AULUS SABINUS
EPISTULAE TRES AD OVIDIANAS EPISTULAS RESPONSORIAE

II. Demophoontis ad Phylliden responsio.

PHYLLIDI Demophoon patria dimittit ab urbe,
Et patriam meminit muneris esse tui.
Nec face Demophoon alia, nec coniuge captus,
Sed tam non felix, quam tibi notus erat.
THESEA, quo socero nequicquam, Phylli, timebas;
Impuleritne ignes forsitan fille tuos?
Turpe pati nobis! regno ferus expulit hospes
Hunc illi finem longa senecta dedit.
Qui modo peltiferas fudit Maeotidas armis,
Alcidae magni non minor esse comes;
Qui socerum Minoa gravi sibi fecit ab hoste,
Mirantem monstri cornua victa sui.
ARGUOR exsilii, quis credat? causa fuisse;
Nec tacitum frater, nec sinit esse reum
«Dum thalamos, inquit, dilectae Phyllidos urges,
Et tuus externo cessat in igne furor;
Fluxere interea pede tempora lapsa fugaci,
Praevenitque tuas flebilis hora moras.
Forsitan aut nondum fractis occurrere rebus,
Aut poteras fractis utilis esse tamen.
Cur potiora tibi Rhodopeia regna fuere,
Quaeque magis regnis cara puella fuit?
Intonat his Athamas; eadem mox obiicit AEtllra,
Infelix functae iam prope sortis anus;
Et quod non condant nati sua lumina palmae,
Fecisse haec nostras arguit usque moras.
Non equidem inficior: multum clamavit uterque,
Staret Threiciis quum tnihi puppis aquis.
«Poscunt, Demophoon, quid cessas? carbasa venti:
Demophoon patrios respice iure deos.
Respice; et exemplum, qua gaudes, Phyllida sume:
Sic amat, ut terra nolit abire sua;
Utque redire velis, non ut comitetur euntem,
Te rogat; et praefert barbara regna tuis.»
ME tamen haec inter tacitum convicia saepe
Adversis memini vota tulisse Notis;
Saepe abitura tuo ponentem brachia collo,
Gavisum in fluctus aequora mota truces.
Nec metuam hoc, ipso coram genitore, fateri:
«Libertas meritis est mihi facta tuis;
Dicere, non duro dilectam Phyllida liqui
Pectore, nec praeceps vela ferenda dedi.
Et flevi; et flentem solando, saepe remansi,
Quum staret cursus iam mihi certa dies.
Denique Threicia veni rate; non dare Phyllis,
Quam potuit, iussit tardius ire ratem.
lgnosce et fasso! memor es Minoidos ipse;
Antiquus necdum pectore cessit amor;
Et quoties oculis circumdat sidera, dixit:
Quae fulget coelo, nostra puella fuit.
Illum dilecta Bacchus sibi cedere iussit
Coniuge; desertae crimen at ille subit.»
EXEMPLOQUE patris periurus dicor et ipse.
Nec quaeris causas, Sithoni dura, morae;
Nec satis ampla putas redituri pignora, si me
Non amor alterius, non amor ullus habet.
Nullane fama tibi turbatos, Phylli, penates
Theseos, et miserae rettulit acta domus?
Non laqueos audis cari me flere parentis?
Flebilior laqueis, hei mihi! causa subest.
Non fratrem Hippolytum? cecidit miserabilis ille,
Praeceps attonitis per freta raptus equis.
NON tamen excuso reditus, licet undique fata
Accumulent causas: tempora parva peto.
Thesea, quod superest, patrem tumulabimus ante:
Succedat tumulo non sine honore decens.
Da spatium veniamque, peto: non perfidus absum;
Nec mihi iam terra tutior ulla tua est.
Quidquid mite fuit post diruta Pergama, quidquid
Aut bella, aut pelagi detinuere morae,
Sola fuit Thrace; patria quoque iactor in illa
Auxilium superes casibus una meis.
Si modo mens eadem! nec quod sit iam mihi dives
Regia, Cecropia non minor arce, movet;
Nec patris offendunt casus, nec crimina matris;
Nec iam non felix omine Demophoon.
Quid si Phoebeam peterem, te coniuge, Troiam,
Perque annos sequerer bella gerenda decem?
Penelopen audis: toto laudatur in orbe,
Exemplum fidi non leve facta tori.
Illa pie, sic rumor ait, mendacia telae
Struxit, et instantes distulit arte procos
Quum properata palam revocaret stamina noctis,
Atque iterum in lanas omne rediret opus.
AT tua ne fugiant spreti connubia Thraces,
Phylli, times: ulli nubere, dura, potes!
Estque tibi pectus cuiusque accedere taedas?
Obstat perfidiae nec metus iste tuae?
Ah! tibi quantus erit facti rubor! ah! tibi quantus
Tum dolor, adspicies quum mea vela procul!
Damnabisque tuos sero temeraria questus!
Demophoon, dices, hei tnihi! fidus erat;
Demophoon rediit, et saevos forsitan Euros
Passus , et hibernas dum quoque currit aquas.
Ah! cur nescio quam properavimus, hei mihi! culpam?
Rupi, quam ruptam sum mihi questa, fidem.
SIC tamen, ac potius sic perstes, quam mihi de te
Ulterior tangat pectora, Phylli, dolor!
Quos tibi, me miserum! laqueos, quae fata minaris?
Et nimis audaces gens habet ista deos.
Parce, precor; famamque domus mihi crimen habentis
Perfidiae, gemina ne preme, dura, nota.
Excuset patrem fatis in parte relicta
Gnosis: non merui, cur ferar ipse nocens.
NUNC venti mea verba ferant, qui vela tulerunt.
Est animus reditus; sed pia causa tenet.

The Miscellany The Latin Library The Classics Page