L. ANNAEI SENECAE DIALOGORVM LIBER XII
AD HELVIAM MATREM DE CONSOLATIONE
I.
1. Saepe iam, mater optima, impetum cepi consolandi te, saepe continui. Vt auderem multa me inpellebant: primum uidebar depositurus omnia incommoda, cum lacrimas tuas, etiam si supprimere non potuissem, interim certe abstersissem; deinde plus habiturum me auctoritatis non dubitabam ad excitandam te, si prior ipse consurrexissem; praeterea timebam ne a me uicta fortuna aliquem meorum uinceret. Itaque utcumque conabar manu super plagam meam inposita ad obliganda uulnera uestra reptare. 2. Hoc propositum meum erant rursus quae retardarent: dolori tuo, dum recens saeuiret, sciebam occurrendum non esse ne illum ipsa solacia inritarent et accenderent nam in morbis quoque nihil est perniciosius quam inmatura medicina; expectabam itaque dum ipse uires suas frangeret et ad sustinenda remedia mora mitigatus tangi se ac tractari pateretur. Praeterea cum omnia clarissimorum ingeniorum monumenta ad compescendos moderandosque luctus composita euoluerem, non inueniebam exemplum eius qui consolatus suos esset, cum ipse ab illis comploraretur; ita in re noua haesitabam uerebarque ne haec non consolatio esset sed exulceratio. 3. Quid quod nouis uerbis nec ex uulgari et cotidiana sumptis adlocutione opus erat homini ad consolandos suos ex ipso rogo caput adleuanti? Omnis autem magnitudo doloris modum excedentis necesse est dilectum uerborum eripiat, cum saepe uocem quoque ipsam intercludat. 4. Vtcumque conitar, non fiducia ingenii, sed quia possum instar efficacissimae consolationis esse ipse consolator. Cui nihil negares, huic hoc utique te non esse negaturam, licet omnis maeror contumax sit, spero, ut desiderio tuo uelis a me modum statui.
II.
1. Vide quantum de indulgentia tua promiserim mihi: potentiorem me futurum apud te non dubito quam dolorem tuum, quo nihil est apud miseros potentius. Itaque ne statim cum eo concurram, adero prius illi et quibus excitetur ingeram; omnia proferam et rescindam quae iam obducta sunt. 2. Dicet aliquis: 'quod hoc genus est consolandi, obliterata mala reuocare et animum in omnium aerumnarum suarum conspectu conlocare uix unius patientem?' Sed is cogitet, quaecumque usque eo perniciosa sunt ut contra remedium conualuerint, plerumque contrariis curari. Omnis itaque luctus illi suos, omnia lugubria admouebo: hoc erit non molli uia mederi, sed urere ac secare. Quid consequar? ut pudeat animum tot miseriarum uictorem aegre ferre unum uulnus in corpore tam cicatricoso. 3. Fleant itaque diutius et gemant, quorum delicatas mentes eneruauit longa felicitas, et ad leuissimarum iniuriarum motus conlabantur: at quorum omnes anni per calamitates transierunt, grauissima quoque forti et inmobili constantia perferant. Vnum habet adsidua infelicitas bonum, quod quos semper uexat nouissime indurat.
4. Nullam tibi fortuna uacationem dedit a grauissimis luctibus, ne natalem quidem tuum excepit: amisisti matrem statim nata, immo dum nasceris, et ad uitam quodam modo exposita es. Creuisti sub nouerca, quam tu quidem omni obsequio et pietate, quanta uel in filia conspici potest, matrem fieri coegisti; nulli tamen non magno constitit etiam bona nouerca. Auunculum indulgentissimum, optimum ac fortissimum uirum, cum aduentum eius expectares, amisisti; et ne saeuitiam suam fortuna leuiorem diducendo faceret, intra tricesimum diem carissimum uirum, ex quo mater trium liberorum eras, extulisti. 5. Lugenti tibi luctus nuntiatus est omnibus quidem absentibus liberis, quasi de industria in id tempus coniectis malis tuis ut nihil esset [haberes] ubi se dolor tuus reclinaret. Transeo tot pericula, tot metus, quos sine interuallo in te incursantis pertulisti: modo modo in eundem sinum ex quo tres nepotes emiseras ossa trium nepotum recepisti; intra uicesimum diem quam filium meum in manibus et in osculis tuis mortuum funeraueras, raptum me audisti: hoc adhuc defuerat tibi, lugere uiuos.
III.
1. Grauissimum est ex omnibus quae umquam in corpus tuum descenderunt recens uulnus, fateor; non summam cutem rupit, pectus et uiscera ipsa diuisit. Sed quemadmodum tirones leuiter saucii tamen uociferantur et manus medicorum magis quam ferrum horrent, at ueterani quamuis confossi patienter ac sine gemitu uelut aliena corpora exsaniari patiuntur, ita tu nunc debes fortiter praebere te curationi. 2. Lamentationes quidem et eiulatus et alia per quae fere muliebris dolor tumultuatur amoue; perdidisti enim tot mala, si nondum misera esse didicisti. Ecquid uideor non timide tecum egisse? nihil tibi subduxi ex malis tuis, sed omnia coaceruata ante te posui.
IV.
1. Magno id animo feci; constitui enim uincere dolorem tuum, non circumscribere. Vincam autem, puto, primum si ostendero nihil me pati propter quod ipse dici possim miser, nedum propter quod miseros etiam quos contingo faciam; deinde si ad te transiero et probauero ne tuam quidem grauem esse fortunam, quae tota ex mea pendet.
2. Hoc prius adgrediar quod pietas tua audire gestit, nihil mihi mali esse. Si potuero, ipsas res quibus me putas premi non esse intolerabiles faciam manifestum; sin id credi non potuerit, at ego mihi ipse magis placebo, quod inter eas res beatus ero quae miseros solent facere. 3. Non est quod de me aliis credas: ipse tibi, ne quid incertis opinionibus perturberis, indico me non esse miserum. Adiciam, quo securior sis, ne fieri quidem me posse miserum.
V.
1. Bona condicione geniti sumus, si eam non deseruerimus. Id egit rerum natura ut ad bene uiuendum non magno apparatu opus esset: unusquisque facere se beatum potest. Leue momentum in aduenticiis rebus est et quod in neutram partem magnas uires habeat: nec secunda sapientem euehunt nec aduersa demittunt; laborauit enim semper ut in se plurimum poneret, ut a se omne gaudium peteret. 2. Quid ergo? sapientem esse me dico? Minime; nam id quidem si profiteri possem, non tantum negarem miserum esse me, sed omnium fortunatissimum et in uicinum deo perductum praedicarem: nunc, quod satis est ad omnis miserias leniendas, sapientibus me uiris dedi et nondum in auxilium mei ualidus in aliena castra confugi, eorum scilicet qui facile se ac suos tuentur. 3. Illi me iusserunt stare adsidue uelut in praesidio positum et omnis conatus fortunae, omnis impetus prospicere multo ante quam incurrant. Illis grauis est quibus repentina est: facile eam sustinet qui semper expectat. Nam et hostium aduentus eos prosternit quos inopinantis occupauit: at qui futuro se bello ante bellum parauerunt, compositi et aptati primum qui tumultuosissimus est ictum facile excipiunt. 4. Numquam ego fortunae credidi, etiam cum uideretur pacem agere; omnia illa quae in me indulgentissime conferebat, pecuniam honores gratiam, eo loco posui unde posset sine motu meo repetere. Interuallum inter illa et me magnum habui; itaque abstulit illa, non auulsit. Neminem aduersa fortuna comminuit nisi quem secunda decepit. 5. Illi qui munera eius uelut sua et perpetua amauerunt, qui se suspici propter illa uoluerunt, iacent et maerent cum uanos et pueriles animos, omnis solidae uoluptatis ignaros, falsa et mobilia oblectamenta destituunt: at ille qui se laetis rebus non inflauit nec mutatis contrahit. Aduersus utrumque statum inuictum animum tenet exploratae iam firmitatis; nam in ipsa felicitate quid contra infelicitatem ualeret expertus est. 6. Itaque ego in illis quae omnes optant existimaui semper nihil ueri boni inesse, tum inania et specioso ac deceptorio fuco circumlita inueni, intra nihil habentia fronti suae simile: nunc in his quae mala uocantur nihil tam terribile ac durum inuenio quam opinio uulgi minabatur. Verbum quidem ipsum persuasione quadam et consensu iam asperius ad aures uenit et audientis tamquam triste et execrabile ferit: ita enim populus iussit, sed populi scita ex magna parte sapientes abrogant.
VI.
1. Remoto ergo iudicio plurium, quos prima rerum species, utcumque credita est, aufert, uideamus quid sit exilium. Nempe loci commutatio. Ne angustare uidear uim eius et quidquid pessimum in se habet subtrahere, hanc commutationem loci sequuntur incommoda, paupertas ignominia contemptus. Aduersus ista postea confligam: interim primum illud intueri uolo, quid acerbi adferat ipsa loci commutatio.
2. 'Carere patria intolerabile est.' Aspice agedum hanc frequentiam, cui uix urbis inmensae tecta sufficiunt: maxima pars istius turbae patria caret. Ex municipiis et coloniis suis, ex toto denique orbe terrarum confluxerunt: alios adduxit ambitio, alios necessitas officii publici, alios inposita legatio, alios luxuria opportunum et opulentum uitiis locum quaerens, alios liberalium studiorum cupiditas, alios spectacula; quosdam traxit amicitia, quosdam industria laxam ostendendae uirtuti nancta materiam; quidam uenalem formam attulerunt, quidam uenalem eloquentiam. 3. Nullum non hominum genus concucurrit in urbem et uirtutibus et uitiis magna pretia ponentem. Iube istos omnes ad nomen citari et 'unde domo' quisque sit quaere: uidebis maiorem partem esse quae relictis sedibus suis uenerit in maximam quidem ac pulcherrimam urbem, non tamen suam. 4. Deinde ab hac ciuitate discede, quae ueluti communis potest dici, omnes urbes circumi: nulla non magnam partem peregrinae multitudinis habet. Transi ab iis quarum amoena positio et opportunitas regionis plures adlicit, deserta loca et asperrimas insulas, Sciathum et Seriphum, Gyaram et Cossuran percense: nullum inuenies exilium in quo non aliquis animi causa moretur. 5. Quid tam nudum inueniri potest, quid tam abruptum undique quam hoc saxum? Quid ad copias respicienti ieiunius? Quid ad homines inmansuetius? Quid ad ipsum loci situm horridius? Quid ad caeli naturam intemperantius? Plures tamen hic peregrini quam ciues consistunt. Vsque eo ergo commutatio ipsa locorum grauis non est ut hic quoque locus a patria quosdam abduxerit. 6. Inuenio qui dicant inesse naturalem quandam inritationem animis commutandi sedes et transferendi domicilia; mobilis enim et inquieta homini mens data est, nusquam se tenet, spargitur, et cogitationes suas in omnia nota atque ignota dimittit, uaga et quietis inpatiens et nouitate rerum laetissima. 7. Quod non miraberis, si primam eius originem aspexeris: non est ex terreno et graui concreta corpore, ex illo caelesti spiritu descendit; caelestium autem natura semper in motu est, fugit et uelocissimo cursu agitur. Aspice sidera mundum inlustrantia: nullum eorum perstat. <Sol> labitur adsidue et locum ex loco mutat et, quamuis cum uniuerso uertatur, in contrarium nihilo minus ipsi mundo refertur, per omnis signorum partes discurrit, numquam resistit; perpetua eius agitatio et aliunde alio commigratio est. 8. Omnia uoluuntur semper et in transitu sunt; ut lex et naturae necessitas ordinauit, aliunde alio deferuntur; cum per certa annorum spatia orbes suos explicuerint, iterum ibunt per quae uenerant: i nunc et humanum animum, ex isdem quibus diuina constant seminibus compositum, moleste ferre transitum ac migrationem puta, cum dei natura adsidua et citatissima commutatione uel delectet se uel conseruet.
VII.
1. A caelestibus agedum te ad humana conuerte: uidebis gentes populosque uniuersos mutasse sedem. Quid sibi uolunt in mediis barbarorum regionibus Graecae urbes? Quid inter Indos Persasque Macedonicus sermo? Scythia et totus ille ferarum indomitarumque gentium tractus ciuitates Achaiae Ponticis inpositas litoribus ostentat: non perpetuae hiemis saeuitia, non hominum ingenia ad similitudinem caeli sui horrentia transferentibus domos suas obstiterunt. 2. Atheniensis in Asia turba est; Miletus quinque et septuaginta urbium populum in diuersa effudit; totum Italiae latus quod infero mari adluitur maior Graecia fuit. Tuscos Asia sibi uindicat; Tyrii Africam incolunt, [in] Hispaniam Poeni; Graeci se in Galliam inmiserunt, in Graeciam Galli; Pyrenaeus Germanorum transitus non inhibuit per inuia, per incognita uersauit se humana leuitas. 3. Liberos coniugesque et graues senio parentes traxerunt. Alii longo errore iactati non iudicio elegerunt locum sed lassitudine proximum occupauerunt, alii armis sibi ius in aliena terra fecerunt; quasdam gentes, cum ignota peterent, mare hausit, quaedam ibi consederunt ubi illas rerum omnium inopia deposuit. 4. Nec omnibus eadem causa relinquendi quaerendique patriam fuit: alios excidia urbium suarum hostilibus armis elapsos in aliena spoliatos suis expulerunt; alios domestica seditio summouit; alios nimia superfluentis populi frequentia ad exonerandas uires emisit; alios pestilentia aut frequentes terrarum hiatus aut aliqua intoleranda infelicis soli uitia eiecerunt; quosdam fertilis orae et in maius laudatae fama corrupit. 5. Alios alia causa exciuit domibus suis: illud utique manifestum est, nihil eodem loco mansisse quo genitum est. Adsiduus generis humani discursus est; cotidie aliquid in tam magno orbe mutatur: noua urbium fundamenta iaciuntur, noua gentium nomina extinctis prioribus aut in accessionem ualidioris conuersis oriuntur. Omnes autem istae populorum transportationes quid aliud quam publica exilia sunt? 6. Quid te tam longo circumitu traho? Quid interest enumerare Antenorem Pataui conditorem et Euandrum in ripa Tiberis regna Arcadum conlocantem? Quid Diomeden aliosque quos Troianum bellum uictos simul uictoresque per alienas terras dissipauit? 7. Romanum imperium nempe auctorem exulem respicit, quem profugum capta patria, exiguas reliquias trahentem, necessitas et uictoris metus longinqua quaerentem in Italiam detulit. Hic deinde populus quot colonias in omnem prouinciam misit! ubicumque uicit Romanus, habitat. Ad hanc commutationem locorum libentes nomina dabant, et relictis aris suis trans maria sequebatur colonos senex. 8. Res quidem non desiderat plurium enumerationem; unum tamen adiciam quod in oculos se ingerit: haec ipsa insula saepe iam cultores mutauit. Vt antiquiora, quae uetustas obduxit, transeam, Phocide relicta Graii qui nunc Massiliam incolunt prius in hac insula consederunt, ex qua quid eos fugauerit incertum est, utrum caeli grauitas an praepotentis Italiae conspectus an natura inportuosi maris; nam in causa non fuisse feritatem accolarum eo apparet quod maxime tunc trucibus et inconditis Galliae populis se interposuerunt. 9. Transierunt deinde Ligures in eam, transierunt et Hispani, quod ex similitudine ritus apparet; eadem enim tegmenta capitum idemque genus calciamenti quod Cantabris est, et uerba quaedam; nam totus sermo conuersatione Graecorum Ligurumque a patrio desciuit. Deductae deinde sunt duae ciuium Romanorum coloniae, altera a Mario, altera a Sulla: totiens huius aridi et spinosi saxi mutatus est populus! 10. Vix denique inuenies ullam terram quam etiamnunc indigenae colant; permixta omnia et insiticia sunt. Alius alii successit: hic concupiuit quod illi fastidio fuit; ille unde expulerat eiectus est. Ita fato placuit, nullius rei eodem semper loco stare fortunam.
VIII.
1. Aduersus ipsam commutationem locorum, detractis ceteris incommodis quae exilio adhaerent, satis hoc remedii putat Varro, doctissimus Romanorum, quod quocumque uenimus eadem rerum natura utendum est; M. Brutus satis hoc putat, quod licet in exilium euntibus uirtutes suas secum ferre. 2. Haec etiam si quis singula parum iudicat efficacia ad consolandum exulem, utraque in unum conlata fatebitur plurimum posse. Quantulum enim est quod perdimus! duo quae pulcherrima sunt quocumque nos mouerimus sequentur, natura communis et propria uirtus. 3. Id actum est, mihi crede, ab illo, quisquis formator uniuersi fuit, siue ille deus est potens omnium, siue incorporalis ratio ingentium operum artifex, siue diuinus spiritus per omnia maxima ac minima aequali intentione diffusus, siue fatum et inmutabilis causarum inter se cohaerentium series id, inquam, actum est ut in alienum arbitrium nisi uilissima quaeque non caderent. 4. Quidquid optimum homini est, id extra humanam potentiam iacet, nec dari nec eripi potest. Mundus hic, quo nihil neque maius neque ornatius rerum natura genuit, <et> animus contemplator admiratorque mundi, pars eius magnificentissima, propria nobis et perpetua et tam diu nobiscum mansura sunt quam diu ipsi manebimus. 5. Alacres itaque et erecti quocumque res tulerit intrepido gradu properemus, emetiamur quascumque terras: nullum inueniri exilium intra mundum <potest; nihil enim quod intra mundum> est alienum homini est. Vndecumque ex aequo ad caelum erigitur acies, paribus interuallis omnia diuina ab omnibus humanis distant. 6. Proinde, dum oculi mei ab illo spectaculo cuius insatiabiles sunt non abducantur, dum mihi solem lunamque intueri liceat, dum ceteris inhaerere sideribus, dum ortus eorum occasusque et interualla et causas inuestigare uel ocius meandi uel tardius, <dum> spectare tot per noctem stellas micantis et alias inmobiles, alias non in magnum spatium exeuntis sed intra suum se circumagentis uestigium, quasdam subito erumpentis, quasdam igne fuso praestringentis aciem, quasi decidant, uel longo tractu cum luce multa praeteruolantis, dum cum his sim et caelestibus, qua homini fas est, inmiscear, dum animum ad cognatarum rerum conspectum tendentem in sublimi semper habeam, quantum refert mea quid calcem?
IX.
1. 'At non est haec terra frugiferarum aut laetarum arborum ferax; non
magnis nec nauigabilibus fluminum alueis inrigatur; nihil gignit quod aliae
gentes petant, uix ad tutelam incolentium fertilis; non pretiosus hic lapis
caeditur, non auri argentique uenae eruuntur.' 2. Angustus animus est quem
terrena delectant: ad illa abducendus est quae ubique aeque apparent, ubique
aeque splendent. Et hoc cogitandum est, ista ueris bonis per falsa et praue
credita obstare. Quo longiores porticus expedierint, quo altius turres
sustulerint, quo latius uicos porrexerint, quo depressius aestiuos specus
foderint, quo maiori mole fastigia cenationum subduxerint, hoc plus erit
quod illis caelum abscondat. 3. In eam te regionem casus eiecit in qua
lautissimum receptaculum casa est: ne [et] tu pusilli animi es et sordide
se consolantis, si ideo id fortiter pateris quia Romuli casam nosti. Dic
illud potius: 'istud humile tugurium nempe uirtutes recipit? iam omnibus
templis formosius erit, cum illic iustitia conspecta fuerit, cum continentia,
cum prudentia, pietas, omnium officiorum recte dispensandorum ratio, humanorum
diuinorumque scientia. Nullus angustus est locus qui hanc tam magnarum
uirtutium turbam capit; nullum exilium graue est in quod licet cum hoc
ire comitatu.'
4. Brutus in eo libro quem de uirtute composuit ait se Marcellum uidisse
Mytilenis exulantem et, quantum modo natura hominis pateretur, beatissime
uiuentem neque umquam cupidiorem bonarum artium quam illo tempore. Itaque
adicit uisum sibi se magis in exilium ire, qui sine illo rediturus esset,
quam illum in exilio relinqui. 5. O fortunatiorem Marcellum eo tempore
quo exilium suum Bruto adprobauit quam quo rei publicae consulatum! Quantus
ille uir fuit qui effecit ut aliquis exul sibi uideretur quod ab exule
recederet! Quantus uir fuit qui in admirationem sui adduxit hominem etiam
Catoni suo mirandum! 6. Idem Brutus ait C. Caesarem Mytilenas praeteruectum,
quia non sustineret uidere deformatum uirum. Illi quidem reditum inpetrauit
senatus publicis precibus, tam sollicitus ac maestus ut omnes illo die
Bruti habere animum uiderentur et non pro Marcello sed pro se deprecari,
ne exules essent si sine illo fuissent; sed plus multo consecutus est quo
die illum exulem Brutus relinquere non potuit, Caesar uidere. Contigit
enim illi testimonium utriusque: Brutus sine Marcello reuerti se doluit,
Caesar erubuit. 7. Num dubitas quin se ille [Marcellus] tantus uir sic
ad tolerandum aequo animo exilium saepe adhortatus sit: 'quod patria cares,
non est miserum: ita te disciplinis inbuisti ut scires omnem locum sapienti
uiro patriam esse. Quid porro? hic qui te expulit, non ipse per annos decem
continuos patria caruit? propagandi sine dubio imperii causa; sed nempe
caruit. 8. Nunc ecce trahit illum ad se Africa resurgentis belli minis
plena, trahit Hispania, quae fractas et adflictas partes refouet, trahit
Aegyptus infida, totus denique orbis, qui ad occasionem concussi imperii
intentus est: cui primum rei occurret? cui parti se opponet? Aget illum
per omnes terras uictoria sua. Illum suspiciant et colant gentes: tu uiue
Bruto miratore contentus.'
X.
1. Bene ergo exilium tulit Marcellus nec quicquam in animo eius mutauit loci mutatio, quamuis eam paupertas sequeretur; in qua nihil mali esse, quisquis modo nondum peruenit in insaniam omnia subuertentis auaritiae atque luxuriae intellegit. Quantulum enim est quod in tutelam hominis necessarium est! et cui deesse hoc potest ullam modo uirtutem habenti? 2. Quod ad me quidem pertinet, intellego me non opes sed occupationes perdidisse. Corporis exigua desideria sunt: frigus summoueri uult, alimentis famem ac sitim extinguere; quidquid extra concupiscitur, uitiis, non usibus laboratur. Non est necesse omne perscrutari profundum nec strage animalium uentrem onerare nec conchylia ultimi maris ex ignoto litore eruere: di istos deaeque perdant quorum luxuria tam inuidiosi imperii fines transcendit! 3. Vltra Phasin capi uolunt quod ambitiosam popinam instruat, nec piget a Parthis, a quibus nondum poenas repetimus, aues petere. Vndique conuehunt omnia nota fastidienti gulae; quod dissolutus deliciis stomachus uix admittat ab ultimo portatur oceano; uomunt ut edant, edunt ut uomant, et epulas quas toto orbe conquirunt nec concoquere dignantur. Ista si quis despicit, quid illi paupertas nocet? Si quis concupiscit, illi paupertas etiam prodest; inuitus enim sanatur et, si remedia ne coactus quidem recipit, interim certe, dum non potest, illa nolenti similis est. 4. C. Caesar [Augustus], quem mihi uidetur rerum natura edidisse ut ostenderet quid summa uitia in summa fortuna possent, centiens sestertio cenauit uno die; et in hoc omnium adiutus ingenio uix tamen inuenit quomodo trium prouinciarum tributum una cena fieret. 5. O miserabiles, quorum palatum nisi ad pretiosos cibos non excitatur! Pretiosos autem non eximius sapor aut aliqua faucium dulcedo sed raritas et difficultas parandi facit. Alioqui, si ad sanam illis mentem placeat reuerti, quid opus est tot artibus uentri seruientibus? quid mercaturis? quid uastatione siluarum? quid profundi perscrutatione? Passim iacent alimenta quae rerum natura omnibus locis disposuit; sed haec uelut caeci transeunt et omnes regiones peruagantur, maria traiciunt et, cum famem exiguo possint sedare, magno inritant. 6. Libet dicere: 'quid deducitis naues? Quid manus et aduersus feras et aduersus homines armatis? Quid tanto tumultu discurritis? Quid opes opibus adgeritis? Non uultis cogitare quam parua uobis corpora sint? Nonne furor et ultimus mentium error est, cum tam exiguum capias, cupere multum? Licet itaque augeatis census, promoueatis fines, numquam tamen corpora uestra laxabitis. Cum bene cesserit negotiatio, multum militia rettulerit, cum indagati undique cibi coierint, non habebitis ubi istos apparatus uestros conlocetis. 7. Quid tam multa conquiritis? Scilicet maiores nostri, quorum uirtus etiamnunc uitia nostra sustentat, infelices erant, qui sibi manu sua parabant cibum, quibus terra cubile erat, quorum tecta nondum auro fulgebant, quorum templa nondum gemmis nitebant; itaque tunc per fictiles deos religiose iurabatur: qui illos inuocauerant, ad hostem morituri, ne fallerent, redibant. 8. Scilicet minus beate uiuebat dictator noster qui Samnitium legatos audit cum uilissimum cibum in foco ipse manu sua uersaret illa qua iam saepe hostem percusserat laureamque in Capitolini Iouis gremio reposuerat quam Apicius nostra memoria uixit, qui in ea urbe ex qua aliquando philosophi uelut corruptores iuuentutis abire iussi sunt scientiam popinae professus disciplina sua saeculum infecit.' Cuius exitum nosse operae pretium est. 9. Cum sestertium milliens in culinam coniecisset, cum tot congiaria principum et ingens Capitolii uectigal singulis comisationibus exsorpsisset, aere alieno oppressus rationes suas tunc primum coactus inspexit: superfuturum sibi sestertium centiens computauit et uelut in ultima fame uicturus si in sestertio centiens uixisset, ueneno uitam finiuit. 10. Quanta luxuria erat cui centiens sestertium egestas fuit! i nunc et puta pecuniae modum ad rem pertinere, non animi. Sestertium centiens aliquis extimuit et quod alii uoto petunt ueneno fugit. Illi uero tam prauae mentis homini ultima potio saluberrima fuit: tunc uenena edebat bibebatque cum inmensis epulis non delectaretur tantum sed gloriaretur, cum uitia sua ostentaret, cum ciuitatem in luxuriam suam conuerteret, cum iuuentutem ad imitationem sui sollicitaret etiam sine malis exemplis per se docilem. 11. Haec accidunt diuitias non ad rationem reuocantibus, cuius certi fines sunt, sed ad uitiosam consuetudinem, cuius inmensum et incomprensibile arbitrium est. Cupiditati nihil satis est, naturae satis est etiam parum. Nullum ergo paupertas exulis incommodum habet; nullum enim tam inops exilium est quod non alendo homini abunde fertile sit.
XI.
1. 'At uestem ac domum desideraturus est exsul.' Haec quoque ad usum tantum desiderabit: neque tectum ei deerit neque uelamentum; aeque enim exiguo tegitur corpus quam alitur; nihil homini natura quod necessarium faciebat fecit operosum. 2. Sed desiderat saturatam multo conchylio purpuram, intextam auro uariisque et coloribus distinctam et artibus: non fortunae iste uitio sed suo pauper est. Etiam si illi quidquid amisit restitueris, nihil ages; plus enim restituto deerit ex eo quod cupit quam exsuli ex eo quod habuit. 3. Sed desiderat aureis fulgentem uasis supellectilem et antiquis nominibus artificum argentum nobile, aes paucorum insania pretiosum et seruorum turbam quae quamuis magnam domum angustet, iumentorum corpora differta et coacta pinguescere et nationum omnium lapides: ista congerantur licet, numquam explebunt inexplebilem animum, non magis quam ullus sufficiet umor ad satiandum eum cuius desiderium non ex inopia sed ex aestu ardentium uiscerum oritur; non enim sitis illa sed morbus est. 4. Nec hoc in pecunia tantum aut alimentis euenit; eadem natura est in omni desiderio quod modo non ex inopia sed ex uitio nascitur: quidquid illi congesseris, non finis erit cupiditatis sed gradus. Qui continebit itaque se intra naturalem modum, paupertatem non sentiet; qui naturalem modum excedet, eum in summis quoque opibus paupertas sequetur. Necessariis rebus et exilia sufficiunt, superuacuis nec regna. 5. Animus est qui diuites facit; hic in exilia sequitur, et in solitudinibus asperrimis, cum quantum satis est sustinendo corpori inuenit, ipse bonis suis abundat et fruitur: pecunia ad animum nihil pertinet, non magis quam ad deos inmortalis. 6. Omnia ista quae imperita ingenia et nimis corporibus suis addicta suspiciunt, lapides aurum argentum et magni leuatique mensarum orbes, terrena sunt pondera, quae non potest amare sincerus animus ac naturae suae memor, leuis ipse, expeditus, et quandoque emissus fuerit ad summa emicaturus; interim, quantum per moras membrorum et hanc circumfusam grauem sarcinam licet, celeri et uolucri cogitatione diuina perlustrat. 7. Ideoque nec exulare umquam potest, liber et deis cognatus et omni mundo omnique aeuo par; nam cogitatio eius circa omne caelum it, in omne praeteritum futurumque tempus inmittitur. Corpusculum hoc, custodia et uinculum animi, huc atque illuc iactatur; in hoc supplicia, in hoc latrocinia, in hoc morbi exercentur: animus quidem ipse sacer et aeternus est et cui non possit inici manus.
XII.
1. Ne me putes ad eleuanda incommoda paupertatis, quam nemo grauem sentit nisi qui putat, uti tantum praeceptis sapientium, primum aspice quanto maior pars sit pauperum, quos nihilo notabis tristiores sollicitioresque diuitibus: immo nescio an eo laetiores sint quo animus illorum in pauciora distringitur. 2. Transeamus [a pauperibus, ueniamus] ad locupletes: quam multa tempora sunt quibus pauperibus similes sint! Circumcisae sunt peregrinantium sarcinae, et quotiens festinationem necessitas itineris exegit, comitum turba dimittitur. Militantes quotam partem rerum suarum secum habent, cum omnem apparatum castrensis disciplina summoueat! 3. Nec tantum condicio illos temporum aut locorum inopia pauperibus exaequat: sumunt quosdam dies, cum iam illos diuitiarum taedium cepit, quibus humi cenent et remoto auro argentoque fictilibus utantur. Dementes! hoc quod aliquando concupiscunt semper timent. O quanta illos caligo mentium, quanta ignorantia ueritatis * * * exercet, quam uoluptatis causa imitantur! 4. Me quidem, quotiens ad antiqua exempla respexi, paupertatis uti solaciis pudet, quoniam quidem eo temporum luxuria prolapsa est ut maius uiaticum exulum sit quam olim patrimonium principum fuit. Vnum fuisse Homero seruum, tres Platoni, nullum Zenoni, a quo coepit Stoicorum rigida ac uirilis sapientia, satis constat: num ergo quisquam eos misere uixisse dicet ut non ipse miserrimus ob hoc omnibus uideatur? 5. Menenius Agrippa, qui inter patres ac plebem publicae gratiae sequester fuit, aere conlato funeratus est. Atilius Regulus, cum Poenos in Africa funderet, ad senatum scripsit mercennarium suum discessisse et ab eo desertum esse rus, quod senatui publice curari dum abesset Regulus placuit: fuitne tanti seruum non habere ut colonus eius populus Romanus esset? 6. Scipionis filiae ex aerario dotem acceperunt, quia nihil illis reliquerat pater: aequum mehercules erat populum Romanum tributum Scipioni semel conferre, cum a Carthagine semper exigeret. O felices uiros puellarum quibus populus Romanus loco soceri fuit! Beatioresne istos putas quorum pantomimae deciens sestertio nubunt quam Scipionem, cuius liberi a senatu, tutore suo, in dotem aes graue acceperunt? 7. Dedignatur aliquis paupertatem, cuius tam clarae imagines sunt? Indignatur exul aliquid sibi deesse, cum defuerit Scipioni dos, Regulo mercennarius, Menenio funus, cum omnibus illis quod deerat ideo honestius suppletum sit quia defuerat? His ergo aduocatis non tantum tuta est sed etiam gratiosa paupertas.
XIII.
1. Responderi potest: 'quid artificiose ista diducis quae singula sustineri possunt, conlata non possunt? Commutatio loci tolerabilis est, si tantum locum mutes; paupertas tolerabilis est, si ignominia abest, quae uel sola opprimere animos solet.' 2. Aduersus hunc, quisquis me malorum turba terrebit, his uerbis utendum erit: 'si contra unam quamlibet partem fortunae satis tibi roboris est, idem aduersus omnis erit. Cum semel animum uirtus indurauit, undique inuulnerabilem praestat. Si auaritia dimisit, uehementissima generis humani pestis, moram tibi ambitio non faciet; si ultimum diem non quasi poenam sed quasi naturae legem aspicis, ex quo pectore metum mortis eieceris, in id nullius rei timor audebit intrare; 3. si cogitas libidinem non uoluptatis causa homini datam sed propagandi generis, quem non uiolauerit hoc secretum et infixum uisceribus ipsis exitium, omnis alia cupiditas intactum praeteribit. Non singula uitia ratio sed pariter omnia prosternit: in uniuersum semel uincitur.' 4. Ignominia tu putas quemquam sapientem moueri posse, qui omnia in se reposuit, qui ab opinionibus uulgi secessit? Plus etiam quam ignominia est mors ignominiosa: Socrates tamen eodem illo uultu quo triginta tyrannos solus aliquando in ordinem redegerat carcerem intrauit, ignominiam ipsi loco detracturus; neque enim poterat carcer uideri in quo Socrates erat. 5. Quis usque eo ad conspiciendam ueritatem excaecatus est ut ignominiam putet Marci Catonis fuisse duplicem in petitione praeturae et consulatus repulsam? ignominia illa praeturae et consulatus fuit, quibus ex Catone honor habebatur. 6. Nemo ab alio contemnitur, nisi a se ante contemptus est. Humilis et proiectus animus est isti contumeliae opportunus; qui uero aduersus saeuissimos casus se extollit et ea mala quibus alii opprimuntur euertit, ipsas miserias infularum loco habet, quando ita adfecti sumus ut nihil aeque magnam apud nos admirationem occupet quam homo fortiter miser. 7. Ducebatur Athenis ad supplicium Aristides, cui quisquis occurrerat deiciebat oculos et ingemescebat, non tamquam in hominem iustum sed tamquam in ipsam iustitiam animaduerteretur; inuentus est tamen qui in faciem eius inspueret. Poterat ob hoc moleste ferre quod sciebat neminem id ausurum puri oris; at ille abstersit faciem et subridens ait comitanti se magistratui: 'admone istum ne postea tam inprobe oscitet.' Hoc fuit contumeliam ipsi contumeliae facere. 8. Scio quosdam dicere contemptu nihil esse grauius, mortem ipsis potiorem uideri. His ego respondebo et exilium saepe contemptione omni carere: si magnus uir cecidit, magnus iacuit, non magis illum contemni quam aedium sacrarum ruinae calcantur, quas religiosi aeque ac stantis adorant.
XIV.
1. Quoniam meo nomine nihil habes, mater carissima, quod te in infinitas lacrimas agat, sequitur ut causae tuae te stimulent. Sunt autem duae; nam aut illud te mouet quod praesidium aliquod uideris amisisse, aut illud quod desiderium ipsum per se pati non potes.
2. Prior pars mihi leuiter perstringenda est; noui enim animum tuum nihil in suis praeter ipsos amantem. Viderint illae matres quae potentiam liberorum muliebri inpotentia exercent, quae, quia feminis honores non licet gerere, per illos ambitiosae sunt, quae patrimonia filiorum et exhauriunt et captant, quae eloquentiam commodando aliis fatigant: 3. tu liberorum tuorum bonis plurimum gauisa es, minimum usa; tu liberalitati nostrae semper inposuisti modum, cum tuae non inponeres; tu filia familiae locupletibus filiis ultro contulisti; tu patrimonia nostra sic administrasti ut tamquam in tuis laborares, tamquam alienis abstineres; tu gratiae nostrae, tamquam alienis rebus utereris, pepercisti, et ex honoribus nostris nihil ad te nisi uoluptas et inpensa pertinuit. Numquam indulgentia ad utilitatem respexit; non potes itaque ea in erepto filio desiderare quae in incolumi numquam ad te pertinere duxisti.
XV.
1. Illo omnis consolatio mihi uertenda est unde uera uis materni doloris oritur: 'ergo complexu fili carissimi careo; non conspectu eius, non sermone possum frui. Vbi est ille quo uiso tristem uultum relaxaui, in quo omnes sollicitudines meas deposui? Vbi conloquia, quorum inexplebilis eram? Vbi studia, quibus libentius quam femina, familiarius quam mater intereram? Vbi ille occursus? Vbi matre uisa semper puerilis hilaritas?' 2. Adicis istis loca ipsa gratulationum et conuictuum et, ut necesse est, efficacissimas ad uexandos animos recentis conuersationis notas. Nam hoc quoque aduersus te crudeliter fortuna molita est, quod te ante tertium demum diem quam perculsus sum securam nec quicquam tale metuentem digredi uoluit. 3. Bene nos longinquitas locorum diuiserat, bene aliquot annorum absentia huic te malo praeparauerat: redisti, non ut uoluptatem ex filio perciperes, sed ut consuetudinem desiderii perderes. Si multo ante afuisses, fortius tulisses, ipso interuallo desiderium molliente; si non recessisses, ultimum certe fructum biduo diutius uidendi filium tulisses: nunc crudele fatum ita composuit ut nec fortunae meae interesses nec absentiae adsuesceres. 4. Sed quanto ista duriora sunt, tanto maior tibi uirtus aduocanda est, et uelut cum hoste noto ac saepe iam uicto acrius congrediendum. Non ex intacto corpore tuo sanguis hic fluxit: per ipsas cicatrices percussa es.
XVI.
1. Non est quod utaris excusatione muliebris nominis, cui paene concessum est inmoderatum in lacrimis ius, non inmensum tamen; et ideo maiores decem mensum spatium lugentibus uiros dederunt ut cum pertinacia muliebris maeroris publica constitutione deciderent. Non prohibuerunt luctus sed finierunt; nam et infinito dolore, cum aliquem ex carissimis amiseris, adfici stulta indulgentia est, et nullo inhumana duritia: optimum inter pietatem et rationem temperamentum est et sentire desiderium et opprimere. 2. Non est quod ad quasdam feminas respicias quarum tristitiam semel sumptam mors finiuit (nosti quasdam quae amissis filiis inposita lugubria numquam exuerunt): a te plus exigit uita ab initio fortior; non potest muliebris excusatio contingere ei a qua omnia muliebria uitia afuerunt. 3. Non te maximum saeculi malum, inpudicitia, in numerum plurium adduxit; non gemmae te, non margaritae flexerunt; non tibi diuitiae uelut maximum generis humani bonum refulserunt; non te, bene in antiqua et seuera institutam domo, periculosa etiam probis peiorum detorsit imitatio; numquam te fecunditatis tuae, quasi exprobraret aetatem, puduit, numquam more aliarum, quibus omnis commendatio ex forma petitur, tumescentem uterum abscondisti quasi indecens onus, nec intra uiscera tua conceptas spes liberorum elisisti; 4. non faciem coloribus ac lenociniis polluisti; numquam tibi placuit uestis quae nihil amplius nudaret cum poneretur: unicum tibi ornamentum, pulcherrima et nulli obnoxia aetati forma, maximum decus uisa est pudicitia. 5. Non potes itaque ad optinendum dolorem muliebre nomen praetendere, ex quo te uirtutes tuae seduxerunt; tantum debes a feminarum lacrimis abesse quantum <a> uitiis. Ne feminae quidem te sinent intabescere uulneri tuo, sed ~leuior~ necessario maerore cito defunctam iubebunt exsurgere, si modo illas intueri uoles feminas quas conspecta uirtus inter magnos uiros posuit. 6. Corneliam ex duodecim liberis ad duos fortuna redegerat: si numerare funera Corneliae uelles, amiserat decem, si aestimare, amiserat Gracchos. Flentibus tamen circa se et fatum eius execrantibus interdixit ne fortunam accusarent, quae sibi filios Gracchos dedisset. Ex hac femina debuit nasci qui diceret in contione, 'tu matri meae male dicas quae me peperit?' Multo mihi uox matris uidetur animosior: filius magno aestimauit Gracchorum natales, mater et funera. 7. Rutilia Cottam filium secuta est in exilium et usque eo fuit indulgentia constricta ut mallet exilium pati quam desiderium, nec ante in patriam quam cum filio rediit. Eundem iam reducem et in re publica florentem tam fortiter amisit quam secuta est, nec quisquam lacrimas eius post elatum filium notauit. In expulso uirtutem ostendit, in amisso prudentiam; nam et nihil illam a pietate deterruit et nihil in tristitia superuacua stultaque detinuit. Cum his te numerari feminis uolo; quarum uitam semper imitata es, earum in coercenda comprimendaque aegritudine optime sequeris exemplum.
XVII.
1. Scio rem non esse in nostra potestate nec ullum adfectum seruire, minime uero eum qui ex dolore nascitur; ferox enim et aduersus omne remedium contumax est. Volumus interim illum obruere et deuorare gemitus; per ipsum tamen compositum fictumque uultum lacrimae profunduntur. Ludis interim aut gladiatoribus animum occupamus; at illum inter ipsa quibus auocatur spectacula leuis aliqua desiderii nota subruit. 2. Ideo melius est uincere illum quam fallere; nam qui delusus et uoluptatibus aut occupationibus abductus est resurgit et ipsa quiete impetum ad saeuiendum colligit: at quisquis rationi cessit, in perpetuum componitur. Non sum itaque tibi illa monstraturus quibus usos esse multos scio, ut peregrinatione te uel longa detineas uel amoena delectes, ut rationum accipiendarum diligentia, patrimonii administratione multum occupes temporis, ut semper nouo te aliquo negotio inplices: omnia ista ad exiguum momentum prosunt nec remedia doloris sed inpedimenta sunt; ego autem malo illum desinere quam decipi. 3. Itaque illo te duco quo omnibus qui fortunam fugiunt confugiendum est, ad liberalia studia: illa sanabunt uulnus tuum, illa omnem tristitiam tibi euellent. His etiam si numquam adsuesses, nunc utendum erat; sed quantum tibi patris mei antiquus rigor permisit, omnes bonas artes non quidem comprendisti, attigisti tamen. 4. Vtinam quidem uirorum optimus, pater meus, minus maiorum consuetudini deditus uoluisset te praeceptis sapientiae erudiri potius quam inbui! non parandum tibi nunc esset auxilium contra fortunam sed proferendum. Propter istas quae litteris non ad sapientiam utuntur sed ad luxuriam instruuntur minus te indulgere studiis passus est. Beneficio tamen rapacis ingenii plus quam pro tempore hausisti; iacta sunt disciplinarum omnium fundamenta: nunc ad illas reuertere; tutam te praestabunt. 5. Illae consolabuntur, illae delectabunt, illae si bona fide in animum tuum intrauerint, numquam amplius intrabit dolor, numquam sollicitudo, numquam adflictationis inritae superuacua uexatio. Nulli horum patebit pectus tuum; nam ceteris uitiis iam pridem clusum est. Haec quidem certissima praesidia sunt et quae sola te fortunae eripere possint.
XVIII.
1. Sed quia, dum in illum portum quem tibi studia promittunt peruenis, adminiculis quibus innitaris opus est, uolo interim solacia tibi tua ostendere. 2. Respice fratres meos, quibus saluis fas tibi non est accusare fortunam. In utroque habes quod te diuersa uirtute delectet: alter honores industria consecutus est, alter sapienter contempsit. Adquiesce alterius fili dignitate, alterius quiete, utriusque pietate. Noui fratrum meorum intimos adfectus: alter in hoc dignitatem excolit ut tibi ornamento sit, alter in hoc se ad tranquillam quietamque uitam recepit ut tibi uacet. 3. Bene liberos tuos et in auxilium et in oblectamentum fortuna disposuit: potes alterius dignitate defendi, alterius otio frui. Certabunt in te officiis et unius desiderium duorum pietate supplebitur. Audacter possum promittere: nihil tibi deerit praeter numerum.
4. Ab his ad nepotes quoque respice: Marcum blandissimum puerum, ad cuius conspectum nulla potest durare tristitia; nihil tam magnum, nihil tam recens in cuiusquam pectore furit quod non circumfusus ille permulceat. 5. Cuius non lacrimas illius hilaritas supprimat? Cuius non contractum sollicitudine animum illius argutiae soluant? Quem non in iocos euocabit illa lasciuia? Quem non in se conuertet et abducet infixum cogitationibus illa neminem satiatura garrulitas? Deos oro, contingat hunc habere nobis superstitem! 6. In me omnis fatorum crudelitas lassata consistat; quidquid matri dolendum fuit, in me transierit, quidquid auiae, in me. Floreat reliqua in suo statu turba: nihil de orbitate, nihil de condicione mea querar, fuerim tantum nihil amplius doliturae domus piamentum. 7. Tene in gremio cito tibi daturam pronepotes Nouatillam, quam sic in me transtuleram, sic mihi adscripseram, ut possit uideri, quod me amisit, quamuis saluo patre pupilla; hanc et pro me dilige. Abstulit illi nuper fortuna matrem: tua potest efficere pietas ut perdidisse se matrem doleat tantum, non et sentiat. 8. Nunc mores eius compone, nunc forma: altius praecepta descendunt quae teneris inprimuntur aetatibus. Tuis adsuescat sermonibus, ad tuum fingatur arbitrium: multum illi dabis, etiam si nihil dederis praeter exemplum. Hoc tibi tam sollemne officium pro remedio erit; non potest enim animum pie dolentem a sollicitudine auertere nisi aut ratio aut honesta occupatio.
9. Numerarem inter magna solacia patrem quoque tuum, nisi abesset. Nunc tamen ex adfectu tuo qui illius in te sit cogita: intelleges quanto iustius sit te illi seruari quam mihi inpendi. Quotiens te inmodica uis doloris inuaserit et sequi se iubebit, patrem cogita. Cui tu quidem tot nepotes pronepotesque dando effecisti ne unica esses; consummatio tamen aetatis actae feliciter in te uertitur. Illo uiuo nefas est te quod uixeris queri.
XIX.
1. Maximum adhuc solacium tuum tacueram, sororem tuam, illud fidelissimum tibi pectus, in quod omnes curae tuae pro indiuiso transferuntur, illum animum omnibus nobis maternum. Cum hac tu lacrimas tuas miscuisti, in huius primum respirasti sinu. 2. Illa quidem adfectus tuos semper sequitur; in mea tamen persona non tantum pro te dolet. Illius manibus in urbem perlatus sum, illius pio maternoque nutricio per longum tempus aeger conualui; illa pro quaestura mea gratiam suam extendit et, quae ne sermonis quidem aut clarae salutationis sustinuit audaciam, pro me uicit indulgentia uerecundiam. Nihil illi seductum uitae genus, nihil modestia in tanta feminarum petulantia rustica, nihil quies, nihil secreti et ad otium repositi mores obstiterunt quominus pro me etiam ambitiosa fieret. 3. Hoc est, mater carissima, solacium quo reficiaris: illi te quantum potes iunge, illius artissimis amplexibus alliga. Solent maerentes ea quae maxime diligunt fugere et libertatem dolori suo quaerere: tu ad illam te, quidquid cogitaueris, confer; siue seruare istum habitum uoles siue deponere, apud illam inuenies uel finem doloris tui uel comitem. 4. Sed si prudentiam perfectissimae feminae noui, non patietur te nihil profuturo maerore consumi et exemplum tibi suum, cuius ego etiam spectator fui, narrabit.
Carissimum uirum amiserat, auunculum nostrum, cui uirgo nupserat, in ipsa quidem nauigatione; tulit tamen eodem tempore et luctum et metum euictisque tempestatibus corpus eius naufraga euexit. 5. O quam multarum egregia opera in obscuro iacent! Si huic illa simplex admirandis uirtutibus contigisset antiquitas, quanto ingeniorum certamine celebraretur uxor quae oblita inbecillitatis, oblita metuendi etiam firmissimis maris, caput suum periculis pro sepultura obiecit et, dum cogitat de uiri funere, nihil de suo timuit! Nobilitatur carminibus omnium quae se pro coniuge uicariam dedit: hoc amplius est, discrimine uitae sepulcrum uiro quaerere; maior est amor qui pari periculo minus redimit.
6. Post hoc nemo miretur quod per sedecim annos quibus Aegyptum maritus eius optinuit numquam in publico conspecta est, neminem prouincialem domum suam admisit, nihil a uiro petit, nihil a se peti passa est. Itaque loquax et in contumelias praefectorum ingeniosa prouincia, in qua etiam qui uitauerunt culpam non effugerunt infamiam, uelut unicum sanctitatis exemplum suspexit et, quod illi difficillimum est cui etiam periculosi sales placent, omnem uerborum licentiam continuit et hodie similem illi, quamuis numquam speret, semper optat. Multum erat, si per sedecim annos illam prouincia probasset: plus est quod ignorauit. 7. Haec non ideo refero ut laudes eius exequar, quas circumscribere est tam parce transcurrere, sed ut intellegas magni animi esse feminam quam non ambitio, non auaritia, comites omnis potentiae et pestes, uicerunt, non metus mortis iam exarmata naue naufragium suum spectantem deterruit quominus exanimi uiro haerens non quaereret quemadmodum inde exiret sed quemadmodum efferret. Huic parem uirtutem exhibeas oportet et animum a luctu recipias et id agas ne quis te putet partus tui paenitere.
XX.
1. Ceterum quia necesse est, cum omnia feceris, cogitationes tamen tuas subinde ad me recurrere nec quemquam nunc ex liberis tuis frequentius tibi obuersari, non quia illi minus cari sunt sed quia naturale est manum saepius ad id referre quod dolet, qualem me cogites accipe: laetum et alacrem uelut optimis rebus. Sunt enim optimae, quoniam animus omnis occupationis expers operibus suis uacat et modo se leuioribus studiis oblectat, modo ad considerandam suam uniuersique naturam ueri auidus insurgit. 2. Terras primum situmque earum quaerit, deinde condicionem circumfusi maris cursusque eius alternos et recursus; tunc quidquid inter caelum terrasque plenum formidinis interiacet perspicit et hoc tonitribus fulminibus uentorum flatibus ac nimborum niuisque et grandinis iactu tumultuosum spatium; tum peragratis humilioribus ad summa perrumpit et pulcherrimo diuinorum spectaculo fruitur, aeternitatis suae memor in omne quod fuit futurumque est uadit omnibus saeculis.
Seneca the Younger | The Latin Library | The Classics Page |