L. ANNAEI SENECAE HERCVLES [OETAEVS]
Hercvles Sator deorum, cuius excussum manu
utraeque Phoebi sentiunt fulmen domus,
secure regna: protuli pacem tibi,
quacumque Nereus porrigi terras uetat.
non est tonandum; perfidi reges iacent, 5
saeui tyranni. fregimus quidquid fuit
tibi fulminandum. sed mihi caelum, parens,
adhuc negatur? parui certe Ioue
ubique dignus teque testata est meum
patrem nouerca. quid tamen nectis moras? 10
numquid timemur? numquid impositum sibi
non poterit Atlas ferre cum caelo Herculem?
quid astra, genitor, quid negas? mors me tibi
certe remisit, omne concessit malum
quod terra genuit, pontus aer inferi: 15
nullus per urbes errat Argolicas leo,
Stymphalis icta est, Maenali nulla est fera;
sparsit peremptus aureum serpens nemus
et hydra uires posuit et notos Hebro
cruore pingues hospitum fregi greges 20
hostique traxi spolia Thermodontiae.
uici regentem fata nec tantum redi,
sed trepidus atrum Cerberum uidit dies
et ille solem. nullus Antaeus Libys
animam resumit, cecidit ante aras suas 25
Busiris, una Geryon sparsus manu
taurusque populis horridus centum pauor.
quodcumque tellus genuit infesta occidit
meaque fusum est dextera: iratis deis
non licuit esse. si negat mundus feras, 30
animum nouerca, redde nunc nato patrem
uel astra forti. nec peto ut monstres iter;
permitte tantum, genitor: inueniam uiam.
Vel si times ne terra concipiat feras,
properet malum quodcumque, dum terra Herculem 35
habet uidetque: nam quis inuadet mala
aut quis per urbes rursus Argolicas erit
Iunonis odio dignus? in tutum meas
laudes redegi, nulla me tellus silet:
me sensit ursae frigidum Scythicae genus 40
Indusque Phoebo subditus, cancro Libys;
te, clare Titan, testor: occurri tibi
quacumque fulges, nec meos lux prosequi
potuit triumphos, solis excessi uices
intraque nostras substitit metas dies. 45
natura cessit, terra defecit gradum:
lassata prior est. nox et extremum chaos
in me incucurrit: inde ad hunc orbem redi,
nemo unde retro est. tulimus Oceani minas,
nec ulla ualuit quatere tempestas ratem 50
quamcumque pressipars quota est Perseus mei?
Iam uacuus aether non potest odio tuae
sufficere nuptae quasque deuincam feras
tellus timet concipere nec monstra inuenit.
ferae negantur: Hercules monstri loco 55
iam coepit esse; quanta non fregi mala,
quot scelera nudus? quidquid immane obstitit,
solae manus strauere; nec iuuenis feras
timui nec infans. quidquid est iussum leue est,
nec ulla nobis segnis illuxit dies. 60
o quanta fudi monstra quae nullus mihi
rex imperauit! institit uirtus mihi
Iunone peior. Sed quid inpauidum genus
fecisse prodest? non habent pacem dei:
purgata tellus omnis in caelo uidet 65
quodcumque timuit: transtulit Iuno feras.
ambit peremptus cancer ardentem plagam
Libyaeque sidus fertur et messes alit;
annum fugacem tradit Astraeae leo,
at ille, iactans feruidam collo iubam, 70
austrum madentem siccat et nimbos rapit.
inuasit omnis ecce iam caelum fera
meque antecessit: uictor e terris meos
specto labores, astra portentis prius
ferisque Iuno tribuit, ut caelum mihi 75
faceret timendumsparserit mundum licet
caelumque terris peius ac peius Styge
irata faciat, dabitur Alcidae locus.
Si post feras, post bella, post Stygium canem
hauddum astra merui, Siculus Hesperium latus 80
tangat Pelorus, una iam tellus erit:
illinc fugabo maria; si iungi iubes,
committat undas Isthmos, et iuncto salo
noua ferantur Atticae puppes uia.
mutetur orbis, uallibus currat nouis 85
Hister nouasque Tanais accipiat uias.
Da, da tuendos, Iuppiter, saltem deos:
illa licebit fulmen a parte auferas,
ego quam tuebor. siue glacialem polum,
seu me tueri feruidam partem iubes, 90
hac esse superos parte securos puta.
Cirrhaea Paean templa et aetheriam domum
serpente caeso meruito quotiens iacet
Python in hydra! Bacchus et Perseus deis
iam se intuleresed quota est mundi plaga 95
oriens subactus aut quota est Gorgon fera?
quis astra natus laudibus meruit suis
ex te et nouerca? quem tuli mundum peto.
Sed tu, comes laboris Herculei, Licha,
perfer triumphos, Euryti uictos lares 100
stratumque regnum. uos pecus rapite ocius
qua templa tollens ora Cenaei Iouis
aestu timendum spectat Euboicum mare.
Chorvs Par ille est superis cui pariter dies
et fortuna fuit; mortis habet uices 105
lente cum trahitur uita gementibus.
Quisquis sub pedibus fata rapacia
et puppem posuit fluminis ultimi,
non captiua dabit bracchia uinculis
nec pompae ueniet nobile ferculum: 110
numquam est ille miser cui facile est mori.
Illum si medio decipiat ratis
ponto, cum Borean expulit Africus
aut Eurus Zephyrum, cum mare diuidunt,
non puppis lacerae fragmina conligit, 115
ut litus medio speret in aequore:
uitam qui poterit reddere protinus,
solus non poterit naufragium pati.
Nos turpis macies et lacrimae tenent
et crinis patrio puluere sordidus. 120
nos non flamma rapax, non fragor obruit:
felices sequeris, mors, miseros fugis.
Stamus, sed patriae messibus heu locus
et siluis dabitur, lapsaque sordidae
fient templa casae; iam gelidus Dolops 125
hac ducet pecudes qua tepet obrutus
stratae qui superest Oechaliae cinis.
illo Thessalicus pastor in oppido
indocta referens carmina fistula
cantu nostra canet tempora flebili; 130
et dum pauca deus saecula contrahet,
quaeretur patriae quis fuerit locus.
Felix incolui non steriles focos
nec ieiuna soli iugera Thessali:
ad Trachina uocor, saxa rigentia 135
et dumeta iugis horrida torridis,
uix gratum pecori montiuago nemus.
At si quas melior sors famulas uocat,
illas aut uolucer transferet Inachus
aut Dircaea colent moenia, qua fluit 140
Ismenos tenui flumine languidus
hic mater tumidi nupserat Herculis?
Falsa est de geminis fabula noctibus, 147
aether cum tenuit sidera longius
commisitque uices Lucifer Hespero
et Solem uetuit Delia tardior: 150
quae cautes Scythiae, quis genuit lapis? 143
num Titana ferum te Rhodope tulit,
te praeruptus Athos, te fera Caspia,
quae uirgata tibi praebuit ubera?
nullis uulneribus peruia membra sunt: 151
ferrum sentit hebes, lentior est chalybs;
in nudo gladius corpore frangitur
et saxum resilit, fataque neglegit
et mortem indomito pectore prouocat. 155
Non illum poterant figere cuspides,
non arcus Scythica tensus harundine,
non quae tela gerit Sarmata frigidus
aut qui soliferae suppositus plagae
uicino Nabatae uulnera derigit 160
Parthus Gnosiacis certior ictibus.
Muros Oechaliae corpore propulit;
nil obstare ualet; uincere quod parat
iam uictum estquota pars uulnere concidit?
pro fato potuit uultus iniquior 165
et uidisse sat est Herculeas minas.
quis uastus Briareus, quis tumidus Gyges,
supra Thessalicum cum stetit aggerem
caeloque insereret uipereas manus,
hoc uultu riguit? commoda cladibus 170
magnis magna patent, nil superest mali:
iratum miserae uidimus Herculem.
Iole At ego infelix non templa suis
conlapsa deis sparsosue focos,
natis mixtos arsisse patres 175
hominique deos, templa sepulcris:
nullum querimur commune malum.
alio nostras fortuna uocat
lacrimas, alias flere ruinas
mea fata iubent. 180
quae prima querar? quae summa gemam?
pariter cunctas deflere iuuat,
nec plura dedit pectora Tellus,
ut digna sonent uerbera fatis.
Me uel Sipylum flebile saxum 185
fingite, superi,
uel in Eridani ponite ripis,
ubi maesta sonat Phaethontiadum
silua sororum;
me uel Siculis addite saxis,
ubi fata gemam Thessala Siren, 190
uel in Edonas tollite siluas,
qualis natum Daulias ales
solet Ismaria flere sub umbra:
formam lacrimis aptate meis
resonetque malis aspera Trachin. 195
Cypria lacrimas Myrrha tuetur,
raptum coniunx Ceyca gemit,
sibi Tantalis est facta superstes;
fugit uultus Philomela suos
natumque sonat flebilis Atthis: 200
cur mea nondum capiunt uolucres
bracchia plumas?
felix, felix, cum silua domus
nostra feretur
patrioque sedens ales in agro
referam querulo murmure casus 205
uolucremque Iolen fama loquetur.
Vidi, uidi miseranda mei
fata parentis,
cum letifero stipite pulsus
tota iacuit sparsus in aula:
pro, si tumulum fata dedissent, 210
quotiens, genitor, quaerendus eras!
potuine tuam spectare necem,
nondum teneras uestite genas
necdum forti sanguine, Toxeu?
Quid uestra queror fata, parentes, 215
quos in tutum mors aequa tulit?
mea me lacrimas fortuna rogat:
iam iam dominae captiua colus
fusosque legam.
Pro, saeue decor formaque mortem
paritura mihi, 220
tibi cuncta domus concidit uni,
dum me genitor negat Alcidae
atque Herculeus socer esse timet.
Sed iam dominae tecta petantur.
Chorvs Quid regna tui clara parentis 225
proauosque tuos respicis amens?
fugiat uultus fortuna prior.
felix quisquis nouit famulum
regemque pati
uultusque suos uariare potest. 230
rapuit uires pondusque mali
casus animo qui tulit aequo.
Nvtrix O quam cruentus feminas stimulat furor,
cum patuit una paelici et nuptae domus!
Scylla et Charybdis Sicula contorquens freta 235
minus est timenda, nulla non melior fera est.
Namque ut reluxit paelicis captae decus
et fulsit Iole qualis innubis dies
purisue clarum noctibus sidus micat,
stetit furenti similis ac toruum intuens 240
Herculea coniunx; feta ut Armenia iacens
sub rupe tigris hoste conspecto exilit
aut iussa thyrsum quatere conceptum ferens
Maenas Lyaeum dubia quo gressus agat
haesit parumper; tum per Herculeos lares 245
lymphata rapitur, tota uix satis est domus:
incurrit, errat, sistit, in uultus dolor
processit omnis, pectori paene intimo
nihil est relictum; fletus insequitur minas.
nec unus habitus durat aut uno furit 250
contenta uultu: nunc inardescunt genae,
pallor ruborem pellit et formas dolor
errat per omnes; queritur implorat gemit.
Sonuere postes ecce praecipiti gradu,
secreta mentis ore confuso exerit. 255
Deianira Quamcumque partem sedis aetheriae premis,
coniunx Tonantis, mitte in Alciden feram
quae mihi satis sit. si qua fecundum caput
palude tota uastior serpens mouet,
ignara uinci, si quid excessit feras 260
immane dirum horribile, quo uiso Hercules
auertat oculos, hoc specu immenso exeat.
Vel si ferae negantur, hanc animam, precor,
conuerte in aliquodquodlibet possum malum
hac mente fieri. commoda effigiem mihi 265
parem dolori: non capit pectus minas.
quid excutis telluris extremae sinus
orbemque uersas? quid rogas Ditem mala?
omnes in isto pectore inuenies feras
quas timuit; odiis accipe hoc telum tuis: 270
ego sum, nouerca, perdere Alciden potens:
perfer manus quocumque; quid cessas, dea?
utere furente! quod iubes fieri nefas?
reperi, quid haeres? ipsa iam cesses licet,
haec ira satis est. Nvt. Pectoris sani parum, 275
alumna, questus comprime et flammas doma;
frena dolorem. coniugem ostende Herculis.
De. Iole meis captiua germanos dabit
natis Iouisque fiet ex famula nurus?
num flamma cursus pariter et torrens feret 280
et ursa pontum sicca caeruleum bibet?
non ibo inulta: gesseris caelum licet
totusque pacem debeat mundus tibi,
est aliquid hydra peius: iratae dolor
nuptae. quis ignis tantus in caelum furit 285
ardentis Aetnae? quidquid est uictum tibi
hic uincet animuscapta praeripiet toros?
adhuc timebam monstra, iam nullum est malum:
cessere pestes, in locum uenit ferae
inuisa paelex. summe pro rector deum 290
et clare Titan, Herculis tantum fui
coniunx timentis; uota quae superis tuli
cessere captae, paelici felix fui,
illi meas audistis, o superi, preces,
incolumis illi remeato nulla dolor 295
contente poena, quaere supplicia horrida,
incogitata, infanda, Iunonem doce
quid odia ualeant: nescit irasci satis.
Pro me gerebas bella, propter me uagas
Achelous undas sanguine infecit suo, 300
cum lenta serpens fieret, in taurum trucem
nunc flecteret serpente deposita minas,
et mille in hoste uinceres uno feras.
iam displicemus, capta praelata est mihi
non praeferetur: qui dies thalami ultimus 305
nostri est futurus, hic erit uitae tuae.
Quid hoc? recedit animus et ponit minas;
iam cessat iraquid miser langues dolor?
perdis furorem, coniugis sanctae fidem
mihi reddis iterum. quid uetas flammas ali? 310
quid frangis ignes? hunc mihi serua impetum,
pares eamusnon erit uotis opus:
aderit nouerca quae manus nostras regat
nec inuocata. Nvt. Quod paras demens scelus?
perimes maritum, cuius extremus dies 315
primusque laudes nouit et caelo tenus
erecta terras fama suppositas habet?
iam tota in istos terra consurget lares
domusque soceri prima et Aetolum genus
sternetur omne, saxa iam dudum ac faces 320
in te ferentur, uindicem tellus suum
defendet omnis: una quot poenas dabis!
Effugere terras crede et humanum genus
te possefulmen genitor Alcidae gerit:
iam iam minaces ire per caelum faces 325
specta et tonantem fulmine excusso diem.
mortem quoque ipsam, quam putes tutam, time:
dominatur illic patruus Alcidae tui.
quocumque perges, misera, cognatos deos
illi uidebis. De. Maximum fieri scelus 330
et ipsa fateor, sed dolor fieri iubet.
Nvt. Moriere. De. Moriar Herculis nempe incluti
coniunx nec ullus nocte discussa dies
uiduam notabit nec meos paelex toros
captiua capiet. ante ab occasu dies 335
nascetur, Indos ante glacialis polus
Scythasue tepida Phoebus inficiet rota,
quam me relictam Thessalae inspiciant nurus.
meo iugales sanguine extinguam faces.
aut pereat aut me perimat; elisis feris 340
et coniugem addat, inter Herculeos licet
me quoque labores numeret: Alcidae toros
moritura certe corpore amplectar meo.
Ire, ire ad umbras Herculis nuptam libet,
sed non inultam: si quid ex nostro Hercule 345
concepit Iole, manibus euellam meis
ante et per ipsas paelicem inuadam faces.
me nuptiali uictimam feriat die
infestus, Iolen dum supra exanimem ruam:
felix iacet quicumque quos odit premit. 350
Nvt. Quid ipsa flammas pascis et uastum foues
ultro dolorem? misera, quid cassum times?
dilexit Iolen: nempe cum staret parens
regisque natam peteretin famulae locum
regina cecidit: perdidit uires amor 355
multumque ab illa traxit infelix status.
illicita amantur, excidit quidquid licet.
De. Fortuna amorem peior inflammat magis:
amat uel ipsum quod caret patrio lare,
quod nudus auro crinis et gemma iacet, 360
ipsas misericors forsan aerumnas amat;
hoc usitatum est Herculi: captas amat.
Nvt. Dilecta Priami nempe Dardanii soror
concessa famula est; adice quot nuptas prius,
quot uirgines dilexit: errauit uagus. 365
Arcadia nempe uirgo, Palladios choros
dum nectit, Auge, uim stupri passa excidit,
nullamque amoris Hercules retinet notam.
referam quid alias? nempe Thespiades uacant
breuique in illis arsit Alcides face. 370
hospes Timoli Lydiam fouit nurum
et amore captus ad leues sedit colos,
tenerum feroci stamen intorquens manu.
nempe illa ceruix spolia deposuit ferae
crinemque mitra pressit et famulus stetit, 375
hirtam Sabaea marcidus myrrha comam:
ubique caluit, sed leui caluit face.
De. Haerere amantes post uagos ignes solent.
Nvt. Famulamne et hostis praeferet gnatam tibi?
De. Vt laeta siluas forma uernantes habet, 380
quas nemore nudo primus inuestit tepor,
at cum solutos expulit Boreas Notos
et saeua totas bruma decussit comas,
deforme solis aspicis truncis nemus:
sic nostra longum forma percurrens iter 385
deperdit aliquid semper et fulget minus,
nec illa uenus est: quidquid in nobis fuit
olim petitum cecidit et periit labans,
aetas citato senior eripuit gradu 390
materque multum rapuit ex illo mihi. 389
Vides ut altum famula non perdat decus? 391
cessere cultus penitus et paedor sedet;
tamen per ipsas fulget aerumnas decor
nihilque ab illa casus et fatum graue
nisi regna traxit. hic meum pectus timor, 395
altrix, lacessit, hic rapit somnos pauor.
Praeclara totis gentibus coniunx eram
thalamosque nostros inuido uoto nurus
optabat omnis, quae nimis quicquam deos
orabat ullos: nuribus Argolicis fui 400
mensura uoti. quem Ioui socerum parem,
altrix, habebo? quis sub hoc mundo mihi
dabitur maritus? ipse qui Alcidae imperat,
facibus suis me iungat Eurystheus licet,
minus est. toris caruisse regnantis leue est: 405
alte illa cecidit quae uiro caret Hercule.
Nvt. Conciliat animos coniugum partus fere.
De. Hic ipse forsan diuidet partus toros.
Nvt. Famula illa trahitur interim donum tibi.
De. Hic quem per urbes ire praeclarum uides 410
et uiua tergo spolia gestantem ferae,
qui regna miseris donat et celsis rapit
uasta grauatus horridam claua manum,
cuius triumphos ultimi Seres canunt
et quisquis alius orbe consaepto iacet, 415
leuis est nec illum gloriae stimulat decor.
errat per orbem, non ut aequetur Ioui
nec ut per urbes magnus Argolicas eat:
quod amet requirit, uirginum thalamos petit.
si qua est negata, rapitur; in populos furit, 420
nuptas ruinis quaerit et uitium impotens
uirtus uocatur. cecidit Oechalia inclita
unusque Titan uidit atque unus dies
stantem et cadentem; causa bellandi est amor.
totiens timebit Herculi natam parens 425
quotiens negabit, hostis est quotiens socer
fieri recusat: si gener non est, ferit.
Post haec quid istas innocens seruo manus,
donec furentem simulet ac saeua manu
intendat arcus meque natumque opprimat? 430
sic coniuges expellit Alcides suas,
haec sunt repudia; nec potest fieri nocens:
terris uideri sceleribus causam suis
fecit nouercam. quid stupes segnis, furor?
scelus occupandum est: perage, dum feruet manus. 435
Nvt. Perimes maritum? De. Paelicis certe meae.
Nvt. At Ioue creatum. De. Nempe et Alcmena satum.
Nvt. Ferrone? De. Ferro. Nvt. Si nequis? De. Perimam dolo.
Nvt. Quis iste furor est? De. Quem meus coniunx docet.
Nvt. Quem nec nouerca potuit, hunc perimes uirum? 440
De. Caelestis ira quos premit, miseros facit:
humana nullos. Nvt. Parce, miseranda, et time.
De. Contempsit omnes ille qui mortem prius;
libet ire in enses. Nvt. Maior admisso tuus,
alumna, dolor est; culpa par odium exigat. 445
cur saeua modicis statuis? ut laesa es, dole.
De. Leue esse credis paelicem nuptae malum?
quidquid dolorem pascit, hoc nimium puta.
Nvt. Amorne clari fugit Alcidae tibi?
De. Non fugit, altrix, remanet et penitus sedet 450
fixus medullis, crede; sed magnus dolor
iratus amor est. Nvt. Artibus magicis fere
coniugia nuptae precibus admixtis ligant.
uernare iussi frigore in medio nemus
missumque fulmen stare; concussi fretum 455
cessante uento, turbidum explicui mare
et sicca tellus fontibus patuit nouis.
habuere motum saxa, discussi fores
umbrasque Ditis, et mea iussi prece
manes locuntur, siluit infernus canis; 460
nox media solem uidit et noctem dies: 462
mare terra caelum et Tartarus seruit mihi 461
nihilque leges ad meos cantus tenet: 463
flectemus illum, carmina inuenient iter.
De. Quas Pontus herbas generat aut quas Thessala
sub rupe Pindus aluit inueniam malum
cui cedat ille? carmine in terras mago
descendat astris Luna desertis licet
et bruma messes uideat et cantu fugax
stet deprehensum fulmen et uersa uice 470
medius coactis ferueat stellis dies:
non flectet illum. Nvt. Vicit et superos Amor.
De. Vincetur uni forsan et spolium dabit
Amorque summus fiet Alcidae labor.
Sed te per omne caelitum numen precor, 475
per hunc timorem: quidquid arcani apparo
penitus recondas et fide tacita premas.
Nvt. Quid istud est quod esse secretum petis?
De. Non tela sunt, non arma, non ignis minax.
Nvt. Praestare fateor posse me tacitam fidem, 480
si scelere careat: interim scelus est fides.
De. Circumspice agedum, ne quis arcana occupet,
partemque in omnem uultus inquirens eat.
Nvt. En locus ab omni tutus arbitrio uacat.
De. Est in remoto regiae sedis loco 485
arcana tacitus nostra defendens specus.
non ille primos accipit soles locus,
non ille seros, cum ferens Titan diem
lassam rubenti mergit Oceano rotam.
illic amoris pignus Herculei latet. 490
altrix, fatebor: auctor est Nessus mali
quem grauida Nephele Thessalo genuit duci,
qua gelidus astris inserit Pindus caput
ultraque nubes Othrys eductus riget.
Namque ut subactus Herculis claua horridi 495
Achelous omnis facilis in species dari
tandem peractis omnibus patuit feris
unoque turpe subdidit cornu caput,
me coniugem dum uictor Alcides habet,
repetebat Argos. forte per campos uagus 500
Euenos altum gurgitem in pontum ferens
iam paene summis turbidus ripis erat.
transire Nessus uerticem solitus uadis
pretium poposcit; meque iam dorso ferens
qua iungit hominem spina deficiens equo, 505
frangebat ipsas fluminis tumidi minas.
Iam totus undis Nessus exierat ferox
medioque adhuc errabat Alcides uado,
uasto rapacem uerticem scindens gradu;
at ille, ut esse uidit Alciden procul: 510
'tu praeda nobis' inquit 'et coniunx eris;
prohibetur undis', meque complexu ferens
gressum citabat. non tenent undae Herculem:
'infide uector' inquit, 'immixti licet
Ganges et Hister uallibus iunctis eant, 515
uincemus ambos, consequar telo fugam.'
praecessit arcus uerba; tum longum ferens
harundo uulnus tenuit haerentem fugam
mortemque fixit. ille, iam quaerens diem,
tabem fluentis uulneris dextra excipit 520
traditque nobis ungulae insertam suae,
quam forte saeua sciderat auolsam manu.
tunc uerba moriens addit: 'hoc' inquit 'magae
dixere amorem posse defigi malo;
hoc docta Mycale Thessalas docuit nurus, 525
unam inter omnis Luna quam sequitur magas
astris relictis. inlitas uestes dabis
hac' inquit 'ipsa tabe, si paelex tuos
inuisa thalamos tulerit et coniunx leuis
aliam parenti dederit altisono nurum. 530
hoc nulla lux conspiciat, hoc tenebrae tegant
tantum remotae: sic potens uires suas
sanguis tenebit.' uerba deprendit quies
mortemque lassis intulit membris sopor.
Tu, quam meis admittit arcanis fides, 535
perge ut nitentem uirus in uestem datum
mentem per artus adeat et tacitum intumas
intret medullas. Nvt. Ocius iussa exsequar,
alumna, precibus tu deum inuictum aduoca,
qui certa tenera tela dimittit manu. 540
De. Te te precor, quem mundus et superi timent
et aequor et qui fulmen Aetnaeum quatit,
timende matri teliger saeuae puer:
intende certa spiculum uelox manu,
non ex sagittis leuibus: e numero, precor, 545
grauiore prome quod tuae nondum manus
misere in aliquem; non leui telo est opus,
ut amare possit Hercules. rigidas manus
intende et arcum cornibus iunctis para.
nunc, nunc sagittam prome qua quondam horridus 550
Iouem petisti, fulmine abiecto deus
cum fronte subita tumuit et rabidum mare
taurus puellae uector Assyriae scidit;
immitte amorem, uincat exempla omnia:
amare discat coniuges. si quas decor 555
Ioles inussit pectori Herculeo faces,
extingue totas, perbibat formam mei.
tu fulminantem saepe domuisti Iouem,
tu furua nigri sceptra gestantem poli,
turbae ducem maioris et dominum Stygis, 560
tuque, o nouerca grauior irata deus,
cape hunc triumphum: solus euince Herculem.
Nvt. Prolata uis est quaeque Palladia colu
lassauit omnem texta famularem manum.
nunc ingeratur uirus et uestis bibat 565
Herculea pestem; precibus augebo malum.
In tempore ipso nauus occurrit Lichas:
celanda uis est dira, ne pateant doli.
De. O quod superbae non habent umquam domus,
fidele semper regibus nomen Licha, 570
cape hos amictus, nostra quos neuit manus,
dum uagus in orbe fertur et uictus mero
tenet feroci Lydiam gremio nurum,
dum poscit Iolen. sed iecur fors horridum
flectam merendo: merita uicerunt malos. 575
non ante coniunx induat uestes iube
quam ture flammas pascat et placet deos,
cana rigentem populo cinctus comam.
ipsa ad penates regios gressus feram
precibusque Amoris horridi matrem colam. 580
Vos, quas paternis extuli comites focis,
Calydoniae, lugete deflendam uicem.
Chorvs Flemus casus, Oenei, tuos
comitum primos turba per annos,
flemus dubios, miseranda, toros. 585
nos Acheloi tecum solitae
pulsare uadum, cum iam tumidas
uere peracto poneret undas
gracilisque gradu serperet aequo
nec praecipitem uolueret amnem 590
flauus rupto fonte Lycormas;
nos Palladias ire per aras
et uirgineos celebrare choros,
nos Cadmeis orgia ferre
tecum solitae condita cistis, 595
cum iam pulso sidere brumae
tertia soles euocat aestas
et spiciferae concessa deae
Attica mystas cludit Eleusin.
nunc quoque casum quemcumque times, 600
fidas comites accipe fatis:
nam rara fides ubi iam melior
fortuna ruit.
Tu quicumque es qui sceptra tenes,
licet omne tua uulgus in aula 605
centum pariter limina pulset:
cum tot populis stipatus eas,
in tot populis uix una fides.
tenet auratum limen Erinys,
et quom magnae patuere fores, 610
intrant fraudes cautique doli
ferrumque latens; cumque in populos
prodire paras, comes inuidia est:
noctem quotiens summouet Eos,
regem totiens credite nasci. 615
Pauci reges, non regna colunt:
plures fulgor concitat aulae.
Cupit hic regi proximus ipsi
clarus totas ire per urbes
(urit miserum gloria pectus), 620
cupit hic gazis implere famem,
nec tamen omnis plaga gemmiferi
sufficit Histri
nec tota sitim Lydia uincit
nec quae Zephyro subdita tellus 625
stupet aurato flumine clarum
radiare Tagum,
nec si totus seruiat Hebrus
ruraque diues iungat Hydaspes
intraque suos currere fines
spectet toto flumine Gangen: 630
auidis, auidis natura parum est.
Colit hic reges regumque lares,
non ut presso uomere semper
numquam cesset curuus arator
uel mille secent arua coloni: 635
solas optat quas ponat opes.
colit hic reges, calcet ut omnes
perdatque aliquos nullumque leuet:
tantum ut noceat cupit esse potens.
Quota pars moritur tempore fati! 640
rarum est felix idemque senex: 643
quos felices Cynthia uidit, 641
uidit miseros enata dies,
nec sibi felix pauper habetur, 673
nisi felices cecidisse uidet.
O si pateant pectora ditum! 648
quantos intus sublimis agit
fortuna metus!
Bruttia Coro pulsante fretum
lenior unda est.
pectora pauper secura gerit:
carpit faciles uilesque cibos, 655
sed non strictos respicit enses;
tenet e patula pocula fago, 653
sed non trepida tenet illa manu:
aurea miscet pocula sanguis. 657
caespes Tyrio mollior ostro 644
solet inpauidos ducere somnos;
aurea rumpunt texta quietem
uigilesque trahit purpura noctes.
Coniunx modico nupta marito 658
non disposito clara monili
gestat pelagi dona rubentis,
nec gemmiferas detrahit aures
lapis Eoa lectus in unda,
nec Sidonio mollis aeno
repetita bibit lana rubores,
nec Maeonia distinguit acu 665
quae Phoebeis subditus euris
legit Eois Ser arboribus:
quaelibet herbae tinxere colus
quas indoctae neuere manus,
sed non dubios fouet illa toros. 670
sequitur dira lampade Erinys
quarum populi coluere diem.
Quisquis medium defugit iter 675
stabili numquam tramite curret:
dum petit unum praebere diem
patrioque puer constitit axe
nec per solitum decurrit iter,
sed Phoebeis ignota petens 680
sidera flammis errante rota,
secum pariter perdidit orbem.
medium caeli dum sulcat iter,
tenuit placidas Daedalus oras
nullique dedit nomina ponto; 685
sed dum uolucres uincere ueras
Icarus audet
patriasque puer despicit alas
Phoeboque uolat proxumus ipsi,
dedit ignoto nomina ponto: 690
male pensantur magna ruinis.
Felix alius magnusque sonet,
me nulla uocet turba potentem.
stringat tenuis litora puppis
nec magna meas aura phaselos 695
iubeat medium scindere pontum:
transit tutos Fortuna sinus
medioque rates quaerit in alto,
quarum feriunt sipara nubes.
Sed quid pauido territa uultu, 700
qualis Baccho saucia Thyias,
fertur rapido regina gradu?
quae te rursus fortuna rotat,
miseranda, refer:
licet ipsa neges, uultus loquitur 705
quodcumque tegis.
Deianira Vagus per artus errat excussos tremor,
erectus horret crinis, impulsis adhuc
stat terror animis et cor attonitum salit
pauidumque trepidis palpitat uenis iecur.
ut fractus austro pontus etiamnum tumet, 710
quamuis quiescat languidis uentis dies,
ita mens adhuc uexatur excusso metu.
semel profecto premere felices deus
cum coepit, urget. hos habent magna exitus.
Chorvs Quis tam impotens, miseranda, te casus rotat? 715
De. Vt missa palla est tabe Nessea inlita
thalamisque maerens intuli gressum meis,
nescioquid animus timuit * * *
* * * * * et fraudem struit.
libet experiri. solibus uirus ferum
flammisque Nessus sanguinem ostendi arcuit: 720
hic ipse fraudes esse praemonuit dolus.
et forte, nulla nube respersus iubar,
laxabat ardens feruidum Titan diem
(uix ora solui patitur etiamnunc timor):
medios in ignes solis et claram facem, 725
quo tincta fuerat palla uestisque inlita,
abiectus horret uillus et Phoebi coma
tepefactus arsit (uix queo monstrum eloqui).
niues ut Eurus soluit aut tepidus Notus,
quas uere primo lucidus perdit Mimas, 730
utque euolutos frangit Ionio salo
opposita fluctus Leucas et lassus tumor
in litore ipso spumat, aut caelestibus
aspersa tepidis tura laxantur focis,
sic languet omne uellus et perdit comas. 735
dumque ista miror, causa mirandi perit;
quin ipsa tellus spumeos motus agit
et quidquid illa tabe contactum est labat
tumensque tacita * * * *
* * * * quassat caput
natum pauentem cerno et ardenti pede 740
gressus ferentem. prome quid portes noui.
Hyllvs I, profuge, quaere si quid ulterius patet
terris freto sideribus Oceano inferis:
ultra labores, mater, Alcidae fuge.
De. Nescioquod animus grande praesagit malum. 745
Hy. Plenae triumphi templa Iunonis pete:
haec tibi patent, delubra praeclusa omnia.
De. Effare quis me casus insontem premat.
Hy. Decus illud orbis atque praesidium unicum,
quem fata terris in locum dederant Iouis, 750
o mater, abiit: membra et Herculeos toros
urit lues nescioqua; qui domuit feras,
ille ille uictor uincitur maeret dolet.
quid quaeris ultra? De. Miserias properant suas
audire miseri; fare, quo posita in statu 755
iam nostra domus est? o lares, miseri lares!
nunc uidua, nunc expulsa, nunc ferar obruta.
Hy. Non sola maeres Herculem: toto iacet
mundo gemendus; fata nec, mater, tua
priuata credas: iam genus totum obstrepit. 760
hunc ecce luctum quem gemis cuncti gemunt;
commune terris omnibus pateris malum.
luctum occupasti: prima, non sola Herculem,
miseranda, maeres. De. Quam prope a leto tamen
ede, ede quaeso iaceat Alcides meus. 765
Hy. Mors refugit illum uicta quae in regno suo
semel est nec audent fata tam uastum nefas
admittere. ipsa forsitan trepida colus
Clotho manu proiecit et fata Herculis
timet peragere. pro diem, infandum diem! 770
hocne ille summo magnus Alcides erit?
De. Ad fata et umbras atque peiorem polum
praecedere illum dicis? an possum prior
mortem occupare? fare, si nondum occidit.
Hy. Euboica tellus uertice immenso tumens 775
pulsatur omni latere: Phrixeum mare
scindit Caphereus, seruit hoc Austro latus;
at qua niuosi patitur Aquilonis minas,
Euripus undas flectit instabilis uagas
septemque cursus uoluit et totidem refert, 780
dum lassa Titan mergit Oceano iuga.
hic rupe celsa, nulla quam nubes ferit,
annosa fulgent templa Cenaei Iouis.
Vt stetit ad aras omne uotiuum pecus
totumque tauris gemuit auratis nemus, 785
spolium leonis sordidum tabo exuit
posuitque clauae pondus et pharetra grauis
laxauit umeros. ueste tunc fulgens tua,
cana reuinctus populo horrentem comam,
succendit aras: 'accipe has' inquit 'focis 790
non false messis genitor et largo sacer
splendescat ignis ture, quod Phoebum colens
diues Sabaeis colligit truncis Arabs.
pacata tellus' inquit 'et caelum et freta,
feris subactis omnibus uictor redi: 795
depone fulmen'gemitus in medias preces
stupente et ipso cecidit; hinc caelum horrido
clamore complet: qualis impressa fugax
taurus bipenni uolnus et telum ferens
delubra uasto trepida mugitu replet, 800
aut quale mundo fulmen emissum tonat,
sic ille gemitu sidera et pontum ferit,
et uasta Chalcis sonuit et uoces Cyclas
excepit omnis; hinc petrae Capherides,
hinc omne uoces reddit Herculeas nemus. 805
flentem uidemus. uulgus antiquam putat
rabiem redisse; tunc fugam famuli petunt.
At ille uoltus ignea torquens face
unum inter omnes sequitur et quaerit Lichan.
complexus aras ille tremibunda manu 810
mortem metu consumpsit et paruum sui
poenae reliquit. dumque tremibundum manu
tenuit cadauer: 'hac manu, hac' inquit 'ferar,
o fata, uictus? Herculem uicit Lichas?
ecce alia clades: Hercules perimit Lichan. 815
facta inquinentur: fiat hic summus labor.'
in astra missus fertur et nubes uago
spargit cruore; talis in caelum exilit
harundo Getica iussa dimitti manu
aut quam Cydon excussit: inferius tamen 820
et tela fugient. truncus in pontum cadit,
in saxa ceruix: unus ambobus iacet.
'Resistite' inquit, 'non furor mentem abstulit,
furore grauius istud atque ira malum est:
in me iuuat saeuire.' uix pestem indicat 825
et saeuit: artus ipse dilacerat suos
et membra uasta carpit auellens manu.
exuere amictus quaerit: hoc solum Herculem
non posse uidi; trahere conatus tamen
et membra traxit: corporis palla horridi 830
pars est et ipsauestis immiscet cutem.
nec causa dirae cladis in medio patet,
sed causa tamen est; uixque sufficiens malo
nunc ore terram languidus prono premit,
nunc poscit undasunda non uincit malum; 835
fluctisona quaerit litora et pontum occupat:
famularis illum retinet errantem manus
o sortem acerbam! fuimus Alcidae pares.
Nunc puppis illum litore Euboico refert
Austerque lenis pondus Herculeum rapit; 840
destituit animus membra, nox oculos premit.
De. Quid, anime, cessas? quid stupes? factum est scelus:
natum reposcit Iuppiter, Iuno aemulum;
* 843a
reddendus orbi estquod potest reddi, exhibe:
eat per artus ensis exactus meos.
sic, sic agendum esttam leuis poenas manus
tantas reposcit? perde fulminibus, socer,
nurum scelestam. nec leui telo manus
armetur: illud fulmen exiliat polo,
quo, nisi fuisset genitus Alcides tibi, 850
hydram cremasses: pestem ut insolitam feri
et ut nouerca peius irata malum.
emitte telum quale in errantem prius
Phaethonta missum est: perdidi in solo Hercule
et ipsa populos.quid rogas telum deos? 855
iam parce socero: coniugem Alcidae necem
optare pudeat: haec erit uoto manus,
a me petatur; occupa ferrum ocius
cur deinde ferrum? quidquid ad mortem trahit
telum est abunde: rupe ab aetheria ferar. 860
haec, haec renatum prima quae noscit diem
Oeta eligatur; corpus hinc mitti placet.
leuis una mors estleuis, at extendi potest: 865
abrupta cautes scindat et partem mei 863
ferat omne saxum, pendeant lacerae manus
totumque rubeat asperi montis latus.
eligere nescis, anime, cui telo incubes! 867
utinam esset, utinam fixus in thalamis meis
Herculeus ensis: huic decet ferro inmori.
una perire dextera nobis sat est? 870
coite, gentes, saxa et immensas faces
iaculetur orbis, nulla nunc cesset manus,
corripite tela, uindicem uestrum abstuli:
impune saeui sceptra iam reges gerent,
impune iam nascetur indomitum malum; 875
reddentur arae cernere assuetae hostiam
similem colenti: sceleribus feci uiam;
ego uos tyrannis regibus monstris feris
saeuisque rapto uindice opposui deis.
cessas, Tonantis socia? non spargis facem 880
imitata fratrem et mittis ereptam Ioui
meque ipsa perdis? laus tibi erepta incluta est,
ingens triumphus: aemuli, Iuno, tui
mortem occupaui. Nvtrix Quid domum impulsam trahis?
erroris istic omne quodcumque est nefas. 885
haut est nocens quicumque non sponte est nocens.
De. Quicumque fato ignoscit et parcit sibi,
errare meruit: morte damnari placet.
Nvt. Nocens uideri, qui mori quaerit, cupit.
De. Mors innocentes sola deceptos facit. 890
Nvt. Titana fugies? De. Ipse me Titan fugit.
Nvt. Vitam relinques? De. Miseram, ut Alciden sequar.
Nvt. Superest et auras ille caelestes trahit.
De. Vinci Hercules cum potuit, hinc coepit mori.
Nvt. Natum relinques fataque abrumpes tua? 895
De. Quamcumque natus sepelit haec uixit diu.
Nvt. Virum sequeris. De. Praegredi castae solent.
Nvt. Si te ipsa damnas, scelere te misera arguis.
De. Nemo nocens sibi ipse poenas inrogat.
Nvt. Multis remissa est uita quorum error nocens, 900
non dextra fuerat. fata quis damnat sua?
De. Quicumque fata iniqua sortitus fuit.
Nvt. Hic ipse Megaram nempe confixam suis
strauit sagittis atque natorum indolem
Lernaea figens tela furibunda manu; 905
ter parricida factus ignouit tamen
sibi, nam furoris fonte Cinyphio scelus
sub axe Libyco tersit et dextram abluit.
quo, misera, pergis? cur tuas damnas manus?
De. Damnat meas deuictus Alcides manus: 910
placet scelus punire. Nvt. Si noui Herculem,
aderit cruenti forsitan uictor mali
dolorque fractus cedet Alcidae tuo.
De. Exedit artus uirus, ut fama est, hydrae;
immensa pestis coniugis membra abstulit. 915
Nvt. Serpentis illi uirus enectae autumas
haut posse uinci, qui malum uiuum tulit?
elisit hydram, dente cum fixo stetit
media palude uictor effuso obrutus
artus ueneno. sanguis hunc Nessi opprimet, 920
qui uicit ipsas horridi Nessi manus?
De. Frustra tenetur ille qui statuit mori:
proinde lucem fugere decretum est mihi.
uixit satis quicumque cum Alcide occidit.
Nvt. Per has aniles ecce te supplex comas 925
atque ubera ista paene materna obsecro:
depone tumidas pectoris laesi minas
mortisque dirae expelle decretum horridum.
De. Quicumque misero forte dissuadet mori,
crudelis ille est: interim poena est mori, 930
sed saepe donum; pluribus uenia obfuit.
Nvt. Defende saltem dexteram, infelix, tuam
fraudisque facinus esse, non nuptae, sciat.
De. Defendar illic: inferi absoluent ream,
a me ipsa damnor; purget has Pluton manus. 935
stabo ante ripas, immemor Lethe, tuas
et umbra tristis coniugem excipiam meum.
Sed tu, nigrantis regna qui torques poli,
para laborem (scelera quae quisque ausus est,
hic uincit error: Iuno non ausa Herculem est 940
eripere terris), horridam poenam para.
Sisyphia ceruix cesset et nostros lapis
impellat umeros; me uagus fugiat latex
meamque fallax unda deludat sitim;
merui manus praebere turbinibus tuis, 945
quaecumque regem Thessalum torques rota;
effodiat auidus hinc et hinc uultur fibras;
uacat una Danais: has ego explebo uices.
Laxate, manes; recipe me comitem tibi,
Phasiaca coniunx: peior haec, peior tuo 950
utroque dextra est scelere, seu mater nocens
seu dira soror es; adde me comitem tuis,
Threicia coniunx, sceleribus; natam tuam,
Althaea mater, recipe, nunc ueram tui
agnosce prolemquid tamen tantum manus 955
uestrae abstulerunt? claudite Elysium mihi,
quaecumque fidae coniuges nemoris sacri
lucos tenetis; si qua respersit manus
uiri cruore nec memor castae facis
stricto cruenta Belias ferro stetit, 960
in me suas agnoscat et laudet manus:
in hanc abire coniugum turbam libet
sed et illa fugiet turba tam diras manus.
Inuicte coniunx, innocens animus mihi,
scelesta manus est. pro nimis mens credula, 965
pro Nesse fallax atque semiferi doli!
auferre cupiens paelici eripui mihi.
recede, Titan, tuque quae blanda tenes
in luce miseros uita: cariturae Hercule
lux uilis ista est. exigat poenas sibi 970
reddamque uitamfata an extendo mea
mortemque, coniunx, ad tuas seruo manus?
uirtusne superest aliqua et armatae manus
intendere arcum tela missurum ualent?
an arma cessant teque languenti manu 975
non audit arcus? si potes letum dare,
animosa coniunx dexteram expecto tuam.
mors differatur: frange ut insontem Lichan,
alias in urbes sparge et ignotum tibi
inmitte in orbem; perde ut Arcadiae nefas 980
et quidquid aliud cessitat ab illis tamen,
coniunx, redisti. Hyllvs Parce iam, mater, precor,
ignosce fatis; error a culpa uacat.
De. Si uera pietas, Hylle, quaerenda est tibi,
iam perime matrempauida quid tremuit manus? 985
quid ora flectis? haec erit pietas scelus.
ignaue dubitas? Herculem eripui tibi:
haec, haec peremit dextra, cui debes patri
auum Tonantem. maius eripui decus,
quam luce tribui. si tibi ignotum est nefas, 990
a matre disce. seu tibi iugulo placet
mersisse ferrum siue maternum libet
inuadere uterum, mater intrepidum tibi
praebebit animum. non erit tantum scelus
a te peractum: dextera sternar tua, 995
sed mente nostra. natus Alcidae times?
ita nulla peragas iussa, nec frangens mala
erres per orbem, si qua nascetur fera
referas parentem: dexteram intrepidam para.
patet ecce plenum pectus aerumnis: feri. 1000
scelus remitto, dexterae parcent tuae
Eumenides ipsae: uerberum crepuit sonus.
quaenam ista torquens angue uibrato comam
temporibus atras squalidis pinnas quatit?
quid me flagranti, dira, persequeris face, 1005
Megaera? poenas poscis Alcidae? dabo.
iamne inferorum, diua, sedere arbitri?
Sed ecce laxas carceris uideo fores.
quis iste saxum immane detritis gerit
iam senior umeris? ecce iam uictus lapis 1010
quaerit relabi. membra quis praebet rotae?
hic ecce pallens dira Tisiphone stetit,
causam reposcit; parce uerberibus, precor,
Megaera, parce, sustine Stygias faces:
scelus est amoris. Sed quid hoc? tellus labat 1015
et aula tectis crepuit excussisminax
unde iste coetus? totus in uultus meos
decurrit orbis, hinc et hinc populi fremunt
totusque poscit uindicem mundus suum.
iam parcite, urbes. quo fugam praeceps agam? 1020
mors sola portus dabitur aerumnis meis.
testor nitentis flammeam Phoebi rotam
superosque testor: Herculem in terris adhuc
moritura linquo. Hy. Fugit attonita, ei mihi.
peracta iam pars matris est: statuit mori; 1025
nunc nostra superest, mortis auferre impetum.
o misera pietas: si mori matrem uetas,
patri es scelestus; si mori pateris, tamen
in matre peccasurget hinc illinc scelus.
inhibenda tamen est: pergam et eripiam neci. 1030
Chorvs Verum est quod cecinit sacer
Thressae sub Rhodopes iugis
aptans Pieriam chelyn
Orpheus, Calliopae genus,
aeternum fieri nihil. 1035
Illius stetit ad modos
torrentis rapidi fragor,
oblitusque sequi fugam
amisit liquor impetum;
et dum fluminibus mora est, 1040
defecisse putant Getae
Hebrum Bistones ultimi.
Aduexit uolucrem nemus
et silua residens uenit;
aut si qua aera peruolat 1045
auditis uaga cantibus
ales deficiens cadit.
Abrumpit scopulos Athos
Centauros obiter ferens
et iuxta Rhodopen stetit 1050
laxata niue cantibus;
et quercum fugiens suam
ad uatem properat Dryas.
Ad cantus ueniunt tuos
ipsis cum latebris ferae 1055
iuxtaque inpauidum pecus
sedit Marmaricus leo
nec dammae trepidant lupos
et serpens latebras fugit
tunc oblita ueneni. 1060
Quin per Taenarias fores
manes cum tacitos adit
maerentem feriens chelyn,
cantu Tartara flebili
et tristes Erebi deos 1065
uicit nec timuit Stygis
iuratos superis lacus.
Haesit non stabilis rota
uicto languida turbine,
increuit Tityi iecur, 1070
dum cantus uolucres tenet;
tunc primum Phrygius senex 1075
undis stantibus immemor
excussit rabidam sitim
nec pomis adhibet manus,
et uinci lapis improbus 1081
et uatem potuit sequi.
audis tu quoque, nauita: 1072
inferni ratis aequoris
nullo remigio uenit.
Sic cum uinceret inferos 1079
Orpheus carmine funditus,
consumptos iterum deae 1083
supplent Eurydices colus.
sed dum respicit immemor
nec credens sibi redditam
Orpheus Eurydicen sequi,
cantus praemia perdidit:
quae nata est iterum perit.
Tunc solamina cantibus 1090
quaerens flebilibus modis
haec Orpheus cecinit Getis:
' * * * 1092a
leges in superos datas
et qui tempora digerens
quattuor praecipitis deus 1095
anni disposuit uices;
nulli non auidi colus
Parcas stamina nectere:
quod natum est properat mori.'
Vati credere Thracio 1100
deuictus iubet Hercules.
Iam, iam legibus obrutis
mundo cum ueniet dies,
australis polus obruet
quidquid per Libyam iacet 1105
et sparsus Garamas tenet;
arctous polus obruet
quidquid subiacet axibus
et siccus Boreas ferit.
amisso trepidus polo 1110
Titan excutiet diem.
Caeli regia concidens
ortus atque obitus trahet
atque omnis pariter deos
perdet mors aliqua et chaos, 1115
et mors fata nouissima
in se constituet sibi.
Quis mundum capiet locus?
discedet uia Tartari,
fractis ut pateat polis? 1120
an quod diuidit aethera
a terris spatium sat est
et mundi nimium malis?
Quis tantum capiet nefas
fati, quis, superi, locus 1125
pontum Tartara sidera
regna unus capiet tria?
Sed quis non modicus fragor
aures attonitas mouet?
est est Herculeus sonus. 1130
Hercvles Conuerte, Titan clare, anhelantes equos,
emitte noctem: pereat hic mundo dies
quo morior, atra nube inhorrescat polus;
obsta nouercae. nunc, pater, caecum chaos
reddi decebat, hinc et hinc compagibus 1135
ruptis uterque debuit frangi polus;
quid parcis astris? Herculem amittis, pater.
Nunc partem in omnem, Iuppiter, specta poli,
ne quis Gyges Thessalica iaculetur iuga
et fiat Othrys pondus Encelado leue. 1140
laxabit atri carceris iam iam fores
Pluton superbus, uincula excutiet patri
caelumque reddet. ille qui pro fulmine
tuisque facibus natus in terris eram,
ad Styga reuertor: surget Enceladus ferox 1145
mittetque quo nunc premitur in superos onus.
regnum omne, genitor, aetheris dubium tibi
mors nostra facietantequam spolium tui
caelum omne fiat, conde me tota, pater,
mundi ruina, frange quem perdis polum. 1150
Cho. Non uana times, gnate Tonantis:
nunc Thessalicam Pelion Ossam
premet et Pindo congestus Athos
nemus aetheriis inseret astris;
uincet scopulos inde Typhoeus 1155
et Tyrrhenam feret Inarimen;
feret Aetnaeos inde caminos
scindetque latus montis aperti
nondum Enceladus fulmine uictus:
iam te caeli regna secuntur. 1160
He. Ego qui relicta morte, contempta Styge,
per media Lethes stagna cum spolio redi
quo paene lapsis excidit Titan equis,
ego quem deorum regna senserunt tria,
morior nec ullus per meum stridet latus 1165
transmissus ensis, haut meae telum necis
saxum est nec instar montis abrupti lapis
aut totus Othrys, non truci rictu gigas
Pindo cadauer obruit toto meum:
sine hoste uincor, quodque me torquet magis 1170
(o misera uirtus!) summus Alcidae dies
nullum malum prosternit; inpendo, ei mihi,
in nulla uitam facta. pro mundi arbiter
superique quondam dexterae testes meae,
pro cuncta tellus, Herculis uestri placet 1175
mortem perire? dirus o nobis pudor,
o turpe fatum: femina Herculeae necis
auctor feretur! morior Alcides quibus
!Inuicta si me cadere feminea manu
uoluere fata perque tam turpes colus 1180
mea mors cucurrit, cadere placuisset mihi
Iunonis odio: feminae caderem manu,
sed caelum habentis. si nimis superis fuit,
Scythico sub axe genita domuisset meas
uires Amazonfeminae cuius manu 1185
Iunonis hostis uincor! hinc grauior tui,
nouerca, pudor est. quid diem hunc laetum uocas?
quid tale tellus genuit iratae tibi?
mortalis odia femina excessit tua.
adhuc furebas esse te Alcidae imparem: 1190
uicta es duobuspudeat irarum deos.
Vtinam meo cruore satiasset suos
Nemeaea rictus pestis aut centum anguibus
uallatus hydram tabe pauissem mea,
utinam fuissem praeda Centauris datus 1195
aut inter umbras uinctus aeterno miser
saxo sederem! spolia nunc traxi ultima
Fato stupente, nunc ab inferna Styge
lucem recepi, Ditis euici moras
ubique mors me fugit, ut titulo inclitae 1200
mortis carerem. pro ferae, uictae ferae!
non me triformis sole conspecto canis
ad Styga reuexit, non sub Hesperio polo
Hibera uicit turba pastoris feri,
non gemina serpensperdidi mortem, ei mihi, 1205
totiens honestam: titulus extremus quis est!
Cho. Viden ut laudis conscia uirtus
non Lethaeos horreat amnes?
pudet auctoris, non morte dolet:
cupit extremum finire diem 1210
uasta tumidi mole gigantis
et montiferum Titana pati
rabidaeue necem debere ferae.
sed tua causa est, miserande, manus,
quod nulla fera est nullusque gigas: 1215
iam quis dignus necis Herculeae
superest auctor nisi dextra tui?
He. Eheu quis intus scorpios, quis feruida
plaga reuulsus cancer infixus meas
urit medullas? sanguinis quondam capax 1220
tumidi uigor pulmonis arentes fibras
distendit, ardet felle siccato iecur
totumque lentus sanguinem auexit uapor.
primam cutem consumpsit, hinc aditum nefas
in membra fecit, abstulit pestis latus, 1225
exedit artus penitus et totas malum
hausit medullas: ossibus uacuis sedet;
nec ossa durant ipsa, sed compagibus
discussa ruptis mole conlapsa fluunt.
defecit ingens corpus et pesti satis 1230
Herculea non sunt membrapro, quantum est malum
quod esse uastum fateor, o dirum nefas
!En cernite, urbes, cernite ex illo Hercule
quid iam supersit. Herculem agnoscis, pater?
hisne ego lacertis colla Nemeaei mali 1235
elisa pressi? tensus hac arcus manu
astris ab ipsis detulit Stymphalidas?
his ego citatam gressibus uici feram
radiante clarum fronte gestantem caput?
his fracta Calpe manibus emisit fretum? 1240
his tot ferae, tot scelera, tot reges iacent?
his mundus umeris sedit? haec moles mei est,
haecne illa ceruix? has ego opposui manus
caelo ruenti? quis mea custos manu
trahetur ultra Stygius? ubi uires prius 1245
memet sepultae? quid patrem appello Iouem?
quid per Tonantem uindico caelum mihi?
iam, iam meus credetur Amphitryon pater.
Quaecumque pestis uiscere in nostro lates,
procedequid me uulnere occulto petis? 1250
quis te sub axe frigido pontus Scythes,
quae pigra Tethys genuit aut Maurum premens
Hibera Calpe litus? o dirum malum!
utrumne serpens squalidum crista caput
uibrans an aliquod et mihi ignotum malum? 1255
numquid cruore es genita Lernaeae ferae
an te reliquit Stygius in terris canis?
omne es malum nullumquequis uoltus tibi est?
concede saltem scire quo peream malo;
quaecumque pestis siue quaecumque es fera, 1260
palam timere. quis tibi in medias locum
fecit medullas? ecce direpta cute
uiscera manus detexit; ulterior tamen
inuenta latebra esto malum simile Herculi
!Vnde iste fletus? unde in has lacrimae genas? 1265
inuictus olim uoltus et numquam malis
lacrimas suis praebere consuetus (pudet)
iam flere didicit. quis dies fletum Herculis,
quae terra uidit? siccus aerumnas tuli.
tibi illa uirtus, quae tot elisit mala, 1270
tibi cessit uni; prima et ante omnis mihi
fletum abstulisti: durior saxo horrido
et chalybe uoltus et uaga Symplegade
uictus minas infregit et lacrimam expulit.
flentem, gementem, summe pro rector poli, 1275
me terra uidit, quodque me torquet magis,
nouerca uidit.urit ecce iterum fibras,
incaluit ardor: unde nunc fulmen mihi?
Cho. Quid non possit superare dolor?
quondam Getico durior Haemo 1280
nec Parrhasio lentior axe
saeuo cessit membra dolori
fessumque mouens per colla caput
latus alterno pondere flectit.
fletum uirtus saepe resorbet: 1285
sic arctoas laxare niues
quamuis tepido sidere Titan
non tamen audet uincitque nefas
solis adulti glaciale iubar.
He. Conuerte uoltus ad meas clades, pater: 1290
numquam ad tuas confugit Alcides manus,
non cum per artus hydra fecundum meos
caput explicaret; inter infernos lacus
possessus atra nocte cum Fato steti
nec inuocaui; tot feras uici horridas, 1295
reges, tyrannos, non tamen uoltus meos
in astra torsi: semper haec nobis manus
uotum spopondit; nulla propter me sacro
micuere caelo fulminahic aliquid dies
optare iussit. primus audierit preces 1300
idemque summus: unicum fulmen peto;
giganta crede (non minus caelum mihi
asserere potuidum patrem uerum imputo,
caelo peperci). siue crudelis, pater,
siue es misericors, commoda nato manum 1305
properante morte et occupa hanc laudem tibi.
uel si piget manusque detrectat nefas,
emitte Siculo uertice ardentes, pater,
Titanas, in me qui manu Pindum ferant
Ossaque qui me monte proiecto opprimant. 1310
abrumpat Erebi claustra, me stricto petat
Bellona ferro; mitte Gradiuum trucem,
armetur in me dirus: est frater quidem,
sed ex nouerca. Tu quoque, Alcidae soror
tantum ex parente, cuspidem in fratrem tuum 1315
iaculare, Pallas. Supplices tendo manus
ad te, nouerca: sparge tu saltem, precor,
telum: perire feminae possum manu.
iam fracta, iam satiata quid pascis minas?
quid quaeris ultra? supplicem Alciden uides, 1320
et nulla tellus, nulla me uidit fera
te deprecantem. nunc mihi irata satis
opus est nouercanunc tuus cessat dolor?
nunc odia ponis? parcis ubi uotum est mori.
O terra et urbes, non facem quisquam Herculi, 1325
non arma tradet? tela subtrahitis mihi?
ita nulla saeuas terra concipiat feras
post me sepultum, nec meas umquam manus
imploret orbis, si qua nascentur mala
nascatur alius: undique infelix caput 1330
mactate saxis, uincite aerumnas meas.
ingrate cessas orbis? excidimus tibi?
adhuc malis ferisque suppositus fores,
ni me tulisses. uindicem uestrum malis
eripite, populi: tempus hoc uobis datur 1335
pensare meritamors erit pretium omnium.
Alcmene Quas misera terras mater Alcidae petam?
ubi natus, ubinam est? certa si uisus notat,
reclinis ecce corde anhelante aestuat;
gemit: peractum est. membra complecti ultima, 1340
o nate, liceat; spiritus fugiens meo
legatur ore: bracchia, amplexus cape.
ubi membra sunt? ubi illa quae mundum tulit
stelligera ceruix? quis tibi exiguam tui
partem reliquit? He. Herculem spectas quidem, 1345
mater, sed umbram et uile nescioquid mei.
agnosce, materora quid flectis retro
uultumque mergis? Herculem dici tuum
partum erubescis? Al. Quis feram mundus nouam,
quae terra genuit? quodue tam dirum nefas 1350
de te triumphat? uictor Herculeus quis est?
He. Nuptae iacentem cernis Alciden dolis.
Al. Quis tantus est qui uincat Alciden dolus?
He. Quicumque, mater, feminae iratae sat est.
Al. Et unde in artus pestis aut ossa incidit? 1355
He. Aditum uenenis palla femineis dedit.
Al. Vbinam ista palla est? membra nudata intuor.
He. Consumpta mecum est. Al. Tantane inuenta est lues?
He. Errare mediis crede uisceribus meis,
o mater, hydram et mille cum Lerna feras. 1360
quae tanta nubes flamma Sicanias secans,
quae Lemnos ardens, quae plaga igniferi poli
uetans flagranti currere in zona diem?
in ipsa me iactate, pro comites, freta
mediosque in amnesquis sat est Hister mihi? 1365
non ipse terris maior Oceanus meos
franget uapores, omnis in nostris malis
deficiet umor, omnis arescet latex.
Quid, rector Erebi, me remittebas Ioui?
decuit tenere: redde me tenebris tuis, 1370
talem subactis Herculem ostende inferis.
nil inde ducam, quid times iterum Herculem?
inuade, mors, non trepida: iam possum mori.
Al. Compesce lacrimas saltem et aerumnas doma
malisque tantis Herculem indomitum refer 1375
mortemque differ: quos soles uince inferos.
He. Si me catenis horridus uinctum suis
praeberet auidae Caucasus uolucri dapem,
Scythia gemente flebilis gemitus mihi
non excidisset; si uagae Symplegades 1380
utraque premerent rupe, redeuntis minas
ferrem ruinae; Pindus incumbat mihi
atque Haemus et qui Thracios fluctus Athos
frangit Iouisque fulmen excipiens Mimas:
non ipse si in me, mater, hic mundus ruat 1385
superque nostros flagret incensus toros
Phoebeus axis, degener mentem Herculis
clamor domaret; mille decurrant ferae
pariterque lacerent, hinc feris clangoribus
aetheria me Stymphalis, hinc taurus minax 1390
ceruice tota pulset et quidquid fuit
solum quoque ingens; surgat hinc illinc nemus
artusque nostros dirus immittat Sinis:
sparsus silebonon ferae excutient mihi,
non arma gemitus, nil quod impelli potest. 1395
Al. Non uirus artus, nate, femineum coquit,
sed dura series operis et longus tibi
pauit cruentos forsitan morbos labor.
He. Vbi morbus, ubinam est? estne adhuc aliquid mali
in orbe mecum? ueniat hucaliquis mihi 1400
intendat arcus: nuda sufficiet manus.
procedat agedum * * * *
* * * Al. Ei mihi, sensus quoque
excussit illi nimius impulsos dolor.
dolor iste furor est: Herculem solus domat. 1407
Remouete quaeso tela et infestas, precor, 1404
rapite hinc sagittas: igne suffuso genae
scelus minantur. quas petam latebras anus?
cur deinde latebras aut fugam uecors petam? 1408
obire forti meruit Alcmene manu:
uel scelere pereat, antequam letum mihi
ignauus aliquis mandat ac turpis manus
de me triumphat.ecce lassatus malis
sopore fessas alligat uenas dolor
grauique anhelum pectus impulsu quatit.
fauete, superi. si mihi gnatum inclutum 1415
miserae negastis, uindicem saltem, precor,
seruate terris. abeat excussus dolor
corpusque uires reparet Herculeum nouas.
Hyllvs Pro lux acerba, pro capax scelerum dies!
nurus Tonantis occidit, natus iacet, 1420
nepos supersum; scelere materno hic perit,
fraude illa capta estquis per annorum uices
totoque in aeuo poterit aerumnas senex
referre tantas? unus eripuit dies
parentem utrumque; cetera ut sileam mala 1425
parcamque fatis, Herculem amitto patrem.
Al. Compesce uoces, inclutum Alcidae genus
miseraeque fato similis Alcmenae nepos:
longus dolorem forsitan uincet sopor.
Sed ecce, lassam deserit mentem quies 1430
redditque morbo corpus et luctum mihi.
He. Quid hoc? rigenti cernitur Trachin iugo
an inter astra positus euasi genus
mortale tandem? quis mihi caelum parat?
te te, pater, iam uideo, placatam quoque 1435
specto nouercam. quis sonus nostras ferit
caelestis aures? Iuno me generum uocat.
uideo nitentem regiam clari aetheris
Phoebique tritam flammea zonam rota.
cubile uideo Noctis; hinc tenebras uocat. 1440
Quid hoc? quis axem cludit et ab ipsis, pater,
deducit astris? ora Phoebeus modo
afflabat axis, tam prope a caelo fui
Trachina uideo; quis mihi terras dedit?
Oete modo infra steterat ac totus fuit 1445
suppositus orbis; tam bene excideras, dolor!
cogis fateriparce et hanc uocem occupa.
Haec, Hylle, dona matris? hoc munus parat?
utinam liceret stipite ingesto impiam
effringere animam quale Amazonium malum 1450
circa niualis Caucasi domui latus.
o cara Megara, tune cum furerem mihi
coniunx fuisti? stipitem atque arcus date,
dextra inquinetur, laudibus maculam imprimam,
summus legatur femina Herculeus labor. 1455
Hy. Compesce diras, genitor, irarum minas;
habet, peractum est, quas petis poenas dedit:
sua perempta dextera mater iacet.
He. Cecidit dolose: manibus irati Herculis
occidere meruit; perdidit comitem Lichas. 1460
saeuire in ipsum corpus exanime impetus
atque ira cogit. cur minis nostris caret
ipsum cadauer? pabulum accipiant ferae.
Hy. Plus misera laeso doluit, hinc aliquid quoque
detrahere uelles: occidit dextra sua, 1465
tuo dolore; plura quam poscis tulit.
Sed non cruentae sceleribus nuptae iaces
nec fraude matris: Nessus hos struxit dolos
ictus sagittis qui tuis uitam expulit.
cruore tincta est palla semiferi, pater, 1470
Nessusque nunc has exigit poenas sibi.
He. Bene est, peractum est, fata se nostra explicant;
lux ista summa est: quercus hanc sortem mihi
fatidica quondam dederat et Parnassio
Cirrhaea quatiens templa mugitu nemus: 1475
'dextra perempti uictor, Alcide, uiri
olim iacebis; hic tibi emenso freta
terrasque et umbras finis extremus datur.'
nil querimur ultra: decuit hunc finem dari,
ne quis superstes Herculis uictor foret. 1480
Nunc mors legatur clara memoranda incluta,
me digna prorsus: nobilem hunc faciam diem.
caedatur omnis silua et Oetaeum nemus
succumbat: ingens Herculem accipiat rogus,
sed ante mortem. Tu, genus Poeantium, 1485
hoc triste nobis, iuuenis, officium appara:
Herculea totum flamma succendat diem.
Ad te preces nunc, Hylle, supremas fero:
est clara captas inter, in uoltu genus
regnumque referens, Euryto uirgo edita 1490
Iole: tuis hanc facibus et thalamis para.
uictor cruentus abstuli patriam lares
nihilque miserae praeter Alciden dedi
et ipse rapitur. penset aerumnas suas,
Iouis nepotem foueat et natum Herculis; 1495
tibi illa pariat quidquid ex nobis habet.
Tuque ipsa planctus pone funereos, precor,
o clara genetrix: uiuet Alcides tibi.
uirtute nostra paelicem feci tuam
credi nouercam, siue nascenti Herculi 1500
nox illa certa est siue mortalis meus
pater est. licet sit falsa progenies mei,
materna culpa cesset et crimen Iouis,
merui parentem: contuli caelo decus,
natura me concepit in laudes Iouis. 1505
quin ipse, quamquam Iuppiter, credi meus
pater esse gaudet; parce iam lacrimis, parens:
superba matres inter Argolicas eris.
quid tale Iuno genuit aetherium gerens
sceptrum et Tonanti nupta? mortali tamen 1510
caelum tenens inuidit, Alciden suum
dici esse uoluit. Perage nunc, Titan, uices
solus relictus: ille qui uester comes
ubique fueram, Tartara et manes peto.
hanc tamen ad imos perferam laudem inclutam, 1515
quod nulla pestis fudit Alciden palam
omnemque pestem uicit Alcides palam.
Chorvs O decus mundi, radiate Titan,
cuius ad primos Hecate uapores
lassa nocturnae leuat ora bigae: 1520
dic sub Aurora positis Sabaeis,
dic sub occasu positis Hiberis,
quique feruenti quatiuntur axe,
quique sub plaustro patiuntur ursae,
dic ad aeternos properare manes 1525
Herculem et regnum canis inquieti,
unde non umquam remeabit ille.
sume quos nubes radios sequantur,
pallidus maestas speculare terras
et caput turpes nebulae pererrent. 1530
Quando, pro Titan, ubi, quo sub axe
Herculem in terris alium sequeris?
quas manus orbis miser inuocabit,
si qua sub Lerna numerosa pestis
sparget in centum rabiem dracones, 1535
Arcadum si quis, populi uetusti,
fecerit siluas aper inquietas,
Thraciae si quis Rhodopes alumnus
durior terris Helices niuosae
sparget humano stabulum cruore? 1540
quis dabit pacem populo timenti,
si quid irati superi per urbes
iusserint nasci? iacet omnibus par,
quem parem tellus genuit Tonanti.
Planctus immensas resonet per urbes 1545
et comas nullo cohibente nodo
femina exertos feriat lacertos,
solaque obductis foribus deorum
templa securae pateant nouercae.
Vadis ad Lethen Stygiumque litus, 1550
unde te nullae referent carinae;
uadis ad manes miserandus, unde
Morte deuicta tuleras triumphum;
umbra nudatis uenies lacertis
languido uultu tenuique collo, 1555
teque non solum feret illa puppis,
* 1556a
non tamen uilis eris inter umbras:
Aeacon iuxta geminosque Cretas
facta discernes feriens tyrannos.
Parcite, o dites, inhibete dextras: 1560
laudis est purum tenuisse ferrum,
dumque regnabas, minimum procellis
in tuas urbes licuisse Fati.
Sed locum uirtus habet inter astra.
sedis arctoae spatium tenebis 1565
an grauis Titan ubi promit aestus?
an sub occasu tepido nitebis,
unde commisso resonare ponto
audies Calpen? loca quae sereni
deprimes caeli? quis erit recepto 1570
tutus Alcide locus inter astra?
horrido tantum procul a leone
det pater sedes calidoque cancro,
ne tuo uultu tremefacta leges
astra conturbent trepidetque Titan. 1575
Vere dum flores uenient tepenti
et comam siluis reuocabit aestas 1578
pomaque autumno fugiente cedent
et comam siluis hiemes recident, 1577
tu comes Phoebo, comes ibis astris. 1581
nulla te terris rapiet uetustas: 1580
ante nascetur seges in profundo 1582
uel fretum dulci resonabit unda,
ante descendet glacialis ursae
sidus et ponto uetito fruetur, 1585
quam tuas laudes populi quiescant.
Te, pater rerum, miseri precamur:
nulla nascatur fera, nulla pestis,
non duces saeuos miseranda tellus
horreat, nulla dominetur aula 1590
qui putet solum decus esse regni
semper intensum tenuisse ferrum;
si quid in terris iterum timetur,
uindicem terrae petimus relictae.
Heu quid hoc? mundus sonat ecce caecum. 1595
maeret Alciden pater? an deorum
clamor, an uox est timidae nouercae
Hercule et uiso fugit astra Iuno?
passus an pondus titubauit Atlas?
an magis diri tremuere manes 1600
Herculem et uisum canis inferorum
fugit abruptis trepidus catenis?
fallimur: laeto uenit ecce uultu
quem tulit Poeans umerisque tela
gestat et notas populis pharetras, 1605
Herculis heres.
Effare casus, iuuenis, Herculeos precor
uoltuue quonam tulerit Alcides necem.
Philoctetes Quo nemo uitam. Cho. Laetus adeone ultimos
inuasit ignes? Ph. Esse iam flammas nihil 1610
ostendit ille. quid sub hoc mundo Hercules
immune uinci liquit? en domita omnia.
Cho. Inter uapores quis fuit forti locus?
Ph. Quod unum in orbe uicerat nondum malum,
et flamma uicta est; haec quoque accessit feris: 1615
inter labores ignis Herculeos abit.
Cho. Edissere agedum, flamma quo uicta est modo?
Ph. Vt omnis Oeten maesta corripuit manus,
huic fagus umbras perdit et toto iacet
succisa trunco, flectit hic pinum ferox 1620
astris minantem et nube de media uocat:
ruitura cautem mouit et siluam tulit
secum minorem. Chaonis quondam loquax
stat uasta late quercus et Phoebum uetat
ultraque totos porrigit ramos nemus; 1625
gemit illa multo uulnere impresso minax
frangitque cuneos, resilit incussus chalybs
uolnusque ferrum patitur et rigidum est parum.
commota tandem cum cadens latam sui
duxit ruinam, protinus radios locus 1630
admisit omnis: sedibus pulsae suis
uolucres pererrant nemore succiso diem
quaeruntque lassis garrulae pinnis domus.
iamque omnis arbor sonuit et sacrae quoque
sensere quercus horridam ferro manum 1635
nullique priscum profuit luco nemus.
Aggeritur omnis silua et alternae trabes
in astra tollunt Herculi angustum rogum:
raptura flammas pinus et robur tenax
et breuior ilex. summa sed complet rogum 1640
populea silua, frondis Herculeae nemus.
At ille, ut ingens nemore sub Nasamonio
aegro reclinis pectore immugit leo,
ferturquis illum credat ad flammas rapi?
uoltus petentis astra, non ignes erat. 1645
Vt pressit Oeten ac suis oculis rogum
lustrauit omnem, fregit impositus trabes.
* 1647a
arcumque poscit. 'accipe haec' inquit, 'sate
Poeante, dona, et munus Alcidae cape.
has hydra sensit, his iacent Stymphalides 1650
et quidquid aliud eminus uici manu
uictrice. felix iuuenis has numquam irritas
mittes in hostem, siue de media uoles
auferre uolucres nube, descendent aues
et certa praedae tela de caelo fluent, 1655
nec fallet umquam dexteram hic arcus tuam:
librare telum didicit et certam dare
fugam sagittis, ipsa non fallunt iter
emissa neruo tela; tu tantum, precor,
accommoda ignes et facem extremam mihi. 1660
hic nodus' inquit, 'nulla quem cepit manus,
mecum per ignes flagret; hoc telum Herculem
tantum sequetur. hoc quoque acciperes' ait
'si ferre posses. adiuuet domini rogum.'
tum rigida secum spolia Nemeaei mali 1665
arsura poscit; latuit in spolio rogus.
Ingemuit omnis turba nec lacrimas dolor
cuiquam remisit. mater in luctum furens
diduxit auidum pectus atque utero tenus
exerta uastos ubera in planctus ferit, 1670
superosque et ipsum uocibus pulsans Iouem
impleuit omnem uoce feminea locum.
'Deforme letum, mater, Herculeum facis,
compesce lacrimas' inquit, 'introrsus dolor
femineus abeat; Iuno cur laetum diem 1675
te flente ducat? paelicis gaudet suae
spectare lacrimas. comprime infirmum iecur,
mater: nefas est ubera atque uterum tibi
laniare, qui me genuit.' et dirum fremens,
qualis per urbes duxit Argolicas canem, 1680
cum uictor Erebi Dite contempto redit
tremente fato, talis incubuit rogo.
quis sic triumphans laetus in curru stetit
uictor? quis illo gentibus uultu dedit
leges tyrannus? quanta pax habitum tulit! 1685
haesere lacrimae, cecidit impulsus dolor
nobis quoque ipsis, nemo periturum ingemit:
iam flere pudor est; ipsa quam sexus iubet
maerere, siccis haesit Alcmene genis
stetitque nato paene iam similis parens. 1690
Cho. Nullasne in astra misit ad superos preces
arsurus aut in uota respexit Iouem?
Ph. Iacuit sui securus et caelum intuens
quaesiuit oculis, arce an ex aliqua pater
despiceret illum. tum manus tendens ait: 1695
'quacumque parte prospicis natum, pater,
te te precor, cui nocte commissa dies
quieuit unus, si meas laudes canit
utrumque Phoebi litus et Scythiae genus
et omnis ardens ora quam torret dies, 1700
si pace tellus plena, si nullae gemunt
urbes nec aras impias quisquam inquinat,
si scelera desunt, spiritum admitte hunc, precor,
in astra. non me noctis infernae locus
nec maesta nigri regna conterrent Iouis, 1705
sed ire ad illos umbra, quos uici, deos,
pater, erubesco. nube discussa diem
pande, ut deorum coetus ardentem Herculem
spectet; licet tu sidera et mundum neges
ultro, pater, cogere: si uoces dolor 1710
abstulerit ullas, pande tunc Stygios lacus
et redde fatis; approba natum prius:
ut dignus astris uidear, hic faciet dies.
leue est quod actum est; Herculem hic, genitor, dies
inueniet aut damnabit.' Haec postquam edidit, 1715
flammas poposcit. 'hoc age, Alcidae comes, 1717
non segnis' inquit 'corripe Oetaeam facem.
quid dextra tremuit? num manus pauida impium
scelus refugit? redde iam pharetras mihi, 1720
ignaue iners eneruisen nostros manus
quae tendat arcus! quid sedet pallor genis?
animo faces inuade quo Alciden uides
uoltu iacere. respice arsurum, miser:
nouerca cernat quo feram flammas modo. 1715
uocat ecce iam me genitor et pandit polos; 1725
uenio, pater'uultusque non idem fuit.
Tremente pinum dextera ardentem intuli.
refugit ignis et reluctantur faces
et membra uitant, sed recedentem Hercules
insequitur ignem. Caucasum aut Pindum aut Athon 1730
ardere credas: nullus erumpit sonus,
tantum ingemiscit ignis. o durum iecur!
Typhon in illo positus immanis rogo
gemuisset ipse quique conuulsam solo
imposuit umeris Ossan Enceladus ferox. 1735
At ille medias inter exurgens faces,
semiustus ac laniatus, intrepidum tuens:
'nunc es parens Herculea: sic stare ad rogum
te, mater' inquit, 'sic decet fleri Herculem.'
inter uapores positus et flammae minas 1740
immotus, inconcussus, in neutrum latus
correpta torquens membra adhortatur, monet,
gerit aliquid ardens. omnibus fortem addidit
animum ministris; urere ardentem putes.
Stupet omne uulgus, uix habent flammae fidem: 1745
tam placida frons est, tanta maiestas uiro.
nec properat uri; cumque iam forti datum
leto satis pensauit, igniferas trabes
hinc inde traxit, minima quas flamma occupat
totas in ignes uertit et quis plurimus 1750
exundat ignis repetit intrepidus ferox.
tunc ora flammis implet: ast illi graues
luxere barbae; cumque iam uultum minax
appeteret ignis, lamberent flammae caput,
non pressit oculos. Sed quid hoc? maestam intuor 1755
sinu gerentem reliquias magni Herculis,
crinemque iactans squalidum Alcmene gemit.
Alcmene Timete, superi, fata: tam paruus cinis
Herculeus, huc huc ille decreuit gigas!
o quanta, Titan, in nihil moles abit; 1760
anilis, heu me, recipit Alciden sinus,
hic cumulus ille est: ecce uix totam Hercules
compleuit urnam; quam leue est pondus mihi,
cui totus aether pondus incubuit leue
!Ad Tartara olim regnaque, o nate, ultima 1765
rediturus ibasquando ab inferna Styge
remeabis iterum? non ut et spolium trahas
rursusque Theseus debeat lucem tibi
sed quando solus? mundus impositus tuas
compescet umbras teque Tartareus canis 1770
inhibere poterit? quando Taenarias fores
pulsabis? aut quas mater ad fauces agar
qua mors aditur? uadis ad manes iter
habiturus unum. quid diem questu tero?
quid misera duras uita? quid lucem hanc tenes? 1775
quem parere rursus Herculem possum Ioui?
quis me parentem natus Alcmenen suam
tantus uocabit? o nimis felix, nimis,
Thebane coniunx, Tartari intrasti loca
florente nato teque uenientem inferi 1780
timuere forsan, quod pater tanti Herculis,
uel falsus, aderas. Quas petam terras anus,
inuisa saeuis regibus (si quis tamen
rex est relictus saeuus)? ei miserae mihi!
quicumque caesos ingemunt nati patres, 1785
a me petent supplicia, me cuncti obruent:
si quis minor Busiris aut si quis minor
Antaeus urbes feruidae terret plagae,
ego praeda ducar; si quis Ismarius greges
Thracis cruenti uindicat, carpent greges 1790
mea membra diri; forsitan poenas petet
irata Iuno: totus exurget dolor;
secura uicto tandem ab Alcide uacat,
paelex supersumquanta supplicia expetet
ne parere possim! fecit hic natus mihi 1795
uterum timendum. Quae petam Alcmene loca?
quis me locus, quae regio, quae mundi plaga
defendet aut quas mater in latebras agar
ubique per te nota? si patriam petam
laresque miseros, Argos Eurystheus tenet; 1800
marita Thebas regna et Ismenon petam
thalamosque nostros, in quibus quondam Iouem
dilecta uidi? pro nimis felix, nimis,
si fulminantem et ipsa sensissem Iouem!
utinam meis uisceribus Alcides foret 1805
exsectus infans! nunc datum est tempus, datum est
uidere natum laude certantem Ioui,
ut hoc daretur, scire quid fatum mihi
eripere posset. quis memor uiuit tui,
o nate, populus? omne iam ingratum est genus. 1810
Petam Cleonas? Arcadum an populos petam
meritisque terram nobilem quaeram tuis?
hic dira serpens cecidit, hic ales fera,
hic sus cruentus, hic tua fractus manu
qui te sepulto possidet caelum leo: 1815
si grata terra est, populus Alcmenen tuam
defendat omnis. Thracias gentes petam
Hebrique populos? haec quoque est meritis tuis
defensa tellus: stabula cum regno iacent.
hic pax cruento rege prostrato data est: 1820
ubi enim negata est? Quod tibi infelix anus
quaeram sepulcrum? de tuis totus rogis
contendat orbis. reliquias magni Herculis
quis populus aut quae templa, quae gentes rogant?
quis, quis petit, quis poscit Alcmenes onus? 1825
quae tibi sepulcra, nate, quis tumulus sat est?
hic totus orbis: fama erit titulus tibi.
Quid, anime, trepidas? Herculis cineres tenes;
complectere ossa: reliquiae auxilium dabunt,
erunt satis praesidia, terrebunt tuae 1830
reges uel umbrae. Cho. Debitos nato quidem
compesce fletus, mater Alcidae incluti.
non est gemendus nec graui urgendus prece,
uirtute quisquis abstulit fatis iter:
aeterna uirtus Herculem fleri uetat: 1835
fortes uetant maerere, degeneres iubent.
Al. Sedabo questus uindice amisso parens
terrae atque pelagi * * * *
* * * * quaque purpureus dies
utrumque clara spectat Oceanum rota?
quot misera in uno condidi natos parens! 1840
regno carebam, regna sed poteram dare.
una inter omnes terra quas matres gerit
uotis peperci, nil ego a superis peti,
incolume nato: quid dare Herculeus mihi
non poterat ardor, quod deus quisquam mihi 1845
negare poterat? uota in hac fuerant manu:
quidquid negaret Iuppiter, daret Hercules.
quid tale genetrix ulla mortalis tulit?
deriguit aliqua mater, ut toto stetit
succisa fetu, bisque septenos gregem 1850
deplanxit una: gregibus aequari meus
quot ille poterat! matribus miseris adhuc
exemplar ingens derat: Alcmene dabo.
cessate, matres, pertinax si quas dolor
adhuc iubet lugere, quas luctus grauis 1855
in saxa uertit; cedite his cunctae malis.
Agedum senile pectus, o miserae manus,
pulsateet una funeri tanto sat est
grandaeua anus defecta, quod totus breui
iam quaeret orbis? expedi in planctus tamen 1860
defessa quamquam bracchia: inuidiam ut deis
lugendo facias, aduoca in planctus genus.
Flete, Alcmenae magnique Iouis
plangite natum,
cui concepto lux una perit 1865
noctesque duas contulit Eos:
ipsa quiddam plus luce perit.
Totae pariter plangite gentes,
quarum saeuos ille tyrannos
iussit Stygias penetrare domos 1870
populisque madens ponere ferrum.
fletum meritis reddite tantis,
totus, totus personet orbis.
Fleat Alciden caerula Crete,
magno tellus cara Tonanti: 1875
centum populi bracchia pulsent.
nunc Curetes, nunc Corybantes
arma Idaea quassate manu:
armis illum lugere decet.
nunc, nunc funus plangite uerum: 1880
iacet Alcides non minor ipso,
Creta, Tonante.
Flete Herculeos, Arcades, obitus,
nondum Phoebe nascente genus:
iuga Parthenii ~Nemeaeque sonent 1885
feriatque grauis Maenala planctus:
magno Alcidae poscit gemitum
stratus uestris saetiger agris
alesque sequi iussa sagittas
totum pinnis furata diem. 1890
Flete, Argolicae, flete, Cleonae:
hic terrentem moenia quondam
uestra leonem
fregit nostri dextera nati.
Date, Bistoniae, uerbera, matres
gelidusque sonet planctibus Hebrus: 1895
flete Alciden, quod non stabulis
nascitur infans
nec uestra greges uiscera carpunt.
Fleat Antaeo libera tellus
et rapta fero plaga Geryonae: 1900
mecum, miserae, plangite, gentes,
audiat ictus utraque Tethys.
Vos quoque, mundi turba citati,
flete Herculeos, numina, casus:
uestrum Alcides ceruice meus 1905
mundum, superi, caelumque tulit,
dum stelligeri uector Olympi
pondere liber spirauit Atlans.
Vbi nunc uestrae, Iuppiter, arces?
ubi promissi regia mundi? 1910
nempe Alcides mortalis obit,
nempe sepultus:
totiens telis facibusque tuis
ille pepercit,
quotiens ignis spargendus erat.
in me saltem iaculare facem 1915
Semelenque puta.
Iamne Elysias, o nate, domus,
iam litus habes,
ad quod populos natura uocat?
an post raptum Styx atra canem 1920
praeclusit iter teque in primo
limine Ditis fata morantur?
quis nunc umbras, nate, tumultus
manesque tenet?
fugit abducta nauita cumba
et Centauris Thessala motis 1925
ferit attonitos ungula manes
anguesque suos hydra sub undas
territa mergit
teque labores, o nate, timent?
Fallor, fallor uesana furens, 1930
nec te manes umbraeque timent,
non Argolico rapta leoni
fulua pellis contecta iuba
laeuos operit dira lacertos
uallantque feri tempora dentes: 1935
donum pharetrae cessere tuae
telaque mittet iam dextra minor.
uadis inermis, nate, per umbras,
ad quas semper mansurus eris.
Hercvles Quid me tenentem regna siderei poli 1940
caeloque tandem redditum planctu iubes
sentire fatum? parce: iam uirtus mihi
in astra et ipsos fecit ad superos iter.
Al. Vnde sonus trepidas aures ferit?
unde meas inhibet lacrimas fragor? 1945
agnosco agnosco uictum est chaos.
a Styge, nate, redis iterum mihi
fractaque non semel est mors horrida?
uicisti rursus noctis loca
puppis et infernae uada tristia? 1950
peruius est Acheron iam languidus
et remeare licet soli tibi,
nec te fata tenent post funera?
an tibi praeclusit Pluton iter
et pauidus regni metuit sibi? 1955
certe ego te uidi flagrantibus
impositum siluis, cum plurimus
in caelum fureret flammae metus:
arsisti certe, cur ultima
non tenuere tuas umbras loca? 1960
quid timuere tui manes, precor?
umbra quoque es Diti nimis horrida?
He. Non me gementis stagna Cocyti tenent
nec puppis umbras furua transuexit meas;
iam parce, mater, questibus: manes semel 1965
umbrasque uidi; quidquid in nobis tui
mortale fuerat, ignis euictum tulit:
paterna caelo, pars data est flammis tua.
proinde planctus pone, quos nato paret
genetrix inerti; luctus in turpes eat: 1970
uirtus in astra tendit, in mortem timor.
praesens ab astris, mater, Alcides cano:
poenas cruentus iam tibi Eurystheus dabit;
curru superbum uecta transcendes caput.
Me iam decet subire caelestem plagam: 1975
inferna uici rursus Alcides loca.
Al. Mane parumpercessit ex oculis, abit,
in astra fertur. fallor an uultus putat
uidisse natum? misera mens incredula est.
es numen et te mundus aeternum tenet: 1980
credo triumphis.regna Thebarum petam
nouumque templis additum numen canam.
Chorvs Numquam Stygias fertur ad umbras
inclita uirtus: uiuite fortes
nec Lethaeos saeua per amnes 1985
uos fata trahent,
sed cum summas exiget horas
consumpta dies,
iter ad superos gloria pandet.
Sed tu, domitor magne ferarum
orbisque simul pacator, ades: 1990
nunc quoque nostras aspice terras,
et si qua nouo belua uultu
quatiet populos terrore graui,
tu fulminibus frange trisulcis:
fortius ipso genitore tuo 1995
fulmina mitte.
Seneca the Younger | The Latin Library | The Classics Page |