Rumor letalis
crebro me vulnerat
meisque malis
dolores aggregat;
me male multat
vox tui criminis,
que iam resultat
in mundi terminis.Invida fama
tibi novercatur;
cautius ama
ne comperiatur.Quod agis, age tenebris;
procul a fame palpebris
letatur amor latebris
et dulcibus illecbris
cum murmure iocoso.Nulla notavit
te turpis fabula
dum nos ligavit
amoris copula;
sed frigescente
nostra cupidine,
sordes repente
funebri crimine.Fama letata
novis hymeneis,
irrevocata
ruit in plateis.Patet lupanar omnium
pudoris in palatium,
nam virginale lilium
marcet a tactu vilium
commercio probroso.Nunc plango florem
etatis tenere
nitidiorem
Veneris sidere --
tunc columbinam
mentis dulcedinem
nunc serpentinam
amaritudinem.Verbo rogantes
removes hostili;
munera dantes
foves in cubili.Illos abire precipis
a quibus nihil accipis;
cecos claudosque recipis,
viros illustres decipis
cum melle venenoso.
Medieval Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |