P. OPTATIANUS PORFYRIUS
CARMINA

1
Quae quondam sueras pulchro decorata libello
carmen in Augusti ferre Thalia manus,
ostro tota nitens, argento auroque coruscis
scripta notis, picto limite dicta notans,
scriptoris bene compta manu meritoque renidens
gratificum, domini uisibus apta sacris,
pallida nunc, atro chartam suffusa colore,
paupere uix minio carmina dissocians,
hinc trepido pede tecta petis uenerabilis aulae,
horrida quod nimium sit tua nunc facies.
Hos habitus uatis praesentia fata merentur;
uix locus hoc saltem praebuit unde uenis.
Suppliciter tamen ire potes dominumque precari:
squalor et hae sordes conueniunt miseris.
Cum dederit clemens ueniam, natumque laremque
reddiderit, comptis ibis et ipsa comis,
purpureo fulgens habitu, radiantibus intus,
ut quondam, scriptis ambitiosa tuis.

2
Sancte, tui uatis, Caesar, miserere serenus.
Auguste omnipotens, almo mortalia cuncta
numine laetificans, nobis ad gaudia nomen,
Constantine, tuum fecundi carminis ex hoc
te duce det Musas; nam tristis cura recusat
egregios actus: iam sedent crimina Parcae.
Tunc melius dominum te uox secura sonabit,
uirtutum rector. potuit uix pangere uersu
ista modo, et maesto sic saltim dicere uati;
uix mihi Calliope pauitanti conscia nutu
adnuit, ausa precem uatisque edicere fata
tristia, signato partes ut limite claudat
iure pari carmen, mediis ut consona in omni
sit nota prima sui, et sit pars extima talis
ceu media, e primis occurrens aptius istic
ad laterum fines, et pars, quae diuidit orsa
e medio, caput esse queat uersuque referre:
Sancte, tui uatis, Caesar, miserere serenus.
Alme, salus orbis, Romae decus, inclite fama,
re melior, pietate parens, ad Martia uictor,
mitior ad ueniam, permulcens aspera legum
iustitia, aeternae uires et gloria saecli,
spes data plena bonis et felix: copia rebus,
eximium columen ueterum uirtute fideque,
Romae magne parens, armis ciuilibus ultor,
et summi laus grata dei, mens clara, superne
rebus missa salus, per te pax, optime ductor,
et bellis secura quies, sancta omnia per te.
Solis iura suis fidissima dextra maritis
et sociale iugum praebet, consortia uitae.
Respice me falso de crimine, maxime rector,
exulis afflictum poena; nam cetera causae
nunc obiecta mihi uenia, uenerabile numen,
uince pia et solito superans fatalia nutu
sancte, tui uatis, Caesar, miserere serenus.

3
Fingere Musarum flagrarem numine uultus,
alme parens orbis, perfecta in munia uersu,
uotaque, si ratio non abnuat ordine Phoebi.
Gesta canunt, quos Aonium placabile numen
uatis sorte frui dat; donis carminis ex hoc
sustollens et uersu instigans ora sonare,
tu mentem inspiras uatis; tu gaudia semper
in te, sancte, uocas. tu quiuis docta Camenae
edere dicta fauens, tu laetus uota secunda,
ut rata sint, audis; tua mitis rector Olympi
tempora praecipua seruat pietate serena.
Aurea iam toto, uictor, tua saecula pollent,
Constantine, polo. haec nexus lege solutis
dicturus metris magno mouet agmine Musas,
at mea uix pictis dum texit carmina Phoebi
Calliope modulis, gaudet, si uota secundet
Delius, intexta ut parili sub tramite Musa
orsa iuuet, uersu consignans aurea saecla.
Sed tibi deuotam rapiunt ad gaudia mentem
audenterque loqui suadent per deuia uoto
Aonides fretae, et, quantis sua uerba tueri
legibus astrictae, te tota mente fideque
uatis uoce tui, tua, princeps inclite, tanta
bella canunt, et Pegaseo noua carmina potu
exercent, nexuque uolunt nunc rite sonare
egregium imperium, tanto cur munere fungi
et praecelsa iuuat uersu per scrupea fari.
Mentis opus mirum metris intexere carmen
ad uarios cursus; uix, arto in limite clausa,
nodosos uisus artis cata praeferat ex hoc,
et tamen ausa loqui tanto mens aestuat ore,
nec dignum uotis carmen sic reddere retur,
tali lege canens; quae nostrum pagina sola,
ex Helicone licet, complebit, munus amoris,
picta elementorum uario per musica textu.

4
Imperii fastus geminant uicennia signa,
pagina flexosa tramite uota notat.
Constantinigenis: Helicon det talia natis
munera, deuotis haustibus ora rigans.
Hos rupes Cirrhaea sonet uideatque coruscos
Ponti nobilitas, altera Roma, duces.
Sed nunc te, uictor, uicennia picta honorent:
contentum tenui munere Musa cupit.
Quod textu scruposa siet mea pagina simplex,
disserat Augusto Calliopea mea.

5
Uictor sidereis pollens uirtutibus ibis,
Persica cum natis Latio confinia reddens,
iam Nili princeps, laetis, Oriente recepto,
quos tibi fida dicat concordia, diues Eois
iam populis Parthis, Medis unique dicatis
Augusto et natis. tu magna ad gaudia, sancte
Constantine, faue; te tanto in carmine Musa
et tua descriptis pingit uicennia metris.
At tu supplicibus, olim dux clarus in armis,
da pietate fidem. maior mox gloria honorum,
si totos seruare queas post uota tropaeis.
Parcere iam uersis uirtus denuntiat alma.
Indus, Arabs iam uota ferunt et Media diues,
Aethiopes gnari rapido cum lumine surgit
Tethyos ex gremio Titan. sed et omnia laeta,
Constantine, bono nunc ludent otia saeclo.
Felix Musa, tuis possit quae digna referre
praemia uirtutum meritis uel uoce sonare.
Quid, uaga, Pierios uersus sub uallis opaca
ilice componis? lauro quid carmina carpis?
Castalios tota respondet uoce triumphos,
quam dat fonte suo. Clario tu carmina prome
uate deo digna: aut siquod perferet audens,
maius opus nectens, mens tota mole subibit,
spe pinget carmen, pangat si coepta Camena,
compleat et uersu uariata decennia picto,
ore secunda uouens sub certo limite metri.
indulgens natis patriae pietatis honore,
mitis iure deus; sed Crispi in fortia uires
non dubiae ripa Rhenum Rhodanumque tueri
ulteriore parant et Francis tristia iura.
Iam tu, sancte puer, spes tantae rite quieti
missa polo; saeclis da, Constantine, serena
tempora, summe: pio tricennia suscipe uoto.

6
Martia gesta modis audax imitata sonoris
Musa per effigiem turmarum carmina texit,
et nunc agmen agit quino sub limite rectum
Musigeno, spatium septeno milite distans,
nunc eadem uerso relegens utcumque meatu
mittit in amfractus non una lege cateruas,
dissona componi diuerso carmine gaudens,
grata nimis flexu docili de perpete metro,
orsa iterum fini socians, confinia contra
praeponens orsis, nullo discrimine metri.
Quin etiam partes mediae sua munia doctae
expediunt: uersis uicibus, nam, fine sed uno,
quamuis ambiguos cursus et deuia claudit.
Ostentans artem uinciri, scrupea praebet
Sarmaticas, summe, strages, et tota peracta
uota (precor, faueas) sub certo condita uisu.
Factorum gnarum tam grandia dicere uatem
iam totiens, Auguste, licet. Campona cruore
hostili post bella madens artissima toto
corpora fusa solo, submersas amne repleto
uictrix miretur turbas aciemque ferocem.
Plurima conarer, Phoebeo carmine gaudens,
Margensis memorare boni caelestia facta,
introitus et bella loqui perculsa ruinis,
quis deuicta iacet gens duro Marte caduca.
Testis magnorum uicina Bononia praesens
sit uoti compos, excisaque agmina cernens
det iuga captiuis et ducat cetera praedas.
Grandia uictori molimur proelia plectro
dicere, nec satis est, uotum si compleat ore
Musa suo: quaecumque parat sub lege sonare,
scruposis innexa modis, perfecta Camenis
uult resonare meis, et testis nota tropaea
depictis signare metris, cum munere sacro
mentis deuotae placarint fata procellas.

7
Augustum specimen, mitis clementia, magne
Ausonidum ductor, tua, maxime, fortia Musae
Castaliae de fonte canunt. tu munera summa
uotorum da, Phoebe, mihi nunc, plena fauoris,
da mentem sensusque pios insigne serenus
imperium, natisque potens, ad Martia felix,
perpetuum saeclis, picto sub carmine fari.
Audentem, precor, ipse iuua me, gloria uatum,
dicturum carmen, quamuis nunc copia Musae
non talis, possitque minus sub lege iuuari:
uersu aliud limo, aliud, quo pagina in omnis
signatur modulos, discernat semita fandi.
Uelle iubet numen, lux alma, et gaudia mundi
instituunt; sequitur curas in musica uoto
uirtutesque tuas et mores pandere gestit,
sancte, tuos. creuit nostrae fiducia menti;
te duce namque pio gaudens sub munere nota
in iuga festinat Musis, ubi frondea semper
tecta canunt artes et notae uatibus undae.
Indomitos reges seu pacis lubrica uictor
aut bello sternens aut mitis foedere, nutu
esse tuos facis agrosque exercere tuorum.
Auctior alma dei per te praesentia mundum
respexit, reddens mox aurea saecula rebus,
ostenditque deus rectoris tempora iusti
aetherio nutu placidis clementia iussis.
Per te perque tuos sunt omnia mitia, uictor,
natos, res populi florent ad gaudia mentis,
Caesaribusque tuis toto Uictoria in orbe
semper iure comes felix in saecula pollet.
Tantorum merita statues captiua tropaea,
uictor Sarmatiae totiens. en, accipe, clare
ductor, ubique tuis uotorum reddita, felix,
debita. iam compos gaudet tua, Romule, pubes:
rector rite suus nobis per saecula floret.

8
Accipe picta nouis elegis, lux aurea mundi,
clementis pia signa dei uotumque perenne.
Summe, faue. te tota rogat plebs gaudia rite,
et meritam credit, cum seruat iussa timore
Augusto et fidei, Christi sub lege probata.
Gloria iam saeclo processit candida miti,
accumulans coetus et tota ornata serenis
muneribus praestans natis, ut laurea uota,
uirtutum titulos, primis iam debeat annis,
progenie tali genuit quos nobile saeclum.
His decus a proauo, et uerae conscia prolis
Roma cluit, princeps inuicti militis, alma,
otia pacis amans. haec sunt mitissima dona,
hoc ataui meritum. uotis post editus orbis
erumpens docuit ne norint frangere fidei
optima iura pares; curis sub Martis iniqui
nullis laesa fides. hinc iugi stamine fata
uobis fila legunt placida pietate secuta,
et res Constanti nunc exerit inclita Fama,
aucta stirpe pia, uoto accumulata perenni;
sancta suas sedes ad mentis gaudia migrat
aetherio residens felix in cardine mundi.
Iam patriae uirtutis opus belline labore
an iusti meritis dicam mentisque serenae?
Et pia dona canam fecundaque pectora noto
rite deo, sic mente uigent cui gaudia casta?
Claudius inuictus bellis insignia magna
uirtutum tulerit Gothico de milite parta,
et pietate potens Constantius omnia pace
ac iustis auctus complerit saecula donis:
haec potiore fide, meritis maioribus orta
orbi dona tuo praestas, superasque priora,
perque tuos natos uincis praeconia magna.
Ac tibi lege dei iussisque perennia fient

9
Castalides, domino uirtutum tradite palmam.
Constantinus habet bellorum iure tropaeum,
uindice sub dextra reddens feliciter orbem
consiliis, iterum suadens et cuncta referre,
Roma, tibi. bellis cum saeua innectere possit
uincla iugi, uirtus mitis non armat in hostem,
sed magno patiens docuit certamine parcens
quid pietas donet post pila minacia clemens.
Nunc mihi iam toto dociles Helicone Camenae
mittite compositas in tempora mitia palmas;
nectite de metris uirtutum carmina et omnes
concinite, ut fructu felix et principe digna
det stirpes gratas, texens quas pagina uersu
hinc uoueat, titulo uotorum carmine pollens.
Pierios mihi, Phoebe, tuo de numine praestent
fontes Castaliae; tua, si licet ire, peragrans
mens iuga celsa petet, mecum si pangere uersu
Musa uelit tanto iam nunc sub principe laeta,
laudis dona ferens, resonans insignia ramis,
uincentum iussos audax, mihi fida, triumphos,
et meritum iustis tot reddere nobile palmas,
Aonidum quas ualle fluens alit unda rigatas.
Sancte, salus mundi, armis insignibus ardens,
Crispe, auis melior, te carmine laeta secundo
Clio Musa sonans tua fatur pulchra iuuentae.
Nobile tu decus es patri, tuque alme Quiritum
et spes urbis eris. Nos mentis carmina, Caesar,
tu uincens pacis gratissima foedera semper
indulge, et facilis gentes adiunge rogantes,
facque tui iuris, gaudens uirtutibus auctis.
Constantinus item, laus orbis, gloria saecli,
Romuleum sidus, lux clemens, inclita fratrum
nobilitas, proauis uerum et memorabile fama
restituit uictor Caesar nomenque decusque.
Sancte pater, rector superum, uicennia laeta
Augusto et decies crescant sollemnia natis.

10
Calliope cane plura procax. en ore serenus
fontis Castalii deus audiet; inde canoros
mens furit in nexus, et felix currere uotis
iam se credet ouans. libet ire per auia sola
impete quo gressus effandi optata cupido
inuitata tulit. mens tantum, maxime Caesar,
Aoniae nodos amplectitur. incitus aethra
funde, pater, coeptis Musas, ad mutua uersus.
Scrupea fingentem tam duro carmina uersu
luderev fas nobis praesumere dicere metrav,
gaudia uel tenui mea pandere sit mihi, Musa.
Tantus honor me iure suo per sidera saeclo,
o decus Ausoniae, tulerit. sic parua locuto
amplius en, iudex, dominus, tot munera summa
tantaque concedis. tu mentem dicere donis
inuitas laudis cum munere; sic uaga primis,
haud audita ligas. nec dictis laesa Camena
audet magnanimo uati noua uincula mentis
iussa dare, creuitque meo correpta fauore.
En age: iam reddit uotis pia praemia magnus.
Concordi saeclo Romae decus et sibi mundi
iura sui, tot lux populis orbique tropaeum
sic data sunt; isto maior tua gloria terris.
En, Auguste, tuis praesens et tantus ubique,
imperiis fecunde, paras nunc omine Crispi
Oceani intactas oras, quibus eruta Franci
dat regio procul ecce deum, cui deuia latis
tota patent campis. ut, caeso limite, uictor
rite atauo summo melior, cui Claudius acer,
magnanimum sidus, dat clarum e numine diuo
imperium, Uirtus quem felix optat alumnum.
Auges flore tuo nostrae tibi dedita uitae;
orta micat fratrum fatalis gloria saeclo,
res Latia ut uoti compos sic gaudeat aucta.
Aspice: pacato parta est lux laeta sub orbe.

11
Fortia facta ducis toto dominantia iam nunc
orbe canam, quis laeta suo sub principe tanto
rursum Roma tenet, mundi caput, inclita, carmen.
Tu uatem, tu, diua, mone. lacerata cruentis
imperiis pars fessa poli diuisa gemebat
sceptra et Ausoniae maerebat perdita iura.
Siqua fides, tantis Romanum gloria nomen
insignit titulis, dominos et libera quaerunt,
maestaque iure suo trepidat plaga maxima mundi.
Unde iubar lucis primum radians Hyperion
sideribus pulsis rutilo diffundit ab ortu,
inde tuum nomen multum uenerabile cunctis,
maxime bellantum domitor, lux unica mundi,
perpetuis uotis cupiunt, memorabile numen,
exoptant, seruire uolunt (mirabile dictu)
remque laremque suum, tanta est tibi gloria iusti,
Auguste. iuuat ecce tuo sub foedere iam nunc
totum orbem post tot caedes, quas fessa gemebant
omnia, nunc nullo tandem trepidantia motu,
Romuleis seruire piis, pater inclite, iussis.

12
Constantine pater, tu, mundi gloria, consul,
ecce tuo renouata dabis tot aperta labore
regna per innumeras gentes. mox carus Eois
tot populis pia iura feres, et solus in omni
Augustus mundo sparges et in ultima numen.
Sol tibi felices faciet spes perpete nutu:
ars bona iustitiae et diuum uicina decori
largi dona boni caelo capit; influit illuc
uota quod optarint pietatis. cana subibit
sancta Ceres; tellus reddit Bacheia lapsa
riuis dona suis; non Euri e flamine turbant
enormes pelagus; stat mitis principe noto
res per iusta uigens oris, qua signa Booten
ultima consocia tollunt in sidera dextra.
Maxime, iustitiae lumen, concordia et omen
pacificum te tota cupit iam saucia et orat
res fessas cito pace leues. tu iunge sereni
orbis uota tui, gentes sibi iunge uolentes.

13
Princeps beate, placido sub axe iamnunc
iustis, serene, populis fauente mundo
uictor triumpha tribuens, salubre numen,
saeclis amore dominans perenne faustis,
auctor salutis, Oriens quietus ibit.
Uotis fauente domini superne dextra,
gaudet subire placidum regentis omen;
uirtus uigore radians serena praestat
sanctis uidere superis remota mundi,
totum sub orbe moderans salubre numen,
uincens ubique supero fauente nutu,
saeclum per omne dominans, beate, solus.

14
Iamnunc sub axe placido, beate princeps,
mundo fauente populis, serene, iustis,
numen salubre, tribuens triumpha uictor,
faustis perenne dominans amore saeclis,
ibit quietus Oriens, salutis auctor.
Dextra superne domini fauente uotis,
omen regentis placidum subire gaudet;
praestat serena radians uigore uirtus
mundi remota superis uidere sanctis,
numen salubre moderans sub orbe totum,
nutu fauente supero ubique uincens,
solus, beate, dominans per omne saeclum.

15
Sancte, decus mundi ac rerum summa salutis,
lux pia terrarum, te solo principe saeclis
immensum gaudere bonis datur. aurea uenit
iustitia in terras et gloria candida ueri;
teque duce mage grata fides et iura renata;
totaque, perculsis ingenti mole tyrannis,
aspera uis posita est belli. res Itala iure
sceptra dabit populis. uoto pius orbis Eoi,
Auguste, inuictus mundi transibis in oras;
teque suplex totis ducibus stipata Syene
orat iura, cupit lucis sibi gaudia nostrae,
optat, amat. fallax, en, perfida tela fugarum
Parthus deposuit; ruit oris undique rubri
litoris aetherio e nutu certamine amoris
Medus; Arabs mox omnis ouat laudare sereni
oris lustra tui, dat ueris, sancte, tropaeis
haec, mage felices titulos, ut uincas amore
aurea. perpetuo restaurans saecula mundo.
Indus et Aurorae miles, quos flumine Nilus
tangit, fecundis uenturus frugifer undis,
orantes pia iura petent; gens nobilis ortu
Aethiopes cuncti parent; optataque mundo
tempora laeta dedit nobis felicitas aeui.
En, suplices Persae iura sibi regia nolunt,
te dominum malunt, fusi tua semper adorant
ora, suis cupiunt totis sibi cedere regnis.
Tu pius et iusti uere memor, inclite, laetis
da responsa; bono semper mitissimus orbis
impertire tuum clementer et addito numen.
Sint mage felices, pariter quos, alme, tuere,
et reparata iugans maesti diuortia mundi,
orbes iunge pares; det leges Roma uolentis
principe te in populos; miti felicius aeuo
omnia laetentur florentibus aurea rebus.

16
Alme, decus mundi summum, rector pius orbis,
Auguste, inuicta populos uirtute gubernans
iustitia, imperii nationum, Constantine,
effrenatarum moderamine pacificator,
quem diuus genuit Constantius induperator,
aurea Romanis propagans saecula nato,
heu nimis ad caelum properans, ni liquerit ille
aeternum auxilium inuictum iustumque piumque,
alme pater patriae, nobis te, maxime Caesar,
Ausoniae decus, o lux pia Romulidum.
Est placitum superis tunc haec in gaudia mundi
perpetuis bene sic partiri munera saeclis;
sidera dant patri, et patris imperium,
sancte, tibi. magnae data tu lux aurea Romae.
Ista canit ruris tibi uates ardua metra.

17
Dissona conexis audet componere uerbis
omine mens elata bono. iuuat inclyta linguae
munera Graiorum Musa modulante nouare,
inque uicem, uersu cecinit quae forte Latino,
nunc alio textu Graecorum in carmina duci,
ordine ut in duplicem nectatur littera uocem.
Nunc age fecundae reserent pulcherrima Musae;
ore sonet docili chelys inclyta carmina Phoebi:
spem rerum iustumque canam summamque salutis
te dominum, bona dona dei, te, magne, parentem
Romanum, gratumque orbem tibi, maxime, semper,
omnia quod certa respirant mente quietem.
Cum placidi spectent hostiles mille triumphos,
omnia plena bonis tua, Constantine, Quirites,
nil sibi crediderint carum mage te, decus orbis.
Seruatos Tyrii se semper uindice dextra
te domino exultant; tranquillis carior urbi
Africa temporibus potitur seruata quiete,
nunc se felicem, nunc se sub numinis arce
tutam, quod Carthago decus uenerabile gestat,
iure putat: tantum fatis, lux inclyta, praestat
nobile te domino nomen; spes et decus almumst.
Omnis ab Arctois plaga finibus horrida Cauro
pacis amat cana et comperta perennia iura,
et tibi fida tuis semper bene militat armis,
resque gerit uirtute tuas populosque feroces
propellit caeditque, habens tibi debita rata,
et tua uictores sors accipit. hinc tibi fortes
teque duce inuictae attollunt signa cohortes;
undique te comitata dei pia numina summi
omnibus ultorem praebent, et iura fidemque,
alme, tua spectant: respondent omnia uotis.
Undique pacatis saluator maxima rebus
gaudia praestabis, dabis otia uictor in orbe;
uirtutum meritis uicennia praecipe uota.
Saeclorum creuit gemino spes Caesare certa,
tuque, o sancte parens, olim post mille tropaea,
o lux Ausonidum, dispone sceptra nepotum.

18
Sunt septem numero pares ac lege metrorum
consimilis uersus; genus est quae Musa Maronis.
His proprium sentire subest; mens sufficit uni.
Iure suo sibimet cedunt: alios tenet ortus
alterius finis, lector. qua littera monstrat
nam quemuis medium uenientis semita sulcat.
Si uerbum textum pertemptes ore Latino,
in sese alterno conectens ordine uersus,
uota sonans longum poteris implere uolumen.
Ne tamen ambages error sinuosus haberet,
ordine perscribtos minium reserare ualebit
uersus, quos titulis Augustus uictor honestat:
Alme tuas laurus aetas sustollet in astra.
Aurea lux uatum, siluae mihi praemia serua.
Aucta deo uirtus Musas magis ornat aperta.
Aurea uictorem pietas sonat ubere lingua.
Aonios latices pietas iuuat armaque diua.
Augusti florem pietas iuuat, arma, tropaea.
Aonii frutices pietas iuuat ubere gleba.

19
Alme, tuas laurus aetas sustollet in astra;
luce tua signes fastus, sine limite consul.
Marte serenus habes reiecto munia Graium,
et Medi praestas in censum sceptra redire.
Torua Getas campo clarus ut lumina perdit,
uult curuo turmae felix sua comminus ictu
Armenii dux ferre leuis, sol, te quoque pila.
Sic et uicta refert exortos Dacia Francos.
Lege tuus tonso Rhenus tibi germinat exul
agmina, telorum subeant qui murmure bella.
Uincere florenti Latiales Sarmata ductu
rex tibi posse Getas uiso dat limite, ultor.
Uidit te, summum columen, qua uelifer aestu
serus in Oceani pressit iuga Nysia pontus,
atque rudis radii scit lux exorta tropaea.
En, gaudent pietate *altis pars perpete age.
Tu uatem firmes dictus, te nunc lyra cantet:
aucta deo uirtus Musas magis ornat aperta.
Solum uota notis late sua Romula dat plebs?
Sancta tuis alio permiscet uota tropaeis
uisitur et crescit pictorum gratia cantu.
Sit uis uicinis, per Thulen gratia pollens.
Talis fixa suis signis lyra munera gestat,
orsa pari uates quae perfert, Delie, rythmo.
Lumine muriceo uenerandus dux erit ut Sol
legibus ut Iani teneas auus orbe tribunal,
egregios titulos pietatis habebis amore.
Tot freta pacis apex mutari munere gaudet,
India clauigeri Latium uult tangere naui,
Nileus messor sua tradit castra, uel agmen
Arctos, quam Carpi noscet uix Haemus, in ora.
Sic istis cultus in rem curuantibus enses
te niuea iuuat arce frui. Ponti decus auget,
Roma soror, ueteres Tuscos, quos ore tuemur.
Alme, tuas laurus aetas sustollet in astra.

20
Prodentur minio caelestia signa legenti.
Constantine, decus mundi, lux aurea saecli,
quis tua mixta canat mira pietate tropaea
exultans, dux summe, nouis mea pagina uotis,
aemula quam Clarii genitoris Calliopeae
composuit tali nunc mens perfusa liquore?
Uersificas Helicon in gaudia proluat undas,
clementique nouum numen de pectore uerset,
namque ego magnanimi dicam numerosa canendo
sceptra ducis. Gazzae nobis dat Graecia dona,
saeclaque Blemmyico sociali limite firmas,
Romula lux. Condigna nouis florentia uotis
uoto scripta cano. Tali Mars cardine tecto
iam bellis totum Myseum perplectere ciuem
ut pateat Rubicon parili petit aethera iure.
Nunc felix proprios pacis me scrupea uisus
iam stimulat signis exultans Musa notare,
gaudia laetus nunc per me notat auia Phoebus
retito quoque texta nouo cane laurea plectro,
arte notis picta felicia saecula plaudens.
Sic aestus uates fido duce, Pythie, carpens
nunc tutus contemnat, summe, procax; ego uero
nunc mare Sigaeum ualeam bene frangere remo,
carbasa Noctiferum totum si scrupea tendo,
pulpita deportans. uisam contexere nauem
Musa sinit; coniuncta tuo spes inclita uoto.
Mentem per tortum fessam non frangat hiulco
laus mea ficta pede stans magna mole docendi.
Signa palam dicam laetissima flumine sancto,
mente bona; contemnat, summis cum sibi agonem
uotis post fractum Martem clementia reddet?
Sic nobis lecto quo crescunt aurea saecla
mox Latio uincens iam bis uicennia reddes,
carmine quae pietas miro de nomine formet.
Flore notans uotum uario dat pagina felix,
Augustae sobolis memorans insignia fata.
Iudice te uel teste pio condigna parentis
iungentur titulis felicia facta nepotum.

21
O si diuiso metiri limite Clio
una lege sui, uno manantia fonte
Aonio, uersus heroi iure manente,
ausuro donet metri felicia texta,
augeri longo patiens exordia fine,
exiguo cursu, paruo crescentia motu,
ultima postremo donec fastigia tota
ascensu iugi cumulato limite claudat,
uno bis spatio uersus elementa prioris
dinumerans, cogens aequari lege retenta
parua nimis longis et uisu dissona multum
tempore sub parili, metri rationibus isdem,
dimidium numero Musis tamen aequiperantem.
Haec erit in uarios species aptissima cantus,
perque modos gradibus surget fecunda sonoris
aere cauo et tereti, calamis crescentibus aucta,
quis bene subpositis quadratis ordine plectris
artificis manus in numeros clauditque aperitque
spiramenta, probans placitis bene consona rythmis,
sub quibus unda latens properantibus incita uentis,
quos uicibus crebris iuuenum labor haud sibi discors
hinc atque hinc animatque agitans augetque reluctans,
compositum ad numeros propriumque ad carmina praestat,
quodque queat minimum ad motum intremefacta frequenter
plectra adaperta sequi aut placidos bene claudere cantus
iamque metro et rythmis praestringere quicquid ubiquest.

22
Pauca quidem cecini fors friuola; his quoque iungam
ludicra: sic nostra panget tua iussa Camena.
Ambiet haec claudens felicis numine Phoebi
Calliope partita nouis sibi uincula curis,
flexibus ut primis discordi regula cultu
hinc alia sonet arte super Pythoia flexus.
Sic facies, totiens cum confirmauerit aestus,
sic animus nec uictus iners sit saucius. Irim
impleri uarias metricae grauioris ob artes
tandem nosse dei meditantem uix licet aestus;
rite uelit, metro dum in agmine colocat astri
effigiem, trepidoque parans sermone latenter
dicere nec metuens uincto sic omnia ab ortu
pangere. sed rursum Bassus nunc prodere carmen
imperat: hic docilis Musae de fonte meabunt
ordine Castalio texti per nomina uersus.

23
Mirum opus est cunctos et tales edere uersus,
sicque locare hederis. Paulum tu, die, rogatus
mox ades. en quorsum rapies, qui praebeo fixas?
Sum tuus, et primis tua discimus, ut tria felix
nec fallax tribuens audaci in munere clarum
aequiperes animum. nunc Clio carmina firmet.
Qui poterunt pangi? ponam ceu stamina normas,
quae uerrant sese, quae uincula mitia curent?
Tu dabis has uires; tua rursum consere praemia.
Ausibus in magnis laeta ad contraria curras.
Aonidum nam fonte graui micat ars noua uenis.
Immanest prorsum amplexu aut tot ocius oras
prospicere, plantare modos, immittat uti tum
et proiiecta necet consumto ingloria libro.
Si sapiunt et nostra cui succrescere acumen
praesolidum densumque animi deducere uiua,
congruere cernant studiose, qui bona calles
legibus abstrusis, quod carmina conspicor a te,
blande animi iudex, qui moribus omni agis auctu;
praemiro ostendis studia in rectore polita,
treusicolasque tuos, auctus laetabile, sumens
intuitum quo prospera facta ac gaudia dones
publica: nil prius est quod ui et nomine curas.
Fas sit Sidonii sensum in penetrale patroni
noscere quae possis. illic nitor ociter eius
conditur abstrusa generosum cogere censum
pauperie: flagrant geminis noua gaudia uotis.
Diues Apollineis deaurat foedera plectris;
hic nouit laudes doctus quaeque omine tanto
sunt praeuisa bonis. tu dexter protinus esto
cum sanctis; insiste fide festinus in amplum.
Clementi haec nutu Augustus tibi dona beata
laudato tribuet, te consule praemia complet.
Hinc tua tunc festis noti sex nomina plausus
plurimus ac prudens rerum quis torpeat usus
degeneri ab spe molita plus ingruit. hinc iam
suscipe uoto alacri hoc munus, uir bone, clare.

24
Ingemui grauiter, Graecum miseratus amicum,
cui mea mens, admissa dolens, cupit omnia fari,
solus ut haec occulta legens se concitet ira,
unde queat plexum uinclis sontemque tenere,
sed uitans multos, quos foeda ad iurgia coiux
noluerit testes, neu candida femina Graecum
mox caris hebetet telis, nihil improba cygni
deposuisse uidens Helenam, cui gratia binis
maior adulteriis. do nomina cuncta libenter:
Musa sonat Graecis. Fryx coiux, crede canenti.

25
O qui Tartareas pede fauces proteris almo,
o miserate tuos, quis ignea templa supremi
annuis esse poli, pia lucis regna paternae,
tu uirtus aeterna dei; tecum omnia, Christe,
tunc pater exorsus, cum moles obsita pigro
squalore emersit, positoque adrisit operto
ante ortus hominum; sancto tu, diue, Tonanti
secretae uires, quem tutum mens genitoris
sola tenens prudensque dei deus interioris,
principii sobolem nullius, uasta cruento
quod Mors regnabat leto, rata gaudia fudit
ore medellifero, nec poena perpete frangi
depulsos homines placuit natalibus astris;
tum tu prostratis uitae uia, sed tamen olim
praesago admonitu te uatum fata canebant.
Te, quia fecundus porro ortus error agebat,
consilii ut summam rerum sator edidit ore,
o uere patris sapientia, Christe; opulento
exertus uerbo, detrusum in uincula mortis
mox hominem sumis, quaeque est uis una saluti,
infima dignare quod naturae ordine recto,
ut perculsa leues, inclinere ipse iacenti.
Non e terreno corpus tibi pondere tractum,
praecelso sed uirgo uterum de semine feta,
nec segni coitu natus, sed coniuge caelos,
corporeus uultu, deus actu: casus utrumque.
Inuitans iussa exemplis hominique dicatus
aequalis dominus, quia lis onerosa caduco
dicta sit humano, sperem ut diuina imitatu,
ipse hominis titulo incedis, teque profanis,
maxime, Iudaeis plectendum post pia mille
munia permittis, letumque salubre luisti;
mox necat humanas in se caro pendula noxas,
at pater in sedes natum recipitque uehitque.
Aeternum saluis signum dat machina sacra.

26
Ardua componunt felices carmina Musae
dissona conectunt diuersis uincula metris
scrupea pangentes torquentes pectora uatis
undique confusis constabunt singula uerbis.
Carmina felices componunt ardua Musae
uincula diuersis conectunt dissona metris
pectora torquentes pangentes scrupea uatis
singula constabunt confusis undique uerbis.
Ardua constabunt torquentes carmina Musae
dissona componunt conectunt uincula metris
scrupea confusis diuersis pectora uatis
undique felices pangentes singula uerbis.
Carmina torquentes constabunt ardua Musae
uincula conectunt componunt dissona metris
pectora diuersis confusis scrupea uatis
singula pangentes felices undique uerbis.
Undique conectunt constabunt singula Musae
scrupea torquentes componunt pectora metris
dissona confusis felices uincula uatis
ardua pangentes diuersis carmina uerbis.
Singula constabunt conectunt undique Musae
pectora componunt torquentes scrupea metris
carmina diuersis pangentes ardua uerbis.
Carmina diuersis felices ardua Musae
uincula pangentes conectunt dissona metris
pectora torquentes componunt scrupea uatis
singula confusis constabunt undique uerbis.
Ardua felices diuersis carmina Musae
dissona conectunt pangentes uincula metris
scrupea componunt torquentes pectora uatis
undique constabunt confusis singula uerbis.
Singula confusis pangentes undique Musae
pectora diuersis felices ardua metris
uincula conectunt constabunt scrupea uatis
carmina componunt torquentes dissona uerbis.
Undique pangentes confusis singula Musae
ardua felices diuersis pectora metris
scrupea constabunt conectunt uincula uatis
dissona torquentes componunt carmina uerbis.
Dissona torquentes constabunt uincula Musae
undique conectunt componunt singula metris
ardua diuersis confusis carmina uatis
scrupea pangentes felices pectora uerbis.
Pectora felices pangentes scrupea Musae
carmina confusis diuersis ardua metris
singula componunt conectunt undique uatis
uincula constabunt torquentes dissona uerbis.
Dissona ............... uincula Musae
undique ............... singula metris
ardua ................. carmina uatis
scrupea pangentes conectunt pectora uerbis.
Pectora conectunt pangentes scrupea Musae
carmina ................... ardua metris
singula ................... undique uatis
uincula ................... dissona uerbis.
Scrupea felices diuersis pectora Musae
ardua conectunt pangentes carmina metris
undique componunt torquentes singula uatis
dissona constabunt confusis uincula uerbis.
Uincula confusis constabunt dissona Musae
singula torquentes componunt undique metris
carmina, pangentes conectunt ardua uatis
pectora diuersis felices scrupea uerbis.
Uincula componunt conectunt dissona Musae
singula constabunt torquentes undique metris
carmina felices confusis ardua uatis
pectora pangentes diuersis scrupea uerbis.
Scrupea diuersis pangentes pectora Musae
ardua confusis felices carmina metris
undique torquentes constabunt singula uatis
dissona conectunt componunt uincula uerbis.
Pectora pangentes confusis scrupea Musae
carmina felices diuersis ardua metris
singula constabunt conectunt undique uatis
uincula torquentes componunt dissona uerbis.
Dissona componunt torquentes uincula Musae
undique conectunt constabunt singula metris
ardua diuersis felices carmina uatis
scrupea confusis pangentes pectora uerbis.

27
Praecelsae quercus frondenti in uertice pendens
testor templa loci Faunos celebrare frequentes,
disparibus compacta modis totidemque cicutis,
dulcisono Panum oblectans modulamine siluas,
Naiadum Dryadumque choros arcanaque Bacchi
orgia et heuuantis Satyros per musica tempe.
Me Pan ad thiasos docuit modulamina cantus,
et uariata sonis uinxit consortia primus;
Attis almus amans, tua maxima cura, Cybele,
e roseo terit ore deus mollique labello,
accenditque tuos Idaeos, mater, amores;
in me felices animauit carmine Musas,
me iudex formae alta gestauit in Ida;
me laeti sociam uoti uicina marito
Eoo lucis canit inuitata sub ortu.

28
Blanditias fera Mors Ueneris persensit amando,
permisit solitae nec Styga tristitiae.
Tristitiae Styga nec solitae permisit, amando
persensit Ueneris Mors fera blanditias.
Omnipotens pater huic semper concessit amori,
fecit nec requiem tot sibi fulminibus.
Fulminibus sibi tot requiem nec fecit, amori
concessit semper huic pater omnipotens.
Purpureus tibi flos uultum non pingit, Iacche,
monstrat nec mitem frons noua laetitiam.
Laetitiam noua frons mitem nec monstrat, Iacche,
pingit non uultum flos tibi purpureus.
Occubuit minor hic fractis et uiribus aestu
torpuit oppressus Amphitryoniades.
Amphitryoniades oppressus torpuit aestu,
uiribus et fractis hic minor occubuit.
Incaluit iubar hoc externis ignibus ardens
fortius; ardorem Sol sibi congeminat.
Congeminat sibi Sol ardorem; fortius ardens
ignibus externis hoc iubar incaluit.
Deposita face Nox quaesiuit lumina Phoebes,
uulnere sed blandus haec tenet Endymion.
Endymion tenet haec blandus sed uulnere, Phoebes
lumina quaesiuit Nox face deposita.
Armipotens deus hoc suspirat pondere, uulnus
ferrea nec rabies aut furor exsuperat.
superat furor aut rabies nec ferrea uulnus,
pondere suspirat hoc deus armipotens.
Impatiens Uenus est, siluas dum lustrat Adonis,
carpit si Martem, iam cui conueniat?
Conueniat cui iam, Martem si carpit? Adonis
lustrat dum siluas, est Uenus impatiens.

29
Nudus, egens, Ueneris naufragus in pelago.

30
Auxilium Fortuna tibi, res perfida, Quinte,
et tulit in fronte grande supercilium.
Haut aliud credam, puteum puto te quoque, Quinte:
quanto altus magis es, tam mage despiceris.

The Miscellany The Latin Library The Classics Page