M. FABI QVINTILIANI DECLAMATIO MAIOR VNDECIMA

Pauper et dives inimici. utrique terni liberi. Bellum incidit civitati. dives dux creatus profectus est in castra. rumor ortus est ab eo prodi rem publicam. processit pauper in contionem et accusavit divitem proditionis. absente eo populus lapidibus liberos eius occidit. reversus dives est victor a bello, petit ad supplicium filios pauperis. pater se offert. contradicit dives. erant enim leges, ut proditor morte puniretur, et calumniator idem pateretur quod reus, si convictus esset.

[1] Expectaveram quidem, ut de inimici mei supplicio non quaereretur, nec me decipi posse credideram in ultione, quam mihi debebat civitas tam liberi doloris, sed quatenus eo malorum novitate perveni, ut in vindicta primum mei consulere leges ac iura velletis, quaeso, ne quis prodesse pauperi velit, quod nec defendi potest nisi genere poenae. plus meretur pati homo, qui, si ipsi creditis, debet occidi. hoc est quin immo, iudices, quod super omnes calamitates meas ferre non possum: videtur sibi satis vixisse pauper, postquam occidit liberos meos. operae pretium putat coram impatientia mea felicem consummare patrem, et gaudiorum suorum satietati hoc quoque adicit, ut orbitatem meam liberis suis relinquat. fidem vestram iudices, ne pereat, quod ultioni meae contigit bonus pater! actum erat de solaciis meis, si liberos suos pauper mallet occidi. Illud plane, iudices, etiam in hac pauperis impudentia miror: liberos meos pudore deceptae civitatis occidit, deinde me crudelem vocat, parvulos suos ostendit, allegat, tamquam non ego potius querar hoc de quoquam patre fieri, nec intellegit, quantum debeat ad impatientiam nostri doloris accedere, si passus sum, quod et in ultione miserum est. [2] facinus est, iudices, quemquam calamitatum suarum invidiam pati. sic ultionem meam debetis aspicere, tamquam et liberos suos pauper occiderit.

Nec me fallit, iudices, plerosque credere callidissimum pauperem nec mori velle, et hoc quod nudat iugulum, pectus opponit, artes esse pro vita. sed ego illum non credo mentiri, ego, qui scio, quid maluissem. numquam hoc adversus nos excogitasset nisi inpatientissimus pater et hanc poenae meae suppliciorumque novitatem de sua pietate commentus est. nihil magis de inimico efficere velis, quam quod ipse ferre non possis.

Habet hoc mali, iudices, principum innocentia, quod inimicos esse nobis, nisi postquam nocuerint, nescimus, et tunc omnibus patemus insidiis, quotiens nos odit inferior. homo, qui omnem adversus superiora rabiem de sui vilitate sumebat, qui genus libertatis putabat odisse maiores, nulli caritati, nullis inplicitus adfectibus, quod humilis, quod esset abiectus, in furorem se magnae conluctationis exer[c]uit: primus se meum dixit inimicum. o dii deaeque, cuius ego monstri artes pertuli, in cuius feritatis conluctatione duravi? inimicum habui neque occidere contentum et mori paratum.

[3] Gratias ago civitati, quod in illis necessitatibus, in quibus nihil adulationi, nihil praestabatis obsequiis, laudatus sum testimonio periculorum: bellum mihi fatumque publicae sollicitudinis credidistis. sed neque ego rem melioris ducis facere potui, quam quod sine liberis meis profectus sum; non reliquisset illos dux proditurus.

Non puto, iudices, adhuc quaeri, unde illae falsarum sollicitudinum fabulae repente proruperint, quis primus trepidae civitatis aures rumore complev<er>it, cum videatis, quis sic egerit, ut crederetis. vidit hanc inter metus vestros occasionem, et, quia semper apud sollicitos in deterius prona persuasio est, abusus est hoc, quod poterat videri timere vobiscum. igitur homo, qui nullum conscium meum, nullum mihi crimen obiecit, de mendacii magnitudine fidem veritatis aptavit. civitas deinde, cui accusator proditam se esse persuaserat, fecit quicquid hic de me facere potuit: liberos meos, quos inimicus tota sua contione monstraverat, occidit genere quo pereunt innocentes. feretis me, iudices, liberius aliqua dicentem? rem pessimi exempli passus eram, etiam si prodidissem.

Scio vos, iudices, hoc loco mirari innocentiam meam. ut primum enim mihi calamitates meas nuntius in castra pertulit, non arma proieci, non stationes vallumque deserui; totam orbitatem meam in bella converti, tamquam liberos meos ibi perdidissem. si umquam, iudices, in me habuissent profanae cogitationes locum, si patriam odisse vel pro liberis meis possem, proditorem me feceratis.

[4] Necesse est, iudices, hoc primum reversus exclamem: 'ita pauper etiam nunc liberos habet? adhuc inimici mei plena domus est?' o miserae cogitationes, o decepta solacia! sic ego revertebar quasi vindicatus. quas ego legionum vestrarum indignationes, quem fortissimi exercitus conpescui dolorem, dum omnibus promitto liberos suos, dum minus pro vindicta mea puto quicquid ipse fecissem! congerantur iam licet adversus omnium mortalium nocentissimum cuncta supplicia, ego tamen maximum ultionis meae solacium perdidi, quod pauperi vos potius debueratis irasci. Quoniam igitur adhuc cum paupere legibus ac iure consisto, liberos eius in supplicium patris peto. quid satis inprecer homini, qui fecit, ut quisquam deberet sic vindicari?

'Calumniator,' inquit, 'idem patiatur.' permittunt mihi, iudices, calamitates meae queri de hac lege, tamquam parum nobis in ultione prospexerit. contra nos inventus est vindictae modus, quo non debeamus esse contenti. quisquamne mortalium idem vocat facinus et poenam, tantumne doloris venire de suppliciis quantum de calamitatibus putat? nescit profecto, nescit, quantam patientiam paret mereri, quantum animo membrisque rigoris induat, quod patiaris, agnoscere. innocentia opus est, ut miserum faciat color. constet licet utrimque mortium numerus, totidem nobis ultio cadavera adsignet, plus tamen est de innocentibus, et quicquid patiuntur deprehensi, licet solacio idem sit, aequitate minus est. ut idem sit supplicium nocentis et facinus, una ratione efficias, ut illud ferre non possit. frustra aestimatis, quam crudele, quam saevum sit, quod petimus, in quantum excesserit usitata genera poenarum; [5] explicata est, iudices, explicata legis invidia, cum quis, quod patitur, et fecit.

Quid, quod hoc solum est poenae genus, in quo non debeat nocens nisi de se queri, et tanto minus debeat esse miserabilis, in quantu<m> maior<e> est quod patitur, invidia? quid aequius excogitari, quid iustius potest? grassatus aliquis est ferro; praebeat et ipse cervices, miscuit noxium virus; refundatur in suum facinus auctorem. oculos rapuit, effodit; reddat de sua caecitate solacium. in nullo mortalium perferre possum sceleris sui impatientiam. verissima est iustitia vindictae, cum facinus mensura poenae est, et, si naturam ultionis aspicias, optime vindicatur quisque quo modo miser est.

Fidem vestram, iudices, ne ideo tantum putetis iustum, quod exigit reus, quia ego recuso. non ferretis me pauperis mortem petentem, si liberos suos optulisset. ex omnibus tamen, quicumque incognita, inaudita passi sunt, nullos hac lege magis vindicandos puto, quam quorum liberos aliquis occidit. quid mihi pro hoc redditis, leges? ubi respiro, ubi claudo gemitus, unde sumo solacium? bene, bene admones, dolor: illos, illos, liceat invadere, qui nunc magis amantur, quos orbitas nostra commendat. sic quoque circumscribimur, nisi totidem sunt, nisi illis par est ac similis aetas et ante omnia optimus pater. deceperas me, fortuna, deceperas, si mihi tam grande fecisset facinus homo, qui liberos non haberet.

[6] Quid, quod ex omnium scelerum comparatione nihil est detestabilius hominibus, qui leges ipsas faciunt nocentes? vestro mehercules nomine calumniantibus debetis irasci, quorum nefas non potest nisi per iudicum facinus inponere. actum est de rebus humanis, si de criminibus nostris tantundem mendaciis licet, nec ullus innocens hucusque felix est, ut diligentiae fingentium par sit. quemquamne mortalium in re, quam finxerit, quam conposuerit, <non> invenire aliquid, quod potest probationem vocare et facinus explicare facilitate verborum? magis oderis mendacium, cum simile vero est. quotiens manifestum est aliquem perisse sine causa, calumniantibus irasci debeas, ut possis illis ignoscere, qui crediderunt.

Adicite huic execrationi, quod calumniatus est in bello, quod de proditione, quod de duce, quod haec omnia fecit inimicus. non est, quod se publico tueatur errore, nec in excusationem adferat, tamquam crediderit et ipse fingentibus. nemo sic decipitur, ut de inimico suo mentiatur. 'rumor,' inquit, 'fuit te prodidisse.' bene admones. hunc primum calumniae tuae obicio rumorem. quis enim, iudices, nesciat hanc famae esse naturam, ut sit primo unius hominis audacia? de nulla re locutus est continuo populus, nec quicquam adeo subito statimque notum est, ut in illud pariter omnium sermo consentiat. quam non possit movere civitatem, quem non replere populum, si quid omnibus obviis narres, in nullo non coetu loquaris, et de re, quam cum maxime fingas, iam dicas esse rumorem? quanta tibi deinde mentiendi materia de periculorum nostrorum occasione succurrit? nihil est tam capax malignitatium sermonumque quam bellum. quid interest, unde sumpserit rumor ortum? quod negari non potest, tu contionaris, accusas, tu crimen de fabula facis. in rumore, cuius probationes, cuius argumenta non habes, calumniae genus est primum credere.

[7] 'Sed,' inquit, 'mori debeo, quia lex, qua te accusavi, hoc proditorem pati iubet.' poteram quidem breviter respondere legem, quae calumniatorem idem pati iubet, eius poenam exigere, quod fecisset, non quod facere voluisset; fingamus tamen non hoc pauperem captasse, quod accidit; cui debet inputari exitus, qui de calumniae tuae fluxit errore? vultis scire, iudices, aliud quaesitum, quam quod lex, ~quae mori iubeat?~ accusavit me eo tempore, quo non poteram damnatus occidi. dic nunc: 'non ego effeci, ut occiderentur liberi tui,' et aude civitatis illud vocare facinus, non tamen ullis efficies artibus, ut non potius miserear rei publicae meae: non minus et illa facinus est passa quam pater: coacta est liberos imperatoris vincentis occidere.

Fallitur, iudices, quisquis ullum facinus in rebus humanis publicum putat. persuadentium vires sunt, quicquid civitas facit, et quodcumque facit populus, secundum quod exasperatur, irascitur. sic corpora nostra motum nisi de mente non sumunt, et otiosa sunt membra, donec illis animus utatur. nihil est facilius quam in quemlibet adfectum movere populum; nulli, cum coimus, sua cogitatio, sua mens, ulla ratio praesto est, nec habet ulla turba prudentiam singulorum, sive quod minus publicos capimus affectus, sive neglegentior est, qui se non putat solum debere rationem, et multi fiducia facimus omnium. quam non possit rem publicam turbare, confundere, si quis repente proclamet: 'prodidit vos imperator vester, addixit, et nunc ille liberos habet?' si mehercules post hanc, inimice, vocem templa monstrasses, sacrilegum continuo flagrasset incendium, si convelli simulacra voluisses, fecisset omne de numinibus suis facinus audacia. vis scire tuum esse, quicquid civitas fecit? gloriareris illo, si prodidissem.

[8] Non est, iudices, quod vos a gravitate iustitiae dolor ultionis abducat; quod mortem suam inimicus offert, non petit illud, nisi quisquis ipse non debet occidi. seposita igitur paulisper lege mei doloris hoc tantum ab adfectibus vestris omnium mortalium nomine peto, ne cui nocenti poenae praestetur arbitrium. infinitam, iudices, sceleribus aperitis audaciam, si poenam licet eligere condemnato, nec iam ulla[m] mortalium innocentiam trepidatione contineas, si patitur deprehensus quisque quod maluit. levat omnes cruciatus, omnem dolorem praeparata mentem conposuisse patientia. fallitur quisquis humana tormenta sola nominum atrocitate metitur; nulla poena est nisi invito. non habemus ullum nisi ab impatientia dolorem, et, ut aliquid crudele, saevum sit, metus faciunt. supplicium quisquam vocat ad quod prosilitur, quod exposcitur, quod circa se non habet moras? illo, per fidem, illo trahite damnatos, quo non sequantur. tunc est poena, cum periturus trepidat, haeret, cum restringit supremo vincla conatu. volo perituri prius videre pallorem, audire gemitus, volo circumspiciat, volo queratur. fidem vestram, iudices, ne nocentibus supplicii sui contingat electio! minus iniquum est, ut evadat nocens poenam, quam ut contemnat. mortem vero damnatis quisquis praestat, indulget, nec sunt ulla beneficia poenarum. fallitur quisquis illam velut omnium suppliciorum summam putat; occidi non est poena sed exitus. neque enim habet impatientiam aut dolorem, quod possis aspicere quasi fatum. quid, si liberos relinquas, immo si serves? quam felix exitus est plenusque laetitiae! lucri facit mortis atrocitatem, quisquis laudatus occiditur.

[9] 'Me,' inquit, 'occidite.' non habet liberos, inimice, non habet, quisquis hoc te velle miratur. saeve, crudelis, ego tibi permittam mori? et quid iam mihi melius optem? vides quantum feceris nefas: idem pro liberis meis offerre non potui. tu vero parvulos tuos tene, ut in isto potius moriantur amplexu. tu nunc quoque non evades, non effugies: quacumque te duxerit orbitas, sequar; effundam, si quod paraveris venenum, subtraham omne ferrum, incidam quoscumque strinxeris nexus, ab omni revocabo praecipitio. etiam occisis liberis tuis non idem patieris, inimice, nisi vixeris.

Nec vereor, iudices, ne putetis utriusque nostrum orbitatem simili esse ratione tractandam. admoventur es ecce contra lacrimas meas liberi, quos nemo nosset. patris innocentis occisi sunt parvuli, quos nunc circa templa ferretis, circa quos se celebraret vestra laetitia. facinus est, iudices, minorem esse transactarum mortium miserationem.

Non invenio, quemadmodum liberis prodesse debeat odium patris; perierunt etiam illi, quorum nec pater debebat occidi.

Me miserum, quod sic quoque multa habiturus es, quibus ego, qui vindicabor, invideam: osculaberis ante perituros, alloqueris, accipies suprema mandata et moriturum te continuo promittes. exonerabis gemitus tuos, cum meorum sepulcra numerabis, siccabit oculos, quod meam nunc quoque respicies vacuam domum. me miserum! pauperis tantum solacium futurum est, quod pares sumus. [10] quid, quod in ipsa conparatione mortis non idem patientur liberi tui? occidentur uno fortassis ictu, et erit ultio manibus contenta carnificis. parvulos meos occidit quicquid fuit tota civitate telorum, omnis sexus, omnis aetas, omnis infirmitas. nihil est crudelius morte hominum, quos populus occidit, et solus hic exitus est, a quo non est nec cadaveribus salva reverentia. hoc me nunc conplorare tantum putatis, quod non sum liberis meis ante satiatus? miser ego nec ad cadavera accessi, non in sepulcra maiorum meis manibus intuli, nec licuit super ipsa corpora proclamare: 'non feci!'

Qualem ego illum, patria, perdidi diem, cum duces ab explicito bello revertuntur! non me laetae cinxere legiones, non effusi obviam cives triumphali circa currus meos exultavere laetitia; sequebar captivos meos tristior victor, maestus undique claudebat exercitus, occurrentium lacrimae propinquorum et erubescentis circa me populi timida solacia. o successuum quoque nostrorum misera condicio! ergo ego victoriam meam non narrabo sine fletu, nemo amicorum propinquorumque coram me de bello meo loquetur? [11] nihil est crudelius calamitate, quam gaudia reducunt. quotiens redierit ille laetus vobis in supplicia mea dies, lugubres mihi ferte vestes, renovate, servuli, planctus, parate solacia, propinqui. nulli liberi inpatientius desiderantur, quam qui propter patrem videntur occisi

Sed verum, iudices, fatendum est: timeo mehercules, ne par solaciis meis non sim, ne me iste, quo pro liberis irascor, affectus in media ultione destituat. sed adiuvate, miseremini, propinqui, adiuvate, amici, et, si forte defecero, tu ultionem meam, popule, consumma. timeo mehercules ne, cum carnifex propius accesserit, subito proclamem: 'iam malo patrem!' sed si quis est pudor, oculi, differte lacrimas, abite, gemitus; horridum, trucem debeo praebere et miserum. deprehendam, omnium mortalium callidissime, hunc, quem simulas, quem nunc imitaris adfectum. Tunc sciemus, quo animo rogaveris, ut potius ipse morereris. sed si bene novi capax omnium malorum scelerumque pectus, inimice, vives et libenter et fortiter et quasi vindicatus.