SEDULIUS
CARMEN PASCHALE
LIBER TERTIUS

Primus suae Dominus thalamis dignatus adesse
Virtutis documenta dedit convivaque praesens
Pascere, non pasci veniens, mirabile! fusas
In vinum convertit aquas: amittere gaudent
Pallorem latices, mutavit laeta saporem                    5
Unda suum largita merum, mensasque per omnes
Dulcia non nato rubuerunt pocula musto.
Implecit sex ergo lacus hoc nectare Christus:
Quippe ferax qui vitis erat virtute colona
Omnia fructificans, cuius sub tegmine blando                    10
Mitis inocciduas enutrit pampinus uvas.
     Post regulus nato quidam moriente rogabat
Flebilis et supplex Dominum, quo viseret aegrum
Febre laborantem puerum trepidamque vetaret
Labi animam de sede sua. tunc larga potestas,                    15
Credenti quae nulla negat nec dona retardat,
Velocem comitata fidem, sermone salutem
Concedens facili: vivit iam filius, inquit,
Perge, tuus. quantum imperii fert iussio Christi!
Non dixit 'victurus erit' sed 'iam quia vivit'                    20
More Dei, qui cuncta prius quam nata videndo
Praeteritum cernit quidquid vult esse futurum.
     Inde salutiferis incedens gressibus urbes,
Oppida, rura, casas, vicos, castella peragrans,
Omnia depulsis sanabat corpora morbis.                    25
     Ecce autem mediae clamans ex agmine turbae
Leprosus poscebat opem variosque per artus
Plus candore miser: si vis, Domine, inquit, ab istis
Me maculis mundare, potes. 'volo' Christus ut inquit,
Confestim redit una cutis proprioque decore                    30
Laeta peregrinam mutarunt membra figuram,
Inque suo magis est vix agnitus ille colore.
     Forte Petri validae torrebat lampadis aestu
Febris anhela socrum, dubioque in funere pendens
Saucia sub gelidis ardebat vita periclis,                    35
Inmensusque calor frigus letale coquebat.
At posquam fessos Domini manus adtigit artus,
Igneus ardor abiit, totisque extincta medullis
Fonte latentis aquae cecidit violentia flammae.
     Quin etiam rabidas nigrorum depulit iras                    40
Spirituum, ne flatus atrox laceraret iniqua
Peste homines operisque Dei vexaret honorem,
Quem norat non esse Dei; passimque catervas
Ut pius innumeras pulso languore saluti
Reddidit et varia populos a clade levavit.                    45
     Inde marina petens arentes gressibus algas
Pressit, et exiguae conscendens robora cumbae
Aequoreas intravit aquas; Dominumque sequentes
Discipuli placido librabant carbasa ponto.
Iam procul a terris fuerat ratis actaque flabris                    50
Sulcabat medium puppis secura profundum,
Cum subito fera surgit hiems pelagusque procellis
Vertitur et trepidam quatiunt vada salsa carinam.
Perculerat formido animos, seseque putabant
Naufraga litoreis iam tendere brachia saxis.                    55
Ipse autem placidum carpebat pectore somnum,
Maiestate vigil, quia non dormitat in aevum,
Qui regit Israhel neque prorsus dormiet umquam.
Ergo ubi pulsa quies cunctis lacrimantibus una
Voce simul 'miserere citus, miserere, perimus,                    60
Auxilio succurre pio', nil vota moratus,
Exurgens Dominus validis mitescere ventis
Imperat et dicto citius tumida aequora placat.
Non erat illa feri pugnax audacia ponti,
In Dominum tumidas quae surgere cogeret undas,                    65
Nec metuenda truces agitabant flamina vires:
Sed laetum exiliens Christo mare conpulit imum
Obsequio fervere fretum, rapidoque volatu
Moverunt avidas ventorum gaudia pinnas.
     Interea placido transvectus marmore puppem                    70
Liquerat et medios lustrabat passibus agros,
Cum procul e tumulis gemino stridore ruentes
Prosiluere viri, quos non mala daemone pauco
Sed legio vexabat atrox, nexuque cruento
Saeva catenatis gestantes vincla lacertis                    75
Angebat quoque poena duplex. heu dura furoris
Condicio! qui vim patitur magis ille ligatur.
Tunc Domini praecepta tremens exire iubentis,
Spiritus infelix hominem non audet adire,
Effigiem reddit quam Christum cernit habere:                    80
Sed pecus, inmunda gaudens lue, semper amicum
Sordibus atque olido consuetum vivere caeno
Pro meritis petiere suis tristesque phalanges
Porcinum tenuere gregem: niger, hispidus, horrens
Talem quippe domum dignus fuit hospes habere.                    85
     Hinc alias Dominus pelago dilatus in oras,
Intravit natale solum, quo corpore nasci
Se voluit patriamque sibi pater ipse dicavit.
Ecce aderant vivum portantes iamque cadaver
Bis bina cervice viri lectoque cubantem                    90
Vix hominem, cui vita manens sine corporis usu
Mortis imago fuit, resolutaque membra iacebant
Officiis deserta suis, fluxosque per artus
Languida dimissis pendebant vincula nervis.
Hunc ubi virtutum Dominus conspexit egentem                    95
Robore, peccatis primum mundavit ademptis,
Quae generant augmenta malis miseroque iacenti:
Surge, ait, et proprium scapulis adtolle grabatum,
Inque tuam discede domum. nil iussa moratus,
Cui fuerat concessa salus, vestigia linquens                    100
Tandem aliena suis laetatur vadere plantis
Vectoremque suum grata mercede revexit.
     Principis interea synagogae filia clauso
Functa die superas moriens amiserat auras.
At genitor, cui finis edax spem prolis adultae                    105
Sustulerat, sanctos Domini lacrimansque gemensque
Conruit ante pedes, vix verba precantia fari
Singultu quatiente valens, 'miserere parentis
Orbati, miserere senis, modo filia' dicens
'Unica virgineis nec adhuc matura sub annis                    110
Occidit et misero patris mihi nomen ademit.
Adfer opem lapsamque animam per membra refunde,
Qui totum praestare potes.' haec inquit: et auctor
Lucis ad extinctae pergebat funera gressum
Vix populo stipante movens, permixtaque turbis                    115
Ibat inundantem mulier perpessa cruorem,
Quae magnas tenuarat opes, ut sanior esset,
Exhaustaque domu nec proficiente medella
Perdiderat proprium pariter cum sanguine censum.
Ast ubi credentis iam sano in pectore coepit                    120
Dives adesse fides, mediis inmersa catervis
Nititur aversi vel filum tangere Christi.
Posteriusque latens subitam furata salutem
Extrema de veste rapit siccisque fluentis
Damnavit patulas audax fiducia venas.                    125
Senserat ista Deus, cuius de fonte cucurrit
Quod virtus secreta dedit, furtumque fidele
Laudat et egregiae tribuit sua vota rapinae.
     Ventum erat ad maesti lugentia culmina tecti
Deflentemque domum, moriens ubi virgo iacebat                    130
Extremum sortita diem, trepidusque tumultus
Omnia lamentis ululans implebat amaris,
Funereosque modos cantu lacrimante gemebant
Tibicines, plangorque frequens confuderat aedes.
Ponite sollicita conceptos mente dolores,                    135
Hic sopor est, Salvator ait, nec funus adesse
Credite, nec somno positam lugete puellam.
Dixerat et gelida constrictum morte cadaver
Spiritus igne fovet, verboque inmobile corpus
Suscitat atque semel genitam bis vivere praestat.                    140
Obstipuere animis, inopinaque vota parentes
Aspiciunt versisque modis per gaudia plangunt.
     Inde pedem referens duo conspicit ecce sequentes
Caecatos clamare viros: fili inclite David,
Decute nocturnas extinctis vultibus umbras                    145
Et clarum largire diem. quam credere tutum,
Quam sanum est cognosse Deum! iam corde videbant
Qui lucis sensere viam; tunc caeca precantum
Lumina defuso ceu torpens ignis olivo
Sub Domini micuere manu, tactuque sereno                    150
Instaurata suis radiarunt ora lucernis.
     His ita dimissis alius producitur aeger,
Multiplici languore miser, qui voce relictus,
Auditu vacuus, solo per inania membra
Daemone plenus erat. hunc protinus ordine sacro                    155
Curavit versis Deus in contraria causis,
Daemonio vacuans, auditu et voce reformans.
     Nec minus interea proprios iubet omnia posse
Discipulos totisque simul virtutibus implens:
Ite, ait, et tristes morborum excludite pestes,                    160
Sed domus Israhel (quia necdum nomine gentes
Auxerat hoc omnes), caelorum dicite regnum,
Daemoniis auferte locum, depellite lepram
Functaque subductae revocate cadavera vitae:
Sumpsistis gratis, cunctis inpendite gratis.                    165
Ac velut hoc dicens: ego vobis quippe ministris
Servandos conmitto greges, ego denique pastor
Sum bonus et proprios ad victum largior agros:
Nemo meis ovibus quae sunt mea pascua vendat.
Haec in apostolicas ideo prius edidit aures                    170
Omnipotens, ut ab his iam sese auctore magistris
In reliquum doctrina fluens decurreret aevum:
Qualiter ex uno paradisi fonte leguntur
Quatuor ingentes procedere cursibus amnes,
Ex quibus in totum sparguntur flumina mundum.                    175
<Quisquis enim deitatis opus, quod non habet ex se
Sed Domino tradente gerit, sub nomine puro
Suscipiet, puro dispenset munere, possit
Ut dispensator non ut mercator haberi
Davidisque modis vitam cantare futuram:                    180
Intrabo in Domini requiem, quia nescio mercem.>
     Exin conspicuam synagogae ingressus in aulam,
Aspicit invalidum, dimenso corpore mancum,
Seminecem membris, non totum vivere, cuius
Arida torpentem damnarat dextera partem;                    185
Imperioque medens gelidam recalescere palmam
Praecepit et reduci divino more saluti,
Sicut semper agit, nil tollit et omnia reddit.
     En iterum veteres instaurans lubricus artes
Ille chelydrus adest, nigri qui felle veneni                    190
Lividus humano gaudet pinguescere tabo,
Quodque per alternos totiens disperserat aegros
Viros in unius progressus viscera fudit:
Cui vocem lumenque tulit, triplicique furore
Saucia membra tenens mutum quatiebat et orbum.                    195
Tunc Dominus mundi, lux nostra et sermo parentis,
Sordibus exclusis oculos atque ora novavit:
Verbaque per verbum, per lumen lumina surgunt.
     Venerat et mulier morbo contracta vetusto
Non senio, tremebunda, gemens, incurva, caducis                    200
Vultibus et solam dispectans cernua terram.
Quae Domino miserante iuges post octo decemque
Membra levat messes, caelumque ac sidera tandem
Cernit et ardentem solis reminiscitur orbem,
Totum erecta videns: quia quos malus opprimit hostis                    205
Ima petunt, quos Christus alit sine labe resurgunt.
     Cumque dehinc populum sese in deserta secutum
Ut typicus Moyses verusque propheta videret
Antiquam sentire famem, maioribus actis
Antiquam monstravit opem. tunc alite multa                    210
Carnis opima dedit, geminis modo piscibus auxit;
Sufficiens tunc manna pluit, modo panibus amplum
Quinque dedit victum per milia quinque virorum.
Cetera turba latet, numero nec clauditur ullo
Maxima parvorum legio vel maxima matrum.                    215
Quodque magis stupeas, cophinos ablata replerunt
Fragmina bis senos, populisque vorantibus aucta
Quae redit a cunctis non est data copia mensis.
     Iamque senescentem calidi sub caerula ponti
Oceano rapiente diem, cum pallor adesset                    220
Noctis et astriferas induceret hesperus umbras,
Discipuli solo terris residente magistro
Undosum petiere salum, fluctuque tumenti
Torva laborantem iactabant aequora puppem;
Adversus nam flatus erat. tunc noctis opacae                    225
Tempore calcatas Dominus superambulat undas
Et vasti premit arva freti, glaucisque fluentis
Circumfusa sacras lambebant marmora plantas.
Miratur stupefacta cohors sub calle pedestri
Navigeras patuisse vias: at Petrus amicam                    230
Doctus habere fidem Christumque agnoscere semper
In medias discendit aquas, quem dextra levavit
Labentem Domini, nil tanto in gurgite passum:
Cui portus fuit ille manus, pelagique viator
Libera per vitreos movit vestigia campos.                    235
     Genesar inde soli Domino veniente coloni
Infirmos traxere suos, ut fimbria saltim
Vix adtacta Dei morbis mederetur acerbis:
Et quotquot tetigere iugem sensere salutem.
Quam pretiosa fuit quae numquam vendita vestis,                    240
Ipsa omnes modici redimebat munere fili!
     Hinc Tyrias partes Sidoniaque arva petentem
Anxia pro natae vitio, quam spiritus atris
Vexabat stimulis, mulier Chananaea rogabat,
Se canibus confessa parem, qui more sagaci                    245
Semper odoratae recubant ad limina mensae,
Adsueti refluas dominorum lambere micas.
Vox humilis, sed celsa fides, quae sospite nata
De cane fecit ovem gentisque in sentibus ortam
Conpulit Hebraei de gramine vescier agri.                    250
     Alta dehinc subiens montis iuga plebe sequente
Milia caecorum, claudorum milia passim
Leprososque simul populos surdasque catervas
Invalidasque manus et quidquid debile vulgi
Venerat, in priscum conponit motibus usum                    255
Et revocata suis adtempterat organa nervis.
     Dumque medens aegrum refovet virtute tumultum,
Tertia lux aderat, sterilique in cespite nullum
Contigerat plebs tanta cibum, nimiosque labores
Nutribat geminanda fames si saucia callem                    260
Turba per ingentem dapibus ieiuna rediret.
Qua flexus pietate Deus, qui semper egentum
Panis adest victumque locis sine frugibus infert,
Pisciculis paucis et septem panibus agmen
Pavit inorme virum, praeterque infirma secundi                    265
Sexus et aetatis saturavit quattuor illic
Milia vescentum. plus ut mireris, et auctas
Disce fuisse dapes, epulas nutrivit edendo
Vulgus, et adtritae creverunt morsibus escae.
Reliquiasque suas, sportarum culmina septem,                    270
Expavit fugitiva fames, ubi fragmine sumpto
Vidit abundantem modico de semine messem.
     Nec tamen humano quamvis in corpore Christum,
Matris ab occasu mortalia membra gerentem,
Clam fuit esse Deum, quia non absconditur umquam                    275
Urbs in monte sedens, modio nec subditur ardens
Lychnus, anhelantem sed spargens altius ignem
Cunctis lumen agit: radians nam testibus amplo
Discipulis fulgore tribus velut igneus ardor
Solis, in aetheriam versus splendore figuram,                    280
Vicerat ore diem, vestemque tuentibus ipsam
Candida forma nivis Domini de tegmine fulsit.
O meritum sublime trium, quibus illa videre
Contigit in mundo quae non sunt credita mundo!
Quid quod et Heliam et clarum videre Moysen?                    285
Ignotos oculis viderunt lumine cordis,
Ut maior sit nostra fides: hunc esse per orbem
Principium ac finem, hunc [alpha] viderier, hunc [omega].
Quem medium tales circumfulsere prophetae,
Alter adhuc vivens, alter stans limite vitae.                    290
Sidereoque sono 'meus est hic Filius' aiens
Ostendit verbo genitum vox patria Christum.
     Posquam corporeos virtus regressa per artus
Texit adoratam carnis velamine formam,
Seque palam Dominus populis dedit: ecce repente                    295
Vir humilis maesto deiectus lumina vultu
Procedit supplexque manus et brachia tendit
Inploratque gemens: unus mihi filius, unus
Est, Domine; horrenda lacerat quem spiritus ira
Nec linquit, nisi mergat aquis aut ignibus atris                    300
Opprimat, atque animam dubia sub morte fatigat.
Hunc, precor, expulso miseratus utrumque furore
Redde mihi vel redde sibi, ne caeca potestas
Expellat trepidam subtracto lumine vitam.
Dixerat et genua amplectens genibusque volutans                    305
Haerebat; Dominusque pio iam pectore votis
Adnuerat. tunc praedo furens ac noxius hostis,
Cui possessa diu est alieni fabrica iuris,
Pervasa migrare domo conpulsus, in iram
Tollitur accensam correptaque carpere membra                    310
Nititur et frustra Domino prohibente laborans
Fugit in obscuras puero vivente tenebras.
     Rex etiam solus regum et Dominus dominantum
Non dedignatus Petro piscante tributum
Solvere Caesareum, medii de gurgite ponti                    315
Hamum ferre iubet gerolum didragmatis aurei.
Incola mox pelagi pendentia fila momordit,
Iussa tributa ferens, graviorque onerante metallo
Vilis honor piscis pretio maiore pependit.
     Discipulisque suis se percontantibus, aulae                    320
Caelestis regni quis possit maior haberi:
Ut Deus et doctor mirabilis: omnibus, inquit,
Celsior est humilis cunctisque potentior ibit
Qui cunctis subiectus erit seseque minorem
Dimissa cervice feret, velut iste videtur                    325
Parvulus (et monstrat puerum consistere parvum);
Scilicet ingenium teneri sectemur ut aevi
Non annis, sed mente iubet, quia mollior aetas
Nil pompae mundalis amat, non ambit honorem,
Nec resupina tumet: sic purae semita vitae                    330
Quantum prona solo, tantum fit proxima caelo.
Mens etenim vergens altum petit altaque vergit,
Inferiorque gradus quo vult discendere surgit.
Ecce humilem Dominus de stercore tollit egentem
Et facit egregios inter residere tyrannos:                    355
At contra tumidum pugnaci mente rebellem
Praecipitem caelo sub tartara iussit abire.
Parva loquor si facta Dei per singula curram
Et speciale bonum, cum sit generale revolvam.

Christian Latin The Latin Library The Classics Page