SEDULIUS
CARMEN PASCHALE
LIBER SECUNDUS

Expulerat primogenitum saevissimus anguis
Florigera de sede virum blandique saporis
Inlecebris letum misero portarat amarum.
Nec solus meritam praesumptor senserat iram
Mortali sub lege iacens, sed prorsus ab ipso                    5
Humanum simul omne genus. heu, noxia coniux!
Noxia tu coniux magis an draco perfidus ille?
Perfidus ille draco, sed tu quoque noxia coniux.
Pro dolor! aeterni fuerant duo. crescere posquam
Coepit origo, perit clademque a semine sumpsit.                    10
Quid numerosa dies, quid tempore proderat illo
Cernere nongentos ultra feliciter annos
Progeniemque senum decimam spectare nepotum
Iamque suum nescire genus: cum victa supremis
Cursibus extremae sors inreparabilis horae,                    15
Sera licet, ventura foret longumque per aevum
Vita brevis nihil esse diu cum fine doloret?
Nec reducem spes ferret opem primique sepulchrum
Terrigenae caeca sorberet fauce nepotes,
Ni pius ille sator culpas ignoscere promptus,                    20
Reddere difficilis, sua ne factura periret
Quaeque Deo similis vivens adstaret imago
Dissimilis de morte foret, veniale misertus
Instauret opus pomisque vetaret acerbis,
Quae mandere patres, natorum horrescere dentes                    25
Donaretque suis semper placatus, ut unde
Culpa dedit mortem, pietas daret inde salutem,
Et velut e spinis mollis rosa surgit acutis
Nil quod laedat habens matremque obscurat honore:
Sic Evae de stirpe sacra veniente Maria                    30
Virginis antiquae facinus nova virgo piaret:
Ut quoniam natura prior vitiata iacebat
Sub dicione necis, Christo nascente renasci
Possit homo et veteris maculam deponere carnis.
     Haec ventura senes posquam dixere prophetae,                    35
Angelus intactae cecinit properata Mariae:
Et dictum comitata fides, uterumque puellae
Sidereum mox implet onus, rerumque creator
Nascendi sub lege fuit. stupet innuba tensos
Virgo sinus gaudetque suum paritura parentem.                    40
     Iamque novem lapsis decimi de limine mensis
Fulgebat sacrata dies, cum virgine feta
Promissum conplevit opus 'verbum caro factum',
In nobis habitare volens. tunc maximus infans
Intemerata sui conservans viscera templi                    45
Inlaesum vacuavit iter: pro virgine testis
Partus adest, clausa ingrediens et clausa relinquens.
Quae nova lux mundo, quae toto gratia caelo!
Quis fuit ille nitor, Mariae cum Christus ab alvo
Processit splendore novo, velut ipse decoro                    50
Sponsus ovans thalamo, 'forma speciosus' amoena
'Prae filiis hominum', cuius radiante figura
Blandior in labiis diffusa est gratia pulchris.
O facilis pietas! ne nos servile teneret
Peccato dominante iugum, servilia summus                    55
Membra tulit Dominus, primique ab origine mundi
Omnia qui propriis vestit nascentia donis
Obsitus exiguis habuit velamina pannis;
Quemque procellosi non mobilis unda profundi,
Terrarum non omne solum, spatiosaque lati                    60
Non capit aula poli, puerili in corpore plenus
Mansit et angusto Deus in praesepe quievit.
     Salve, sancta parens, enixa puerpera regem,
Qui caelum terramque tenet per saecula, cuius
Nomen et aeterno conplectens omnia gyro                    65
Imperium sine fine manet; quae ventre beato
Gaudia matris habens cum virginitatis honore
Nec primam similem visa es nec habere sequentem:
Sola sine exemplo placuisti femina Christo.
Tunc prius ignaris pastoribus ille creatus                    70
Enituit, quia pastor erat, gregibusque refulsit
Agnus et angelicus cecinit miracula coetus.
     Talia Bethleis dum signa geruntur in oris,
Eoi venere magi saevumque tyrannum
Grandia sollicitis perturbant nuntia dictis:                    75
Iudaicis nuper populis orientis ab axe
Progenitum fulsisse ducem, hoc caelitus astra,
Hoc stellam radiare novam. ferus arbiter aulae
Aestuat Hebreae ratus hunc succedere posse
Mox sibimet, qui primus erat: tunc fronte serena                    80
Nubila mentis alens clam mandat ubique requiri
Sicut adorandum, quem tractat fraude necandum.
     Quid furis, Herodes! Christum sermone fateris,
Et sensu iugulare cupis, legemque legendo
Neglegis et regi regum tua regna minaris.                    85
Ne tamen insano careant tua nomina facto,
Patrandum sub honore crucis (sed crimine gentis)
Herodes alius quod tu molire videbit.
     Ergo alacres summo servantes lumina caelo
Fixa magi sidusque micans regale secuti                    90
Optatam tenuere viam, quae lege futura
Duxit adorantes sacra ad cunabula gentes.
Thensaurisque simul pro religione solutis,
Ipsae etiam ut possint species ostendere Christum,
Aurea nascenti fuderunt munera regi,                    95
Tura dedere Deo, myrram tribuere sepulchro.
Cur tria dona tamen? quoniam spes maxima vitae est
Hunc numerum confessa fides, et tempora summus
Cernens cuncta Deus, praesentia, prisca, futura,
Semper adest semperque fuit semperque manebit                    100
In triplici virtute sui. — Tunc caelitus illi
Per somnum moniti contemnere iussa tyranni
Per loca mutati gradientes devia callis
In patriam rediere suam. — Sic nos quoque sanctam
Si cupimus patriam tandem contingere, posquam                    105
Venimus ad Christum, iam non repetamus iniquum.
     Ergo ubi delusum se conperit, impius iram
Rex aperit (si iure queat rex ille vocari,
Qui pietate caret, propriam qui non tegit iram)
Ereptumque gemens facinus sibi, ceu leo frendens,                    110
Cuius ab ore tener subito cum labitur agnus,
In totum movet arma gregem manditque trahitque
Molle pecus — trepidaeque vocant sua pignera fetae
Nequiquam et vacuas implent balatibus auras —
Haut secus Herodes Christo stimulatus adempto                    115
Sternere conlisas paruorum strage catervas
Inmerito non cessat atrox. quo crimine simplex
Turba perit? cur qui vixdum potuere creari
Iam meruere mori? furor est in rege cruento,
Non ratio; primosque necans vagitus et audens                    120
Innumerum patrare nefas puerilia mactat
Milia plangoremque dedit tot matribus unum.
Haec laceros crines nudato vertice rupit,
Illa genas secuit, nudum ferit altera pugnis
Pectus et infelix mater (nec iam modo mater)                    125
Orba super gelidum frustra premit ubera natum.
     Quis tibi tunc, lanio, cernenti talia sensus?
Quosque dabas fremitus, cum vulnera fervere late
Prospiceres arce ex summa vastumque videres
Misceri ante oculos tantis plangoribus aequor?                    130
Extinctisque tamen quamvis infantibus absens
Praesens Christus erat, qui sancta pericula semper
Suscipit et poenas alieno in corpore sentit.
     Ast ubi bis senos aetatis contigit annos,
Hoc spatium de carne trahens, aevique meatus                    135
Humana pro parte tulit, senioribus esse
Corde videbatur senior legisque magistros
Inter ut emeritus residebat iure magister.
     Nec mora (quas etenim volitans per tempora mundus
Novit habere moras?) usus maiore iuventa,                    140
Sex quasi lustra gerens placidam Iordanis ad undam
Venit ut acciperet hoc, quod dare venerat ipse.
     Hunc Baptista potens ut vidit ab amne Iohannes,
Quem matris dum ventre latet nondumque creatus
Senserat obstruso iam tunc sermone prophetes                    145
Ut muto genitore fluens, cui munera linguae
Post noni taciturna diu spiramina mensis
Parto redduntur nato, mox praedicat: agnus
Ecce Dei veniens peccatum tollere mundi.
Tollere cum dicit, quod non habet, hoc mihi tollit:                    150
Non mala ut ipse gerat, sed ut ipse nocentia perdat.
     Qualiter in medias cum lux praeclara tenebras
Funditur et proprium non obfuscata serenum
Decutit expulsas inlaesis vultibus umbras,
Sic delicta fugans Salvator nostra gerendo                    155
Tersit et adactu procul evanescere iussit.
     Tunc vada torrentum simplex ingressus aquarum,
In se cuncta lavat nostrae contagia vitae
Ipse nihil quod perdat habens, sanctoque liquentes
Corpore mundavit latices famamque beavit                    160
Gurgitis et propriis sacravit flumina membris.
     Senserunt elementa Deum, mare fugit, et ipse
Iordanis refluas cursum convertit in undas.
Namque propheta canens: quidnam est, mare, quod fugis, inquit
Et tu, Iordanis, retro quia subtrahis amnem?                    165
     Ergo ubi flumineum post mystica dona lavacrum
Egrediens siccas Dominus calcavit harenas,
Confestim patuere poli, sanctusque columbae
Spiritus in specie Christum vestivit honore
Mansuetumque docet multumque incedere mitem                    170
Per volucrem quae felle caret, Natoque vocato
Voce Patris triplici Deus ex ratione probatur,
Quod Pater et Natus, quod Spiritus est ibi sanctus,
Quo manet indignus qui non numeraverit unum.
     Inde quater denis iam noctibus atque diebus                    175
Ieiunum dapibus, sacro Spiramine plenum
Insidiis temptator adit doctusque per artem
Fallaces offerre dapes: si filius, inquit,
Cerneris esse Dei, dic ut lapis iste repente
In panis vertatur opem, miracula tamquam                    180
Haec eadem non semper agat, qui saxea terrae
Viscera frugiferis animans fecundat aristis
Et panem de caute creat. — Hac ergo repulsus
Voce prius hominem non solo vivere pane
Sed cuncto sermone Dei, labefactus et amens,                    185
Altera vipereis instaurans arma venenis
Cum Domino montana petit cunctasque per orbem
Regnorum monstravit opes: haec omnia, dicens,
Me tribuente feres, si me prostratus adores,
Quantum perversus, tantum perversa locutus:                    190
Scilicet ut fragilis regna adfectaret honoris
Qui populis aeterna parat, monstrumque nefandum
Pronus adoraret, cuius super aethera sedes,
Terra pedum locus est, quem nullus cernit et omnis
Laudat in excelsis submissa voce potestas.                    195
Christus ad haec: tantum Dominum scriptura Deumque
Iussit adorari et soli famularier uni.
     His quoque deficiens congressibus audet iniquus
Ter sese adtollens animo perstare superbo,
Terque volutus humo fragili confidere bello.                    200
     Tunc adsumpsit eum sanctam sceleratus in urbem,
Et statuens alti supra fastigia templi:
Si natum genitore Deo tete adseris, inquit,
Inpiger e summo dilapsus labere tecto.
Nam scriptura docet de te mandasse Tonantem,                    205
Angelicis subvectus eas ut tutior ulnis,
Ad lapidem ne forte pedem conlidere possis.
O quam caeca gerit nigro sub pectore corda
Mens tenebris obscura suis! hunc ardua templi
Culmina et erectae quamvis fastigia pinnae                    210
Credidit in praeceps horrescere, maxima summi
Curvavit qui membra poli caelosque per omnes
Vectus in extremae discendit humillima terrae,
Inferiora petens et non excelsa relinquens.
     Dixerat, et validi confossus cuspide verbi,                    215
Quod temptare suum Dominumque Deumque nequiret,
Victoris fugit ora gemens. tunc hoste repulso
Caelicolae adsistunt proceres coetusque micantes,
Angelici Christo famulantur rite ministri.
     Protinus ergo viros ex piscatoribus aptos                    220
Humanas piscari animas, quae lubrica mundi
Gaudia sectantes tamquam vaga caerula ponti
Caecaque praecipites tranant incerta profundi,
Discipulos iubet esse suos talesque supernae
Conciliat vitae, quos non ventosa loquendi                    225
Gloria nec vana de nobilitate superbus
Sanguis alat sed fama tacens, humilique refulgens
Mente nitor caelo faciat de plebe propinquos.
Namque stulta potens elegit et infima mundi
Fortia confringens Deus et sapientia perdens.                    230
     Quin etiam celerem cupiens conferre salutem
Orandi praecepta dedit, iudexque benignus
Indulgenda peti breviter iubet, ut cito praestet,
Sic dicens: orate patrem, baptismate nostrum,
Iure suum; propriumque homini concessit honorem                    235
Et quod solus habet cunctos permisit habere.
     Qui dominum caeli patrem memoramus, in ipso
Iam fratres nos esse decet nec origine carnis
Germanum tractare odium, sed spiritus igne
Flagrantes abolere doli monumenta vetusti                    240
Atque novum gestare hominem, ne forsan ab alto
Degenerent terrena Deo, cui nos duce Christo
Fecit adoptivos caelestis gratia natos.
     Sanctificetur ubi Dominus, qui cuncta creando
Sanctificat, nisi corde pio, nisi pectore casto?                    245
Ut mereamur eum nos sanctificare colendo,
Annuit, ipse prior, sicut benedicier idem
Se iubet a nobis, a quo benedicimur omnes.
     Adveniat regnum iam iamque scilicet illud,
Morte vacans et fine carens, cui nulla per aevum                    250
Tempora succedunt, quia nescit tempus habere
Continuus sine nocte dies: ubi principe Christo
Nobile perpetua caput amplectente corona
Victor opima ferens gaudebit praemia miles.
     Hoc iugibus votis, hoc nocte dieque precemur,                    255
Illius ut fiat caelo terraque voluntas,
Qui nusquam vult esse nefas hostemque nocentem
Utque polo sic pellat humo, ne corpora nostra
Tamquam vile solum saevus sibi vindicet hydrus;
Sed qui cuncta fovet plena pietate redundans                    260
Omnipotens animas pariter conservet et artus:
Altera pars etenim caeli sumus, altera terrae.
     Annonam fidei speramus pane diurno,
Ne mens nostra famem doctrinae sentiat umquam
A Christo ieiuna, suo qui corpore et ore                    265
Nos saturat simul ipse manens verbumque cibusque.
Dulcia nam Domini nostris in faucibus haerent
Eloquia exuperantque favos atque omnia mella.
     Debita laxari qui nobis cuncta rogamus,
Nos quoque laxemus; proprii nam cautio verbi                    270
Spondentes manifesta tenet, gravisque soluti
Nectimur alterius si solvere vincla negemus:
Incipietque pius decies millena talenta
Dimittens Dominus, si nos adfligere propter
Denarios centum conservum senserit ullum,                    275
Tradere confestim tortoribus, inque feroci
Carcere constricti non permittemur abire,
Donec cuncta brevem reddamus adusque quadrantem.
     Non quia nos Dominus, lucis via, semita pacis,
In laqueos temptantis agat, sed cum mala nostra                    280
Deserit, ire sinit. nam quisquis retia mundi
Deliciosa sequens luxus et gaudia blandae
Perditionis amat, Deus hunc, virtutis amator,
Linquit, et ingreditur qua se temptatio ducit.
Ab hac ergo pedem retro faciamus et artum                    285
Corde petamus iter, tenuis qua semita monstrat
Ire per angustam regna ad caelestia portam.
     Si cupimus vitare malum, debemus adire
Sectarique bonum: hic quia liberat, ille trucidat;
Hic alit, ille necat. nam quantum sidera terris,                    290
Ignis aquis, lumen tenebris, concordia bellis,
Vita sepulturis, tantum bona longius absunt
Dissociata malis. dextrum quicumque necesse est
Aut laevum gradiatur iter. sed dextra bonorum
Semita conspicuos vocat in sua gaudia iustos                    295
Inque tuos, patriarcha, sinus: at laeva malorum
Exercet poenas et ad impia tartara mittit.
Ergo agnis ovibusque Dei est haec sola voluntas
Et bona libertas: evadere torva cruenti
Ora lupi vitaque frui per pascua Christi.                    300

Christian Latin The Latin Library The Classics Page