SANCTI PROSPERI AQUITANI LIBER SENTENTIARUM
I
Innocentia uera est, quae nec sibi, nec alteri nocet, quoniam qui
diligit iniquitatem, odit animam suam. Et nemo non prius in se quam
in alterum peccat.
II
Sic diligendi sunt homines, ut eorum non diligantur errores, quia aliud
est amare quod facti sunt, aliud odisse quod faciunt.
III
Vera aeternitas et uera immortalitas non est, nisi in deitate Trinitatis,
cui quod est esse, perpetuum est, quia natura initio carens, incremento
non indigens, sicut nullum finem, ita nullam recipit mutabilitatem. Creaturae
autem, etiam illae quibus Deus aeternitatem dedit uel daturus est, non
penitus omnis finis alienae sunt, quia non sunt extra commutationem, dum
illis finis est, et temporalis institutio, et localis motio, et ipsa in
augmentum sui facta mutatio.
IV
Patientia Dei, qua parcit contemptus, parcit negatus, et mauult uitam
peccatoris quam mortem, eruditio est paenitudinis, et oblatio correctionis,
nec ulla ipsius opera misericordia uacant, quando homini et indulgentia
consulit et flagello.
V
Diuina bonitas ideo maxime irascitur in hoc saeculo, ne irascatur in
futuro, et misericorditer adhibet temporalem seueritatem, ne aeternam iuste
inferat ultionem.
VI
Vera est confessio benedicentis, cum idem sonus est et oris et cordis.
Bene autem loqui et male uiuere, nihil est aliud quam se sua uoce damnare.
VII
Dilectio Dei et proximi propria et specialis uirtus est piorum atque
sanctorum, cum ceterae uirtutes et bonis et malis possint esse communes.
VIII
Doctrina apostolica tam salubris atque uitalis est, ut pro capacitate
utentium neminem sui relinquat exsortem, quia siue paruuli, siue magni,
siue infirmi, siue fortes, habent in ea unde alantur, unde satientur.
IX
Deum quaerens, gaudium quaerit. Sic ergo quaerat, ut non in se, sed
in Domino gaudeat. Accedendo enim ad Deum, et illuminatur ignorantia ipsius,
et corroboratur infirmitas, data sibi et intellegentia qua uideat, et caritate
qua ferueat.
X
Sicut corpori noxium est corpoream escam non posse percipere, ita animae
periculosum est spiritales delicias fastidire.
XI
Numquam multi sunt qui ad non esse tendunt. Quid enim tam obnoxium
paucitati quam quod est debitum perditioni?
XII
Non concupiscit Deus poenam reorum, tamquam saturari desiderans ultione,
sed quod iustum est cum tranquillitate decernit, et recta uoluntate disponit,
ut etiam mali non sint inordinati.
XIII
Bonum intellectum habet qui quod faciendum, recte intellegit facit.
Alioqui talis est sine opere intellegentia, qualis sine timore sapientia,
cum scriptum sit: Initium sapientiae timor Domini.
XIV
Habet etiam in hac uita requiem suam anima quae de morte infidelitatis
exempta est, et non ab operibus iustitiae, sed ab iniquitatis abstinet
actione, ut uiuens Deo, et mundo mortua, in humilitatis et mansuetudinis
placida tranquillitate requiescat.
XV
Quisquis bene cogitat quid uoueat Deo et quae uota persoluat, seipsum
uoueat et reddat. Hoc exigitur, hoc debetur. Imago Caesaris reddatur Caesari,
imago Dei reddatur Deo. Sed sicut uidendum est quid offeras et cui offeras,
ita etiam considerandum est ubi offeras, quia ueri sacrificii extra catholicam
Ecclesiam locus non est.
XVI
Duae sunt retributiones iustitiae, cum aut bona pro bonis, aut mala
redduntur pro malis. Tertia est retributio gratiae, cum per regenerationem
remittuntur mala, et retribuuntur bona. Atque ita manifestatur, quia uniuersae
uiae Domini misericordia et ueritas. Illam autem impiorum retributionem,
qua pro bonis mala restituuntur, Deus nescit, qui nisi retribueret bona
pro malis, non esset cui retribueret bona pro bonis.
XVII
Omnis qui ad supernam pertinet ciuitatem, peregrinus est mundi, et
dum temporali utitur uita, in patria uiuit aliena, ubi inter multa illecebrosa
et multa fallacia, Deum nosse et amare paucorum est, quibus sit praeceptum
Domini lucidum, illuminans oculos, ut nec in Dei, nec in proximi caritate
fallantur.
XVIII
Nemo est cuius animam corruptibile corpus et inhabitatio terrena non
aggrauet. Sed adnitendum est ut carnis cupiditates spiritus uigore superentur,
et interior homo, qui semper sibi sentit resisti, semper se diuino auxilio
exspectat adiuuari.
XIX
Angusta est uia quae ducit ad uitam, et tamen per ipsam nisi
dilatato corde non curritur, quia iter uirtutum, quo gradiuntur pauperes
Christi, amplum est fidelium spei, etiamsi arctum est infidelium uanitati.
XX
Hoc affectu et desiderio colendus est Deus, ut sui cultus ipse sit
merces. Nam qui Deum ideo colit ut aliud magis quam ipsum promereatur,
non Deum colit, sed id quod assequi concupiscit.
XXI
De occultis cordis alieni temere iudicare peccatum est, et eum cuius
non uidentur opera nisi bona, iniquum est ex suspicione reprehendere, cum
eorum quae homini sunt incognita, solus Deus iudex sit iustus, qui et inspector
est uerus.
XXII
Diuini est muneris, cum et recte cogitamus, et pedes nostros a falsitate
atque iniustitia continemus. Quoties enim bona agimus, Deus in nobis atque
nobiscum, ut operemur operatur.
XXIII
Iusto iudicio Dei datur plerumque peccatoribus potestas qua sanctos
ipsius persequantur, ut qui Spiritu Dei iuuantur et, aguntur, fiant per
laborum exercitia clariores.
XXIV
Non est uera scientia boni, nisi ad hoc comprehendatur, ut agatur.
Non enim utiliter meditatur legem Dei, qui laborat ut memoria teneat quod
actione non implet.
XXV
Qui legem Dei diligit, probat se in hominibus iniquis id quod contra
legem est odisse, non homines.
XXVI
Mandata Dei scrutari, nisi quieta mens, non potest. Vt ergo religiosum
exerceatur studium, abigenda sunt iurgia malignorum.
XXVII
Nemo tam eruditus, nemo tam doctus est qui superna illustratione non
egeat. Non enim ita ulla diuinorum bonorum augmenta sufficiunt, ut non
semper supersit quod mens rationalis et intellegendum desideret et gerendum.
XXVIII
Si omnes homines simul consideremus, quorum alii misericordia salui
fiunt, alii ueritate damnantur, uniuersae uiae Domini, id est, misericordia
et ueritas, suo fine distinctae sunt. Si autem solos sanctos intueamur,
non discernuntur hae uiae. Indiuidua enim ibi est, et a misericordia ueritas,
et a ueritate misericordia, quia beatitudo sanctorum et de munere est gratiae,
et de retributione iustitiae.
XXIX
Christianae perfectionis est pacificum esse etiam cum pacis inimicis,
spe correctionis, non consensu malignitatis, ut si nec exemplum, nec cohortationem
dilectionis sequuntur, causas tamen non habeant quibus odisse nos debeant.
XXX
Custodit nos Dominus ab omni malo, non ut nihil patiamur aduersi, sed
ut ipsis aduersitatibus anima non laedatur. Cum enim tentatio adest, fit
quidam in id quod nos impugnat introitus. Et cum bono fine, id est sine
uulnere animae, tentatio comsummatur, ad aeternam requiem de profundo temporalis
laboris exitur.
XXXI
Ad caelestis Ierusalem consortium non ascendunt, nisi qui toto corde
profitentur, non proprii operis, sed diuini esse muneris, quod ascendunt.
XXXII
Omnes qui in Christo uolunt pie uiuere, necesse est ut ab impiis et
dissimilibus patiantur opprobria, et despiciantur tamquam stulti et insani,
qui praesentia bona perdant, et inuisibilia sibi ac futura promittant.
Sed haec despectio et irrisio in ipsos retorquebitur, cum et abundantia
eorum in egestatem, et superbia transierit in confusionem.
XXXIII
Tota fidelium salus, tota patientiae fortitudo, ad eum qui in sanctis
suis est mirabilis referenda est, quia nisi in illis Dominus esset, furori
impiorum fragilitas humana succumberet.
XXXIV
Ita et a plebibus principes, et a seruis domini sunt ferendi, ut sub
exercitatione tolerantiae sustineantur temporalia, et sperentur aeterna.
Auget enim merita uirtutis, quod propositum non uiolat religionis.
XXXV
Recti corde de praeceptis Dei et constitutionibus non queruntur, quia
iustum est aequanimiter omnia accipi, quae iudicaturus uoluit tolerari.
XXXVI
Omnis sancti aedificii status, sicut Deo operante proficit, ita Deo
custodiente consistit. Quoniam tunc utilis praepositorum custodia est,
cum Spiritus Dei populo suo praesidet, et non solum greges, sed etiam ipsos
dignatur custodire pastores.
XXXVII
Aeternae ciuitatis aeterna sunt gaudia, et stantium dierum perpes infinitas
nec uariabitur, nec labetur, quia incommutabili pace potientur, quorum
omnium erit bonum, quod fuerit etiam singulorum.
XXXVIII
Lex Christi perfectio caritatis est, qua Deus proximusque diligitur,
et per quam dicitur conditori legis: Dimitte nobis debita nostra sicut
et nos dimittimus debitoribus nostris. Bene enim exspectat promissionem
Dei, qui mandata eius exsequitur, nec frustra sperat parcendum peccatis
suis qui ignoscit alienis.
XXXIX
Nihil Deus iubet quod sibi prosit, sed illi cui iubet. Ideo uerus est
Dominus, qui seruo non indiget, et quo seruus indiget.
XL
Id quod in tempore nouum est, non est novum apud Deum, qui condidit
tempora, et sine tempore habet omnia, quae suis quibusque temporibus pro
eorum uarietate distribuit.
XLI
Mutabilium dispositionem immutabilis ratio continet, ubi sine tempore
simul sunt, quae in temporibus non simul fiunt, quia tempora non simul
currunt.
XLII
Nihil est infelicius felicitate peccantium, qua poenalis nutritur impunitas,
et mala uoluntas uelut hostis interior roboratur.
XLIII
Legis littera, quae docet non esse peccandum, si Spiritus uiuificans
desit, occidit. Sciri enim peccatum facit potius quam caueri, et ideo magis
augeri quam minui, quia malae concupiscentiae etiam praeuaricatio legis
accedit.
XLIV
Lex data est ut gratia quaereretur. Gratia data est ut lex impleretur.
Neque enim suo uitio non implebatur, sed uitio prudentiae carnis. Quod
uitium per legem demonstrandum, per gratiam sanandum fuit.
XLV
Hoc promittit Deus, quod ipse facit. Non enim ipse promittit et alius
facit, quod iam non est promittere, sed praedicere. Ideo non ex operibus,
sed ex uocante, ne ipsorum sit, sed Dei, et merces non imputetur secundum
gratiam, sed secundum debitum, atque ita gratia iam non sit gratia.
XLVI
Sicut non impediunt ab aeterna uita iustum quaedam peccata uenialia,
sine quibus haec uita non ducitur, sic ad salutem aeternam nihil prosunt
impio aliqua bona opera, sine quibus difficillime uita cuiuslibet pessimi
hominis inuenitur.
XLVII
Cum uoluntas mala potestatem accipit ut efficiat quod cupit, ex iudicio
Dei uenit, apud quem non est iniquitas. Punit enim etiam isto modo, nec
ideo iniuste, quia occulte. Ceterum iniquus puniri se ignorat, nisi cum
manifesto supplicio senserit nolens, quantum mali sit quod perpetrauit
uolens.
XLVIII
Omnia uitia in malefactis tantummodo ualent, sola superbia etiam in
recte factis cauenda est.
XLIX
Interest plurimum qualis sit usus, uel earum rerum quae prosperae,
uel earum quae dicuntur aduersae. Nam bonus temporalibus, nec bonis extollitur,
nec malis frangitur. Malus autem ideo huiusmodi infelicitate punitur, quia
felicitate corrumpitur.
L
Mala mors putanda non est, quam bona uita praecesserit. Non enim facit
malam mortem, nisi quod sequitur mortem. Non itaque multum curandum est
necessario morituris, quid accidat ut moriantur, sed moriendo quo ire cogantur.
LI
Ita non amittitur corporis sanctitas, manente animi sanctitate, etiam
corpore oppresso, sicut amittitur sanctitas corporis, uiolata animi puritate,
etiam corpore intacto.
LII
Maior animus merito dicendus est, qui uitam aerumnosam magis eligit
ferre, quam fugere, et humanum iudicium, maximeque uulgare, quod plerumque
caligine erroris inuoluitur, prae conscientiae luce ac puritate contemnere.
LIII
Iustis quidquid malorum ab iniquis dominis irrogatur, non poena est
criminis, sed uirtutis examen. Nam bonus etiamsi seruiat, liber est, malus
autem, etiamsi regnet, seruus est, nec unius hominis, sed, quod est grauius,
tot dominorum quot uitiorum.
LIV
Nemo quidquam Domino recte uoueret, nisi ab ipso acciperet quod uoueret.
LV
Omnis substantia quae Deus non est, creatura est, et quae creatura
non est, Deus est. Nulla igitur differentia est in Deitate Trinitatis,
quoniam quod Deo minus est, Deus non est.
LVI
Tales nos amat Deus, quales futuri sumus ipsius dono, non quales sumus
nostro merito.
LVII
Ordo temporum in aeterna Dei sapientia sine tempore est, nec aliqua
sunt apud illum noua, qui fecit quae futura sunt.
LVIII
Voluntas Dei est prima et summa causa omnium corporalium spiritaliumque
motionum. Nihil enim fit uisibiliter et sensibiliter, quod non de inuisibili
atque intelligibili summi imperatoris aula, aut iubeatur, aut permittatur,
secundum ineffabilem iustitiam praemiorum atque poenarum, gratiarum et
retributionum, in ista totius creaturae amplissima quadam immensaque republica.
LIX
Diabolus superbus hominem superbientem deduxit ad mortem. Christus
humilis hominem oboedientem reduxit ad uitam. Quia sicut ille elatus cecidit,
et deiecit consentientem, sic iste humiliatus surrexit, et erexit credentem.
LX
In rebus spiritalibus cum minor maiori adhaeret, sicut Creatori creatura,
illa fit maior quam erat, non ille. Et hoc est maius esse, quod est melius
esse, quia adhaerens creatura Creatori, non mole auctior, sed uirtute fit
maior.
LXI
Excedit supereminentia Deitatis non solum usitati eloquii nostri, sed
etiam intellegentiae facultatem. Verius enim cogitatur Deus quam dicitur,
et uerius est quam cogitatur. Non parua autem notitiae pars est, si antequam
scire possimus quid sit Deus, possumus scire quid non sit.
LXII
Omnes beati habent quod uolunt, quamuis non omnes qui habent quod uolunt,
continuo sint beati. Continuo autem sunt miseri, qui uel non habent quod
uolunt, uel id habent quod non recte uolunt. Propior ergo est beatitudini
uoluntas recta, etiam non adepta quod cupit, quam praua, etiamsi quod cupit
obtinuit.
LXIII
Magna hominis miseria est cum illo non esse, sine quo non potest esse.
In quo enim est, sine dubio sine illo non est. Et tamen si eius non meminit,
eumque non intellegit, neque diligit, cum illo non est.
LXIV
Diuinitas Verbi aequalis Patri facta est particeps mortalitatis nostrae,
non de suo, sed de nostro, ut et nos efficeremur participes diuinitatis
eius, non de nostro, sed de ipsius.
LXV
Perfectum odium est, quod nec iustitia, nec scientia caret, id est,
ut nec propter uitia homines oderis, nec uitia propter homines diligas.
Recte ergo in malis odimus malitiam, et diligimus creaturam, ut nec propter
uitium natura damnetur, nec propter naturam uitium diligatur.
LXVI
Difficilia et laboriosa sunt figmenta mendacii. Qui autem uerum uult
dicere, non laborat. Quietiores enim sunt boni quam mali, et absolutiora
sunt uerba ueridicorum quam commenta fallacium.
LXVII
Bonae sunt in Scripturis sanctis mysteriorum profunditates, quae ob
hoc teguntur, ne uilescant, ob hoc quaeruntur, ut exerceant, ob hoc aperiuntur,
ut pascant.
LXVIII
Orans cum sudore sanguineo Dominus Iesus Christus significabat de toto
corpore suo, quod est Ecclesia, emanaturas martyrum passiones.
LXIX
Sacramentum pietatis in iudicium sibi sumit indignus. Bene enim esse
non potest male accipienti quod bonum est.
LXX
Qui laudat Deum in miraculis beneficiorum, laudet etiam in terroribus
ultionum. Nam et blanditur et minatur. Si non blandiretur, nulla esset
exhortatio, si non minaretur, nulla esset correctio.
LXXI
Remedia conuersionis ad Deum nullis sunt cunctationibus differenda,
ne tempus correctionis pereat tarditate. Qui enim paenitenti indulgentiam
promisit, dissimulanti diem crastinum non spopondit.
LXXII
Rectus est et bene inuocat Deum, qui in omnibus malis quae patitur
se accusat, non Deum, et in bonis quae facit, non se laudat, sed Deum.
Sicut enim repellit Deus peccat sua defendentem, sic recipit confitentem.
LXXIII
Mirabilis est mundi fabrica, sed mirabilior fabricator. Et male occupatur
creatis, qui ab auctore discedit. Cui si inhaeserit superiori, inferiora
calcabit, ne quod dilexerit contra naturam, conuertatur in poenam.
LXXIV
Anima rationalis superioribus inferiora praeponens, non potest regere
quod regebat, quia regi noluit a quo regebatur.
LXXV
Corpus carnis nostrae ornamentum nobis fuit. Peccauimus, et compedes
inde accepimus, ut uinculis mortalitatis, omnis humanarum actionum cursus
praepediretur.
LXXVI
Recte in laudem Dei psallit, cuius opera cum uoce concordant. Nam finito
carmine, uox tacet, uita autem in bonis actibus permanens, numquam reticet
eius gloriam, quem in se gaudet operari.
LXXVII
Omnia quae timentur, rationabiliter declinantur. Deus sic timendus
est, ut ab ipso ad ipsum confugiatur.
LXXVIII
Sicut praepostera securitas in periculum impellit, ita ordinata sollicitudo
securitatem parit.
LXXIX
Virginitas carnis, corpus intactum, uirginitas animae, fides incorrupta.
LXXX
Multa nos in facultatibus nostris superflua habere probabimur, si necessaria
sola retineamus. Nam uana quaerentibus nihil sufficit, et alienorum quodam
modo retentor est, qui profutura pauperibus inutiliter habet.
LXXXI
Quomodo aures nostrae ad uoces nostras, sic aures Dei ad cogitationes
nostras. Non potest autem fieri ut in mala opera exeant cogitationes bonae,
quoniam hoc actione promitur, quod corde concipitur.
LXXXII
Sicut ueteris hominis uetus canticum ad temporalia, sic noui hominis
nouum canticum pertinet ad aeterna. Et ita unusquisque cantat ut uiuit.
Nouum autem canticum, carmen est fidei quae per dilectionem operatur.
LXXXIII
Vera fidelium humilitas est, in nullo superbire, in nullo murmurare,
nec ingratum esse, nec querulum, sed in omnibus Dei iudiciis gratias Deo
agere, Deumque laudare, cuius omnia opera aut iusta sunt, aut benigna.
LXXXIV
Nimis miser est qui non sperat in Deo, et de se sibi secunda promittit,
cum ex eo ipso quod Dei non quaerit auxilium, ab omni spe uerae salutis
exciderit.
LXXXV
In magna egestate sunt qui de iniquitate sunt diuites, iustitiae opes
et sapientiae thesauros non habentes. Qui autem Domino seruiunt, ea bona
acquirunt quae perire non possunt.
LXXXVI
Non sufficit abstinere a malo, nisi fiat quod bonum est. Et parum est
nemini nocere, nisi studeas multis prodesse.
LXXXVII
Peccator cum peccat, non ideo a Domino non uidetur, quia male agentis
poena differtur. Grauius autem in eum decernitur, cui etiam ipsa correctio
denegatur.
LXXXVIII
Non acceditur ad altitudinem Dei, nisi per humilitatem. Et cui propinquat
subditus, longe ab eo recedit elatus.
LXXXIX
Sicut peccatoribus diuitibus nihil prosunt exsequiae sumptuosae, ita
nihil nocent aut uiles, aut nullae sanctorum pauperum sepulturae.
XC
Non potest umquam fraudari delectationibus suis, cui Christus est gaudium.
Aeterna enim exsultatio est, quae bono laetatur aeterno.
XCI
Deo, qui ubique est, non locis, sed actionibus, aut longinqui aut proximi
sumus. Quia sicut separat dissimilitudo, ita nos illi coniungit imitatio.
XCII
Humanae aegritudinis est, in carne mortali delectationem habere peccandi.
Sed discipulus amatorque uirtutum, non pacem huic concupiscentiae tribuere,
sed bellum debet indicere.
XCIII
Non te terreat, Christiane, quod credita differuntur. Licet in abscondito
sit promissio, in spe tamen perseueret oratio. Exercere operibus, cresce
uirtutibus. Dum fidei constantia probatur, gloria retributionis augetur.
XCIV
Omne tempus malorum pusillum est. Quid enim tam exiguum quam quod in
hoc tendit, ut non sit?
XCV
Crescit semper caritatis facultas, dum usu maior, et largitate fit
ditior.
XCVI
Malorum impietatem perire necesse est, aut proprio iudicio, aut sententia
Dei. Nulla enim iniquitas permanet, cui finem aut correctio, aut damnatio
facit.
XCVII
Adhaerens Deo et semper Dei faciens uoluntatem, numquam a suo habitatore
deseritur. Et si quaedam dura atque aduersa patiatur, non relinquitur,
sed probatur.
XCVIII
Tota iustitiae ratio est, ut declinentur mala et fiant bona. Cuius
obseruantiae inter quaslibet aduersitates forma seruanda est, quia hoc
solum numquam amittitur, quod operi pietatis impenditur.
XCIX
Tolerentur praesentia mala, donec ueniat beatitudo promissa. Sustineantur
a fidelibus infideles, et exortorum inter frumenta zizaniorum auulsio differatur.
Quantumlibet saeuiant impii, melior est etiam in hoc tempore causa iustorum,
qui quanto acrius impetuntur, tanto gloriosius coronantur.
C
Clamor ad Deum est intentio cordis, et flagrantia dilectionis, quia
semper petitur, quod semper optatur. Hoc autem Deo absconditum non est,
quoniam ad ipsum redit quod ab ipso uenit.
CI
Bona est peccati confessio, si et curatio consequatur. Nam quid prodest
detegere plagam, et non adhibere medicinam?
CII
Ab hac uita, quae tota tentatio est, etiam in sublimissimis sanctis,
non apprehenditur illa perfectio, cui non supersit ascensio.
CIII
Dum praesentis uitae cursus agitur, etiam si ualde proficiat cuius
exterior homo corrumpitur, et interior renouatur, necesse est tamen, ut
cum conditioni subiacet mortis, labores toleret uetustatis.
CIV
Imago quidem Dei est homo. Et qui per iustitiae ambulat uias, ad similitudinem
sui tendit auctoris. Et tamen, dum in hac uita degit, conturbationes uanitatis
incurrit.
CV
Prima diuini muneris gratia est, ut erudiat nos ad nostrae humilitatis
confessionem, et agnoscere faciat, quod si quid boni agimus, per illum
possumus sine quo nihil possumus.
CVI
Omnis infidelium uita peccatum est, et nihil est bonum sine summo bono.
Vbi enim deest agnitio aeternae et incommutabilis ueritatis, falsa uirtus
est, etiam in optimis moribus.
CVII
Sicut fundamentum corporeae fabricae in imo est, ita fundamentum fabricae
spiritalis in summo est. Terrena aedificatio a terra incipit, caelestis
exstructio a superno crescit exordio.
CVIII
Tunc dicitur Deus meminisse, quando facit, tunc obliuisci, quando non
facit. Nam neque obliuio cadit in Deum, quia nullo modo mutatur, neque
recordatio, quia nihil obliuiscitur.
CIX
Hi uident Dei mirabilia, quibus prosunt. Nam quod non intellegitur,
uel unde non proficitur, non uidetur.
CX
Non auferat ueritas misericordiam, nec misericordia impediat ueritatem.
Si enim pro misericordia iudicaueris contra ueritatem, aut quasi rigida
ueritate oblitus fueris misericordiam, non ambulabis in uia Domini, in
qua misericordia et ueritas obuiauerunt sibi.
CXI
Tentatio Christi eruditio Christiani est. Imitatores enim magistri
debent esse discipuli, non in faciendis miraculis, quae nemo exigit, sed
in custodienda humilitate atque patientia, ad quam nos Dominus suo inuitauit
exemplo.
CXII
Quomodo radix omnium malorum est cupiditas, sic radix omnium bonorum
est caritas.
CXIII
Christiano causa recte gaudendi, non praesens saeculum, sed futurum
est. Et ita est utendum temporalibus, ne obsint aeternis, ut in uia qua
peregrini ambulant, hoc placeat quod ducit ad patriam.
CXIV
Male celebrat sabbatum qui ab operibus bonis uacat. Otium autem ab
iniquitate debet esse perpetuum, quia bona conscientia non inquietum, sed
tranquillum facit animum.
CXV
Cum bonum operaris, hilaris operare. Nam si quid boni tristis feceris,
fit de te magis quam facis.
CXVI
Si in mores malorum non transeant boni, etiam inter cohabitantes magna
diuisio est. Non ergo homines, qui meliorum exemplo corrigi queunt, sed
hominum est fugienda iniquitas.
CXVII
Eam Deus innocentiam probat, qua homo non metu poenae fit innocens,
sed amore iustitiae. Nam qui timore non peccat, quamuis non noceat cui
uult nocere, sibi tamen plurimum nocet, et abstinens ab iniquo opere, sola
tamen reus est uoluntate.
CXVIII
Melior est in malis tactis humilis confessio, quam in bonis superba
gloriatio.
CXIX
De malitia mali flagellatur bonus, et de seruo emendatur filius.
CXX
Sicut stellas caeli non exstinguit nox, sic mentes fidelium, adhaerentes
firmamento sanctae Scripturae, non obscurat mundana iniquitas.
CXXI
Ad peccandum homo abundat propria facultate. Ad agendum autem bonum
non sibi sufficit, nisi ab illo iustificetur, qui solus est iustus.
CXXII
Magnus bonorum labor est, mores tolerare contrarios, quibus qui non
offenditur, parum proficit. Tantum enim torquet iustum iniquitas aliena,
quantum recedit a sua.
CXXIII
Non locorum interuallis acceditur ad Deum, aut receditur ab eo, sed
similitudo facit proximum, dissimilitudo longinquum. Et nimia miseria est
ab eo bono longe esse, quod ubique est.
CXXIV
Libera semper est seruitus apud Deum, cui non necessitas seruit, sed
caritas.
CXXV
Qui ideo neminem uult hominem pati, quia multum, ut arbitratur proficit,
per hoc ipsum quod alios non tolerat, ostendit quod potius non proficit.
CXXVI
Totum bonum quod habemus, ab artifice nostro habemus. Sed si hoc in
nobis est quod ipsi fecimus, inde damnabimur. Si autem hoc quod Deus fecit,
inde coronabimur.
CXXVII
Verbum Dei per quod facta sunt omnia, tempus praeordinauit quo susciperet
carnem, non tempori cessit quo uerteretur in carnem. Homo quippe Deo accessit,
non Deus a se recessit.
CXXVIII
Intellectui fides uiam aperit, infidelitas claudit.
CXXIX
Quo primum uitio superatus est homo, hoc ultimum uincit. Cum enim omnia
peccata superauerit, manet periculum ne bene sibi mens conscia, in se potius
quam in Domino glorietur.
CXXX
Finis curarum perfectio est desideriorum. Et in id quisque tendit ac
nititur, ut ad illud perueniat quo delectatur. Sapientis ergo est hoc appetere
quod beatum facit, non id amare quod decipit.
CXXXI
Sicut duo sunt officia medicinae, unum quo sanatur infirmitas, aliud
quo custoditur sanitas, ita duo dona sunt gratiae, unum quod aufert carnis
cupidatem, aliud quod facit animi perseuerare uirtutem.
CXXXII
Non poterit hominis labor finiri, nisi hoc diligat quod ei non possit
auferri.
CXXXIII
Impossibile est ut iniquitas prius laedat hominem iustum in quem tendit,
quam cor iniustum unde procedit.
CXXXIV
Visibile miraculum ad illuminationem uocat, inuisibile autem, eum qui
uocatus uenit, illuminat. Omnia ergo narrat mirabilia Dei, qui credens
uisibilibus, ad intellegenda inuisibilia transitum facit.
CXXXV
Melior est causa eorum qui diabolum persequentem fugiunt, quam qui
praeeuntem sequuntur, quia utilius est eum hostem habere, quam principem.
CXXXVI
Omnes prauae cupiditates portae sunt inferni, per quas itur in mortem.
Cuius dominatum subit, qui adeptum se ad perfruendum laetatur, quod perdite
concupiuit.
CXXXVII
Adulantium linguae alligant animas in peccatis. Delectat enim ea facere,
in quibus non solum non metuitur reprehensor, sed etiam auditur laudator.
CXXXVIII
Animus male sibi conscius, dum uidetur sibi nullam poenam pati, credit
quia non iudicet Deus, cum abuti patientia Dei, et non intellegere parcentis
benignitatem, iam sit magna damnatio.
CXXXIX
In creatura, quae arbitrio suo peccat, prior est natura quam uitium.
Quod ita contra naturam est, ut non possit nisi nocere naturae. Non itaque
esset uitium recedere a Deo, nisi naturae, cuius hoc uitium est, potius
competeret esse cum Deo.
CXL
Nullum Deus uel angelorum, uel hominum crearet, quem malum futurum
esse praescisset, nisi pariter nosset quibus eos bonorum usibus commodaret,
atque ita ordinem saeculorum, quasi pulcherrimum carmen, etiam ex quibusdam
antithetis honestaret.
CXLI
Tria quaedam nobis maxime scienda de conditione creaturae oportuit
intimari: quis eam fecerit, per quid fecerit, quare fecerit. Dixit Deus,
inquit, Fiat lux, et facta est lux, et uidit Deus lucem, quia bona est.
Si ergo quaerimus quis fecerit, Deus est. Si, per quid fecerit: dixit,
et facta est. Si, quare fecerit: quia bona est. Nec auctor est excellentior
Deo, nec ars efficacior Dei uerbo, nec causa melior, quam ut bonum crearetur
a bono.
CXLII
Est amor quo amatur et quod amandum non est, et istum amorem odit in
se qui illum diligit, quo amatur quod amandum est. Possunt enim ambo esse
in uno homine. Et hoc bonum est homini, ut illo proficiente quo bene uiuimus,
iste deficiat quo male uiuimus, donec ad perfectum sanetur, et in bonum
commutetur omne quod uiuimus.
CXLIII
Creaturae rationalis uel intellectualis bonum, quo beata sit, non est
nisi Deus. Quod ei non ex se ipsa est, quia ex nihilo creata est, sed ex
illo a quo creata est. Hoc enim adepto, fit beata, quo amisso misera.
CXLIV
Vitium esse nec in summo potest bono, nec nisi in aliquo bono. Sola
ergo bona alicubi esse possunt, sola mala nusquam. Quoniam naturae, etiam
illae quae ex malae uoluntatis initio uitiatae sunt, in quantum uitiosae
sunt, malae sunt, in quantum autem naturae sunt, bonae sunt.
CXLV
Non est fas credere aliter affici Deum cum uacat, aliter cum operatur,
quia nec affici dicendus est, tamquam in eius natura fiat aliquid quod
ante non fuerit. Patitur quippe qui afficitur, et mutabile est omne quod
patitur. Non ergo in Deo aut pigra uacatio, aut laboriosa cogitetur industria,
quia nouit et quiescens agere, et agens quiescere. Et quod in operibus
prius quidem dicitur aut posterius, non ad facientem, sed ad facta referendum
est. Aeterna enim est et incommutabilis uoluntas eius, nec consilio alternante
uariatur. In qua simul est quidquid in rebus creandis uel ordinandis, aut
praecessit, aut sequitur.
CXLVI
Nullius, quamuis minimae naturae, nisi Deum creatorem credi aut dici
licet ab aliquo. Quia etiamsi angeli uel iussi uel permissi, adhibent operationem
suam rebus quae gignuntur in mundo, tam non sunt creatores animalium, quam
nec agricolae frugum atque arborum.
CXLVII
De prima corporis morte dici potest, quod bonis bona sit, malis mala.
Secunda uero sine dubio, sicut nullorum bonorum est, ita nulli bona.
CXLVIII
Mors etiam piorum poena peccati est. Sed ideo bona ipsis dicitur, quia
illa bene utuntur, quibus finis est ad mala temporalia, et transitus ad
uitam aetenam. Sicut enim iniustitia male utitur non tantum malis, uerum
etiam bonis, ita iustitia bene utitur, non tantum bonis, sed etiam malis.
CXLIX
Qui etiam non percepto regenerationis lauacro pro Christi confessione
moriuntur, tantum eis ualet ad abolenda peccata, quantum si abluerentur
fonte baptismatis.
CL
Cum homo secundum se uiuit, non secundum Deum, similis est diabolo,
quia nec angelo secundum angelum, sed secundum Deum uiuendum fuit, ut staret
in ueritate, et ueritatem de illius, non de suo mendacium loqueretur. Vnde
non frustra dicitur omne peccatum esse mendacium, quia non peccatur, nisi
ea uoluntate, quae est contraria ueritati, id est, Deo.
CLI
Diuersitas humanae affectionis, ex diuersitate est uoluntatis. Quae
si praua est, peruersis erit moribus inquieta, si autem recta, non solum
non culpabilis affectio hominis, sed etiam laudabilis erit.
CLII
Arbitrium uoluntatis tunc est uere liberum, cum uitiis peccatisque
non seruit. Tale datum est a Deo, quod amissum, nisi a quo potuit dari,
non potest reddi. Vnde Veritas dicit: Si uos Filius liberauerit, tunc
uere liberi eritis.
CLIII
Bonum est sursum habere cor, non tamen ad seipsum, quod est superbiae,
sed ad Deum, quod est oboedientiae. Plus autem appetendo minus est, qui
dum se sibi sufficere confidit, ab illo qui uere ei sufficit, deficit.
CLIV
Beata uita si non amatur, non habetur. Porro si amatur, et habetur.
Ceteris omnibus rebus, necesse est ut excellentius diligatur, quoniam propter
hanc amandum est, quidquid aliud est amandum. Quia uero beatus esse non
potest, nisi qui eam, ut digna est, amat, consequens est ut eam aeternam
uelit. Quae tunc uere beata erit, quando terminum non habebit.
CLV
Non omnes quidem mali in hoc proficiunt, ut sint boni. Nemo tamen est,
nisi ex malo, bonus.
CLVI
Ciues terrenae ciuitatis parit peccato uitiata natura, qui sunt uasa
irae. Ciues uero caelestis patriae parit, a peccato naturam liberans, gratia,
qui sunt uasa misericordiae.
CLVII
Ira Dei non perturbatio eius est, sed iudicium quo irrogatur poena
peccato. Cogitatio uero ipsius et recogitatio mutandarum rerum est incommutabilis
ratio. Neque enim sicut hominem, ita Deum cuiusquam facti sui paenitet,
cuius de omnibus omnino rebus tam fixa sententia quam certa est praescientia.
CLVIII
Inimici Ecclesiae quolibet errore caecentur, uel malitia deprauentur,
si accipiunt potestatem corporaliter affligendi, exercent eius patientiam,
si tantummodo male sentiendo aduersantur, exercent eius sapientiam, et
ut etiam inimici diligantur, exercent eius beneuolentiam. Quia Deus his
qui eum diligunt, omnia cooperatur in bonum.
CLIX
Finis boni est, non quo consumatur ut non sit, sed quo perficiatur
ut plenum sit. Et finis mali est, non quo esse desinat, sed quo usque nocendo
perducat. Vnde unum est summum bonum, aliud autem summum malum, illud propter
quod appetenda sunt bona cetera, ipsum autem propter se ipsum, hoc, propter
quod declinanda sunt mala cetera, ipsum autem propter se ipsum.
CLX
Est natura in qua nullum malum est, uel etiam nullum malum esse potest.
Esse autem natura in qua nullum bonum sit, non potest.
CLXI
Melior est animi aequitas quam corporis sanitas. Et conuenientius iniustus
dolet in supplicio, quam laetatus est in delicto.
CLXII
In praecepto caritatis tria inuenit homo quae diligat, Deum et se et
proximum. Et quia ille in sui dilectione non errat, qui Deum diligit, consequens
est ut proximo ad diligendum Deum consulat, quem iubetur diligere sicut
se ipsum.
CLXIII
Pax domestica est ordinata cohabitantium imperandi oboediendique concordia.
Imperant enim qui consulunt, sicut uir uxori, parentes filiis, domini seruis.
Oboediunt autem quibus consulitur, sicut mulieres maritis, filii parentibus,
serui dominis. Sed in domo iusti uiuentis ex fide, et adhuc ab illa ciuitate
peregrinantis, etiam qui imperant, seruiunt eis quibus uidentur imperare.
Quia non dominandi cupiditate, sed officio consulendi, nec principandi
superbia, sed prouidendi beneficentia.
CLXIV
Nomen et conditionem seruitutis culpa genuit, non natura. Et prima
huius subiectionis causa peccatum est, quia sicut scriptum est: Omnis
qui facit peccatum seruus est peccati. Vnde melior eius status est,
qui famulatur homini, quam qui suae seruit cupiditati.
CLXV
Veri patresfamilias subditis suis, tamquam filiis, ad colendum et promerendum
Deum consulunt, desiderantes uenire ad caelestem domum, ubi imperandi necessarium
non sit officium. Quo donec ueniatur, magis debent patres quod dominantur,
quam serui tolerare quod seruiunt.
CLXVI
Locus superior, sine quo regi populus non potest, etiamsi ita sit tenendus
atque administrandus, ut decet, tamen indecenter appetitur. Vnde otium
sanctum quaerat dilectio ueritatis, negotium iustum suscipiat necessitas
dilectionis.
CLXVII
Sicut non est a carne, sed supra carnem, quod eam facit uiuere, sic
non est ab anima, sed supra animam, quod eam facit beate uiuere. Quia ut
uita carnis anima est, ita beata uita hominis Deus est.
CLXVIII
Iustitia nostra quamuis uera sit, propter uerum boni finem, ad quem
refertur, tamen tanta est in hac uita, ut potius remissione peccatorum
constet quam perfectione uirtutum.
CLXIX
Quamdiu uitiis repugnatur, plena pax non est, quia et illa quae resistunt,
periculoso debellantur proelio, et illa quae uicta sunt, nondum securo
triumphantur otio, sed adhuc sollicito premuntur imperio.
CLXX
Prima mors animam nolentem pellit e corpore, secunda animam nolentem
tenet in corpore. Ab utraque morte communiter id habetur, ut quod non uult
anima, de suo corpore patiatur.
CLXXI
In incognitis causis operum diuinorum nonnihil nouimus, cum scimus
non sine ratione Omnipotentem facere, unde infirmus humanus animus rationem
non potest reddere.
CLXXII
Frustra sibi homo post hoc corpus promittit, quod in hoc corpore comparare
neglexit.
CLXXIII
Nemo inuitus bene facit, etiamsi bonum est, quod facit, quia nihil
prodest spiritus timoris, ubi non est spiritus caritatis.
CLXXIV
Sicut in potestatibus societatis humanae maior potestas minori ad oboediendum
praeponitur, ita Deus omnibus.
CLXXV
Beatus qui diligit Deum, et amicum in Deo, et inimicum propter Deum.
Solus enim nullum carum amittit, cui omnes in illo cari sunt, qui numquam
a non dimittente amittitur.
CLXXVI
Manifestum est, quoniam bona sunt quae corrumpuntur, quae, neque si
summa bona essent, neque si bona non essent, corrumpi possent, quia si
summa bona essent, incorruptibilia essent, si autem nulla bona essent,
quid in eis corrumperetur non esset.
CLXXVII
Cum Deus incommutabiliter bonus, omnes creaturas fecerit bonas, nec
ulla omnino nisi ab ipso sit creata natura, nulla est substantia mali,
quia quod auctorem Deum non habet, non est. Itaque uitium corruptionis
nihil est aliud quam inordinatae uel desiderium uel actio uoluntatis.
CLXXVIII
Sicut palato non sano poena est cibus qui sano suauis est, et oculis
aegris odiosa lux qua incolumis gaudet obtutus, ita displicet iniquis iustitia
Dei, cui si subicerentur, non minuerentur.
CLXXIX
Aegritudo animi rationalis est, cum bonis inferioribus delectatus,
superiora ex parte appetit, et ex parte non appetit. Ideoque in duas diuiditur
uoluntates. Cumque una est, tota non est, et hoc adest uni, quod deest
alteri.
CLXXX
Homini benigo parum esse debet inimicitias aliorum non excitare uel
augere male loquendo, nisi eas etiam exstinguere bene loquendo studuerit.
CLXXXI
Beata uita est gaudium de ueritate, quod Deus est. Sed multis ueritas
odiosa est, quam audire nolunt docentem, et nolentes falli, uolunt mendacia
sua ueritatem uideri. Quibus iuste retribuitur, ut ipsi ueritatem non lateant,
ipsos autem lateat ueritas.
CLXXXII
Nemo quod tolerat amat, etiamsi tolerare amat, quia aliud est fortis
patientia, aliud secura felicitas, nec eiusdem est temporis labor pugnae
et beatitudo uictoriae.
CLXXXIII
Ideo plerumque in sermone copiosa est egestas humanae intellegentiae,
quia plus loquitur inquisitio quam inuentio, et longior est petitio quam
impetratio.
CLXXXIV
Vera aeternitas Dei est, qui solus habet immortalitatem, quoniam ex
nulla specie motuue mutatur, nec temporalis est uoluntatis. Non enim immortalis
est uoluntas, quae alia et alia est.
CLXXXV
Non est desperandum de malis, sed pro ipsis, ut boni fiant, studiosius
supplicandum, quia numerus sanctorum de numero semper auctus est impiorum.
CLXXXVI
Quaerens a Deo pacem, sit sibi ipse pacatus, ne aliud in professione
oris, aliud sit in cordis arcano. Nihil enim prodest hoc esse in corde,
quod uerum est, si hoc dicitur uoce quod falsum est, quia ueritas et credenda
est, et loquenda.
CLXXXVII
Non conqueratur homo, quando in his quae iuste habet, patitur aliquas
aduersitates. Per amaritudinem enim inferiorum docetur amare meliora, ne
uiator tendens ad patriam, stabulum pro domo diligat.
CLXXXVIII
Bene currit ad remissionem peccatorum, qui displicet sibi. Apud iudicem
enim iustum et misericordem, qui se accusat, excusat.
CLXXXIX
In tranquillitate pacis comprehendenda est doctrina sapientiae, quae
inter tribulationum turbines difficulter agnoscitur. Nec facile inueniuntur
in aduersitate praesidia, quae non fuerint in pace quaesita.
CXC
Ad altare Dei inuisibile, quo non accedit iniustus, ille peruenit qui
ad hoc praesens iustificatus accedit. Inueniet enim illic uitam suam qui
hic discreuerit causam suam.
CXCI
Finis legis Christus est, in quo lex iustitiae non consumitur, sed
impletur. Omnis enim perfectio in ipso est, ultra quem non est quo se spes
fidei et caritatis extendat.
CXCII
Nullae poenae grauiores sunt, quam malae conscientiae. In qua cum Deus
non habetur, consolatio non inuenitur, et ideo inuocandus est liberator,
ut quem tribulatio exercuit ad confessionem, confessio perducat ad ueniam.
CXCIII
Quid grauius peccato aegri, quam medici interfectio? Sed cum in baptismo
hoc dimittitur, quid non dimittitur?
CXCIV
Auditor uerbi similis debet esse animalium, quae ob hoc quia ruminant,
munda dicuntur, ut non sit piger de his cogitare quae aluo cordis accepit.
Et cum audit, sit similis edenti, cum uero audita in memoriam reuocat,
sit similis ruminanti.
CXCV
Rationalis anima domina est corporis sui. Quae inferiori non bene imperabit,
nisi superiori se Deo tota caritatis subiectione seruierit.
CXCVI
Sicut terra de caelo exspectat pluuiam et lucem, sic homo de Deo debet
exspectare misericordiam et ueritatem.
CXCVII
Gaudendum est bonis Ecclesiae filiis, quod in discretione eorum non
fallitur diuina iustitia. Sed non temere diuidant congregatos, quia ipsorum
est uelle colligere, Domini separare.
CXCVIII
Dominus est rerum quas habet, qui nulla cupiditate irretitur. Nam qui
terrenorum amore obstringitur, non possidet, sed possidetur.
CXCIX
Hereditas, in qua coheredes Christi sumus, non minuitur multitudine
filiorum, nec fit angustior numerositate coheredum. Sed tanta est multis,
quanta paucis, tanta singulis, quanta omnibus.
CC
Numquam debet secura esse felicitas, quia periculosiora sunt animo
secunda, quam corpori aduersa. Prius enim corrumpunt prospera, ut inueniant
aduersa quod frangant.
CCI
Prima salus est, declinare peccatum, secunda est, non desperare de
uenia. Nam ipse se in aeternum perimit, qui apud misericordem iudicem ad
paenitentiae remedia non recurrit.
CCII
Boni latent, quia bonum ipsorum in occulto est. Nec uisibile enim est,
nec corporale quod diligunt, et tam merita eorum in abscondito sunt constituta,
quam praemia.
CCIII
Nullus bonorum inimicum habet, nisi malum, qui ideo esse permittitur,
ut aut corrigatur, aut per ipsum bonus exerceatur. Orandum ergo est pro
inimicis, ut aut obtineatur eorum conuersio, aut in nobis diuinae bonitatis
inueniatur imitatio.
CCIV
Vigor fidei Christianae tribus temporibus incitatur, uespere, mane
et meridie. Vespere enim Dominus in cruce, mane in resurrectione, meridie
in ascensione. Vnum ad patientiam occisi, aliud ad uitam resuscitati, tertium
ad gloriam pertinet maiestatis in Patris dextera consedentis.
CCV
Ad hoc exagitantur homines tribulationibus, ut uasa electionis euacuentur
nequitia, et impleantur gratia.
CCVI
Potest homo inuitus amittere temporalia bona. Numquam uero, nisi uolens,
perdit aeterna.
CCVII
Finis fidelium Christus est. Ad quem cum peruenerit currentis intentio,
non habet quod possit amplius inuenire, sed habet in quo debeat permanere.
CCVIII
Melior est tristitia iniqua patientis, quam laetitia iniqua facientis.
CCIX
Reuocandus est animus a recordandis cum quadam delectatione praeteritis,
ne, subrepente concupiscentia, redeamus corde in Aegyptum.
CCX
Bonum est a ueritate uinci. Ad correptionem superet ueritas uolentem.
Nam et inuitum ipsa superabit.
CCXI
Peccata siue parua, siue magna, impunita esse non possunt, quia aut
homine paenitente, aut Deo iudieante plectuntur. Cessat autem diuina uindicta,
si conuersio praecurrat humana. Amat enim Deus confitentibus parcere, et
eos qui semetipsos iudicant, non iudicare.
CCXII
Nullus miser de quantacumque miseria liberatur, nisi qui Dei misericordia
praeuenitur.
CCXIII
Fideliter supplicans Deo pro necessitatibus istius uitae, et misericorditer
auditur, et misericorditer non auditur. Quid enim infirmo sit utile, magis
nouit medicus quam aegrotus. Si autem id postulat, quod Deus et praecipit
et promittit, fiet omnino quod poscit, quia accipit caritas quod parat
ueritas.
CCXIV
Prouectus fidelium sine tentatione non prouenit. Nec sibi quisquam
innotescit, nisi probationis examine, neque coronabitur, nisi uicerit,
neque uincet, nisi certauerit. Quis autem certat, nisi inimicum habens,
et tentationi resistens?
CCXV
Stultus est qui non credit denuntiationibus prophetarum in paucis quae
restant, cum uideat tam multa completa, quae tunc non erant, quando praedicebantur
implenda.
CCXVI
Sic sunt qui colunt idola, quomodo qui in somnis uident uana. Si autem
euigilet anima ipsorum, intellegit a quo facta sit, et non colit quod ipsa
fecit.
CCXVII
Omnia corporis nostri, quae discerpta, uel putrefacta, uel etiam concremata,
in quasdam dissoluuntur fauillas, Deo perire non possunt. In illa enim
elementa mundi eunt, unde sumpta sunt illa manu quae tenet omnia.
CCXVIII
Qui Deo sitiunt, tota sua debent sitire substantia, id est, et anima
et carne, quia et animae Deus dat panem suum, id est, uerbum ueritatis,
et carni necessaria Deus praebet, quia utraque ipse pascit, qui utraque
fecit.
CCXIX
Qui otiosus et quietus non cogitat Deum, quomodo inter actus multos,
et laboriosa negotia de illo poterit cogitare? Meditetur ergo quae Dei
sunt fidelis, cum uacat, et bene operandi substantiam quaerat, ne in actione
deficiat.
CCXX
Simulata innocentia, non est innocentia, simulata aequitas, non est
aequitas, sed duplicatur peccatum, in quo est et iniquitas, et simulatio.
CCXXI
Anima recedens a luce iustitiae, quanto magis quaerit quid inueniat
contra iustitiam, tanto plus repellitur a lumine ueritatis, et in tenebrosa
demergitur.
CCXXII
Duas in toto mundo ciuitates faciunt duo amores. Ierusalem facit amor
Dei, Babyloniam, amor saeculi. Interroget se ergo quisque quid amet, et
inueniet unde sit ciuis.
CCXXIII
Omne praeceptum Dei leue est amanti, nec ob aliud intellegitur dictum:
Onus meum leue est, nisi quia dat Spiritum Sanctum, per quem diffunditur
caritas in cordibus nostris, ut diligendo liberaliter faciamus, quod qui
timendo facit, seruiliter facit, nec est amicus recti, quando mallet, si
fieri posset, id quod rectum est non iuberi.
CCXXIV
Plenitudo legis caritas est, quia per caritatem lex impletur, non per
timorem. In tantum enim fiunt mandata iustitiae, in quantum adiuuat spiritus
gratiae.
CCXXV
Non sunt bona opera, nisi quae per fidem et dilectionem fiunt, quia
alterum sine altero nullius uirtutis fructum parit.
CCXXVI
Ab eo quod formauit Deus mutatus est Adam, sed in peius, per iniquitatem
suam. Ab eo quod operata est iniquitas, mutantur fideles, sed in melius,
per gratiam Dei. Illa ergo mutatio fuit praeuaricatoris primi, haec mutatio
est dexterae Excelsi.
CCXXVII
In praesenti uita et deliciae temporales dulces sunt, et tribulationes
temporales amarae sunt. Sed quis non bibat tribulationis poculum, metuens
ignem gehennarum? Et quis non contemnat dulcedinem saeculi, inhians bonis
aeternae uitae?
CCXXVIII
In Trinitate diuina tanta est substantiae unitas, ut aequalitatem teneat,
pluralitatem non recipiat.
CCXXIX
Omnia per Verbum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Cum itaque
uniuersae naturae, per Verbum Dei factae sunt, iniquitas per ipsum facta
non est, quia iniquitas nulla substantia est. Et peccatum non natura est,
sed uitium naturae, id appetentis quod non est ordinis sui.
CCXXX
Sublatum est diabolo iniquitate sua uincto, non quod habebat proprium,
sed quod rapuerat alienum. Auferendo enim Christus quae de magna eius domo
perierant, non furtum fecit sed furtum recepit.
CCXXXI
Tunc hominem concludit profunditas iniquitatis, quando non solum immersus
peccatis iacet, sed etiam uolens ea defendere, perdit aditum confessionis.
CCXXXII
Cum Deus permittit aut tacit ut aliqua tribulatione uexemur, etiam
tunc misericors est, quia excitans fidem, et differens ii opem, non auxilium
negat, sed desiderium mouet.
CCXXXIII
Diuites Christiani, si ueri Christiani sunt, prorsus pauperes sunt,
et in comparatione caelestium bonorum quae sperant, omne aurum suum arenam
deputant, quia ibi quisque habet diuitias suas, ubi delectationem.
CCXXXIV
Fides Abrahae, semen est Abrahae. Proinde qui pertinent ad credulitatis
similitudinem, ipsi pertinent ad heredum promissionem.
CCXXXV
Nemo fidelium, quamuis multum profecerit, dicat: Sufficit mihi. Qui
enim dixerit, remansit, et haesit in uia ante finem, qui non perseuerauerit
usque in finem.
CCXXXVI
Nullus nisi in Deo locus est, nec est quo fugiatur ab ipso, nisi ad
ipsum. Qui uult euadere offensum, confugiat ad placatum.
CCXXXVII
Duae uitae sunt, una corporis, altera animae. Sicut uita corporis anima,
sic uita animae Deus. Et quomodo si anima deserat, moritur corpus, sic
anima moritur, si deserat Deus.
CCXXXVIII
A quo habet homo ut sit, apud illum habet ut ei bene sit.
CCXXXIX
Perfecte Deus euidenterque monstrauit quantum sit bonum oboedientia,
cum hominem in paradiso positum ab ea re prohibuit, quae non erat mala.
Sola ibi oboedientia potuit tenere palmam, sola inoboedientia incidit in
poenam.
CCXL
Interdum Deus per malos erudit bonos, et per temporalem potentiam damnandorum
exercet disciplinam liberandorum.
CCXLI
Apud misericordiam Dei plurimum ualet confessio paenitentis. Facit
peccator confitendo propitium, quem negando non facit nescium.
CCXLII
Humilium uirtus est de scientia non gloriari, quia communis est omnibus.
Sicut usus lucis, ita participatio ueritatis.
CCXLIII
Non caret regia potestate, qui corpori suo nouerit rationabiliter imperare.
Vere enim dominator est terrae, qui carnem suam regit legibus disciplinae.
CCXLIV
Quantum ad opera attinet quae forinsecus aguntur, et qui timet poenam,
et qui amat iustitiam, non faciunt contra mandatum. Et ideo pares quidem
sunt manu, sed dispares corde, similes actione, dissimiles uoluntate.
CCXLV
Hoc ab homine colitur, quod diligit. Vnde quia Deus omnibus rebus maior
et melior inuenitur, plus omnibus diligendus est, ut colatur.
CCXLVI
Rectum cor cum Deo est, quando propter Deum quaeritur Deus.
CCXLVII
De beneuolentia est, non de malitia, cum laetatur iustus in impios
processisse uindictam, quia non peccatoris exitium placet, quem uoluit
corrigi, sed iustitia Dei, qua scit multos posse conuerti.
CCXLVIII
Non uincit in bono malum, qui in superficie bonus est, et in alto malus,
opere parcens, corde saeuiens, manu mitis et uoluntate crudelis.
CCXLIX
Ad omne opus bonum amor ducit, et timor Dei. Ad omne peccatum amor
ducit, et timor mundi. Vt ergo apprehendatur bonum, et declinetur malum,
discernendum est, quid et diligi debeat, et timeri.
CCL
Nulla infelicitas frangit, quem felicitas nulla corrumpit.
CCLI
Diues qui talis est, ut contemnat in se quidquid illud est unde inflari
superbia solet, pauper est Dei.
CCLII
Ascensionum ad Deum gradus sunt, pietatis affectus. Iter tuum uoluntas
tua est. Amando accedis, neglegendo recedis. Constitutus in terra Deo iungeris,
si quae Deo cara sunt diligis.
CCLIII
Deus, cum aliquid male poscitur, dando irascitur, non dando miseretur.
CCLIV
Incredibile est, non mentiri hominem ne capiatur, qui mentitur ut capiat.
CCLV
Quamuis omnis qui mentitur, uelit celare quod uerum est, non tamen
omnis qui uult uerum celare, mentitur. Plerumque enim uera non fallendo
occulimus, sed tacendo. Neque enim mentitus est Dominus ubi ait: Multa
habeo uobis dicere, sed non potestis illa portare modo.
CCLVI
In primo homine patuit, quid hominis arbitrium ualeret ad mortem, in
secundo autem, quid Dei adiutorium ualeret ad uitam. Primus enim homo,
non nisi homo, secundus uero homo, Deus et homo. Peccatum ergo factum est,
relicto Deo, iustitia non fit sine Deo.
CCLVII
Legis littera quae docet non esse peccandum, si Spiritus uiuificator
desit, occidit. Sciri enim peccatum facit potius quam caueri, et ideo magis
augeri quam minui, quia malae concupiscentiae etiam praeuaricatio legis
accedit.
CCLVIII
Mandatum Dei si timore fit poenae, non amore iustitiae, seruiliter
fit, non liberaliter. Et ideo nec fit. Non enim bonus fructus est, qui
non de caritatis radice procedit.
CCLIX
Lex Dei secundum naturam est, et cum homines quae legis sunt faciunt,
naturaliter faciunt, superato uitio, quod naturae praesidium legis abstulerat.
Cum itaque per gratiam lex Dei in cordibus scribitur, quae legis sunt naturaliter
fiunt, non quia per naturam praeuenta sit gratia, sed quia per gratiam
reparata natura.
CCLX
Nemo ex eo quod uidetur habere glorietur, tamquam non acceperit, aut
ideo se putet accepisse, quia littera extrinsecus uel ut legeretur apparuit,
uel ut audiretur insonuit. Nam si per legem iustitia, ergo Christus
gratis mortuus est. Porro autem si non gratis mortuus est: Ascendens
in altum captiuauit captiuitatem, dedit dona hominibus. Inde habet,
quicumque habet. Quisquis autem inde habere se negat, aut uere non habet,
aut id quod habet auferetur ab eo.
CCLXI
Homo factus erat immortalis. Deus esse uoluit. Non perdidit quod homo
erat, sed perdidit quod immortalis erat. Et de inoboedientia superbiae
contracta est poena naturae.
CCLXII
Laus fidei est non uisa credere. Praemium erit, creditorum adeptione
gaudere.
CCLXIII
Sicut lac non transit nisi per carnem, ut paruulum pascat qui panem
edere non potest, sic nisi Sapientia Dei, quae panis est angelorum, ad
homines dignaretur uenire per carnem, nemo ad contemplandam Verbi diuinitatem
posset accedere. Quia ergo lux a tenebris non poterat comprehendi, ipsa
lux mortalitatem subiit tenebrarum, et per similitudinem carnis peccati,
participationem dedit luminis ueri.
CCLXIV
Odor bonus fama bona est, quam quisquis bonae uitae operibus habuerit,
dum Christi uestigia sequitur, pedes quodammodo eius pretiosi unguenti
odore perfundit.
CCLXV
Non est in carendo difficultas, nisi cum est in habendo cupiditas.
Et ideo id solum recte diligitur, quod numquam bene amittitur.
CCLXVI
Qui affluit insipienti eloquentia, tanto magis cauendus est, quanto
magis ab eo, in his quae audire inutile est, delectatur auditor, et eum
quem ornate dicere audit, etiam uere dicere existimat.
CCLXVII
Bonorum ingeniorum clara est indoles, in uerbis disserentium uerum
amare, non uerba. Quid enim prodest clauis aurea, si aperire quod uolumus
non potest? Aut quid obest lignea, si hoc potest ? Quando nihil quaerimus,
nisi patere quod clausum est.
CCLXVIII
Omnis peccator, in quantum peccator est, non est diligendus, et omnis
homo, in quantum homo est, diligendus est propter Deum. Deus uero propter
seipsum, a quo habent omnes qui eum diligunt, et quod sunt, et quod eum
diligunt.
CCLXIX
Dominus ait: Ego sum uia et ueritas et uita. Hoc est, per me
uenitur, ad me peruenitur, in me permanetur. Cum enim ad ipsum peruenitur,
etiam ad Patrem peruenitur, quia per aequalem, ille, cui est aequalis,
agnoscitur, uinciente et agglutinante nos Spiritu Sancto, ut in summo atque
incommutabili bono sine fine maneamus.
CCLXX
Multos inuenimus qui fallere uelint, qui autem falli, neminem. Cum
uero hoc alius sciens faciat, alius nesciens patiatur, satis apparet, in
una eademque re, illum qui fallitur, eo qui mentitur esse meliorem, quando
quidem pati melius est iniquitatem quam facere.
CCLXXI
Inter temporalia atque aeterna hoc interest, quod temporale aliquid
plus diligitur antequam habeatur, uilescit autem cum aduenerit. Non enim
satiat animam, nisi incorruptibilis gaudii, uera et certa aeternitas. Aeternum
uero ardentius diligitur adeptum, quam desideratum. Nemo enim plus de illo
aestimat, quam se habet, ut fiat uilius, quia speratum est amplius. Sed
tanta ibi est excellentia, ut multo plus adeptura sit caritas, quam uel
fides credidit, uel spes desiderauit.
CCLXXII
Qui in Scripturis Sanctis non inueniunt ueritatem quam quaerunt, fame
laborant. Qui autem non quaerunt quod in promptu habent, fastidii languore
marcescunt. Et par utrorumque periculum est, dum sapientiae cibum et illis
obcaecatio, et his inedia subtrahit.
CCLXXIII
Non sunt condignae passiones huius temporis, ad futuram gloriam, quae
reuelabitur in nobis. Saeuiat et fremat mundus, increpet linguis, coruscet
armis. Quidquid fecerit, quantum illud erit ad id quod accepturi sumus?
Appendo quod patior contra id quod spero. Hoc quidem sentio, illud spero.
Et tamen incomparabiliter maius est quod speratur quam quod infertur. Quidquid
est quod contra nomen Christi saeuit, si uinci potest, tolerabile est,
si non potest, proficit praemio citius consequendo, et finis temporalis
mali transit in perceptionem aeterni boni.
CCLXXIV
Cum in duobus praeceptis caritatis tota Lex pendeat et Prophetae, quanto
magis et Euangelium, quo Lex non soluitur, sed impletur, et de quo Dominus
dicit: Mandatum nouum do uobis, ut uos inuicem diligatis? Caritas
enim innouat homines, et sicut malignitas ueteres, ita dilectio nouos facit.
CCLXXV
Quando corripit Deus genus humanum, et flagellis piae castigationis
exagitat, exercet ante iudicium disciplinam, et plerumque non eligit quem
flagellet, nolens inuenire quem damnet. Flagellat autem simul et iustos
et iniustos, quia nemo est qui possit gloriari castum se habere cor, aut
mundum se esse a peccato. Ita de gratia misericordiae eius ueniunt etiam
iustorum coronae.
CCLXXVI
Labor piorum exercitatio est, non damnatio. Nec enim conturbari debemus,
cum aliquis sanctus grauia et indigna perpetitur, si obliti non sumus quae
pertulerit Iustus iustorum, Sanctusque sanctorum. Cuius passio omnes superat
passiones, quia cum auctore uniuersitatis nulla cuiusquam est comparatio
creaturae.
CCLXXVII
Miseria generis humani, cuius nullum hominum ab exortu usque ad obitum
uidemus alienum, non pertineret ad iustum Omnipotentis iudicium, si non
esset originale peccatum.
CCLXXVIII
Creatoris omnitenentis omnipotentia causa est subsistendi omni creaturae.
Quae uirtus, si ab eis quae condidit regendis aliquando cessaret, simul
omnium rerum species et natura concideret. Proinde quod Dominus ait: Pater
meus usque nunc operatur, continuationem quandam operis eius, quo simul
omnia continet atque administrat, ostendit. In quo opere etiam sapientia
ipsius perseuerat, de qua dicitur: Pertingit a fine usque ad finem fortiter,
et disponit omnia suauiter. Idque Apostolus sentit, cum Atheniensibus
Deum praedicans, ait: In quo uiuimus, et mouemur, et sumus. Qui
si opus suum rebus creatis substraheret, nec uiuere, nec moueri, nec esse
possemus. Et ideo sic Deus intellegendus est requieuisse ab omnibus operibus
suis, ut iam nullam nouam naturam conderet, non ut conditas continere et
gubernare cessaret.
CCLXXIX
Obseruatione sabbati, quae uacatione unius diei figurabatur, ablata,
perpetuum sabbatum obseruat, qui spe futurae quietis sanctis est operibus
intentus, nec in ipsis bonis actibus suis quasi de propriis, et de his
quae non acceperit, gloriatur, illum in se operari cognoscens, qui simul
et operatur et quietus est.
CCLXXX
Requies Dei recte intellegentibus ea est, qua nullius indiget bono.
Et ideo certa etiam nobis in illo est, quia nos beatificamur bono quod
ipse est, non ipse bono quod nos sumus. Nam et nos aliquid bonum ab ipso
sumus, qui fecit omnia bona ualde, in quibus fecit et nos. Porro alia res
bona praeter ipsum nulla est, quam ipse non fecit, ac per hoc nullo alieno
bono eget, qui bono quod fecit non eget.
CCLXXXI
Factae creaturae motibus coeperunt currere tempora. Vnde ante creaturam
frustra tempora requiruntur, quasi possint inueniri ante tempora tempora.
Motus enim si nullus esset uel spiritalis uel corporalis creaturae, quo
per praesens praeteritis futura succederent, tempus ullum omnino non esset.
Moueri autem creatura non utique posset, si non esset. Potius ergo tempus
a creatura, quam creatura coepit a tempore. Vtrumque autem ex Deo. Ex
ipso enim, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.
CCLXXXII
Cum Saluator dicit, unum passerem non cadere in terram sine uoluntate
Dei, et quod fenum agri, post paululum mittendum in clibanum, ipse tamen
formet ac uestiat, nonne confirmat, non solum totam istam mundi partem
rebus mortalibus et corruptibilibus deputatam, uerum etiam uilissimas eius
abiectissimasque particulas diuina prouidentia regi, ne fortuitis perturbari
motibus ea quorum causas comprehendere non possumus, aestimemus?
CCLXXXIII
Anima rationalis in ea debet erigi quae in spiritalium natura maxime
excellunt, ut quae sursum sunt sapiat, non quae super terram.
CCLXXXIV
Naturarum conditor Deus nihil in miraculis contra naturam facit, nec
quod nouum est consuetudini, repugnans est rationi. Nobis ergo contraria
uidentur insolita, quibus aliter naturae cursus innotuit, non autem Deo,
cui hoc est in natura quod fecerit.
CCLXXXV
Omne corpus in omne corpus mutari posse credibile est. Quodlibet autem
corpus in animam rationalem posse conuerti, credere absurdum est. Quoniam
Deus sic est omnipotens, ut numquam suae rationis instituta conuellat.
CCLXXXVI
Naturale nobis est uelle uiuere, male autem uiuere iam non est naturae,
sed peruersae uoluntatis, quam iuste poena consequitur.
CCLXXXVII
Sicut aer ex praesente lumine non factus est lucidus, sed fit, quia
si factus esset, non autem fieret, etiam absente lumine lucidus permaneret,
sic homo, Deo praesente illuminatur, absente autem continuo tenebratur.
A quo non locorum interuallis, sed uoluntatis auersione disceditur.
CCLXXXVIII
Magna est utilitas hominis, iubenti Deo, etiam incognita iussionis
ratione, seruire. Iubendo enim Deus utile facit, quidquid iubere uoluerit.
De quo metuendum non est, ne non profutura praecipiat, nec fieri potest,
ut uoluntas propria non grandi ruinae pondere super hominem cadat, si eam
uoluntati superioris extollendo praeponat.
CCLXXXIX
Quam excellens bonum sit humana natura, hoc maxime apparet, quod datum
ipsi est ut possit summi et incommutabilis boni adhaerere naturae. Quod
si noluerit, bono se priuat, et hoc ei malum est, unde per iustitiam Dei
etiam cruciatus consequitur. Quid enim tam iniquum, quam ut bene sit desertori
boni? Aliquando autem amissi superioris boni non sentitur malum, dum habetur
quod amatum est inferius bonum. Sed diuina iustitia est, ut qui uoluntate
amisit quod amare debuit, amittat cum dolore quod amauit, et naturarum
Creator ubique laudetur. Adhuc enim bonum est, quod dolet amissum bonum.
Nam nisi aliquod bonum remansisset in natura, nullius amissi boni dolor
esset in poena.
CCXC
Nocendi cupiditas potest esse a suo cuique animo praua. Non est autem
potestas nisi a Deo, et hoc abdita altaque eius iustitia, quoniam non
est iniquitas apud Deum.
CCXCI
Quantum et quale bonum sit Deus, etiam ex hoc euidenter ostenditur,
quod nulli ab eo recedenti, bene est. Quia et qui gaudent in mortiferis
uoluptatibus, sine doloris timore esse non possunt, et qui omnino malum
desertionis suae maiore superbiae stupore non sentiunt, aliis qui haec
discernere nouerunt, quanta miseria premantur, apparet, ut si nolunt recipere
medicinam talia deuitandi, ualeant ad exemplum, quo possunt talia deuitari.
CCXCII
Sicut uera ratio docet meliorem esse creaturam, quam prorsus nihil
delectat illicitum, ita eadem ratio docet etiam illam bonam esse quae habet
in potestate illicitam delectationem ita cohibere, ut non solum de ceteris
licitis recteque factis, uerum etiam de ipsius prauae delectationis cohibitione
laetetur.
CCXCIII
Magna opera Domini exquisita in omnes uoluntates eius. Praeuidet
bonos futuros, et creat, praeuidet malos futuros, et creat, seipsum ad
fruendum praebens bonis, multa munerum suorum largiens etiam malis, misericorditer
ignoscens, iuste ulciscens, itemque misericorditer ulciscens, iuste ignoscens,
nihil metuens de cuiusquam malitia, nihil indigens de cuiusquam iustitia,
nihil sibi consulens de operibus bonorum, et bonis consulens etiam de poenis
malorum.
CCXCIV
Cum superbia sit amor excellentiae propriae, inuidentia uero sit odium
felicitatis alienae, quid unde nascatur in promptu est. Amando enim quisque
excellentiam suam, uel paribus inuidet, quod ei coaequentur, uel inferioribus,
ne sibi coaequentur, uel superioribus, quod eis non coaequetur. Superbiendo
igitur quisque inuidus, non inuidendo superbus est.
CCXCV
Plenitudo diuinitatis in Christo dicta est corporaliter habitare, non
quia diuinitas corpus est, sed quia sacramenta ueteris Testamenti appellantur
umbrae futuri, propter umbrarum comparationem corporaliter dicta est in
Christo plenitudo diuinitatis habitare, quod in illo impleantur omnia quae
in illis imbris figurata sunt, ac sic quodammodo umbrarum praecedentium
ipse sit corpus, hoc est figurarum et significationum illarum ipse sit
ueritas.
CCXCVI
Actio in hac uita pia est Deum colere, et in eius gratia contra uitia
interna pugnare, eisque usque ad illicita instigantibus cogentibusue non
cedere, et ubi ceditur, indulgentiam, atque ut non cedatur, adiutorium
Dei, affectu religiosae pietatis exposcere. In paradiso autem, si nemo
peccasset, non esset actio pietatis expugnare uitia, quia felicitatis esset
permansio uitia non habere.
CCXCVII
Fortitudinem gentilium mundana cupiditas, fortitudinem autem Christianorum
Dei caritas facit, quae diffusa est in cordibus nostris, non per uoluntatis
arbitrium, quod est a nobis, sed per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
CCXCVIII
Non potest esse ullum malum, nisi in aliquo bono, quia non potest esse
nisi in aliqua natura. Omnis autem natura, in quantum natura est, bonum
est.
CCXCIX
Debetur merces bonis operibus, si fiant. Sed gratia, quae non debetur,
praecedit ut fiant.
CCC
Circumcisio carnis lege praecepta est, quia non posset melius significari,
per Christum regenerationis auctorem tolli originale peccatum. Cum praeputio
quippe omnis homo nascitur, quemadmodum cum originali peccato. Et octauo
die lex circumcidi carnem praecepit, quia Christus die Dominico resurrexit,
qui post septimum sabbati octauus est. Et circumcisus praeputiatum gignit,
traiciens in illum, quo ipse iam caruit, sicut baptizatus in filium quem
generat carne, reatum tamen traicit originis, a quo ipse iam liber est.
CCCI
Primus homo Adam sic olim defunctus est, ut tamen post illum secundus
homo sit Christus, cum tot hominum millia inter illum et hunc orta sint.
Et ideo manifestum est, ad illum pertinere omnem qui ex illa successione
propaginis nascitur, sicut ad istum pertinet omnis qui in illo gratiae
largitate renascitur. Vnde fit ut totum genus humanum quodammodo sint homines
duo, primus et secundus.
CCCII
Nullo modo iudiciis hominum comparanda sunt iudicia Dei, quem non dubitandum
est esse iustum, etiam quando facit quod hominibus uidetur iniustum.
CCCIII
Iustus ex Deo, non ex homine nascitur, quoniam renascendo, non nascendo
fit iustus. Vnde etiam regenerati filii Dei uocantur.
CCCIV
Natura humana, etsi mala est, quia uitiata est, non tamen malum est,
quia natura est. Nulla enim natura, in quantum natura est, malum est, sed
prorsus bonum. Sine quo bono nullum esse potest malum, quia nisi in aliqua
natura ullum esse non potest uitium, quamuis sine uitio possit esse uel
numquam uitiata, uel sanata natura.
CCCV
Iustum iudicium Dei est, ut peccato suo quisque pereat, cum peccatum
Deus non faciat, sicut mortem non fecit. Et tamen quem morte dignum censet,
occidit. Vnde legitur: Deus mortem non fecit, et legitur: Mors
et uita a deo est. Quae duo non esse inter se contraria profecto uidet
quisquis ab operibus diuinis iudicia diuina discernit, quia aliud est creando
non instituisse mortalem, aliud iudicando plectere peccatorem.
CCCVI
Deus quidem mundum fecit, et corpora prorsus omnia. Sed ut corpus corruptibile
aggrauet animam, et caro concupiscat aduersus spiritum, non est praecedens
natura hominis instituti, sed consequens poena damnati.
CCCVII
Quantislibet uitiis turpetur quaecumque natura, institutio eius semper
est bona. Nam sicut institutio corporis bona est, etiam quando nascitur
morbidus, et institutio animi bona est, etiam quando nascitur fatuus, sic
institutio ipsius hominis bona est quando nascitur peccati originalis obnoxius.
CCCVIII
Sicut quidam parentes aggrauant originale peccatum, ita quidam releuant.
Sed nullus tollit, nisi ille de quo dictum est: Ecce agnus Dei, ecce
qui tollit peccata mundi, cui nullum bonum hominis impossibile, nullum
malum est insanabile.
CCCIX
Non ad merita hominum, sed ad Dei misericordiam pertinet, cum ex illa
massa primi hominis, cui merito mors debetur, quisque liberatur. Non est
enim iniquitas apud Deum, quia neque remittendo, neque exigendo quod debetur,
iniustus est. Et ibi gratuita est indulgentia, ubi iusta posset esse uindicta.
CCCX
Natura humana, etiamsi in illa integritate in qua est condita permaneret,
nullo modo se ipsam, Creatore suo non adiuuante, seruaret. Vnde, cum sine
Dei gratia salutem non possit custodire quam accepit, quomodo sine Dei
gratia potest reparare quam perdidit?
CCCXI
Inexcusabilis est omnis peccator, uel reatu originis, uel additamento
etiam propriae uoluntatis, siue qui nouit, siue qui ignorat, siue qui iudicat,
siue qui non iudicat. Quia et ipsa ignorantia in eis qui intellegere noluerunt,
sine dubitatione peccatum est, in eis autem qui non potuerunt, poena peccati.
Ergo in utrisque non est excusatio, sed iusta damnatio.
CCCXII
Plus est procul dubio agi quam regi. Qui enim regitur, aliquid agit,
et ideo regitur, ut recte agat. Qui autem agitur, agere ipse aliquid uix
intellegitur. Et tamen tantum praestat uoluntatibus nostris gratia Saluatoris,
ut non dubitet Apostolus dicere: Quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii
Dei sunt. Nec aliquid in nobis libera uoluntas melius agere potest,
quam ut illi se commendet qui mala agere non potest.
CCCXIII
Liberari a corpore mortis huius, omni sanato languore concupiscentiae
carnis, est non ad poenam corpus recipere, sed ad gloriam.
CCCXIV
Multa Deus facit in homine bona, quae non facit homo. Nulla uero facit
homo, quae non Deus facit ut faciat homo.
CCCXV
Iustitia secundum quam iustus ex fide uiuit, quoniam per spiritum gratiae
homini ex Deo est, uera iustitia est. Quae licet non immerito in aliquibus
iustis pro huius uitae capacitate perfecta dicatur, parua tamen est ad
illam magnam quam capit aequalitas angelorum. Quam qui nondum habebat,
et propter illam quae iam inerat, perfectum, et propter istam, quae adhuc
deerat, imperfectum se esse dicebat. Sed plane minor ista iustitia facit
meritum, maior illa facit praemium. Vnde qui istam non sequitur, illam
non assequitur.
CCCXVI
De uno solo mediatore Dei et hominum homine Christo Iesu catholica
fides nouit, quod pro nobis mortem, id est peccati poenam, sine peccato
subire dignatus sit. Sicut enim solus ideo factus est hominis filius, ut
nos per illum Dei filii fieremus, ita solus suscepit sine malis meritis
poenam, sicut nos per illum in sine bonis meritis gratiam. Quia sicut nobis
non debebatur aliquid boni, ita nec illi aliquid mali. Commendans ergo
dilectionem suam in eos quibus daturus erat indebitam uitam, pati pro eis
uoluit indebitam mortem.
CCCXVII
Sicut eis qui uolentes in lege iustificari, a gratia exciderunt, uerissime
dicit Apostolus: Si ex lege iustitia est, ergo Christus gratis mortuus
est, sic eis qui gratiam, quam commendat et percipit fides Christi,
putant esse naturam, uerissime dicitur: Si per naturam iustitia est, ergo
Christus gratis mortuus est. Iam hic enim erat lex, et non iustificabat.
Iam hic erat et natura, et non iustificabat. Ideo Christus non gratis mortuus
est, ut et lex per illum impleretur, qui dixit: Non ueni legem soluere,
sed implere. Et natura per Adam perdita, per illum repararetur qui
dixit, uenisse se quaerere et saluare quod perierat.
CCCXVIII
Posse habere fidem, sicut posse habere caritatem, naturae est hominum.
Habere autem fidem, sicut habere caritatem, gratiae est fidelium. Sed cum
uoluntas credendi aliis praeparatur, aliis non praeparatur a Domino, discernendum
est quid ueniat de misericordia eius, quid de iudicio. Vniuersae enim
uiae Domini misericordia et ueritas. Inuestigabiles autem sunt uiae
ipsius. Inuestigabiles igitur sunt, et misericordia, qua gratis liberat,
et ueritas, qua iuste iudicat.
CCCXIX
Nemo erigit quemquam ad id in quo ipse est, nisi aliquantum ad id in
quo est ille descendat.
CCCXX
Quas uires nocendi habeat humanae gloriae amor, non sentit, nisi qui
ei bellum indixerit. Quia etsi cuiquam facile est laudem non cupere, dum
negatur, difficile est ea non delectari, cum offertur.
CCCXXI
Omnes mundi opes contemnit qui non solum quantum potuit, sed etiam
quantum uoluit habere contemnit. In quo cauendum est ne surrepat elatio.
Vtilius enim terrena opulentia humiliter tenetur, quam superbe relinquitur.
CCCXXII
Nulli irascenti ira sua uidetur iniusta. Vnde ab omni indignatione
cito redeundum est ad mansuetudinis lenitatem. Nam pertinax motus facile
in eius odium transit cui non celeriter ignoscitur.
CCCXXIII
Qui dedit legem, ipse dedit et gratiam. Sed legem per seruum misit,
cum gratia ipse descendit, ut, quia lex ostendit peccata, non tollit, uolentes
legem suis uiribus exsequi, nec ualentes, cogantur ad gratiam, quae est
impossibilitatis morbum, et inoboedientiae aufert reatum.
CCCXXIV
Verum sabbatum Christianus obseruat, abstinens ab opere seruili, id
est a peccato, quoniam qui facit peccatum, seruus est peccati.
CCCXXV
Nemo habet de suo, nisi mendacium et peccatum. Si quid autem habet
homo ueritatis atque iustitiae, ab illo fonte est quem debemus sitire in
hoc eremo, ut ex eo quasi guttis quibusdam irrorati, non deficiamus in
uia.
CCCXXVI
Quod Pater cum Christo facit, Christus facit, et quod Christus eum
Patre facit, Pater facit, nec seorsum aliquid agit inseparabilis caritas,
maiestas, potestas, sicut ipse Dominus dicit: Ego et Pater unum sumus.
CCCXXVII
Regenerationis gratiam ita etiam hi non minuunt qui eius dona non seruant,
sicut lucis nitorem loca immunda non polluunt. Qui ergo gaudes baptismi
perceptione, uiue in noui hominis sanctitate, et tenens fidem quae per
dilectionem operatur, habe bonum quod nondum habes, ut prosit tibi bonum
quod habes.
CCCXXVIII
Sic est ueritas Christus, ut totum uerum accipiatur in Christo, uerum
Verbum Dei, Deus aequalis Patri, uera anima, uera caro, uerus homo, uerus
Deus, uera natiuitas, uera passio, uera mors, uera resurrectio. Si aliquid
horum dixeris falsum, intrat putredo, de ueneno serpentis nascuntur uermes
mendaciorum, et nihil integrum remanebit, quia ubi fuerit falsi alicuius
corruptio, ibi ueritatis integritas non erit.
CCCXXIX
Quanta est caritas? Quae si desit, frustra habentur cetera, si adsit,
habentur omnia.
CCCXXX
Reliquit Christus Patrem, quia cum in forma Dei esset, non rapinam
arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetisum exinaniuit, formam serui
accipiens. Hoc est enim, reliquit Patrem, non quia deseruit, et recessit
a Patre, sed quia non in ea forma apparuit hominibus in qua aequalis est
Patri. Reliquit autem matrem, relinquendo synagogam Iudaeorum, de qua secundum
carnem natus est, et inhaerendo Ecclesiae, quam ex omnibus gentibus congregauit.
CCCXXXI
Dormit Adam, ut fiat Eua, moritur Christus ut fiat Ecclesia. Dormienti
Adae, fit Eua de latere, mortuo Christo, lancea percutitur latus, ut profluant
sacramenta quibus formetur Ecclesia. Vnde merito Apostolus ipsum Adam dicit
formam futuri. Quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo
omnes uiuificabuntur.
CCCXXXII
Deus homo factus est. Quid futurus est homo, propter quem Deus factus
est homo?
CCCXXXIII
Vna est natiuitas de terra, alia de caelo, una est de carne, alia de
spiritu, una est de aeternitate, alia de mortalitate, una est de masculo
et femina, alia de Deo et Ecclesia. Sed ipsae duae singulares sunt. Quomodo
enim uterus non potest repeti, sic nec baptismus iterari.
CCCXXXIV
Si uisibilia attendas, nec panis est Deus, nec aqua est Deus, nec lux
ista est Deus, nec uestis est Deus, nec domus est Deus: omnia enim haec
uisibilia sunt, et singula sunt. Quod enim est panis, non hoc est aqua,
et quod est uestis, non hoc est domus, et quod sunt ista, non hoc est Deus.
Visibilia enim sunt, Deus autem totum tibi est, quod recte desideras. Et
omnium bonorum uarietas, uno fonte profunditur, quoniam cum sua tribuit,
se ipsum sub diuersis munerum suorum nominibus. impertit.
CCCXXXV
Anima carnalia appetens feminae comparatur non habenti rectorem uirum,
qui est intellectus, cuius eam oportet sapientia gubernari, non quasi aliud
sit quam anima, sed quia obtutus quidam oculusque sit animae. Sicut enim
exteriores oculi quiddam sint carnis, ita mens quiddam est animae, quod
in ea secundum participationem diuinae rationis excellit. Et tunc omnibus
motibus suis bene praesidet, cum superna luce radiatur, ut sit in ea lumen
uerum, quod illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum.
CCCXXXVI
Qui supplicaturus Deo locum sanctum et aptum requiris, interiora tua
munda, et omni inde mala cupiditate depulsa, praepara tibi in cordis tui
pace secretum. Volens in templo orare, in te ora, et ita age semper, ut
templum Dei sis. Ibi enim Deus exaudit, ubi habitat.
CCCXXXVII
Sensus corporis corporalia nuntiant cordi. Et non omnium una facultas
est, quia non inde uidetur, unde auditur, nec unde sapor, inde et odor
capitur, nec hi ministri, sine tactu ad leuia et aspera, frigida et calida,
sicca et humida, discernenda, sufficiunt. Incorporea uero animus suo tantum
sensu diiudicat, et omnes uarietates uno motu attingit, et quidquid discretionis
inter bona et mala, iusta et iniusta rationabiliter inuenit, unius est
intentionis effectus, ut tibi imago appareat Dei, ubi unum idemque est,
quo mens potest quantum potest.
CCCXXXVIII
Dei filius dicitur uitam habere in semetipso, sicut habet Pater, non
participando adeptus, sed nascendo. Vitam enim genuit Pater uita, nec differt
in aliquo essentia gignentis et geniti, cum sic ex Patre sit Filius, ut
consempiternae aequalitatis, non una quidem persona, sed una sit Deitas.
CCCXXXIX
Quamuis numquam recedat a Filio Pater, ad iudicandos tamen uiuos et
mortuos, non ipse dicitur, sed Filius affuturus, quia ibi nec Patris, nec
Filii Deitas, sed illa forma uidebitur Filii quam sibi per sacramentum
incarnationis uniuit. Ipsa ergo erit iudex, quae sub iudice stetit, ipsa
iudicabit, quae iudicata est, ut uideant impii eius gloriam, in cuius mansuetudinem
saeuierunt. Talis ergo apparebit iudex, qualis uideri possit, et ab eis
quos coronaturus, et ab eis quos damnaturus est. Pater autem non apparebit,
quia forma serui non est indutus, sed Filio, qui etiam homo factus est,
dedit iudicii potestatem.
CCCXL
Suam uoluntatem homines faciunt, non Dei, quando id agunt quod Deo
displicet. Quando autem ita faciunt quod uolunt, ut diuinae seruiant uoluntati,
quamuis uolentes agant quod agunt, illius tamen uoluntas est, a quo et
praeparatur et iubetur quod uolunt.
CCCXLI
Si illum docet Pater, qui audit uerbum eius, quaere quid sit Christus,
et inuenies Verbuum eius. In principio erat Verbum, non autem: In
principio Deus fecit Verbum, sicut: In principio fecit Deus caelum et
terram. Verbum enim Dei Deus est, non creatura, nec factum inter omnia,
sed per quod facta sunt omnia. Vt ergo ad talis uerbi doctrinam homo in
carne constitutus possit accedere: Verbum caro factum est, et habitauit
in nobis.
CCCXLII
Caro Christi fidelium uita est, si corpus ipsius esse non neglegant.
Fiant ergo corpus Christi, si uolunt uiuere de spiritu Christi, de quo
non uiuit, nisi corpus Christi.
CCCXLIII
Escam uitae accipit et aeternitatis poculum bibit, qui in Christo manet,
et cuius Christus habitator est. Nam qui discordat a Christo, nec carnem
eius manducat, nec sanguinem bibit, etiam si tantae rei sacramentum ad
iudicium suae praesumptionis quotidie indifferenter accipiat.
CCCXLIV
Vellet mundana sapientia, ut numquam permitteret Deus eos qui mali
sunt esse felices. Quod utique Deus non sinit. Sed ideo mali cum habent
quod uolunt, felices putantur, quia quid sit felicitas ignorant.
CCCXLV
Aliud est migrare corpore, aliud corde. Migrat corpore, qui motu corporis
mutat locum; migrat corde, qui motu cordis mutat affectum. Si aliud amas,
aliud amabas. Non ibi es ubi eras.
CCCXLVI
Christi nomen a chrismate est, id est ab unctione. Quia ideo omnis
Christianus sanctificatur, ut intellegat se non solum sacerdotalis et regiae
dignitatis esse consortem, sed etiam contra diabolum fieri luctatorem.
CCCXLVII
Sequamur Christum lumen uerum, ne ambulemus in tenebris. Tenebrae autem
metuendae sunt morum, non oculorum, et si oculorum, non exteriorum, sed
interiorum, unde discernitur non album et nigrum, sed iustum et iniustum.
CCCXLVIII
Catholica fides Dominum Iesum Christum et uerum Deum et uerum hominem
credit ac praedicat. Vtrumque enim scriptum est, et utrumque uerum est.
Qui Deum tantummodo asserit Christum, medicinam negat, qua sanatus est.
Qui hominem tantummodo asserit Christum, potentiam negat qua creatus est.
Vtrumque ergo anima fidelis ac recta suscipe: et Deus Christus est, et
homo Christus est. Qualis Deus Christus? Aequalis Patri, unum cum Patre.
Qualis homo Christus? Virginis filius, trahens de homine mortalitatem,
non trahens iniquitatem.
CCCXLIX
Missus Dominus Christus a Patre, non recessit a Patre. Missio eius
incarnatio fuit et inuisibili Deitati hoc fuit in hunc mundum uenire, quod
apparere. Quod si cito caperetur, non opus erat ut crederetur, quia uideretur.
Credendo ergo capitur, quod nisi credatur, numquam intellegitur.
CCCL
Vt recte credatur Pater et Filius, ipse Filius audiendus est, dicens:
Ego et Pater unum sumus. Duobus enim uerbis duae simul haereses
detruncantur. Nam per id quod ait, unum, Arium perculit, per illud
quod ait, sumus, Sabellium strauit, quia nec, sumus, de uno,
nec, unum, diceret de diuerso.
CCCLI
Vtrumque oportet nouerimus in Christo, et unde aequalis est Patri,
et unde illo maior est Pater. Illud Verbum est, illud caro. Illud Deus
est, illud homo. Sed unus est Christus Deus et homo.
CCCLII
Multorum hominum multae sine dubio animae, et multa sunt corda. Sed
si per fidem et dilectionem adhaereant Deo, fiunt omnes una anima, et cor
unum. Si ergo caritas Dei, quae diffusa est in cordibus nostris per
Spiritum Sanctum, qui datus est nobis, tantam unitatem multarum animarum
et multorum cordium facit, quanto magis certiusque in Patre et Filio et
Spiritu Sancto aeterna et incommutabilis unitas manet, ubi indifferens
Trinitas unus Deus est, unum lumen, unumque principium?
CCCLIII
Non sic docuit Pater Filium quasi indoctum genuerit, et scientiam contulerit
nescienti. Sed intemporalis doctrinae est intemporalis essentia. Et hoc
est a Patre doceri, quod est a Patre generari, quia simplici ueritatis
naturae esse et nosse non est aliud atque aliud, sed idipsum.
CCCLIV
Fides semper praeuenit uisionem. Credimus enim ut cognoscamus, non
cognoscimus ut credamus. Fides ergo est, quod non uides credere, ueritas,
quod credidisti uidere.
CCCLV
Bonus Christi odor est praedicatio ueritatis. Quo odore uitam capit
qui Euangelio bonis moribus seruit et congruit. Mortem autem incurrit,
cuius ab his quae bene loquitur, uita dissentit. Quae conditio etiam auditores
obstringit, cum recta praedicatio ob aliis per incredulitatem auditur in
mortem, ab aliis per fidem suscipitur in salutem.
CCCLVI
Fides Christi est, credere in eum qui iustificat impium, credere in
Mediatorem, sine quo nullus reconciliatur Deo, credere in Saluatorem, qui
uenit quaerere et saluare quod perierat, credere in eum qui dixit: Sine
me nihil potestis facere. Sed hanc fidem non apprehendit, qui ignorans
Dei iustitiam, qua iustificatur impius, suam uult constituere, qua conuincatur
superbus. Talia enim sentientes sua elatione obdurantur, et excaecantur,
quia negando Dei gratiam, non adiuuantur.
CCCLVII
Caritatem habens, quae est de corde puro, et conscientia bona, et
fide non ficta, diligit Deum et proximum sicut seipsum. Amator enim
Dei, amator est sui, et non diligens Deum, non diligit proximum, quia non
diligit seipsum. Pro hac autem dilectione patienter etiam mundi odia toleranda
sunt. Necesse est enim ut nos oderit, quos uidet odisse quod diligit.
CCCLVIII
Duo hominum genera sub uno mundi nomine nuncupantur. Sicut enim dicitur
mundus in impiis, ita dicitur mundus in sanctis. Vnde cum totus a semetipso
et in odio et in amore discordet, nos eum et odisse iubemur, et amare,
cum dicitur nobis: Nolite diligere mundum, et cum dicitur: Diligite
inimicos uestros, ut quorum exsecramur iniquitatem, optemus salutem.
CCCLIX
Ad uitandam tentationem uanae gloriae, melior est discentis conditio
quam docentis. Tutius enim auditur ueritas quam praedicatur. Quoniam, cum
doctrina recipitur, humilitas custoditur. Cum autem disputatio placet,
uix est ut disserentem non pulset quantulacumque iactantia.
CCCLX
Periculosum est homini sibi placere, cui cauendum est superbire. Deus
autem quantumcumque se laudet, non se extollit excelsus, nec uult se sua
uideri maiestate maiorem. Sed cum homini loquitur potentiam suam, non hoc
agit ut ipse gloriosior, sed ut ille melior fiat et doctior. Nobis enim
prodest auctorem nostrum agnoscere, et ei qui est super omnia subiacere,
ut de quo non possumus comprehendere quid est, possimus sentire quod non
est.
CCCLXI
Christiana obseruantia ad perfectae pietatis profectum per mutuam maxime
peruenit indulgentiam peccatorum, dante nobis Domino suae bonitatis exemplum.
Nam si ille, in quo nullum fuit omnino peccatum, interpellat pro peccatis
nostris, quanto magis nos inuicem pro propriis orare debemus? Amplectenda
quippe est homini, qui non omni potest carere peccato, tam benigna conditio,
ut dimittendo delicta aliena, diluat sua.
CCCLXII
Iustorum desideriorum satietati tunc nihil deerit, quando Deus omnia
in illis omnibus erit. Ad quam beatitudinem hi perueniunt, qui huic saeculo
ante separationem animae a carne moriuntur, nec in eis inueniuntur cupiditatibus,
quas sola superat dilectio Dei, ut et id patiatur iniquitas, quod elegit,
et eo bono fruatur iustitia, quod amauit.
CCCLXIII
Qui sic confitetur Christum Deum, ut eundem hominem neget uerum, habentem
scilicet unitam sibi nostrae carnis animaeque naturam, non est pro illo
mortuus Christus, quia secundum hominem mortuus est Christus. Non reconciliatur
per Mediatorem Deo. Vnus enim Deus, et unus Mediator Dei et hominum,
homo Christus Iesus. Non iustificatur per ipsum, quia sicut per
inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per
oboedientiam unius hominis iusti constituentur multi. Non resurget
in resurrectionem uitae, quia per hominem mors, et per hominem resurrectio
mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes
uiuificabuntur. Nec ullus se beati Petri defendat exemplo, qui se multis
lacrimis et accusauit et lauit, ut principem suum Ecclesia non negationis,
sed paenitentiae imitatione sequeretur.
CCCLXIV
In quibusdam aeternis potest aliqua esse distantia, ipsa autem aeternitas
absque diuersitate mensurae est. Multae quippe mansiones, in una uita uarias
meritorum significant dignitates. Sed ubi Deus erit omnia in omnibus, fiet
etiam in dispari claritate par gaudium, ut quod habent singuli, commune
sit omnibus. Quoniam per connexionem dilectionis, a gloria capitis nulla
erit aliena pars corporis.
CCCLXV
Fides eorum qui Deum uisuri sunt, quod non uidet credit. Nam si uidet,
non est fides. Credenti colligitur meritum, uidenti redditur praemium.
CCCLXVI
Male usurus eo quod uult accipere, Deo potius miserante non accipit.
Proinde si hoc ab eo petitur unde homo exauditus laedatur, magis metuendum
est, ne quod possit Deus non dare propitius, det iratus.
CCCLXVII
Qui diligit me, inquit Dominus, diligetur a Patre meo, et
ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Quid est, diligam?
Tamquam tunc dilecturus sit, et nunc non diligat? Absit. Quomodo enim nos
Pater sine Filio, aut Filius sine Patre diligeret? Quomodo, cum inseparabiliter
operentur, separabiliter diligunt? Sed ad hoc diligam eum, ad quod
sequitur, et manifestabo ei meipsum, diligam et manifestabo, id
est, ad hoc diligam, ut manifestem. Nunc enim ad hoc dilexit, ut credamus,
et mandatum fidei teneamus. Tunc ad hoc diliget, ut uideamus, et ipsam
uisionem mercedem fidei capiamus. Quia et nos nunc diligimus credendo quod
uidebimus, tunc autem diligemus uidendo quod credimus.
CCCLXVIII
Ita sunt in uite palmites, ut uiti nihil conferant, sed inde accipiant
unde uiuant. Sic quippe uitis est in palmitibus, ut uitale alimentum subministret
eis, non sumat ab eis. Ac per hoc et manentem in se habere Christum, et
manere in Christo, discipulis prodest utrumque, non Christo. Nam praeciso
palmite, potest de uiua radice alius pullulare; qui autem praecisus est,
sine radice non potest uiuere.
CCCLXIX
Diuinitus dictum est: Noli esse iustus multum. Quod non est
iustitia sapientis, sed superbia praesumentis. Qui ergo fit nimis iustus,
ipso nimio fit iniustus. Quis autem est qui se nimis facit iustum, nisi
qui dicit se non habere peccatum?
CCCLXX
Nullius, etiam incorporeae creaturae, uere simplex substantia est,
cui non hoc est esse, quod nosse. Potest enim esse, nec nosse, at illa
diuina non potest, quia idipsum est quod habet. Ac per hoc non sic habet
scientiam, ut aliud illi sit scientia qua scit, aliud essentia qua est,
sed utrumque unum, quamuis non utrumque dicendum sit, quod uerissime simplex
et unum est. Habet enim Pater uitam in semetipso, nec aliud est ipse quam
uita, quae in illo est, et dedit Filio habere uitam in semetipso, hoc est,
genuit Filium, qui et ipse uita est. Sic itaque debemus accipere, quod
de Spiritu Sancto dictum est: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque
audierit, loquetur, ut intellegamus, non eum esse a semetipso. Pater
quippe solus de alio non est. Nam et Filius de Patre natus est, et Spiritus
Sanctus de Patre procedit. Pater autem, nec natus est de alio, nec procedit.
Nec ideo sane aliqua disparilitas in summa illa Trinitate cogitationi occurrat
humanae, quia et Filius ei de quo natus est, et Spiritus Sanctus ei de
quo procedit, aequalis est.
CCCLXXI
Quamuis natura incommutabilis non accipiat fuit et erit,
sed tantum est, ipsa enim ueraciter est, quia aliter quam est, esse
non potest. Tamen propter mutabilitatem temporum, in quibus uersatur nostra
mortalitas et nostra mutabilitas, non mendaciter dicimus, et fuit, et erit,
et est. Fuit in praeteritis saeculis, est in praesentibus, erit in futuris.
Fuit quippe, quia numquam defuit, erit, quia numquam deerit, est, quia
semper est. Neque enim uelut qui iam non sit, cum praeteritis occidit,
aut cum praesentibus, tamquam non maneat, labitur, aut cum futuris, tamquam
non fuerit, orietur. Proinde cum secundum uolumina temporum locutio humana
uariatur, qui per nulla deesse potuit, aut potest, aut poterit tempora,
uera de illo dicuntur cuiuslibet temporis uerba. Semper itaque audit Spiritus
Sanctus, quia semper scit, et scire atque audire, hoc illi est, quod semper
esse. Semper uero illi est esse, de Patre procedere. Nemo autem potest
dicere quod non sit uita Spiritus Sanctus, cum uita Pater, uita sit Filius.
Ac per hoc sicut Pater cum habeat uitam in semetipso, dedit et Filio habere
uitam in semetipso, sic ei dedit uitam procedere de illo, sicut procedit
et de ipso.
CCCLXXII
Prorsus donum Dei est, diligere Deum. Ipse ut diligeretur dedit, qui
non dilectus dilexit. Displicentes amati sumus, ut fieret in nobis unde
placeremus. Diffundit enim caritatem in cordibus nostris Spiritus Patris
et Filii, quem cum Patre amamus et Filio.
CCCLXXIII
Pax Christi finem temporis non habet, et ipsa est omnis piae intentionis
actionisque perfectio. Propter hanc sacramentis eius imbuimur, propter
hanc mirabilibus eius operibus et sermonibus erudimur, propter hanc Spiritum
eius pignus accepimus, propter hanc in eum credimus et speramus, et amore
ipsius, quantum donat, accendimur, propter hanc denique omnem tribulationem
fortiter toleramus, ut in ea feliciter sine tribulatione regnemus. Vera
enim pax unitatem facit, quoniam qui adhaeret Domimo, unus spiritus
est.
CCCLXXIV
Omne tempus ab illo est dispositum, qui tempori subditus non est. Quoniam
quae futura erant per singula tempora, in Dei sapientia habent efficientes
causas, in qua nulla sunt tempora. Non ergo credatur hora passionis Domini
fato urgente uenisse, sed Deo potius ordinante. Non enim siderea necessitas
Christo intulit crucem, nec sidera coegerunt mori siderum conditorem, qui
intemporalis cum Patre, sic tempus quo carne moreretur, quemadmodum et
quo de matre nasceretur, elegit.
CCCLXXV
In eo quod dicitur: Haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te
solum uerum Deum, et quem misisti Iesum Christum, ordo uerborum est:
Vt te, et quem misisti Iesum Christum, cognoscant solum uerum Deum. Consequenter
enim intellegitur et Spiritus Sanctus, quia Spiritus est Patris et Filii,
tamquam caritas substantialis et consubstantialis amborum. Quoniam non
duo dii, Pater et Filius, nec tres dii, Pater et Filius et Spiritus Sanctus,
sed ipsa Trinitas unus solus uerus Deus. Nec idem tamen Pater, qui Filius,
nec idem Filius, qui Pater, nec idem Spiritus Sanctus, qui Pater aut Filius,
quoniam tres sunt, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus, sed ipsa Trinitas
unus est Deus.
CCCLXXVI
Quidquid Deus Pater Deo Filio dedit, gignendo dedit. Ita enim dedit
Filio Pater, sine quibus Filius esse non posset, sicut ei dedit ut esset.
Nam quomodo Verbo uerba daret aliqua, in quo ineffabiliter dixit omnia?
CCCLXXVII
Custodiam circa nos Dei, non tam carnaliter debemus accipere, uelut
uicissim nos seruent Pater et Filius, amborum in nobis seruandis alternante
custodia, quasi alius, alio discedente, succedat. Simul enim custodiunt
Pater et Filius et Spiritus Sanctus, qui est unus uerus et beatus Deus.
Sed Scriptura nos non leuat, nisi descendat ad nos. Sicut Verbum caro factum
descendit ut leuaret, non cecidit ut iaceret. Si descendentem cognouimus,
cum leuante surgamus, et intellegamus, cum ita loquitur, personas eum distinguere,
non separare naturas.
CCCLXXVIII
Si naturam cogitemus in qua creati sumus, cum omnes Veritas creauerit,
quis non est ex ueritate? Sed non omnes sunt, quibus, ut audiant ueritatem
et credant, ex ipsa Veritate praestatur, nullis procul dubio praecedentibus
meritis, ne gratia non sit gratia. Si enim dixisset: Omnis qui audit uocem
meam ex ueritate est, ideo dictus ex ueritate putaretur, quia obtemperat
ueritati. Non autem hoc ait, sed: Omnis, inquit, qui est ex ueritate,
audit uocem meam. Ac per hoc, non ideo est ex ueritate, quia eius audit
uocem, sed ideo audit, quia ex ueritate est, id est, quia hoc illi donum
ex ueritate collatum est. Quod quid est aliud quam, donante Christo, credit
in Christum?
CCCLXXIX
Quisquis se ipsum, non Deum amat, non se amat, et quisquis Deum, non
se ipsum amat, ipse se amat. Qui enim non potest uiuere de se, moritur
utique amando se. Non ergo se amat, qui ne uiuat se amat. Cum uero ille
diligitur, de quo uiuitur, non se diligendo magis diligit, qui propterea
se non diligit, ut eum diligat de quo uiuit.
CCCLXXX
Quidquid illud est quod oportet Patrem agere ad Filium, non fit nisi
per eundem Filium, ad ipsum scilicet, quia filius hominis est, et factus
est inter omnia. Per ipsum autem, quia Filius Dei est, et per illum fiunt
a Patre omnia.
CCCLXXXI
Non mirum est dicere Apostolum, etiam in futuro saeculo Patri Filium
subiectum futurum, ubi ait: Tunc et ipse subiectus erit, ei, qui illi
subiecit omnia. Quando quidem in Filio forma humana mansura est, qua
semper maior est Pater. Quamuis non defuerint, qui illam tunc Filii subiectionem
ipsius humanae formae in diuinam substantiam commutationem intellegendam
putarunt, tamquam hoc cuique rei subiciatur, quod in eam uertitur et mutatur.
Sed intellegi potest, ideo magis dixisse Apostolum, etiam tunc Patri Filium
subiectum futurum, ne quis in eo putaret spiritum et corpus humanum conuersione
aliqua consumendum: ut sit Deus omnia, non tantum in illius forma
hominis, sed in omnibus, quando capitis gloria uniuersum corpus
implebit.
CCCLXXXII
Quantacumque bona, quamuis magna, quamuis minima, nisi ex Deo esse
non possunt. Quid enim maius in creaturis quam uita intellegens? Aut quid
minus potest esse quam corpus? Quae quantumlibet deficiant, et in id tendant
ut non sint, tamen aliquid formae illis remanet, ut quoquo modo sint. Quidquid
autem formae cuipiam rei deficienti remanet, ex illa forma est quae nescit
deficere, motusque ipsos rerum deficientium uel proficientium excedere
numerorum suorum leges non sinit. Quidquid igitur laudabile aduertitur
in rerum natura, siue exigua, siue ampla laude dignum iudicetur, ad excellentissimam
et ineffabilem laudem referendum est Conditoris.
CCCLXXXIII
Neminem Deus ad peccandum cogens, praeuidet tamen eos qui propria uoluntate
peccabunt. Cur ergo non uindicet iustus quae fieri non cogit praescius?
Sicut enim nemo memoria sua cogit facta esse quae praeterierunt, sic Deus
praescientia sua non cogit facienda quae futura sunt. Et sicut homo quaedam
quae fecit meminit, nec tamen omnia quae meminit fecit, ita Deus omnia
quorum ipse auctor est, praescit, nec tamen omnium quae praescit, ipse
auctor est. Quorum autem non est malus auctor, iustus est ultor.
CCCLXXXIV
Humana anima naturaliter diuinis ex quibus pendet connexa rationibus,
cum dicit: Melius hoc fieret quam illud, si uerum dicit, et uidet, quod
dicit. In illis supernis rationibus uidet. Credat ergo Deum fecisse quod
recto intellectu ab eo faciendum fuisse cognouit, etiam si hoc in rebus
factis non uidet. Quia etiam si caelum oculis uidere non posset, et tamen
ratione uera tale aliquid faciendum fuisse colligeret, credere debuit factum
esse, quamuis id oculis non uiderit. Non enim cogitatione cerneret faciendum
fuisse, nisi in his rationibus quibus facta sunt omnia. Quod autem ibi
non est, tam nemo potest ueraci cogitatione uidere, quam non est.
CCCLXXXV
Quid tam dignum misericordia quam miser, et quid tam indignum misericordia
quam superbus miser? Ex quo factum est ut illud Dei Verbum, per quod facta
sunt omnia, et quo fruitur omnis angelica beatitudo, usque ad miseriam
nostram porrigeret clementiam suam, et Verbum caro fieret, et habitaret
in nobis. Sic enim posset panem angelorum homo manducare nondum angelis
adaequatus, si panis ipse angelorum hominibus dignaretur aequari. Nec sic
descendit ad nos, ut illos desereret, sed simul integer illis, integer
nobis, illos intrinsecus pascens per id quod Deus est, nos forinsecus admonens
per id quod nos sumus, idoneos facit per fidem, quos per speciem pascat
aequaliter.
CCCLXXXVI
Dubium non est, contra naturam esse omne uitium, etiam eius rei cuius
est uitium. Quapropter quoniam in quacumque re non uituperatur nisi uitium,
ideo autem uitium est, quia contra naturam est uniuersi. Nullius rei recte
uituperatur uitium, nisi cuius natura laudatur. Non enim in uitio displicet,
nisi quod corrumpit quod in natura placet.
CCCLXXXVII
Omni peccanti animae duo sunt poenalia, ignorantia et difficultas.
Ex ignorantia deprauat error, ex difficultate cruciatus affligit. Sed approbare
falsa pro ueris, ut erret inuitus, et, resistente impugnatione carnalis
uinculi, non posse ab illicitis operibus temperare, non est natura instituti
hominis, sed poena damnati.
CCCLXXXVIII
Vt ars medicinae, cum eadem maneat, neque ullo modo ipsa mutetur, mutat
tamen praecepta languentibus, quia mutabilis est nostra ualetudo, ita diuina
prouidentia, cum sit ipsa omnino incommutabilis, mutabili tamen creaturae
uarie subuenit, et, pro diuersitate morborum, aliis alia iubet aut uetat,
ut a uitio, unde mors incipit, et ab ipsa morte ad naturam suam et essentiam,
ea quae deficiunt, id est ad nihilum tendunt, reducat et firmet.
CCCLXXXIX
Primum animae rationalis uitium est uoluntas ea faciendi quae uetat
summa et intima ueritas. Ita homo de paradiso in hoc saeculum expulsus
est, id est, ab aeternis ad temporalia, a copiosis ad egena, a firmitate
ad infirma. Non ergo a bono substantiali ad malum substantiale, quia nulla
substantia malum est, sed a bono aeterno ad bonum temporale, a bono spiritali
ad bonum carnale, a bono intellegibili ad bonum sensibile, a bono summo
ad bonum infimum. Est igitur quoddam bonum, quod si diligit anima rationalis
peccat, quia infra illam ordinatum est. Quare ipsum peccatum malum est,
non ea substantia quae peccando diligitur.
CCCXC
Lex omnium artium cum sit omnino incommutabilis, mens uero humana,
cui talem legem uidere concessum est, mutabilitatem pati possit erroris,
satis apparet, supra mentem nostram esse legem, quae ueritas dicitur. Nec
iam illud ambigendum est, incommutabilem naturam, quae supra rationalem
animam sit, Deum esse, et ibi esse primam uitam, et primam essentiam, ubi
est prima sapienta. Nam haec est illa incommutabilis ueritas, quae lex
omnium artium recte dicitur, et ars omnipotentis artificis. Itaque cum
se anima sentiat, nec corporum speciem motumque iudicare secundum se ipsam,
simul oportet agnoscat, praestare suam naturam ei naturae, de qua iudicat,
praestare autem sibi eam naturam, secundum quam iudicat, et de qua iudicare
nullo modo potest.
CCCXCI
Ad discendum necessario dupliciter ducimur, auctoritate atque ratione.
Tempore auctoritas, re autem ratio prior est. Aliud est enim quod in agendo
anteponitur, aliud quod pluris in appetendo aestimatur. Quia ergo principium
sapientiae timor Domini est, et per humilitatem ad sublimia gradus est.
Incedat humana ignorantia per fidem, ut mereatur fides uidere quod credit.
CCCXCII
Diuitiis flores, et maiorum nobilitate te iactas, et exsultas de patria
et pulchritudine corporis et honoribus qui tibi ab hominibus deferuntur.
Respice te ipsum, quia mortalis es, et quia terra es, et in terram ibis.
Circumspice eos qui ante te similibus splendoribus fulsere. Vbi sunt quos
ambiebant ciuium potentatus? Vbi insuperabiles oratores? Vbi qui conuentus
disponebant et festa? Vbi equorum splendidi inuectores, exercituum duces,
satrapae, tyranni? Non omnia puluis? Non omnia fauillae? Non in paucis
ossibus eorum uitae memoria est? Respice sepulcra, et uide quis seruus,
quis dominus, quis pauper, quis diues. Discerne, si potes, uinctum a rege,
fortem a debili, pulchrum a deformi. Memor itaque naturae, non extollaris
aliquando. Memor autem eris, si te ipsum respexeris.
Christian Latin | The Latin Library | The Classics Page |