CARMINA PRIAPEA
[I]
Carminis incompti lusus lecture procaces,
conveniens Latio pone supercilium.
non soror hoc habitat Phoebi, non Vesta sacello,
nec quae de patrio vertice nata dea est,
sed ruber hortorum custos, membrosior aequo,
qui tectum nullis vestibus inguen habet.
aut igitur tunicam parti praetende tegendae,
aut quibus hanc oculis aspicis, ista lege.
[II]
Ludens haec ego teste te, Priape,
horto carmina digna, non libello,
scripsi non nimium laboriose.
nec musas tamen, ut solent poetae,
ad non virgineum locum vocavi.
nam sensus mihi corque defuisset,
castas, Pierium chorum, sorores
auso ducere mentulam ad Priapi.
ergo quidquid id est, quod otiosus
templi parietibus tui notavi,
in partem accipias bonam, rogamus.
[III]
Obscure poteram tibi dicere: 'da mihi, quod tu
des licet assidue, nil tamen inde perit.
da mihi, quod cupies frustra dare forsitan olim,
cum tenet obsessas invida barba genas,
quodque Iovi dederat qui raptus ab alite sacra
miscet amatori pocula grata suo,
quod virgo prima cupido dat nocte marito,
dum timet alterius volnus inepta loci.'
simplicius multo est 'da pedicare' Latine
dicere. quid faciam? crassa Minerva mea est.
[IV]
Obscaenas rigido deo tabellas
dicans ex Elephantidos libellis
dat donum Lalage rogatque, temptes,
si pictas opus edat ad figuras.
[V]
Quam puero legem fertur dixisse Priapus,
versibus his infra scripta duobus erit:
'quod meus hortus habet sumas inpune licebit,
si dederis nobis quod tuos hortus habet.'
[VI]
Quod sum ligneus, ut vides, Priapus
et falx lignea ligneusque penis,
prendam te tamen et tenebo prensum
totamque hanc sine fraude, quantacunque est,
tormento citharaque tensiorem
ad costam tibi septimam recondam.
[VII]
Cum loquor, una mihi peccatur littera; nam T
P dico semper blaesaque lingua mihi est.
[VIII]
Matronae procul hinc abite castae:
turpe est vos legere inpudica verba. —
non assis faciunt euntque recta:
nimirum sapiunt videntque magnam
matronae quoque mentulam libenter.
[IX]
Cur obscaena mihi pars sit sine veste, requirens
quaere, tegat nullus cur sua tela deus.
fulmen habens mundi dominus tenet illud aperte;
nec datur aequoreo fuscina tecta deo.
nec Mavors illum, per quem valet, occulit ensem;
nec latet in tepido Palladis hasta sinu.
num pudet auratas Phoebum portare sagittas?
clamne solet pharetram ferre Diana suam?
num tegit Alcides nodosae robora clavae?
sub tunica virgam num deus ales habet?
quis Bacchum gracili vestem praetendere thyrso,
quis te celata cum face vidit, Amor?
nec mihi sit crimen, quod mentula semper aperta est:
hoc mihi si telum desit, inermis ero.
[X]
Insulsissima quid puella rides?
non me Praxiteles Scopasve fecit,
non sum Phidiaca manu politus;
sed lignum rude vilicus dolavit
et dixit mihi 'tu Priapus esto'.
spectas me tamen et subinde rides:
nimirum tibi salsa res videtur
adstans inguinibus columna nostris.
[XI]
Ne prendare cave. prenso nec fuste nocebo,
saeva nec incurva volnera falce dabo:
traiectus conto sic extendere pedali,
ut culum rugam non habuisse putes.
[XII]
Quaedam iunior Hectoris parente,
Cumaeae soror, ut puto, Sibyllae,
aequalis tibi, quam domum revertens
Theseus repperit in rogo iacentem,
infirmo solet huc gradu venire
rugosasque manus ad astra tollens,
ne desim sibi mentula, rogare.
hesterna quoque luce dum precatur,
dentem de tribus excreavit unum.
'tolle' inquam 'procul et iube latere
scissa sub tunica stolaque russa,
ut semper solet et timere lucem
qui tanto patet indecens hiatu,
barbato macer eminente naso,
ut credas Epicuron oscitari.'
[XIII]
Percidere puer, moneo: futuere puella:
barbatum furem tertia poena manet.
[XIV]
Huc huc, quisquis es, in dei salacis
deverti grave ne puta sacellum.
et si nocte fuit puella tecum,
hac re quod metuas adire, non est.
istud caelitibus datur severis:
nos vappae sumus et pusilla culti
ruris numina, nos pudore pulso
stamus sub Iove coleis apertis.
ergo quilibet huc licebit intret
nigri fornicis oblitus favilla.
[XV]
Commisso mihi non satis modestas
quicunque attulerit manus agello,
is me sentiet esse non spadonem.
dicat forsitan hoc: 'tibine quisquam
hic inter frutices loco remoto
percisum sciat esse me?', sed errat:
magnis testibus ista res agetur.
[XVI]
Qualibus Hippomenes rapuit Schoeneida pomis,
qualibus Hesperidum nobilis hortus erat,
qualia credibile est spatiantem rure paterno
Nausicaam pleno saepe tulisse sinu,
quale fuit malum, quod littera pinxit Aconti,
qua lecta est cupido pacta puella viro:
qualiacunque, pius dominus florentis agelli
imposuit mensae, nude Priape, tuae.
[XVII]
Quid mecum tibi, circitor moleste?
ad me quid prohibes venire furem?
accedat, sine: laxior redibit.
[XVIII]
Commoditas haec est in nostro maxima pene,
laxa quod esse mihi femina nulla potest.
[XIX]
Hic quando Telethusa circulatrix,
quae clunem tunica tegente nulla
exos altius altiusque motat,
crisabit tibi fluctuante lumbo?
haec sic non modo te, Priape, posset,
privignum quoque sed movere Phaedrae.
[XX]
Fulmina sub Iove sunt; Neptuni fuscina telum;
ense potens Mars est; hasta, Minerva, tua est;
sutilibus Liber committit proelia thyrsis;
fertur Apollinea missa sagitta manu;
Herculis armata est invicti dextera clava:
at me terribilem mentula tenta facit.
[XXI]
Copia me perdit: tu suffragare rogatus,
indicio nec nos prode, Priape, tuo,
quaeque tibi posui tamquam vernacula poma,
de sacra nulli dixeris esse via.
[XXII]
Femina si furtum faciet mihi virve puerve,
haec cunnum, caput hic praebeat, ille nates.
[XXIII]
Quicunque hic violam rosamve carpet
furtivomve holus aut inempta poma,
defectus pueroque feminaque
hac tentigine, quam videtis in me,
rumpatur, precor, usque mentulaque
nequiquam sibi pulset umbilicum.
[XXIV]
Hic me custodem fecundi vilicus horti
mandati curam iussit habere loci.
fur habeas poenam, licet indignere 'feram'que
'propter holus' dicas 'hoc ego?' 'propter holus'.
[XXV]
Hoc sceptrum, quod ab arbore est recisum
nulla et iam poterit virere fronde,
sceptrum, quod pathicae petunt puellae,
quod quidam cupiunt tenere reges,
quoi dant oscula nobiles cinaedi,
intra viscera furis ibit usque
ad pubem capulumque coleorum.
[XXVI]
Porro — nam quis erit modus? — Quirites
aut praecidite seminale membrum,
quod totis mihi noctibus fatigant
vicinae sine fine prurientes
vernis passeribus salaciores,
aut rumpar nec habebitis Priapum.
ipsi cernitis, effututus ut sim
confectusque macerque pallidusque,
qui quondam ruber et valens solebam
fures caedere quamlibet valentes.
defecit latus et periculosam
cum tussi miser expuo salivam.
[XXVII]
Deliciae populi, magno notissima circo
Quintia, vibratas docta movere nates,
cymbala cum crotalis, pruriginis arma, Priapo
ponit et adducta tympana pulsa manu:
pro quibus, ut semper placeat spectantibus, orat,
tentaque ad exemplum sit sua turba dei.
[XXVIII]
Tu, qui non bene cogitas et aegre
carpendo tibi temperas ab horto,
pedicabere fascino pedali.
quod si tam gravis et molesta poena
non profecerit, altiora tangam.
[XXIX]
Obscaenis, peream, Priape, si non
uti me pudet inprobisque verbis.
sed cum tu posito deus pudore
ostendas mihi coleos patentes,
cum cunno mihi mentula est vocanda.
[XXX]
'Falce minax et parte tua maiore, Priape,
ad fontem, quaeso, dic mihi qua sit iter.'
vade per has vites, quarum si carpseris uvam,
cur aliter sumas, hospes, habebis aquam.
[XXXI]
Donec proterva nil mei manu carpes,
licebit ipsa sis pudicior Vesta.
sin, haec mei te ventris arma laxabunt,
exire ut ipse de tuo queas culo.
[XXXII]
Vvis aridior puella passis,
buxo pallidior novaque cera,
collatas sibi quae suisque membris
formicas facit altiles videri;
quoius viscera non aperta Tuscus
per pellem poterit videre aruspex;
quae suco caret usque putris † pumex,
nemo viderit hanc ut expuentem;
quam pro sanguine pulverem scobemque
in venis medici putant habere —
ad me nocte solet venire et affert
pallorem maciemque larualem.
ductor ferreus insulariusve
lanternae videor fricare cornu.
[XXXIII]
Naidas antiqui Dryadasque habuere Priapi,
et quo tenta dei vena subiret, erat.
nunc adeo nihil est, adeo mea plena libido est,
ut Nymphas omnis interiisse putem.
turpe quidem factu, sed ne tentigine rumpar,
falce mihi posita fiet amica manus.
[XXXIV]
Cum sacrum fieret deo salaci,
conducta est pretio puella parvo
communis satis omnibus futura:
quae quot nocte viros peregit una,
tot verpas tibi dedicat salignas.
[XXXV]
Pedicabere, fur, semel; sed idem
si prensus fueris bis, irrumabo;
quod si tertia furta molieris,
ut poenam patiare et hanc et illam,
pedicaberis irrumaberisque.
[XXXVI]
Notas habemus quisque corporis formas:
Phoebus comosus, Hercules lacertosus,
trahit figuram virginis tener Bacchus,
Minerva flava, lumine <est> Venus paeto,
fronte † crinitos Arcadas vides Faunos,
habet decentes nuntius deum plantas,
tutela Lemni dispares movet gressus,
intonsa semper Aesculapio barba est,
nemo est feroci pectorosior Marte:
quod si quis inter haec locus mihi restat,
deus Priapo mentulatior non est.
[XXXVII]
Cur pictum memori sit in tabella
membrum quaeritis, unde procreamur?
cum penis mihi forte laesus esset
chirurgique manum miser timerem,
dis me legitimis nimisque magnis,
ut Phoebo puta filioque Phoebi,
curatum dare mentulam verebar;
huic dixi: 'fer opem, Priape, parti,
quoius tu, pater, ipse pars videris;
qua salva sine sectione facta
ponetur tibi picta, quam levaris,
compar consimilisque concolorque.'
promisit fore mentulamque movit
pro nutu deus et rogata fecit.
[XXXVIII]
Simpliciter tibi me, quodcunque est, dicere oportet,
natura est quoniam semper aperta mihi:
pedicare volo, tu vis decerpere poma;
quod peto, si dederis, quod petis, accipies.
[XXXIX]
Forma Mercurius potest placere,
forma conspiciendus est Apollo,
formosus quoque pingitur Lyaeus,
formosissimus omnium est Cupido.
me pulcra fateor carere forma,
verum mentula luculenta nostra est:
hanc mavolt sibi quam deos priores
si qua est non fatui puella cunni.
[XL]
Nota Suburanas inter Telethusa puellas,
quae, puto, de quaestu libera facta suo est,
cingit inaurata penem tibi, sancte, corona:
hoc pathicae summi numinis instar habent.
[XLI]
Quisquis venerit huc, poeta fiat
et versus mihi dedicet iocosos.
qui non fecerit, inter eruditos
ficosissimus ambulet poetas.
[XLII]
Laetus Aristagoras natis bene vilicus uvis
de cera † facta dat tibi poma, deus.
at tu sacrati contentus imagine pomi
fac veros fructus ille, Priape, ferat.
[XLIII]
Velle quid hanc dicas, quamvis sim ligneus, hastam,
oscula dat medio si qua puella mihi?
augure non opus est: 'in me' mihi credite, dixit
'utetur veris viribus hasta rudis.'
[XLIV]
Nolite omnia, quae loquor, putare
per lusum mihi per iocumque dici.
deprensos ego ter quaterque fures
omnis, non dubitetis, irrumabo.
[XLV]
Cum quendam rigidus deus videret
ferventi caput ustulare ferro,
ut Maurae similis foret puellae,
'heus' inquit 'tibi dicimus, cinaede,
uras te licet usque torqueasque,
num tandem prior es puella, quaeso,
quam sint, mentula quos habet, capilli?'
[XLVI]
O non candidior puella Mauro,
sed morbosior omnibus cinaedis,
pygmaeo brevior gruem timenti,
ursis asperior pilosiorque,
Medis laxior Indicisve bracis:
manes hinc, licet ut liberet, ires;
nam quamvis videar satis paratus,
erucarum opus est decem maniplis,
fossas inguinis ut teram dolemque
cunni vermiculos scaturrientis.
[XLVII]
Quicunque vestrum, qui venitis ad cenam
libare nullus sustinet mihi versus,
illius uxor aut amica rivalem
lasciviendo languidum, precor, reddat
et ipse longa nocte dormiat solus
libidinosis incitatus erucis.
[XLVIII]
Quod partem madidam mei videtis
per quam significor Priapus esse,
non ros est, mihi crede, nec pruina,
sed quod sponte sua solet remitti,
cum mens est pathicae memor puellae.
[XLIX]
Tu, quicunque vides circa tectoria nostra
non nimium casti carmina plena ioci,
versibus obscaenis offendi desine: non est
mentula subducti nostra supercilii.
[L]
Quaedam, si placet hoc tibi, Priape,
fucosissima me puella ludit
et nec dat mihi nec negat daturam:
causas invenit usque differendi.
quae si contigerit fruenda nobis,
totam cum paribus, Priape, nostris
cingemus tibi mentulam coronis.
[LI]
Quid hoc negoti est quave suspicer causa
venire in hortum plurimos meum fures,
cum, quisquis in nos incidit, luat poenas
et usque curvos excavetur ad lumbos?
non ficus hic est praeferenda vicinae
uvaeve, quales flava legit Arete,
non mala truncis adserenda Picenis
pirumve, tanto quod periculo captes,
magisve cera luteum nova prunum
sorbumve ventres lubricos moraturum.
praesigne rami nec mei ferunt morum
nucemve longam, quae vocatur † alva
amygdalumve flore purpurae fulgens.
non brassicarum ferre glorior caules
betasve, quantas hortus educet nullus,
crescensve semper in suom caput porrum.
nec seminosas ad cucurbitas quemquam
ad ocimumve cucumeresque humi fusos
venire credo sessilesve lactucas
acresque cepas aliumque furatum,
nec ut salaces nocte tollat erucas
mentamque olentem cum salubribus rutis.
quae cuncta quamvis nostro habemus in saepto,
non pauciora proximi ferunt horti.
quibus relictis in mihi laboratum
locum venitis, improbissimi fures:
nimirum apertam convolatis ad poenam,
hoc vos et ipsum, quod minamur, invitat.
[LII]
Heus tu, non bene qui manum rapacem
mandato mihi contines ab horto,
iam primum stator hic libidinosus
alternis et eundo et exeundo
porta te faciet patentiorem.
accedent duo, qui latus tuentur,
pulcre pensilibus peculiati;
qui cum te male foderint iacentem,
ad partis veniet salax asellus
et nil deterius mutuniatus.
quare si sapiet malus, cavebit,
cum tantum sciet esse mentularum.
[LIII]
Contentus modico Bacchus solet esse racemo,
cum capiant alti vix cita musta lacus,
magnaque fecundis cum messibus area desit,
in Cereris crines una corona datur.
tu quoque, dive minor, maiorum exempla secutus,
quamvis pauca damus, consule poma boni.
[LIV]
CD si scribas temonemque insuper addas,
qui medium volt te scindere, pictus erit.
[LV]
Credere quis possit? falcem quoque — turpe fateri —
de digitis fures subripuere meis.
nec movet amissi tam me iactura pudorque
quam praebent iustos altera tela metus:
quae si perdidero, patria mutabor, et olim
ille tuos civis, Lampsace, Gallus ero.
[LVI]
Derides quoque, fur, et impudicum
ostendis digitum mihi minanti?
heu heu me miserum — quid ista lignum est
quae me terribilem facit videri?
mandabo domino tamen salaci,
ut pro me velit irrumare fures.
[LVII]
Cornix et caries vetusque bustum,
turba putida facta saeculorum,
quae forsan potuisset esse nutrix
Tithoni Priamique Nestorisque,
illis ni pueris anus fuisset,
ne desim sibi, me rogat, fututor.
quid si nunc roget, ut puella fiat?
Si nummos tamen haec habet, puella est.
[LVIII]
Quicunque nostram fur fefellerit curam,
effeminato † imminet procul † dubio;
quaeque hic proterva carpserit manu poma
puella, nullum reperiat fututorem.
[LIX]
Praedictum tibi ne negare possis:
si fur veneris, inpudicus exis.
[LX]
Si quot habes versus, tot haberes poma, Priape,
esses antiquo ditior Alcinoo.
[LXI]
Quid frustra quereris, colone, mecum,
quod quondam bene fructuosa malus
autumnis sterilis duobus adstem?
non me praegravat, ut putas, senectus,
nec sum grandine verberata dura,
nec gemmas modo germine exeuntes
seri frigoris ustulavit aura,
nec venti pluviaeve siccitasve,
quod de se quererer, malum dederunt;
non sturnus mihi gracculusve raptor
aut cornix anus aut aquosus anser
aut corvos nocuit siticulosus:
sed quod carmina pessimi poetae
ramis sustineo laboriosis.
[LXII]
* * *
* * *
securi dormite, canes: custodiet hortum
cum sibi dilecta Sirius Erigone.
[LXIII]
Parum est mihi quod hic fixi † sedem,
agente terra per caniculam rimas
siticulosam sustinemus aestatem;
parum, quod hiemis perfluont sinus imbres
et in capillos grandines cadunt nostros
rigetque dura barba vincta crystallo;
parum, quod acta sub laboribus luce
parem diebus pervigil traho noctem.
huc adde, quod me terribilem † fuste
manus sine arte rusticae dolaverunt,
interque cunctos ultimum deos numen
cucurbitarum ligneus vocor custos.
accedit istis impudentiae signum,
libidinoso tenta pyramis nervo.
ad hanc puella — paene nomen adieci —
solet venire cum suo fututore,
quae tot figuras, quas Philaenis enarrat,
* * *
non † inventis pruriosa discedat.
[LXIV]
Quidam mollior anseris medulla
furatum venit huc amore poenae:
furetur licet usque, non videbo.
[LXV]
Hic tibi qui rostro crescentia lilia morsit,
caeditur e tepida victima porcus hara.
ne tamen extraneum † facias pecus omne, Priape,
horti sit, facias, ianua clausa tui.
[LXVI]
Tu quae ne videas notam virilem
hinc averteris, ut decet pudicam:
a mirum, nisi quod times videre
intra viscera habere concupiscis.
[LXVII]
Penelopes primam Didonis prima sequatur
et primam Cadmi syllaba prima Remi,
quodque fit ex illis, tu mi deprensus in horto,
fur, dabis: hac poena culpa luenda tua est.
[LXVIII]
Rusticus indocte si quid dixisse videbor,
da veniam: libros non lego, poma lego.
sed rudis hic dominum totiens audire legentem
cogor Homereas edidicique notas.
ille vocat, quod nos psolen, ψολόεντα κεραυνόν,
et quod nos culum, κουλεόν ille vocat.
μερδαλέον certe si res non munda vocatur,
et pediconum mentula merdalea est.
quod nisi Taenario placuisset Troica cunno
mentula, quod caneret, non habuisset opus.
mentula Tantalidae bene si non nota fuisset,
nil, senior Chryses quod quereretur, erat.
haec eadem socium tenera spoliavit amica,
quaeque erat Aeacidae, maluit esse suam.
ille Pelethroniam cecinit miserabile carmen
ad citharam, cithara tensior ipse sua.
nobilis hinc nata nempe incipit Ilias ira
principiumque sacri carminis illa fuit.
altera materia est error fallentis Vlixei:
si verum quaeras, hanc quoque movit amor.
hic legitur radix, de qua flos aureus exit,
quam cum μωλυ vocat, mentula μωλυ fuit.
hic legimus Circen Atlantiademque Calypson
grandia Dulichii vasa petisse viri.
huius et Alcinoi mirata est filia membrum
frondenti ramo vix potuisse tegi.
ad vetulam tamen ille suam properabat, et omnis
mens erat in cunno, Penelopea, tuo:
quae sic casta manes, ut iam convivia visas
utque fututorum sit tua plena domus.
e quibus ut scires quicunque valentior esset,
haec es ad arrectos verba locuta procos:
'nemo meo melius nervom tendebat Vlixe,
sive illi laterum sive erat artis opus.
qui quoniam periit, vos nunc intendite, qualem
esse virum sciero, vir sit ut ille meus.'
hac ego, Penelope, potui tibi lege placere,
illo sed nondum tempore factus eram.
[LXIX]
Cum fici tibi suavitas subibit
et iam porrigere huc manum libebit,
ad me respice, fur, et aestimato,
quot pondo est tibi mentulam cacandum.
[LXX]
Illusit mihi pauper inquilinus:
cum libum dederat molaque fusa,
carnum partibus additis in ignem,
sacro protinus hinc abit peracto.
vicini canis huc subinde venit
nidorem, puto, persecuta fumi,
quae libamine mentulae comeso
tota nocte mihi litat rigendo.
at vos amplius hoc loco cavete
quicquam ponere, ne famelicorum
ad me turba velit canum venire,
ne dum me colitis meumque numen,
custodes habeatis irrumatos.
[LXXI]
Si commissa meae carpes pomaria curae,
dulcia qui doleam perdere, doctus eris.
[LXXII]
Tutelam pomari, diligens Priape, facito:
rubricato furibus minare mutinio.
Quod monear non est, quia, si furaberis ipse
grandia mala, tibi bracchia macra dabo.
[LXXIII]
Obliquis quid me, pathicae, spectatis ocellis?
non stat in inguinibus mentula tenta meis.
quae tamen exanimis nunc est et inutile lignum,
utilis haec, aram si dederitis, erit.
[LXXIV]
Per medios ibit pueros mediasque puellas
mentula, barbatis non nisi summa petet.
[LXXV]
Dodone tibi, Iuppiter, sacrata est,
Iunoni Samos et Mycena ditis,
undae Taenaros aequorumque regi;
Pallas Cecropias tuetur arces,
Delphos Pythius, orbis umbilicum,
Creten Delia Cynthiosque colles,
Faunus Maenalon Arcadumque silvas;
tutela Rhodos est beata Solis,
Gades Herculis umidumque Tibur;
Cyllene celeri deo nivosa,
tardo gratior aestuosa Lemnos;
Hennaeae Cererem nurus frequentant,
raptam Cyzicos ostreosa divam,
formosam Venerem Gnidos Paphosque
* * *
[LXXVI]
* * *
quod sim iam senior meumque canis
cum barba caput albicet capillis:
deprensos ego perforare possum
Tithonum Priamumque Nestoremque.
[LXXVII]
Immanem stomachum mihi † videtis
qui densam facitis subinde saepem
et fures prohibetis huc adire.
hoc est laedere, dum iuvatis; hoc est
non admittere ad aucupem volucres.
obstructa est via, nec licet iacenti
iactura natis expiare culpam.
ergo qui prius usque et usque et usque
furum scindere podices solebam,
per noctes aliquot diesque cesso.
poenas do quoque, quot satis superque est,
in semenque abeo salaxque quondam
nunc vitam perago — quis hoc putaret? —
ut clusus citharoedus abstinentem.
at vos, ne peream situ senili,
quaeso, desinite esse diligentes
neve imponite fibulam Priapo.
[LXXVIII]
At di deaeque dentibus tuis escam
negent, amicae cunnilinge vicinae,
per quem puella fortis ante nec mendax
et quae solebat impigro celer passu
ad nos venire, nunc misella landicae
vix posse iurat ambulare prae fossis.
[LXXIX]
Priape, quod sis fascino gravis tento,
quod exprobravit hanc tibi suo versu
poeta noster, erubescere hoc noli:
non es poeta fascinosior nostro.
[LXXX]
At non longa bene est, at non bene mentula crassa
et quam si tractes, crescere posse putes?
me miserum, cupidas fallit mensura puellas:
non habet haec aliud mentula † maius eo.
utilior Tydeus, qui, si quid credis Homero,
ingenio pugnax, corpore parvos erat.
sed potuit damno nobis novitasque pudorque
esse, repellendus saepius iste mihi.
* * *
* * *
[LXXXI]
[dum vivis, sperare licet: tu, rustice custos,
huc ades et nervis, tente Priape, fave.]
[LXXXII TIBVLLI(?)]
Vilicus aerari quondam, nunc cultor agelli,
haec tibi Perspectus templa, Priape, dico.
pro quibus officiis, si fas est, sancte, paciscor,
assiduus custos ruris ut esse velis,
improbus ut si quis nostrum violabit agellum,
hunc tu, sed tento — scis, puto, quod sequitur.
[LXXXIII TIBVLLI(?)]
Quid hoc novi est? quid ira nuntiat deum?
silente nocte candidus mihi puer
tepente cum iaceret abditus sinu,
Venus fuit quieta, nec viriliter
iners senile penis extulit caput.
placet, Priape, qui sub arboris coma
soles, sacrum revincte pampino caput,
ruber sedere cum rubente fascino?
at, o Triphalle, saepe floribus novis
tuas sine arte deligavimus comas
abegimusque voce saepe, cum tibi
senexve corvos impigerve graculus
sacrum feriret ore corneo caput.
vale, nefande destitutor inguinum,
vale, Priape: debeo tibi nihil.
iacebis inter arva pallidus situ,
canisque saeva susque ligneo tibi
lutosus affricabit oblitum latus.
at, o sceleste penis, o meum malum,
gravi piaque lege noxiam lues.
licet querare: nec tibi tener puer
patebit ullus, † imminente qui toro
iuvante verset arte mobilem natem,
puella nec iocosa te levi manu
fovebit apprimetve lucidum femur.
bidens amica Romuli senis memor
paratur, inter atra cuius inguina
latet iacente pantice abditus specus
vagaque pelle tectus annuo gelu
araneosus obsidet forem situs.
tibi haec paratur, ut tuom ter aut quater
voret profunda fossa lubricum caput.
licebit aeger angue lentior cubes,
tereris usque, donec, a miser miser,
triplexque quadruplexque compleas specum.
superbia ista proderit nihil, simul
vagum sonante merseris luto caput.
quid est, iners? pigetne lentitudinis?
licebit hoc inultus auferas semel:
sed ille cum redibit aureus puer,
simul sonante senseris iter pede,
rigente nervos excubet lubidine
et inquietus inguina arrigat tumor
neque incitare cesset usque dum mihi
Venus iocosa molle ruperit latus.
The Miscellany | The Latin Library | The Classics Page |