poenas; facinus ignotum, efferum,
Inusitatum effare, quod populi horreant,               265
Quod esse factum nulla non aetas negat,
Quod patricidam pudeat. In patrios toros
Tuli paterno sanguine aspersas manus,
Scelerisque pretium maius accepi scelus.

Leue est paternum facinus: in thalamos meos               270
Deducta mater, ne parum scelerum foret,
Foecunda. Nullum crimen hoc maius potest
Natura ferre. Si quod etiamnum est tamen,
Qui facere possent, dedimus: abieci necis
Pretium paternae sceptrum, et hoc iterum manus               275
Armauit alias. Optime regni mei
Fatum ipse noui: nemo sine sacro feret
Illud cruore. Magna praesagit mala
Paternus animus. Iacta iam sunt semina
Cladis futurae: spernitur pacti fides:               280
Hic occupato cedere imperio negat;
Ius ille, et icti foederis testes deos
Inuocat, et Argos exsul alque urbes mouet
Graias in arma. Non leuis fessis uenit
Ruina Thebis: tela, flammae, uulnera               285
Instant, et istis si quod est maius malum,
Ut esse genitos nemo non ex me sciat.

Antigone Si nulla, genitor, causa uiuendi tibi est.
Haec una abunde est, ut pater natos regas
Grauiter furentes. Tu impii belli minas               290
Auertere unus, tuque uecordes potes
Inhibere iuuenes, ciuibus pacem dare,
Patriae quietem, foederi laeso fidem.
Vitam tibi ipse si negas, multis negas.

Oedipus Illis parentis ullus aut aequi est amor,               295
Auidis cruoris, imperii, armorum, doli,
Diris, scelestis, breuiter ut dicam, meis?
Certant in omne facinus, et pensi nihil
Ducunt, ubi illos ira praecipites agat,
Nefasque nullum, per nefas nati, putant.               300
Non patris illos tangit afflicti pudor,
Non patria; regno pectus attonitum furit.
Selo, quo ferantur, quanta moliri parent;
Ideoque leti quaero maturi uiam,
Morique propero, dam in domo nemo est mea               305
Nocentior me --. Nata, quid genibus meis
Fies aduoluta? quid prece indomitum domas?
Unum hoc habet fortuna, quo possim capi,
Inuictus aliis: sola tu affectus potes
Mollire duros, sola pietatem in domo               310
Docere nostra. Nil graue aut miserum est mihi,
Quod te sciam uoluisse. Tu tantum impera.
Hic Oedipus Aegaea tranabit freta,
Iubente te, flammasque, quas Siculo uomit
De monte tellus igneos uoluens globos,               315
Excipiet oue, seque serpenti offeret,
Quae saeua furto nemoris Herculeo furit;
Iubente te, praebebit alitibus iecur;
Iubente te, uel uiuet --.

ACTUS SECUNDUS
NUNTIUS, OEDIPUS, ANTIGONE

Nuntius Exemplum in ingens regia stirpe edite,               320
Thebae, pauentes arma fraterna, inuocant,
Rogantque tectis arceas patriis faces.
Non sunt minae: iam propius accessit malum.
Nam regna repetens frater, et pactas uices,
In bella cunctos Graeciae populos agit;               325
Septena muros castra Thebanos premunt.
Succurre; prohibe pariter et bellum et nefas.

Oedipus Ego ille sum, qui scelera committi uetem
Et abstinere sanguine a caro manus
Doceam? magister iuris et amoris pii               330
Ego sum? Meorum facinorum exempla appetunt:
Me nunc sequuntur; laudo, et agnosco libens.
Exhortor, aliquid ut patre hoc dignum gerant.
Agite, o propago clara, generosam indolem
Probate factis; gloriam ac laudes meas               335
Superate, et aliquid facite; propter quod patrem
Adhuc iuuet uixisse. Facietis, scio:
Sic estis orti. Scelere defungi haud leui,
Haud usitato, tanta nobilitas potest.

Ferte arma: facibus petite penetrales deos,               340
Frugemque flamma metite natalis soli.
Miscete cuncta: rapite in exitium omnia:
Disiicite passim moenia, in planum date.
Templis deos obruite: maculatos lares
Conflate: ab imo tota considat domus:               345
Urbs concremetur: primus a thalamis meis
Incipiat ignis.

Antigone Mitte uiolentum impetum
Doloris, ac te publica exorent mala,
Auctorque placidae liberis pacis ueni.

Oedipus Vides modestae deditum menti senem,               350
Placidaeque amantem pacis ad partes uotas?
Tumet animus ira, feruet immensum dolor,
Maiusque, quam quod casus et iuuenum furor
Conatur, aliquid cupio. Non satis est adhuc
Ciuile bellum: frater in fratrem ruat.               355
Nec hoc sat est: quod debet, ut fiat nefas
De more nostro, quod meos deceat toros,
Date arma patri. Nemo me ex his eruat
Siluis: latebo rupis exesae cauo,

Aut sepe densa corpus abstrusum tegam.               360
Hinc aucupabor uerba rumoris uagi,
Et saeua fratrum bella, quod possum, audiam.

ACTUS TERTIUS
IOCASTA, ANTIGONE, NUNTIUS

Iocasta Felix Agaue, facinus horrendum, manu
Qua fecerat, gestauit, et spolium tulit
Cruenta nati Maenas in partes dati.               365
Fecit scelus; sed misera non ultra suum
Scelus hoc cucurrit. Hoc leue est, quod sum nocens;
Feci nocentes. Hoc quoque etiamnum leue est;
Peperi nocentes. Deerat aerumnis meis,

Ut et hostem amarem. Bruma ter posuit niues,               370
Et tertia iam falce decubuit Ceres,
Ut exsul errat natus et patria caret,
Profugusque regum auxilia Graiorum rogat.
Gener est Adrasti, cuius imperio mare,
Quod cingit Isthmon, regitur: hic gentes suas,               375
Septemque secum regna ad auxilium trahit
Generi. Quid optem, quidue decernam, haud scio
Regnum reposcit: causa repetentis bona est;
Mala, sic petentis. Vota quae faciam parens?
Utrimque natum uideo: nil possum pie               380
Pietate salua facere: quodcumque alteri
Optabo nato, fiet alterius malo.
Sed utrumque quamuis diligam affectu pari,
Quo causa melior, sorsque deterior trahit,
Inclinat animus, semper infirmo fauens.               385
Miseros magis fortuna conciliat suis.

Nuntius Regina, dum tu flebiles questus cies,
Terisque tempus, tota nudatis stetit
Acies in armis: aera iam bellum cient,
Aquilaque pugnam signifer mota uocat.               390
Septena reges bella dispositi parant:
Animo pari Cadmea progenies subit:
Cursu citato miles hinc illinc ruit.
Vide, ut atra nubes puluere abscondat diem;
Fumoque similes campus in caelum erigat               395
Nebulas, equestri fracta quas tellus pede
Submittit: et, si uera metuentes uident,
Infesta fulgent signa: subrectis adest
Frons prima telis: aurea clarum nota
Nomen ducum uexilla praescriptum ferunt.               400
I, redde amorem fratribus, pacem omnibus,
Et impia arma mater opposita impedi.

Antigone Perge, o parens, et concita celerem gradum;
Compesce tela, fratribus ferrum excute.
Nudum inter enses pectus infestos tene;               405
Aut solue bellum, mater, aut prima excipe.

Iocasta Ibo, ibo et armis obuium opponam caput.
Stabo inter arma: petere qui fratrem uolet,
Petat ante matrem: tela, qui fuerit plus,
Rogante ponat matre; qui non est pius,               410
Incipiat, a me. Feruidos iuuenes anus
Tenebo: nullum teste me fiet nefas;
Aut si aliquod et me teste committi potest,
Non fiet unum.

Antigone Signa collatis mitant
Vicina signis; clamor hostilis fremit:               415
Scelus in propinquo est; occupa, mater, preces.
Et ecce motos fletibus credas meis;
Sic agmen armis segne compositis uenit.
Procedit acies tarda, sed properant duces.

Iocasta Quis me procellae turbine insanae uehens               420
Volucer per auras uentus aetherias aget?
Quae Sphinx, uel atra nube subtexens diem
Stymphalis, auidis praepetem pennis feret?
Aut quae per altas aeris rapiet uias
Harpyia, saeui regis obseruans famem,               425
Et inter acies proiiciet raptam duas?

Nuntius. Vadit furenti similis, aut etiam furit.
Sagitta qualis Parthica uelox manu
Excussa fertur; qualis insano ratis

Premente uento rapitur; aut qualis cadit               430
Delapsa caelo stella, cum stringens polum
Rectam citatis ignibus rumpit uiam;
Attonita cursu fugit, et binas statim
Diduxit acies. Victa materna prece
Haesere bella, iamque in alternam necem               435
Illinc et hinc miscere cupientes manum,
Librata dextra tela suspensa tenent.
Paci fauetur: omnium ferrum latet
Cessatque tectum; uibrat in fratrum manu.
Laniata canas mater ostendit comas;               440
Rogat abnuentes: irrigat fletugenas.
Negare matri, qui diu dubitat, potest.

ACTUS QUARTUS
IOCASTA, POLYNICES, ETEOCLES

Iocasta In me arma et ignes uertite: in me omnis ruat
Unam iuuentus, quaeque ab Inachio uenit
Animosa muro, quaeque Thebana ferox               445
Descendit arce: ciuis atque hostis simul
Hunc petite uentrem, qui dedit fratres uiro.
Mea membra passim spargite ac diuellite:
Ego utrumque peperi. Ponitis ferrum ocius?
An dico et ex quo? Dexteras matri date;               450
Date, dum piae sunt. Error inuitos adhuc
Fecit nocentes: omne Fortunae fuit
Peccantis in nos crimen: hoc primum nefas
Inter scientes geritur. In uestra manu est,
Utrum uetitis. Sancta si pietas placet,               455
Donate matrem pace: si placuit scelus,
Maius paratum est: media se opponit parens.
Proinde bellum tollite, aut belli moram.
Sollicita nunc cui mater alterna prece
Verba admouebo? misera quem amplectar prius?               460
In utramque partem ducor affectu pari.
Hic abfuit: sed pacta si fratrum ualent,
Nunc alter aberit. Ergo iam numquam duos,
Nisi sic, uidebo? iunge complexus prior,
Qui tot labores totque perpessus mala,               465
Longo parentem fessus exsilio uides.
Accede propius: clude uagina impium
Ensem, et trementem iamque cupientem excuti
Hastam solo defige: maternum tuo
Coire pectus pectori clypeus uetat;               470
Hunc quoque repone. Vinculo frontem exue,
Tegimenque capitis triste belligeri leua,
Et ora matri redde. Quo uultus refers,
Acieque pauida fratris obseruas manum?
Affusa totum corpus amplexu tegam:               475
Tuo cruori per meum fiet uia.
Quid dubius haeres? an times matris fidem?

Polynices Timeo: nihil iam iura naturae ualent.
Post ista fratrum exempla, ne matri quidem
Fides habenda est.

Iocasta Redde iam capulo manum,               480
Adstringe galeam, laeua se clypeo ingerat;
Dum frater exarmatur, armatus mane.
Tu pone ferrum, causa qui es ferri prior.
Si pacis odium est, furere si bello placet,
Inducias te mater exiguas rogat,               485
Ferat ut reuerso post fugam nato oscula,
Vel prima, uel suprema. Dum pacem peto,
Audite inermes: ille te, tu illum times:
Ego utrumque, sed pro utroque. Quid strictum abnuis
Recondere ensem? qualibet gaude mora;               490
Id gerere bellum cupitis, in quo est optimum
Vinci: uereris fratris infesti dolos?
Quoties necesse est fallere, aut falli a suis;
Patiare potius ipse, quam facias, scelus.
Sed ne uerere: mater insidias et hinc,               495
Et rursus illinc abiget. Exoro, an patri
Inuideo uestro? ueni, ut arcerem nefas,
An ut uiderem propius? hic ferrum abdidit
Reclinis hastae, et arma defixa incubat.
Ad te preces nunc, nate, maternas feram,               500
Sed ante lacrimas. Teneo longo tempore
Petita uotis ora. Te, profugum solo
Patrio, penates regis externi tegunt:
Te maria tot diuersa, tot casus uagum
Egere: non te duxit in thalamos parens               505
Comitata primos, nec sua festas manu
Ornauit aedes, nec sua laetas faces
Vitta reuinxit: dona non auro graues
Gazas socer, non arua, non urbes dedit;
Dotale bellum est. Hostium es factus gener,               510
Patria remotus, hospes alieni laris, .
Externa consecutus, expulsas tuis,
Sine crimine exsul. Ne quid e fatis tibi
Deesset paternis, hoc quoque ex illis habes,
Errasse thalamis. Nate, post multos mihi               515
Remisse soles, rate, sollicitae metus
Et spes parentis, cuius aspectum deos
Semper rogaui, cum tuus reditus mihi
Tantum esset erepturus aduentu tuo,
Quantum daturas, quando pro te desinam,               520
Dixi, timere? dixit irridens deus,
Ipsum timebis. Nempe, nisi bellum foret,
Ego te carerem: nempe, si tu non fores,
Bello carerem. Triste conspectus datur
Pretium tui durumque; sed matri placet               525
Hinc modo recedant arma, dum nullum nefas
Mars saeuus audet. Hoc quoque est magnum nefas,
Tam prope fuisse. Stupeo, et exsanguis tremo,
Cum stare fratres hinc et hinc uideo duos
Sceleris sub ictu: membra quassantur metu.               530
Quam paene mater maius aspexi nefas,
Quam quod miser uidere non potuit pater !
Licet timore facinoris tanti uacem,
Videamque iam nil tale. sum infelix tamen,
Quod paene uidi. Per decem mensium graues               535
Uteri labores, perque pietate inclitas
Precor sorores, et per irati sibi
Genas parentis, scelere quas nullo nocens,
Erroris a se dira supplicia exigens,
Hausit, nefandas moenibus patriis faces               540
Auerte; signa bellici retro agminis
Flecte. Ut recedas, magna pars sceleris tamen
Vestri peracta est: uidit hostili grege
Campos repleri patria, fulgentes procul
Armis cateruas: uidit equitatu leui               545
Cadmea frangi prata, et excelsos rotis
Volitare proceres; igne flagrantes trabes
Fumare, cineri quae petunt nostras domos;
Fratresque facinus quod nouum et Thebis fuit
In se ruentes. Tutus hoc exercitus,               550
Et populus omnis, et utraque hoc uidit soror,
Genitrixque uidit: nam pater debet sibi,
Quod ista non spectauit. Occurrat tibi
Nunc Oedipus, quo iudice, erroris quoque
Poenae petuntur. Ne, precor, ferro erue               555
Patriam ac penates; neue, quas regere expetis,
Euerte Thebas. Quis tenet mentem furor?
Patriam petendo perdis: ut fiat tua,
Vis esse nullam? Quin tuae causae nocet
Ipsum hoc, quod armis uris infestis solum,               560
Segetesque adultas sternis, et totos fugam
Edis per agros: nemo sic uastat sua.
Quae corripi igne, quae meti gladio iubes,
Aliena credis? Rex sit e uobis uter,
Manente regno, quaerite. Haec telis petes               565
Flammisque tecta? poteris has Amphionis
Quassare moles? nulla quas struxit manus,
Stridente tardum machina ducens onus;
Sed conuocatus uocis et citharae sono
Per se ipse turres uenit in summas lapis.               570
Haec saxa franges uictor? hinc spolia auferes,
Vinctosque duces patris aequales tui?
Matres ab ipso coniugum raptas sinu
Saeuus catena miles imposita trahet?
Ut adulta uirgo mixta captiuo gregi               575
Thebana nuribus munis Argolicis eat?
An et ipsa palmas uincta post tergum datas
Mater triumphi praeda fraterni uehar?
Potesne ciues laetus exitio datos
Videre passim? moenibus caris potes               580
Hostem admouere? sanguine et flamma potes
Implere Thebas? tam ferum et durum geris
Saeuumque in iras pectus, et nondum imperas!
Quid sceptra facient? pone uesanos, precor,
Animi tumores, teque pietati refer.               585

Polynices Ut profugus errem semper? ut patria arcear,
Opemque gentis hospes externae sequar?
Quid paterer aliud, si fefelissem fidem,
Si peierassem? fraudis alienae dabo
Poenas; at ille praemium scelerum feret?               590
Iubes abire: matris imperio obsequor;
Da, quo reuertar. Regia frater mea
Habitet superbus; parua me abscondat casa:
Hanc da repulso: liceat exiguo lare
Pensare regnum. Coniugi donum datus               595
Arbitria thalami dura felicis feram,
Humilisque socerum lixa dominantem sequar?
In seruitutem cadere de regno, graue est.

Iocasta Si regna quaeris, nec potest sceptro manus
Vacare saeuo, multa, quae possunt peti               600
In orbe toto, quaelibet tellus dabit.
Hinc nota Baccho Tmolus attollit iuga,
Qua lata terris spatia frugiferis iacent,
Et qua trahens opulenta Pactolus uada
Inundat auro rura: nec laetis minus               605
Maeandros aruis flectit errantes aquas,
Rapidusque campos fertiles Hebrus secat.
Hinc grata Cereri Gargara, et diues solum
Quod Xanthus ambit niuibus Idaeis tumens:
[610] Hinc, qua relinquit nomen, Ionii maris               610
Fauces Abydo Sestos opposita premit;
Aut, qua latus iam propius Orienti dedit,
Tutamque crebris portubus Lyciam uidet:
Haec regna ferro quaere: in hos populos ferat
Socer arma fortis: has paret sceptro tuo               615
Tradatque gentes. Hoc adhuc regnum puta
Tenere patrem. Melius exsilium est tibi,
Quam reditus iste: crimine alieno exsulas,
Tuo redibis. Melius istis uiribus
Noua regna nullo scelere maculata appetes.               620
Quin ipse frater, arma comitatus tua,
Tibi militabit. Vade, et id bellum gere,
In quo pater materque pugnanti tibi
Fauere possint: regna cum scelere omnibus
Sunt exsiliis grauiora. Nunc belli mala               625
Propone, dubias Martis incerti uices.
Licet omne tecum Graeciae robur trahas,
Licet arma longe miles ac late explicet,
Fortuna belli semper ancipiti in loco est,
Quodcumque Mars decernit: exaequat duos,               630
Licet impares sint, gladius; et spes et metus
Fors caeca uersat. Praemium incertum petis,
Certum scelus. Fauisse fac uotis deos
Omnes tuis: cessere, et auersi fugam
Petiere ciues: clade funesta iacent:               635
Obtexit agros miles. Exsultes licet,
Victorque fratris spolia deiecti geras,
Frangenda palma est. Quale tu id bellum putas,
In quo exsecrandum uictor admittit nefas,
Si gaudet? Hunc, quem uincere infelix cupis,               640
Cum uiceris, lugebis. Infaustas, age,
Dimitte pugnas: libera patriam metu,
Luctu parentes. Polynices Sceleris et fraudis suae
Poenas nefandus frater ut nullas ferat?

Iocasta Ne metue: poenas, et quidem soluet graues;               645
Regnabit. Polynices Haecne est poena? Iocasta Si dubitas, auo
Patrique crede: Cadmus hoc dicet tibi,
Cadmique proles. Sceptra Thebarum fuit
Impune nulli gerere; nec quisquam fide
Rupta tenebat illa. Iam numeres, licet,               650
Fratrem inter istos.

Polynices Numero: et est tanti mihi
Cum regibus iacere.

Eteocles Te turbae exsulum
Adscribo.

Polynices Regna, dummodo inuisus tuis.

Eteocles Regnare non uult, esse qui inuisus timet.
Simul ista mundi conditor posuit deus,               655
Odium atque regnum. Regis hoc magni reor,
Odia ipsa premere. Multa dominantem uetat
Amor suorum; plus in iratos licet.
Qui uult amari, languida regnat manu.

Polynices Inuisa nunquam imperia retinentur diu.               660

Eteocles Praecepta melius imperii reges dabunt;
Exsilia tu dispone. Pro regno uelim
Patriam, penates, coniugem flammis dare.
Imperia pretio quolibet constant bene.

Seneca the YoungerThe Latin Library The Classics Page